Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum una persona sit in alia
Et arguitur quod non quia vnum oppositorum non est in alio. sed personae diuinae opponuntur relatiue. ergo vna non est in alia. IIoppositum arguitur sic. Ioann. decimoquarto. Ego in patre, & pater in me est.
Articulus 1
In hac quaestione erit vnicus articulus, cuius est ista conIclusio. Quaelibet diuina persona est in alia qualibet. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte q. 42. artic. 5. sic. In patre (inquit) & filio est tria considerare, scilicet essentiam, relationem, & originem, & secundum quodlibet horum filius est in patre, & econuerso, secundum essentiam pater est in filio, quia pater est sua essentia, & communicat suam essentiam filio, non per aliquam suam transmutationem. vnde sequitur quod cum essentia patris sit in filio, quod in filio sit pater, & similiter cum filius sit sua essentia, sequitur quod sit in patre in quo est eius essentia, & hoc est quod Hyla. dicit 5. Trin. Naturam suam vt ita dicam sequitur immutabilis Deus, immutabilem gignens Deum subsistentem, igitur in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo Deus sit. Secundum etiam relationes manifestum est, quod vnum oppositorum relatiue est in alio secundum intellectum. Secundum originem etiam manifestum est, quod processio verbi intelligibilis non est ad extra, sed manet in dicente, illud etiam quod verbo dicitur in verbo continetur, & eadem ratio est de Spiritu Sancto. Haec ille.
Item ad primum argumentum ibidem factum dicit. Quia ea quae in creaturis sunt non sufficienter repraesentant ea quae Deisunt & ideo secundum nullum modorum essendi in alio quos Philus enumerat, filius est in patre, aut econtra, magis tamen accedit ad hoc modus ille, secundum quem dicitur esse aliquid in principio originante, nisi quod deest vnitas essentiae in rebus creatis inter principium & illud quod est a principio. Haec ille.
Idem ponit 1. sent. praesenti dist. Sed hanc opinionem dicit Aurels irrationabilem quo ad tria. Primo quamddod dicit essentiam esse rationem quare filius sit in patre faciendo talem deductionem. Essentia filij est in patre: filius est sua essentia: ergo filius est in patre, constat enim quod filius est in patre sicut subsistens in subsistente secundum illud. Hyl. 5. de Tri. dicentis. Quia subsistentem intelligimus cum Deo Deus insit, & illud Ambrosii In patre totus filius, & totus in verbo pater. Et illud Augustinus de fide ad Petrum c. 2. Totus pater est in filio, & totus in Spiritu Sancto: sed essentia non est in patre sicut subsistens in subsistente sed sicut natura in supposito:ergo filius non est in patre ex hoc, quod essentia eius in patre.
Secundo sic. Essentia filij est in filio: filius est sua essentia: ergo filius est in filio, apparet quod non sequitur, & pari ratione nec consequentia tenebit quod sit in patre ex hoc, quod est sua essentia. Tertio sic. Pater est sua essentia: filius est in patre: ergo filius est in essentia: consequentia non tenet: ergo nec illa. Secundo loco dicit. Quia est irrationabilis in hoc quod dicit vnam personam esse in alia, quia vnum relatiuum est in alio, pater enim & filius inquantum referuntur ad Spiritum sanctum sunt vnum, vnde referuntur ad ipsum inquantum vnus spirator, non inquantum pater aut inquantum filius, sed constat quod sunt in Spiritu sancto secundum totam personalitatem: vnde pater est in eo cum paternitate sua, & filius cum filiatione sua: ergo illud quo spirant non est causa, quod filius & pater sint in Spiritu sancto.
Secundo sic. Habitudo ad & habitudo in non sunt eaedem habitudine:sed relatio est causa quod vnum relatiuum dicatur ad aliud: ergo non est ratio quod vnum sit in alio. Et confirmatur, quia non diffiniuntur relatiua quod esse eorum sit inialio esse: sed ad aliud se habere. Tertio sic. Inter patrem & filium in creaturis est verissima ratio paternitatis & filiationis, sed non propter hoc in creaturis Sortes est in Platone, quia iste est filius & ille pater: igitur idem quod prius.
Quarto sic. Terminus relationis sic relationi coopponitur & sic ipsam terminat, ita vt a relatione non contineatur, nec relationi inexistat etiam secundum modum intelligendi, sed tantummodo terminat & finit, non ergo potest esse ratio inexistendi vnam personam in alia: vt videtur. Et si dicatur quod vnum correlatiuum est in alio, quia dum vnum intelligitur cointelligitur aliud: non valet, quia non intelligitur per modum inexistentis sed per modum termini, quod est multum extraneum ab illo vno modo quo vna persona est alia in diuinis. Tertio loco dicit quod opinio ista est irrationabilis in hoc quod dicit de origine: dicit enim Commentator. 4. Physcs commen. 24. quod remotior & imperfectior modus essendi in est ille, secundum quem res est est in suo principio agente, sed modus ille quo filius est in patre & vna persona in alia est perfectissimus & summus: ergo non assimilatur illi quo principiatum est in principio. Secundo sic. Philostus 4. Physi.s licet dicat partem esse in toto, & totum reciproce in partibus & similiter genus in specie & species in genere: sic tamen assignat modum quo aliquid est in suo principio quod non dicit reciproce principium esse in principiato, sed in diuinis est reciprocatio insistentiae: ergo ille modus non est secundum quod originatum est in originante. Et si dicatur quod in creaturis est quod inter principium & principiatum non est vnitas essentiae.
Non valet, quia iste intendit assignare tres rationes quarum vnam assignat identitatem essentiae. Altera vero conditionem relationis: & tertia naturam originum: vnde oportet quod quaelibet per se sumpta sit ratio huius inexistentiae. Tertio sic. Nam ipsi dicunt quod pater est in verbo, sed secundum Augustinus de cognitione verae vitae, Deus totam mundi formam verbo suo dixit & fecit: igitur secundum hoc tota mundi forma erit in verbo eo modo quo pater est in eo, si illa ratio sit sufficiens. Haec ille.
Contra conclusionem arguit Henricus & Garro probando quod vna persona non sit in alia ratione relationum sic. Quamuis sit impossibile quod idem secundum se totum sit primo & per se continens & contentum sicut deducit Philosophus. 4. Physicor. quod si vinum esset in amphora & amphora esset in vino, vinum esset in seipso, tamen possibile est secundum partem, non quidem aliam & aliam partem: quamuis enim auis sit in laqueo secundum pedem, non tamen laqueus est in aue: quia pes non est pars laquei, sed tamen si darentur duo monstra habentia eundem pedem, vnum esset in alio & econtra ratione pedis, sed constat quod in diuinis vna persona est in alia & econtra, nec tamen quaelibet est in seipsa: ergo vna erit in alia per hoc quod sunt idem secundum aliquam partem sui, sed illa non est relatio, immo solum essentia: igitur non ratione relationis sed essentiae vna est in alia. Secundo. Si vna persona esset in alia ratione relationis & ratione essentiae: ergo vna est in alia ratione totius constituti, & persona seipsa primo erit in alia, sed consequens est falsum, quia si totum constitutum per se primo sit in alio constituto, tunc aeque per se primo erit paternitas in filio sicut & deitas: & denominabitur formaliter pater sicut Deus, quod est falsum, & iterum illud quod continet aliud secundum aliquid sui est extra illud & ambit ipsum, totum autem constitutum non potest ambire totum constitutum in personis diuinis, nec hatem aliquid extra ipsum. Et insuper nihil est ab alio primo & per se & econtra, quia tunc idem gigneret se, & pari ratione videtur quod nihil sit in alio primo & per se & econuerso: alias sequeretur quod idem esset in se: relinquitur ergo quod vna persona non sit in alia ratione relationis: sed solum essentiae. Arguit Durandus etiam. Illud in quo est aliud debet excedere vel esse in plus quam illud quod est in ipso, sed pater se habet aliquo modo in plus quam filius ratione solius essentiae, & econuerso: ergo vna persona non est in alia nisi ratione essentiae. Secundo arguit sic. Secundum illam rationem vna persona non est in alia secundum quam distinguitur ab ea, sed relationes sunt causae quod vna persona ab alia distinguatur: ergo relatio non est rotquod vna persona sit in alia.
Tertio arguit sic. Vnum oppositum non est in alio per rationem oppositam, sed personae diuinae sunt oppositae per relationes: ergo vna non est in alia per relationem. Arguit sic Scotus etiam. Illa proprietas quae conuenit essentiae ratione qua communicabilis est non conuenit suppositis in diuinis, quod patet per suam conuersam. quod enim competit suppositis vt incommunicabilia sunt vtpote generare vel generari non competit essentiae diuinae vt patet: sed manifestum est quod essentiae per hoc quod est concabilis competit quod sit in tribus personis: ergo ex hoc non competit suppositis quod sint mutuo in seipsis ratione essentiae. Secundo arguit sic. Quandocunque aliquid est in aliquo per aliquid, eo modo quo illud aliquid est in illo, & aliud erit in eo, sicut enim se habet causa sic se debet habere causatum, sed essentia est in filio formaliter, ita vt filius vere sit Deus, pater vero non est in eo formaliter ita vt filius vere sit pater: ergo inexistentia essentiae in filio non est ratio quod pater sit in eo, nec pater erit in filio ratione essentiae.
Ad argumenta Aureoli respondetur: & primo ad primum istorum argumentorum primo loco inductorum negatur consequentia, ille enim modus arguendi non valet, nec aliud concludit nisi quod essentia alio modo est in patre quam filius, quod conceditur sed ex hoc non sequitur quin essentia filij sit ei ratio essendi in patre, sicut corpus meum est mihi ratio quod sim in loco dimensiue, & tamen aliter sum ego in loco quam corpus meum, quia ego sicut subsistens in subsistente: corpus autem meum non sic: & infinita alia exempla possunt dari, per quae patet consequentiam primi argumenti nullam esse.
Ad secundum dico: quod consequentia illa non est similis nostrae consequentiae: quia vt dicit Sanctus Doctor 1. sent. dist. 19. q. 3. artic. 2. ad tertium ista praepositio in dicit aliquam relationem vel realem, cum dicitur, patrem esse in filio, vel rationis cum dicitur, essentia est in patre, ita quod dicit semper aliquam distinctionem rei vel rationis, qualis non est filij ad sepsum: & ideo non conceditur quod filius sit in filio proprie loquendo: sed conceditur quod essentia est in patre, & vna persona in alia: conceditur etiam quod paternitas est in patre, & tamen non conceditur quod pater sit in patre vel paternitas in paternitate: ad hoc enim quod aliquis sit in aliquo requiritur saltem distinctio rationis, vt dicit Sanctus Thomas primo sentent. distinct. 33. articul. 3. quaest. 1. ad primum. Oportet enim cum dicitur aliquid esse in aliquo, quod vel sint realiter distincta vel saltem secundum rationem, quod vnum significetur vt forma: aliud vero vt habens formam, sicut Deus & diuinitas, pater & paternitas: ita quod illud quod significatur vt forma potest dici esse in eo quod significatur vt habens illam, & non econtra: vt diuinitas est in Deo, & non econtra, vel vnum significetur vt natura, & aliud vt suppositum naturae, vt pater & diuinitas, vel persona & essentia, & tunc illud quod significatur vt natura potest dici esse in eo quod significatur vt suppositum illius, & non econtra: vel significetur vt praeexistens alteri secundum intellectum, sicut se habent paternitas & essentia & huiusmodi. Ex quo patet, quod non est simile de illis duabus consequentijs, scilicet nostra & sua.
Ad tertium patet per idem: licet enim essentia dicatur esse in filio: quia sunt idem secundum rem, sed differunt ratione vt natura & suppositum, modo natura dicitur esse in supposito & non econtra, & ideo prima consequentia est bona, quia antecedens includit omnia quae sufficiunt ad hoc, quod aliquid sit in aliquo eo modo, quo designatur in consequente, scilicet filius est in patre, & in secunda consequentia non. Supposito enim quod pater & filius sint realiter distincti, & quod essentia vnius sit in alio: sequitur quod vnus sit in alio: sed quia filius & essentia nec distinguuntur realiter, nec illo modo quo distinguuntur ratione potest reciproce dici, quod vnum sit in alio & econtra: ideo non sequitur.
Ad argumenta secundo loco inducta dicitur, quod Sanctus Doctor ex parte relationis non intendit probare, quod vna persona sit in alia secundum esse, sed secundum intellectum. Vnde ipse dicit primo sententiarum praesenti distinc. quaestione tertia articulo secundo ad secundum. Quia vna persona dicitur esse in alia vel quantum ad esse vel quantum ad intellectum relationum, quia in vna intelligitur alia. Haec ille. Ex quo patet quod dixi: nec intelligit, quod de natura relationis sit, quod dum vna intelligitur, quod intelligatur habere in se aliam, vel quod alia sit in alia, sed pro tanto vna relatio est in sua opposita secundum intellectum ad hunc sensum, quod in ratione vnius includitur alia, & in consideratione vnius includitur consideratio suae oppositae, & sic patet quod illa quatuor argumenta procedunt ex falso intellectu: quia non capit quid est dictu aliquid esse in alio secundum intellectum, aut secundum rationem.
Ad argumenta tertio loco facta nunc dicitur: & ad primum quidem dico, quod licet ille modus essendi in aliquo sit improprius, non tamen est inconueniens, quod inter illum & inter modum, quo vna persona est in aliam, sit aliqua similitudo tenuis & modica non quo ad illud quod imperfectionis est: vtputa quod principiatum essentialiter distinguatur a suo principio, sed quo ad illud quod est perfectionis secundum quod principiatum est simile in forma suo principio: ita quod habet formam huius rationis secundum vniuocationem, vel saltem secundum analogiam.
Sciendum tamen quod secundum Sanctum Thomas primo sentent. vbi supra ad primum, modus quo vna persona est in aliam secundum esse non reducitur ad illum modum essendi quo principiatum est in principio, sed ad illum, quo genus est in sua specie, sed modus quo vna persona est in alia secundum intellectum reducitur ad illum modum, quo aliquid est in alio sicut in suo principio: dicit enim sic. Stricte accipiendo non omnes modi, quibus aliquid est in aliquo continentur in illis octo nisi per quandam similitudinem vel reductionem, sicut esse in tempore reducitur ad illum modum, quo aliquid dicitur esse in loco: quia vtrunque est sicut mensuratum in mensura, sic etiam per quandam similitudinem ille modus, quo filius est in patre, potest reduci ad aliquem illorum. Si enim accipiatur quantum ad vnitatem essentiae, tunc pater dicitur esse in filio propter hoc quod essentia eius est in filio: vnde ad illum modum reducetur, ad quem reduceretur, si essentia in filio esse diceretur. Hoc autem est per modum quo natura communis est in aliquo supposito, & reducitur ad illum modum, quo genus est in specie quamuis in diuinis non sit genus & species. Si autem accipiatur quantum ad relationem, tunc reducitur ad illum modum: quo aliquid est in aliquo sicut in principio mouente & efficiente. Et quamuis pater non sit principium efficiens filij: tamen est originans ipsum: vnde filius est in patre sicut originatum in originante, & econuerso pater est in filio sicut originans in originato, adhuc magis proprie dicitur in diuinis filius in patre etiam ex parte relationis quam in humanis, quia filius ex ipsa relatione est persona subsistens, sua enim relatio est sua personalitas, quod in alijs rebus non contingit. Haec ille.
Ex quibus patet quod Sanctus Doctor non assimilat illum modum, quo personae sunt in se inuicem secundum esse verum reale: illo modo quo aliquid est in alio vt in efficiente principio, sed solum illo modo quo sunt in se inuicem secundum relationem: illo modo autem non sunt in se inuicem secundum esse sed secundum intellectum: vt ipse ibidem dicit in responsione ad secundum. Et etiam si assimilaret illum modum inexistentiae personarum modo, quo aliquid est in suo principio, non esset magnum peccatum: quia modus quo principiatum per actum intellectus aut voluntatis est in principiante, non est modus infimus nec improprius: sed valde proprius: non enim verbum improprie est in dicente, sed nec amor in amante, immo valde proprie. Ad secundum dicitur, quod licet principium non sit in principiato secundum esse, est tamen in eo secundum intellectum eo modo quo relatiua sunt in se inuicem. Isto modo autem personae sunt in seinuicem, scilicet secundum intellectum reciproce.
Ad tertium dico, quod aliquid est in verbo tripliciter quantum ad propositum spectat: primo modo sicut repraesentatiuum in suo repraesentante secundo modo sicut cointellectum cum intellecto: tertio modo: sicut duo supposita eiusdem naturae secundum numerum, primo modo tota mundi forma est in verbo modo, quo pater est in eo: secundum quandam tamen analogiam, quia pater adaequat suum verbum, quod eum repraesentat, non autem creaturae: sed secundo vel tertio modis creaturae non sunt in verbo modo quo pater. Sciendum etiam quod Sanctus Doctor non intendit illis tribus vijs ostendere inexistentiam personae in persona secundum esse: sed solum secundum primum vel tertium. Ex quo patet quod arguens false exponit eum.
Ad primum Henrici dicitur quod concludit quod vna persona sit in alia secundum esse ratione essentiae, sed non concludit quin vna persona sit in alia ratione relationis secundum intellectum, quia isto modo aliquid esse continens & contentum non est per se primo continere & contineri, quia non vnico modo continet secundum se totum, nam essentia est ratio continentiae secundum esse, & relatio est ratio continentiae secundum intellectum. Veruntamen modus loquendi est satis improprius, quia talis continentia improprie sumitur. Similiter in diuinis non est pars: veruntamen non est inconueniens aliquid esse pumo & per se continens & contentum respectu eiusdem: accipiendo contineri pro esse in alio, & continere pro eo quod est habere aliud in se, & hoc si sit ibi diuersus modus continentiae, nam forma lapidis continet suam materiam primo & per se, & tamen cum primo & per se est in illa materia, ita in proposito persona filii primo & per se est in patre sicut verbum in dicente, & persona patris primo & per se est in filio sicut originans in originato, & sicut res dicta per verbum est in verbo suo, & proportionaliter dicendum est de Spiritu Sancto: vnde pater triplici modo est in filio, scilicet ratione essentiae: ratione relationis: & ratione totius personae: & econtra. Et similiter de Spiritu Sancto: tertio modo est primo & per se continens & contentum, sed non primo, nec secundo modo.
Ad secundum patet per idem: nam licet pater sit in filio ratione paternitatis & ratione essentiae: non tamen per se primo est in filio, quia licet ratione cuiuslibet quod est in eo sit in filio: tamen alio modo est in filio secundum hoc, & alio modo secundum illud, ita quod respectu nullius inaexistentiae est ibi primitas, vel perseitas adaequata, quod oporteret ad hoc quod primo esset in filio. Veruntamendato quod aeque primo paternitas esset in filio sicut diuinitas, non sequitur quod filius esset formaliter pater, sicut est formaliter Deus: sed est ibi in argumento mutatio de modo primitatis ad modum formalitatis, & ideo est fallacia figurae dictionis. Similiter ille modus loquendi de ambitu & continentia improprius est, nec debet admitti nisi ad bonum sensum scilicet quod pater est in filio per identitatem naturae: illo modo autem existens in alio non oportet quod ambiat aut excedatur ab illo, in quo est: sed quod eius natura sit communior vtroque scilicet tam illo qui inest quam illo in quo est. Similiter non est simile de esse ab alio & esse in alio, quia esse in alio potest dupliciter vel tripliciter contingere: esse autem ab alio non, non enim est possibile quod aliquid vno & eodem modo ab alio & econtra: tamen sicut est possibile aliquid esse causam alterius primo & per se & econtra in diuersis generibus causarum, ita est possibile idem esse in alio primo & per se: & econtra:quicquid sit in proposito: de quo dico sicut dicit conclusio & solutio praecedens.
Ad primum du. dicitur quod maior non semper habet veritatem nisi de inexistentia locali vel partiali, nam totum est in partibus, & forma in materia, & genus in specie: vbi tamen regula illa fallit, praesertim vbi est inexistentia propter identitatem: vnde essentia est in filio: a quo tamen non excedit, fallit consimiliter in proposito in modo inexistendi, quo verbum est in dicente.
Ad secundum dico quod loquendo de esse in secundum intellectum maior est falsa in relatiue oppositis: illo modo autem dicimus relationem esse rationem inexistentiae. Ad tertium dicitur eodem modo quod procedit inexistentia secundum rem, & de illa non dicimus relationem esse causam inexistentiae.
Ad quartum negatur maior: est enim possibile talem proprietatem conuenire personis:licet alio modo, sicut esse in loco conuenit corpori quia est quantum, & tamen licet anima non sit quanta, ipsa est in loco ratione corporis, licet alio modo quam corpus. Nec valet probatio ibi facta: non enim oportet proprietates suppositi, ita conuenire naturae: sicut econtra, sicut Sortes est vnius speciei cum Platone ratione naturae humanae, quae est vna secundum speciem propter suam contatem, nec tamen natura humana dicitur subsistere sicut Sortes. Similiter concessa illa similitudine dico quod sicut in proposito aliqua proprietas conueniens essentiae vt communicabilis conuenit suppositis, licet non eodem modo, quia essentia est in personis sicut natura in supposito proprio: persona autem ratione essentiae non est illo modo in persona, sed vt consubstantiale in consubstantiali, ita ex alia parte aliquod praedicatum dicitur de persona vt est incommunicabilis, quod tamen conuenit essentiae licet alio modo quam persona, patet, nam hoc praedicatum persona dicitur de patre vt est incommunicabilis, & tamen quia pater est persona, conceditur etiam quod essentia diuina est persona, immo est tres personae.