Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum tres personae sint penitus aequales

QVAESTIO II. Vtrum tres personae sint penitus aequales.

ITERVM circa eandem distinctionem quaeritur. Vtrum tres personae sint penitus aequales.

Et arguitur quod non. Impossibile est plura alterius rationis esse in eodem gradu pfectionis, sed diuinae psonae suntem alterius rationis, cum pprietates quibus distiguuntm & constituuntur sint alterius rationis, vt pater: ergo iporse est quod sint in eodem gradu pfectionis.

In oppositum arguitur sic. Nam dicit Athanasius in symbolo, quod personae sunt coaeternae & coaequales.

Articulus 1

In ista quaestione erit vnicus articulus, pro quo sit prima conclusio. Necesse est ponere aequalitatem in diuinis personis. Istam conclusionem probat sic Sanctus Doctor prima part. q. 42. artic. 1. Secundum enim Philosicus 10. Met. aequale dicitur quasiper negationem maioris & minoris, non possumus autemin diuinis ponere aliquid maius, aut minus, quia vt dicit Boetius in lib. de Trin. Eos differentia scilicet deitatis concomitatur, qui vel augent vel minuunt, vt Ariani qui gradibus numerorum trinitatem variantes distrahunt, atque in pluralitatem reducunt, cuius ratio est, quia inaequalium non potest esse vna quantitas numero, quantitas autem in diuinis non est aliud quam eius essentia, vnde relinquitur si esset aliqua inaequalitas in diuinis personis, quod non esset in eis vna essentia, & sic non essent tres personae vnus Deus, quod est impossibile, oportet igitur aequalitatem poni in diuinis. Haec ille.

Secunda conclusio est. Huiusmodi aequalitas fundatur in quantitate virtutis. Istam conclusionem probat ibidem Sanct. Doct. ad primum argumentum. Duplex (inquit) est quantitas scilicet dimensiua: quae est in solis rebus corporalibus, vnde in diuinis personis locum non habet. Alia est quantitas virtutis, quae attenditur secundum perfectionem alicuius naturae vel formae, quae quidem quantitas designat secundum quod aliquid dicitur magis vel minus calidum inquantum est perfectius vel minus perfectum in caliditate, haec autem quantitas virtualis attenditur: primo quidem in radice, id est in ipsa perfectione formae vel naturae, & sic dicitur magnitudo spiritualis, sicut dicitur magnus calor propter suam intensionem & perfectionem, & ideo dicit Augustinus 6. de Tri. Quia in his, quae non mole magnasunt, hoc est maius esse quod est melius esse, hoc est perfectius. Secundo attenditur quantitas virtualis in effectibus formae. Primus autem effectus formae est esse: nam omnis res habet esse secundum suam formam. Secundus autem effectus est operatio: nam omne agens agit per suam formam, attenditur igitur quantitas virtualis secundum esse & operationem, secundum esse quidem inquantum ea, quae sunt perfectioris naturae, sunt maioris durationis, secundum operationem vero inquantum ea, quae sunt perfectiorinaturae sunt magis in potentia ad agendum. Sic igitur vt Augustinus dicit in lib.s de fide ad Petrum. Aequalitas intelligitur in Patre & Filio & Spiritu Sancto inquantum nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Haec ille.

Et ibidem ad secundum dicit: quod aequalitas & similitudo in diuinis attenditur secundum quantitatem virtutis: ait enim sic. Secundum quod attenditur aequalitas secundum quantitatem virtualem, aequalitas includit similitudinem & aliquid plus, quia excludit excessum, quaecunque enim communicant in forma vna possunt dici similia, sicut si aer dicatur esse similis igni in calore, sed non possunt dici aequalia, si vnum altero perfectius formam illam participet, & quia non solum vna est natura patris & filij, sed etiam aeque perfecte est in vtroque, ideo non solum dicimus filium esse similem patri, vt excludatur error Arij, sed etiam dicimus aequalem vt excludatur error Eunomij. Haec ille Tertia concsusi est. Licet filius aequetur patri, non tamen econtra, & eodem modo de Spiritu Sancto, qui licet aequetur Patri & Filio, nullus tamen eorum aequatur Spiritui Sancto.

Istam ponit ibidem Sanctus Doctor. 1. artic. ad tertium. Dicit enim quod similitudo & aequalitas potest in diuinis significari per nomina & per verba. Secundum ergo quod per nomina significatur, dicitur mutua aequalitas & similitudo in diuinis personis, filius enim est aequalis & similis patri, & econuerso. Et hoc ideo quia filius habet magnitudinem patris, & pater magnitudinem filij. Secundum autem quod per verba aequalitas significatur, importatur cum motu: & licet motus non sit in diuinis, est tamen ibi accipere naturam & magnitudinem & omnem perfectionem. Filius enim accipit a patre, & non econuerso, quia igitur aequalitatem a patre filius accipit, & non econuerso, propter hoc dicimus, quod filius coaequatur patri, sed non econuerso. Vnde Augustinus 6. de Trinita dicit. Imago si perfecte implet illud, cuius est imago & ipsa coaequatur ei, & non illud suae imagini. Quarta conclusio. Aequalitas & similitudo in diuinis non sunt relationes distinctae relationibus personalibus secundum rem, sed bene secundum rationem vel intellectum. Istam probat Sanctus Doctor ibidem articu. 1. ad quartum. In diuinis personis (inquit) nihil est considerare nisi essentiam in qua communicant, & relationes in quibus distinguuntur. Aequalitas autem vtrunque importat scilicet distinctionem, quia nihil sibiipsi dicitur aequale, & vnitatem essentiae, quia ex hoc sibi inuicem personae sunt aequales, quia sunt vnius magnitudinis & essentiae. Manifestum est autem quod idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali, neque iterum vna relatio refertur ad aliam per aliquam aliam relationem, cum enim dicimus, quod paternitas opponitur filiationi, non est ralatio media inter paternitatem & filiationem, quia vtroque modo relatio multiplicaretur in infinitum, & ideo aequalitas & similitudo in diuinis personis non est aliqua relatio distincta a relationibus personalibus, sed in suo intellectu includit relationes distinguentes personas & essentiae vnitatem. Et propter hoc magister in primo sentent. distin. 31. dicit quod in his appellatio tantum relatiua est. Haec ille. Easdem conclusiones ponit primo sentent. distin. praesenti. primam enim ponit. quaest. prima articul. 1. secundam ibidem ad primum. Et quartam similiter in corpore.

Sed contra istas conclusiones arguit Aureolus: & primo contra primam dicit enim quod ad aequalitatem non sufficit negatio maioritatis & minoritatis absque omni commensuratione, quod probat primo sic. Sicut se habet commensurari ad coaequari, sic commensuratio ad aequalitatem, sed nihil aliud est lineam lineae esse commensurabilem vel commensurari quam lineam lineae coaequari & esse coaequalem: ergo nihil aliud commensuratio quam aequalitas.

Secundo sic. Aequalitas est quaedam habitudo vnius quantitatis ad aliam, sed negatio maioritatis & minoritatis habitudinem non importat: igitur. Tertio sic. Vbi aliqua habitudo fundatur super quantitatem secundum propriam rationem suam idem est quod mensura, habitudo vero mensurae ad mensuram non videtur esse alia secundum propriam rationem quam commensuratio: ergo de ratione aequalitatis est quod sit commensuratio quaedam. Quarto sic. Sicut quantitas finita commensuratur finitae, sic & infinita infinitae, & sicut infinita coaequatur infinitae, sic & commensuratur: vnde non plus est de ratione commensurationes finitas quam de ratione aequalitatis, aut coaequationis. Secundo loco arguit contra secundam conclusionem: primo sic. Sicut se habet similitudo ad identitatem, sic & aequalitas videtur habere se ad eam, vbi aequalitas fundatur super esse, sicut & similitudo & identitas, sed constat quod similitudo & identitas fundatae super essentiam idem sunt: Sortes enim & Plato sunt consimiles essentialiter, & sunt idem, nec sunt idem aliter nisi identitate similitudinis: vnde Philosophus 1. Topic. agens de identitate generis & speciei determinat de consideratione similium, innuens quod non est aliud talis identitas quam similitudo. Et Commentator. 12. Metaphys. dicit quod intellectus considerat indiuisorum similitudinem, & ponit eam vnam intentionem generis vel speciei, & sic de alijs vniuersalibus per hoc innuens, quod identitas specifica non est nisi quaedam similitudo: ergo nec aequalitas erit nisi quaedam identitas, & quaedam similitudo.

Secundo sic. Sicut se habet fundamentum ad fundamentum: sic se videtur habere habitudo ad habitudinem: sed fundamentum identitatis est essentia, aequalitatis vero gradus essentiae: probatum est autem supra, quod gradus essentiae non differt ab essentia: ergo aequalitas & similitudo ac identitas non videntur differre. Tertio sic. Similitudo & aequalitas prout distinguuntur inter se & ab identitate si fundarentur super forma substantiali, tunc debuisset Aristeles pro proprietate substantiae assignare, quod secundum eam aliquid dicitur simile vel dissimile, aequale vel inaequale: quod tamen non fecit secundum quod est proprium qualitatis secundum eam simile vel dissimile dici, secundum quantitatem vero aequale vel inaequale: ergo similitudo & aequalitas prout fundantur in substantia non differunt ab identitate.

Quarto sic. Philostce in praedicamentis dicit, quod affectio & dispositio, aequalis & inaequalis non multum dicitur, sed similis, & album, aequale vel inaequale non multum dicitur, sed simile, per hoc innuens, quod aequalitas quae attenditur penes gradum albedinis & cuiuscunque qualitatis, non dicitur proprie aequalitas, sed magis similitudo. Et similiter Philosices 5. Metaph. & Commentator ibidem ponunt plures modos similitudinis: quorum primus est participantium eandem qualitatem secundum magis & minus: per hoc innuens: quod inaequalitas est minor similitudo, pfecta autem similitudo includit aequalitatem. hoc autem non esset si aequalitas & similitudo essent duae habitudines, prout fundantur super eandem essentiam: ergo identitas, & similitudo, & aequalitas prout fundantur super eodem non videntur distingui. Tertio loco arguit contra tertiam conclusionem primo sic. De duabus lineis. sic dicitur verbaliter, quod vna aequatur alteri, sicut quod sit aequalis nominaliter pronunciando, sed constat quod vna linea ab alia aequalitatem non accipit: ergo non est de ratione eius quod alteri verbaliter coaequetur, & quod aequalitatem ab illa accipiat.

Secundo sic. Quamuis coaequari aequalitatem significet per modum fluxus & fieri sicut verbum, non tamen significat quod ab illo, cui dicitur coaequari accipiat aequalitatem, sicut nec si aliquid dicitur lucere propter hoc intelligitur, quod lucem accipiat, vnde si duae magnitudines coaequantur, non propter hoc sensus est, quod vna ab alia aliquid sumat: consuetum enim est dici de duobus similibus, quod vnum assimilatur alteri, nec propter hoc datur intelligi, quod vnus ab alio similitudinem accipiat: ergo pari ratione dici poterit patrem filio assimilari absque hoc quod ab alio aliquid accipiat.

Tertio sic. Nihil aliud aliud est coaequari nisi actus primus aequalitatis, sicut lucere est actus primus lucis, vnde lucere est lux posita in actu, & in exercito, & in vsu lucendi, vt supra dictum est dum ageretur de essentia & esse, sed manifestum est, quod pater est in actu & exercitio eoaequandi cum filio: non solum enim habet aequalitatem in potentia & in habitu, sed in actu & in vsu coaequandi: ergo non solum potest dicit, quod in patre sit aequalitas respectu filij immo etiam quod filio coaequatur. Quarto sic. Augustinus 1. de doctrina Christiana c. 2. dicit: quod proprietas filij est aequalitas nominaliter praeferens aequalitatem non verbaliter. Haec ille.

Ad primum contra prima conclusionem dicitur. Quia illud argumentum, & alia quae sunt in primo loco posita non directe impugnat Sanctus Doctorem in summa, sed in scripto. Ibi enim, scilicet primo sent. dist. 19. q. 1. artic. 1. ad quartum dicit. Aequalitas est species proportionis. est enim aequalitas aliquorum habentium quam titatem vnam commensuratio. Dico igitur de aequalitate sicut de quibusdam alijs, quod praedicatur de Deo quantum ad rationem differentiae, quae est vnam habere quantitatem, & non quantum ad rationem generis, quae. consistit in commensuratione quantitatis. Vnde dico, quod diuina magnitudo nullo modo est mensurabilis, vel mensurata, nec ab alio, nec a seipso. Primo quia mensuratio ponit terminationem diuina autem magnitudo non habet terminum intra nec extra, & ideo dicitur infinita, non quidem per extensionem priuatiue, sed per negationem termini. Secundo. Quia commensuratio non est vnius quantitatis ad se sed duarum, & nulla alia magnitudo potest esse aequalis sibi. pater autem, &filius non habent aliam, & aliam magnitudinem, sed vnam & eandem, secundum, quam aequales dicuntur, & ita diuinae magnitudini nihil diuersum ab ipsa commensuratur. Tertio. Quia sicut omnis motus reducitur ad primum mouens, quod nec est motum4 se, nec ab alio, ita omnis commensuratio deducitur ad vnum primum, quod nullo modo est commensuratum, sed est omnium mensura, &haec est Deus, vt dicit Commentator. 10. metaph. Haec ille. Contra ista inquam procedunt argumenta Aureoli primo loco inducta, tamen si procedant non concludunt. Nam ad primum illorum negatur minor, nec valet probatio de linea, nam lineae competit aequalitas secundum rationem differentiae, & secundum rationem generis, ideo lineam aequari est eam conmensurari, non sic in diuinis, vt dicit Sanctus Doctor. ad secundum nego maiorem nisi vbi est aequalitas secundum rationem generis, ibi enim oportet esse duas quantitates, sed in diuinis aequalitas non est habitudo inter duas quantitates, nec inter duo quanta, sed inter duo supposita habentia vnam quantitatem. Falsum etiam assumit, vel imponit nobis arguens scilicet quod ponamus aequalitatem esse solum negationem. non enim hoc dicimus, sed quod dicit habitudinem fundatam in quantitate vna, quam sequitur talis negatio, scilicet maioris, & minoris.

Ad tertium negatur maior nisi habitudo illa sit inter diuersas quantitates, aut mensurata diuersa, quod no est in proposito.

Ad quartum negatur maior, vt patet per dicta sancti Doct nec enim infinitum commensuratur infinito, nec aequatur sumendo aequalitatem secundum rationem sui generis, si autem aliter sumatur, tunc aequari non est conmensurari.

Ad argumenta loco secundo inducta dicitur secundum Sanctum Doctorem 1. sent. vbi supra. Sicut ea quae significantur per modum qualitatis, vt sapientia, &hususmo di non sunt aliud secundum rem ab essentia, sed solum secundum rationem, ita & similitudo & identitas differunt tantum secundum rationem in diuinis, & secundum rem, & similiter est de aequalitate, & inde est quod diuersimode inuenitur aequalitas & similituno in diuinis personis & in alijs rebus. In alijs enim aequalibus non est eadem quantitas secundum essentiam, sed solummodo secundum commensurationem, & similiter vna qualitas secundum speciem, quia in eis est aliud qualitas & essentia, quae respicit esse sicut actum proprium, qualitas autem & quantitas non dicitur per respectum ad esse, sed dicit quidditatem alicuius generis. Vnde potest dici vna essentia vel substantia absolute nisi vbi est vnum esse: & hoc est vbi est eadem essentia secundum numerum, & inde est quod ad rationem aequalitatis non requiritur vnitas secundum numerum, sed ad id entitatem requiritur secundum numerum vnitas. In diuinis autem personis idem est magnitudo quod sapientia & essentia: vnde similitudo in diuinis personis attenditur secundum eandem sapientiam numero, & aequalitas secundum eandem quantitatem in numero. Haec ille. Ex quibus patet quomodo illae tres habitudines scilicet identitas, & aequalitas, & similitudo sunt diuersarum rationum, & sunt eaedem realiter in Deo.

Item earum differentiam amplius manifestabat ibidem ad secundum. Identitas (inquit) ponit vnitatem in essentiam secundum numerum, & quia in creatis, ex quarum consideratione nomina accipimus, vel imponimus etiam illa, quae de Deo praedicantur, vnitas essentiae non est nisi in eodem supposito, ideo identitas nullam importat distinctionem in supposito, sed magis vnitatem, vnde filius non potest dici masculine idem patri, sed tantum neutraliter vt vnitas ad essentiam referatur, aequalitas vero & similitudo, quae important vnitatem quantitatis vel qualitatis non secundum essentiam vel esse, quantum est de sui ratione non important vnitatem quantitatis vel qualitatis in numero, sed sufficit quod sint idem in specie, haec autem vnitas est in diuersis suppositis, & ideo aequalitas & similitudo simul cum vnitate important distinctionem, & propter hoc dicimus filium similem patri vel aequalem, non tamen eundem, & inde est, quod magister potius determinauit de aequalitate quam de identitate, quia per identitatem importatur tantum vnitas, nec etiam secundum quemlibet modum masculine diuinis personis competit, sed in aequalitate importatur vtrunque, quia vnitas essentiae per modum quantitatis significatae & personarum distinctio. Haec ille. Ex quibus satis patet ad argumenta.

Ad primum quidem negatur minor. Non enim Sortes & Plato sunt idem in essentia sed similes: concedo tamen quod sunt idem specie, nam vna species numero est eorum, non autem vna essentia. Et ad omnia quae arguens ibi adducit respondetur, quod identitas secundum speciem est quaedam similitudo, ita quod habitudo est eadem secundum rem solum differens ratione, & hoc si loquamur de duobus suppositis vnius speciei veigeneris, sed tamen si loquamur de vno supposito, dico quod Sortes est sibi idem secundum speciem vel genus, non tamen sibi est similis secundum speciem aut genus: ibi ergoidentitas non est similitudo, & tamen fundatur super essentiam identitas specifica quam similitudo specifica. Patet quod non omnis similitudo fundata super essentiam est identitas secundum essentiam, vt patet in Sorte & Platone, nec econuerso omnis identitas secundum speciem est similitudo secundum speciem, vt patet loquendo de vno supposito, & causa dicta est, quia similitudo & aequalitas important distinctionem, non autem identitas, secundo, quia similitudo & aequalitas non requirunt vnitatem in numero illius, super quod fundantur, sed identitas requirit vnitatem secundum numerum illius essentiae, si dicatur identitas simpliciter, vel ipsius speciei, aut generis, ita quod non sint similes species vel similia genera, sed vna species & vnum genus, & hoc si sit identitas secundum quid, cuiusmodi est identitas generis, aut speciei.

Ad secundum conceditur totum argumentum loquendo de diuinis: in alijs autem dico, quod fundamentum identitatis quandoque est idem cum fundamentis similitudinis, & aequalitatis, quandoque autem non.

Ad tertium negatur prima conditionalis, tum quia similitudo non attenditur secundum formam substantialem nisi prout illa induit modum qualitatis eo modo, quo differentia dicitur qualitas, nec aequalitas nisi prout illa accipit modum quantitatis, quae consistit in hoc quod est habere quandam diuisibilitatem, & hoc aut intrinsecam continuam, vel discretam ve extrinsecam, quae attenditur secundum numerum obiectorum, in quae aliquid potest, vel huiusmodi, & ita vocatur quantitas virtutis:tum etiam quia licet illae tres habitudines quandoque possint fundari super eadem forma substantiali, quandoque tamen non possunt, sortes enim ad seipsum est identas, non tamen similitudo, aut aequalitas.

Ad quartum conceditur, quod stricte accipiendo similitudinem illa non fundatur nisi super qualitate, quae est accidens, nec aequalitas nisi super quantitatem, quae est accidens, sed non ita stricte accipiendo similitudo non solum fundatur super qualitate, sed super illud, quod signatur vt qualitas, & idem dico de aequalitate, & ita intelligo primam auctoritatem. Ad secundam vero dico, quod non concludit nisi quod similitudo & aequalitas & identitas cum habeant idem fundamentum sunt eaedem secundum rem non tamen quin distinguantur ratione, nam licet tres personae sint similes, & aequales, & eaedem in vna re, tamen similitudo ibi attenditur prout illa forma significatur vt qualitas, aequalita vero vt illa significatur per modum quantitatis, & tam simitudo quam aequalitas exigit distinctionem suppositorum, identitas autem ibi attenditur secundum quod illa forma significatur vt essentia vna in numero, nec requirit distinctione suppositorum.

Ad argumenta tertio loco inducta respondetur. Et ad primum quidem, quod de ratione eius quod est aequari non est, quod illud quod aequatur alteri aequalitatem ab illo accipiat, sed quod accedat ad quantitatem eius, vel moueatur ad eam, aut aliquid proportionale accessiui, & eodem modo dico de assimilari quod est accedere ad qualitatem alterius, cui dicitur assimilari aliquid, in personis autem diuinis non potest esse motus nec accessio ad aliquam perfectionem, aut formam, sed est ibi acceptio loco earum, quae sunt in creaturis sonantia imperfectionem, scilicet motus & accessus. Iterum in creatis illud ad cuius quantitatem aliquid accedit est prius illo quod accedit, & praeintelligitur aequationi, in diuinis autem non est prius nec posterius, est ibi tamen principium, & illud quod est a principio secundum originem, vnde sicut in creaturis aequari dicit quendam motum vel accessum ad quantitatem alicuius prioris secundum naturam, aut intellectum, ita in diuinis aequari dicit acceptionem quantitatis virtualis alicuius principij originantis. Et sic patet quod argumentum non concludit, licet enim de ratione eius quod aequatur alteri, non sit quod accipiat suam quantitatem ab illo, tamen de ratione eius est, quod capiat quantitatem, quam illud habebat prius, hoc autem in creatis fit per accessum & motum. In diuinis autem per originem eius, quod est a principio suo, vnde argumentum procedit de significato formali, nos autem hic de materiali. Et propterea non oportet esse omnimodam similitudinem inter hanc & illam aequationem, sufficit enim ibi analogia, & non requiritur vniuocatio, in quo sepissime arguens decipitur, dum arguit contra Sanctum Doctorem. Arguit enim sic. Si aequatio in diuinis in hoc consistit: ergo in creaturis similiter, & constat tales deductiones parum valere.

Ad secundum dico eodem modo. Ad tertium negatur maior. Non enim sic se habet aequari ad aequalitatem, sicut lucere ad lucem, sed sicut albari ad albedinem, vel calefieri ad calorem, quae verba dicunt motum vel accessum ad formam, & non actum formae primum.

Ad quartum dicitur, quod locus ab auctoritate non tenet negatiuae, non sequitur enim, si Auguius dicit quod aequalitas est proprietas filij, & non dicit quod aequari solum conueniat Spiritui Sancto vel filio, quod ideo primum sit verum & non secundum: veruntamen licet non dicat hoc in forma, tamen dicit aliquid, ex quo necessario sequitur. Ait enim 6. de Trinitate, quod imago si perfecte implet &c. vt prius.

Ad argumentum in pede quaestionis distinguitur maior, si enim intelligatur de illis, quae sunt in genere, vera est, si autem intelligatur de illis, quae sunt extra genus falsa est, sic autem est in proposito. Item aliter si intelligatur de his quorum esse subsistit, nec est in alio receptum, sed illa sunt suum esse, falsa est, vt patet de attributis & de proprietatibus & personis, esse enim separatio, nulla perfectio essendi potest esse. Et haec de quaestione &c.

PrevBack to TopNext