Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum veritas secundum rationem formalem sit in intellectu, aut in rebus

QVAESTIO III. Vtrum veritas secundum rationem formalem sit in intellectu, aut in rebus.

TERVM circa eandem distinctionem quaeritur. Vtrum veritas secundum suam formalem rationem sit in anima vel in rebus.

Et videtur quod sit in rebus, propter quod enim vnumquodque est, & illud magis, sed ex eo quod res est vel non est, opinio vel oratio vera vel falsa est secundum Philostes in praedicamentis: ergo veritas magis est in rebus.

In oppositum arguitur per Philosophum in 5. Metaphysicae dicentem, quod verum & falsum non est in rebus, sed in intellectu.

Articulus 1

In ista quaestione erit vnus articulus, pro quo sit ista prima conclusio. Veritas print ipaliter est in intellectu, in rebus autem non est nisi secundum quod comparatur ad intellectum.

Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte. q. 16. articu. 1. sic. Sicut (inquit) bonum nominat illud in quod tendit appetitus, ita verum nominat illud in quod tendit intellectus. Hoc autem distat inter intellectum & appetitum siue quamcunque cognitionem, quod cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, appetitus autem secundum quod appetitus inclinatur in ipsam rem appetitam, & sic terminus appetitus, quod est bonum, est in re appetibili, sed terminus cognitionis quod est verum est in ipso intellectu. Sicut autem bonum est in re inquantum habet ordinem ad appetitum, & propter hoc ratio boni deriuatur a re appetibili in appetitum, secundum quod est appetitus bonus, prout est boni, ita cum verum sit in intellectu secundum quod conformatur rei intellectae necesse est, quod ratio veri ab intellectu ad rem intellectam deriuetur, vt res intellecta vera dicatur, secundum quod habet aliquem ordinem ad intellectum, res autem ad intellectum aliquem potest habere ordinem per se, vel per accidens. Per se quidem habet ordinem ad intellectum, a quo dependet secundum suum esse, per accidens autem ad intellectum a quo cognoscibilis est. Sicut si dicamus, quod domus comparatur ad intellectum artificis per se, per accidens autem comparatur ad intellectum, a quo non dependet. Iudicium autem sumitur de re non secundum illud quod inest ei per accidens, sed secundum illud quod inest ei per se, vnde vnaquaeque res dicitur vera absolute secundum ordinem ad intellectum a quo dependet, & inde est quod res artificiales dicuntur verae per ordinem ad intellectum nostrum: dicitur enim domus vera, quae assequitur similitudinem formae, quae est in mente artificis, & oratio dicitur vera inquantum est signum intellectus veri, & similiterres naturales dicuntur verae secundum quod assequuntur similitudinem specierum, quae sunt in mente diuina, dicitur enim verus lapis qui assequitur propriam lapidis naturam secundum praeconceptionem intellectus diuini, sic ergo veritas principaliter est in intellectu, secundario vero in rebus, secundum quod comparatur ad intellectum, vt principium, & secundum hoc veritas diuersimode notificatur:nam Augustnus in libr. de vera religione dicit, quod veritas est, qua ostenditur id quod est. Et Hyla. dicit, quod verum est declaratiuum, aut manifestatiuum esse, & hoc pertinet ad veritatem secundum quod est in intellectu, ad veritatem autem rei secundum ordinem ad intellectum pertinet diffinitio Augustnus in libr. de vera religione. Veritas est summa similitudo principij, quae sine vlla dissimilatione est, & quaedam diffinitio Anselm. Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis: nam rectum est quod principio concordat, & quaedam diffinitio Auicus Veritas vniuscuiusque rei est proprietas sui esse quod stabilitum est ei. Quia autem dicitur quod veritas est adaequatio rei & intellectus, potest ad vtrunque pertinere. Haec ille in forma.

Secunda conclusio. Veritas prout est in re dicit esse vel essentiam rei, & cum hoc quandam relationem fundatam in re, & terminatam ad cognitionem vel similitunem, quae est in intellectu: loquendo de veritate vt est in recreata. Probatur conclusio secundum Sanctum Doctorem 1. senten. dist. 19. q. 5. artic. 1. vbi sic ait. Eorum (inquit) quae signantur nominibus triplex inuenitur diuersitas, quaedam enim quae secundum totum esse completum sunt extra animam, & huiusmodi sunt entia completa, sicut homo & lapis, quaedam autem sunt, quae nihil habent extra animam sicut somnium imaginatio & chimera, quaedam autem sunt quae habent fundamentum in re extra animam, sed complementum rationis eorum quantum ad illud, quod est formale, est per operationem animae, vt patet in vniuersalibus. Humanitas enim est aliquid in re, non tamen ibi habet rationem vniuersalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis, sed secundum quod accipitur in intellectu adiungitur ei per operationem intellectus intentio secundum quam dicitur species: & similiter de tempore quod habet fundamentum in motu scilicet prius & posterius ipsius motus, sed quantum ad illud quod est formale in tempore scilicet numeratio completur per operationem intellectus numerantis. Similiter dico de veritate quod habet fundamentum in re, sed ratio eius completur per actionem intellectus, quando scilicet appraehendit eo modo quo est: vnde dicit Philosophus 6. Metaphysicae, quod verum & falsum sunt in anima, sed bonum & malum in rebus. Cum autem in re sit quidditas eius & suum esse, veritas fundatur in esse rei magis quam in quidditate, sicut & nomen entis ab esse imponitur, & in ipsa operatione intellectus accipientis esse rei sicut est per quandam similationem ad ipsam completur relatio adaequationis, in qua consistit ratio veritatis. Haec ille.

Ex quo patet conclusio quod veritas rei, quae est in re ipsa, vel prout est in re ipsa, est sicut tempus, & vniuersale, constat autem quod tempus non est solus respectus rationis, nec quid totaliter factum per rationem, sed materiale in ipso est prius & posterius, quae sunt realiter in motu extra animam, sed formale in ipso est numeratio animae, qua numerat illa, scilicet prius & posterius, ita quod tempus est prius & posterius in motu numerato ab anima. Vniuersale etiam est natura intellecta ab anima secundum se non inteliectis principijs indiuiduantibus eam, ita quod tota dicunt res extra animam cum habitudine ad intellectum, & eorum nomina supponunt pro rebus extra animam, licet non solum significent rem extra animam, sed etiam rem in anima & habitudinem ad illam, ita ergo erit in proposito, quod entitas rei habens talem habitudinem ad intellectum. scilicet relationem conformitatis, dicetur esse ipsa veritas rei, & sic quod veritas significat rem extra intellectum & rem in intellectu, sed supponit pro re extra animam, & non pro illa re in intellectu scilicet relatione rationis, vel huiusmodi, neque pro composito ex re & ex tali relatione. Sic intelligo Sanctus Thomas quia ipse in de veritate. q. 1. artic. 4. dicit inter multa alia. A veritate (inquit) quae est in re ipsa, quae nihil aliud est quam entitas intellectui adaequata vel intellectum adaequans sibi, dicitur res vera sicut a forma inhaerente. Haec ille. Ecce quam dare dicit, quod veritas rei quae formaliter in ipsa est: est entitas rei, &c. & non dicit, quod sit respectus.

Tertia conclusio est. Veritas prout est in intellectu non est relatio adaequationis, sed est cognitio vel species aut conceptus adaequatus rei, vel adaequans sibi rem, sic quod veritas supponit pro tali absoluto, quod est in intellectu, sed vltra illud absolutum dicit respectum conformitatis vel adaequationis ad rem intellectam. Patet conclusio quod veritas prout est in re dicit entitatem rei, cum respectu ad intellectum: ergo a simili veritas, quae est in intellectu, dicit aliquod absolutum, quod est in intellectu cum respectu ad rem: antecedens patet per secundam conclusionem. Et confirmatur tam ista quam illa, quia si veritas formaliter esset respectus rationis, ita quod nomen veritatis pro respectu supponeret, non video quomodo Deus sit veritas. Si vero dicat respectum realem cum in diuinnis non sint nisi quatuor relationes reales, paternitas, filiatio, spiratio processio: non est facile fingere quae illarum dicatur solum veritas vel simul. Item bonitas rei non dicit solum respectum ad voluntatem, ita quod ille respectus essentialiter sit bonitas rei, sed dicit esse vel essentiam reicum tali habitudine modo praeexposito: ergotita erit de veritate.

Quarta conclusio est. Quaelibet res creata extra animam existens potest dici vera triplici veritate scilicet veritate quae est formaliter in re. 2. veritate quae est Deus. 3. veritate, quae est intellectu creato. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor de veritate vbi supra, & fuit posita in quouone de vestimento: vbi late allegaui dicta Sa. Doctoris. Potest etiam haberi ex dictis eius in prima conclusione allegatis &c.

Vantum ad secundum articulum arguit Aureolus, contra primam conclusionem, & specialiter arguit quod res non dicuntur vere ex conformitate ad intellectum diuinum. Primo sic. Penes illum enim intellectum non sumitur necessario ratio veritatis in rebus, quo non considerato adhuc potest circa res veritas appraehendi, sed manifestum est, quod non considerato aliquo ordine ad intellectum diuinum, adhuc iudicari potest de rebus an sint verae vel falsae, non enim argentarius dum iudicat an argentum sit verum vel falsum, vel de aliquo an sit lapis preciosus vel vitrum, recurrit ad ideas, quae sunt in mente diuina, nec enim eas nouit, nec forte credit. Vnde Philosophus primo Ethic. loquens contra Platonem dicit, quod non magis erit miles qui ideam contemplatus est, nec magis textor, vel faber. innuens quod ideae non distinguunt actiuitatem in operando, aut in iudicando ergo veritas non consistit in hoc, quod res conformatur ad intellectum diuinum.

Secundo sic arguit Mathematicus & omnis sciens considerat veritatem in conclusionibus proprijs, sed manifestum est, quod veritatem non iudicat circa eas ex ordine ad intellectum diuinum, alias omnis sciens esset theologus: igitur idem quod prius. Tertio sic. Impossibile est ignorare conformitatem aliquorum conformium nisi cognoscantur conformia, quae sunt extrema illius conformitatis, sed constat quod diuinus intellectus, & ideae, quae sunt in Deo, a nobis non cognoscuntur ergo nullus potest iudicare, vtrum aliqua res illi intellectui sit conformis, & per consequens nullus sciet aliquam veritatem ex puris naturalibus. Secundo loco arguit, quod veritas non est conformitas actus intellectus ad rem extra. Constat enim inquit, quod veritas est perfectio simpliciter, & quod attribuitur primo principio in summo, sed hoc non attribuitur sibi ratione alicuius conformitatis, aut respectus ad rem extra, non quidem realis quia eo relatio realis non est, nec etiam rationis, quia tunc circunscripto actu intellectus veritas non esset in eo: ergo veritas non consistit formaliter in conformitate intellectus ad rem, nisi forte illa veritas, quae respicit intellectum, quaudd intelligere contingit ad illud quod debetur secundum propriam naturam per hoc, quod rei conformatur, vnde possibile est, quod ratio veritatis sit in intellectu propter conformitatem, sed quod hoc sit ratio veritatis simpliciter impossibile est.

Secundo sic. Illud quo non considerato inuenitur veritas in multis rebus non includitur in ratione veritatis simpliciter, sed inquirens de duobus lapidibus quis sit verior non aspicit ad intellectus conformitatem: ergo in huameodi conformitate non consistit formaliter ratio veritatis simpliciter. Et si dicatur, quod res sunt verae causaliter per hoc, quod sunt apte natae non decipere intellectum. Dicendum, quod non habito respectu ad intellectum res iudicantur verae per hoc quod assequuntur naturam propriam, & falsae dum non assequuntur. Haec ille.

Tertio loco contra eandem conclusionem arguunt Durandus & Herueus probando, quod veritas sit in intellectu tantummodo obiectiue. Illud enim quod est obiectum intellectus est obiectiue in eo, sed verum est obiectum intellectus: ergo est tantummodo obiectiue in intellectu.

Secundo sic. Philas 6. Met. diuidit ens in ens verum quod est in anima, & ens reale quod est extra, quare si diuisio sit bona, necesse est, vt vnum diuidentium non contineatur sub alio, sed si verum haberet esse reale & subiectiuum alicubi, contineretur sub aliquo decem praedicamentorum, & ita sub ente reali, & ita sub altero diuidentium: ergo necesse est, vt habeat tantummodo esse intentionale & obiectiuum, cum non sit alicubi subiectiue. Tertio. Quia quando aliquod nomen conuenit pluribus, ita quod per vnum illorum competit caeteris, per prius conuenit illi vni quam caeteris, sicut esse sanum conuenit potioni, dietae, cibarijs, & animali, sed quia caeteris conuenit per habitudinem ad sanitatem animalis, ideo animali primo competit esse sanum, sed manifestum est, quod verum conuenit pluribus, vtpote propositioni, & intellectui, & rei extra, & reivt est intellecta, esse autem verum non conuenit propositioni, nisi vt est designatiuum rei, quae intelligitur, & quae haetem esse intellectum, & similiter intellectus verus non dicitur, nisi quia est appraehensiuus veri obiecti. Res extra etiam non dicitur vera secundum illud esse quod hebtem extra, nisi quia nata est causare apud intellectum appraehensionem consormem suae entitati & falsa per oppositum: ergo ratio veri primo & principaliter reperitur in reprout est cognita, & secundum quod est in anima obiectiue. Quarto. Ita se videntur habere verum & falsum, sicut genus & species, & caetera vniuersalia, sed genus & species sunt respectus rationis consequentes rem prout est cognita, & habent esse obiectiuum in anima: ergo veritas erit in anima principaliter obiectiue. Vlterius arguitur ab alijs, quod veritas principaliter sit in rebus secundum suam formalem rationem. Quandocunque aliquid inest duobus, vni tanquam causae, alteri tanquam causato. per prius & principalius inest causae, vnde qua ignis est causa caloris in omnibus calidis, ideo per prius & principalius dicitur calidus secundum Philos 2. Met. sed veritas rei causa est veritatis in intellectu & oratione, vt dicit Philosices in praedicamentis, quia ab eo quod res est &c. similiter opinio & intellectus: igitur veritas per prius & principalius est in rebus.

Secundo sic. Verum est obiectum intellectus, intellectus enim verorum est 1. poster. sed res extra sunt prima obiecta intellectus non spes, aut actus, alioquin omnis cognitio esset reflectiua: ergo & veritas prius & principalius est in re extra. Tertio. Illud quod concatur a Deo omnibus creaturis videtur esse in rebus, sed Philosophus dicit 2. Met. quod primum principium est causa veritatis & entitatis omnibus, & habent se omnia ad entitatem sicut ad veritatem ergo veritas est in rebus. Quarto. Nam Augustinus dicit 8. de Trin. c. 2. quod idem est magnitudo quod, & quod illud maius est quod verius, sed constat quod magnitudo est in rebus. ergo & veritas. Quinto. Verum & manifestatiuum sui videntur esse idem, sed constat quod res manifestant se per suas actualitates, quod enim est in potentia, ignotum est, & quod est actu, est manifestum 9. Met. igitur &c. Sexto. Quando aliquid attribuitur alicui per modum signi & cuiusdam conformitatis, alteri vero per modum signati & eius cui sit conformatio, isti vltimo videtur formalius & principalius attribui, sicut patet de sanitate, quae attribuitur animali per modum signati & alijs per modum signi, sed veritas attribuitur orationi & intellectui sub ratione signi & cuiusdam conformitatis eius ad rem extra, quia veritas intellectus non est aliud quam adaequatio & conformitas eius ad rem secundum vulgatam eius diffinitionem ergo formalius & principalius est in re quam in intellectu. Septimo. Quandocunque aliqua conuertuntur, vbi est vnum principalius & reliquum, sed ens & verum conuertuntur, & veritas & entitas: igitur cum entitas principaliter sit in rebus extra, & veritas principaliter ibi erit. Vlterius arguitur quod aequaliter sit vbique probatio. Quia intellectus & scientia sunt verorum, sed scientia potest esse de actibus intellectus, & de re extra, & de secundis intentionibus, & alijs quibuscunque. omnia nanque sunt intelligibilia & cognoscibilia: ergo veritas est vbique. Secundo. Quia Anselmus in lib. de veritate ostendit veritatem esse in enunciatione. c. 2. & in opinione c. 3. & in voluntate c. 4. & in auctoritate. c. 5. & in sensibus c. 6. & in essentijs rerum. c. 7. & summam veritatem esse in Deo. c. 10. Et finaliter concludit, q. vna sit veritas in omnibus veris. cap. 13. sed hoc non esset, nisi ratio veritatis esset aequalis ambitus cum entetigitur &c. Tertio. Nam Ansels vbique in illo libro ostendit, quod non est aliud esse verum quam esse illud quod vnunquodque esse debet, vnde actio est vera quando est talis qualis esse dent, & eodem modo lapis est verus quamdod est id quod esse dent. Et ex hoc elicit Anselss quod non est aliud veritas quam rectitudo eius rei, in qua est, quae est perceptibilis sola mente, sed manifestum est, quod rectitudo rei cuiuslibet est in ipsa, & esse secundum debitum est in qualibet re, quae sic est sicut debet: ergo veritas est in omnibus, in quibus esse & entitas reperitur. Contra secundam conclusionem arguit Aureotels Vult enim primo probare quod ratio, in. qua consistit veritas, non sit aliqua conformitas, aut respectus Et arguit primo sic. Dicit enim Hyla. quod Deus est veritas subsistens, sed manifestum est, quod nec conformitas, aut alius respectus subsistere potest, vt dicit Commen. 7. Met. com. 49. dicit enim quod subsistentia non sunt de genere relatiuorum.

Secundo sic. Nulla perfectio simpliciter importat conformitatem, aut aliquem talem respectum. separat enim Anselu. i Monol. 15. a numero pfectionum simpliciter habitudines relatiuas, sed veritas est perfectio simpliciter. In omni namque re melius est esse verum quam falsum, vnde melior est verus lapis u falsus, ergo veritas in tali conformitate, aut respectu non consistit.

Tertio sic. In illo non consistit ratio veritatis quo non concepto nec considerato iudicatur de aliquo an sit verum vel non verum, sed de omni re iudicatur an sit vera vel falsa, non propter conformitatem ad aliquid aliud, sed ex hoc solo, quod attingit identitatem suam & propriam naturam, non autem quia attingit formaliter aut similitudinarie: ergo non consistit formaliter in conformitate, aut in aliquo respectu. Secundo loco arguit quod veritas non dicat essentiam cum respectu, immo cum priuatione scilicet cum segregatione ab omni sibi extraneo priuatiuo vel positiuo. Primo sic. Ratio significata per nomen maxime potest colligi ex vsu loquentium, semper enim loquendum vt plures, sed nomen veritatis secundum vsum loquentium attribuitur rebus propter segregationem & depurationem ab omni extraneo priuatiuo & positiuo, patet enim quod lapis iudicatur alio verior ex hoc, quod depuratur a contrarijs accidentibus, & si sint duo lapides preciosi absque omni contrario accidente dicetur, quod vnus est alio verior, per hoc quod minus priuatur gradu debito sibi secundum naturam, videmus etiam quod veritas naturae humanae dicitur natura segregata ab omni substantia extranea, vnde illa radicalis complexio quam puer extrahit ab vtero, dicitur veritas humanae naturae secundum magistrum libr. 2. Dici etiam consueuit de substantia alicuius negocij quod haec est veritas talis facti superfluis amputatis, nec est dubium, quod si inueniretur aliqua natura nihil habens admixtum statim diceretur de ea, quod esset verissimum quid tale, vel tale, vt verissimum balsamum cui nihil miscetur: ergo ratio veritatis videtur consistere in quadam puritate, & segregatione, & impermixtione cuiuslibet extranei.

Secundo sic. Aequipollentia idem significant, & eadem est eorum ratio, sed veritas, puritas, sinceritas, & similia videntur aequipollere. Idem enim est dictu de auro aliquo, quod est purissimum, & sincerissimum, ac si diceretur quod est verissimum, concipere etiam sinceritatem alicuius naturae non est aliud quam concipere veritatem illius secundum communem modum loquendi: vnde Augustinus 8. de Trinitate. cap. 2. dicit, quod tres non sunt aliquid maius in essentia, quia nec verius sunt, per hoc innuens quod veritas essentiae non est aliud quam puritas & sinceritas eius:cum ergo dicendo rem sinceram excludatur ab ea quicquid est extraneitatis, videtur quod dicendo rem esse vbique idem excluditur.

Confirmatur. Quia homo pictus non dicitur verus propter priuationem vitae, quae est extranea a natura hominis, & similiter vna albedo tanto est verior quam alia quanto excluditur imperfectio ab ea, vnde illa est verissima, cuinulla imperfectio est admixta. Tertio. Illa est generalis ratio veritatis, secundum quam accipiuntur gradus in veritate, sed manifestum est, quod gradus veritatis sumuntur secundum segregationem & depurationem ab omni extraneo: res enim cui in essendo nulla res est annexa, nec aliqua diminutio naturae suae est sibi annexa, nec possibilis annecti, est vera in summo, & talis est natura diuinitatis, vnde diuinitas est quid verissimum propter omnimodam sinceritatem, quia nihil est nisi diuinitas sincera & pura & segregata ab omni alio. Consequenter vero quidditas rerum positarum in esse concepto dicitur rei veritas, quoniam accipitur praecise ab omni extraneo, & si poneretur humanitas, aut quaeuis alia quidditas sic existere sincere in rebus absque omni accidente & diminutione sui, illa diceretur vera humanitas, consequenter vero res existentes quanto plus participant de huiusmodi veritate & quidditate, tanto dicuntur veriores: ergo manifeste apparet, quod ratio veritatis consistit in segregatione omnis extraneae rationis, sicut vnitas consistit in indiuisione &c.

ID argumenta primo loco contra primam conclusionem facta dico, ad primum quidem quod minor est falsa, & contra Auguuius quasi in infinitis locis. Nam in libro de vera religione dicit, quod secundum veritatem diuinam de omnibus iudicamus.

Item 12. confes. dicit. Si ambo videmus verum esse quod dico, vbi quaeso hoc videmus? nec ego vtique in te, nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate. Item 9. de Trinita. dicit. In aeterna veritate ex qua omnia facta sunt, formam autem secundum quam sumus, & secundum quam vel in nobis, vel in corporibus vera & recta ratione quid opera mur visu mentis conspicimus atque vim contemplatiuam, rerum veracem notitiam apud nos habemus.

Item 12. de Trinitat. Rationis est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales & sempiternas, quae nisi supramentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent. Et infinita consimilia dicit. Qualiter autem intelligendum sit quod dicit, & quomodo incommutabilc veritatem, vel illas rationes aeternas in hac vita videamus, u secundum illas de omnibus iudicemus docet Sanctus Doctor 3. contra Gentiles cap. 17. Et prima parte. q. 12. articul. 11. ad tertium, & q. 84. artic. 5. per totum. Et de veritate. q. 1. ar. 4. ac 5. & in multis alijs locis. Vnde contra Gentiles vbi supra dicit. Deus (inquit) speciali modo est in anima inquantum veritatem cognoscit, sicut igitur animae & res aliae dicuntur verae quidem in suis naturis secundum quod similitudinem illius summe naturae habent, quae est ipsa veritas, cum sit suum intelligere, & suum intelligere sit suum esse, ita illud quod per animam esticognitum, est verum inquantum illius diuinae veritatis, quam Deus cognoscit, similitudo quaedam in ipsa existit, vnde & glosa super illud psalm. Diminutae sunt veritates a filijs hominum, dicit quod sicut ab vna facie resultant multae in speculo, ita ab vna prima veritate resultant multae veritates in mentibus hominum, quamuis autem diuersa a diuersis cognoscantur & credantur vera, tamen quaedam sunt vera, in quibus omnes homines concordant, sicut sunt prima principia intellectus tam speculatiui quam practici, secundum quod naturaliter in mentibus hominum diuinae veritatis quasi quaedam imago resultat. Inquantum ergo quaelibet mens quicquid per certitudinem cognoscit in his principijs intuetur, secum dum quae de omnibus iudicatur facta resolutione in ipsa, dicitur omnia in diuina veritate, vel in rationibus aeternis videre, & secundum eas de omnibus iudicare. Haec ille.

Prima parte etiam q. 74. artic. 5. dicit. Aliquid dicitur in alio dupliciter cognosci. Vno modo sicut in obiecto cognito, sicut aliquis videt in speculo ea, quorum imagines in speculo resultant, & hoc modo anima in statu praesentis vitae non potest videre omnia in rationibus aeternis, sed sic in rationibus aeternis cognoscunt omnia beati qui Deum vident, & omnia in ipso. Alio modo dicitur aliquid cognosci in alio sicut in cognitionis principio, sicut si dicamus, quod in sole videntur ea, quae videntur per solem, & sic necesse est dicere, quod anima humana omnia cognoscit in rationibus aeternis, per quarum participationem omnia cognoscimus. Ipsum enim lumen intellectuale, quod in nobis est, nihil est aliud quam quaedam participata similitudo diuini luminis, in quo continentur omnes rationes aeternae. Vnde in psal. dicitur. Multi dicunt quis ostendit nobis bona. Cui quoniam respondet psal. dicens. Signatum est super nos. l. 1. 1. d. quasi per ipsam sigillationem diuini luminis in nobis omnia alia demonstrantur. Haec ille.

Ex quibus patet quod nullus in hac vita vel in alia potest iudicare aliquid esse verum vel falsum, nisi ex conformitate rerum, de quibus iudicatur ad rationes aeternas, & hoc vel aspiciendo illas rationes in seipsis sicut faciunt beati, vel aspiciendo ad lumen naturale, quod est quaedam participatio earum, sicut faciunt illi qui non iudicaut ex visione verbi, siue sint viatores, siue sint in termino, & sic patet ad omnia argumenta posita primo loco. Ad alia vero secundo loco inducta dicitur, sicut ad secundum & primum argumentorum primo loco contra conclusionem factorum, concedo enim maiorem & minorem similiter scilicet quod nulla perfectio simpliciter attribuitur Deo ratione respectus, sed ratione absoluti, veritas enim dicit perfectionem intellectus & est quid absolutum, quod tamen concomitatur respectus, sicut enim bonitas non dicit purum respectum, sed quid absolutum, quod tamen concomitatur respectus, ita & veritas. Ille autem respectus, quem dicit veritas non est in Deo secundum rem, sed secundum rationem, sic quod dum intellectus intelligit rem, quae est Deus, secundum quod illa res est veritas. 1. sub ratione veri: oportet quod non solum intelligat absolutum in se: sed in ordine ad intellectum, cui est conforme illud absolutum, non tamen quod intelligat esse in Deo vel in intellectu diuino, sed intelligit absolutum relatiue scilicet in quadam ratione, quae repraesentat Deum, & respectum eius ad intellectum.

Ad secundum negatur minor vt per praedicta patet, Ad primum Durandus & Heruei dicitur quod solum concludit quod veritas est obiectiue in intellectu, non autem quod solummodo obiectiue. vnde dico, quod veritas vel verum sub ratione veri non est per se obiectum intellectus, licet sit passio obiecti intellectus, vt intellectum in actu, vt alias latius dictum est, illud autem quod taliter est obiectum intellectus potest in sui ratione includere aliquid factum per intellectum, vel esse formaliter in intellectu.

Ad secundum dico, quod argumentum concludit, quod verum inquantum huiusmodi dicit aliquid non reale, scilicet respectum rationis, & hoc conceditur, cum hoc tamen stat, quod dicit aliquid reale materialiter, & illum respectum: formaliter, sicut exemplificatum est de tempore, & de vniuersalibus. in prima conclusione.

Ad tertium negatur minor quo ad illam partem, qua dicitur quod intellectus non dicitur verus, nisi quia est appraehensiuus veri obiecti extra, hoc enim falsum est, prius enim natura intellectus appraehendit rem vere quam res sit vera: quia causa quod res sit vera est, quia adaequatur intellectui habenti speciem rei perfectam, vel perfectum iudicium. si enim loquamur de intellectu qui est causa rei, notum est quod dicitur, sicut de intellectu diuino respectu naturalium, & de intellectu creato respectu artificialium. Si autem loquamur de intellectu qui mouetur a re, adhuc prius est veritas in tali intellectu quam in re, loquendo de veritate quam res habet in ordine ad illum intellectum creatum: quia verum dicit terminum motus cognitiui. Ille autem est principaliter in intellectu, vt ponit Sanctus Thomas prima. q. de veritate arti. 2. veritas enim quo ad suum formale scilicet quo ad vltimam differentiam constitutiuam rationis dicit respectum adaequationis in esse cognito: ita quod respectus adaequationis inter cognitum in actu, & cognitum in potentia complet rationem veritatis, res autem, vrcognita in actu est in cognoscente per suam speciem, extra cognoscentem vero est cognitum in potentia, res autem vest in cognoscente non est aliud a specie sui in cognoscente, & ideo sicut cognitum in actu principalius est verum quam cognitum in potentia, ita illud quod est in intellectu, est verum principalius quam illud quod est extra, vt extra est.

Ad quartum dicitur, quod argumentum concludit verum, sed non ad intentionem arguentis, dico enim quod veritas dicit respectum consequentem rem vt est in anima sed res, vt est in anima vel in intellectu non est aliud a specie rei, & ideo dicere quod species vel forma rei in anima est primo vera, & quod res vt est obiectiue in anima est primo vera, idem est dicere, si bene intelligatur.

Ad primum eorum, quae vlterius inducta sunt dicitur, quando aliquid conuenit causae & causato aequiuocis, non oportet quod prius causae conueniat formaliter, sed virtualiter, sicut patet de animali sano, & de medicina sana, ita est in proposito.

Ad secundum dico, quod verum non est obiectum intellectus primum, & per se, sicut illud, ad cuius rationem primo aspicit intellectus, sed eius ratio consequitur intellectum in actu, sicut intellectum inquantum intellectum, vel vniuersale inquantum vniuersale, aut abstractum inquantum abstractum non sunt prima & per se obiecta intellectus, sicut quod primo aspicit intellectus, sed sunt quaedam consequentia obiectum intellectus in actu.

Ad tertium conceditur quod veritas est in rebus prius tempore quam in intellectu nostro, sed ratio veritatis perfectius saluatur in intellectu quam in re extra vt extra est.

Ad quartum dico, quod veritas est essentia rei non absolute, sed cum respectu ad intellectum.

Ad quintum dico, quod licet per dicat causam veritatis, & fundamentum, dico quod res est vera per suam essentiam, & manifestatiua sui per essentiam, si autem dicat tantum quo aliquid est formaliter verum, vel manifestatiuum sui falsum est, sicut in aliquo ex emplo, sortes est pater per generare vno modo, non autem alio modo, sed per paternitatem: quia ly per dicit quandoque causam effectiuam, quandoque formalem.

Ad sextum dicitur, quod minor est falsa ad mentem maioris, non enim veritas intellectus est signum veritatis rei, sicut minor debet subfumere, sed conceditur bene, quod intellectus dicitur verus, quia est conformis rei extra, non quod ista veritas sit signum illius, sed hoc verum est signum illius: vnde maior debet intelligi, quando attributio illa fit quantum ad illud, in quo vnum est signum, & aliud signatum, cuiusmodi non est in proposito, non enim veritas intellectus est signum veritatis rei, & quantum ad rationem veritatis fit attributio secundum magis & minus, sed illud in quo fundatur veritas intellectus, vel forma intelligibilis est signum illius, in quo fundatur veritas rei. Simile autem de sanitate non valet: quia sanitas medicinae vel vrinae est signum sanitatis animalis: non autem ipsius animalis.

Ad septimum dicitur, quod maior est falsa, nisi intelligatur quantum ad illa, penes quae conuertuntur, & ideo quia ens & verum conuertuntur solum quo ad supposita, non quo ad constitutiuum rationis vtriusque, ideo vbicunque est suppositum entis est suppositum veri, sed non oportet, quod vbicunque est principaliter formale entis scilicet esse sit formale veri, scilicet respectus adaequationis.

Ad primum eorum, quae vlterius sunt inducta dicitur, quod licet scientia sit tam de entibus in anima quam de entibus extra animam, tamen illa quae sunt extra animam non obijciuntur scientiae, nisi per hoc quod sunt in anima.

Ad secundum dicitur, quod concludit quod verum & ens quo ad supposita conuertuntur, sed hoc dato non sequitur, quod vbi est principalius constitutiuum veri, sit principalius constitutiuum rationis entis, vt dictum est.

Ad tertium dico, quod concludit veritatem esse in rebus, sed quod veritas sit in rebus, hoc est: quia in eis est respectus ad intellectum diuinum vel creatum, & illa veritas, quae est in rebus, est improprie veritas, vt dictum est, in conclusione de vestimento. Ad argumenta contra secundam conclusionem primo loco inducta respondetur pro quanto impugnant ea, quae dicta sunt, iste enim vult non solum probare, quod veritas non sit respectus, immo quod nec in sui ratione includit, aut connotat respectum aut conformitatem, & ideo quia ego sustineo secundum, licet non primum, ea propter ad primum argumentorum dico, quod illud solum concludit, quod veritas non sit respectus a diuina essentia distinctus, loquendo de veritate diuina, non tamen probat quin veritas creata sit respectus:quia non oportet quod veritas dicatur vniuoce de Deo, & creaturis: veruntamen ego concedo gratis illam conclusionem scilicet quod veritas non est respectus, nec in Deo, nec in creatura, sed diuina veritas est diuina essentia, vt probat Sanctus Doctor primo contra Genti c. 60. tamen nos non intelligimus diuinam essentiam esse veritatem, nisi cointelligendo conformitatem eius ad intellectum suum. veritas ergo diuina, licet quantum ad esse non sit nisi intellectus diuinus, vel essentia diuina, tamen secundum rationem addit respectum rationis modo exposito, sicut vnitas dicit essentiam cum negatione diuisionis.

Ad secundum dico, quod nulla perfectio simpliciter est respectus, nec includit respectum secundum esse, ita quod respectus pertineat ad esse eius tanquam intrinsecum. Nihil tamen prohibet aliquam perfectionem simpliciter includere respectum secundum rationem, hoc est quod a nobis non potest concipi, vt talis perfectio nisi cointelligamus respectum eius ad aliquid: quia nomen talis perfectionis est relatiuum, vt patet etiam de cognitiuo, volitiuo, beatifitatiuo, quae dicunt perfectiones simpliciter, non tamen intelligimus, quod in re sit talis respectus intrinsecus perfectionum, & hoc forte dicetur quandoque latius, cum loquemur de relationibus rationis. Ad tertium negatur minor. non enim potest quis iudicare, an res sit vera, nisi considerando conformitatem illius ad aliquid, vtpote ad rationem rei, quae est in mente Dei vel creaturae, vt illud iudicatur esse verum aurum ab artifice vel argentario, quod assequitur rationem auri, quam habet ille in mente de quidditate auri, quam concepit scilicet rationem ex auditu vel visu, aut aliqua perceptione, aut inuestigatione.

Ad primum eorum quae secundo loco inducta sunt negatur minor, illa enim segregatio nunquam faceret lapidem esse veram Margaritam, immo nec esset in lapide, nisi prius esset in eo adaequato ad ideam diuinam, non enim ideo lapis ille est segregatus ab omni priuatiuo alicuius participantis ad Margaritam, nisi quia habet oppositum priuationis, cum priuatio non tollatur nisi per habitum oppositum, & ita prius inest conformitas ad ideam quam segregatio a priuatione conformitatis.

Ad secundum negatur minor, puritas enim consistit in negatione, veritas autem in positione, & sic non sunt idem, nisi quo ad supposita. Ad dictum Augusidicitur, quod expositio quam facit arguens nulla est, per illud enim non innuitur, quod veritas sit puritas, sed quod sit magnitudo quae dicit quid positiuum.

Ad tertium negatur minor, dico enim quod gradus in veritate non accipiuntur de per se quantum ad illam segregationem, nisi consecutiue inquantum accipiuntur penes conformitatem ad ideam in se, vel ad ideam relucentem in intellectu nostro formante quidditates rerum, ad illam autem conformitatem sequitur segregatio vel negatio illa, carentia enim actus priuationis posterior est habitu tollente priuationem, sicut effectus est posterior sua causa, modo habitus qui tollit illam carentiam est conformitas praedicta.

Ad argumentum factum in pede quaestionis respondet Sanctus Doctor prima parte q. 16. artic. 1. ad tertium. Dicendum inquit, quod licet veritas intellectus nostri a re causetur, non tamen oportet quod in reprius inueniatur ratio veritatis, sicut nec in medicina per prius inuenitur ratio sanitatis quam in animali, virtus enim medicinae non sanitas eius causat sanitatem, cum non sit agens vniuocum, & similiter essentia rei, & non veritatis esse causat veritatem intellectus: vnde Philosophus dicit, quod opinio & oratio vera est ex eo quod res est, non ex eo quod res vera est. Et haec de quaestione.

PrevBack to TopNext