Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum generandi potentia sub omnipotentia claudatur

DISTINCTIO XX QVAESTIO I. Vtrum generandi potentia sub omnipotenatia claudatur.

CIRCA secundam distinctionem quaeritur. Vtrum potentia generandi claudatur sub omnipotentia.

Et arguitur quod non. Illud non clauditur sub omnipotentia, sine quo aliquid est omnipotens, sed sine potentia generandi aliquis est omnipotens, scilicet filius, & Spiritus sanctus. ergo &c.

In oppositum arguitur. Nam dicit Augustinus libus contra Maximum. Si pater non potuit generare filium sibi aequalem, vbi est omnipotentia patris: ex quo videtur arguere, quod posse generare filium pertinet ad omnipotentiam.

Articulus 1

In hac quaestione erit vnicus articulus pro quo sit prima conclusio. Potentia generandi pertinet ad omnipotentiam patris, non autem ad omnipotentiam simpliciter Istam ponit Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 2. artic. 5. 1bi sic ait. Cum e1im potentia in essentia radicari intelligatur, & sit principium actionis, ostendet idem esse iudicium de potentia, & de actione quod de essentia. In diuina autem essentia hoc considerandum est, quod propter eius summam simplicitatem quicquid in Deo est, est diuina essentia: vnde & ipsae relationes, quibus personae adinuicem distinguuntur sunt ipsa diuina essentia secundum rem, & quamuis vna & eadem essentia sit communis tribus personis, non tamen relatio vnius personae est communis tribus propter oppositionem relationam adinuicem. Ipsa enim paternitas est in diuina essentia, nec tamen paternitas in filio inest propter oppositionem paternitatis & filiationis: vnde potest dici, quod paternitas est diuina essentia prout est in patre, non prout est in filio, non enim eodem modo est in patre, & filio, sed in filio, vt ab altero accepta, in patre autem non, non tamen sequitur quod quamuis paternitatem filius non habeat, quam pater habet, quod aliquid habeat pater quod non habet filius, nam ipsa relatio secundum rationem sui generis, id est inquantum est relatio non habet, quod sit aliquid, sed solum, quod sit ad aliquid, quod vero secundum rem sit aliquid, habet ex illa parte qua inest, vel eadem secundum rem vt in diuinis, vel vt habens causam in subiecto sicut in creaturis: vnde cum illud quod est absolutum communiter sit in patre & filio, non distinguitur secundum aliquid, sed secundum ad aliquid tantum: vnde non potest dici, quod aliquid habet pater, quod non habet filius, sed ad aliquid secundum vnum respectum conuenit patri, & secundum alium filio. similiter ergo dicendum est de actione & potentia, nam generatio significat actionem cum aliquo respectu, & potentia generandi significat potentiam cum respectu: vnde ipsa generatio est Dei actio, sed prout est patris tantum, nec tamen sequitur quod aliquid possit pater quod non possit filius, sed omnia quaecunque potest pater potest filius, quamuis generare non possit: nam generare ad aliquid dicit. Haec ille.

Et ad quintum dicit. Sicut vna & eadem est essentia trium personarum, non tamen sub eadem relatione, vel secundum eundem modum existendi est in tribus personis, ita est ibi de omnipotentia. Eandem ponit conclusionem 1. sen. dist. 20. q. 1. art. 1. vbi sic dicit. Quamuis pater habeat paternitatem, quam filius non habet, & pater sit aliquid, non tamen pater habet aliquid, quod non habet filius, sicut paternitas est essentia, non tamen sequitur quod pater aliquam essentiam habeat, quam non habet filius, si autem pater haberet sapientiam, & non filius, pater aliquid haberet quod non haberet filius: quia sapientia dicit aliquid in sapiente etiam secundum rationem suam. Similiter cum generare in diuinis sit relatio quaedam, & sit ad aliquid, quamuis pater possit generare, & non filius, non sequitur quod possit aliquid patequod non possit filius, sed bene sequeretur si pater posset intelligere, & non filius, quod pater posset aliquid quod non posset filius, sicut pater est pater, & esse patrem est al quod esse, & tamen cum filius non sit pater, nullum est esse patris, quod non sit filij: quia omne in diuinis esse est quid, & similiter omne aliquid est ibi vel secundum rationem essentiae, vel secundum rationem attributorum. Haec ille.

Item prima parte. q. 42. artic. 6. ad tertium. Dicendum (inquit) quod sicut eadem essentia, quae est in patre paternitas, est in filio filiatio, ita eadem est potentia, qua pater generat, & qua filius generatur. Vnde verum est, quod quicquid potest pater, potest filius, nec sequitur ex hoc quod filius possit generare: quia mutatur quid in ad aliquid, nam generatio in diuinis significat relationem. habet ergo eandem omnipotentiam quam pater, sed cum alia relatione: quia pater habet eam vt dans, & hoc significatur cum dicitur, quod potest generare, filius autem habet vt suscipiens, & hoc significatur cum dicitur, quod potest generari. Haec ille.

Et intendit talem rationem, vt inihi videtur: quia cum potentia generandi dicat potentiam cum respectu paternitatis, si patri deficeret potentia generandi hoc non posset esse ex defectu relationis importatae, cum pater habeat illam relationem, quae non auget operationem, nec minuit, oporteret ergo quod hoc esset ex defectu potentiae, & sic non esset omnipotens. In filio autem non sic: quia quod filius non possit in generationem nec habet potentiam generandi, hoc non est ex defectu potentiae, sed quia non habet illam relationem quam potentia generandi importat, & ita non potest argui quod non sit omnipotens ex hoc quod non habet potentiam generandi, & quod ita sit mens eius patet: quia 1. sent. vbi supra ad quartum dicit. Omnipotentia Dei potest comparari ad aliquid vel sicut ad operatum, vel sicut ad operationem, sicut ad operatum non comparatur aliquid, quod in ipso sit: quia in Deo nihil est factum, & sic omnipotentia est respectu creaturarum solum, sed comparatur sicut ad operationem ad hoc, quod in ipso est praecipue cum nulla operatio sit ipsius Dei, quae sit extra essentiam eius: vnde omnipotentia patris extenditur & ad generationem, & ad intelligere, & creare, & breuiter ad omnia, quae perfectionis sunt. & propter hoc apparet quod ratio Augustinus est efficax, nec sequitur, quod filius non sit omnipotens, si non potest generare filium aequalem sibi ratione praedicta, sequeretur tamen in patre: quia patri non deest relatio, quae significatur in generatione actiua: vnde si negatur ab eo perfectio generationis oporteret, quod esset defectus in ipsa operatione inquantum operatio, & hoc redundaret in defectum potentiae, sed a filio remouetur actiua generatio non nisi ratione relationis importatae. Relatio autem inquantum huiusmodi nullum ordinem ad potentiam habet. Haec ille.

Sed contra ista arguit Aurilus Et primo contra hoc quod dictum est, quod eadem est potentia qua pater generat, & qua filius generatur, & primo sic. Impossibile est quod potentia passiua, & actiua sint eaedem formaliter, sed generare, & generari se habent in diuinis quasi actiue & passiue. ergo potentia ad generare est omnino differens a potentia ad generari, & consequenter no sunt eaedem formaliter. Secundo sic. Ad actus genere differentes necesse est assignare potentias genere differentes, sed generare & generari sunt actus genere differentes. ergo potentia ad generare est omnino differens a potentia ad generari.

Tertio sic. Esse generantem, & esse genitum non est idem esse. igitur posse generare & posse generari non est idem posse, & per consequens nec potentiae erunt eaedem. Quarto sic. Posse generare est habere diuinam essentiam per modum dantis, posse vero generari est habere eam per modum accipientis, vt ipsimet dicunt, sed dare, & accipere non est idem. ergo posse generare, & posse generari non sunt idem. Et si dicatur, quod non sunt idem relatiue, sed bene quo ad absolutum, non valet: quia posse generare formaliter non dicit aliquid absolutum in ordine ad generare, non videtur autem esse eadem habitudo ad generare & ad generari, cum respectus & terminus distinguantur. Secundo loco arguit contra aliud dictum, scilicet quod relatio nihil ponit secundum quidditatiuam rationem primo sic. Illud quod secundum suam quidditatiuam rationem nihil ponit non est formaliter aliquid positiuum, sed priuatio aut negatio, sed relatio dicit secundum suam quidditatiuam rationem aliquid positiuum, alijs non esset de decem generibus rerum. ergo non est verum, quod relatio nihil ponat in diuinis secundum suam quidditatem. Secundo sic. Quod nihil ponit quidditatiue nihil est: quia vnumquod que formaliter est per suam quidditatem, vt dicit Philosophus 7. Meta. ergo non est verum, quod relatio secundum suam quidditatem nihil ponat. Et si dicatur, quod nihil realiter ponit, quamuis ponat aliquid secundum rationem.

Non valet: quia paternitas vere, & realiter constituit patrem, & vere pater reali generatione producit filium: vnde oportet quod ibi sit realis generatio, & per consequens realis relatio ponens aliquid secundum rationem suae quidditatis.

Tertio arguit quod ista opinio non saluet identitatem omnipotentiae in patre & filio. Non enim omnipotentia dicit praecise essentiam, sed addit ordinem ad omnia possibilia fieri vel produci, sed manifestum est, quod diuinitas prout est in filio non respicit generare, quod est productio cuiusdam possibilis produci scilicet filij, immo vt est in filio illud sibi repugnat. ergo diuinitas, vt est in filio non habet rationem omnipotentiae, nec est ibi sub ratione omnipotentiae. Tertio loco arguit Bonauentura, quod potentia generandi nullo modo pertineat ad omnipotentiam, primo sic. Omnipotentia dicit per sectionem simpliciter, sed potentia ad producendum aliquem masculine, & non aliquid neutraliter non includit aliquam perfectionem pro eo: quia terminus productus inquantum huiusmodi perfectionem non includit, talis enim terminus constituitur formaliter per relationem, sed relatio non est perfectio simpliciter. ergo potentia generandi non reducitur ad omnipotentiam pro eo quod non respicit aliquid sed aliquem. Secundo atguit. Quia sicut potentia transmutatiua respicit subiectum quod transmutatur sic potentia productiua respicit terminum qui producit, sed Philosophus dicit 9. Metaphysicae, quod potentia transmutatiua est in aliud inquantum aliud, & secundum quod est aliud sumendo neutraliter. ergo videtur quod potentia productiua sit ad quid, & non ad aliquid, seu aliquem producendum. Arguit etiam Durandus. Quia potentia productiua proprie sumpta est ad aliquod agere realiter distinctum a supposito, non autem ad agere quod constituat esse suppositi agentis, sed potentia generatiua in diuinis est ad agere constituens esse suppositi. ergo non spectat ad omnipotentiam.

Secundo arguit idem. Quia omnipotentia non videtur includere potentiam ad intra, sed ad extra, vnde nec potentia intellectiua, nec volitiua pertinent ad omnipotentiam, sed potentia productiua, quae respicit agere constituens esse suppositi non est ad agere extrinsecum, sed magis intrinsecum. ergo non pertinet ad omnipotentiam. Arguit etiam Scotus. Omnipotentia non distribuit pro omnibus potentijs, sed pro omnibus possibilibus: constat enim quod in Deo est omnipotentia, sed non omnes potentiae sunt in eo: quia non potentia currendi, aut ridendi, sed est tantummodo in eo vna potentia, per quam attingit omnia possibilia. ergo omnipotentia non includunt in se omnes potentias, sed tantum omnia possibilia, manifestum est autem, quod filius Dei non est de numero possibilium, sed necessariorum, cum non sit possibilis esse, & non esse. igitur potentia generandi non includitur sub nomine omnipotentiae.

Secundo ad idem arguit sic. Potentia productiua differt a potentia creatiua, & ab alijs potentijs actiuis inquantum nullum necessarium potest esse terminus potentiae creatiuae aut actiuae, immo omne tale est possibile, & contingens, terminus autem potentiae productiuae potest esse necessarium: vnde aliquod necesse esse est productibile, sicut patet de filio, & Spiritu sancto, sed manifestum est, quod omnipotentia compraehendit in se tantum ea, quae spectant ad potentiam actiuam, & creatiuam, & non omnia productibilia, quae spectant ad potentiam productiuam. ergo potentia generandi non comprehenditur sub omnipotentia. Tertio. Potest argui quod vna persona non dicitur omnipotens respectu alterius, sed potentia generandi pertinet ad vnam personam in ordine ad aliam. ergo non spectat ad omnipotentiam etiam patris.

Ad argumenta primo loco inducta respondetur. Et ad primum illorum dicitur, quod in diuinis non est potentia passiua, nec passio nisi grammaticaliter loquendo, & ideo concedo maiorem de potentia vere passiua, quod nunquam est eadem formaliter cum actiua: quia talis potentia differt realiter ab actu, sed loquendo de potentia passiua grammaticaliter loquendo, quae potius dicitur potentia passiue dicta quam potentia passiua, talis inquam non oportet, quod realiter distinguatur a potentia actiua, nec ab actu, respectu cuius dicitur, sed eadem potentia cum relatione vna dicitur passiua, & eadem potentia cum alia relatione dicitur actiua: vnde Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 9. artic. 9. ad quartum dicit. In operatione quae transit in rem exteriorem requiritur aliud principium in agente, per quod est agens, & aliud principium in patiente, per quod est patiens. In operatione autem, quae non transit in rem exteriorem, sed manet in operante, non requiritur nisi vnum principium operationis, sicut ad volendum requiritur principium ex parte volentis, per quod possit velle. In creaturis autem est generatio secundum operationem transeuntem in rem exteriorem: vnde oportet quod sit alia potentia actiua in generante, & alia potentia passiua in genito, sed generatio diuina attenditur secundum operationem, non quidem in aliquid exterius transeuntem, sed interius manentem, id est secundum conceptionem verbi: vnde non oportet quod alia sit potentia actiua in patre, & alia passiua in filio. Haec ille.

Ad secundum negatur maior vbi actus potentiarum non distinguitur a potentijs realiter, nec distinguuntur inter se quasi duo absoluta, sed vt duo relatiua. Isto modo autem se habent generare & generari, quia generare non est actus realiter exiens a potentia generandi actiue dicta, nec generari est actus realiter receptus in potentia generandi passiue dicta, sed est ibi distinctio secundum rationem generare, & generari, etiam non sunt duo absoluta, sed duo relatiua, nec habent diuersa esse sed idem, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 9. artic. 9. ad tertium dicit. Potentia absolutum quidem est, & ideo non distinguitur in diuinis, sicut nec bonitas, nec aliquod sic dictorum, generare vero, & generari in diuinis non significant aliquid absolutum, sed solam relationem. Relationes autem oppositae in vno, & eodem absoluto communicant in diuinis, & ipsum non diuidunt, sicut patet, quod in patre, & filio est vna essentia: vnde nec potentia distinguitur per hoc quod est generare, & generari, non enim etiam in creaturis oportet, quod per quancunque obiectorum differentiam vel distinctionem potentia distinguatur, sed per differentiam formalem obiectorum, & quae in eodem genere accipiatur, sicut potentia visiua non distinguitur per hoc, quod est videre hominem, & videre asinum: quia ista differentia non est sensibilis inquantum sensibile, & similiter in diuinis absolutum per relationem non distinguitur. Haec ille.

Ad tertium negatur consequentia: quia licet esse generantem, & esse genitum non sit esse idem, tamen idem est esse, quo pater est, & quo filius est, vel quo generans est, & quo genitus est, & ideo non ostendet quod aliud posse sit ad generare, & aliud ad generari, sicut nec per aliud esse est generans, & aliud genitus, concedo tamen quod sicut esse generantem non est esse genitum. ita nec posse generare est posse generari, nec posse generare, & posse generari est posse idem, prout ly idem est accusatiui casus.

Ad quartum negatur minor, dico enim quod dare, & accipere sunt idem in diuinis, prout ly idem est neutri generis, nec aliud habet dans quod non habeat accipiens, licet accipiens non habeat dare quod est aliquid, nec dans hahbet accipere quod est aliquid, concedo tamen quod dare non est accipere, immo sunt distinctae relationes & res, & similiter concedo, quod posse generari non est posse generare, & posse generari dicit habitudinem realiter distinctam ab illa, quam importat generare, non tamen ex hoc sequitur, quod non sint idem posse, vel eadem potentia, sed vnum negatur ab alio.

Ad argumenta secundo loco facta dico ad primum quidem: vnde Sanctus Doctor in praesenti distinctione. q. 1. art. 1. dicit. Quia relatio aliomodo dicitur esse aliquid quam alia entia. In alijs enim entibus vnumquodque dicitur esse aliquid scilicet quantum ad esse suum, & quantum ad rationem suae quidditatis, sicut sapientia secundum esse suum aliquid ponit in subiecto, & similiter secundum rationem suam ponit naturam quandam in genere qualitatis, sed relatio est aliquid secundum esse suum, quod habet in subiecto, sed secundum rationem suam non ponit aliquid in subiecto, propter quod dicit Boetius, quod nihil praedicat de eo de quo dicitur, & inde est quod inuenitur aliquod relatiuum in quo tantum est relationis, & non ponitur aliquid secundum rem ibi, sicut cum scibile refertur ad scientiam, & hoc verum est tam de relationibus quae de Deo dicuntur quam de alijs quae in creatura sunt, sed diuersimode quia relatio. quae habet esse in creatura habet aliud esse quam sit esse sui subiecti: vnde est aliquid aliud a suo subiecto, sed in Deo nihil est quod habeat esse aliud ab ipso, esse enim sapientiae est ipsum esse diuinum, & non superadditum, & similiter esse paternitas: vnde relatio qutum ad esse suum, secundum quod solum modo ponit aliquid est essentia diuina, sed secundum rationem suam, per quam habet distinguere vnam personam ab alia non dicit aliquid, sed potius ad aliquid. Haec ille.

Consimile ponit dist. 26. q. 2. artic. 1. & dist. 30. q. 1. artic. 1. & 3. & dist. 33. q. 1. artic. 1. Idem ponit prima parte. q. 28. artic. 2. Item de veritate q. 1. ar. 5. Item quolibet. 9. q. 2. ar. 3. vel quolibet secundo secundum aliam tabulam. Ex omnibus istis habetur quod relatio non habet quod sit ens, aut aliquid positiuum ex sua ratione quidditatiua. Et cum dicit arguens: quia tunc relatio non esset de decem generibus, negatur consequentia, licet enim ex sua ratione non habeat quod sit aliquid, vel aliquid ponat, non tamen etiam habet ex ipsa ratione sui generis quod nihil ponat, immo aliqua relatio est realis, & talis ponitur in genere, relationes autem quae solum habent esse in anima non sunt in genere sicut dicit Sanctus Doctor 1. sent. dist. 26. q. 2. artic. 1. quae autem relatio sit realis, & quae non, non nunc, sed forte alias dicetur, hoc autem sufficit quod relatio est vnum genus entium in quo non collocatur relatio aliqua nisi quae inhaeret subiecto, quae est realis semper, & non relatio subsistens cuiusmodi est in Deo, quae est realissima, nec relatio assistens, cuiusmodi sunt omnes relationes rationis, quae non inhaerent, nulla tamen relatio ex ratione relationis habet quod ponat aliquid, sed ratione sui esse quod habet in eo in quo est.

Ad secundum negatur maior, vt patet per praedicta, nec est verum quod ibi assumitur in probationem negatiscilicet quod vnumquodque formaliter sit per suam quidditatem loquendo de esse in actu, vel de esse aliquid positiuum, immo aliquid non ex sua quidditate, sed ex suo esse habet quod sit aliquid. Concedo tamen quod vnumquodque est illud quod est per suam quidditatem siue sit aliquid positiuum siue non, vnde sicut homo est homo per humanitatem, ita pater est pater per paternitatem, & dextrum per dextreitatem, posito quod dextreitas nihil ponat, vt in columna. Alia vero quae ponit in argumento procedunt ex falso intellectu, conceditur enim quod paternitas est vera res, & realis relatio & realiter constituit, sed hoc non habet ex ratione relationis, sed aliunde vt quandoque dicetur.

Ad tertium dicitur concedendo maiorem, & minorem, modus enim arguendi non valet: quia mutatur quid in ad aliquid, arguitur enim quasi sic. diuinitas, vt est in filio non extendit se ad generare quod est quoddam possibilae. ergo non extendit se ad omne possibile, dico enim quod omnipotentia filij extendit se ad omne possibile, sicut omnipotentia patris, quod talis modus arguendi non valet ostendit superius Sanct.s Doctor, vt allegaui de potentia Dei, & prima parte.

Sciendum tamen quod 1. sent. aliter soluit di. praesenti. q. 1. art. 1. ad tertium. Argumentum enim erat tale ibi factum. Aliquis dicitur omnipotens quia potest omnia possibilia, sed cum dico omnia includo omnia entia, sed relatiua continentur in entibus. ergo distributio fit etiam pro relatiuis, & tunc ipse respondet quod sub omnibus compraehenditur ad aliquid quantum ad hoc quod habet esse, sic enim ad aliquid est de omnibus, sed non quantum ad rationem ad aliquid, secundum quam ad aliud refertur, sic enim ei non debetur esse. Haec ille.

Ex quo patet quod cum dicitur quod omnipotentia se extendit ad omnia possibilia produci ibi fit pro omnibus distributio possibilibus produci absolutis. Item pro omnibus possibilibus produci relatiuis quantum ad esse, & quia nullum esse producitur in diuinis sicut nec essentia, ideo in illa distributione quam importat omnipotentia non includitur productio alicuius diuinae personae: quia nulla talis producitur secundum esse, licet accipiat esse, nec ex ea parte qua dicitur, quod aliquid positiuum secundum quid ibi producitur, ex quo in prima non est nisi relatio & esse vel essentia, quorum nullum producitur, relatio etiam non videtur esse terminus motus, nec productionis, nec potentia aliqua videtur eam habere pro obiecto, dico quod ibi producitur persona, quae licet sit relatio, & significet relationem tamen significat eam per modum hypostasis subsistentis: vnde nihil prohibet quin respectu eius potentia dicatur, & quin producatur, & solutionem hanc dat Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 2. artic. 5. ad octauum.

Ad argumenta tertio loco facta respondetur. Ad primum Bonauenturae dicitur, quod potentia generandi dicit perfectionem simpliciter quantum ad absolutum quod includit scilicet principium actus, sed quantum ad relationem cointellectam non dicit perfectionem simpliciter, & ideo non pertinet ad omnipotentiam simpliciter, quae dicit absolutum. sed ad omnipotentiam patris, quae consimiliter dicit absolutum cum relatiuo sicut potentia generandi.

Ad secundum dico, quod potentia productiua in diuinis est ad producendum suppositum, non autem ad producendum essentiam, & similiter non oportet quod potentia transmutatiua sit ad transmutandum aliud. 1. essentiam, sed aliud suppositum.

Ad primum Durandus negatur maior tam de potentia generandi quam creandi, nam agere Dei non distinguit realiter a Deo nec a potentia productiua, similiter minor filium supponit scilicet quod pater in esse suppositi constituatur per generare.

Ad secundum dico, quod ad omnipotentiam pertinent potentia generandi, & spirandi, & creandi modo supra dicto. Nec est simile de voluntate & intellectu: quia per illa non producitur aliquid distinctum ab intelligente vel volente in diuinis inquantum est intelligens, & volens, secus est de potentia generandi, & creandi: vnde Sanctus Thomas 1. contra Gent. 73. dicit, quod voluntas, & intellectus non sunt in Deo per modum potentiae, sed per modum actus.

Ad primum Scot, dicitur, quod possibile quod est obiectum omnipotentiae patris non dicitur possibile distinctum contra necessarium, sed possibile logicum scilicet quod non repugnat fieri vel produci: isto modo autem filius est quid possibile.

Ad secundum dico quod minor est falsa loquendo de omnipotentia patris, illa enim non solum includit ea quae spectant ad potentiam actiuam, immo generatiuam, & qualitercunque productiuam in diuinis.

Ad tertium dicitur, quod licet vna persona non dicatur omnipotens respectu alterius, sine additione tamen vna potest dici omnipotens, genitor, vel spirator alterius. Et haec de quaestione dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext