Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit aliquo nomine proprie designari
Circa vigesimam secundam distinctionem quaeritur. Vtrum Deus possit aliquo nomine proprie designari.
Et arguitur quod non. Quia nomen significat substantiam cum qualitate, sed in Deo non est substantia concreta cum qualitate. ergo non potest habere nomen. IN oppositum arguitur per illud Psal. Domine Dominus noster quam admirabile &c.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur aduersariorum obiectiones.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Nullum nomen proprie dicitur de Deo quantum ad modum significandi. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte. q. 13. artic. 1. & 3. Nomen enim aut dicitur in abstracto aut in concreto, si in abstracto tunc siguificat aliquid non vt subsistens, sed vt quo aliquid est, sicut albedo significat, vt quo aliquid est album, & sic non proprie dicuntur de Deo quantum ad modum significandi: quia non significant aliquod completum subsistens perfectum, si sunt concreta etiam non competunt Deo quantum ad modum significandi: quia Deus est simpliciter, illa autem significant in concreto.
Item contra Gent. libus 1. c. 31. sic ait. Quantum ad modum significandi omne nomen cum defectu est: nam nomine res exprimimus eo modo quo intellectu concipimus. Intellectus autem noster ex sensibus cognoscendi sumens initium modum non transcendit, qui in rebus sensibilibus inuenitur, in quibus aliud est forma, & habens formam propter formae, & materiae compositionem, forma vero in his rebus inuenitur quidem simpliciter, sed imperfecta, vtpote non subsistens habens vero formam inuenitur quidem subsistens, sed non simpliciter, immo concretione habens: vnde intellectus noster quicquid significat, vt subsistens significat in concreto, quod vero vt umplex significat non vt quod est, sed vt quo aliquid est, & sic in omni nomine a nobis dicto, quantum ad modum significandi imperfecte inuenitur, qui Deo non competit, quamuis res fisignificata aliquo modo eminenti Deo conueniat, vt patet in nomine bonitatis, & boni: nam bonitas significat vt non subsistens, bonum autem, vt concretum, & quantum ad hoc nullum nomen Deo conuenienter aptatur, sed solum quantum ad illud, ad quod significandum nomen imponitur. Possunt igitur vt Dionysius docet huiusmodi nomina affirmari de Deo, & negari: affirmari quidem per nominis rationem, negari vero per modum significandi. Modus autem supereminentiae, quo in Deo dictae perfectiones inueniuntur per nomina a nobis imposita significari non potest, nisi vel per negationem, sicut cum dicimus Deum aeternum, vel infinitum, vel etiam per relationem ipsius ad alia, vt cum dicitur prima causa, vel summum bonum, non enim de Deo capere possumus quid est, sed quid uon est, & qualiter alia se habeant ad ipsum. Haec ille. Eandem sententiam ponit 1. sent. dist. 22. q. 1. artic. 2.
Secunda conclusio est. Aliqua nomina proprie dicuntur de Deo quantum ad rem significatam, & quaedam non, sed solum metaphorice. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor. 1. sent. ibidem. Si consideremus (inquit, rem significatam in nomine, quae est illud, ad quod significandum nomen imponitur, inuenimus, quaedam nomina esse imposita ad significandum principaliter ipsam perfectionem exemplatam a Deo non concernendo aliquem modum in sua significatione, & quaedam ad significandum perfectionem receptam secundum talem modum participandi. verbi gratia. omnis cognitio est exemplata a diuina cognitione, & omnis scientia a scientia diuina, hoc igitur nomen sensus est impositum ad significandum cognitionem per illum modum, quo recipitur materialiter secundum virtutem coniunctam organo, sed hoc nomen cognitio non significat aliquem modum participandi in sua principali significatione: vnde dicendum quod omnia illa nomina, quae imponuntur ad significandum perfectionem aliquam absolute proprie dicuntur de Deo, & per prius sunt in ipso quantum ad rem significatam, licet non quantum ad modum significandi, vt sapientia, bonitas, essentia, & omnia huiusmodi. Et haec sunt de quibus dicit Ansels quod simpliciter in omni re melius est esse quam non esse. Illa autem quae imponuntur ad significandum perfectionem aliquam exem platam a Deo, ita quod includant in sua significatione imperfectum modum participandi, nullo modo dicuntur de Deo proprie, sed tamen ratione illius perfectionis possunt dici de Deo metaphorice, sicut sentire, videre, & huiusmodi, & similiter est de omnibus alijs formis corporalibus, vt lapis leo, & huiusmodi. omnia enim imponuntur ad significandum formas corporales secundum determinatum modum participandi esse viuere, vel aliquam diuinarum perfectionum. Haec ille.
Idem ponit prima parte. q113. artic. 3. & 6. In tertio enim probat quod talia nomina significantia absolute perfectiones solum proprie dicantur de Deo. In sexto autem quod talia dicantur prius de Deo quam de creaturis. Et de potentia Dei. q. 7. art. 5. in principali responsione, & ad octauunItem 1. contra Gent. cap. 31. Tertia cunclusio est. Nullum nomen a nobis impositum significat diuinam essentiam secundum quod in se est, sed solum secundum quod repraesentatur in perfectionibus creaturarum. Huius conclusionis primam partem probat Sanctus Doctor prima parte. q. 13. artic. 1. sic, secundum Philosophum 1. Perihermen. Voces sunt signa intellectuum, & intellectus sunt similitudines rerum, & sic patet quod voces referuntur ad res significandas mediante conceptione intellectus, secundum igitur quod aliquid a nobis intellectu cognosci potest, sic a nobis. potest nominari, ostensum est autem supra, quod Deus in hac vita non potest a nobis videri per essentiam, sed cognoscitur in nobis ex creaturis secundum habitudinem principij, & per modum excellentiae, & creationis vel remotionis, non tamen. ita quod nomen significans ipsum exprimat diuinam essentiam, sicut hoc nomen homo exprimit sua significatione essentiam hominis secundum quod est, significat enim eius di ffinitionem decla rantem essentiam eius, ratio enim quam significat nomen est diffinitio, vt dicitur quarto Metaphysicae. Haec ille.
Ad secundam partem conclusionis ponit eadem. q. arti. 2. ad tertium. Essentiam (inquit) Dei in hac vita cognoscere non possumus secundum quod in se est, sed tamen cognoscimus eam secundum quod repraesentatur in perfectionibus creaturarum, & sic etiam nomina a nobis imposita eam significant. Haec ille.
Item de potentia Dei q. 7. artic. 5. dicit. Nulla forma alicuius effectus diuini est per eandem rationem, quae est in effectu in Deo, nihilominus oportet quod sit ibi per quendam modum altiorem, & inde est quod omnes formae, quae sunt in diuersis effectibus distinctae, & diuisae abinuicem in. eo vniuntur sicut in vna communi virtute, sicut. etiam omnes formae per virtutem solis in istis inferioribus productae sunt in sole secundum vnicam eius virtutem, cui omnia generata per actionem solis secundum suas formas similantur, & similiter perfectiones rerum creatarum. assimilantur Deo per vnicam, & simplicem eius essentiam. Intellectus autem hoster cum a rebus creatis cognitionem accipiat, informatur similitudinibus perfectionum in creaturis inuentarum, sicut sapientiae, virtutis, bonitatis, & huiusmodi: vnde sicut res creatae per suas perfectiones aliqualiter licet insufficienter Deo assimilentur, ita & intellectus noster harum perfectionum speciebus informatur. Quandocunque autem intellectus noster per suam formam intelligibilem alicui rei assimilatur, tunc illud quod concipit, & enunciat secundum illam intelligibilem speciem verificatur. de re illa, cui per suam speciem assimilatur: nam scientia est assimilatio intellectus ad rem scitam: vnde oportet quod illa quae intellectus harum specierum perfectionibus informatus de Deo cogitat, vel enunciat in Deo, vere existant, qui vnicuique praedictarum specierum respondet, sicut illud cui omnes sunt similes. Si autem huiusmodi species intelligibilis nostri intellectus diuinam essentiam adaequaret, in assimilando ipsam comprehenderet, & ipsa conceptio intellectus esset perfecta Dei ratio, sicut animal gressibile bipes est perfecta ratio hominis, non autem perfecte diuinam essentiam assimilat species praedicta, vt dictum est, & ideo licet huiusmodi nomina, quae intellectus. ex talibus conceptionibus Deo attribuit, significent id quod est diuina essentia, non tamen perfecte ipsam significant secundum quod est, sed secundum quod a nobis intelligitur. Haec ille.
Vnde de hoc nomine Deus, de quo magis videretur quod significaret diuinam natiram secundum quod in se est, dicit Sanct.s Doctor prima parte q. 13. art. 8. ad secundum. Secundum quod naturam rei alicuius ex eius proprietatibus, & effectibus cognoscere possumus, sic eam possumus significare: vnde quia substantiam lapidis ex eius proprietate cognoscere possumus secundum seipsam sciendo quid est lapis, hoc nomen lapis ipsam lapidis naturam secundum quod in se est significat: significat enim diffinitionem lapidis, per quam scimus quid est lapis. Ratio enim quam significat nomen est diffinitio, vt dicitur 4. Meta. sed ex effectibus diuinis diuinam naturam non possumus cognoscere secundum quod est in seipsa, vt sciamus de ea quid est, sed per modum essentiae, & causalitatis, & negationis, & sic hoc nomen Deus significat diuinam naturam. Impositum est enim hoc nomen ad significandum aliquid super omnia existens quod est principium omnium, & remotum ab omnibus: hoc enim intendunt significare nominantes Deum. Haec ille.
Quarta conclusio est. Nullum nomen a nobis impositum significat Deum secundum eius simplicem, & proprium ei soli conceptum, probatur conclusio ista ex praedictis: nam intellectus noster in statu viae non intelligit Deum in aliquo conceptu, quin ille sit conceptus creaturae, sicut sunt conceptus perfectionis exemplatarum a diuina perfectione, vel saltem compositus ex talibus coneeptibus, sicut sunt isti conceptus, causa prima, ens infinitum & huiusmodi, sicut autem intelligimus, ita significamus. ergo nullum nomen a nobis impositum sic est Deo a nobis appropriatum, quod Deum significet, & nihil significet iste conceptus, nec eius partes, ista omnia patent ex praedictis. Et confirmatur. Quia si esset aliquod tale nomen exprimens aliquem conceptum soli Deo proprium, hoc videretur esse potissime hoc nomen Deus, sed non sic est de hoc termino Deus. ergo de nullo, minor patet: quia hoc nomen Deus, licet naturam diuinam significet, tamen non exprimit conceptum soli Deo conuenientem, immo conceptum complexum ex multis conceptibus, qui diuisim creaturis conueniunt, significat enim diuinam naturam subhoc conceptu, vniuersalis prouisor, vel causa prima, vel primus motor, vel huiusmodi, constat autem istorum codceptuum complexorum partes conuenire multis creaturis. Et sic patet conclusio. cum qua stat, quod multa nomina exprimunt conceptus simplices communes tamen Deo & creaturis, sicut sapiens, bonus, & huiusmodi. Quinta conclusio est Nullum nomen a nobis impositum dicitur vniuoce de Deo, & creatura. Ista conclusio fuit alias probata scilicet secunda dist. q. 1. ideo probationem eius pro nunc omitto, sed ibidem quaeratur. Et sic terminatur primus arti.
Articulus 2
Vantum ad secundum artic. arguitur contra conclusiones praedictas, & praesertim contra quartam conclusionem arguit Aureolus primo sic. Quandocunque per aliquas duas dictiones idem exprimitur, non est rationabilis quaestio de inhaerentia vnius ad alterum, non enim rationabiliter quaeritur vtrum lapis sit petra: quia in simplicibus non est quaestio, vt dicit Philosophus 7. Meta. vnde quaerens idem de eodem nihil penitus quaerit, sed manifestum est, quod dictiones exprimentes conceptum compositum circa Deum inquiruntur, & enunciantur de conceptu significato per hoc nomen Deus, quaeritur nanque, vtrum Deus sit ens infinitum, vel actus purus, vel causa prima, & sic de alijs. ergo necesse est, quod nomen Deus exprimat intellectui viatoris aliquem conceptum simplicem de Deo. Frohoc faciunt multa argumenta in prologo in quaestione de subiecto theologiae artic. 3. & pro loco facit consimile illi, quod recitaui.
Secundo arguit sic. Quandocunque intellectus plura attribuit alicui subiecto alium conceptum habet de subiecto, & alium de his, quae illi attribuit. verbi gratia. sortes est albus, longus, pater, in theatro, calciatus, non dubium quod conceptus albi, longi, & aliorum sunt alij a conceptu sortis, & ratio huius est: quia attribuere idem conceptibiliter eidem conceptui nihil est attribuere, sed intellectus theologi dicit Deum esse infinitum ens, actum purum, primam causam, & talia innumera. ergo necesse est quod conceptus, quem habet theologus de hoc termino Deus, sit alius a conceptu entis infiniti, actus puri, & omnium aliorum.
Nec valet si dicatur quod dum concipit Deum esse infinitum ens, conceptus de Deo est alius a conceptu infiniti entis: quia conceptus actus puri, vel alicuius alterius sub rationibus generalibus appropriatis, & ideo est alius ab omnibus quasi prior, & absolutior eis. Sed quidem hoc non valet, tum quia in eadem propositione de praedicato copulato potest dici, quod Deus est ens infinitum, & actus purus, & prima causa &c. & sic necesse est, quod conceptus Dei alius sit ab omnibus absolutior, & prior eis, tum quia non experitur hoc intellectus cum dicit, Deus est infinitum, quod intelligatur Deus actus purus.
Tertio sic. Intellectus ex tribus conceptibus sibi notis potest peruenire ad conceptum analogum de ignoto. 7. 3. habens conceptum de figura, & figurabili, & de hoc aliquid, vel formato simpliciter potest peruenire ad conceptum quartum scilicet ad formabile simpliciter sic concludendo vel deducendo. Sicut se habet figura ad figurabile, sic hoc aliquid & formatum simpliciter ad formabile simpliciter & omnino insorme, & illud est materia, sic enim eam docet per analogiam intelligere Philosophus 1. Physic. & Commends ibidem, & in de substantia orbis: sed theologus potest habere tres conceptus sibi notos scilicet conceptum lineae, conceptum recti, & conceptum infiniti. ergo poterit analogice peruenire ad quartum conceptum scilicet ad aliquid, quod ita se habet ad infinitum sicut linea ad rectum, & ita potest de Deo habere conceptum priorem, & abstractum respectu infiniti, & eodem respectu actus puri causae primae, & aliorum, & istudmet argumentum pertractat in praesenti dist scilicet 22. Sicut inquit qui cognouitipropriam rationem trianguli, & eius proprietatem aliquam, vtpote quod eius tres anguli habent aequalitatem duorum rectorum, & cum hoc cognouit tertio figuram, calerem, & alia accidentia panis potest arguere, quod sicut se habet trinitas angulorum aequalium duobus rectis ad propriam rationem trianguli, sic se habet figura, & calor ad quoddam aliud illis substractum, & ex hoc poterit formari conceptus proportionalis, & analogicus de propria ratione, & distincta, quae subijcitur colori, & figurae, & caeteris accidentibus panis, & cognoscetur conceptu analogico propria substantia panis, ita in proposito cognito actu puro, & ente infinito, & prima causa poterit formari vnus conceptus de proprio substracto, & distincto, cui competunt omnia ista, & constat quod illud non est nisi deitas, propter quod diuinitas, & eius propria, & distincta ratio analogice cognoscetur. Et ex hoc infert quod potest a viatore haberi conceptus de diuinitate secundum propriam suam rationem inexplicitus nihilominus, & confusus, concipiendo quoddam ens distinctum a quocunque alio. Secundo infert quod viator potest imponere Deo nomen significans essentiam eius nudam, & distinctam, & istud nomen est Deus vel adonai, vel si aliquod est tale nomen, vt tetagrammaton quod sit impositum ad significandum diuinitatem, quam viator analogice compraehendit.
Contra quintam conclusionem arguitur secundum Scotum licet eius argumenta fuerint alias, recitata, non tamen sub eadem, qua nunc forma. Omnis intellectus certus de vno conceptu, & dubius de diuersis habet conceptum, de quo est certus alium, a conceptibus, de quibus est dubius, sed intellectus viatoris potest esse certus de Deo, quod sit ens dubitando de ente finito vel infinito, creato vel increato. ergo conceptus entis de Deo est alius a conceptu illo, & isto, & ita neuter ex se, & in vtroque istorum includit. ergo est vnicus, maior probatur quia nullus idem conceptus est certus, & dubius. ergo vel alius quod est propositum, vel nullus, & tunc non erit certitudo de aliquo conceptu, minor probatur: quia quilibet Philosophus fuit certus illud quod posuit esse primum principium esse ens, puta vnus de igne, alius de aqua. certus erat quod erat ens, non autem fuit certus quod esset primum ens creatum vel increatum, primum vel non primum, non enim erant certi, quod illud esset primum ens: quia tunc fuissent certi de falso, & falsum non est scibile, nec quod erat non primum quia tunc non posuissent oppositum.
Confirmatur etiam ratio. Nam aliquis videns Philosophos discordare potest esse certus de quocunque, quod quilibet illorum Philosophorum posuit illud principium esse ens, & propter tamen contrarietatem oppositionum eorum potest simul dubitare, vtrum sit hoc ens, puta finitum hoc vel illud, & tali dubitanti si fieret demonstratio concludens, vel destruens aliquem conceptum inferiorem, puta quod ignis non esset primum ens, sed aliquod. ens posterius primo. non destrueretur conceptus primo sibi certus, quem habuit de ente, sed saluaretur in illo conceptu particulari probato de igne, & propter hoc probatur propositio sumpta in vltima consequentia rationis, quae fuit, quod iste conceptus certus, qui ex se est neuter duorum dubiorum in vtroque illorum saluatur. Quia si non cures de auctoritate ista sumpta de diuersitate opinionum, sed dicas quod quilibet habuit duos conceptus propinquos in intellectu, qui propter propinquitatem analogiae videntur esse vnus conceptus, contra hoc videtur esse: quia ex ista euasione videtur destrui omnis via probandi vnitatem alicuius conceptus vniuoci. Si enim dicas hominem habere vnum conceptum communem ad Sortem & Platonem, negabitur tibi, & dicetur, quod sunt duo propter magnam similitudinem, similiter illi duo conceptus sunt simpliciter simplices. igitur non sunt intelligibiles nisi totaliter, & distincte concipiantur. si ergo nunc non videntur duo, nec vnquam possunt: quia tantam simplicitatem habent modo sicut prius vel post.
Item aut concipiuntur, vt omnino distincti, & mirum videtur quomodo analogia, & distinctio non apparet, aut concipiuntur, vt indistincti in ratione similitudinis, & tunc aut concipiuntur vt distincti. quia omnis similitudo, & comparatio praesupponit aliqua esse distincta. igitur non videtur vnus conceptus.
Item si intellectus intelligeret singularia sub proprijs rationibus, quamuis conceptus duorum eiusdem speciei essent simillimi, non dubium quin similiores multo quam isti duo in proposito: quia isti differunt specie, adhuc intellectus bene distingueret inter tales conceptus singulares.
Secundo principaliter sic. Nullus conceptus realis causatur naturaliter in intellectu viatoris, nisi ab his, quae sunt naturaliter motiua intellectus nostri, sed illa sunt fantasmata, vel obiectum relucens in fantasmate, & intellectus agens. ergo nullus conceptus simplex naturaliter sit in intellectu nostro, nisi qui potest fieri virtute istorum, sed conceptus qui non est vnicus alicui creaturae relucenti in fantasmate, sed omnino alius prior ad quem ille haberet analogiam, non potest fieri virtute intellectus agentis, & fanasmatis. igitur talis conceptus alius analogus, qui ponitur naturaliter in intellectu viatoris, nunquam est, & ita non poterit aliquis conceptus de Deo naturaliter haberi, quod est falsum, probatio assumpti. obiectum quodcunque sine relucens in fantasmate, siue in specie intelligibilicum intellectu agente vel possibili secundum vltimum virtutis suae facit in intellectu sicut effectum sibi adaequatum conceptum suum proprium, & conceptum omnium essentialiter vel virtualiter inclusorum in eo, sed iste conceptus analogus, qui ponitur non est essentialiter, neque virtualiter inclusus in isto nec est iste. igitur iste non fiet ab aliquo tali mouente.
Confirmatur ratio. Quia praeter primum conceptum suum proprium adaequatum, & inclusum in ipsovirtualiter nihil potest cognosci ex ipso obiecto nisi per discursum, sed discursus praesupponit cognitionem simplicis, ad quod discurritur: vnde potest breuiter ratio sic formari. Nullum obiectum facit in aliquo intellectu conceptum simplicem proprium sui, & conceptum simplicem, & proprium alterius obiecti, nisi contineat illud obiectum essentialiter vel virtualiter, obiectum autem creatum non continet increatum essentialiter, nec virtualiter, patet quod non virtualiter, & hoc sub ea ratione, sub qua sibi attribuitur, vt posterius essentialiter continetur in priori essentialiter: quia contra rationem posterioris essentialiter est continere virtualiter suum prius, & patet quod obiectum creatum non est increatum secundum aliquid omnino proprium sibi & non commune. igitur non facit conceptum simplicem, & proprium enti increato.
Tertio sic. Omnis inquisitio Metaphysica de Deo sic procedit scilicet considerando rationem formalem alicuius, & auferendo ab illa ratione formali omnem imperfectionem, quam habet in creaturis, & reseruando istam rationem formalem attribuendo sibi omnino summam perfectionem, & sic attribuendo illud Deo. Exemplum de formali ratione sapientiae, vel intellectus, vel voluntatis, consideratur enim in se, & secundum se, & ex hoc quod illa ratio non concludit imperfectionem aliquam, nec limitationem remoueantur ab ipsa imperfectiones, quae concomitantur eam in creaturis, & reseruata eadem ratione sapientiae, & voluntatis attribuitur ista perfectissime. igitur omnis inquisitio de Deo supponit intelleetum habere conceptum eundem vniuocum, quem accipit ex creaturis. Quia si dicas non, sed alia ratio formale est eorum, quae conueniunt Deo, ex hoc sequitur inconueniens, quod ex nulla ratione propria eorum prout sunt in creaturis potest concludi aliquid de Deo: quia omnino alia, & alia ratio est istorum, & illorum, immo non magis concludetur, quod Deus est sapiens formaliter ex ratione sapientiae, quam appraehendimus ex creaturis, quam quod Deus est formaliter lapis, potest enim conceptus aliquis alius a conceptu lapidis creati formari ad quem conceptum lapidis, vt est idea in Deo, habet iste lapis attributionem, & ita formaliter dicetur, Deus est lapis secundum istum conceptum analogum, sicut sapiens secundum illum conceptum analogum.
Quarto sic. Omnis conceptus realis possibilis haberi de essentia diuina natus est fieri in intellectu virtute essentiae eius, quod probatur: quia in quodcunque obiectum intelligibile minimum est natum facere in intellectu conceptum communem realem possibilem haberi de Deo, sed secundum te tantum vnicus conceptus realis est haberi de diuina essentia virtute eius, licet intellectus negociatiuus posset plures conceptus creare & fabricare circa idem obiectum. ergo quodcunque obiectum potest facere conceptum realem in intellectu de Deo, potest facere illum vnicum, quem conceptum essentia diuina esset nata facere de se, sed ille vnicus est huius essentiae, vt est hoc. ergo quodcunque obiectum facit aliquam notitiam de Deo in intellectu nostro faciet secundum istam opinionem conceptum essentiae, vt est hic essentia, & ita erit nominalis a viatore nomine significante hanc essentiam, vt est hic.
Ad argumenta Aurnus respondetur, & primo ad primum conceditur maior, sed ad minorem dico, quod conceptus quem importat hoc nomen Deus, & quem omnes per illud intelligunt, est vniuersalis prouisor secundum quod probat Sanctus Thomas prima parte. q. 13. arti. 8. & de inhaerentia huius dictionis vniuersalis prouisor ad istam dictionem Deus, non est rationalis quaestio illi, qui hoc concipit per hoc nomen Deus quod concipit per istud complexum vniuersalis rerum prouisor, neque sic concipiens, aut hoc, vtrum hoc inhaereat illi, sed tale non irrationabiliter quaerit, vtrum in rerum natura sit aliquod ens in actu, quale ipse concipit, vtputa, vtrum sit aliquod ens, quod habeat vniuersalem prouidentiam omnium, vel quod sit Deus, & concluso quod sit aliquod tale postea inquirit de inhaerentia aliorum praedicatorum ad illud subiectum, vt puta, vtrum illud ens, quod est Deus, vel quod habet vniuersalem prouidentiam de rebus, sit causa effectiua omnium, vel sit actus purus, & huiusmodi, si autem sit aliquis qui non primo concipiat per hoc nomen Deus hoc quod dictum est scilicet vniuersalem prouisorem, sed aliud, vtpote primum principium vel huiusmodi, in idem redit: quia talis non quaerit rationabiliter, vtrum Deus sit primum principium, sed vtrum aliquod ens sit in rerum natura, quod sit primum principium, & postea inquirit alia praedicata, sicut dictum est, & ita non oportet quod talis antequam concipiat Deum sub conceptu primi entis, vel causae primae, vel vniuersalis prouisoris habeat conceptum proprium de Deo, cui omnes praedictos attribuat, sed solum conceptum entis cui omnes illos attribuit concludendo, quod aliquod ens est vniuersalis prouisor, vel prima causa, vel Deus. Constat autem conceptum entis esse communem Deo, & creaturis, in quo non solum Deus, immo creatura concipitur. Haec illa propositio sic inclusa scilicet ens est prima causa solum verificatur pro Deo, & non pro creatura, ad veritatem enim indefinitae sufficit vnius singularis eius veritas.
Ad secundum patet per idem, dico enim quod qui concipit per hoc nomen Deus hoc, quod dico vniuersalis prouisor, non attribuit hoc illi termino Deus, sed enti, & vlterius omnia alia praedicata attribuit ei, quod dico Deus, vel vniuersalis prouisor modo praedicto.
Ad tertium dico, quod viator potest habere illum quartum conceptum, sed ille non erit proprius Dei & simplex, sed conceptus entis vel aliquis conceptus compositus, & ratio est: quia argumentum illud forte tenet, quando per accidentia rei vel effectus eius sufficienter homo ducitur in notitiam quod quid est, sicut exemplificat de materia, & de pane, tunc enim in illo casu quis potest habere simplicem, proprium, & distinctum de quidditate rei, puta panis, si habeantur tales tres conceptus, de quibus iste loquitur. Sed dubium tamen mihi est si nos habeamus simplicem conceptum proprium materiae primae, videtur enim quod semper concipitur quodam conceptu complexo ex conceptu absoluto, & conceptu relatiuo per respectum ad formam, & quicquid sit de hoc nullus effectus Dei potest viatorem deducere ad cognoscendum Deum in se. 1. conceptu sibi proprio simplici, quo nulla alia res concipiatur, nec aliquis conceptus habitus a creaturis siue per negationem, vt conceptus infiniti, siue per causalitatem, vt causa prima, ens primum, siue per viam essentiae, vt superbonus, superiustus, & huiusmodi repraesentat eum, vt in se est, sed semper in alio, conceptus enim nostri vel sunt similitudines creaturarum sensibilium, aut compositi ex illis, vel cum illis aut ab illis extracti, veruntamen arguens, qui ponit quod ens nullam dicit communem rationem, sed omnes simul, ita quod dicendo, hoc ens, non est ibi vnus conceptus communis ipsius entis per aliquod additum contractus, sed est vnicus conceptus simpliciter, habet ponere, quod de Deo potest aliquis talis conceptus proprius haberi, scilicet quoddam ens, sed nos non ponimus hoc, vt alias patuit, & sic patet ad argumenta sua.
Ad primum Scoti contra quintam conclusionem cum omnibus confirmationibus suis dicitur, quod ad hoc quod aliquod nomen dicatur vniuoce de duobus non sufficit, quod significet conceptum vnicum communem illis duobus quocunque modo, sed requiritur quod ille conceptus aequaliter participetur ab eis, & non perfectius ab vno quam ab alio, ita quod si conceptus ille sit perfectius similitudo vnius quam alterius non propter hoc nomen significans illum conceptum erit vniuocum illis duobus, de quibus dicitur. Sic autem est de omni conceptu quem habet viator de Deo: nam omnis conceptus ab eo formatus communis Deo, & creaturae imperfectius repraesentat Deum quam creaturam, conceptus enim sapientiae repraesentat perfectius sapientiam creatam quam increatam: quia est immediate sumptus a sapientia creata, & ideo repraesentat eam distinctius quo ad se & modos eius quam sapientiam increatam, ideo hoc nomen sapientiae non est proprie vniuocum, nisi dicas quod ad vniuocationem sufficit vnicus qualiscunque conceptus, sed tunc est quaestio de nomine: quia tunc illud quod ego dico analogum, tu dicis vniuocum.
Ad secundum principale dico, quod probat solum quod intellectus noster non alium, sed eundem format de sapientia increata, & de sapientia creata, sed talis identitas conceptus non sufficit ad vniuocationem, vt dictum est, si tamen perfecte intelligeret sapientiam increatam, tunc alium co. iceptum formaret de illa quam de sapientia creata, & tamen vnus est analogus alteri. Dico tamen quod intellectus viatoris potest formare conceptum compositum de sapientia diuina, puta concipiendo actum sapictificandi independentem non inhaerentem. &c. & tamen ille conceptus adhuc esset secundum vnam partem sui similitudo sapientiae creatae superexcellens, & ideo nunquam esset vniuocus isti & illi.
Ad tertium similiter dicitur, conceditur enim quod Metaphysicus sub eisdem conceptibus perfectionalibus concipit Deum, sub quibus concepit creaturas, primo enim concepit sapientiam increatam conceptu simplici, quem habebat penes se de sapientia creata, sed ille conceptus est magis proprius sapientiae creatae quam increatae. Vlterius forte illi conceptui addit aliquos alios negatiuos vel relatiuos, & tunc conceptus ille compositus, puta cum dico, sapientia infinita, vel sapientia summa, licet sit conceptus sapientiae creatae, non tamen proprius, sed superexcellens nec conuenit sibi nisi secundum partem.
Ad quartum dico, quod diuina essentia si perfecte conciperetur, vt in se est, non causaret nisi vnicum conceptum de se, sicut pater non dicit nisi vnicum verbum, sed nullus intellectus creatus potest eam illo modo concipere, sed ostendet quod formet multos conceptus de ipsa, vt magis accedat ad illum perfectissimum conceptum patris vnicum, nec tamen diuina essentia ita exigit concipi diuersimode, ipsa enim nata est causare in intellectu sibi adaequato vnicum conceptum, vt ita dicam, sed in alijs intellectibus nata est causare infinitos: quia nullus eorum repraesentat eam perfecte, vt in se est, nec aliquam perfectionem diuinam compraehendit non solum essentiam. Nunc ad argumentum in pede. q. factum respondetur secundum Sanctus Thomas prima parte. q. 13. artic. 1. ad tertium. Dicendum (inquit) quod significare substantiam cum qualitate est significare suppositum cum natura vel forma determinata, in qua subsistit: vnde sicut de Deo aliqua dicuntur in concretione ad significandum subsistentiam, & perfectionem illius, sicut iam dictum est, ita dicuntur de Deo verba, & participia significantia tempus, ex eo quod aeternitas includit omne tempus sicut enim subsistentia simplicia non possumus apphendere, & significare nisi per modum compositorum, ita simplicem aeternitatem non possumus intelligere, nec voce exprimere, nisi per modum rerum temporalium, & hoc propter connaturalitatem intellectus nostri ad res compositas, & temporales, pronom na vero demonstratiua dicuntur de Deo secundum quod faciunt demonstrationem ad illud, quod intelligitur, & sic secundum modum, quo nomina & participia, & pronomina demonstratiua, de Deo dicuntur secundum quod a pronominibus relatiuis vel demonstratiuis significari potest. Haec ille.
In scripto autem clarius soluit praesens argumentum, & intendit quod grammaticus dicit, quod nomen significat substantiam &c. non accipit substantiam & qualitatem modo quo accipit logicus sed substantiam vocat omne illud quod significatur modo substantiae vel subiecti ita quod sibi potest al quod praedicatum attribui, quod est per modum formae, & isto modo albedo significat substantiam & huiusmodi. Participia autem ly possint esse subiecta in propositionibus, tamen significant actionem vel passionem, & ita non proprie significant per modum subiecti, sed nec verba, qualitatem autem vocat materiam vel formam. Et haec de quoione.