Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum nomen personae sit nomen secundae intentionis
CIRCA distinctionem vigesimam secundam quaeritur. Vtrum nomen personae sit nomen secundae intentionis.
Et arguitur quod sic. Illud in cuius diffinitione ponitur secunda intentio videtur esse nomen secundae intentionis, sed indiuiduum quod est secunda intentio ponitur in diffinitione personae quam ponit Boetius in libus de duabus naturis, & vna persona in Christo. di. quod est rationalis naturae indiuidua substantia. ergo videtur quod sit nomen secundae intentionis.
In oppositum arguitur. Illud nomen quod significat aliquid existens in re vere circumscripto omni actu intellectus non est nomen secundae intentionis, sed manifestum est, quod si non esset aliquis intellectus, adhuc pater esset vna persona, & similiter filius. igitur &c.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Tam prima quam secunda intentio est conceptio intellectus. Istam conclusionem intendit Sanctus Thomas 1. sent. distin. 2. q. 1. art. 3. vbi sic ait. Sciendum (inquit) quod ipsa conceptio intellectus tripliciter se habet ad rem, quae est extra animam. Aliquando enim hoc quod intellectus concipit est similitudo rei existentis extra animam, sicut hoc quod concipitur de hoc nomine homo, & talis conceptio intellectus habet fundamentum in re immediate inquantum res ipsa ex sua conformitate ad intellectum facit quod intellectus sit verus, & quod nomen significans illum intellectum proprie dicatur de re. Aliquando autem hoc quod significat nomen, non est similitudo rei existentis extra animam, sed est aliquid, quod consequitur ex modo intelligendi rem, quae est extra animam & huiusmodi sunt intentiones, quas intellectus noster adinuenit, sicut significatum huius nominis genus non est similitudo alicuius rei extra animam existentis, sed ex hoc quod intellectus intelligit animal, vt in pluribus speciebus. attribuit ei intentionem generis, & huius intentionis, licet proximum fundamentum non sit in re, sed in intellectu, tamen remotum fundamentum est res ipsatvnde intellectus non est falsus, qui has intentiones adinuenit, & est simile de omnibus alijs, quae consequuntur ex modo intelligendi, sicut est abstractio mathematicorum, & huotmodo. Aliquando autem illud quod significatur per nomen non habet fundamentum in re, neque proximum, neque remotum, sicut conceptio chimerae: quia neque est similitudo rei extra animam, neque consequitur ex modo intelligendi rem aliquam naturae, & ita conceptio est falsa. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo omne nomen significat aliquam conceptionem, & quo illa conceptio, quae non immediate fundatur in re, sed mediante alia conceptione dicitur secunda intentio, vt conceptio quam significat hoc nomen genus, vel species, vel abstractum, vel huiusmodi, huotsodi enim intentiones secundae non sunt similitudines rei extra animam, sed sunt similitudines rerum prout sunt in intellectu: vnde Sanctus Thomas ibidem dicit. Hoc nomen ratio on significat ipsam conceptionem sapientiae: quia illa significatur per hoc nomen sapientia, sed significat intentionem huius conceptionis, sicut & hoc nomen diffinitio, & alia nomina secundae impositionis. Haec ille.
Ex quo patet, quod secundae intentiones sunt conceptiones conceptionum immediate fundatarum in re, ipsae autem conceptiones, quae sunt similitudines rerum extra animam sunt primae intentiones, quod enim hominis conceptio sit intentio ostendit Sanctus Thomas 1. contra Gent. c. 54. Intellectus per speciem rei formatus intelligendo format in seipso quandam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat diffinitio. Et subdit. Per hoc quod species intelligibilis, quae est forma intellectus, est similitudo rei exterioris, sequitur quod intellectus intentionem formet illi rei similem: quia quale est vnumquodque talia operatur, ex hoc autem quod intentio intellecta est similis alicuirei, sequitur quod intellectus formando huotmiodo intentionem rem illam intelligat. Haec ille.
Item 1. sent. dist. 25. q. 1. arti. 1. ad secundum Diffinitio (inquit) considerata secundum suam intentionem non est idem quod diffinitum, sed ductiuum in eius cognitionem, & sic diffinitio est composita ex pluribus intentionibus, quarum nulla probatur de ipsa, nec econtra: quia intentio generis non est intentio diffinitionis. Haec ille.
Ex quibus patet quo conceptio, quae est similitudo rei & diffinitio eius dicitur intentio, & constat quod non est secunda intentio, relinquitur ergo quod sit prima intentio, similiter quod secunda intentio sit similitudo conceptionis rei extra animam patet: nam est intentio talis conceptionis, vt dictum est. ergo conceptio eius, hic enim pro eodem accipimus intentionem, & conceptionem: vnde sicut prima intentio est similitudo rosae vel hominis, immediate eam repraesentans, ita secunda intentio est similitudo talis conceptionis, immediate repnsentans eam relatiue ad res extra, & mediante tali conceptione est similitudo rei extra, vt est in intellectu: vnde Sanctus Thomas in trac. de esse, & essentia sic ait. Ratio (inquit) speciei accidit naturae humanae secundum illud esse, quod habet in intellectu ipsa enim natura humana hebetam in intellectu esse abstractum ab omnibus indiuiduantibus, & ideo habet rationem vniformem ad omnia indiuidua, quae sunt extra animam, prout equaliter est similitudo omnium, & ducens in omnium cognitionem inquantum sunt homines, & ex hoc quod talem relationem habet ad omnia indiuidua, intellectus adinuenit rationem speciei, & attribuit sibi, & quamuis haec natura intellecta habet rationem vniuersalis secundum quod comparatur ad res extra animam: quia vna est similitudo omnium, tamen secundum quod est in hoc intellectu vel in illo, est quaedam spes intellecta particularis, non enim est vniuersalitas illius formae secundum hoc esse, quod hebetem in intellectu, sed secundum quod refertur ad res, vt similitudo rerum, sicut etiam si esset vna statua corporalis repraesentans multos honies, constat quod illa imago hateet esse singulare, & proprium secundum quod esset in hac materia, sed hitet rationem comnta tis, secundum quod est commune repraesentatiuum plurium. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo secundae intentiones sunt quidam conceptus respectiui rerum, vt intellectarum, qui conueniunt immediate primis intentionibus, & mediate rebus extra animam. Huius mentis fuit Auicenna scilicet quod intentiones huiusmodi sint accidentia intellectus nostri vnde 3. suae Met. c. 7. vbi intendit probare, quod scientia humana sit accidens, ita dicit. De rebus (inquit) separatis non acquiritur intellectibus humanis nisi intentiones quidditatum suarum. nam ipse & est idem iudicium de eis sicut est iudicium de alijs substatijs intellectis corporalibus, excepto vno, quodscilicet illae aliae egent abstractione quousque abstrahatur ab eis intentio quod possit intelligi, istae vero non egent aliquo, nisi vt intelligantur esse vt sunt, & sigilletur anima per eas, & quod inuenitur in nobis de illis est impressio, quam assimilatur illis sine dubio, & haec est nostra scientia de illis, quae acquiritur animabus nostris, & sunt impressiones animae non essentiae illarum, & sunt accidentes in anima. Haec Auicenna Idem etiam dicit, quod intellectum de quidditate sit accidens, cum est in anima non sicut pars. Item lib. 5. c. 1. sic ait. Sicut animal in se habet plures modos, sic & in intellectu, in intellectu etenim est forma animalis abstracta, & hoc modo ipsum dicitur forma intelligibilis, in intellectu enim forma animalis taliter est, quod in intellectu conuenit ex vna, & eadem dispositione multis particularibus, quapropter vna forma apud intellectum erit relata ad multitudinem, & secundum hunc respectum est vniuersale: quia ipsum est vna intentio in intellectu, cuius comparatio non variatur ad quodcunque acceperis animalium, haec autem forma quauis respectu indiuiduorum sit vniuersalis, tamen respectu animae singularis, cui imprimitur est indiuidua, ipsa enim est vna ex formis, quae sunt in intellectu, & qua animae singulae sunt multae numero, tunc eo modo, quo sunt particulares, habebunt ipsae aliud intellectum vniuersale. Haec Auiu. Ex quibus patet conclusio.
Secunda conclusio est. Tales intentiones quaedam conueniunnaturis, & quaedam conueniunt suppositis naturarum. Haec conclusio probatur per Sanctum Doctorem & quidem quod aliquae intentiones conueniant naturis, & non suppositis naturarum ostendit Sanctus Thomas in praefato tractatu, vbi sic ait. Quia naturae humanae secundum suam absolutam considerationem conuenit, quod praedicetur de sorte, & ratio spem non conuenit ei secundum suam absolutam considerationem, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam secundum esse, quod habet in intellectu, ideo nomen speciei non praedicatur de sorte, vt dicatur, Sortes est species, quod de necessitate accideret, si ratio speciei conueniret homini secundum esse, quod habet in Sorte, vel secundum suam considerationem absolutam scilicet inqutum est homo, quicquid enim conuenit homini inquantum est homo praedicatur de sorte. Et subdit. Sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad rationem speciei: quia ratio speciei non est de his, quae conueniunt ei secundum absolutam considerationem suam, nec est de his accidentibus, quae consequuntur eam secundum esse Ad habet extra animam, vt albedo & nigredo, sed est de accidentibus quae consequuntur eam secundum esse, quod habet in intellectu, per hunc modum conuenit ei ratio generis, & ratio differentiae. Haec ille.
Ex quibus patet, quod intentio generis, spei, vel dicituriae non competit suppositis naturae humanae, vt possit dici, Sortes est species, aut genus, aut diciturnia. Idem ponit 1. parte. q. 30. art. 4. vbi sic ait. Nomina generum & specierum, vel homo, vel animal sunt imposita ad significandum naturas cones. Haec ille.
Quia autem aliquae secundae intentiones conueniant suppositis naturarum, patet de intentionibus significatis per haec nomina, suppositum, particulare, indiuiduum, singulare, haec enim nomina dicunt intentiones conuenientes suppositis naturarum, quod onndit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 6. q. 1 art. 1. quaestiunc. 1. vbi sic ait. Cum omne (inquit) particulare ad naturam conem, & ad proprietates possit secundum vtrunque nominari tam per nomen primae impositionis signerans particulare per respectum ad naturam conem, hoc vero nomen suppositum est nomen secundae intentionis signenans ipsam habitudinem particularis ad naturam communem inquantum subsistit in ea, particulare vero inquantum exceditur ab ea, sed quia accetentia consequuntur naturam, ideo omne nomen significans particulare per respectum ad pprietates designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem, hoc autem potest fieri dupliciter, vel per nomen primae impositionis, & sic est hypostasis comniter omnibus substantijs, vel per nomen sconae impositionis, & sic est indiuiduum inqutum est indiuisum in se, singulare vero inquantum est diuisum ab alijs: vnde sigillatum idem est quod diuisum. Haec ille.
Idem ponit 1. sen. di. 23. q. 1. ar. 3. & 1. parte q. 29 ar. 2. Ex quibus habetur quod aliquae intentiones conueniunt suppositis naturarum, puta intentio suppoteonis, & singularitatis, & particularitatis, & indiuidualitatis, ratio enim suppositi non conuenit alicui, nisi vt est cognitum vel intellectum per modum subsistem tis in aliqua natura communi, & similiter ratio particularis, & sic de alijs.
Tertia conclusio est. Nomen hoc persona non est nomc scoumnmae intentionis, licet sit nomen rei, cui conuenit scoumr a intentio. Istam ponit Sanctus Thomas 1. parte. q. 29. ar. 1. ad 3. vbi sic dicit. Differentiae substantiales non sunt nobis notae vel etiam nomnatae non sunt, & id onndet interdum vti dicturijs accendentalib.s loco subalium, puta si quos diceret. ignis est corpus simplex calidum & siccum, accidentia enim propria sunt effectus substantialium formarum, & manifestant eas, & similiter nomina intentionum possunt accipi ad difsiniendum res, secundum quod assumuntur pro aliquibus nominibus rerum, quae sunt imposita, & sic hoc nomen indiuiduum ponitur in diffinitione personae ad designandum modum subsistendi, qui competit substantijs particularibus. Haec ille.
Item 1. sent. dist. 25. q. 1. artic. 1. hoc nomen persona secundum suam communitatem sumptum non est nomen intentionis, sicut hoc nomen singulare, vel genus, aut species sed est nomen rei, cui accidit aliqua intentio scilicet intentio particularis, & in natura determinata scilicet rationali vel intellectuali, & ideo in diffinitione naturae ponuntur tria scilicet genus illius rei, quod significatur nomine personae, dum dicitur substantia, & differentia, per quam contrahitur ad naturam determinatam, in qua ponitur res, quae est persona in hoc quod dicitur rationalis naturae, & ponitur etiam aliquid pertinens ad intentionem illam, sub qua nomen personae rem suam significat, non enim significat substantiam rationalem absolute, sed secundum quod subintelligitur intentio particularis, & ideo additur indiuidua. Haec ille.
Et ad octauum sic ait. Persona non nominat intentionem, sed rem cui accidit illa intentio, & ideo non nominat accidens, sed substantiam, nec hoc quod est indiuiduum est differentia substantiae: quia particulare non addit aliquam differentiam super speciem, sed tantum particulare efficit indiuiduum per aliquod principium essentiale, quod quidem in rebus compositis est materia, &, in rebus diuinis distinguens, & quia principia essentialia sunt nobis ignota, frequenter ponimus in diffinitionibus aliquid accidentale ad designandum aliquid essentiale, & sic etiam nomen indiuidui, quod est nomen accidentis, ponitur ad designandum principium substantiale, per quod fit indiuiduum. Haec ille.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum restat arguere, & quidem contra primam conclusionem arguit Aurilus probando quod prima intentio sit obiectum intellectus primo & principaliter, & non conceptio facta per intellectum. Primo sic. Illud dicitur tale formaliter in ordine ad quod omnia alia dicuntur talia, vt patet, quod sanitas animalis dicitur formaliter sanitas: quia in ordine ad ipsam medicina, & dieta & omnia alia dicuntur sana, sed species vel actus aut conceptiones ex hoc dicuntur intentiones, quod intellectus per ea tendit in aliud obiectiue ergo obiectum cognitum formaliter est intentio. Secundo. Quia ibi primo & formaliter reperitur intentio, vbi formaliter reperitur diffcrentia intentionalis, sed illa inuenitur primo in obiecto, nullus enim dicit, quod duae species, aut conceptus intellectus tamuendu intentionaliter differunt, immo vere realiter, de duob. autem conceptibus obiectiuis de eadem re formatis, quales sunt conceptus hominis, & animalis consuetum est dici, quod differunt intentionaliter, & sunt duae intentiones eiusdem rei, non autem duae res, aut duo distincta realiter. ergo manifeste patet, quod ratio intentionis per prius inuenitur in conceptibus obie ctiuis quam in conceptibus, vel speciebus, aut actibus formatis per intellectum.
Tertio. Sicut se habet suo modo intentio, & esse intentionale in sensu, sic se habet in intellectu, sed quaerentes de coloribus iridis, aut de coloribus, qui sunt in collo columbae, aut de imagine, quae apparet in speculo, aut de candela apparente extra situm, vtrum habeant tamen esse reale, aut intentionale tantum, intendunt quaerere vtrum habeant esse obiectiuum tamen, & fictitium seu apparens, aut habeant esse reale, & fixum extra in rerum natura absque omni appraehensione per quod patet, quod esse intentionale non est aliud quam visio vel apparitio obiectiua. ergo nec intentio est aliud quam conceptus obiectiuus, & non conceptus formalis inhaerens intellectui. Quarto. Ibi est prius & formalius scoma intentio & prima vbi est prius, & formalius fundatio secundae super primam, est enim communis omnium loquentium acceptatio, quod sconma intentio fundatur super primam, sed manifestum est quod hoc reperitur per prius & formalius ex parte conceptuum formatorum obiectiue: nam conceptus vniuersalitatis fundatur supra conceptum anialitatis, & inest sibi formaliter tanquam subiecto proprio, vt quilibet experitur, nullus autem actus intellectus inest tanquam subiecto conceptui animalis, quamuis enim inter eos sit ordo suppositionis, non tamen inhaerentiae habitudo. ergo prima & secunda intentio per prius, & formalius se tenent ex parte obiectorum vel obiectiuorum conceptuum quam actuum, vel aliorum accidentium intellectus.
Quinto. Illud non est intentio primo & formaliter & in abstracto, sine quo intentio logice diffinitur, logicales enim diffinitiones formales suntem sicut & Metaphysicae, sed logicus diffiniens genus tanquam illud, quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid, nullam mentionem facit de actu vel specie, aut alio accidente intellectus, praedicari enim non est formaliter intelligere, alioquin actus intelligendi praedicaretur de rebus quae sunt extra, non est igitur praedicatio in intellectu formaliter, sed obiectiue, nec inest alicui accidenti intellectus, sed est ab actu intelligendi effectiue & formatiue. igitur accidens nullum intellectus est formaliter intentio, sed magis conceptus obiectiuus.
Sexto Auicus dicit 1. Meta. quod logica est de secundis intentionibus adiunctis primis, sed manifestum est, quod logica non coniungit actum intellectum actui intellectus, aut accidens accidenti, sed conceptus secundarios conceptibus primis, vtpote praedicari animali & homim, affirmari vel negari, & sic de alijs. ergo manifestum est, quod secunda intentio, & prima non sunt accidentia intellectus, sed conceptus obiectiui. Septimo. Omnes concedunt quod logica est de secundis intentionibus siue tanquam de subiecto adaequato, siue aliter secundum quod opinantur diuersimode, sed constat quod logica est de dicibili incomplexo, de quo determinatur in libus praedicamentorum, & de enunciantione, de qua determinatur in lib. Periher. & de omrtione syllogistica simpliciter, & oratione demonstratiua & dialectica, sicut patet, nullum autem istorum est aliquod accidens intellectus formaliter, & si sint formata per actum intellectus, nusquam autem reperitur tractatum aut discussum in logica de actibus intellectus formalibus, sed tantummodo de formatis per intellectum. ergo mirum est quod in imaginationem alicuius ascenderit, quod prima & secunda intentio sit accidentia intellectus, aut conceptus formales, & non potius conceptus formati.
Octauo. In omnibus iuxta doctrinam Philosophi loquendum est, vt plures, & maxime secundum Philosophantes, sed Commendus vocat intentiones conceptus obiectiuos, dicit enim 3. de Anima, quod intentiones intellectae continuantur cum intentionibus imaginatis, & sunt in eis quasi forma in materia, & sicut color in pariete, hoc enim ponit commento. 18. & 43. Manifestum est autem quod loquitur de intentionibus obiectiuis, quae sunt intellectae & imaginatae: quia de illis experimur, quod intellecta innitiuntur imaginatis, sicut color parieti, quod non est verum de actibus, aut accidentibus intellectus: vnde com. 18. dicit quod sensationes non sunt intentiones aliae ab intentionibus rerum existentium extra animam in materia.
Ex quo patet quod intelligit per sensationes & intentiones, apparitiones rerum obiectiuas, quae sunt realiter eaedem cum his, quae sunt extra. ergo secundum modum loquendi Physicum intentiones non sunt actus, nec actiones intellectus, sed aliquid obiectiuum. Nono. Illa quorum distinctio nullo modo est realis inquantum sunt huomodi, sed penitus intentionalis, illa inquantum huotiodo sunt intentiones, impossibile est enim quod aliqua distinguantur realiter, nisi alterum vel vtrunque sit res, alterum quidem, vt ens & nihil, quae differunt realiter ratione alterius extremi, vtrunque vero, vt lapis, & homo. Similiter et impossibile est quod aliqua differant intentionaliter, nisi vtrunque vel alterum fuerit intentio, sed manifestum est, quod homo inquantum homo, & animal inquantum animal differunt, non quidem realiter, sed intentionaliter & secundum rationem. ergo necesse est, quod homo & animal sint intentiones.
Decimo Illud quod non est exmens in rerum natura, nec habet esse fixum extra secundum quod huoi, illud inquantum est quid intentionale, sed manifestum est, quod homo inquantum differt a sorte, & animal prout distinguitur ab homine: horum inquantum rationes, vt sic acceptae non sunt in rerum natura habentes esse extra, alioquin redit error Platonis, & erit dare tertium hominem separatum ab omnibus singularibus, & similiter animal separatum, quod esse non potest. ergo necesse est quod homo & animal secundum quod huomodi sint intentiones. constat autem quod non sunt accnmna intellectus. igitur &c. Vndecimo Omne fabricatum per intellectum, quod non est nisi conceptus obiectiue formatus est vna intentio, constat enim quod intellectus non fabricat res, sed intentiones, sed manifestum est, quod ratio homnins & animalis prout distinguuntur a sorte est fabricata per intellectum, nec est aliquid nisi conceptus obiectiue formatus, non enim natura fecit has distinctas rationes in existentia actuali. ergo necesse est quod sint intentiones, constat autem quod non sunt accidentia intellectus. igitur &c. Duodecimo. Impossibile est quod vna res sit plura qudam realiter, sed tantum intentionaliter, & secundum rationem, vna quidem, candela potest apparere plures, & esse multae in esse intentionali, & apparenti, sed in esse reali non est possibile, sed manifestum est quod homo, & animal sunt vna res, vt quaedam plura, & distincta, rationale enim & animal important duas rationes distinctas, quarum vna non est alia, & tamen sunt vna res. igitur homo, & animal sunt intentiones. igitur vt prius. Decimotertio. Illud quo totaliter praeciso, & amoto aliquid remanet vere intentio non est intentionalitas in abstracto, qua formaliter sit intentio, quicquid est intentio in concreto, alioquin remaneret effectus formalis sine causa formali: vnde illud non est formaliter albedo, quo dempto aliquid remaneret album. Et Auicenna dicit 5. Metaphysi. c. 1. quod quidditas abstrahit ab esse vnum & multa, & ab esse in intellectu & extra: vnde equinitas non est nisi equinitas tantum, a qua praescinditur habitudo rei intellectae ad intellectum, & tamen constat quod vt sic est intentio, nec habet esse reale, immo tamen intentionale inquantum huiusmodi, & per consequens cessante opere intellectus, remanet equinitas intentio. ergo non est verum quod aliquid existens subiectiue in intellectu sit intentio vel intentionalitas formaliter. Decimoquarto. Secundae substantiae, quae sunt homo & animal, & similia inquantum huiusmodi sunt primae intentiones, quando inquantum huiusmodi non sunt res extra existentes, nec significant hoc aliquid, sed quale quid secundum Philosophum in praedicamentis, sed manifestum est, quod secundae substantiae inquantum huiusmodi non sunt subiectiue in intellectu, nec includunt respectum ad intellectum, alioquin non essent in praedicamento substantiae, cum essent intrinsece relatiua. ergo sine opere intellectus adhuc remanent primae intentiones. Contra tertiam conclusionem arguit sic Henricus, & multi alij, primo per argumentum factum in principio quaestionis.
Secundo sic. Illud quod opponitur secundae intentioni relatiue importat secundam intentionem, opposita enim debent esse eiusdem generis, & conditionis, sed persona opponitur vniuersali, sicut indiuiduum, & singulare: vnde nullum vniuersale est persona, vniuersale autem est res secundae intentionis. ergo persona significat intentionem. Tertio. Illud quod dicit rem vel primam intentionem in diuinis non potest plurificari, sed persona plurificatur in diuinis. ergo non significat rem, aut primam intentionem, sed tantummodo secundam. Quarto. Si persona significaret primam intentionem, eius communitas esset generis vel speciei, omnis enim prima intentio, quae praedicatur in quid de pluribus, est genus vel species, nunc autem ad interrogationem factam per quid de Patre & filio, & Spiritu sancto, respondetur de quolibet, quod est persona, & per consequens si persona sit nomen primae impositionis erit genus vel species respectu trium personarum, sed Augustinus 7. de trinitate cap. 9. negat rationem speciei, aut generis a diuinis. ergo vt prius. Quinto. Persona & suppositum idem esse videntur, sed suppositum est secundae intentionis a subsistendo quidditati, & vniuersali naturae. ergo persona significat intentionem secundam. Sexto. Indiuiduum est nomen secundae impositionis, & secundae intentionis, sed Damasc. dicit lib. 4. quod hypostasis & persona indiuiduum demonstrat. ergo illud quod supra. Septimo. Illud quod est commune secundum rem in diuinis est vnum numero sicut dicit Damasc. lib. 1. c. 11. quod communitas in diuinis est secundum rem, distinctio vero secundum rationem, sed persona non est vna numero in diuinis. ergo non est aliquid reale, sed tantum intentionale. Octauo. Illud quod dicit puram negationem non videtur esse nisi secunda intentio: quia negationes sunt entia rationis, sed persona significat negationem, quoniam diffinitur per incommunicabilitatem, quae negationem importat. ergo significat tantum secundam intentionem.
Nono arguit Petrus de Palude recitans quandam opinionem. Nomina debent esse consona rebus, res autem sunt in triplici genere, nam quaedam habent esse tantum in re extra, & non per animam vt singularia Sortes, & Plato, & caetera quae non sunt nisi a natura, & quicquid est extra est huiusmodi. Aliae vero sunt solum in intellectu & ab intellectu, sicut intentiones logicales circa singularia. Aliae vero sunt partim extra, & partim intra ab intellectu, vt secundae substantiae, & species & genera aliorum ptedicamentorum: natura enim in his occultae operatur, vt dicit auctor. 6. principiorum scilicet praebendo fundamentum, sed intellectus agens est qui facit vniuersalitatem in rebus completiue & formaliter. scilicet abstrahendo. ergo omnia nomina propria indiuiduorum, vt Sortes, & Plato, & huiusmodi quae significant res solum secundum esse quod habent extra animam, & non per animam, sicut nomina rerum nullo modo sunt nomina intentionis primae vel secundae, nomina vero propria substantiarum secundarum & omnis generis vniuersalium, vt homo, animal, & albedo, & color & huiusmodi quae significant ea, quae partim sunt intra, partim extra sunt primae intentionis, vt per hoc designetur quod non totaliter hoc vel illud, & intentio referatur ad vnum, prima vero ad aliud, nomina autem communia tam indiuiduorum quam specierum quam generum, quae significant huotmodio, vt spes. genus, indiuiduum, persona &c. sunt nomina secundae intentionis: quia pure intentionalia.
Decimo arguit. Quia haec est differentia inter nomen primae impositionis, & secundae intentionis: quia nomen primae impositionis non transcendit determinatos limites, sed nomen intentionis secundae transcendit limites sui fundamenti: quia si fundatur super illud quod praedicatur tamen de differentibus numero, ipsum praedicabitur de differentibus specie, vel de diuersis speciebus, si super praedicabile de differentibus specie, ipsum praedicabitur de differentibus genere. 1. 3. super hanc rem quae est homo fundatur secunda intentio, quae est species, & non selum homo est species, sed brutum, & albedo, & huotmodo. similiter genus quod est secunda intentio est in omni genere. non tamen animal quod est res subiecta intentioni, sed nomina communia indiuiduorum, de quibus agimus, transcendunt ambitum rei subiectae, sicut Sornus & Plato. igitur &c. Vndecimo. Quia nomen commune differentibus genere secundum rem, & secundum vocem est secundae intentionis, talibus enim nec Physicum, nec Metaphysic. potest esse commune, sed sola ratio logica, sed persona, & omnia talia sunt humodi. igitur &c.
Dm argumentum primum contra primam conclusionem. Dico quod aliquid dicitur in ordine ad aliud: vno modo, sicut analogum ad coanalogum, sicut arguens exenplificat de sanitate animalis in ordine, ad quam vrina dicitur sana, & isto modo negatur minor, & conceditur maior, alio modo sicut relatiuum & correlatiuum, sicut imago dicitur imago in ordine ad imaginatum, & via dicitur via in ordine ad terminum, & sic maior est falsa, & minor vera, non enim conceptio intellectus dicitur intentio ex hoc, quod est signum intentionis, quae sit in obiecto, vel quia habet aliam proportionem ad aliquam intentionem, quae sit in obiecto, sed dicitur intentio in ordine ad aliquid, quia per talem conceptionem intellectus tendit in rem, cuius est intentio, & est ibi ordo talis conceptionis ad obiectum, sicut imaginis ad imaginatum, & sicut viae ad terminum: quia per talem formam intellectus venit in notitiam rei, & res venit ad intellectum, & intellectus terdit, & intellectus tenetur.
Ad secundum dicitur, quod minor est falsa: nam distinctio rationis vel intentionalis non est somaliter in obiecto, sed tantummodo fundamentaliter, in intellectu autem est formaliter & in actu, & ibi est formaliter intentio. Et ad probationem dicitur, quod duae species vel duae conceptiones formales differunt realiter, vt sunt quaedam accidentia, & non solum ratione vel intentionaliter, sed res vt in talibus conceptionibus distinguitur a seipsa intentionaliter, & solum ratione. v. 3. anima vt in manu distinguitur a se, vt in pede secundum rationem, & tamen manus & pes per quos anima distinguitur a seipsa secundum rationem solum non sola ratione distinguuntur, immo realiter, non enim oportet tantam esse diuersitatem inter distincta, sicut inter dist inctiua.
Ad 3. dicitur, quod tam in sensu quam in intellectu esse intentionale formaliter est esse intentionis, vel rei in sua intentione, quae est accidens dimibla & similitudo reisieut species color in acredi intentio coloris, & illud esse est esse reale illius intentionis, sed est esse intentionale respectu coloris. Et ad probationem dico, quod quaerere an colores illi habeant solum esse intentionale est quaerere an colores, qui videntur vel apparent, habeant solum esse in cognoscente per suam similitudinem, & hoc est quaerere esse intentionale solum, vel vltra illud esse habeant esse extra cognoscentem, quod est habere esse reale, potissime si sit in subiecto disposito ad esse naturaliter conueniens formae, & non intendunt quaerere, an sit aliquid distinctum a colore reali, & a specie coloris, nisi vane quaerant.
Ad quartum negatur minor, non enim conceptus vniuersalitatis inest conceptui animalis, sicut accidens suo subiecto, sed consequitur ad illum, & ad sibi consimiles, dum enim intellectus intellexit animal abstrahendo quidditatem ab omni extraneo, & post resiectitur super conceptum illum & rem, vt in tali conceptu format aliam intentionem, quam attribuit tali conceptui & rei in tali conceptu cognitae, vt dictum fuit in prima conclusione, & isto modo secunda intentio fundatur in prima vel in re mediante prima. Illa autem sundatio non est intelligenda per illum modum, quo accidens fundatur in subiecto, vt ostendit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 2. vbi supra, sed potius illo modo, quo aliquid dicitur fundari metaphorice in illo, a quo firmitatem suae veritatis habet.
Ad quintum dicitur, quod argumentum supponit falsum, scilicet quod genus sit intentio secunda. Dico enim quod genus non est secunda intentio, sed est res substracta intentioni secundae, & fundans talem intentionem mediante prima intentione. Vnde Sanctus Thomas 1. sent. dist. 33. q. 1. artic. 1. ad tertium dicit. In omnibus intentionibus communiter verum est, quod intentiones ipsae non sunt in rebus, sed in anima, sed habent in re correspondens scilicet naturam cui intellectus huiusmodi intentionem attribuit, sicut intentio generis non est in asino, sed natura animalis, cui per intellectum haec intentio attribuitur. Haec ille.
Ex quo patet quod genus non est intentio, sed fundamentum intentionis, & correspondens intentioni, si enim genus esset intentio, nulla natura realis diceretur genus. Item dist. 19. q. 5. artic. 1. Quaedam (inquit) sunt quae habent fundamentum in re extra animam, sed complementum rationis eorum, quantum ad illud quod est formale, est per operationem animae, vt patet in vniuersali, humanitas enim est aliquid in re, non tamen habet ibi rationem vniuersalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis, sed secundum quod accipitur in intellectu adiungitur ei per operationem intellectus intentio secundum quam dicitur species. Haec ille.
Tunc ad argumentum dico, quod nulla intentio potest diffiniri quantum ad quid rei, quin oporteat fieri mentionem de opere intellectus, similiter nec res, vt subest intentioni diffinitur nisi fiat mentio de actu intellectus, si enim diffinitur genus diffinietur per hoc quod est praedicari. Et si quaeratur quid est praedicari vlterius. Dicetur quod praedicari est attribui alicui pe intellectum cum nota compositionis vel diuisionis, veruntamen illa diffinitio generis non est diffinitio intentionis, sed rei vt est sub intentione, illa enim intentio quam significat genus potius est diffinitio quaedam: vnde si illa vlterius diffiniretur quantum ad quid rei, oporteret in eius diffinitione ponere socogeneris hoc quod dico conceptio intellectus, vel similitudo in intellectu, vel aliquid operatiuum ab intellectu & huiusmodi. Cum autem dicit arguens, quod praedicari non est intelligere &c.
Dico quod idem est actus, quo intellectus intelligit & praedicatur aliquid de aliquo, praedicari autem dicit relationem per modum passionis fundatam in re mediante conceptione, quam intellectus componit cum alia, praedicatum autem dicit intentionem secundam, nec sequitur quod actus intellectus vel conceptio praedicetur de re, sed solum quod praedicari non conuenit rei nisi prout est sub conceptione, ita quod talis relatio non potest fundari in re nuda immediate.
Ad sextum dicitur, quod logica est de intentionibus, non vt sunt res: quia sic de talibus est tertius liber de Anima, sed est de intentionibus, vt sunt intentiones & viae, per quas intellectus perquirit verum & falsum, sicut sunt diffinitio, enunciatio, syllogismus, praedicatum, & subiectum, praedicabile, & vniuersale, & sic de caeteris, quae significant secundas intentiones, dicitur autem coniungere intentionem secundam primae: quia docet quomodo ea, quae includunt secundas intentiones conueniunt illis, quae important primas scilicet quomodo homo est species, animal est genus & docet quomodo talia combinanda sunt ad veritatem inquirendam formando proppsitiones, & syllogismos. Potest tamen dici, quod intentio potest dupliciter sumi: vno modo in vi vnius abstracti, & sic non est aliud quam conceptio intellectus, vt dictum est, alio modo in vi concreti, sicut si albedo poneretur loco huius nominis album: quia in proposito vocabula. deficiunt, cum non habeamus nomen concretum significans concretiue, sicut intentio abstractiue, & isto modo intentio dicit rem substractam conceptui animae, & isto modo omnis res fundans primam intentionem abstractiue dictam potest diciprima intentio, & omne quod fundat secundam intentionem primo modo dictam immediate potest dici secunda intentio: vnde homo illo modo diceretur prima intentio, sed genus diceretur secunda intentio, & illo modo intell.go Sanctus Thomas 2. sent. dis. 5. q. 3. art. 1. vbi sic dicit. Sicut genus est quaedam intentio quam intellectus ponit circa formam intellectam, & ita & differentia, tamen huic intentioni intellectae respondet natura quaedam, quae est in particularibus, licet secundum quod est in particularibus non habeat rationem generis aut speciei. Haec ille.
Et intendit quod genus dicit quandam intentionem, non quod illud quod est genus sit intentio nisi denominatiue, & in concreto, homo enim prout est in intellectu per suum conceptum immediate repraesentantem eum potest illo modo dici prima intentio, vt autem est in intellectu per alium conceptum consequentem actum reflexum super primum conceptum, quo sciliceintelligitur homo, vt habens esse vniuersale in intellectu, dicitur secunda intentio concretiue, nec tamen conceditur quod homo sit secunda intentio: quia homo dicit meram rem, sed conceditur, quod species est secunda intentio: quia hoc quod dico species significat rem cum conceptu, vel rem, vt conceptam.
Ad septimum dicitur, sicut ad praecedens, quod logica est de secundis intentionibus, inquantum est de illis, quae in sua ratione important secundam intentionem, puta genus, & species, & subiectum & praedicatum, & hoc inquantum talia sunt includentia intentionem. Q uia autem logica non agat de actibus intellectus, dictum est: quia non agit de intentionibus, vt sunt res, sed vt sunt instrumenta perquirendi verum, & quia potius agit de substractis intentionum quam de intentionibus: vnde licet diffinitio sit ratio formata per intellectum, logicus non habet inquirere, quae res sit illa ratio, an substantia vel accidens, quamuis in omnibus suis diffinitionibus semper ponat aliquid pertinens ad intellectum, vt hoc quod dico praedicare, vel significare, vel aliquid huiusmodi.
Ad octauum dico, quod Commen. 3. de Anima errauit opinatus, quod intellectus possit esse aliqua forma separata ab anima nostra secundum esse, & ideo oportuit eum multa falsa fingere, quorum vnum fuit, quod species intelligibilis est subiectiue in fantasmatibus, & est in intellectu possibili alio modo, & istam fictionem adinuenit, vt saluaret continuationem intellectus possibilis cum anima nostra per illam speciem, vnde intentionem intellectam vocauit speciem intelligibilem, & intentionem imaginatam vocauit fantasma, quod licet verum sit, tamen illa inhaerentia, quam ponit huius ad hoc scilicet speciei intelligibilis ad fantasma nihil est.
Ad nonum dico, quod quaecunque dist inguuntur intentionaliter sunt intentiones secundum esse, quod habent in intellectu, non autem oportet quod sint intentiones simpliciter loquendo nisi eo modo quo dictum est in solutione sexti: vnde sicut recitatum est in probatione primae conclusionis: natura vt est in intellectu, est quaedam species intelligibilis, & similiter dico de natura animalis, & de hoc alias diffusius est dictum.
Ad 10. dicitur, quod homo & animal sunt substantiae merae prout substantia dicit quidditatem, non autem prout dicit suppositum, & de hoc artic. dictum fuit satis in q. 2. distinctionis huius art. 3. in solutione 5. principalis. Ad vndecimum dicitur, quod si arguens per rationem hominis intelligat quidditatem hominis, minor est falsa, non enim quidditas hominis est facta per intellectum, aut quidditas animalis, immo praecedit actum intellectus creati humani. Et cum dicit quod natura non fecit &c. Dico quod natura non fecit distinctionem humanitatis, & animalitatis in actu, fecit tamen animalitatem & humanitatem. Si autem arguens per rationem intelligat conceptum hominis, quem significat hoc nomen homo, dico quod ille est intentio formata per actum intelligendi.
Ad duodecimum dicitur, quod licet sit impossibile vnam rem absolutam esse multa absoluta extra intellectum, seu in esse reali, tamen non est inconueniens eandem rem secundum esse quod habet in intellectu esse plura quaedam, puta conceptus, eo modo quo res dicitur esse sua imago vel similitudo, nec aliter concedo, quod homo& animal sint duo apparentia distincta ab omni accidente intellectus. Ad decimumtertium dico, quod equinitas sic abstracta non est nisi in intellectu, & in illo est quaedam intentio intellecta, si enim nullus intellectus esset, aut si nullus intelligeret equinitatem, ipsa non esset intentio. Ad decimum quartum dicitur, quod secundae substantiae non sunt intentiones, licet eis attribuantur secundae intentiones, tamen improprie loquendo dici possunt intentiones eo modo, quo dictum est in solutione sexti.
Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod licet in diffinitione personae ponatur aliquid pertinens ad secundam intentionem hoc est ex defectu nominum differentiarum primae intentionis: vnde talia nomina non ponerentur in diffinitione personae, si nomina imposita sufficienter haberemus, ideo talis diffinitio circumlocuta licet implicet aliquid pertinens ad secundam intentionem, non concludit suum diffinitum includere secundam intentionem.
Ad secundum dicitur, quod persona non opponitur formaliter alicui dicenti secundam intentionem, sed primam, licet forte oppositum eius non sit incomplexe nominatum, & est non subsistens in natura rationali, sub hoc autem formali opposito personae continetur vniuersale & pars, & multa alia, quae non subsistunt in natura rationali.
Ad tertium negatur maior. Nam res plurificatur in diuinis, & constat, quod non dicit secundam intentionem.
Ad quartum negatur antecedens, nec valet probatio: quia aliud requiritur ad rationem generis vel vniuersalis quam praedicari de pluribus in quid scilicet quod habeat diuersum esse in illis, de quibus praedicatur, in diuinis autem non est nisi vnicum esse. Similiter falsum est, quod persona praedicetur in quid de Patre & filio, cum non significet quidditatem eorum. Vnde Sanctus Thomas 1. sent. dist. 23. q. 1. artic. 3. in fine dicit. Inuenimus quatuor modos significandi in diuinis, aliquid enim significat absolutum per modum absoluti, vt Deus, aliquid relationem per modum relationis, vt pater, aliquid absolutum per modum relationis, vt potentia generandi, aliquid relationem per modum absoluti, vt persona. Haec ille.
Ad quintum dicitur, quod licet eadem res sit suppositum & persona, tamen vnum nominatur per nomen secundae intentionis, aliud per nomen primae. Vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 25. artic. 2. Substantia (inquit) dicitur dupliciter, vno modo dicitur substantia quidditas rei, quam significat diffinitio, secundum quod dicimus quod diffinitio significat substantiam rei, quam quidem substantiam graecivsiam vocant, quod nos essentiam dictriae dicere possumus: alio modo dicitur substantia subiectum vel suppositum, quod subsistit in genere substantiae, & hoc quidem communiter accipiendo nominari potest nomine significante intentionem, & sic dicitur suppositum, nominatur etiam tribus nominibus significantibus rem, quae quidem sunt res naturae subsistentia, & hypostasis secundum triplicem considerationem substantiae sic dictae, secundum enim quod per se existit, & non in alio vocatur subsistentia, illa enim subsistere dicimus quae non in alio, sed in seipsis existunt, secundum vero quod supponitur alicui naturae communi sic dicitur res naturae, sicut haec homo est res naturae humanae, secundum vero quod supponitur accidentibus dicitur hypostasis vel substantia, quod autem haec tria nomina significant in toto genere substantiarum, hoc nomen persona significat in genere substantiarum rationalium. Haec ille.
Ad sextum patet responsio per idem. Nam vt dicit Sanctus Thomas 1. sen. dist. 6. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima. Particulare in genere substantiae potest nominari nominibus primae impositionis scilicet res naturae, hypostasis, persona, habet etiam alia nomina secundae intentionis, vtpote particulare, suppositum, indiuiduum, singulare.
Ad septimum dico, quod modus arguendi nihil valet: quia eodem modo probaretur quod relatio & res in diuinis dicant secundas intentiones cum sint ibi tres relationes, & tres res, ideo dico quod argumentum solum probat, quod persona in diuinis non sit communis secundum rem, sed non probat quin dicat rem meram.
Ad octauum dicitur quod persona non dicit negationem in recto, sed tantum in obliquo, & dato quod diceret, non propter hoc esset secunda intentio, non enim omne ens rationis est secunda intentio: qua dextrum in columna dicit relationem rationis nec tamen est nomen secundae intentionis.
Ad nonum dicit Petrus de Palude, quod primum membrum illius diuisionis falsum est: quia omne illud super quod fundatur immediate secunda intentio est prima intentio, nec ostendet ponere secundam intentionem sine prima, sed ista secunda intentio, quam dicit particulare, fundatur super Sortem, & Platonem, & huiusmodi. ergo ipsa possunt nominari nominibus primae intentionis: secundum membrum concedendum est, sed tertium est falsum: quia sicut fundantur secundae intentiones super indiuidua, sic, & super species, & plus quanto vniuersalia sunt plus intelligibilia, & plus de realitate habent singularia: vnde sicut inter nomina communia secundarum substantiarum quaedam sunt secundae intentionis, vt species genus, & huiusmodi, quaedam autem sunt primae intentionis, vt animal est nomen commune omnibus speciebus sub se contentis, & sic ascendendo ad ens, sic etiam quaedam nomina indiuiduorum communia dicuntur primae intentionis, & non omnia secundae. Haec ille. Quicquid sit de hoc ego dico, quod illa diuisio rerum est falsa quo ad tertium membrum: nam homo & animal sunt extra sine opere intellectus, & ideo totum quod in illo fundatur est falsum: vnde sicut non omne commune est per intellectum, nam natura cui attribuitur communitas praecedit actum intellectus: ita nec oportet quod omne nomen commune significet secundam intentionem.
Ad decimum dico, quod illa differentia quae datur non valet: quia illud quod dicitur ibi competere nominibus secundae intentionis, competit etiam nominibus primae intentionis, puta generibus superioribus, & transcendentibus, homo enim praedicatur de pluribus differentibus numero, & animal praedicatur de pluribus differentibus specie.