Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum divinae personae constituantur suppositaliter et distinguantur proprietatibus relationis
DISTINCTIO XXVI QVAESTIO I Vtrum diuinae personae constituantur suppositaliter, & distinguantur proprietatibus relationis.
CIRCA vigesimam sextam distinctionem quaeritur. Vtrum diuinae personae constituantur in esse suppositali proprietatibus relationis, & eisdem distinguantur.
Et arguitur, quod non. Omnis relatio praeexigit distinctionem extremorum, & constitutionem sui oppositi. ergo non causat distinctionem, nec constitutionem, antecedens patet, quia Philosophus, quinto Metaphysi. capitulo de eodem probat identitatem non esse relationem realem pro eo, quod non exigit distinctionem realem.
Nec valet argumentum si relatio causaret extremorum distinctionem, qui tunc probaretur idem per idem, veper suum posterius, sed personae patris, & filii sunt extrema paternitatis, & filiationis, ergo non distinguuntur per eas, & sic patet, quod relatio non causat distinctionem. Quia etiam supponat constitutionem suppositi patet, quia relationes maxime paternitatis, & filiationis sequuntur actionem, actio autem praesupponit suppositum. ergo relatio talis non constituit suppositum.
In oppositum arguitur, quod enim personae distinguantur per relationes patet per Boetium primo de trinita Substantia (inquit) in diuinis continet vnitatem, relatio multiplicat trinitatem. Et Anselm. de processione Spiritus sancti dicit, quod in diuinis omnis sunt vnum &c. Ex quibus videtur sequi, quod relationes constituant, & distinguant personas in diuinis.
In hac quaestione erunt duo arti. in primo videbitur de quaesito. in secundo videbitur an abstractis proprietatibus relatiuis per intellectum a personis adhuc remanean hypostases.
Articulus 1
Qvantum ad primum sit prima conclusio, quod personae diuinae non distinguuntur abinuicem nec constituuntur in esse personali per aliquid absolutum. Istam probat Sanctus Thomas de potentia Dei. quaest. 8. articulo tertio. Quia (inquit) fides catholica ponit vnam essentiam in tribus personis, non potest intelligi diuina essentia, vt distinctiua, & constitutiua hypostasis in diuinis, diuinitate enim intelligitur constitui Deus, quod est commune tribus personis, & ita significatur, vt dictum de pluribus, & non hypostasis incommunicabilis. Et eadem ratione nihil quod dicitur absolute de Deo potest intelligivt distinctiuum, & constitutiuum hypostasis in personis, cum ea, quae absolute dicuntur de Deo significentur per modum essentiae, oportet ergo ponere distinctiuum, & constitutiuum diuinae hypostasis in diuinis illud, quod primo inuenitur de pluribus non dici, sed vni soli conuenire, talia autem duo sunt, scilicet origo, & relatio. Haec ille.
Eandem conclusionem ponit in prima parte. quaest. 36 articulo secundo. Non est inquit possibile dicere, quod secundum aliquid absolutum diuinae personae distinguantur, quia sequeretur, quod non esset vna essentia trium quicquid enim absolute dicitur in diuinis, ad vnitatem essentiae pertinet. Idem ponit de potentia Dei. quaest. 10. articulo quarto. Item contra Gentiles libro 4. capitulo 24 Secunda conclusio. Diuinae personae non constituuntur nec distinguuntur formaliter, & principaliter in esse personali, aut hypostasis per origines, scilicet per productiones originis.
Istam conclusionem probat Sanctus Doctor de potentia Dei. quaest. 8. articulo tertio, ait enim sic. Distinctiuum (inquit) & constitutiuum hypostasis potest intelligi dupliciter. Vno modo quo distinguitur, & constituitur formaliter, sicut homo humanitate, & Socrates socratitate. Alio modo quo constituitur, vel distinguitur quasi via ad constitutionem, vel distinctionem, sicut si diceremus, quod Socrates est homo, vel Socrates sua generatione, quae est vna ad formam qua formaliter constituitur, patet igitur quod origo alicuius non potest intelligi vt constitutiua, & distinctiua eius propter hoc, quod formaliter constituat, & distinguat, si enim generatione non induceretur humanitas nunquam generatione constitueretur homo. Impossibile est igitur dici, quod hypostasis filij constituatur sua natiuitate nisi inquantum intelligitur, quod natiuitas eius terminatur ad aliquid, quod formaliter constituit. Ipsa autem relatio ad quam terminatur natiuitas eius est filiatio, oportet igitur, quod filiatio sit formaliter constituens, & distinguens hypostasim filij, non autem origo, neque relatio intellecta in origine, quia relatio intellecta in origine, sicut & ipsa origo non significat hoc aliquid subsistens in natura, sed in naturam tendens, & quia omnium hypostasum eiusdem naturae est eadem ratio constitutionis, & distinctionis, ideo similiter oportet ex parte patris intelligere, quod hypostasis patris constituatur, & distinguatur ipsa paternitate, non autem generatione actiua, neque relatione inclusa. Haec ille.
Eandem conclusionem ponit prima parte q. 40. ar. 2. Ad hoc (inquit) quod aliqua distincta intelligantur, necesse est eorum distinctionem intelligi per aliquid intrinsecum vtrique sicut in rebus creatis per materiam vel per formam, origo autem alicuius rei non significatur, vt aliquid intrinsecum, sed vt via quaedam a re, vel ad rem, sicut generatio significatur, vt via quaedam ad rem genitam, & vt progrediens a generante, vnde non potest esse quod res genita, &generans distinguantur sola generatione, sed oportet intelligere tam in generante, quam in genito ea, quibus adinuicem distinguuntur. In persona autem diuina non est aliud intelligere nisi essentiam, & relationem, siue proprietatem, vnde cum in essentia conueniant, relinquitur, quod per relationem adinuicem distinguantur. Secundo, quia distinctio in diuinis personis non est sic intelligenda, quod aliquid commune diuidatur, quia essentia communis remanet indiuisa, sed oportet, quod ipsa distinguentia constituant res distinctas, sic autem relationes vel proprietates constituunt aut distinguunt hypostases, vel personas inquantum sunt ipsae personae subsistentes, sicut paternitas est pater, & filiatio filius, eo quod in diuinis non differt abstractum a concreto, sed contra rationem originis est, quod constituat hypostasim, vel personam, quia origo actiue significata significatur, vt progrediens a persona subsistente, vnde praesupponit eam, origo autem passiue significata, vt natiuitas significatur, vt via ad personam subsistentem, & nondum, vt eam constituens, vnde melius est dicere, quod personae, seu hypostases distinguantur relationibus, quam per originem. Licet enim distinguantur vtroque modo, tamen primo, & principaliter per relationes secundum modum intelligendi, vnde hoc nomen pater non solum significat proprietatem, sed etiam hypostasim, sed hoc nomen generans, vel genitus significat tamen proprietatem, quia hoc nomen pater significat relationem, quae est constitutiua, & distinctiua hypostasis, hoc autem nomen genitus significat originem, quae non est distinctiua, aut constitutiua hypostasis. Haec ille.
Idem ponit primo sent. di. 26. q. 2. articu. 2. vbi sic ait. Nihil aliud principium distinctionis in diuinis nisi relatio. cuius ratio est, quia omnis distinctio, vel est per quantitatem, vel per formam secundum Philosophum 5. Metaphy. secundum materiam, vel quantitatem autem distinctio in diuinis non est, cum ibi non sit quantitas, & materia, omnis autem formalis distinctionis principium est aliqua oppositio, vt largo modo sumatur oppositio secundum quod perfectum, & imperfectum opponuntur inquantum in vno est alterius priuatio, vel negatio, in omnibus autem oppositionibus alterum est imperfectum praeter relationem, quod patet in affirmatione, & negatione, & priuatione, & habitu, & contrarietate. Similiter quia secundum Philosophum 1. physicorum semper alterum contrariori est, vt nobilius, & alterum sicut vilius, & sicut priuatio, & ideo nulla talis distinctio potest esse in diuinis, vbi est omnimoda perfectio. In relatiuis autem neutrum est, sicut priuatio alterius, vel defectum aliquem importans, cuius ratio est, quia in relatiuis non est oppositio secundum illud, quod in aliquo est, sed secundum quod ad aliud distinguitur, vnde quamuis vna relatio habeat annexam negationem alteri in eodem supposito, non tamen illa negatio importat aliquem defectum, quia defectus non est nisi secundum aliquid, quod in aliquo natum est esse, vnde cum illud quod habet oppositionem relatiuam ad ipsum secundum rationem oppositionis non ponat aliquid, sed ad aliquid, non sequitur imperfectio, sed nec defectus, & ideo sola talis oppositio competit distinctioni personarum. Haec ille. Eandem rationem facit contra Gentiles vbi sup.
Tertia conclusio. Licet relatio ex natura relationis habeat constituere, & distinguere in esse relatiuo diuinas hypostases, non tamen ex natura relationis habet distinguere, aut constituere illas in esse hypostatico subsistenti, seu personali. Hanc ponit Sanctus Doctor de potentia Dei vbi supra di. Relationes in diuinis, & si constituant hypostases, &sic faciant eas subsistentes, hoc tamen faciunt inquantum sunt essentia diuina. Relatio enim inquantum relatio non habet, quod subsistat, vel subsistere faciat, hoc enim solius substantiae est: distinguunt vero relationes inquantum relationes sunt, sic enim oppositionem habent, relinquitur igitur, quod ipsa paternitatis relatio inquantum est constituens hypostasim patris, quod habet, inquantum est idem diuinae essentiae praeintelligitur generationi, secundum vero quod distinguit sic generatio paternitati praeintelligitur. Haec ille.
Item ibi eadem ad octauum. Relatio in diuinis non solum est relatio, sed secundum rem ipsa diuina substantia, & ideo potest constituere aliquid subsistens, & non solum aliquid relatiuum. Haec ille. Item ibidem ad nonum dicit. Relatio distinguit inquantum est relatio constituit hypostasim inquantum est diuina essentia, & vtrunque facit inquantum est diuina essentia, & relatio. Haec ille. Et ibidem in fine principalis responsionis dicit. Relatio constituit, & distinguit hypostasim, aut personam quod hoc modo potest intelligi, paternitas enim est ipsa diuina essentia, & pari ratione pater est idem, quod Deus: paternitas ergo constituendo patrem constituit Deum, & sicut paternitas, licet sit diuina essentia, non tamen est conmunis sicut essentia, ita pater licet sit idipsum quod Deus, non tamen est commune, vt Deus, sed proprium, pater igitur Deus inquantum est Deus, est habens diuinam naturam, & inquantum est pater, est proprium ab aliis distinctum, vnde est hypostasis, quae significat subsistens in aliqua natura distinctum ab aliis, & per hunc modum paternitas constituendo patrem constituit hypostasim. Haec ille.
Idem ponit 1. sen. di. 26. q. 2. arti. 2. vbi ait primum. Relatio diuina aliquid habet inquantum relatio, & aliquid inquantum est diuina, & inquantum est diuina, habet quod sit subsistens, vnde quamuis ex hoc quod relatio non habeat, quod distinguat hypostasim, quia sic omnis relatio hoc faceret, tamen hoc habet inquantum est relatio diuina, sic enim non assequitur substantiam, imo est ipsa substantia. Haec ille. Idem ponit di. 27. q. 1. articu. 2. Item prima parte. q. 40. artic. 4.
Sciendum igitur, quod cum dicit 1. sen. vbi allegaui, quod relatio inquantum relatio non habet, quod distinguat hypostasim, illud est verum sic intelligendo quod non est de ratione relationis realis quod distinguat extrema relata tanquam duo supposita, potest enim esse realis inter duo extrema, quorum nullum est hypostasis, vt inter duas manus, vel duas animas, sed tamen de ratione relationis realis est, quod realiter distinguat relatiue sua extrema tanquam diuersas res relatiuas, & ideo cum diuinae personae solum distinguantur relatiue, & non per absoluta, ideo relatio inquantum relatio distinguit in diuinis supposita, quae sunt relatiua, ita quod inquantum est relatio realis distinguit realiter, inquantum vero est diuina, distinguit sua extrema tanquam duo supposita, & eodem modo constituit supposita inesse suppositi, & personae. Recolligendo igitur omnia Sancti Doctoris, dico primo, quod relatio realis ex hoc, quod est relatio distinguit realiter, & constituit in esse relatiuo. secundo quod relatio realis inquantum huiusmodi non distinguit sua extrema in esse suppositi, nec constituit ea in esse suppositi aut personae: tertio, quod relatio inquantum est diuina essentia habet, quod illa, quae distinguit relatiue distinguat tanquam duo supposita, & quod illud, quod constituit sit suppositum naturae rationalis, & consequenter sit persona, ita, quod distinctio, & constitutio conuenit relationi reali inquantum relatio realis, sed quod illud distinctum per relationem sit subsistens, vel suppositum, aut persona, hoc facit relatio inquantum est diuina natura subsistens, & intellectiua, & inquantum etiam talis relatio est incommunicabilis. Sic ergo patet intellectus conclusionis.
Sed contra conclusionem primam arguit Gregorius probando, quod diuinae personae nullis proprietatibus relatiuis aut absolutis constituantur, & hoc quatuor rationibus, quarum prima talis est. Persona diuina est simplex omnino. ergo nulla diuina persona per aliquid in suo esse constituitur, antecedens est determinatum ex fide, probatur consequentia, quia si aliqua persona constituitur per aliquid, sumatur illud de praecise secundum se, & quaeratur de ipso, an ipsum sic pecise acceptum sit ipsa psona constituta, aut non, sed est aliquid eius. Non potest dici primum. Tum quia nulla persona constituit seipsam, omne enim constituens est aliquo modo causa constituti per ipsum. Tum quia si illud constituens est persona, & constat, quod constituens non constituitur per aliquid. ergo nec persona: aut si persona. ergo & ipsum etiam constituitur per aliud, & sic in infinitum. Si autem illud constituens non est persona constituta, sed aliquid eius, aut illud habet esse per operationem animae tantum, & tunc constat, quod non constituit personam aeternam, quae est summa res. Aut est extra animam, &quicquid ipsum sit, siue res siue formalitas, siue modalitas, aut quouis alio nomine appelletur, ax quo ipsa non est persona, sed aliquid eius, & non possit intelligi, quod sit eius extrinsece, sicut forma materiae, sed intrinsece, sicut pars est aliquid totius, sequitur quod persona non sit omnino simplex.
Secundo arguit sic. Non minus est simplex persona diuina quam essentia diuina aut aliqua proprietas personalis quaecunque sit illa, si qua sit. ergo non magis ipsa constituit ex aliquibus vel per aliqua quam ipsa diuina essentia, vel proprietas, sed nec essentia diuina nec proprietas constituitur per aliqua, vt omnes concedunt, & per consequens, nec per aliquid, quia impossibile est esse vnum solum constitutiuum eiusdem rei intrinsecum, nam de tali est sermo non de extrinseco, sicut producens potest dici constituere in esse ipsum productum. ergo nec ipsa persona per aliquid constituitur Tertio sic. Nam si persona constitueretur per proprietatem aliquam, constitueretur etiam per essentiam, & sic essentia constitueret personam, verbi gratia patrem, & per consequens essentia non esset pater, quod est contra determinationem Ecclesiae in capitulo damnamus.
Quarto. Nam sequeretur, quod pater esset aliquo modo causatus, & principia tus, nam quodlibet constitutiuum est aliquo modo causa, & principium sui constituti, sed consequens est falsum, sic enim pater non esset prima causa, & sine principio, & sine causa, cuius oppositum expresse ponit Damascenus lib. 1. cap. 12. Et ideo nullatenus aestimandum est in Deo esse aliquid realiter constitutum per aliquod formale, vel materiale constitutiuum, sed omne, quod ibi est seipso formaliter, & non per aliquid sui transitiue loquendo est omne, quod est, quamuis sit ibi vere producens, & qui producitur, & productus a producente habeat esse, propter quod huiusmodi vocabula constitutiuum, constitutio, & constitutum, & similia in sensu praemisso non conuenienter assumuntur ad diuina, & melius esset non vti in ista materia, & procerto nullibi inueni Augustinum, aut alios sanctos illius temporis vbi locuti sunt de distinctione diuinarum personarum talibus vsos fuisse vocabulis.
Secundo loco arguit Scotus contra eandem conclusionem, & probat, quod in Deo sit aliquod suppositum absolutum non constitutum per relationem septem medijs. primum est tale. Nullum pertinens ad perfectionem, & actualitatem debet diuinae essentiae denegari, quae est perfectissima, & actualissima, sed subsistere attestatur perfectioni, & actualitati, & vnde substantia perfectior est accidente, quia subsistit, &prima substantia est perfectior secunda, quia maxime, & principaliter subsistit, vt dicitur in praedicamentis. ergo essentia diuina dc se habet subsistere multo fortius quam aliqua substantia creata, & per consequens erit suppositum absolutum. Secundum est tale. In Deo est quicquid omnis intelligit naturaliter, sed omnes philosophantes intellexerunt in Deo vnum suppositum absolutum, unde pagani, & iudaei, & omnes naturali ingenio ducti intelligunt Deum per modum cuiusdam absoluti suppositi. ergo idem quod prius. Tertium est. Quicquid competit substantijs separatis si sit perfectionis maxime Deo competit, sed secundum philosophum 7. metaph. 23. de anima. In separatis a materia non differt quod quid est ab eo, cuius est, siue suppositum, & natura, quia quidditas separata seipsa est suppositum. ergo diuina essentia seipsa formaliter subsistit, & per consequens vnum suppositum in Deo. Quartum est. Quia substantia dicitur a subsistendo secundum Augsnu 7. de trini. sed in diuinis est vna substantia absoluta. ergo vnum subsistere, & vnum suppositum absolutum. Quintum est. Actiones sunt suppositorum, sed creare, velle, & similia competunt diuinae essentiae. ergo videtur quod ipsa sit suppositum. Sextum est. Incommunicabilis existentia videtur dare alicui quod habeat rationem suppositi secundum diffinitionem Ricardi, sed in Deo est existere absolutum omnino incommunicabile alteri a se, nec enim filius cui communicatur, aut aliae personae sunt aliquid aliud a diuino existere. ergo videtur quod in Deo sit aliquod suppositum absolutum. Septimum est. Si absolutum suppositum repugnaret in diuinis, hoc esset, quia poni oporteret quattuor supposita, aut quattuor personas sed hoc non impedit, quia illud suppositum non ponit in numerum cum tribus, vnde sicut non est quaternitas rerum licet sint tres proprie, & vna quaedam communis pro eo, quod illa communis veraciter est quaelibet illarum trium secum dum, quod respondet concilium generale Abbati Ioachi. in c. damnamus, sic nec erit suppositorum quaternitas, quia illud commune suppositum absolutum est veraciter quodlibet illorum trium relatiuorum, ergo non apparet cur non possit poni aliquod suppositum absolutum, & per consequenc non omne diuinum suppositum constituitur per relationem.
Contra secundam conclusionem arguit Aureoe praesertim contra istud dictum, scilicet quod relationes secundum nostrum modum intelligendi per prius, & principalius constituant, & distinguant personas, quam origines ipsae, vt paternitas, vel filiatio, quam generare, vel generari. Et arguit primo sic. Illud quod est posterius secundum nostrum modum intelligendi, & quasi fundamentum in quo, non videtur secundum nostrum modum intelligendiprimo &principalius personam constituere, sed paternitas est posterior ipso generari, impossibile enim est, quod intelligatur pater nisi, qui generat, vel genuit filium, nec filinisi qui generat, vel genitus est. Vnde philosophus dicit 5. metaphysi. quod relationes huiusmodi fundantur super cgisse. Et auctor 6. physicorum dicit, quod paternitas fundatur super potentiam generatiuam actuatam. ergo impossibile est, quod primo, & principalius intelligatur paternitas patrem constituere, quam generare, cum generare secundum nostrum modum intelligendi praecedat patrem, & sit fundamentum ipsius. Et si dicatur, quod paternitas prout est relatio supponit actum notionalem secundum intelledtum, prout vero est constitutiua personae praeintelligitur actui notionali, sicut &persona agens. Si vtique sic dicatur non valet, paternitas namque inquantum constitutiua aut intelligitur, vt paternitas, aut non, si non intelligatur subexpressa ratione filiationis, non est verum, quod magis secundum nostrum modum intelligendi paternitas constituat, quam generare, vel filiatio, cuius oppositum isti dicunt. Si vero paternitas, & filiatio constituunt sub expressis suis rationibus paternitatis, & filiationis, inquantum huiusmodi, vere intelliguntur, vt quaedam habitudines, & quaedam relationes, & per consequens sic praesupponunt actus notionales, & sic impossibile est, quod prius aut principalius constituant quam ipsemet actus.
Secundo sic ad idem. Licet productiones elicitae non possint constituere suppositum, a quo eliciuntur, nec productiones quibus aliquid passiue producitur quasi per modum termini accipientis esse, constituere possunt formaliter suppositum, ad quod sunt viae, &quod per eas producitur, nihilominus productiones actiuae, quae elicitae non sunt ad aliquid quod per modum termini producatur, constituere possunt supposita, & personas pro eo quod non deberet intelligi per modum egredientium a supposito, vel per modum viarum, sed per modum insistentium, quibus formaliter producunt producentia, quo ad productiones actiuas, & formaliter producantur producta supposita quo ad productiones passiuas, sed declaratum est. sup. dis. 5. quod generare non debet intelligi, vt aliquid elicitum, nec generari, vt aliquid eliciens personam filii, quia non generatur in diuinis, vt sortes in humanis, sed sicut genitus, nec pater generat sicut plato, sed sicut generans, ita vt pater sit generans per generare formaliter non eliciendo ipsum, & filius sit genitus per generari formaliter, non quia eliciatur per ipsum, ergo generare, & generari secundum nostrum modum intelligendipossunt concipi, vt constituentia supposita proprius, & principalius, quam filiatio, vel paternitas, quae assequuntur illa vnde patet quod praedicta opinio processit ex falsa imaginatione non attendens, quod generare non debet intelligiin diuinis per modum eliciti, nec generari per modum elicientis viae. Haec ille.
Contra eandem conclusionem, & tertiam multipliciter. Et primo loco probatur generaliter, quod relationi, vt relatio repugnet constituere suppositum, seupersonam. & hoc 11. mediis primum est tale. Impossibile est, quod relatio det esse ad se, sed omne quod dat, est ad aliud, effectus namque formalis non est oppositus suae formae, vnde albedo non dat esse nigrum, nec calor esse frigidum, cum igitur esse ad se opponatur relationi, manifeste conuincitur quod relatio non dat esse ad se, sed ad aliud, sed corssa, quod subsistere dicitur ad se, nulla enim res subsistit ad alteram, sed omne illud, quod subsistit ad seipsum subsistat secundum Augustnus 7. de trini. c. 4. ergo relationi, vt relatio repugnat, quod det alicui subsistere, & suppositum esse. Secundum est tale. Relatio, quam importat paternitas nullum esse dat alicui nisi in ordine ad filium, sicut patet de sorte, quod nullum esse recipit a paternitate nisi relatiuum ad alterum, sed pater non est suppositum, vel persona in ordine ad filium, non enim est persona, vel suppositum filij. ergo paternitas non dat patri, quod sit suppositum, vel perso ia. Tertium est tale. Suppositum idem est, quod prima subttantia, quae nec de subiecto dicitur, nec in subiecto est, sed relatio non dat alicui, quod sit prima substantia, quia generalissima sunt impermixta, nec ponitur aliquid in genere substantiae per relationem, & iterum prima substantia est magis substantia, quam secunda, patet autem, quia nihil est secunda substantia per relationem. ergo relatio non constituit in esse suppositi, vel personae, vel in esse suppositali aut personali. Quartum est tale. Esse suppositum, vel personam non est aliud, quam esse aliquem vnum, vt dicit Ricardus 4. de trinita. sed relationi repugnat, quod det alicui esse vnum istum, vel illum, vel aliquem, cum esse hunc, vel illum sit aliquod absolutum. ergo repugnat relationi constituere suppositum, vel personam. Quintum est tale. Suppositum habet perseitatem tertij modi, sed repugnat relationi, &competit soli substantiae secundum philosophum primo post. ergo repugnat relationi dare esse suppositale. Sextum est tale. Sicut se hebtem substantia ad referre, sic relatio ad subsistere sed substantia nulli dat formaliter referri, ergo nec relatio dabit alicui, quod subsistat.
Confirmatur. Quia proprius modus essendi praedicamenti substantiae est subsistere, sicut referri est prius modus praedicamenti relationis. Septimum est tale. Illud non constituit suppositum, quod praesupponit suppositum constitutum, sed relatio est huiusmodi, dicit enim Augustnus 9. de trinitate, quod omne relatiuum est aliquid praeter id, quod relatiuedistinguitur, & sic illud aliud am relatione supponitur. Et iterum relatio oritur a fundamento, & supposito. Adhuc etiam supponit illud, quod refertur, nec ipsum in esse constituit, sed iam constitutum ad aliud refertur. ergo repugnat relationi constituere suppositum.
Confirmatur. Quia relatio videtur esse posterius quocunque fundamento, & supposito. Octauum est tale. Illa non distinguunt, nec constituunt supposita, quae sunt compossibilia in eodem supposito, sicut patet de relationibus mouentis, & moti, producentis, & producti, sortes enim existens vnum suppositum mouet se, & est mouens, & motum. Similiter etiam in supposito sortis est pars generans, & pars genita, vtpote dum ex alimento generatur caro virtute animae, nec propter hoc caro generans, & caro genita sunt duo supposita, immo in eodem sorte concurrunt. ergo relationes supposita non constituunt, nec distinguunt. Nonum est tale. Non videtur maior esse diuersitas inter duas relationes, quam inter duas qualitates oppositas, vel duo genera generalissima, sed due qualitates oppositae in eodem supposito possunt concurrere saltem secundum diuersas partes, vt patet de albedine, & nigredine, nec propter hoc partes illae erunt diuersa supposita. Similiter etiam qualitas & quantitas sunt in eodem supposito, nec ipsum distinguunt. ergo nec relatio habet distinguere, vt videtur. Decimum est tale. Omnis relatio terminatur ad quid absolutum, licet enim in termino relationis includatur relatio, non tamen terminat per relationem, sed per aliquid absolutum, sed persona filii terminat relationem patris, constat autem, quod non per essentiam, quia tunc pater esset pater essentiae filij, & generaret eam, quod est erroneum. ergo necesse est, quod in persona filij sit aliquid aliud absolutum, per quod terminet relationem patris. Vndecimum est tale. Omnis relatio praeexigit distinctionem extremorum, & non causat eam, quia 5. metaphy. capitulo de eodem probat Aristoteles identitatem non esse relationem realem pro eo, quod non exigit distinctionem extremorum realem, nec valeret argumentum si relatio causaret extremorum distinctionem, quia tunc probaretur idem per idem, vel per suum posterius, sed personae patris, & filij sunt extrema paternitatis, & filiationis, ergo non distinguuntur per eas. Secundo loco probat, quod specialiter repugnet diuinae personae constitui per relationem quinque medijs. primum est tale. Repugnat diuinae persone quod sit ens per accidens, & sibi maxime competit per se esse, sed si constitueretur per relationem, esset ens per accidens. Rationes enim duorum praedicamentorum vtpotere lationis, & substantiae non concurrunt ad vnitatem personae, cum composita ex substantia, & aliis praedicamentis sint entia per accidens, igitur persona diuina per relationem non potest constitui.
Confirmatur. Quia sicut se habent relatio, & substantia vbi realiter distinguuntur ad constituendum tertium reale, sic vbi distinguuntur secundum rationem ad constituendum tertium secundum rationem, manifestum est autem quod vbi distinguuntur realiter tertium const tutum est ens per accidens, quare in diuinis persona constituta esset ens per accidens saltem secundum rationem. Secundum est tale. Si persona diuina constitueretur pe relationem, sequitur quod diuina essentia verissime referretur. In omni enim constituto prius sunt partes, & vnio patium ordine naturae quam sit ipsum totum constitutum. vt patet, quod prius est corpus, & anima, & vnio animae ad corpus quam habeatur tertium constitutum. Et ratio huius est, quia partes sunt priores toto, cum sint principia constituentia. in illo ergo priori quo, & relatio, & vnio essentiae cum relatione praecedit personam constitutam, vere poneret relatio suum effectum formalem circa diuinam essentiam, & per consequens essentia diuina vere diceretur pater, vel filius, aut generans aut genita. Impossibile est enim formam intelligi in subiecto quin communicet sibi suum effectum formalem, vtpote albedinem in superficie, quin fiat alba, aut animam in corpore, quin corpus sit animatum. sic igitur si persona constituitur ex essentia & relatione, de necessitate essentia primo relata, & denominabitur a relatione, sed hoc est falsum, nec concessum aliqualiter in diuinis. ergo personae diuinae non habent constitui in esse suppositi per relationem.
Tertium est tale. Aut relatio in diuinis primo unitur essentiae, aut primo personae, & supposito, sed non potest dici, quod per prius vniatur essentiae, quia necessario daret sibi per prius referri, cum non sit aliud per prius referri, quam per prius relationi vniri vnione formali. ergo necessarium est quod relatio per prius vniatur personae, & per consequens non constituet eam, sed supponet constitutam, vt sibi vniatur, quod enim vnitur alteri, non constituit eum in esse, cum vnio vnibilia praesupponat.
Quartum est tale. Personae diuinae cum sint dignissimae, & nobilissimae, non possunt constitui per illud, quod habet minimum entitatis, sed Commentator dicit 12. metaphy. ccpitulo 19. quod relatio est debilioris esse aliis praedicamentis, ita quod quidam putauerunt eam esse ex secundis intellectis. ergo persona diuina non potest constitui in esse personali per relationem.
Quintum est tale. Suppositum vnius naturae non constituitur per aliam quidditatem, quia tunc includeret duas quidditates, & esset suppositum duarum naturarum, quod est impossibile, sed relatio in diuinis est aliud quidditatiue, & secundum rationem ab essentia, ergo non potest diuina persona constitui per relationem, alioquin ita esset suppositum relationis, sicut est suppositum diuinitatis, quod dici non potest.
Tertio loco probat, quod specialiter repugnet patri constitui per relationem originis quinque mediis. primum est tale. Actus praesupponit suppositum constitutum cum actiones sint singularium, & suppositorum, vt patet primo metaphysicae, sed generare in diuinis est actio suppositi primi. ergo impossibile est, quod primum suppositum constituatur per generare, aut per paternitatem, quae sequitur ad generare.
Secundum est tale. Aut generare egredietur ab essentia, aut a persona constituta, sed non potest poni, quod ab essentia, quia illa non generat, nec generatur ergo necesse est, quod elicietur a persona iam constituta, & per consequens nec generare, nec paternitas constituunt primam personam.
Tertium est tale. Prima persona non habet suum formale constitutiuum per suam actionem, cum forma sit prior constituto. vt patet octauo metaphysicae, vnde nullum compositum per suam actionem acquirit sibi formam, sed prima persona habet paternitatem per generare, quod est eius actio, fundatur enim paternitas super genuisse, vt patet quinto metaphysicae. ergo impossibile est quod prima persona constituatur in esse psonli per paternitatem.
Quartum est tale. Si pater in esse personali constitueretur per paternitatem, tunc filius non vere originaretur. Illud enim non vere originatur, quod posito innascibili habet suum totum esse omni productione circumscripta, tale autem est relatiuum innascibilis, quia &x natura relationis nec est actus primus circumscripta omni actione sine actu secundo, necesse est innascibili existente vt eius correlatiuum existat, patre ergo existente, qui constituitur in esse personali per paternitatem, vt est actus primus, necesse est filium existere ex vi paternitatis absque hoc, quod pater ipsum originet, vel producat, sed hoc est omnino absonum, & erroneum, quia secundum hoc prima persona non vere originaret secundam in diuinis. ergo prima persona non potest constitui per relationem originis.
Quintum est tale. Si persona patris constitueretur in esse personali per paternitatem in illo signo, in quo intellectus appraehenderet personam patris constitutam, necessario intelligeret personam filij constitutam, essent enim personalitates eorum correlatiuae, correlatiua autem sunt simul naturali intelligentia, sed hoc poni non potest, quia tunc persona filij non vere produceretur a persona patris, quia aut persona patris produceret antequam esset, hoc non, quia nihil agit antequam sit. aut dum esset, & hoc non, quia pro tunc iam est per ona constituta, illud autem, quod est, generari non potest, vt patet 1. physicorum. ergo impossibile est poni, quod prima persona constituitur in diuinis per relationem originis.
Quarto loco probat septem medijs, quod personae filij repugnet constitui per relationem originis. Primum est tale. Illud quod oritur producto termino non constituit personam, quae est productionis terminus, alioquin idem oriretur a seipso, sed relatio oritur termino iam producto, haec est enim differentia inter relationem & actionem secundum Simplicium in praedicamentis, quod actio est causatiua termini, relatio vero oritur ex termino. ergo impossibile est, quod persona diuina, quae est terminus productionis constituatur formaliter per relationem.
Secundum est tale. Terminus productionis non potest esse formaliter constitutus per relationem, cum relatio non sit productionis terminus, vt patet 5. physicorum, sed persona filij est vere terminus productionis. ergo illa persona non constituitur per relationem.
Tertium est tale. Philosophus dicit 5. Physicorum, quod relatio non acquiritur nisi praeacquisito aliquo absoluto in termino, scilicet subiecto, sed relatio filiationis est vere in persona filij. ergo necesse est aliquod absolutum esse acquisitum, & vere productum in illa persona, sed constat, quod essentia non est originata, nec producta. ergo ibi est aliud absolutum, quo constituitur persona filij. Quartum est tale. Nulla persona vere dicitur generari, quae formaliter constituitur per relationem, quia tunc non acquiretur esse substantiale, sed esse relatiuum, vnde talis acquisitio magis posset dici ad aliquatio, quam generatio, sed persona filij vere dicitur generari. ergo non constituituper relationem.
Quintum est tale. Illud non constituit formaliter personam filii, quod se habet ad ipsam non formaliter, sed effectiue, quasi nulla enim forma efficit suum effectum formalem, sed est ipsemet formalis effectus, sed filiatio cum sit idem, quod generatio passiua, se habet ad personalitatem filij non quidem formaliter, sed quas effectiue praeuie, quia personalitas illa originatur per generari, & capit esse, ergo persona filii non constituitur formaliter per generari, & per consequens nec per filiationem, cum sit idem quod generari.
Sextum est tale. Illud quod fundatur super genitum esse non constituit genitum, alias idem fundaretur super se, sed persona filij est vere genita, filiatio autem fundatur super esse genitum, vt patet 5. Metaphysicae ergo persona filii non constituitur per filiationem.
Septimum est tale. Si personae prodi ct: constituantur per relationes, eadem necessitate erunt productae, quoniam relationes aeque naturaliter respiciunt sua coopposita, vnde spirans aeque necessario, & naturaliter spirat spratum, sicut generans genitum, aeque naturaliter spirans spirat sicut pater generat, & aeque naturaliter spiritus est spiratus, sicut filius est genitus, sed hoc est falsum, quia secundum hoc Spiritus sanctus non procedit per modum voluntatis, sed per modum naturae. ergo relationes non videntur posse constituere personas productas.
Quinto loco probat in speciali, quod filiationi, spirationi, ac paternitati repugnet constituere personam in diuinis triplici medio. Primum est tale. Illud enim quo circumseripto adhuc possunt intelligi distincte personae, & hypostases non videtur formaliter constituere personas, & eas distinguere, sed abstractis huiusmodi proprietatibus possunt intelligi tres hypostases distinctae, quoniam supposita debent intelligi per modum quorundam substractorum illis proprietatibus, & ita illis abstractis adhuc substracta intelligerentur distincta. ergo huiusmodi proprietates non constituunt supposita, nec distinguunt.
Secundum est tale. Illud quod de se est communicabile non potest formaliter constituere in esse incommunicabili & per consequens nec in esse suppositali, quod consistit in quadam incommunicabilitate secundum diffinitionem Ricardi, sed paternitas, vel filiatio non sunt de se incommunicabiles, etiam inquantum diuinae, quod patet, quia nulla quidditas est de se incommunicabilis. Et iterum paternitas diuina non est formaliter infinita, & per consequens non est de se haec, & singularis, & multo minus est per se incommunicabilis. Adhuc etiam omnis relatio originis est aeque eadem essentiae diuinae, & ita spiratio actiua aeque habet quod sit incommunicabilis, sicut & paternitas, constat autem, quod est incommunicabilis, quare diuina paternitas erit communicabilis, ergo impossibile est, quod constituat in esse suppositi per suam formalem rationem.
Tertium est tale. Quia ab vltimis distinctiuis, & constitutis personarum non potest abstrahi, quid commune dictum de ipsis in quid, quia vltima distinctiua debent esse primo diuersa, & ita in nulla quidditate conuenire, sed manifestum est, quod a paternitate, & filiatione abstrahitur communis conceptus quidditatiuus, vtpote conceptus importatus per relationem originis in generali, alioquin non posset aliquis esse certus, quod in Deo sint aliquae relationes originis, & ignorare eas in speciali, cuius oppositum experimur. ergo paternitati, & siliationi repugnat ex suis rationibus formalibus constituere in esse personali.
Contra tertiam conclusionem specialiter arguit Aureolus in praesenti distinctione multipliciter, primo enim imponit Sancto Doctori, quod ipse ponit, quod relatio, vt subsistens constituat suppositum, & hoc supposito arguit contra eum tripliciter. Primo sic. Nullum suppositum costituit suppositum, sed relatio subsistens est ipsum suppostum, omne enim quod subsistit suppositum est, ergo non potest, quod relatio, vt subsistens supposita constituat.
Secundo sic. Nullus dicit, quod pater constituat suppositum patris, nec filius suppositum filii, sed manifestum est, quod relationes, vt subsistentes non sunt aliud quam pater, & filius, & Spiritus sanctus, cum nihil subsistat in diuinis nisi tres personae. ergo nihil est dictu, quod relatio constituat, vt subsistens. Tertio quaerendum inquit est a sic ponentibus quid addit subsistentia ad relationem, & quid est dictu relatio, vt subbstens, aut enim nominat relationem cum essentia, aut ipsam totam personam, aut ipsam relationem meram, cui conueniat subsistere. Sed non potest dici, quod nominet relationem, & essentiam, quia secundum hoc non non est aliud dictu, quod relatio, vt subsistens constituat nisi, quod essentia, & relatio constituant. Nec potest dici, quod nominet personas, licet isti ita intelligant, quia secundum hoc non est verum, quod relatio, vt subsistens costituat, immo magis, vt sic constituitur, persona enim non constituit, sed constituitur. Nec potest dici, qnod nominet meram relationem, cui per se conueniat subsistere sine essentia, quia secundum hoc solae relationes essent personae, nec infra personalitatem diuinorum suppositorum includeretur essentia. ergo non apparet quid est dictu, quod relatio constituat, vt subsistens.
Secundo arguit contra illud, quod dictum est, vltimate in declaratione conclusionis, scilicet, quod relatio diuina non dat personis, quod subsistant inquantum est relatio, sed inquantum est diuina essentia. Contra hoc ipse arguit multipliciter, vult enim probare, quod persona non subsistat formaliter per essentiam. Impossibile est inquit effectum formalem multiplicari forma remanente eadem, sed formale quo subsistunt personae est essentia secundum te. ergo cum essentia sit vnum in tribus, sequitur quod tres erunt vnum subsistens, & per consequens vnum suppositum, & vna persona iuxta Sabellianum errorem.
Secundo sic. Quaecunque sunt vnum, & idem plurificato vno plurificatur, & reliquum, sed subsistentia, qua personae formaliter subsistunt est diuina essentia, constat autem, quod subsistentia triplicatur, quia sunt tres subsistentiae, sicut magister dicit dis. 25. ca. 4. Et hic est sensus. ergo in tribus personis erunt tres essentiae, & redit haeresis Ariana.
Tertio sic. Quod non distinguit, nec reddit formam incommunicabilem, non distinguit, nec reddit incon municabilem effectum formalem, sed proprietas non distinguit essentiam, nec reddit eam incommunicabilem. ergo si essentia, & subsistentia non sunt idem, sic quod per essentiam formaliter personae subsistant, sequitur, quod proprietas subsistentiam aut subsistere non distinguit, nec incommunicabilem reddit, vnde nihil est dictu, quod per essentiam pater subsistat, & quod per proprietatem incommunicabiliter, seu distincte subsistat: Haec ille. in di. 25. sed in distinctione praesenti arguit.
Quarto sic. Aut infra subsistentiam personae includitur relatio simul cum essentia per modum constituentium subsistentiam, aut nullo modo relatio includitur, sed aduenit subsistentiae, sed non potest dari, quod adueniat, quia tunc sola essentia daret esse suppositum, & subsistens, & iterum relationes essent assistentes, & quasi aduentic ae subsistentis, & per consequens non distingueretur subsistentia si permodum constituentium includantur relationes, non igitur sola essentia dat subsistentiam. immo ad subsistentiam concurrunt relationes. nec solum dant esse distinctum. immo faciunt ad subsistere, & constituunt simul subsistentiam cum essentia. Haec ille.
Ad primum Gregorii contra primam conclusionem negatur consequentia. Et ad probationem dico, quod illud quod constituit personam, puta paternitas est ipse pater secundum rem, &est patris eo modo, quo omnis forma dicitur illius, cuius est forma. Ipsa enim paternitas est forma patris, vt ponit Sanctus Thomas primo senten. dis. 34. q. 1. articulo primo. Tam essentia (inquit) quam proprietas significatur, vt forma propria respectu personae, essentia quidem inquantum est subsistens, proprietas vero est proprium. Haec ille.
Et ideo apostolus diuinam essentiam vocat formam Dei, secundum, quod exponit magister tertio sen. dis. 5. Et similiter Ecclena cantat. Et in personis proprietas, &c. nec tamen oportet, quod proprietas sit alia res a persona. non enim formam oportet esse aliud ab eo, cuius est forma etiam in in creatis, quod patet per Aristotes 2. posteriorum. Et Linconiensem ibidem capitulo secundo. Quia autem (inquit) dicit Aristoteles quod causa aut est eadem rei aut alia, sic est intelligendum. Causa eadem rei est eius causa formalis, quia forma totum verum verum esse rei in se hebt, & si sit forma, quae non egeat materia, ipsa est vere res ipsa, & forma, quae eget materia, si posset subsistere sine materia, esset veriusres, quam sit res materiata. Haec ille.
Tunc ad primam probationem huius partis, quae ponit constitutiuum personae esse personam dico, quod est fallacia accidentis cum sic arguitur, paternitas constituit patrem, pater est paternitas. ergo pater constituit patrem. Et ratio est, quia hoc praedicatum constituere conuenit paternitati, non vt est eadem patri, sed vt distinguitur ab eo secundum rationem concreti, & abstracti. Nec est verum, quodibi dicitur omne constituens esse causam constituti hoc enim falsum est nisi vbi constituens est pars constituti, non autem vbi est forma subsistens, quia illud quod dicitur constitui est tale concretiue qualis est forma abstractiue, non enim ista constitutio est per illum modum, quo totum constituitur ex partibus, sed per illum quo natura constituit suppositum.
Nec valet illa improbatio. quia similiter est fallacia accidentis sic arguendo. paternitas per nihil constituitur, pater est paternitas. igitur pater per nihil constituitur, & causa dicta est, quia enim vnum istorum significatur, vt forma, ideo non dicitur constitui, sicut nec gabrielitas, sed alterum cum significetur concretiue intelligitur per modum habentis formam, & subsistentis, & ideo quaerendum restat per quid subsistit in esse personali, sicut nullus quaerit per quid constituitur gabrielitas, sed Gabriel.
Ad secundum dico, quod maior, vel minor simplicitas non facit, quod persona constituatur, & non essentia, vel paternitas, sed quia de intellectu patris, vt persona est, est aliquid quod non est de intellectu essentiae, scilicet relatio, & aliquid, quod non est de intellectu relationis puta essentia, & ideo rationabiliter quaeritur per quod horum constituatur in esse suppositi, non autem de essentia, vel relatione. Similiter pater significatur, vsubsistens, & vt suppositum, essentia autem, & relatio per modum formarum, ideo non est simile, vnde ad veritatem & proprietatem locutionum non solum attendi debet reiveritas, immo modus significandi eorum, de quibus loquimur. Similiter argumentum procedit de constitutione per modum totius ex partibus, non autem de constitutione suppositi per naturam, prima enim repugnat simplicitati, non autem secunda, proprietatem enim constituere personam non est aliud quam esse illud, quo formaliter, & inquantum tale persona est persona, & non esse partem vel causam personae.
Ad tertium dico, quod prima consequentia non valet, qua infertur, quod persona constituitur per essentiam, sed est fallacia accidentis. Similiter secunda consequentia non valet, sed est fallacia consequentis, quia procedit a pluribus causis veritatis ad vnam, sic arguendo, persona constituitur per essentiam. ergo non est essentia, patet enim antecedens posse intelligi de constitutione per modum totius, & sic consequens esset verum antecedente concesso, potest etiam intelligi de alia constitutione, qua concessa consequens est falsum.
Articulus 2
Licet in diuinis non sit causa, & effectus ad intra, tamen aliqua constitutio in diuinis est secundum habitudinem causae efficientis, vt cum dicitur, filius patris, alia secundum habitudinem causae formalis, vt cum dicitur, tres personae sunt vnius essentiae.
Sciendum tamen, quod dum loquimur de constitutione personae non intelligimus personam isto modo constitui per relationem, sicut totum integrale constituitur per suam partem, vel per suas partes integrales. Nec quod essentia se habeat per modum vnius partis potentialis, & proprietas per modum partis actuantis. Nec essentia se habeat per modum generis, & proprietas ad modum differentiae. In diuinis enim non est intelligenda constitutio per modum alicuius totius resultantis ex partibus, nec integralis, nec essentialis, nec specifici, sed per modum quo humanitas constituit hominem, vel platonitas platonem, ita diuinitas constituit Deum, & paternitas patrem, & ideo ista constitutio potest dici formalis, sicut album in esse albi formaliter constituitur per albedinem. Isto modo ergo relatio constituit hypostasim in diuinis, quo forma totius, vt humanitas constituit suppositum suum, scilicet hominem, vel sorteitas sortem. Illud enim dicitur constitui in esse tali per aliquid quo formaliter est tale, & quia sortes formaliter est sortes per sorteitatem, ideo sortes formaliter constituitur per eam, non quasi per partem suam, scilicet per formam totius, sorteitas enim dicit totum resultans ex principiis hominis, consimilis ergo constitutio taliter qualiter expressa est in persona diuina, pater enim formaliter est persona, & suppositum per paternitatem, & ideo dicitur constitui per paternitatem.
Sed contra istas solutiones ad dicta Gregorius potest argui per argumenta Aureoli probantis, quod constitutio diuinae personae non est intelligenda per modum effectus formalis, sed per modum cuiusdam resultantis. arguit enim sic Effectus formalis relationis est esse ad alterum, sicut patet, quod effectus paternitatis est esse patrem alicuius, & similitudinis alicui simile, & conforme, sed esse persona, vel suppositum non est esse ad alterum, non enim pater est suppositum filii, vel filio, vel in aliqua alia habitudine casuali, immo ad se dicitur suppositum, & persona, quemadmodum magnus, & bonus secundum Augustinum 7. de trinitate. ergo impossibile est, quod personalitas, vel esse suppositum sit formalis effectus relationis.
Secundo. Si personalitas esset formalis effectus relationis, sicut esse album albedinis, sequitur quod personalitas in abstracto relatio, & quod paternitas esset personalitas patris, cum non sit aliud effectus formalis, quam forma participata, vnde non esset aliud persona patris, quam paternitas participata ab essentia, & ita sicut pater per paternitatem formaliter est pater filij, sic per eandem esset persona filij, quod est falsum.
Tertio. Quia vbicunque est effectus formalis necesse estquod susceptiuum illius effectus se habeat modo potentiae & forma a qua fluit per modum actus, sed manifestum est, quod relatio non est actus essentiae, nec essentia est illius susceptiua, aut eius subiectum. igitur impossibile est, quod personalitas sit formalis effectus relationis.
Quarto. Quia illud ex quo resultat negatio, quam exprimit solitudo, & perseitas tertii modi constituit suppositum fundamentaliter, & resultatiue, quia subiectum nihil aliud est, quam ens solitarium, &per se, quod nullo modo est alterius, sed suiipsius, sed constat, quod essentia, & relatio in diuinis sic se habent ad huiusmodi negationem, quod ex ipsis resultat, ex quo enim essentia non habet propriam vnitatem, nec etiam relatio, ambo simul iuncta fundant penitus eandem solitudinem, perseitatem & vnitatem, & per consequens eandem personalitatem. ergo essentia, & relatio fundamentaliter constituunt suppositum, & personam.
Quinto arguit, quod non solum essentia constituit personas, immo concurrit ad distinctionem personarum. Illud inquit quod facit ad multitudinem perseitatis, & solitudinis tertii modi, & illius negationis, quae importatur per personalitatem, illud facit ad distinctionem supposita lem, & personalitatis multitudinem, sed essentia facit ad multitudinem talis negationis, nam cum qualibet relatione est nata fundare vnam talem negationem, & perseitatem, & solitudinem, ita quod sicut proprietates relatiuae sunt tres, ita essentia est apta nata esse quasi partiale fundamentum trium negationum, nisi esset alia negatio totaliliter ex parte relationis, & ex parte essentiae. Si enim sicut est eadem essentia in tribus, esset eadem negatio, quam importat perseitas illa parte, qua fundatur super essentiam, non essent totales personalitates distinctae, immo conuenirent, & essent vnum aliqualiter in personalitate diuina supposita. ergo necesse est, quod tota negatio perseitatis, & solitudinis distinguatur a tota in qualibet persona, non solum pro illa parte, qua fundatur super relationem, immo etiam pro illa, qua fundatur super essentiam, & per consequens supposita diuina habent distinctas rationes non solum propter relationes, immo proprer diuinam essentiam.
Ad primum istorum dico, quod licet effectus formalis relationis, vt relatio est, sit referre, & non constituere, tamen cum hoc stat, quod relatio, quae est subsistens constituat suppositum, vt est quaedam forma incommunicabilis multis suppositis quasi gerens vicem omnium principiorum indiuiduantium, vt post hoc latius dicetur. Ad secundumdicitur eodem modo, quod supponit, quod nos dicamus relationem inquantum relatio est constituere suppositum, licet enim paternitas sit personalitas patris, non tamen inquantum paternitas refertur ad filium, vel sequitur actum generandi, sed potius inquantum est in patre per modum formae proprie incommunicabilis naturae diuinae constituit eum in esse suppositi. Verumtamen in diuinis non est aliqua participatio, cum non sit ibi.
Ad tertium dico, quod vbicunque est effectus formalis per participationem ipsius formae, ibi requiritur potentia susceptiua actus, non autem vbi forma constitutiua est subsistens, & talis per essentiam sicut est de omni forma relatiua in diuinis.
Ad quartum dico quod minor est falsa, cum enim essentia sit communicabilis multis suppositis, impossibile est, quod fundet incommunicabilitatem quam includit suppositum, licet constituat Deum, vt Deest, ut ponit Sanctus Thomas de potentia Dei. quaest. 8. articulo tertio, vt dictum fuit in prima conclusione. Nec valet probatio, licet enim essentia, & relatio non habeant proprias vnitates reales, tamen distinguuntur ratione, si militer falsum est, quod negatio solitudinis, & perseitatis sit in diuinis per resultantiam ex multis, sed per modum sequele ad fundamentum suum.
Ad quintum dico quod diuina essentia non facit multitudinem negationis, quam dicit perseitas tanquam proximum fundamentum eius, sed tanquam remotum, quia scilicet ex hoc quod est talis essentia nata est esse eadem cum tali relatione, quae est proximum fundamentum dictae negationis, vnde non oportenquaerere, an illa negatio ex illa parte, qua fundatur super essentiam sit eadem in tribus psonis, vel diuersa, non enim fundatur proxime super eam, ideo nec recipit ab ea pluralitatem, vel vnitatem, sed solum habet quod diuidat supposita illius naturae, maxime autem fundatur super relationem, & ideo ab ea recipit unitatem, vel pluralitatem.
Ad primum eorum, quae Scotus contra eandem conclusionem inducit dico, quod de ratione hypostasis duo sunt secundum Sanctum Thomam de potentia Dei. q. 8. articu. tertio ad septimum. De ratione (inquit) hypostasis deo sunt quorum primum est, quod sit per se subsistens, & in se indiuisa. secundum est, quod sit distincta ab aliis hypostasibu. eiusdem naturae. si tamen contingat in eadem natura esse alias hypostases. Haec ille. Dico igitur, quod esse hypostasim, vel suppositum dicit perfectionem quantum ad primum, non autem quantum ad secundum, & quantum ad secundum non conuenit essentiae, sed quo ad primum conuenit ei prius in intellectu, quam personis diuinis, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei q. 9. arti. 5. ad decimumtertium. dicit. In rebus creatis principia indiuiduantia duo habent &c. vt dicetur respondendo Aureolo.
Ad secundum respondet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. articu. 4. ad quartum dicens. Iudaei, & Gentiles non intelligunt diuinam essentiam distinctam nisi ab his, quae sunt alterius naturae que quidem distinctio fit per diuinam essentiam, sed apud nos hypostasis intelligitur, vt distincta ab eo, quod est eiusdem naturae, a quo non potest distingui nisi per relationem. Haec ille. Et intendit, quod Iudaei, & Philosophi licet naturali ratione iudicent diuinam essentiam subsistere, & distingui a suppositis alterius naturae, tamen hoc non sufficit ad rationem suppositi nisi addatur alia conditio, vbi natura potest habere plura supposita, & ideo ratio non ducit eos ad ponendum, quod diuina essentia secundum se sit suppositum eo modo, quo nos loquimur de supposito, secus de ipsis, quia aliter uti possunt.
Ad tertium dico, quod quicquid perfectionis est in ratione suppositi, totum conuenit essentiae secundum se, sed ratio suppositi aliquid dicit, quod non dicit secundum se perfectionem, nec imperfectionem, puta distinctionem, & illa conuenit substantijs separatis incommunicabilibus, non autem diuinae essentiae, quae communicabilis est, & hoc competit ei ex sua actualitate, quia scilicet esse non differt ab eo, quod est, ac per hoc quod quid est in ea, est ipsa, & sic ipsa potest esse communis pluribus secundum rem, non autem alia quidditas absoluta.
Ad quartum dicitur, quod licet in diuinis sit unum subsistere absolutum, non tamen una subsistentia absoluta, qua subsistentia licet quantum ad rationem a qua sumatur a subsistere, tamen quantum ad rationem ad quam imponitur, significat subsistens distinctum incommunicabile, & nulli absoluto ista conueniunt in diuinis.
Ad quintum dico, quod actiones sunt suppositorum inquantum subsistunt, non autem inquantum distincta sunt vel incommunicabilia sunt nisi actiones, per quas natura communicatur, & ideo licet essentia diuina velit, & intelligat, non tamen sequitur quod sit suppositum, sed quod subsistat, dico tamen, quod in creaturis etiam aliquid agit, quod nonest suppositum, scilicet anima separata, vnde illa maxima Actiones sunt suppositorum, intelligenda est sic, idest rerum subsistentium, siue sint supposita, siue nou &c. Ad sextum dico, quod de ratione suppositi non solum est incommunicabilitas, qua forma communicatur subiecto cui inhaeret, immo incommunicabilitas communis, vel vniuersalis prima autem conuenit diuinae existentiae absolute, non tamen secunda, quia illud existere est commnne multis realiter distinctis ab inuicem, non tamen ab alio existere. Ad septimum negatur minor. dico enim quod si in diuinis esset suppositum absolutum illud poneretur in numerum cum tribus personis, quia de ratione suppositi estidistinctio, & incommunicabilitas, & indiuisio, vt dictum est ad primum. vnde illud suppositum, vel esset alterius naturae quam tres personae, &sic poneret, in numerum, vel esset eiusdem nature, & tunc distinguetur ab eis, sicut incommunicabile ab incommunicabili. si tamen velis, quod de ratione suppositi non sit incommunicabilitas non contendo. verumtamen hoc est contra communem modum loquendi, quia nullum suppositum dicitur de pluribus.
Ad argumenta contra secundam conclusionem inducta respondetur. Et ad primum Aureoli, quod rateiosio ibi data bona est, & illam dat Sanctus Thomas 1. parte. q. 40. a1. 4. ad secundum Et de potentia Dei. q. 10. ar. 3. vbi ait. Sicut relatio, & processio in diuinis sunt idem secundum rem, &differunt secundum rationem, ita &ipsa relatio quamuis sit vna secundum rem, est tamen multiplex secundum modum intelligendi, intelligimus enim ipsam relationem, vt constitutiuam personae, quod quidem non habet inquantum est relatio, quia ex hoc patet, quod relationes in humanis non constituunt personas, cum relationes sint accidentia. Persona vero est aliquid subsistens in genere substantiae. substantia autem per accidens constitui non potest, sed habet hoc relatio in diuinis, quod personam constiruat inquantum est diuina relatio. ex hoc enim habet quod sit idem cum diuina essentia, cum in Deo nullum accidens esse porsit. sic enim quod secundum rem est ipsa diuina natura hypostasim diuinam constituere potest. Est ergo alius modus intellectuam di quo intelligitur relatio, vt constitutiua diuinae personae & alius quo intelligitur relatio, vt relatio est. vnde nihil peohibet, quod quantum ad vnum modum intelligendi relatio praesupponat processionem, quatum. vero ad alium sit econtra. sic ergo dicendum, quod si consideretur relatio praesupponit procesa sionem intellectu. Si autem consideretur, vt est constitutiua personae sic relatio, quae est constitutiua personae a quaest processio est prior secundum intellectum, quam processio. sicut paternitas inquantum est constitutiua persohae patris est prior secundum intellectum, quam generatio. Relatio autem quae est constitutiua personae procedentis, etiam inquantum est constitutiua personae est posterior secundum intellectum, quam processio. sicutfiliatio quam natiuitas, & hoc ideo, quia persona procedens intelligitur vt terminus processionis. Haec ille.
Eandem responsionem ponit 1. sen. d. 27. q. 1. art. 2. in principali responsione, & ad tertium. Nunc dico ad improbatiqnem huius responsionis, quod paternitas, vt constitutiuanonintelligitur sub expresia ratione paternitatis, nec valet consequentia, qua infertur. ergo non magis patemitas constituit, quam gfre, licet enim paternitas non constituat personam sub ratione paternitatis plus, quam generatio sub ratione generationis, tamen paternitas potest concipi, vt forma quaedam inexistens non egrediens, nec in aliud tendens eadem cum diuina essentia, & sic potest intelligrconstitutiua psonae, generationi autem tam actiue, quam passiue repugnat sic concipi, cum in sua ratione importet oppositum. vt supra dictum est, & ideo origo non potest intelligi, vt constitutiua nisi intelligatur subopposita sibi ratione, quare patet quod consequentia nulla est Ex hoc etiam soluitur aliquorum instantia. dicunt enim sic, paternitas, vt constitutiua, aut dicit absolutum, aut quod relatiuum. si absolutum. ergo persona constituitur per rationem absolutam. si quid relatiuum. ergo paternitas, vt relatio constituit. Istis enim dicitur, quod paternitas dum concipitur, vt constitutiua patris intelligitur quid relatiuum, sed non relatiue, nec sub ratione relatiui paternitas enim vt relatio talis constituit patrem in esse patris, sed ut concipitur constitutiua hypostasis, vel personae, quo ad esse diuinae personae, vel suppositi concipitur, vt quaedam forma incommunicabilis naturae intellectualis diuinae, & taliter concipi est absolute concipi. Et cum dicitur, quod tunc persona diuina constituitur per rationem absolutam. Dico, quod persona diuina non constitur per rationem nostri intellectus, sed per rem quae est verissime relatiua, & ideo persona diuina est relatiua, tamen intellectus noster dum concipit constitutiuum illius personae, concipit illud sub ratione absoluta, nec aliter posset constitutionem illius personae concipere nisi concipiendo rem relatiuam sub ratione absoluta, nec est in hoc repugnantia, quia relatio in diuinis habet esse diuinae essentiae, quod est absolutum. & ideo relatio potest ibi concipi sub ratione absoluta. Ad secundum negatur maior, licet enim non intelligamus, quod generatio diuina eliciatur a patre, nec quod natiuitas sit quaedam via elicitiua filij, tamen quia nec generationem, nec natiuitatem diuinam secundum, quod in se est concipimus, sed in conceptibus creaturarum, scilicet generationis creaturae, & natiuitatis eiusdem, in quibus unum significatur, vt egrediens a generante, & aliud vt via ad genitum, eapropter generatio aut natiuitas diuina non concipitur a nobis nisi per modum egressus aut viae cuiusdam, & ideo nullum eorum potest concipi, ut constitutiuum personae, quia modus constitutiui formaliter repugnat egressui aut viae. patet igitur quod nulla productio potest constituere, & sic maior est falsa, & deceptio prouenit ex hoc, quod arguens non aduertit, quod aliud est intelligere aliquid esse viam, & aliud est intelligere illud per modum viae, quae tamen multum differunt. prima enim intellectio est per modum enunciationis. secunda per modum cuiusdam repraesentationis qualiscunque sit perfecta, scilicet aut imperfecta, generatio enim diuina intelligitur in conceptu generationis egredientis a generante, non tamen concipitur quod sit egrediens a generante, & sic de multis exemplis.
Ad illa autem per quae dicit se probasse alias dictum est. Ad ea quae Scotus primo loco contra eandem conclusionem simul, & tertiam inducit: dicitur ad primum negando maiorem, nisi restringatur ad relationem, quae continetur, & limitaturin genere, nec habet nisi ea quae relationis sunt, secus est derelatione quae est extra genus, sicut est in diuinis, talis enim non solum habet ea, quae relationis sunt, puta ad aliud referre, immo subsistit quod est substantia, & personaNec valet probatio cum enim dicitur quod esse ad se opponitur relationi, hoc potest intelligi bene & male. si enim intelligatur per esse ad se modus essendi substantiae, tunc dico quod talis modus non repugnat relationi, quae est extra genus accidentis, sed soli relationi quae est accidens. Si autem per esse ad se intelligatur ratio quidditatiua substantiae vel absoluti, tunc dico quod ratio relationis & ratio absoluti oppositae sunt, vel disparatae, sed tamen non obstante illa oppositione eadem res extra genus potest subesse vtrique rationi sicut in diuinis, & ideo argumentum non probat nisi quod relatio, vt relatio non habet quod sit ad se, vel quod subsistat, aut subsistere faciat, sed non probat quin relatio extra genus habeat modum essendi substantiae, & facit subsistere inquantum est substantia.
Ad secundum negatur maior de paternitate extra genus, talis enim paternitas dat esse ad se, & subsistere inquantum est substantia diuina, licet inquantum est relatio non det nisi esse in ordine ad filium: vnde Sanctus Thomas 1. sent. dist. 33. q. 1. artic. 1. ad primum dicit sic. Esse dicitur tripliciter. Vno modo dicitur esse quidditas vel natura rei, sicut dicitur, quod diffinitio est oratio significans quid est esse, diffinitio enim significat quidditatem rei. Alio modo dicitur esse ipse actus essentiae. sicut viuere, quod est esse viuentibus, est actus animae non secundus, qui est operatio, sed primus.
Tertio modo dicitur esse quod significat vnitatem compositionis in propositionibus, & hoc esse est in intellectu componente & diuidente quantum ad sui complementum, sed fundatur in esse rei, quod est actus essentiae. Dico ergo quod cum dicitur. Ad aliquid sunt quorum esse &c. intelligitur de esse quod est quidditas rei, quae dirfinitione significatur: quia ipsa natura relationis, pe. quam constituitur in tali genere, est ad aliud referre, & non intelligitur de esse quod est actus essentiae, hoc enim esse habet relatio ex his, quae causant ipsam in subiecto secundum quod esse non refertur ad aliud, sed ad subiectum, sicut & quodlibet accidens. Et sic dico quod non oportet quod esse diuinae essentiae sit ad aliud se habere: quia illud esse, in quo paternitas, & essentia vniuntur, est actus essentiae, non autem vniuntur in esse, quod significat diffinitio rei, quia alia est ratio paternitatis, qua ad aliud refertur, & alia ratio essentiae. Haec ille. Ex quo patet, quod paternitas in diuinis habet idem esse, quod diuina essentia, & quod non solum relatio dat esse ad aliud, immo dat esse, quod est actus essentiae secundum, quod suppositum talis relationis non refe tur ad aliud. illud autem esse in creaturis est inesse, sed in Deo est subsistere.
Ad tertium negatur minor. Dico enim, quod relatio subsistens, quae habet modum essendi substam tiae, cum sit extra genus dat alicui, quod sit prima substantia, & quod subsistat, licet hoc non faciat, vt relatio, sed vt est diuina substantia, vel vt subsistit, & non solum, quod sit prima substantia, immo quod sit persona. argumentum autem procedit de relatione, quae includitur in genere accidentis, & ista solutio datur a Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. articu. 2. ad primum. & artic. 3. ad octauum.
Ad quartum negatur minor loquendo de relatione subsistente. vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. arti. 4. ad secundum dicit. Quia pater ab eodem habet, quod sit quis, & quod sit pater, scilicet a paternitate, sed quod sit quis, habet a relatione communiter sumpta. quod autem sit hic quis habet ab hac relatione quae est paternitas. Haec ille.
Ad quintum negatur minor loquendo de relatione extra genus, quae subsistit. Ad sextum dico, quod sicut substantia inquantum huiusmodi non dat referri, ita nec relatio, vt relatio dat subsistere, cum quo tamen stat, quod eadem res sit substantia, & relatio. ex quo illa relatio habebit, quod det subsistere inquantum est substantia. & quod similiter illa substantia secundum, quod est relatio det referri inquantum est relatio. vnde Sanctus Thomas vbi sup. art. 2. ad primum sic dicit. Nulla substantia, quae est in genere potest esse relatio. quia est diffinita ad vnum genus. & per consequens excluditur ab alio genere, sed essentia diuina non est in genere substantiae, sed est supra omne genus comprehendens in se omnium generum perfectiones. vnde nihil prohibet illud quod est relationis in ea inueniri. Haec ille.
Ad confirmationem patet similiter. Ad septimum dicitur. quod si loquamur de relatione, ut vt est relatio, minor est vera, & conceditur argumentum, scilicet, quod relatio vt sic non constituit, immo constitutum supponit, sed loquendo de ipsa relatione, vt est subsistens, & est quaedam forma supplens vicem omnium principiorum indiuiduantium. sic ipsa constituit, & non supponit suppositum constitutum. Nec valent improbationes. non quidem prima ex auctoritate Augustinus quia ex illa non habetur, quod omnis relatio praesupponat suppositum, sed absolutum. vnde Sanctus Thomas vbi sup. articu. 3. ad quintum. In qualibet hypostasi diuina est id, quod absolute dicitur, quod ad essentiam pertinet, & hoc secundum modum intellectus prius est eo, quod est ad aliquid in diuinis, id tamen quod absolute dicitur, cum sit commune ad hypostasim, distinctionem non importat. vnde non sequitur, quod prius sit intelligere hypostasim distinctam, quo relationem eius. Haec ille. Et ibidem. Personae diuinae sunt aliquid excepto relatiuo, & hoc aliquid est essentia, quae relatiue non dicitur. sic enim intelligit Augusiut verba eius diligenter inspicienti apparet, & licet relatio de diuina essentia non dicatur per modum informationis, dicitur tamen per modum identitatis. si enim non dicimus, quod essentia sit generans, vel relata, dicimus tamen, quod est ipsa generatio, vel relatio, sed tamen de nominibus essentialibus in concreto significatis relatiua dicuntur etiam per modum informationis. dicimus enim, quod Deus generat Deum, & quod Deus refert ad Deum, eo quod idem suppositum intelligitur relationis, & essentiae, quamuis ipsa non distinguantur, & ita remotis relationibus intelliguntur nomina essentialia concreta non distincta, quae per relationes relatiue dicuntur. Haec illc. Et sic patet ad primam probationem. Secunda autem procedit de relatione, vt est relatio. sic enim solum oritur a fundamento. non autem ut est forma eius indiuidualis. Tertia similiter eodem modo vadit. nam probat, quod nihil constituitur per referri, nec per relationem, vt relatio, quod conceditur, immo conceditur quod paternum suppositum prius est, quam refertur loquendo de priori secundum intellectum. Et hoc ponit Sanctus Thomas ibidem ad quintum, vt allegatum est, vbi uult, quod secundum modum intellectuandi pater prius est Deus, quam referatur ad filium.
Ad octauum dicitur, quod relationes de generare accidentis non subsistunt. ideo nimirum si tales relationes oppositae sunt in eodem supposito quantum ad diuersas partes, vel diuersa absoluta vnius suppositi, & per consequens non constituunt suppositum. secus autem est de relationibus subsistentibus. tales enim non sunt in eodem supposito cum suis oppositis, immo constituunt diuersa supposita cuiusmodi est de relationibus personalibus in diuinis, scilicet paternitate, filiatione, processione, communis autem spiratio non constituit suppositum, quia est communis, vel quia secundum modum intellectuandi aduenit supposito constituto, & similiter ingenitum, aut innascibilitas. Ad nonum respondet Sanctus Thomas ubi sup. ad sextum dicens. In rebus inferioribus hypostases per essentiam distinguunt, & ideo proprietates quae consequuntur essentiam non possunt esse principium distinctionis, sed magis distinctionis signum, hypostases autem diuinae nullo modo distinguuntur secundum essentiam: vnde oportet quod proprietates sint principium distinctionis in eis. Haec ille.
Ad decimum dicitur, sicut ad septimum dicebatur, quod hypostasis diuina non solum est quid relatiuum, immo est Deus, & absolute dicitur, & ideo dico quod persona filij terminat relationem patris per hoc, quod absolute dicitur Deus, nec oportet quod in filio sit aliquid absolutum distinctum realiter a relatione terminans relationem patris, sed sufficit quod suppositum ad se & abso. lute dicatur Deus non solum filius.
Ad vndecimum dicitur in fine quaestionis. Ad primum illorum quae secundo loco obiecta sunt negatur minor, dico enim quod licet essentia & relatio vniantur in diuina hypostasi, non tamen hypostasis est ens per accidens. Tum quia nec relatio, nec essentia diuina est res conclusa sub genere. Tum quia habent idem indiuisum esse, quo vnumquodque illorum formaliter existit, vnde si albedo adueniens homini traheretur ad esse hominis substantiale non vniretur sibi accidentaliter, & haec solutio potest haberi a Sanctus Thomas 3. parte. q. 2 artic. 6. ad secundum vbi sic dicit. Illud quod aduenit post esse completum accidentaliter aduenit, nisi trahatur in communionem illius esse completi, sicut in resurrectione corpus adueniet animae praeexistenti non tamen accidentaliter: quia ad idem esse assumetur, vt scilicet corpus habeat esse vitale propter animam, non est autem sic de albedine: quia aliud est esse albi, & aliud est esse hominis, cui aduenit albedo. Haec ille. Idem ponit 3. sent. dist. 6. q. 3. artic. 2. ad secundum. Sic dico in proposito quod posito, sed non concesso, quod relatio in diuinis esset alterius generis quam diuina essentia, non tamen vniretur ci accidentaliter: quia habet idem existere cum essentia diuina, & praeter hoc ibi non differt esse & quod est. Ad confirmationem dicitur, quod si substantia & relatio realiter distinguerentur, adhuc non esset accidentalis vnio, si relatio ad esse substantiae traheretur.
Ad secundum negatur antecedens illud conditionale, nec valet probatio. Tum quia supponit in diuina hypostasi esse partes habentes extra intellectum prioritatem ad totum. Tum quia concessa taliprioritate constituentium ad personam secundum intellectum, dico quod in illo priori non habetur, quod paternitas, vt est relatio vniatur essentiae, sed solum vt est quaedam forma indiuidualis subsistens. Et consequenter non sequitur, quod in illo priori essentia diuina referatur, & causa est: quia paternitas non constituit vt relatio, sed vt est talis forma indiuidualis &c. sed nec etiam sequitur quod in illo priori essentia distinguatur: quia paternitas non distinguit nisi vt est relatio, in illo autem signo paternitas non est relatio. Tum etiam quia dato quod in illo priori paternitas esset relatio, non referret diuinitatem, sed Deum: quia non oportet quod relatio referat om illud, cui vnitur: nam sicut dicit Sanctus Thomas 1. sent. dis. 33. q. 1. art. 3. ad secundum Inquocunque est relatio sicut in supposito illud refertur, sicut in quocunque est albedo sicut in supposito, illud est album. In natura autem diuina, vel essentia non est proprietas relatiua sicut in supposito, immo per omnimodam rei identitatem. vnde relatio non potest praedicari concretiue de essentia, vt dicatur essentia refertur, sed praedicatione designante identitatem, ut dicatur essentia est relatio. & ideo non oportet quod essentia distinguatur sicut etiam in creaturis paternitas est in sorte sicut in supposito. unde sortes dicitur pater, non autem eius humanitas dicitur pater. Haec ille. Ex quo patet, quod posito, quod in diuinis esset talis prioritas, qualis ponitur in argumento, & distinctio constituem tium, & quod prius vniretur paternitas, vt relatio est ipsi diuinae essentiae, quam suppositum resultaret ex tali vnione, adhuc non sequitur, quod in illo priori essentia referretur aut distingueretur, sicut necunodo refertur, licet relatio sibi in sit.
Ad tertium dico consimiliter. stat enim eius virtus in illa falsa propositione, non est aliud per prius referri, quam per prius relationi vniri vnione formali &c.
Ad quartum respondet Sanctus Thomas 1. sent. dist. 26. q. 2. articu. 2. ad secundum Ordo (inquit) distinctionis potest dupliciter considerari: vel quantum ad quantitatem distinctionis, vel quautum ad dignitatem, vel casualitatem. Si quantum ad quantitatem distinctionis sic distinctio h postasum diuinarum est minima distinctio realis, quae possit esse. & ideo tali distinctioni competit ens minimum scilicet relatio. Si quantum ad ordinem dignitatis, vel causalitatis, illa distinctio excellit omnes distinctiones, & similiter relatio quae est principium distinctionis excellit dignitate omne distinguens, quod est in creaturis, non quidem ex hoc, quod est relatio scilicet ex hoc quod est relatio diuina. Excellit etiam causalitate, quia ex processione diuinarum personarum distinctarum causatur omnis creaturae processio. Haec ille.
Idem ponit prima parte. q. 40. arti. 2. ad tertium vbi sic dicit. Quanto distinctio prior est, tanto est propinquior vnitati. & ideo debet esse minima, & ideo distinctio personarum non debet esse nisi per illud, quod minimum distinguit scilicet per relationem. Idem ponit de potentia Dei. q. 8. artic. 3. Ex quibus patet quomodo distinctio per solam relationem competit diuinis personis. Et similiter de constitutione dicendum est. nam licet relatio, quae est accidens sit minimae entitatis, tamen relatio extra genus, quae est suum esse, est nobilissimum ens. Ad quintum dicitur, quod etiam in creaturis suppositum unius naturae constituitur in esse suppositi & in esse incommunicabili per rem alterius generis, cum quantitas sit principium indiuiduationis naturae humanae. sicut enim dicit Sanctus Thomas 3. parte. q. 2. arti. 3. ad tertium. Etiam in rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere, vel specie ratione eius, quod pertinet ad eius indiuiduationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur, cum indiuiduatio magis sit secundum materiam in rebus compositis. Haec ille.
Ex quibus patet, quod illud, quod distinguit, & constituit supposita in esse suppositi non oportet quod pertineat ad naturam, vel quidditatem suppositi, immo potest esse alterius generis.
Nec valet improbatio huius, quia illud, quod constituitur in esse suppositi per quidditatem alterius generis non includit duas quidditates. ex quo nec est eodem modo suppositum illarum, quia vna illarum est quasi modus alterius quidditatis, & etiam quia illud quod distinguit supposita non dat eis speciem semper. vnde Sanctus Thomas de potentia Dei, q. 9. art. 5. ad 18. Licet (inquit) pater & filius non distinguantur abinuicem nisi paternitate, & filiatione, tamen non oportet quod pater, & filius quasi specie differant in diuinis, qua paternitas, & filiatio sunt relationes secundum speciem diuersae. non en istae relationes se habent ad personas diuinas, ut speciem dantes, sed magis vt supposita distinguentes, & constituentaes. Illud autem quod se habet ad personas diuinas, vt speciem dans est natura diuina. Haec ille.
Ad primum eorum quae tertio loco inducuntur dicitur, quod primum suppositum quod in diuinis constituitur per paternitatem non est relatio, sed vt est subsistens, vel vt est quaedam forma indiuidualis diuinae nature, & isto modo non sequitur generare, sed praecedit, vt dictum est respondendo ad rationes Aureoli. Quia autem paternitas constituat vt est quaedam talis forma incommunicabilis communicabilitate communis aut vniuersalis videtur esse de mente Sanctus Thomas in multis locis. vnde prima parte. q. 41. art. 5. Licet (inquit) paternitas ut forma patris ngnisicetur, est tamen proprietas personalis habens se ad personam patris, ut forma indiuidualis ad aliquod indiuiduum creatum. forma autem indiuidualis in rebus creatis constituit personam generantem. Haec ille.
Et de potentia Dei. q. 2. ar. 2. ad quintum sic dicit. Paternitas non est in patre per modum formaespeciei, sicut humanitas in homine, sic enim in eo est diuina natura, sed in eo est, vt ita dicam sicut principium indiuiduale, est enim proprietas personalis. Haec ille.
Item 1. sen. dist. 13. q. 1. art. 2. Relatio in diuinis non tantum habet, quod sit relatio, sed etiam, quod sit per sonalis i. personam constituens, & ex hoc habet quasi actum differentiae constitutiuae, & formae propriae. Haec ille. Item de potentia Dei. q. 2. art. 1. ad tertium dicit. Relatio filiationis in filio tenet locum omnium principiorum indiuiduantium inrebus creatis, propter quod dicitur proprietas personalis, ipsa autem natura diuina tenet locum naturae speciei. Haec ille.
Ex quibus videtur fuisse de mente eius, quod relatio in diuinis inquantum est quaedam forma indiuidualis habet quod sit constitutiua personarum in esse incommunicabili, ita quod illa relatio est diuinitas, & est forma indiuidualis, & est relatio, & est paternitas. vt est diuinitas constituit Deum. vt est forma talis indiuidualis constituit aliquid incommunicabile in natura diuina. ut est relatio constituit relatiuum. & vt est paternitas constituit patrem. Quid autem istorum prius constituat. Dico, quod ibi non est ordo extra intellectum, sed quantum ad nostrum modum intellectuandi prius constituit Deum, quam constituat aliquid incommunicabile diuina natura, & prius constituit suppositum incommunicabile quam constituat in esse relatiuo, & prius in esse relatiuo quam in esse patris.
Ad secundum dicitur, quod generare non egreditur realiter ab aliquo, & ita nec ab essentia nec a persona, sed secundum nostrum modum intellectuandi significatur, vt egrediens a persona constituta. & ideo bene conceditur, quod generare praesupponit illo modo constitutionem suppositi, & similiter paternitas, vt est relatio, cum quibus bene stat, quod paternitas, ut est quaedam forma indiuidualis in natura diuina constituat suppositum, & personam in natura diuina.
Ad tertium negatur minor loquendo de paternitate, vt est constitutiua. vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 40. art. 4. ad primum exponens dictum magiitri sen. sic ait. Cum enim magister dicit, quod quia generat est pater, accipit nomen patris secundum quod designat relationem tantum. non autem secundum quod designat personam subsistentem. sic. ni oporteret econtra dicere, quod quia pater est generat. Haec ille. Sicut etiam ipse dicit ibi in responsione ad secundum. Paternitas secundum, quod relatio fundatur super actionem, non autem secundum quod est constitutiua personae. Idem ponit 1. sen. d. 27. q. 1. art. 2. Et de potentia Dei. q. 10. ar. 3.
Ad quartum negatur antecedens. Et ad probationem eius negatur minor. Dico enim, quod prius est pater quam sit filius secundum modum intellectuandi prout pater dicit paternitatem, vt constitutiuam. non autem prout dicitpaternitatem, vt est relatio.
Ad quintum negatur antecedens illud conditionale loquendo de paternitate, ut est forma subsistens indiuidualis in diuina natura. sic enim praecedit in intellectu nostro, & nostrum modum intellectuand generationem actiuam, & passiuam, ac per hoc filiationem & filium, & ita non oportet, quod in quocunque signo rationis apprehenditur suppositum paternum constitutum apprehendatur filii constitutum.
Ad primum eorum, quae quarto loco inducuntur respondetur negando minorem loquendo de filiatione, vt est quaedam forma indiuidualis diuinae naturae subsistens. sic enim ipsa non oritur producto termino generationis, immo est terminus, secundum enim, quod ponit Sanctus Thomas 1. sen. dis. 1. 3. q. 1. art. 2. ad tertium. Processiones(inquit)in diuinis distinguuntur penes principium, & penes terminum. quamuis enim diuina natura principium sit generationis in patre, non tamen absolute sub ratione naturae, sed sub ratione paternitatis. & similiter ex natura diuina, quae accipitur in filio per generationem non habet filius, quod sit filius, sed ab eo quod natura in filio secundum rem est ipsafiliatio. Et ita patet quod istae relationes se habent aliquo modo, vt principium, & terminus ad processiones. Haec ille. Ex quibus patet, quod ipsa filiatio est terminus quodammodo generationis filii non vt quod terminat, quia hoc est filius, nec vt formalis terminus principaliter, quia ille est essentia, sed ut est terminus formalis cointellectus, ita quod essentia sub filiatione est terminus generationis passiuae. non quidem vt filiatio est relatio, sed vt est forma indiuidualis &c. Ad Simplicii dictum dicitur, quod ipse loquitur de relatione, ut relatio. ipse enim loquitur de relatione conclusa in genere accidentis quod est relatio.
Ad secundum dicitur, quod relatio, vt relatio non vt constitutiua non potest includi in ratione termini, &in ratione principij productionis, sed cum hoc stat quod relatio, vt est constitutiua potest includi in ratione termimi productionis. vt dictum est.
Ad tertium dicitur, quod philosophus loquitur de relatione, quae est accidens, non de illa, quae subsistit, & de illa quae est in genere, non de illa quae est extra genus, quia talem ignorauit. Dico tamen, quod secundum intellectum prius communicatur essentia. Secundo supposito quam oriatur relatio, non tamen oportet illud absolutum esse productum, sed solum sit terminus formalis de cuius ratione non est quod producatur, vt alias dictum est. Ad quartum dico, quod si acquireretur relatio, quae non esset nisi relatio conclusa in genere ad aliquid, ibi non esset vera generatio, sed si acquiratur relatio, quae est natura viua, argumentum non valet potissime, quia nec solum acquiritur filio relatio, immo essentia ab soluta.
Ad quintum negatur minor. dico enim quod relatio non se habet secundum rem vt effectiuum filij, nec etiam secundum rationem, licet tamen generatio se habeat vt via ad filium Dei secundum nostrum modum intelligendi, non tamen filiatio, vnde Sanctus Thomas 1. sen. dist 27. q. 1. articu. ad quintum sic ait. Sicut est in essentialibus quod idem est secundum rem diuina operatio, & Deus, & deitas, sed distinguuntur secundum rationem taumed fundata in re, ita etiam est in psonalibus, quod idem est secundum rem operatio personalis, & persona, & proprietas constituens personam, sed differunt tantum secundum rationem, & modum significandi. vnde dico quod eadem relatio significatur per haec tria. pater, paternitas, & generatio, sed pater significat illam per modum hypostasis, vel personae. paternitas aut per modum proprietatis. generatio per modum operationis. Haec ille. Ex quibus accipio, quod licet filiatio sit eadem passiuae generationi, non tamen se habet per modum viae ad filium sicut generatio conformiter ad praedicta de paternitate, & generatione actiua.
Ad sextum dicitur, quod filiatio, vt est relatio fundatur super genitum esse. non autem vt est constitutiua.
Ad septimum dicitur primo quod consequentia non valet nisi poneremus, quod relatio, vt relatio constituit. sic enim relationes consideratae aeque necessario se coexigunt. potest tamen esse, quod relatio extra genus aliquo modo praecedat relationem sibi cooppositam. Dicitur secundo, quod aeque naturaliter, & necessario Spiritus sanctus producitur, sicut filius, licet Spiritus sanctus non procedat per modum naturae, & libere, quod quomodo stare possit, alias dictum est.
Ad primum eorum quae quinto loco inducta sunt dicitur negando minorem. Nec valet probatio, quia sicut dicit Sanctus Thomas 1. sen. dist. 26. q. 1. art. 2. In diuinis nihil praedicatur secundum accidens, vel sicut forma inhaerens alicui praeexistem ti. vnmeo quicquid significatur per modum formae, totum subsistens est. vner sicut remota essentia per intellectum non remanet aliquid quasi recipiens illam essentiam, quia illamet essentia est subsistens, ita remota bonitate per intellectum non remanet aliquid quasi recipiens bonitatem, quia ipsa bonitas est subsistens, & similiter remota relatione per intellectum non relinquitur aliquid quasi substractum relationi, sed illamet relatio est res subsistens. vnde abstracta relatione proprie loquendo nihil remanet, nec absolutum nec relatiuum, nec hypostasis, nec essentia, sed verum est, quod essentia potest intelligi non intellecta bonitate. vt dicit boetius libus de hebdomadibus. & similiter potest intelligi essentia non intellecta paternitate, vel relatione, sicut Iudaei intelligunt, scilicet non per modum abstractionis, sed non potest intelligi, quod remoueatur in diuinis relatio, & remaneat aliquid subsistens relationi, quia ipsamet sibi subsistit. Et ideo dicimus cum alijs, quod remota relatione non remanet hypostasis distincta in diuinis. tum quia non manet distinctio. tum quia non remanet subsistens relationi. Sed verum est, quod si nunquam essent relationes, quas fides distinguit, Deus esset subsistentia, & persona, ex hoc quod subsisteret in esse suo, & subitaret proprietatibus essentialibus quibus ab aliis essentiis distingueretur. Haec ille.
Idem ponit 1. par. q. 40. ar. 3. vbi sic dicit. Duplex abstractio fit per intellectum. vna quidemsecundum quod vniuersale abstrahitur a particulari, vt animal ab homine. alia vero secundum quod forma abstrahitur a materia, sicut forma circuli per intellectum abstrahitur ab omni materia sensibili
Inter autem has abstractiones est dicituia, quia in abstractione, quae fit secundum vniuersale, & particulare non remanet illud, a quo fit abstractio. remota enim ab homine differentia rationali non remanet in intellectu homo, sed totum animal. In abstractione vero, quae attenditur secundum formam, & materiam, vtraque manet in intellectu. abstrahendo enim formam circuli ab aere remanet seorsum in intellectu nostro intellectus circuli, & intellectus aeris. quamuis autem in diuinis non sit vniuersale, neque particulare, neque forma, & materia secundum rem, secundum modum significandi inuenitur aliqua similitudo horum in diuinis, secundum quem modum dicit Damascenus quod commune est substantia particulare vero hypostasis. Si ergo loquamur de abstractione quae sit secundum vniuersale, & particulare, remotis proprietatibus remanet in intellectu essentia communis, non autem hypostasis patris, quae est quasi particulare. Si vero loquamur secundum modum abstractionis formae a materia remotis proprietatibus non psonalibus remanet intellectus hypostasum, & personarum sicut remoto per intellectum a patre, quod sit ingenitus, vel spirans, remanet hypostasis, vel persona patris, sed remota proprietate personali per intellectum tollitur intellectus hypostasis. non enim proprietates personales sic intelliguntur aduenire diuinis hypostasibus, sicut forma subiecto prarexistenti, sed ferunt secum sua supposita, & tamen sunt ipsae personae subsistentes. sicut paternitas est ipse pater hypostasis enim significat aliquid distinctum in diuinis, cum hypostasis sit substantia indiuidua. cum ergo relatio sic distinguit, & constituit eas, relinquitur quod remotis per intellectum relationibus personalibus non remanent hypostases. Haec ille. Idem ponit de potentia Dei. q. 8. ar. 4.
Ad secundum negatur minor. sicut enim dicit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. articu. primo, ad tertium. Relatio filiationis in filio tenet locum omnium principiorum indiuiduantium. Et articu. 2. ad quintum dicit. quod paternitas, est in patre per modum formae indiuidualis, & tanquam principium indiuiduale, & ideo dico, quod ipsa non est de se communicabilis plus quam sorteitas. Nec valet prima improbatio huius. dico enim quod omnis quidditas, cui ex natura sua conuenit subsistere, & repugnat in alio secundum rem recipi repugnat communicari. vnde Sanctus Thomas 1. par. q. 13. articu. 3. dicit sic. Formae, quae non indiuiduantur per aliquod suppositum, sed per seipsas, quia scilicet sunt formae subsistentes, si intelligerentur secundum quod sunt in seipsis non possent communicari nec re nec ratione. Haec ille.
Et loquitur de communicabilitate, qua vniuersale communicatur indiuiduis. Nec iterum valet alia improbatio. dico enim quod paternitas, & omnis relatio in diuinis est infinita formaliter infinitate, quae conuenit cuilibet formae separatae. vnde Sanctus Thomas 1. par. q. 50. arti. 2. ad quartum dicit, quod substantiae immateriales creatae sunt finitae secundum esse suum, sed sunt infinitae secundum quod eorum formae non sunt receptae in aliquo sicut diceremus albedinem separatam existentem esse infinitam quantum ad rationem albedinis, quia non contrahitur ad aliquod subiectum. Haec ille. ita in proposito paternitas est infinita in diuinis quantum ad rationem paternitatis. & ita de aliis relationibus. Non insuper procedit tertia improbatio. dico enim quod omne quod subsistit in diuinis est incommunicabi. e illa coicabilitate, quae competit uniuersali respum suorum particularium, tamen aliquod subsistens est ibi concabile illa coicabilitate, qua forma concatur supposito, & illa qua cone concatur proprio. sicut diuinitas tribus suppositis est communis, & spiratio actiua est communis patri, & filio. Quia autem illa relatio, scilicet spiratio actiua sit magis communicabilis, quam paternitas, vel filiatio, vel sua opposita scilicet spiratio passiua, hoc non contingit ex hoc, quod aliae sint magis eaedem diuinitati, quam spiratio actiua, ut argumentum tangit, sed ideo, quia spiratio actiua aliter est in supposito, quam reliquae relationes. vnde secundum Sanctum Thomas 1. sen. dis. 33. q. 1. arti. 3. Proprietates personales sunt in personis, sicut natura est in supposito, quia per illam constituitur. pprietates autem non personales sunt in personis, sicut illud, quod aduenit post esse constitutum, vt spiratio actiua, & innascibilitas, non tamen ita quod suppositum sit aliud ab eo, quod inest secundum rem, sed tantum secundum rationem concreti, & abstracti. Dico igitur quod quia cois spiratio secundum modum intelligendi aduenit supposito constituto. ideo non est in eo per modum principij indiuidualis, aut formae propriae, ac per hoc non communicari alteri supposito sibi repugnat. Innascibilitas autem repugnat relationi filij, & ideo sibi communicari non potest: similiter nec Spiritui Sancto per eandem rationem: proprietates autem personales puta paternitas, filiatio processio inconicabiles sunt pluribus, quia sunt in suppositis vt principia indiuiduantia. Et si quaeratur vnde hoc habet.
Dico quod ex hoc quod sunt tales res, puta quia haec est paternitas diuina, & illa filiatio diuina, & illa processio diuini amoris, spiratio autem actiua ex hoc quod est hoc, habet communicari pluribus suppositis, & solum duobus illa communicabilitate, quae dicta est, licet quaelibet forma vel res diuina sit incommunicabilis communicabilitate vniuersalis propter causam praedictam. Ad tertium negatur maior loquendo de communitate rationis alicuius non vniuersalis: sic autem est in proposito: vnde Sanctus Thomas 1. senten. distin. 25. q. 1. artic. 3. sic ait. Duplex est communitas scilicet rei & rationis, & dico communitatem rei, quando aliquid vnum & idem numero conuenit pluribus. & talis communitas non est nisi in diuinis personis, nec aliqua talis est in Trinitate nisi essentiae & eorum quae ad essentiam pertinent, vt attributorum, & oppositionum, & negationum, & relationum essentialium: contas autem rationis est, secundum quam persona dicitur comns in Trinit. hoc autem diuersimode assignatur a diuersis, quidam enim dicunt quod est contas secundum rationem negationis, alij dicunt quod est communitas secundum rationem proportionis: alij dicunt quod est communitas secundum rationem intentionis. Sed aliter dicendum est, quod praeter has comntates est ibi contas rationis fundatae in re, sed ratio fundata in reest duplex, quaedam enim est communis sicut ratio animalis, & quaedam est specialis sicut ratio hominis, & sic est in diuinis, quia cum realiter sit ibi ratio relationis, & realiter sit ibi paternitas, est ibi specialis ratio paternitatis, realiter, vnde relatio est communis paternitati & filiationi, non tamen ex hoc sequitur quod relatio sit vniuersale ad paternitatem & filiationem, quia omne vrehabet aliud & aliud esse in suis inferioribus, sed in diuinis non est nisi vnum esse, vnde idem est esse relationis in paternitate & filiatione: vnde communis ratio in diuinis non potest distinguiper esse, sed solum per speciales rationes, & inde est quod nihil vnum secundum specialem rationem potest numero multiplicari in diuinis, ita dico de persona. Haec ille. Ex quibus patet, quod paternitati & filiationi in diuinis est aliquid commune secundum rationem, quod tamen non est viuertrle: vltima autem constitutiua possunt in aliquo taliter communi communicare.
Ad argumenta Aureoli specialiter contra tertiam conclusionem inducta respondetur. Et quidem ad prima tria dicitur, quod arguens in vanum laborat, nec arguit contra Sanctum Doctorem non enim Sanctus Thomas vbi arguens allegat, nec alibi dicit, quod relatio vt subsistens personam constituat, licet dicat, quod relatio vt est diuina essentia constituit: veruntamen prima parte. q. 40. artic. 2. dicit haec verba. Sic autem relationes vel proprietates constituunt vel distinguunt hypostases vel personas inquantum sunt ipsae personae subsistentes sicut paternitas est pater, & filiatio est filius, eo quod in diuinis non differt abstractum & concretum. Haec sunt verba eius. Ex quibus verbis non sponte habetur nisi quis distorte velit intelligere, quod relatio vt subsistens constituat personam. Sed ad habendum intellectum Sancti Doctoris sciendum, quod ipse in illo artic. non intendit declarare sub qua ratione relatio constituat personam scilicet an vt subsistens, vel relatio, vel an vt hoc vel illud, vt patet legenti totum articulum, sed intendit dare differentiam inter modum quo differentiae distinguunt in creaturis species sub genere aliquo, & modum quo relationes distinguunt in diuinis personas vnius essentiae, quae consistit in hoc, quod differentiae sic distinguunt species vnius generis, quod diuidunt illud genus, & essentiam generis communem, nec ipsae differentiae distinguentes sunt diuersae species, sed relationes sic distinguunt personas in diuinis, quod nullum commune reale diuidunt, sed sunt ipsae personae distinctae, & constitute, & subsistentes, & hunc sensum ipse modus loquendi insinuat cum ait. Sic autem relationes &c. hoc est relationes hoc modo distinguunt quod sunt secundum rem personae distinctae subsistentes, ita quod ly inquantum non replicat rationem sub qua vel secundum quam relatio constituit personam, sed modum quo constituit, vel potius modum, quo relatio constituens se habet ad constitutum scilicet ad personam, si enim intenderet assignare rationem secundum quam relatio constituit personam subsistentem satis ridiculosum esset dicere, quod relatio inquantum est persona subsistens constituat personam. Et sic patet, quod argumenta illa non sunt contra mentem Sancti Doctoris: veruntamen sustinendo illam partem quam multi tenent dicitur ad primum argumentum, quod minor est falsa, quia tunc quot sunt relationes subsistentes in diuinis tot essent supposita, quod est falsum: suppositum enim non solum dicit subsistentiam, sed incommunicabilitatem oppositam communicabilitati formae, & vniuersalis, & partis.
Ad secundum negatur minor ad hunc sensum, quod paternitas vt subsistens sit pater: nam in ratione patris non solum includitur relatio, immo essentia: relatio etiam vt subsistens est communicabilis patri per modum formae.
Ad tertium dicitur, quod subsistentia ad relationem addit esse substantiae. Ad primum eorum quae secundo loco inducuntur dicitur, quod maior est vera: si talis effectus designatur substantiue: negatur autem si designetur adiectiue. Nunc dico ad propositum, quod formale quo subsistunt personae est essentia, & eius formalis effectus est subsistere, quod nullo modo in diuinis plurificatur, non enim sunt in diuinis plura esse, nec plura subsistere, subsistentia vero non dicit effectum formalem essentiae, sed illud quod habet in se illum effectum. Et si dicatur vlterius. Cum subsistentia dicatur a subsistere, & sit eius conceptus formalis, quomodo plurificatur subsistentia non plurificato subsistere 2 Dico quod argumentum concluderet si subsistentia solum diceretur a subsistere, sed non sic est: nam subsistentia dicit vltra hoc indiuisionem & incommunicabilitatem, subsistentia enim est nomen suppositi substantiae, & ideo in diuinis non plurificatur subsistentia ex parte ipsius subsistere, quod est vnicum in diuinis, sed ex parte indiuisionis, quae in diuinis psurificatur secundum pluralitatem suppositorum. Ad secundum conceditur maior, si illa sunt idem re & ratione, non sic in proposito, quia subsistentia dicit incommunicabilitatem & indiuisionem, quam non dicit essentia. Ad tertium responsum est dum dicebatur ad primum, non enim subsistentia est formalis effectus immediatus essentiae, sed subsistere: subsistentia autem praeter subsistere dicit incommunicabilitatem & indiuisionem, quare nihil concludit.
Ad quartum dico, quod de constitutione subsistentiae in diuinis loquendum est sicut de constitutione personae dictum est, vnde dico quod essentia non constituit subsistentiam, sed relatio diuina, quae habet omnia requisita ad constitutiuum personae, quia scilicet talis relatio est incommunicabilis est substantia naturae intellectiuae, & se habet modo formae, & vt quo aliquid est. Et cum infertur, quod si relatio constituit subsistentiam indiuiduam, quod ipsa vt relatio dat subsistere, negatur consequentia: ad rationem enim subsistentiae non solum requiruntur multa, quorum non omnia facit relatio vt relat o, sed vt est diuina essentia. Quia autem diuina essentia det non solum personis, immo relationibus subsistere, ostendit Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 9. artic. 53. ad 13. dicens. In rebus creatis principia indiuiduantia duo habent, quorum vnum est quod sunt principia subsistendi: natura enim communis non subsistit nisi in singularibus. Aliud est quod per principia indiuiduantia supposita naturae communis adinuicem distinguuntur. In diuinis autem proprietates personales hoc solum habent, quod supposita naturae diuinae abinuicem distinguunt, non autem sunt principium subsistendi diuinae naturae. Ipsa enim diuina essentia est secundum se subsistens, sed econtra proprietates personales habent quod subsistant ab essentia, ex eo enim paternitas habet quod sit res subsistens, quia essentia diuina cuiest eadem secundum rem est res subsistens, vt inde sequatur quod sicut diuinitas est Deus, inde paternitas est pater, & ex hoc est etiam quod diuina persona non multiplicatur secundum numerum ex pluralitate suorum suppositorum, sicut accidit in istis inferioribus: nam eo aliquid multiplicatur secundum numerum ex quo subsistentiam habet, licet autem diuina essentia seipsa vt ita dicam indiuiduetur quantum ad hoc, quod est per se subsistere, tamen vna existente ipsa secundum numerum sunt in diuinis plura supposita distincta per relationes subsistentes. Haec ille.
Item ad decimumnonum dicit. Nullo modo concedendum est, quod in diuinis sit nisi vnum esse, cum esse ad essentiam pertineat semper & praecipue in Deo, cuius esse est sua essentia: relationes autem quae distinguunt supposita in diuinis non addunt aliud esse super esse essentiae, quia non faciunt compositionem cum essentia, vt dictum est: omnis autem formaaddens aliquod esse super esse substantiale facit compositionem cum substantia, & ipsum esse est accidentale, sicut esse albi & nigri: diuersitas ergo secundum esse sequitur pluralitatem suppositorum: sicut & diuersitas substantiae vel essentiae in rebus creatis, neutrum autem in diuinis. Haec ille.
Idem ponit q. 8. arti. 2. ad 11. Ex quibus patet quod prius dicebatur scilicet quod in diuinis non est nisi vnum esse, & consequenter nec nisi vnum subsistere, quia secundum Sanctum Thomam 1. sent. dist. 23. q. 1. arti. 1. & prima parte. q. 29. artic. 2. subsistere dicit determinatum modum essendi: dicit enim esse, & addit determinationem. Illa enim subsistere dicimus, quae non in alio, sed in seipsis existunt.
Idem ponit de potentia Dei q. 9. arti. 1. ad 4. Sic ergo in diuinis non est nisi vnum sub sistere, quod etiam ostendit Sanctus Doctor superius, vbi allegaui scilicet quod essentia diuina indiuiduatur quantum ad hoc, quod est per se subsistere: patet etiam, quod nec relatio, nec persona habet subsistere nisi per essentiam. Item quod relatio non dat personis subsistere, nisi quia est diuina essentia.
Ad argumentum in pede quaestionis factum: negatur maior, & cum probatur prima pars. Dico quod secundum Sanctum Thomam de potentia Dei. q. 8. artic. 3. ad duodecimum. Relatio praesupponit distinctionem aliorum generum vtputa substantiae & quantitatis, quandoque etiam actionis & passionis, sed distinctionem quae est secundum ad aliquid relatio non praesupponit, sed facit. Sicut relatio dupli praesupponit diuersitatem magni & parui, hanc autem differentiam, quae est secundum duplum & dimidium non praesupponit sed facit. In diuinis autem non est alia distinctio nisi secundum relationem. Haec ille.
Item 1. sent. distin. 26. q. 1. artic. 2. ad 3. dicit. Quamuis relatio ex hoc quod relatio ad alterum dicitur non sit res quaedam, est tamen res aliqua secundum quod habet fundamentum in eo, ad quod refertur, & ex hoc habet vlterius quod sit hypostasis vel substantia inquantum est diuina, & ideo facit realem distinctionem hypostasum, sicut sapientia ex hoc quod est sapientia non habet quod sit substantia, & tamen quia sapientia diuina est substantia, Deus substantialiter est sapiens: & ideo considerandum quod vbi est relatio secundum habitudinem tantum, & non secundum aliquod esse naturale, non requiritur distinctio suppositorum secundum rem, sed solum secundum rationem, vt cum dicitur, idem eidem idem. Quando autem est ibi relatio non solum secundum habitudinem sed secundum esse naturale, requiritur distinctio suppositorum etiam realiter, vt aequalis aequali aequalis, sed vbi relatio non solum est realiter, sed est ipsa substantia relati, ibi non tantum requirit, sed facit distinctionem suppositorum. Haec ille.
Ad probationem alterius partis antecedentis saepe dictum est scilicequomodo relatio sit prior secundum intellectum actu notionali, & quo posterior, & consequenter quomodo relatio supponit constitutionem sui suppositi, & quo non, vnde Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 10. artic. 5. ad 12. ostendit ordinem secundum intellectum inter relationem & proprietatem & notionem, per quem habetur quo relatio praeintelligitur constitutioni, & quomodo non, ait enim sic. Neque (inquit) proprietas, neque relatio secundum quod huiusmodi habent rationem constituendi personam: nam cum persona sit rationalis naturae indiuidua substantia, illud quod est extra substantiam personam constituere non potest: vnde in rebus creatis proprietates & relationes non sunt constituentes, sed magis aduenientes personis constitutis. In diuinis autem ipsa relatio est diuina essentia. & ex hoc habet, quod illud quod per eam constitutum est sit persona: nisi enim paternitas esset diuina essentia, nullatenus hoc nomen pater significaret personam, sed hoc solum accidens relatiuum personae, sicut patet in personis humanis: paternitas ergo inquantum est diuina essentia constituit hypostasim subsistentem in natura diuina, inquantum vero est relatio distinguit: inquantum vero est proprietas conuenit vni personae & non alij, inquantum vero est notio est principium innotescendi personam: sic ergo secundum ordinem intellectus primum est quod sit personam constituens: secundum est quod sit distinguens: tertium est quod sit proprietas: quartum est quod sit notio. Haec ille.
Et quibus patet vanitas quorundam exponentium Sanctum Thomam dicunt enim quod paternitas constituit inquantum est quaedam proprietas & sic praecedit generationem actiuam & relationem, patet enim ex dictis huiusinodi falsitas, paternitas enim prius secundum intellectum est relatio quam proprietas: vnde ibidem ait Sanctus Doctor. In diuinis personis oportet quod ratio relationis rationem proprietatis praecedat: nam cum proprium sit quod vni soli conuenit, ratioproptietatis distinctionem praesupponit. In diuinis autem non potest esse aliquid distinctum nisi per hoc quod est ad aliquid, vnde relatio quae est distinctionis principium in diuinis secundum rationem prior est pprietate. Haec ille.