Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generare et paternitas sint idem realiter in divinis
CIRCA vigesimam septimam distinctionem quaeritur. Vtrum generare & paternitas sint idem realiter in diuinis.
Et arguitur quod non, quia ea quae reducuntur ad praedicamenta non videntur esse realiter idem, sed ista sunt huiusmodi, quia generare videtur reduci ad praedicamentum actionis, paternitas vero ad praedicamentum relationis: igitur non sunt idem secundum rem.
SEd in oppositum arguitur: nam magister ponit in hac V distinctione, quod eadem proprietas dicitur paternitas vel generatio, & eadem filiatio & natiuitas siue origo:igitur sunt realiter idem.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Actio in diuinis non dicit rem de praedicamento actionis, sed potius diuinam essentiam cum relatione reali, vel rationis. Patet prima pars, quia actio vt est praedicamentum infert passionem, in diuinis autem nulla est passio:igitur non est actio de praedicamento actionis. secundo quia actio talis dicit originem motus vel mutationis, sed in diuinis nihil mouetur, aut mutatur:igitur &c. Istas probationes innuit Sanctus Doctor prima parte. q. 41. arti. 1. ad 2. & 3. Sed secunda pars conclusionis probatur: nam tam actio quae est creatio, quam illa quae est generatio aut spiratio, & generaliter omnis diuina actio siue ad extra siue ad intra, & siue sit essentialis, siue personalis dicit diuinam essentiam secundum quod probat Sanctus Thomas prima parte. q. 45. artic. 3. ad primum. Et 1. sent. distin. 8. q. 4. artic. 3. Et de potentia Dei. q. 2. arti. 1. Et 2. contra Gentiles cap. 9. & multis alijs locis. Quia autem dicat relationem patet. Et primo de actione Dei ad extra probat Sanctus Thomas prima parte. q. 45. artic. 3. ad primum. Creatio actiue significata significat actionem diuinam, quae est eius essentia cum relatione ad creaturam, sed relatio Dei ad creaturam non est realis, sed secundum rationem tantum. Haec ille. Hoc etiam dicit 2. sentent. distin. 1. q. 1. arti. 2.
Item de potentia Dei. quaest. 2. artic. 3. Sed de actione ad intra probat ipse prima parte. q. 41. artic. 1. ad secundum vbi sic ait. Primo (inquit) conuincere potuimus originem alicuius ab alio ex motu, quod enim aliqua res a sua dispositione moueretur per motum manifestum fuit ab aliqua causa procedere, & ideo actio secundum primam nominis institutionem importat originem motus: sicut enim motus prout est immobili ab aliquo dicitur passio, ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab aliquo, & terminatur in illud quod mouetur vocatur actio: remoto igitur motu actio nihil aliud importat quam ordinem originis secundum quod a causa aliqua vel principio procedit in id, quod est a principio, quae quidem habitudines sunt ipsae relationes vel notiones. Haec ille.
Item q. 45. artic. 2. ad secundum dicit. Actio & passio conueniunt in vna substantia motus, & differunt solum secundum habitudines diuersas, vt dicitur 3. Physicorum. Oportet igitur quod subtracto motu non remaneant nisi diuersae habitudines in creante & in creato. Haec ille.
Ex quibus patet, quod actio in diuinis non dicit nisi diuinam essentiam, & habitudinem ad productum secundum rem vel secundum rationem Secunda conclusio. Generare & generari potius habent modum relationum quam actionum & passionum: patet conclusio, quia generari in diuinis non dicit passionem, nec generare dicit actionem pertinentem ad praedicamentum actionis: vnde Sanctus Thomas prima parte. quaest. 41. artic. 1. ad tertium sic ait. Actio secundum quod importat originem motus infert ex se passionem: sic autem non ponitur actio in diuinis: vnde non ponuntur ibi passiones nisi solum Grammatice loquendo quantum ad modum significandi, sicut attribuimus patri generare, & filio generari. Haec ille. Idem ponit primo sent. distin. 8. quaest. 4. articu. 3.
Tertia conclusio. Actus notionales cuiusmodi sunt generare & spirare sunt idem realiter cum relationibus personarum, sed differunt secundum modum significandi: probbatur ista conclusio ex prima conclusione. Cum enim remoto motu actio non sit nisi relatio & habitudo principijad illud, quod est de principio, sequitur quod cum in diuinis nullus sit motus, aut mutatio quod generare quod significatur per modum actionis secundum rem sit relatio principii originantis ad originatum, & generari sit habitudo geniti ad generantem, sed quod differant quantum ad modum significandi patet secundum Sanctum Thomam prima parte. quaest. 41. artic. 1. ad secundum. Quia (inquit) de rebus diuinis intelligentibus loqui non possumus nisi secundum modum rerum sensibilium, a quibus cognitionem accipimus, & in quibus actiones & passiones inquantum motum implicant aliud sunt a relationibus, quae ex actionibus & passionibus consequuntur: oportuit seorsum significari habitudines personarum per modum actus, & seorsum per modum relationum, & sic patet quod sunt idem secundum rem, sed differunt solum secundum modum significandi. Haec ille. Item 1. sentent. distin. 27. q. 1. artic. 1. ad quintum. Sicut (inquit) in essentialibus sic est, quod idem secundum rem est operatio, & Deus est diuinitas, sed tantum distinguuntur secundum rationem fundatam in re, ita est in personalibus quod idem est secundum rem operatio personalis, & persona, & proprietas constituens personam, sed tantum differunt secundum rationem & modum significandi: vnde dico quod eadem relatio significatur per haec tria, pater, paternitas & generatio, sed pater significat illam per modum proprietatis, generatio per modum operationis. Haec ille.
Quarta conclusio. Paternitas praecedit secundum intellectum ipsum generare, sed generari praecedit filiationem. Ista conclusio fuit probata in praecedenti quaestione isto medio scilicet quod illud quod intelligitur vt progrediens ab aliquo: sequitur se cundum modum intelligendi constitutiuum illius, a quo progreditur: sic autem est quod generare concipitur vt progrediens a patre, quasi per modum actus eius: ergo formale constitutiuum personae patris, quod est paternitas secundum modum intelligendi praecedit simpliciter generare. Econuerso vero illud quod intelligitur tanquam via ad esse alicuius & suum formale videtur illud praecedere secundum intellectum, generari autem intelligitur quasi via ad personam filij: ergo generari secundum intellectum praecedit filium & filiationem. Ex quibus sequitur quod primo & principalius paternitas constituit personam patris quam generare secundum nostrum modum intelligendi, immo generare non constituit, sed potius constitutum ostendit. Item apparet, quod in diuinis pater generat, quia pater, & non ideo est pater quia generat: econuerso est quod accidit in creatis, Sortes enim non est generans quia pater, sed quia generat ideo pater est, & ita generare in eo praecedit paternitatem. Ista omnia ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 41. artic. 4.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra secundum arguit Aureolus probando, quod generare & generari habeant potius modum actionum & passionum quam relationum. Tum quia per generare & generari vere capit filius suam realitatem, quod non competit habitibus de genere relationis. Tum quia generari est vera origo, quae non habet modum relationis sed passionis. Tum quia generare est quidam egressus & quaedam origo realis quo egressu pater prorumpit in filium, & similiter generari est quidam exitus quo filius egreditur a patre, sicut ipse testatur Iohan. 16. quod exiuit a patre & venit in mundum: ostensum est autem supra quod haec nullo modo competunt praedicamento relationis, sed actionis, & passionis: ergo modum habent actionum & passionum potius quam relationum: vnde consuctum est, quod dicitur actiua generatio & passio, & similiter de spiratione, quae est actiua & passiua, & quam maxime hoc habent dicere qui posuerunt generare elicitum in diuinis, & potentiam generandi esse productiuam: vnde non apparet quod absque repugnantia poterunt ista duo ponere, scilicet quod generare sit relatio & non habeat modum actionis, & tamen quod potentia generandi sit potentia vere productiua & non entitatiua.
Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Impossibile est eandem rem in sui existentia habere modum habitus & quietis, & modum actus & fluxus, alioquininessent opposita eidem, sed paternitas habet modum habitus & quietis, generare vero modum actus & fluxus: ergo vel non sunt eadem res, cuius oppositum omnes habent concedere secundum intentionem Sanctorum, aut si sunt eadem res, vterque modus, scilicet fluxus & quietis non debet attribui illi rei in sua existentia, sed manifestum est quod in sui existentia & in rerum natura oportet quod illa res habeat modum actus & agere vel produci in filio, alioquin non vere producerentur personae: ergo impossibile est quod in sui existentia habeat modum habitus relatiui tantummodo connectentis & non causantis, sed ille modus erit in sola apprehensione intellectctus.
Secundo sic. Impossibile est, quod eadem realitas inter duo extrema consistens sit vere positiua alterius extremi & non positiua in rerum existentia: alioquin contradictoria eruntem simul vera, sed realitas importata per generare existit inter patrem & filium vt vere positiua & causatiua filij, paternitas vero inter eos existit vt nullo modo causatiua aut positiua filij, sed tantummodo vt referens & connectens: quia relationis non est causare extrema sed connectere & referre: ergo non sunt eadem res paternitas & generare, quod tamen omnes concedunt, vel necesse est quod generare secundum rem & modum causatiuum sit in diuinis ex natura rei, & sine opere intellectus, paternitas vero per modum eius relatiuum filium non ponens, sed tantummodo ad ipsum referens sit ex solo opere intellectus, & hoc vtique verum est demonstratiue conclusum: paternitas enim est vera res causatiua & positiua extremi, scilicet filij, est enim ipsum generare, sed concipitur sub modo non causatiuo, sed connexiuo & relatiuo tantum, qui modus non est in re, sed in intellectu appraehendente: & ideo paternitas inquantum est relatio quaedam differens modaliter a generare est ab opere intellectus: vnde in diuinis sunt origenes verae & relationes per actum intellectus. Haec ille. Tertio arguunt alij contra eandem conclusionem sic. Quando aliqua sic se habent, quod vnum est realiter in aliquo, & reliquum in suo opposito, illa non sunt realiter idem, quia talia realiter separantur, & sic non sunt idem, sed paternitas est realiter in patre, cum per eam sit formaliter pater, generare vero non est in patre, sed in filio: quod patet. Tum quia 3. Physi. dicit Philosophus quod actio est in passo non in agente. Tum quia generare videtur egredi a patre & attingere filium, & per consequens remanere in filio & non in patre: igitur generare & paternitas distinguuntur realiter. Quarto. Quandocunque aliqua sunt idem de quocunque praedicatur vnum & reliquum, sed pater praedicatur de aliquo in diuinis, de quo non praedicatur generare, vtpote de essentia: nam essentia vera veraciter dicitur & est pater: extra de summa Trinita. & fid. Cathol. cap. damnamus, & tamen ibidem determinat quod essentia non generatur: ergo generare & esse patrem non sunt idem, & per consequens, nec paternitas & generatio actiua. Quinto. Paternitas & filius in diuinis non sunt idem realiter, immo realiter distinguuntur, sicut pater & filius, sed generare non est aliud quam filius, vt videtur, sicut enim motus qui est in passo prout est ab agente dicitur actio, sic realitas filij prout est a patre dicitur generatio actio, & prout est in filio dicitur generatio passio.
Confirmatur. Quia creatio actio non videtur aliud esse quam creatura prout est a Deo creante: ergo paternitas & generare non sunt idem. Sexto. Idem non fundatur in seipso: fundamentum enim non est idem cum fundato in eo, sed generare est fundamentum paternitatis, quia relationes producentis & producti sundantur super agerevel egisse: vt dicit Philosophus 5. Metaphys. ergo generare & paternitas non sunt idem. Septimo. Quandocunque aliqua sic se habent quod vnum maneret aliquo transeunte: illa non sunt idem realiter: alias transire & non transire manere & non manere, quae sunt contradictoria verificarentur de eodem, contra illud primum principium. Impossibile est idem simul esse & non esse, sed paternitate manente transit actus generationis & generare: vt patet in creaturis: vbi manet pater multo tempore postquam genuit, & dato quod in Deo in aeternum simul stent, hoc ex necessitate & immutabilitate diuina prouenit & non ex conditione paternitatis, quia dato per impossibile quod generare transiret, adhuc remaneret paternitas, dum tamen filius permaneret & esset pater in diuinis, non qui actu filium generaret, sed qui filium genuisset: ergo paternitas & generatio non sunt idem. Octauo. Ea quae reducuntur ad diuersa genera & praedicamenta non possunt esse idem, cum diuersorum generum diuersae sunt species, & coordinationes praedicamentorum sint ir permixtae, sed generare reducitur ad praedicamentum actionis: paternitas vero ad praedicamentum relationis, in creaturis quidem vere, in Deo autem secundum modum: igitur paternitas & generare non erunt idem in Deo. Nono. Forma quieta non videtur esse idem cum illa, quae consistit in quodam fluxu, & egressu, sed paternitas est forma quieta per modum habitus existens in patre: generare vero consistit in quodam fluxu & egressu a patre: ergo non sunt idem generare & paternitas. Decimo. Idem non est causa suiipsius, sed secundum aliquos pater est pater, quia generat, secundum alios vero generat, quia est pater, & ita paternitas secundum illos causat generare, secundum alios vero causat generare paternitatem: ergo non sunt idem. Vndecimo. Doctores inquirunt an suppositum patris constituatur per generare, an per paternitatem, & illi tenent quod per generare: alijquod per paternitatem, sed haec inquisitio nulla esset si generare & paternitas idem forent: igitur &c. Contra quartam conclusionem arguit multipliciter, & primo quod generare secundum modum intelligendi praecedat paternitatem. Quandocunque enim res aliqua habet duos modos concipiendi vnum quidem secundum quod est in rerum natura, & alium tantummodo ex operatione intellectus: primus dicitur praecedere secundum, sicut patet: quia ordine rationis conceptus floris per modum stantis praecedit florere, qui per modum fluxus concipitur, quoniam flos in rerum natura habet modum quiescentis, modum vero fluentis a solo opere intellectus, sed realitas illa quae per generare importatur per modum fluxus, & per paternitatem per modum quiescentis habet in sui existentia modum actionis & fluxus: modum vero habitus quiescentis ex solo opere intellectus: quia si esset econuerso, non vere & realiter filius produceretur a patre, sed connecteretur ad ipsum realiter, nec tamen realiter emanaret: ergo secundum modum intelligendi generare praecedit paternitatem.
Secundo sic. Connexio extremorum exigit extrema posita, & per consequens praesupponit positionem eorum, sed paternitas & vniuersaliter omnis relatio de secundo modo relatiuorum est connexio extremorum, nec ponit ea, sed posita supponit: ergo exigit vt prius concipiatur positio illorum: ponitur autem filius per generare: igitur paternitas exigit vt sibi praeintelligatur generare.
Tertio sic. Si generare secundum modum intelligendi non praecedit paternitatem, sed sequitur in diuinis, aut hoc est ex hoc quod generare elicitur a patre, ita quod paternitas aliquid ad generare faciat, aut quia facit ad ipsum per modum cuiusdam praeuij & rationis fundandi. sed non potest dici primum. Tum quia generare non est elicitum, immoent realitas esse non capiens aliunde cui repugnat vt esse capiat ab alio, sicut repugnat primo principio, aut diuinae essentiae aut cuilibet rei improductae quod intelligatur producta. Tum quia dato quod eliceretur illo modo, paternitas ipsam eliceret, nec esset elicitiui principij determinatiuum, cum relatio non sit actionis principium, nec exigatur ad determinandum, quia absolutum est sufficienter determinat. m, nec respectu indiget ad agendum. Nec etiam secundum potest dari, quia manifestum est quod actiones sunt praeuiae & rationes fundandi secundum modum relatiuorum, & non econuerso: vnde mens non potest concipere patrem nisi accipiendo quod genuit vel generat: igitur in. tellectus recte iudicans debet appraehendere quod in Deo generare praecedit paternitatem.
Item contra eandem conclusionem arguit probando, quod persona patris verius & principalius constituitur per generare quam per paternitatem, quia illud dicitur verius & principalius quod est ex natura rei quam quod est solum secundum considerationem, & fit per opus intellectus, sed constitutio primi suppositi per actum generandi est quidem ex natura rei, quoniam generare est in re & quo ad intentionem quae concipitur ad modum actus & fluxus siue ponentis actiue suppositum, constitutio vero per paternitatem habet aliquid de opere intellectus, quia licet paternitas sit in re quo ad intentionem conceptam, quae penitus est eadem cum generare, nihilominus quo ad modum habitus & quietis subquo concipitur, quia intelligitur per modum habitudinis connectentis, sub isto quidem modo non est in rerum natura, alioquin modi compositi fluxus & quietis inessent eidem rei, non solum in intellectu: immo in existentia, quae omnia sunt impossibilia: ergo suppositum patris verius & principalius consurgit ex essentia & generare quam ex essentia & paternitate. Haec ille in forma.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, A quod filius vere capit esse per generare, sed ad minorem dico, quod relatio vt relatio non habet hoc vt per eam aliquid capiat esse, sed tamen dico quod omne quod capit realitatem, accipit eam per actionem, quae dicit motum cum relatione, sicut actio praedicamentalis, quam negamus a diuinis, vel per originem, quae est relatio significata per modum actionis praedicamentalis, & talis est in diuinis, non enim nego, immo firmiter teneo quod generare dicit diuinam actionem cum relatione, sed ibi potius saluatur ratio relationis quam actionis praedicamentalis quae imperfectionem includit, & passionem inducit, & ex tum de potentia in actum inseparabiliter comitatur: vnde argumentum istud procedit de relatione, quae non est nisi relatio, & non de relatione, quae includit secundum rem omnem perfectionem.
Ad secundum negatur minor: exitus enim dicit semper vel motum cum relatione, vel relationem ipsam, nec probat oppositum, scilicet quod egressus & proruptio non dicant relationem. Ipse enim hoc probare conatur scilicet quod originare & originari non dicant respectus de genere relationis. Tum quia per nullum respectum de genere relationis capit esse terminus illius respectus, sed origo est illud, quo terminus originatus ponatur in esse. Tum quia secundum Simplicium facere & pati non consistunt in habitudine adinuicem, sicut dextrum & sinistrum. Tum tertio: quia nulla relatio se habet ad suum terminum quasivia in ipsum: sic autem actio ad terminum. Tum quarto: quia relatio necessario oritur posito fundamento & termino, non sic actio, quia illa causat terminum. Tum quinto, quia relatio necessario manet ad permanentiam extremorum, non semper autem manet origo termini ab agente illis positis. Tum sexto, quia relatio non fundat relationem, sed tamen aliqua relatio fundatur super actionem. 5. Metaphysic. Ista sunt motiua principalia, ad quae dicitur quod solum probant quod originare & originari, vel actio & passio, seu facere & pati vt sunt praedicamenta non dicunt solos respectus de genere relationis, quod conceditur. Sed non probant quin dicant motum cum duplici respectu, quorum vnus est in agente & alius in passo: vnde actio dicit motum cum vno respectu, & passio dicit cum alio respectu. In diuinis autem iterum concedo quod originare & originari non dicunt in sua ratione solos respectus, sed diuinam actionem cum respectu dantis vel accipientis, vt dicit Sanctus Thomas de potentia Dei. quaestione secunda, articulo quinto. Actio generatio (inquit) in diuinis significat actionem cum aliquo respectu, vnde ipsa generatio est Dei actio, quae est eius essentia cum aliquo respectu. Ad ter. tium dicitur quod nos non ponimus, quod generare sit realiter elicitum in diuinis, sed significatur modo actionis & concipitur sub conceptu actionis, quae inuenitur in creatis, vbi est actio realiter elicita. Nec est repugnantia quod potentia generandi sit vere productiua, & quod generare non habeat modum actionis praedicamentalis: quia non oportet quod potentia generandi sit productiua, aut elicitiua generationis, sed filij.
Ad primum contra tertia conclusionem conceditur maior, & negatur minor. Dico enim quod omnia quae sunt in diuinis in patre sunt sine fluxu: sed sunt in vltimo complementi. Concedo tamen quod eadem res, quae est paternitas & generare possit concipi sine falsitate in ratione formae quiescentis, & in ratione actionis, quod conceptus actionis repraesentet illam, quo ad illam imperfectionem, quae est in creata actione, scilicet quod actio creata est quidam fluxus, & eductio de potentia in actum, aut quaedam tendentia in extrinsecum, sed quo ad hoc quod actio, & operatio est vltima actualitas & perfectio potentiae, sicut esse est actualitas essentiae, & quo ad hoc generare potest concipi per modum actionis & fluxus inquantum in ratione actionis & fluxus importatur perfectio, scilicet actualitas, potest etiam illa eadem res concipi in ratione percipientis & quiescentis inquantum negatur imperfectio, quam: dicit fluxus. Et cum dicitur: si illa res in sui existentia non habet modum fluxus. &c. negatur consequentia: non enim est de ratione productionis talis fluxus: sed solum vltima actualitas qua communicatur perfectio alteritita quod dicit actualitatem vltimam potentiae cum relatione ad illud, cui conmunicatur actus: sed in creaturis communicatur imperfectio, scilicet fluxus ille, qui est exitus aut eductio de potentia passiua in actum.
Ad secundum dico ad minorem, quod illa res quae est paternitas, & generare, vere est positiua filij, & relatiua patris ad filium. Concedo tamen quod vt est paternitas est relatiua, sed non positiua in esse: sed vt est generare: quia generare dicit actionem diuinam cum relatione: paternitas autem relationem solum, sed ex hoc non sequitur, quin sit ibi vere paternitas secundum propriam rationem relationis: nec quod realiter distinguatur a generare, sed solum quod aliter est in re & perfectius quam in intellectu: quia in re non solum est relatio, sed est substantia, & essentia, & sapientia, & actus, & omni potentia, & infinite perfectae. In intellectu autem dum concipitur sub ratione paternitatis non intelligitur, nisi vt relatio, & non vt actus potentiae generatiuae: nec vt essentia. &c. vnde argumentum solum concludit, quod ratio paternitatis, quam habemus, vel in qua concipimus diuinam relationem, non compraehendit illam, & ideo dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 28. art. 2. ad tertium. Si (inquit) in perfectione diuina nihil plus contineretur quam quod significat nomen relatiuum: sequeretur quod esse eius esset imperfectum, vtpote ad aliud se habens: sicut si non contineretur ibi plus quam significetur nomine sapientiae, non esset aliquid subsistens: sed quia diuinae essentiae perfectio est maior, quam quod significatione alicuius nominis comprehendi possit, non sequitur si nomen relatiuum, vel quodcunque aliud nomen dictum de Deo non significat aliquid perfectum, quod diuina essentia habeat esse imperfectum: quia diuina essentia comprehendit in se perfectionem omnium generum. Haec ille.
Et ibidem ad secundum dicit. Plus continetur in perfectione diuine essentiae, quam aliquo nomine significari possit: vnde non sequitur quod in Deo praeter relationem sit aliquid aliud secundum rem, sed solum secundum consideratam nominum rationem. Haec ille.
Ex quo patet, quod relatio est vere & realiter in Deo, & non solum ex opere intellectus, sicut arguens dicit: sed relatio non solum in diuinis habet illud solum, quod significat nomen relantiuum.
Ad tertium negatur minor, generare enim vere est in patre. Et ad primam probationem: dico quod actio transiens est in passo, sed actio immanens est in agente, quod non semper patitur. vbi agens est suum esse: tunc enim sicut in eo non differt esse & essentiatita nec agere & potentia, vt dicitur prima parte. q. 3. art. 4. Ad aliam probationem dico, quod generare non egreditur secundum rem, sed solum secundum modum significandi & intelligendi Deum in creaturis.
Ad quartum dico, quod maior est falsa: nam ad veritatem locutionum non sufficit aspicere ad identitatem rei, sed oportet aspicere per modum significandi ad identitatem vel distinctionem rationis, vt dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 39. ar. 4. vnde de potentia Dei. q. 8. art. 1. ad 7. dicit, quod non oportet semper omnia, quae praedicantur de aliquo praedicari de omni eo, quod est idem illi, nec oportet quod si aliquid dicitur de aliquo quod omne idem illi praedicato dicatur de eodem subiecto, & de hoc visum fuit di. 2. dicimus enim Deus generat, & negamus istam. diuinitas generat: ita in proposito.
Ad quintum negatur minor. nam filius non est ipsum generare. Nec valet probatio, quia procedit de actione praedicamentali: quam negamus in Deo.
Ad confirmationem dico. quod creatio actio est diuina essentia, vt alias dicetur in secundo. Ad sextum dico. quod inter relationem & fundamentum sufficit distinctio rationis, vbi relatio non est accidens Ad septimum dico. quod generare & paternitas distinguuntur in creatis, vbi accidentia sunt, & generare est actio transiens. secus est in diuinis, vbi nec est actio transiens in passum, nec accidens habet.
Ad octauum dico. quod nihil quod sit in Deo formaliter: continetur sub genere proprie vel reductiue, sed quodlibet est extra genus, & ideo sicut ibidem est idem substantia & relatio & actio, secus est de illis quae limitantur ad genus.
Ad nonum dico, quod in diuinis non est aliquid quod fluat. licet ibi aliquid significetur per modum, quo fluxus in creatis significatur.
Ad decimum dico, quod in talibus locutionibus ly quia non dicit causam proprie loquendo, sed formale, quo aliquid est tale, vel tale. multum autem interest inter esse causam formalem alicuius, & esse illud quo est formaliter tale, sicut se habet diuinitas ad Deum, & patrem. ita in proposito cum dicitur, quia generat est pater. ly quia dicit formale fundamentum relationis paternitatis, scilicet generationem. Cum autem dicitur. quia pater est generat. ly quia, dicit formale quo pater agit vt actu primo, scilicet paternitatem, quae intelligituin ratione potentiae generandi.
Ad vndecimum dicitur. quod inquisitio illa est bona, quia inquiritur vnde habet illa res, quae est origo & relatio quod constituat. an ideo quia est origo. an quia relatio. sicut non est vanum quaerere, an Deus generet, vel diuinitas.
Ad primum contra quartam conclusionem dicitur. & negatur minor. sicut dixi secundum praecedentia. nec valet probatio. stat enim filium vere produci sine hoc, quod aliquid sit in patre habens modum fluxus vel effluxus, sed tamen non potest a nobis illud intelliginisi concipiendo generationem diuinam per modum actionum creaturarum, in quibus est fluxus, nec concipiuntur sine fluxu.
Ad secundum dico. quod solum concludit, quod paternitas vt relatio est posterior ad generare secundum intellectum nostrum. quod conceditur. non autem vt constitutiua.
Ad tertium negatur diuisio facta in maiori. paternitas praeintelligitur generationi. non quia eliciat vel faciat, ad hoc quod generatio eliciatur. nec vt sit ratio fundandi generationem, sed quia constituit suppositum quod praeintelligitur generationi. prius enim suppositum intelligitur esse constitutum quam intelligatur generare: licet non sit ibi prioritas in re, sed in modo nostro concipiendi.
Ad quartum quod est contra aliud dictum in conclusione negatur minor. nam ibi assumuntur multa falsa. Primum est quod generare constituat suppositum formaliter. Secundum quod paternitas vel constitutio per paternitatem aliquid habeat de opere intellectus. Tertium quod paternitas non habeat in re modum habitus, sed fluxus: & alia multa quae falsa sunt. vt saepe dictum est. Et sic patet quod argumenta eius non procedunt contra conclusiones positas. Ad argumentum in pede quaestionis patet responsio per quartam & quintam conclusiones. Haec de quaestione