Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum verbum increatum emanet ut intellectio actualiter

QVAESTIO II. Vtrum verbum increatum emanet vt intellectio actualiter

ITERVM circa eandem distinctionem quaeritur. Vtrum verbum increatum emanet vt intellectio actualis.

Et arguitur quod sic. Nam dicit Ansels monal. cap. 48. quod verbum rei est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria facta. Et Augus 15. de trini. cap. 16. dicit quod cogitatio nostra perueniens ad illud quod est interius, ac inde formata, verbum nostrum est

In oppositum arguitur. Conceptus rei non est actualis intellectio, sed verbum est conceptus habitus de re: igitur &c.

I hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.

Articulus 1

QVantum ad primum sit prima conclusio. Verbum intellectus nostri est illa conceptio, vel intentio, vel similitudo rei, quam intelligens per actum intelligendi producit. Ista conclusio probatur sic secundum mentem Sanctus Thomas Illud est verbum interius, quod significatur per exterius, & vocale verbum vocis non significat actum intellectus, nec speciem intelligibilem: ergo erit aliquid ad quod terminatur actus intelligendi, scilicet conceptus rei.

Item illud est verbum intellectus possibilis, quod intellectus possibilis dicit per actum suum, sed per suum actum intelligendi non dicit speciem intelligibilem, quia illa est principium actus, nec dicit actum met, quia tunc omnis actus intellectus esset reflexus: ergo dicit aliquid, quod terminat actum intelligendi, scilicet conceptum qui immediate intellectionem terminat: sicut calor calefactionem. Haec est mens Sancti Thomae de potentia Dei quaest. 8. articulo primo vbi sic ait. Intellectus in intelligendo ordinem ad quatuor habere potest, scilicet ad rem quae intelligitur, ad speciem intelligibilem, qua intellectus fit in actu, & ad suum intelligere, & ad conceptionem intellectus, quae quidem conceptio a tribus praedictis differt. & re quidem intellecta, quia res intellecta interdum est extra intellectum, conceptio autem intellectus non est nisi in intellectu, & iterum conceptio intellectus ordinatur ad rem intellectam sicut ad finem, propter hoc enim intellectus conceptionem rei in se format, vt rem intellectam cognoscat. Differt autem a specie intelligibili, nam species intelligibilis, qua sit intellectus in actu, consideratur vt principium actionis intellectus, cum omne agens agat secundum quod est in actu, in actu autem fit per aliquam formam, quam oportet esse actionis principium, differt autem ab actione intellectus, quia praedicta conceptio consideratur vt terminus actionis, & quasi quoddam per ipsam constitutum. Intellectus enim sua actione format rei diffinitionem, vel propositionem affirmatiuam, aut negationem. Haec autem conceptio intellectus in nobis proprie dicitur verbum, hoc enim est quod verbo exteriori significatur, vox enim exterior neque significat ipsum intellectum, neque speciem intelligibilem, neque actum intellectus, sed intellectus conceptionem, qua mediante refertur ad rem, huiusmodi igitur conceptio siue verbum, qua intellectus noster intelligit rem aliam a se, ab alio oritur, & aliud repraesentat. Oritur quidem ab intellectu per suum actum: est vero similitudo rei intellectae, Cum vero intellectus seipsum intelligit, verbum praedictum siue conceptio eiusdem est propago & similitudo, scilicet intellectus seipsum intelligentis, & hoc ideo contingit, quia affectus assimilatur causae secundum suam formam, forma autem intellectus est res intellecta, & ideo verbum quod oritur ab intellectu est similitudo reiintellectae, siue sit idem quod intellectus, siue aliud, huiusmodi autem verbum nostri intellectus, non est enim de essentia eius, sed est quasi passio ipsius, non tamen est extrinsecum ab ipso intelligere intellectus, cum ipsum intelligere compleri non possit sine verbo praedicto. Si ergo aliquis intellectus sit, cuius intelligere sit suum esse, oportebit od verbum illud non sit extrinsecum ab esse ipsius intellectus, sicut nec ab intelligere, huiusmodi autem est intellectus diuinus, in Deo enim est idem esse & intelligere, oportet igitur quod verbum eius non sit extra essentiam eius, sed et coessentiale. Eandem sententiam ponit de veritate. quaestione quarta articulo primo vbi dicit triplex verbum, scilicet verbum cordis sine voce prolatum, quod non est aliud nisi illud quod per intellectum concipitur, ad quod significandum verbum exterius profertur.

Item exemplar exterioris verbi, & hoc dicitur verbum interius, quod habet imaginem vocis. Et verbum exterius expressum, quod dicitur verbum vocis. Articulo autem secundo, expressius ponit supradicta, scilicet quod verbum intellectus nostri est illud, ad quod operatio intellectus nostri terminatur, quod est ipsum intellectum, quod dicitur conceptio intellectus, siue sit conceptio significabilis per vocem incomplexam, vt accidit quando intellectus forma quidditates rerum, siue per vocem complexam, quod accidit quando intellectus componit & diuidit. Et post subdit, quod ipsa conceptio est effectus actus intelligendi, & quod verbum intellectus in nobis duo habet de ratione sua, scilicet quod est intellectum, & quod est ab alio expreisum.

Idem ponit. quaestione tertia articulo secundo. Forma in intellectu habet esse dupliciter. Vno modo ita quod sit principium actus intelligendi, sicut forma quae est intelligentis inquantum est intelligentis, & haec est similitudo intellecti ab eo. Alio modo ita quod sit terminus actus intelligendi, sicut artifex intelligendo excogitat formam domus, & cum illa forma sit excogitata per actum intelligendi, & quasi per actum affecta non potest esse principium actus intelligendi, vt sit primum quo intellectus intelligit, sed magis se habet vt intellectum, quo intelligens aliquid operatur, nihilominus tamen forma praedicta est secundum, quo intelligitur, quia per formam excogitatam artifex intelligit quid operandum sit, sicut in intellectu speculatiuo videmus quod species qua intellectus informatur vt intelligat actu, est primum, quo intelligitur. Ex hoc autem quod effectus in actu per talem formam operari potest iam formando quidditates rerum & componendo & diuidendo, vnde ipsa quidditas formata in intellectu, vel etiam compositio & diuisio est quoddam operatum ipsius, per quod tamen intellectus venit in cognitionem rei exterioris, & sic est secundum quo intelligitur. Haec ille.

Eandem tenet sententiam prima parte. quaest. 34. articulo primo vbi ponit quadruplex verbum. Sciendum (inquit) quod verbum tripliciter in nobis proprie dicitur. Quarto autem modo dicitur improprie siue figuratiue, manifestius autem & communius in nobis dicitur verbum quod voce profertur, quod quidem ab interiori procedit quantum ad duo, quae in verbo exteriori inueniuntur, scilicet vox ipsa & significatio, vox enim significat conceptum intellectus secundum Philosophum 1. Perihermenias, & iterum vox ex significatione vel imaginatione procedit, vt in libu de anima dicitur. Vox autem quae non est significatiua verbum dici non potest. Ex hoc autem dicitur vox exterior, quia significat interiorem mentis conceptum, sic ergo primo & principaliter interior mentis conceptus verbum dicitur. Secundario ipsa vox interioris conceptus significatiua. Tertio ipsa vocis imaginatio verbum dicitur, & hos tres modos verbi ponit Damascenus. Dicitur autem figurate quarto modo verbum illud, quod verbo significatur vel efficitur: sicut consueuimus dicere, hoc est verbum quod dixi tibi, vel quod mandauit rex demonstrato aliquo, quod verbo significatum est, vel simpliciter enunciantis, vel etiam imperantis, dicitur autem proprie verbum in Deo secundum quod verbum significat conceptum intellectus. Haec ille.

Eandem similiter distinctionem quo ad tria membra ponit 1. sentent. distin. 27. quaest. 7. articulo primo. Dicit enim quod triplex verbum inuenitur in nobis, scilicet cordis, & vocis, & quod habet imaginem vocis. Primo modo dictum verbum, scilicet cordis illud a quibusdam appellatur verbum rei, quia est immediata similitudo rei, a Damascen. autem vocatur naturalis intellectus motus velut lux eius & splendor, ab Augustnus autem dicitur verbum animo impressum. Sed verbum secundo modo dictum scilicetquod est in corporali actione per motum linguae & aliorum instrumentorum corporalium, diciturque verbum vocis, appellatur a Damascen. nuntius intelligentiae, & ab Augustnus verbum cum syllabis pronunciatum. Verbum autem tertio modo dictumsclicet quod est in imaginatione, quando quis imaginatur voces, quibus conceptum intellectus proferre valeat, vocatur verbum speciei & vocis, & a Damasstus dicitur verbum in corde enunciatum, & ab Augus verbum cum syllabis cogitatum. Dicit etiam quod in operationibus intellectus est quidam gradus. Primo enim est simplex intuitus intellectus in cognitione intelligibilis, & hoc nondum rationem verbi. Secundo est ibi ordinatio illius intelligibilis ad manifestationem vel alterius secundum quod aliquis loquitur alteri, vel sui ipsius secundunquod aliquis loquitur sibijpsi. Et hoc primo accipit rationem verbi, vnde verbum nihil aliud dicit quam quandam emanationem ab intellectu per modum manifestantis, & quia potest esse duplex veri intuitus, vel scilicet veri simpliciter, vel vlterius secundum quod verum extenditur in bonum & conueniens, & haec est perfecta appraehensio, ideo est duplex verbum scilietverbum rei pro latae, quae placet quod spirat amorem, & hoc est verbum perfectum, & verbum reiquae displicet, vnde Augustnus dicit, quod verbum dicitur in animo impressum: quamuis res ipsa displiceat, aut non placeat. Haec ille.

Sciendum tamen, quod in articulo sequenti videtur ponere, quod species intelligibilis sit verbum, in quo videtur praedictis contradicere, sed bene consideranti patet, quod non contradicit, non enim intelligit quod verbum sit species actui praeuia, & quae consideratur vt principium actus intelligendi, sed loquitur de specie concepta in intellectu & ordinata ad manifestationem, vel ad se, vel ad alterum. Sit ergo prima conclusio huius articuli, quod verbum intellectus nostri non est actus intelligendi, nec species actui praeuia: sed conceptio, ad quam actus intelligendi terminatur. Istam conclusionem ponit primo contra Gentil. cap. 54. & lib. 4. c. 11.

Secunda conclusio. Licet omne intelligere in nobis sit dicere, non tamen in Deo in hunc sensum, quod quaecunque persona intelligit eadem persona proprie dicit. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 4. artic. 2. ad quintum. In nobis (inquit) dicere non solum significat intelligere, sed intelligere cum hoc, quod est ex se exprimere aliquam conceptione, nec aliter possumus intelligere, nisi huiusmodi conceptionem exprimendo, & ideo omne intelligere in nobis proprie loquendo est dicere, sed Deus potest intelligere sine hoc, quod aliquid ex ipso procedat secundum rem, quia in eo idem est intelligens, & intellectum, & intelligere, quod in nobis non accidit, & ideo non omne intelligere in Deo proprie loquendo dicitur dicere. Haec ille. Et intendit quod dicere includit intelligere, & cum hoc relationem originis, & ideo soli patri conuenit dicere. Eandem conclusionem ponit parte prima. q. 43. artic. 1. ad tertium. Intelligere (inquit) & dicere differunt, nam intelligere importat solam habitudinem intelligentis ad rem intellectam, in qua nulla ratio originis importatur, sed dicere importat principaliter habitudinem ad verbum conceptum, nihil enim aliud est dicere quam proferre verbum, & mediante verbo importat habitudinem ad rem intellectam, quae verbo prolato manifestatur intelligens, & sic sola persona, quae profert verbum est dicens in diuinis, cum tamen singula personarum sit intellecta, & intelligens, & per consequens verbo dicta. Haec ille.

Tertia conclusio In diuinis est verbum, quod producitur per actum intellectus paterni. Ista conclusio sequitur ex praedicta, quam etiam ponit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 9. arti. 5. De ratione (inquit) eius quod est intelligere, est quod sit intelligens & intellectum, illud autem quod est per se intellectum, non est res illa, cuius notitia per intellectum habetur, cum illa quandoque sit intellecta in potentia tantum, & sit extra intelligentem, sicut cum homo intelligit res materiales, vt animal, vel lapidem, aut aliquid huiusmodi, cum tamen oporteat quod intellectum sit in intelligente, sitque vnum cum ipso, neque etiam intellectum per se est similitudo rei inteslectae per quam informatur intellectus ad intelligendum. Intellectus enim non potest intelligere, nisi secundum quod sit actu per hanc similitudinem, sicut nec aliquid aliud potest operari secundum quod est in potentia, sed secundum quod sit actu per aliquam formam. Haec igitur similitudo se habet in intelligendo sicut intelligendi principium, vt calor est principium calefactionis, non vt intelligendi terminus, hoc ergo est primo & per se intellectum quod inteliectus in seipso concipit de re intellecta, siue illud sit dic finitio, siue aliqua enunciatio secundum quod ponuntur duae operationes intellectus tertio de anima, hoc autem sic ab intellectu conceptum dicitur verbum interius, hoc enim est quod significatur per vocem, non enim vox exterior significat ipsum intellectum, aut formam ipsius intelligibilem, aut ipsum intelligere, sed conceptum intellectus, quo mediante significat rem, vt cum dico homo vel homo est animal, & quantum ad hoc non differt vtrum intellectus intelligat aliud a se, sicut enim cum intelligit aliud a se format conceptum illius rei, quod voce significatur, ita cum intelligit seipsum format conceptum sui, quod etiam voce potest exprimere, cum igitur in Deo sit intelligere, & intelligendo seipsum intelligat omnia alia oportet quod in ipso ponatur esse conceptio intellectus quae est absolute de ratione eius, quod est intelligere. Si autem possemus compraehendere intelligere diuinum quid & quomodo est, sicut comprehendimus intelligere nostrum, non esset supra rationem conceptio verbi diuini, sicut neque conceptio verbi humani, possum tamen scire quid non sit, & quomodo non sit illud intelligere, per quod possumus scire differentiam verbi concepti a Deo: & verbi concepti ab intellectu nostro. Scimus enim primo, quod in Deo est vnum tantum intelligere non multiplex, sicut in nobis, aliud est enim intelligere nostrum, quo intelligimus lapidem, & quo intelligimus plantam, sed vnum est Dei intelligere, quo Deus intelligit se & alia omnia, & ideo intellectus noster concipit multa verba, sed verbum conceptum a Deo est vnum tantum. Iterum intellectus noster imperfecte plerunque intelligit & seipsum & alia, intelligere autem diuinum non potest esse imperfectum, vnde diuinum verbum est perfectum perfecte omnia repraesentans, verbum autem nostrum frequenter est im perfectum. Iterum in intellectu nostro aliud est intelligere: aliud est esse, & ideo verbum conceptum in intellectu nostro, cum procedat ab intellectu inquantum est intelligens non vnitur ei in natura, sed solum intelligere. Intelligere autem Dei est esse eius, vnde verbum quod procedit ab eo inquantum est intelligens procedit ab eo inquantum esexistens, & propter hoc verbum conceptum habet eandem essentiam & naturam, quam intellectus concipiens, & quia quod recipit naturam in rebus viuentibus dicitur genitum & filius, verbum diuinum dicitur genitus & filius, verbum autem nostrum non potest dici genitum ab intellectu nostro, nec eius filius nisi metaphorice, sic ergo relinquitur quod cum verbum intellectus nostri ab intellectu differat in duobus, scilicet in hoc quod est ab eo, & est alterius naturae, subtracta a verbo diuino naturae differentia, vt ostensum est, relinquitur quod sit differentia secundum hoc solum quod ab alio. Haec ille in forma.

Quarta conclusio. Licet verbum in diuinis possit sumi essentialiter, tamen proprie loquendo est nomen personale & non essentiale. Prima pars patet, nam verbum siue dicatur operatio intelligendi, vel ipsa species, aut conceptus intellectus sine vtroque istorum, impossibile est aliquem intelligere, vtrunque enim istorum est id, quo quis formaliter intelligit, & ideo impossibile est quod hoc modo accipiendo verbum aliquis formaliter intelligat nisi verbo intellectus sui, quod sit eius operatio, vel ratio operationis ad eam se habens, sicut medium cognoscendi, vnde cum pater intelligat si non esset in diuinis verbum nisi personale quod est filius, oporteret quod pater intelligeret filio quasi formaliter, quod est inconueniens, & ideo oportet dicere quod verbum in diuinis dupliciter accipitur, scilicet essentialiter & personaliter, sicut & amor quod est proprium nomen Spiritus Sancti, cum enim verbum cordis quod est similitudo ipsius rei intellectae prout est concepta in intellectu, & ordinata ad manifestationem vel ad se vel ad alium. Ita species in diuinis potest accipi dupliciter, vel secundum quod dicit illud, quo aliquid formaliter in diuinis intelligitur, & sic cum ipsa essentia per seipsam intelligatur & manifestetur, ipsa essentia erit verbum, & sic verbum, & intellectus, & id cuius est verbum non differunt ibi nisi secundum rationem, sicut in diuinis non differt quo intelligitur, & quod intelligitur, & quod intelligit, vel secundum quod conceptus, vel species nominat aliquid distinctum ab eo realiter, cuius similitudinem gerit, & sic verbum dicitur personaliter & conuenit filio, in quo manifestatur pater, sicut principium in eo quod est a principio per modum intellectus praecedens. Haec sunt verba in forma Sancti Thomas primo sentent. distin. 27. quaest. 2. artic. 2. Et sic patet prima pars conclusionis. Sed secunda pars probatur sic per eundem in de veritate. quaest. 4. articu. 2. Verbum intellectus in nobis duo habet, scilicet quod est intellectum & quod est ab alio expressum, si ergo secundum vtriusque similitudinem verbum dicatur in diuinis, tunc non solum importabitur per nomen verbi processus rationis, sed etiam rei. Si autem secundum similitudinem alterius tantum scilicet quod est intellectum, sic hoc nomen verbum in diuinis non importabit processum realem, sed rationis tantum, sicut & hoc nomen intellectum, sed hoc non erit secundum propriam sui acceptionem, quia si aliquid eorum quae sunt de ratione alicuius auferatur, iam non erit propria acceptio, vnde si verbum proprie accipiatur in diuinis non dicitur nisi personaliter. Si autem accipiatur communiter, poterit etiam dici essentialiter, sed quia tamen nominibus est vtendum vt plures secundum Philosophum, vsus est maxime aemulandus in significationibus nominum, & quia omnes Sancti vtuntur communiter nomine verbi, prout personaliter dicitur, ideo hoc magis dicendum est, quod personaliter dicatur. Haec ille.

Idem ponit prima parte. q. 34. artic. 1. ait enim. Ipse conceptus cordis de ratione sua habet quod ab alio procedat scilicet a notitia concipientis, vnde verbum secundum quod proprie dicitur in diuinis significat aliquid ab alio procedens quod pertinet ad rationem nominum personalium in diuinis, eo quod diuinae personae distinguuntur secundum originem, vnde oportet quod nomen verbi secundum quod proprie dicitur in diuinis non accipiatur essentialiter, sed personaliter tantum. Haec ille. Et si arguatur quod verbum non sit proprie quid personale, quia per verbum pater formaliter intelligit, sed filium non formaliter intelligit: ergo filius non proprie est verbum.

Respondetur quod vbi verbum est alterius essentiae a dicente, maior est vera, tunc enim intellectus dicens aliquid potest habere formaliter a verbo, sed vbi dicens concat eandem essentiam verbo suo, tunc verbum non potest esse ipsi dicenti formalis ratio intelligenti, aut aliud faciendi, quia non per essentiam quam accepit, quia illam habebat dicens, postquam conicaret eam prioritate rationis, nec per aliam essentiam, quia non habet aliam quam dicens, & sic non est proprie de ratione verbi, quod per ipsum formaliter dicens illud verbum intelligat, verum illud quo intelligens intelligit formaliter tanquam specie vel obiecto primario potest quodammodo dici verbum, vt patet in prima parte conclusionis.

Sciendum tamen quod licet pater non intelligat formaliter per filium tanquam per speciem vel medium cognoscendi, tamen conceditur quod pater intelligit in filio seipsum, & omnia alia inquantum videt filium esse similitudinem suam & omnium aliorum, sicut principium videtur in eo cuius est, quamuis etiam principium in seipso videatur, possum enim videre hominem in sua imaginatione, quamuis etiam ipsum per seipsum videam: & ita etiam quamuis pater seipsum videat in se & omnia alia, tamen omnia potest videre in filio & seipsum, sicut & seipsum videre potest in creatura inquantum ipsum creatura repraesentat, quamuis imperfecte. Verba sunt Sancti Thomas 1. sentent distin. 27. q. 2. artic. 2. ad quartum.

Quinta conclusio. Verbum dicit respectum ad creaturas non ex sua proprietate personali, sed ratione essentiae, quae includitur in significato personae. Hanc ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 34. artic. 3. ad primum. In nomine (inquit) personae importatur natura oblique, nam persona est rationalis naturae indiuidua substantia, in nomine igitur diuinae personae quantum ad relationem non importatur respectus ad creaturas, sed importatur in eo quod pertinet ad naturam, sicut enim proprium est filio quod sit filius, ita proprium est ei quod sit genitus Deus, vel genitus creator, & per hunc modum importatur relatio ad creaturam in nomine verbi. Haec ille.

Et de veritate. q. 4. artic. 5. dicit. Hoc nomen verbum imponitur ad significandum aliquid absolutum cum respectu adiuncto, est enim verbum idem quod sapientia genita, vt dicit Auguius nec ob hoc impeditur, quin verbum personaliter dicatur, quia sicut personaliter dicitur pater, ita & Deus generans, vel Deus genitus: contingit autem vt aliqua res absoluta ad plura possit habere respectum, & inde est quod nomen illud quod imponitur ad significandum aliquid absolutum, ad quod sequitur aliquis respectus potest ad plura dici relatiue, secundum quod scientia dicitur relatiue ad scibile inquantum est scientia, sed inquantum est accidens quoddam vel forma refertur ad scientem. Ita etiam hoc nomen verbum habet respectum ad dicentem, & illud quod verbo dicitur, ad quod potest dici dupliciter, vno modo secundum conuertentiam nomns, & sic verbum dicitur ad dictum, alio modo sicut ad rem cui conuenit ratio dicti, & quia pater principaliter dicit se generando verbum suum, & ex consequenti dicit creaturas, ideo principaliter, & quasi per se verbum refertur ad patrem, sed a&x consequenti & quasi per accidens refertur ad creaturam accidit enim verbo vt per ipsum creatura dicatur. Haec ille Et ibidem ad quartum dicit. Quia ex illa parte, qua hoc nomen verbum aliquid absolutum dicit habet habitudinem causalitatis ad creaturam, sed ex respectu realis originis, quem importat efficitur personale, ex quo respectum ad creaturam non habet. Haec ille.

Sciendum tamen quod 1. sentent. distin. 27. q. 2. articu. 3. videtur aliter dicere. Ait enim Quia verbum non semper dicit respectum ad creaturam, sed quandoque dicitur cum respectu, & quandoque sine respectu, quod sic patet, verbum enim siue dicatur personaliter, siue essentialiter est species concepta, in qua est similitudo eius quod dicitur & dicentis, quando aliquis seipsum dicit, constat autem quod diuina essentia, siue pater praehabuit in se similitudinem omnis creaturae, sicut exemplar, vnde illud quod significatur vt species vel similitudo patris, aut diuinae essentiae, si perfecta sit similitudo continebit in se similitudinem omnium rerum, sed quamuis aliquid sit species vel similitudo alterius, non tamen oportet quod semper quando conuertitur in speciem conuertatur in illud, cuius est species vel similitudo, quia in speciem vel imaginem contingit fieri conuersionem dupliciter, vel secundum quod est species talis rei, & tunc eadem est conuersio in rem, & in speciem rei, vel in speciem secundum quod est res quaedam, & sic non oportet quod eadem conuersione conuertatur quis per intellectum in speciem rei & in rem, sicut quando quis considerat imaginem inquantum est corpus lapideum, & non inquantum est similitudo Sortis vel Platonis. Dico igitur quod cum Deus ipse sit similitudo vel species omnium rerum, dupliciter conuersio intellectus potest fieri in ipsum, vel absolute, scilicet secundum quod est res quaedam, vel inquantum est similitudo omnium rerum, & vtroque modo Deus cognoscit seipsum, & supra se conuertitur, quamuis non diuersa, sed vna operatione, vnde si verbum accipiatur prout sequitur intuitum intellectus diuini secundum quod absolute seipsum intuetur, sic verbum absolute dicitur in diuinis sine respectu ad creaturam, siue essentialiter, siue personaliter dicatur. Si autem verbum sequatur intuitum intellectus diuini prout conuertitur supra se inquantum est similitudo omnium rerum & exemplar, tunc in verbo accipitur respectus ad creaturam, vt est respectus artis ad artificiata, & sic proprie verbo competit ratio artis. Si tamen verbum accipiatur secundum ordinem manifestationis ad alterum, sic semper dicit respectum ad creaturam, quia talis manifestatio diuini intellectus est per eductionem creaturarum. Haec ille. Sed quia illa quae dicit in summa, & in quaestionibus disputatis melius dicta videntur, ideo dico sicut prius.

Sexta conclusio. Sicut verbum si capiatur proprie dicitur personaliter in diuinis de solo filio, ita & imago. Quia enim imago dicatur personaliter in diuinis probat Sanctus Doctor prima parte. q. 35. artic. 1. De ratione (inquit) imaginis est similitudo, non tamen quaecunque similitudo sufficit ad rationem imaginis, sed similitudo quae est in specie rei, vel saltem in aliquo signo speciei. Signum autem speciei in rebus corporeis maxime videtur esse figura, videmus enim quod diuersorum animalium secundum speciem sunt diuersae figurae, non autem diuersi colores, vnde si depingatur color alicuius reiin pariete, non dicitur esse imago nisi depingatur figura, sed nec ipsa similitudo speciei vel figurae sufficit ad rationem imaginis, sed requiritur originis vera ratio, quia vt dicit Augustnus 83. quaestionum. Vnum ouum non est imago alterius, quia non est de hoc expressum, ad hoc autem quod aliquid sit vere imago requiritur, quod ab alio procedat simile ei in specie, vel saltem in signo speciei, ea vero quae processionem, siue originem important personalia sunt, vnde imago est nomen personale. Haec ille. Sed quod solum conueniat filio, probat ibidem articu. 2. dicens. Quamuis Spiritu Sanctus sua processione accipiat naturam patris sicut filius, non tamen dicitur natus, ita etiam licet accipiat similem speciem patris non dicitur imago, quia filius procedit vt verbum, de cuius ratione est similitudo speciei ad aliud, a quo procedit, non autem de ratione amoris, quanquam hoc conueniat amori, quod est Spiritus sanctus inquantum est amor diuinus. Haec ille. Et haec de 1. artic.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum restat arguere contra conclusiones. Et quidem contra primam conclusionem arguit Aureolus prima quaestione nonae distinctionis huius primi sic. Nulla forma existens subiectiue in intellectu vel fantasmate ponenda est, ad quam aspiciat intellectus, cuius productio appelletur dictio, ergo tota positio & omnia quae dicta sunt de ipso verbo falsa sunt, consequentia nota est, sed antecedens probatur: quia forma quam experimur nos aspicere, dum intelligimus rosam simpliciter, aut fsorem, non est aliquid reale inhaerens alicui, vel subsistens, sed est ipsamet res habens esse intentionale conspicuum & apparens, quod probatur, nulla enim forma simpliciter non singularis, nec limitata potest esse inhaerens intellectui vel fantasmati, nec esse subsistens, si enim hoc detur, cum forma simpliciter infinita sit, & adaequans omnia indiuidua sequeretur, quod esset aliqua res infinita inhaerens intellectui vel fantasmati, vel subsistens praeter primam formam quae est Deus, quod est omnino impossibile, sed constat quod rosa ista, quam aspicit intellectus, & forma ista specularis, quae terminat mentis intuitum, ista non est natura singularis, sed natura simpliciter & quidditas tota, concipiendo enimhominem vel rosam non terminamus aspectum ad hanc rosam vel illam, ad hominem istum vel illum, sed ad rosam vel hominem simpliciter, ergo ista forma specularis vel idolum, vel conceptus non potest esse aliquid reale inhaerens intellectui vel fantasmati, nec esse aliquid subsistens.

Secundo sic probatur eadem propositio pro antecedente assumpta. Nulla forma non singularis habet subiectum singulare, cum accidentia indiuiduentur in subiectis, sed forma ista specularis, quam intellectus aspicit non est singularis, immo est forma simpliciter, rosam enim simpliciter intuemur non hanc vel illam rosam, ergo si est subicctiue in intellectu, non erit intellectus aliquid singulare, sed anima simpliciter, & per consequens erit vnus intellectus in omnibus, & redibit error Commentatoris.

Tertio sic ad idem. Illam rosam quam intellectus speculariter aspicit de singularibus praedicat, & dicitur verificari, dicit enim de rosa visa, quod est rosa quam ante concepit, sed constat, quod nulla res existens in intellectu, vel fantasmate vere enunciatur de rosis existentibus extra, cum sit quoddam accidens realiter distinctum ab omnibus indiuiduis, quae sunt extra, ergo rosa ista quam aspicit intellectus tanquam formam specularem non est aliquid reale in intellectu, vel fantasmate existens subiectiue.

Quarto sic ad idem. Si sit aliqua forma specularis realiter inhaerens intellectui, ad quam terminetur aspectus intellectus, aut in illa vltimate quiescit, aut per illam ad res extra procedit, sed non potest dari primum: quia tunc scientiae non essent de rebus, sed de talibus idolis, quod omnino est ficticium & absurdum. Nec secundum potest dari. Tum quia est contra experientiam, non enim experimur nos aspicere formam rosae, & per eam vlterius ferri in rosam. Tum quia primum obiectum intellectus esset aliquid existens infra intellectum & non extra, & eodem modo primum obiectum habitus scientifici, & actus eius, qui est quiescere, esset quaedam forma specularis accidentalis, & rediret quantum ad hoc error Platonis dicentis quod intellectus aspicit ad exemplar, & non ad res ipsas, ergo impossibile est, quod talis forma specularis ponatur. Quinto sic ad idem. Non est Physicum pluralitatem rerum ponere sine causa, frustra enim fit per plura, quod potest fieri per pauciora, sed nulla necessitas ducit ad ponendum talem formam, non enim oportet eam ponere ad terminandum actum intellectus: quia non terminat eum vltimate, cum per eam transeat super rem extra, alioquin res extra non cognosceretur a nobis, nec oportet eam ponere, vt mediante ipsa res clarius cognoscatur, sufficit enim ad claram notitiam potentia & actus & similitudo medians inter potentiam & actum inter actum vero, & obiectum non est necesse aliquam formam mediare, quinimmo imperfectior esset notitia, sicut patet in visione sensitiua, quae perfectior est dum attingit immediate obiectum, quam dum attingit mediante speculo, aut aliquo speculari, ergo si talis forma ponatur erit absque omni causa, & ratione, & per consequens vanum est eam ponere & superfluum in natura.

Sexto sic. Minus indiget reali termino operatio intellectus quam operatio sensitiua, sed operatio sensitiua non indiget reali termino, imm terminatur frequenter ad rem ipsam positam in esse apparenti siue in esse intentionali, sicut Philosophus innuit secundo coeli, & mundi, vbi Commentator dicit Comento. 104. quod circulatio, quae apparet in Luna forsitam v detur alicui visio sine veritate, & non debet aliquis dicere, quod sit visio tantum, quoniam si esset visio appareret, sicut apparet ex sectione pyramidis visus ad corpus Lunae in mense, ir augmentatione & diminutione videmus lineam, quae fit in sectione earum, aliquando conuexam, aliquando profundam, vult dicere Commentator quod de mente Aristes est illam figuram, secundum quam Luna apparet aliquando circularis, aliquando media, non esse in rerum natura, sed tantummodo apparere, & breuiter qui negat, quin actus visionis possit ad apparentiam terminari, confiteri cogitur, quod omnia quae videntur vera sunt, contra quos disputat Aristotele 4. Meta. quod contradictoria essent vera, cum vni videatur sic, & alteri aliter. Relinquitur ergo quod actus intellectus non terminetur ad formam specularem habentem esse reale, sed ad rem extra habentem esse intentionale.

Septimo sic. Opinio fuit Auempace, vt patet 3. de Anima commento. 18. & commento. 43. quod intentiones imaginatae recipiuntur in fantasmate. ita quod forma illa erat subiectiue in fantasmatibus, sed illa forma intellecta non est nisi forma specularis, quam mentis intuitu speculamur. ergo isti qui ponunt formam huiusmodi specularem esse forsitan subiectiue ir fantasmatibus, sequuntur fantasiam Auempace, qui. expresse contradicit Philosopho vt dicit ibidem, Commentator. Haec sunt verba Aureotieus in forma ibidem. Ad istud etiam propositum probandum, scilicet quod per actum intellectus non formatur aliquis conceptus in mente, sed res intellecta ponitur extra animam in quodam esse conspicuo adducit multa in tertia dist. huius primi. q. 3.

Item dist. 27. q. 2. sed istis solutis quae recitata sunt patet responsio ad alia. Vlterius arguit contra Sanct. Doctorem probando quod contradicat sibi: quia scilicet vnum ponit in scripto, & oppositum in summa in materia ista scilicet de verbo. In scripto enim ponit quod verbum dicitur in diuinis essentialiter quandoque, & personaliter quandoque, in summa vero dicit quod semper tenetur personaliter si proprie sumatur. Dicit etiam se probasse quod nulla species vel similitudo, quae est ratio intelligendi potest dici verbum. Tum quia nomine verbi importatur relatio ad dicentem. Tum quia de ratione verbi est, quod sit proles mentis, & eius partus. Tum quia oportet quod gignatur de scientia nostra.

Secundo loco contra eandem conclusionem. Durandus & Petrus de Palude arguunt sic. Per operationem intra manentem nihil constituitur vel producitur, sed intelligere & dicere intellectuale sunt operationes intra manentes, ergo per eas nihil constituitur vel producitur, maior patet 9. Metaphys. vbi Philosophus ponit differentiam inter operationem intra manentem, & illam quae transit vel exit: quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur, sed per intra manentem nihil, minor patet de se, ergo &c. S dicatur quod Philosophus non intendit simpliciter dicere, quod per operationem intra manentem nihil omnino constituitur, sed quod solum per eam nihil extra constituatur, tamen intra operantem bene constituitur aliquid. Non valet: quia absurdum fuisset dicere illud, circa quod nullus potest dubitare, sed quod per operationem intra manentem nihil extra constituatur nullus vnquam dubitauit, oportet enim quod operatio attingat suum productum, quod autem intra manet, non attingit illud, quod est extra, igitur non fuit intentio Aristeles tantum dicere quod per operationem immanentem nihil extra constituatur, sed quod per eam nihil omnino constituitur, nec intra, nec extra.

Item textus contradicit huic expositioni, dicit enim ibidem Philosophus, quod operatio intra manens ipsa est finis. Et idem dicitur 1. Eth. sed constat, quod si per eam constituitur aliquis terminus intra, ipsa operatio non esset finis, sed potius res producta peream, operatio enim est propter rem operatam. Secundo. Quia principium productiuum verbi aut est sola species, aut species cum intellectione confusa. Non species sola: quia term nus productionis non est perfectior principio, productiuo, sed verbum est perfectius specie intelligibili, eo quod perfectius rem repraesentat, ergo principium eius productiuum non potest esse sola species. Similiter nec species cum intellectione confusa: quia aut illa manent simul cunterbo producto, aut non. Non potest dici quod non manent simul: quia cessante entitate principij actiui ad entitatem verbi cessaret & agere, sed cessante agere & actione ante terminum actionis, impossibile est terminum esse, ergo nullo modo esset verbum simul, nisi cum eo esset intellectio confusa & species, si haec sint eius principia productiua, hoc autem esse non potest: quia verbum non est sine noticia expressa, sed notitia confusa non stat cum notitia perfecta, igitur &c.

Tertio sic. Sicut contingit intelligere prius aliquam rem confuse & imperfecte, deinde perfectius & expresse, ita contingit nos prius diligere rem aliquid imperfecte, & postea perfectius, sed nullus ponit in voluntate, praeter actum diligendi aliquam formam productam, nec facile esset eam fingere, ergo nec praeter actum intelligendi debet quis ponere aliquam formam productam. Quarto. Per actum videndi nihil constituitur intra videntem, ergo per actum intellectus nihil constituitur intra intelligentem, antecedens supponitur, probatur consequentia: quia omnes operationes extra transeuntes, quanuis aliquae sint alijs perfectiores, omnes tamen habent hoc commune, quod per eas aliquid constituitur, ergo similiter omnes operationes intra manentes debent habere hoc commune quod per nullam, aut per omnes aliquid producatur, differentia enim secundum perfectum, & imperfectum non facit perse, quod vnum sit productiuum, aliud non, sed facit quod productum, si quod est, sit magis vel minus perfectum, propter quod si visus est imperfectior quam intellectus, non tamen propter hoc potest dici, quod per nullum actum visus aliquid producatur, per actum autem intellectus producatur aliquid, sed quod per vtrunque nihil.

Quinto. Formae quae sunt eiusdem generis propinqui quanto sunt perfectiores, tanto sunt magis actiuae, sed species intelligibilis, & verbum si sit forma eiusdem rei repraesentatiua, cuiusmodi est species, sunt eiusdem generis, nulla enim ratio est, nec ex parte subiecti, nec obiecti, nec officij, quod sint alterius, & alterius generis: quia vtraque est in eodem subiecto, & habent idem obiectum repraesentare, ergo illa quae est perfectior erit magis actiua, sed verbum est perfectior forma quam species intelligibilis, ergo si species intelligibilis, cum intellectu agente est sufficiens productiuum non solum actus intelligendi consusi, sed etiam cuiusdam formae, quae est aliud ab intelligere, quae dicitur verbum, fortiori ratione ipsum verbum cum intellectu agente erit sufficiens principium productiuum, non solum actus intelligendi expressi, sed etiam vlterioris formae, quae non erit aliquod intelligere sed verbum, & eodem modo istud secundum verbum erit productiuum tertij, & sic in infinitum, quod est inconueniens, ergo intellectus agens cum specie non est productiuum alicuius formae, quae non sit ipsum intelligere. Si dicatur quod non ostendet procedere in infinitum: quia verbum formatur ad hoc, vt res expresse cognoscatur, & ideo si peruentum est ad perfectam cognitionem rei, qua non potest perfectior haberi, cessat formatio verbi, sicut cognitiones tendendo ad perfectum non procedunt in infinitum, ideo nec formatio verbi. Hoc non valet: quia si contingit peruenire ad verbum perfectissimum, quo non sit dare perfectius saltem hoc sequitur, quod forma perfectior non erit aeque actiua, sicut forma minus perfecta eiusdem generis, immoeiusdem speciei, cum vnum verbum minus perfectum sit productiuum alterius verbi magis perfecti, verbum autem perfectissimum nullius potest esse productiuum, nec perfectioris: quia non est dare perfectius perfectissimo, nec minus perfecti: quia frustra fieret, nec aequaliter perfecti: quia superflueret. igitur.

Sexto. Quia cognoscere eandem rem perfectius, & minus perfecte non differunt secundum speciem. ergo nec repraesentare eam perfectius, & minus perfecte, qualiter nec repraesentatiua, & sic species, & verbum erunt eiusdem rationis. Septimo. Illud quod immediatius exprimitur a re aliqua, ex pressius eam repraesentat, sed species intelligibilis, si qua sit in intellectu, vel illa quae est in fantasia immediatius exprimitur a re intellecta quam verbum secundum te, igitur ipsa expressius repraesentat rem quam verbum, & per consequens sussicit ad ex pressiorem cognitionem rei, nec propter hanc oportet ponere verbum, propter quod tamen solum ponitur. Octauo. Quia sequitur secundum te, quod verbum quandoque formetur ad habendam cognitionem minus perfectam: quia secundum te beati videntes diuinam essentiam non formant verbum syllogisticum de eo, propter quod assentiant alicui enunciationi, de qua contingat eos dubitare: quia quantum ad ea, quae vident in Deo non contingit eos dubitare. Nec formant verbum de eo, per quod videant clare, quae prius videbant obscure: quia in visione beata non est processus de consuso ad clarum, & perfectum. Nec vt videant aliquam rationem, quam prius non videbant: quia a principio vnusquisque videt visione beata, quae visurus est in perpetuum, sed formant verbum, vt illa quae vident simul perfecte, & sub distinctis rationibus, vt sunt attributa diuina possint diuisim considerare considerando vnum non considerando aliud, secundum quem modum beatividentes Deum quidam laudant eum, vt sapientiam, quidam vt iustitiam, & sic de alijs attributis quod non posiene facere per solam visionem beatam, per quam simul videant & distincte omnia attributa diuina, constat autem quod illa cognitio, per quam consideramus tantum vnum attributum diuinum est imperfectior quam cognitio beata, per quam consideramus simul & nihilominus perfecte, & distincte omnia attributa, & tamen per illam oporteret formare verbum secundum te, ergo verbum necessario formatur ad habendum cognitionem imperfectiorem, quod est contra te.

Nono. Verbum secundum te est obiectum intellectus non principale, sed sicut forma specularis, vel imago repraesentatiua principalis obiecti, sed hoc non videtur verum propter tria. Primum est: quia illud quod est primo cognitum & ratio cognoscendi alterum, tale videtur esse magis cognitum, vel saltem non minus quam illud quod repraesentatur & cognoscitur per ipsum, & istud apparet in exemplo, quod adducitur de forma speculari, & imagine, sed verbum si sit talis forma, qualem tu ponis, non est magis cognitum quam res principaliter intellecta, immo minus, quin potius totaliter ignoratum, ergo verbum non est in nobis quasi forma specularis vel imago obiecta intellectui, & principalis obiecti repraesentatiua, minor patet: quia omnes experimur cognoscere rem, quae est principale obiectum, puta hominem esse animal rationale mortale, quae dicitur esse cognitio per verbum, sed quod in nobis sit aliqua forma, per quam, & in qua sicut per imaginem cognoscimus hominem esse animal rationale mortale, nullus experitur, immo de hoc dubitamus & quaerimus, nec vnum clare inuenimus. Secundum est. quia non experimur, quod intellectus noster nec se, nec suogactus, aut habitus, aut species, si quas habeat, nec aliqua alia, quae ponuntur in ipso subiectiue potest cognoscere nisi per actum refsexum, si enim per actum rectum cognosceret aliquod illorum, quae sunt in ipso subiectiue, intelligeret seipsum actu recto: quia alia intueretur in se, quod est falsum, si ergo verbum est aliqua forma existens in intellectu, impossibile est, quod ipsa sit aliquo modo obiectum intellectus secundum actum rectum, cuius oppositum tu dicis. Tertium est. Quia in voluntate non est aliqua forma, quae sit primo dilecta, & ratio diligendi alterum, ergo in intellectu non est aliqua forma, quae sit primo intellecta, & ratio intelligendi alia, consequentia patet, vt prius.

Decimo sic. Quia si verbum sit forma expresse repraesentatiua, perfecte sequitur quod de quocunque formamus verbum habemus completam, & perfectam similitudinem, consequens est falsum, vt patet de Deo, & de substantijs separatis, de quibus hic non habemus completam & perfectam cognitionem. Vndecimo. Quia si verbum esset illud, quod primo intellectus intuetur, tunc cum possit formari verbum de omni eo quod intelligitur, anima coniuncta poterit formare verbum de actusuo, & de se, & suo habitu, & sequitur cum in verbo secundum te intelligatur directe illud, cuius est verbum, q omnia illa possent intelligi actu recto. Duodecimo. Quia in diuinis ex tota & perfecta notitia patris gignitur verbum, & non ad habendam perfectam notitiam, ergo cum propter nihil aliud ponitur talis forma specularis, quam dicis verbum, nisi ad habendam perfectam cognitionem obiectisequitur quod propter hoc poni non debet. Decimotertio. Nihil potest cognosci actu recto, nisi quod est directe obiectum potentiae, sed non est directe obiectum intellectus coniuncti, nisi aliquid sensibile, ergo nihil quod est in intellectucognoscitur actu recto. Tertio loco contra eandem conclusionem arguit Gerarus de Carmelo sexto quolibet probando quod verbum non sit aliquid productum per actum intelligendi. Primo quia quandocunque alicuius operationis est praeter operationem aliquis terminus operatus per eam ille est melior, & perfectior tali operatione 1. Ethicor. & 9. Meta. sed optimum eorum, quae in nobis sunt, est perfeca operatio intellectus secundum sapientiam 10. Ethicor. quia in eo ponitur felicitas, igitur perfecta intellectio non habet aliquem terminum operatum per eam.

Confirmatur. Quia visio Dei est omnium actuum nostrorum ac desideriorum finis, sed si verbum esset terminus per visionem productus, visio non esset vltimus finis, immo talis terminus a visione distinctus. Secundo sic. Si verbum est terminus irtelledtionis, aut igitur intellectionis perfectae, aut imperfectae. Non imperfectae: quia tunc res simul cognosceretur perfecte per verbum, & imperfecte per illam cognitionem Nec potest dari primum. Tum primo: quia tunc pro nihilo poneretur verbum, nam per cognitionem perfectam res perfecte cognoscitur, modo cognitio facta praecedit verbum, nec ad perfecte cognoscendum rem requiritur aliquod aliud, nisi cognitio perfecta illius. Tum secundo: quia si verbum sequitur cognitionem perfectam, erit processus in infinitum in cognitionibus perfectis: quia omne verbum poterit esse principium perfectae cognitionis, & omnis cognitio perfecta terminatur ad verbum. Tum tertio: quia aut verbum producitur cognitione perfecta tanquam via & medio, sicut terminus motus dicitur produci per motum: aut tanquam per causam, & principium productiuum, si primo modo, tunc verbum non staret simul cum cognitione, sicut terminus motus non stat cum motu, si secundo modo, tunc effectus esset perfectior sua causa.

Tertio sic. Omne quod est in intellectu formaliter est species actui praeuia, aut actus intelligendi, aut habitus, cum ergo verbum non sit habitus, nec species intelligibilis, restat quod sit actus intelligendi, & non aliquid distinctum ab illo. Quarto loco contra eandem conclusionem arguit Scotus probando quod verbum non sit aliud quam actus intelligendi primo sic. Illud maxime habet rationem verbi, quo posito quod sit verbum maxime saluantur omnia Augustinus sed verba sua maxime saluantur si ponatur quod verbum sit intellectio actualis, & actus intelligendi, ait enim 15. de Trini. cap. 16. quod cognitio nostra perueniens ad id, quod scimus, ac deinde formata verbum nostrum est. Et cap. 12. dicit, quod visio cognitionis quae oritur ex scientia est verbum nostrum, quod nullius est linguae est syllogismum rei notae. Et in sermone de natiuitate beati Ioan. Baptistae dicit, quod vox est signum verbi, verbum vero ipsa cognitio. Et in lib.s de cognitione verae vitae dicit quod nihil aliud est filius vel verbum Det quam cognitio, vel ars, vel sap. entia eius. Et 9. de Trini. c. 8. dicit, quod mens meminit sui, intelligit se, & diligit se. Et subdit, quod si hoc cernimus, cernimus trinitatem, & fere vbique videtur dicere, quod notitia actualis sit verbum, ergo hoc est tenendum. Secundo. Quia Ansel.s dicit Monol. 33. quod mens rationalis cum se cogitando intelligit, habet secum imaginem suam ex se natam, id est cognitionem sui, quae est verbum eius. Et ca. 48. dicit, quod verbum rei est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata. Tertio. Quia Damasc. lib. 1. cap. 18 dicit, quod verbum est naturalis motus intellectus, secundum quem mouetur, & intelligit, & cogitat velut lux eius, ens, & splendor, verbum rursus est, quod non ore profertur, sed in corde enunciatur. Sed hic non possunt saluari nisi ponatur, quod verbum est actus intelligendi. Quarto. Nam conditiones quas Augustinus enumerat de verbo non possunt conuenire, nisi actui intellectus, igitur &c. antecedens patet: nam Augustnus ponit, quod verbum est aliquid existens in mente nostra, non quidem sine actuali cognitione, & quod nascitur de memoria, siue de obiecto, vel scientia, quae manet in memoria relucente, & quod est formata cogitatio ab ea re, quam scimus, patet autem ista nulli posse proprie conuenire nisi actui intelligendi.

Contra secundam conclusionem arguit Gerde Carmelo. 7. quolibet quinque medijs, primo sic. Actus ille quo totus pater distinguitur a verbo non est intelligere, nec in suo formali intellectu includit ipsum, sed prtr actutoto, quo producit verbum distinguitur ab eo. ergo actus quo producitur verbum. non est intelligere, nec includit ipsum in suo formali intellectu, maior probatur: quia actu intelligendi non distinguitur Pater a filio, immo in hoc sunt vnum: quia sicut eorum esse est idem, ita sapere est vnum, & vnum intelligere, & vna intelligentia. 7. de Trini. cap. 7. Et etiam si in illo actu, quo distinguitur pater a filio includeretur intelligere, cum ibi sit idem intelligere, sapere, & esse, tunc illo toto non distingueretur pater a filio: quia non perintelligere, quod esset aliquid actus, igitur intelligere non est de formali intellectu illius actus, minor patet: quia pater toto actu, quo producit, cum sit indiuisus & simplex distinguitur a filio: vnde Augsinus 1. de Trindes c. 4. Pater genuit filium, & ideo filius non est quia pater, & ideo filius genitus est, & ideo pater non est filius. Et Damascen. lib. 1. cap. 9. & 11. dicit, quod secundum omnia sunt vnum pater & filius praeter ingenerationem & generationem, ergo actus quo producitur filius non est intelligere, nec intelligere est de ratione illius.

Secundo sic. Illud quod de suo intellectu formali non dicit nisi puram relationem non est intelligere formaliter: nam intelligere vel intellectiuum non est de formali intellectu relatiui: vnde quia persona in diuinis in suo formali significato includit relationem & absolutum, ideo non dicit puram relationem, sed aggregatum ex absoluto & relatiuo, sed actus quo producitur verbum dicit puram relationem in diuinis: vnde magister 1. sent. dist. 4. quod hoc est genuisse quod paternitas. Et Damascenus lib. 1. cap. 9. dicit, quod relatio non significat substantiae differentiam, sed modum existentiae scilicet non significat absolutum, sed relationem, igitur cum intelligere sit absolutum, quia actus, quo Deus formaliter beatificatur, & secundum regulam Augustinus in omnibus personis reperitur simpliciter & non pluraliter, non est actus, quo verbum producitur, nec de eius formali significato. Tertio. Actus quo producitur verbum non est actus, qui dicat perfectionem simpliciter, quoniam melius est ipsam habere simpliciter quam non ipsam: quia actus quo producitur verbum est relatiuum, quod non dicit perfectionem simpliciter secundum Ansel. Monol. c. 9.

Item quia non est in omnibus personis, quibus non deest aliqua perfectio simpliciter, ergo intelligere non est actus, quo producitur verbum. Quarto. Actus quo producitur verbum distincte, & secundum rationem propriam, supposito per impossibile, quod nulla esset possibilis creatura, esset in diuinis, sed actus intelligendi sub propria & distincta ratione, & vt distinguitur ab actu volendi, non esset in diuinis, supposito quod nulla esset possibilis creatura, ergo actus quo producitur verbum non est formaliter actus intelligendi. Quinto. Actus quo producitur verbum realiter distinguitur ab aliquo in diuinis: quia generare, & spirare realiter dist inguuntur in diuinis, & paternitas, & communis spiratio, sed intelligere a nullo realiter distinguitur, sicut nec essentia, ergo actus intelligendi non est actus, quo producitur verbum &c. Secundo loco contra eandem conclusionem arguunt aliqui quos Petrus de Palude dist. 10. q. 3. recitat probando quod intelligere, & velle non sint productiones personarum, ex quo sequitur quod dicere non sit intelligere, nec spirare sit velle. Primo sic. Quia productiones sunt actus notionales non essentiales, sed intelligere & velle sunt actus essentiales, non autem notionales, igitur. Secundo. Quia illae operationes, quae aequaliter competunt non producenti sicut producenti non sunt productiones, sed intelligere, & velle aequaliter conueniunt Spiritui Sancto non producenti, sicut Patri & filio, producentibus, igitur &c. Tertio Illa quae non differunt realiter in diuinis, non sunt diuina productiones, sed intelligere, & velle non differunt realiter, igitur. Tertio loco contra eandem conclusionem arguit Aureolus primo sic. Quandocunque aliqua sunt vnum, & idem, cuicunque competit vnum, & alterum, sed dicere est proprium patris in diuinis, intelligere vero est commune tribus, ergo intelligere non est idem quod dicere. Et si dicatur, quod immo dicere est commune tribus, sed appropriatur patri. Hoc est expresse contra mentem Auguitns qui dicit 5. de Trinit. cap. 16. quod filius in eo quod verbum relatiue dicitur, & refertur ad patrem solum, constat autem quod verbum refertur ad dicentem, ex quo patet, quod soli patri competit verbum dicere in diuinis. Secundo. Filius & Spiritus Sanctus vere intelligunt in diuinis, sed non proferunt verbum in diuinis, nec dicunt, ergo intueri, vel intelligere non est dicere. Et quod isti dicunt quod verbum est essentiale, & commune tribus, appropriatur tamen filio sicut amor Spiritui Sancto, & sapientia filio. Hoc est expresse contra dicta sanctorum. De omni enim attributo quod est commune tribus & appropriatur alicui personae verum est dicere, quod praedicatur in singulari de tribus, verum est enim quod tres personae sunt vnum lumen, vna ars, vna sapientia, & tamen Augustinus expresse negat 6. de Trini. quod Pater & filius, sint vnum verbum, sed solus filius est verbum, ergo nec verbum est commune tribus, nec intelligere, & dicere verbum idem important.

Contra quintam conclusionem arguit Aureoe probando, quod verbum per suam proprietatem singulari modo connotet creaturum, quo nec essentia connotat, nec aliqua persona. Qui enim singulariter competit aliquid connotare in obliquo, quod alteri non competit, illud secundum propriam rationem connotat illud quod dat intelligi in obliquo, sed manifestum est quod verbum dat intelligi creaturam in obliquo, non enim Spiritus est Spiritus essentiae, & creaturae omnis, proprie enim dicitur quod creaturae dicuntur verbo & nullus dicit, quod dicantur patre vel Spiritu sancto, ergo secundum suam proprietatem verbum connotat creaturas.

Secundo ad idem. Omnis respectus qui debetur verbo ratione essentiae aeque importatur per filium, sicut per verbum, & eodem modo per rationem, vel per quodcunque vocabulum exprimens personam filij, sed Augustinus dicit. 83. quaestionum. q. 63. exponens illud. In principio erat verbum, quod hoc loco verbum mens interpretatur, vt significetur non solum ad patrem respectus, sed ad illa quae per verbum facta sunt operatiua potentia. igitur verbum per suam propriam rationem connotat creaturas. Tertio sic. Illud quod per suam propriam rationem non intelligitur sine aliquo videtur illud connotare, sed verbum semper dicitur alicuius verbum, vtpote creaturae, vel alterius: vnde Augsnus 7. de Trinit. c. 3. dicit, quod sicut verbum, quod nos proferimus seipsum mouet in illud, de quo loquimur, sic verbum Dei, per quod facta sunt omnia, ostendit patrem sicuti est, & eadem ratione possumus nos dicere, quod ostendat omnia, igitur de ratione verbi est, vt connotet omnia dicta, & pr ipsum veibata, vt ita liceat loqui. Haec ille.

Contra sextam conclusionem arguit dicens, quod ille modus stare non potest. Tum quia Spiritus Sanctus non procedit, vt amor, sed potius vt amans in quodam esse donato per vim amoris, amans autem sic positus gerit similitudinem suiipsius inquantum emittit & donat, sicut verbum simile ei, cuius est verbum. Tum secundo quia iste saltem amor diuinus inquantum huiusmodi similis est ei, a quo procedit secundum istos, & per consequens Spiritus sanctus inquantum huiusmodi erit imago. Tum tertio quia isti dixerunt alibi, quod ex hoc, quod aliquis rem aliquam amat, prouenit quaedam impressio rei amatae in affectu amantis, se. cundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut intellectum in intelligente, talis autem impressio repugnat Spiritui sancto, ergo habuerunt dicere consequenter quod Spiritus sanctus est similitudo rei amatae, & ita imago. Tum quarto quia de ratione imaginis non videtur esse, quod sit originata ab eo, cuius est imago, alias soli carpentarij, qui sciunt imagines sculpere haberent imagines, nec essent imagines aliorum. Haec ille.

Ad argumenta Aureoli contra primam conclusionem respondetur. Et ad primum negatur antecedens illud, pro cuius probatione ista septem argumenta facta sunt. Tunc ad primam probationem conceditur, quod si loquatur de forma infinita & illimitata secundum esse, nulla talis est inhaerens intellectui, nec subsistens extra Deum vel praeter Deum, & tunc negatur minor, non enim rosa, quam intelligendo aspicimus, est illo modo infinita, aut illimitata, sed est ipsa quidditas rosae non subsistens, nec inhaerens, vel est ipse conceptus, quo mediante aspectus intellectus terminatur ad quidditatem, & naturam rosae, ipsa autem quidditas rosae non est infinita secundum esse, aut illimitata, aut adaequans infinita indiuidua secundum esse, nec etiam conceptus rosae, nullum enim istorum adaequat secundum esse infinita indiuidua. Si autem intelligatur maior de forma infinita in repraesentando, vel de infinita secundum rationem suae speciei, sic negatur, & minor conceditur, conceptus enim rosae repraesentat infinita indiuidua eiusdem speciei quantum ad principia essentialia, & forma illo modo infinita potest inhaerere intellectui. Ipsa etiam natura, seuquidditas rosae, vt intellecta in actu potest dici quodammodo infinita: quia ipsa intelligitur non intelligendo illa, quae eam contrahunt ad hoc vel illud indiuiduum, sic autem est infinita, non quidem secundum esse, quod limitatur ex receptione in illa natura, sed est infinita secundum rationem suae speciei, si enim natura rosae esset subsistens in nullo recepta, ipsa non limitaretur quantum ad rationem suae speciei, limitatio enim quantum ad hoc prouenit ex hoc quod recipitur in hoc vel in hoc, & ideo esset illo modo infinita, licet ergo natura rosae non sit subsistens, sed in singularibus recepta: quia tamen dum intelligitur abstrahitur ab illis, quae eam limitant, ipsa inquantum intellecta est infinita, immo quaelibet forma vniuersalis est isto modo infinita, vt expresse ponit Sanct.s Doctor 3 sent. dist. 13. q. 1. artic. 2. quaestiuncula secunda. Nec est inconueniens aliquid praeter Deum esse infinitum isto modo scilicet secundum rationem suae speciei, vt ipse dicit, ibi de gratia animae Christi, & de formis naturaliter subsistentibus prima parte. q. 7. artic. 2. Et sic patet quantum ad illam probationem quid dicendum, praesertim cum dicit, quod nulla forma infinita potest esse inhaerens, vel praeter Deum subsistens. Cum autem dicit, quod nulla forma non singularis &c. dicetur post. Ad secundum negatur maior, dico enim quod forma illa, quam vocat specularem scilicet conceptus quidditatis rosae est forma singularis in existendo, & indiuiduata per subiectum, sed est vniuersalis in repraesentando, nec eius singularitas in existendo repugnat suae intelligibilitati, cum sit immaterialis, & a conditionibus materiae separata, vt optime declarat Sanctus Thomas prima parte. q. 76. art. 2. ad tertium. Et de Spiritualibus creaturis arti. 9. ad decimumquintum articulum.

Sciendum tamen, quod non dicit Sanctus Doctor, quod intellectus. solum aspiciat illum conceptum quem concipit, sed etiam rem extra per illum. Res autem extra animam, quam intellectus directe aspicit, est ipsa natura existens in singulariIpsa autem natura est quidem indiuiduata extra animam per sui receptionem in aliquo, sed est vniuersalis prout habet esse in intellectu secundum quod ostendit Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis artic. 9.

Ad sextum. Non est (inquit) differentia inter Aristotelem, & Platonem, nisi in hoc quod Plato posuit, quod res quae intelligitur eodem modo habet esse extra animam, quomodo eam intellectus intelligit. 1. vt abstracta, & communis: Aristoteles vero posuit rem quae intelligitur esse extra animam, sed alio modo: quia intelligitur abstracta, & habet esse concrete, & sicut secundum Platonem ipsa res quae intelligitur, est extra animam, ita secundum Aristotele quod patet ex hoc quod neuter eorum posuit scientias esse de his quae sunt in intellectu nostro, sicut de substantijs, sed quidem Plato dixit de formis separatis. Arile vero de quidditatibus rerum in eis existentibus, sed ratio vniuersalitatis, quae consistit in communitate, & abstractione, sequitur solum modum intelligendi inquantum intelligimus abstracte & communiter. Secundum Platonem vero sequitur modum existendi formarum abstractarum, & ideo Plato posuit vniuersalia subsistere. Ariste autem non. Haec ille in forma. Consimile ponit prima parte. q. 55. ar. 2 ad tertium vbi ait. Cum dicitur aliquid esse intellectum in actu duo importantur scilicet res quae intelligitur, & hoc quod est ipsum intelligi. Et similiter cum dicitur vniuersale abstractum, duo intelliguntur scilicet ipsa natura rei, & abstractio, siue vniuersalitas. Ipsa igitur natura cui accidit intelligi vel abstrahi, vel intentio vniuersalitatis, non est nisi in singularibus, sed hoc ipsum quod est intelligi vel abstrahi, vel intentio vniuersalitatis est in intellectu, & hoc possumus videre per simile in sensu, visus enim videt colorem pomisine eius odore. si ergo quaeritur vbi sit color, qui videtur sine odore, manifestum est, quod color qui videtur est in pomo, sed quod sit sine odore perceptus, hoc accidit ei ex parte visus inquantum in visu est similitudo coloris & non odoris. Similiter humanitas quae intelligitur non est nisi in hoc, vel in illo homine, sed quod humanitas quae intelligitur appraehenditur sine conditionibus indiuiduantibus, quod est ipsam abstrahi, ad quod sequitur intentio vniuersalitatis, accidit humanitati, secundum quod participatur ab intellectu, in quo est similitudo naturae speciei, & non indiuiduantium principiorum. Haec ille.

Ex quibus patetiquomodo forma, ad quam terminatur aspectus intellectus est in intellectu subiectiue, & quomodo non, & quomodo quaelibet illarum est vniuersalis, & quomodo intellectus licet non terminetur ad hanc rosam, tamen non oportet fingere tale quid infinitum in esse conspicuo positum, vt arguens credit.

Ad tertium dico, quod intellectus duplicem formam aspicit scilicet conceptum quem format, qui est quod intelligitur, & quo natura quae est extra intelligitur. Et secundario aspicit naturam extra animam existentem: vnde Sanctus Thomas 3. sent. dist. 14. q. 1. arti. 1. quaestiuncula quarta dicit. Illud in quo aliquid videtur est ratio cognoscendi illud, quod in eo videtur. Ratio autem cognoscendi est forma rei inquantum est cognita: quia per eam fit cognita in actu: vnde sicut materia & forma sunt vnum in esse, ita ratio cognoscendi, & res cognita sunt vnum cognitum, & propter hoc vtriusque est vna cognitio secundum actum, & secundum habitum. Haec ille.

Illa autem res extra animam est abstracta, & vniuersalis modo quo dictum est, & illo modo praedicatur de particularibus rosis quod pater expresse per Sanct. Doctorem in tractatu de genere cap. 3. Vniuersales inquit) dicitur dupliciter. Vno modo ipsa natura, cui intellectus propter aliquid in ea inuentum intentionem attribuit, & sic vniuersalia rerum naturas significant, & praedicatur in quid, animal nanque dicit substantiam illius, de quo praedicatur, & homo similiter, & isto modo non est vnum in multis, immo natura praedicatorum semper multiplicatur in subiectis, quot enim sunt homines, tot sunt animalia. Alio modo dicitur vniuersale natura illa sub intentione vniuersalitatis sibi attributa, & sic propter vniformitatem rationis inuentam in intentione quae fit per remotionem a conditionibus materialibus, & omni diuersitate est vnum in multis, sic enim omnes homines sunt vnus homo & vnum animal. in re igitur nihil est commune mu¬tis: quia quicquid est in re est singulare vni soli communicabile, quod autem commune est agitur per intellectum &c Ad quartum conceditur secundum membrum diuisionis. Et ad primam probationem in oppositum dico, quod non experimur nos per diuersos actus ferri in rosam & conceptum rosae, immo eodem actu intelligimus vtrunque: nam conceptus est quod intelligitur, & quo aliud scilicetres eodem actu intelligitur, vt dictum fuit. Non est ergo ibi prioritas nisi naturae & non successio actuum. Et si dicatur quod non experimur, quod actus intellectus feratur super illa duo, dico quod non ostendet hoc experiri, sed sufficit quod hoc teneatur forti & sufficienti ratione, quam ponit Sanctus Doctor in multis locis, scilicet contra Gentiles libro 1. cap. 53. vbi ponit necessitatem ponendi dictam conceptionem. Intellectus (inquit) per speciem rei formatus intelligendo format seipso quandam intentionem rei intellectae, quam est ratio ipsius, quam significat diffinitio, & hoc quidem necessarium, eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem, & praesentem, in quo cum imaginatione conuenit, sed intellectus hoc habet amplius, quod etiam intelligit rem separatam a conditionibus materialibus, sine quibus in rerum natura non existit, quod non posset esse nisi intellectus praedictam intentionem sibi formaret. Ecce secundum eum quae necessitas est ponere tales conceptus quia scilicet aliter intellectus non haberet obiectum actu intelligibile, quod terminaret suam operationem sibi praesens. Quia autem eodem actu vtrunque intelligatur patet: quia secundum Philosophum in de memoria, & reminiscent a idem motus est in imaginem inquantum est imago & imaginatum, & propter hoc dicit ibidem Aristoteles quod homo non memoraretur de absentibus nisi haberet apud se fantasmata, & imagines rerum absentium, in quas cum fertur non vt tales res sunt, sed vt sunt talium rerum imagines, eodem motu cognoscit illas imagines, & ea quorum sunt imagines, & tamen iste arguens eodem modo posset calumniari verba Aristoteles quantum ad positionem talium imaginum sicut calumniatur verba Sanctus Thomaequantum ad positionem conceptuum, & sic patet ad primam probationem. Secunda etiam non valet, concedo enim quod ibidem infertur scilicet quod sicut in prima operatione intellectus primum intellectum est verbum, quod est in intellectu, quod est significabile per vocem incomplexam, ita in secunda operatione intellectus primum intellectum est verbum complexum, id est significabile per vocem complexam, licet in tali obiecto intellectus non sistat, sed per illud tendat in rem extra, hoc enim ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 4. ar. 2. & de potentia Dei vbi supra in prima conclusione allegatur.

Nec valet illud quod addit de Platone, exemplar enim quod ponebat Plato erat secundum eum vniuersale subsistens extra animam, in quem errorem incidit arguens ponens vniuersalia extra animam saltem in esse conspicuo, nos autem multum longe dissimilia exemplaria ponimus cum Ariste Ad quintum negatur maior, vt statim patuit, necesse est enim ponere tales conceptus, immo sine ipsis nihil intelligeremus. Et cum dicit, quod non terminant actum intellectus, conceditur quod non vltimate intellectionem terminant, sed sunt media quibus intellectus cognoscit res, & in illis habet obiecta sibi praesentia, cum secundum esse reale obiecta quandoque non sint, vel absentia sint, vel saltem non sint intelligibilia in actu. Et si dicatur, quod ad hoc sufficit ipsa species abstracta a fantasmatibus, hoc non valet. Tum quia illa species est in considerante, & in non considerante. Tum quia vnica species habita de albedine non sufficeret ad habendum conceptum generis, & speciei, & differentiae albedinis. Tum quia illa species non causatur ab intellectu possibili, sed ab agente describitur in intellectu possibili secundum modum loquendi Sanctus Thomas de veritate. q. 11. artic. 1. ad vndecimum. Intellectus autem possibilis format quidditates rerum, & multa alia adduci possunt. Illud autem quod addit, quod res clarius cognoscitur sine speculo, verum est si res seipsa est praesens sicut est in sensu, sed secus est de intellectu.

Ad sextum negatur maior, non enim ponendum est sicut ponit ipse, quod sensus dum sentit ponat res in tali esse conspicuo non vero, sed apparenti, nec etiam verum est, quod visus vel alius sensus exterior terminetur ad res, quae non sunt.

Ad illud autem quod dicit de Commentatore dico, quod ipse exponit eum ad placitum, non enim Commentator vult, quod visus noster videat in Luna figuras quae ibi non sunt, sed quod mediante visione lunae homo false iudicat de figuris non per oculos, sed per sensum communem vel aliam potentiam iudicatiuam, visus enim videt ibi aliquas figuras quae ibi sunt, sed homo iudicat esse alias, & est simile sicut si videam lupum a longe, & iudicem esse canem, vel aliud animal, falsum esset dicere, quod ego viderem ea quae non sunt. Et ita dicendum est ad octo experientias quas ponit ad istud negatum probandum tertia dist. huius primi. Prima est cum quis portatur in aqua arbores existentes in ripa videntur eidem moueri, ille enim motus secundum eum non habet esse reale alicubi, sed tantum intentionale & apparens. Secunda est de motu circulari baculi, qui subito mouetur, apparet enim quidam circulus in aere fieri ex baculo, quem dicit scilicet circulum habere tantummodo esse intentionale. Tertia est de fractione baculiapparentis in aqua. Quarta est de dualitate candelarum apparentium vno oculo eleuato, & altero non. Quinta est in coloribus colli columbae. Sexta est de imaginibus quae videntur in speculo, aliquando quidem infra, aliquando in superficie speculi, aliquando extra in aere inter videntem, & speculum. Septima est de illo qui vidit solem. postquam enim auertit oculos apparent quaedam rotunditates lucidae ante oculos, quae paulatim euanescunt. Octaua est in his qui aspexerunt circa rubea, vel per cancellos, ex tuncenim aspicientes literas, vel aliqua alia apparent ei, rubea, vel cancellata, quae quidem cancellatura vel rubedo non habent secundum eum nisi esse intentionale tantum. Per istas octo experientias vult inferre, quod sensus exterior per actum suum ponit res in esse apparenti, & intelligibili. Et ex hoc vlterius infert, quod hoc idem facit intellectus, cum sit aeque formatiuus sicut sensus exterior, & consequenter quod non oportet ponere conceptus, quos ponit Sanctus Thomas & alij, sed loco eorum ponit talia apparentia. Et ad omnia ista dicendum est, quod illis octo illusionibus sensus exterior non videt nisi ea quae sunt, nec extra animam sunt aliqua entia in tali esse obiectiuo posita, sed si aliquod tale sit, illud est in anima sic quod fantasma, vel species lapidis dicatur lapis positus in esse apparenti & fantasmata talis circuli, vel motus, vel coloris, vel fractionis, vel huiusmodi dicantur colores, vel circuli, & huiusmodi positi in esse obiectiuo, credo enim quod talibus iliusionibus operatur fantasia, vel sensus communis, aut cogitatiua chimerizando sicut in somno quando facit apparere ea quae non sunt, sed vigilantibus male considerantibus forte videtur, quod illa, quae fantasia fabricat ex speciebus praeconceptis, & per sensum haustis sint res extra, de quibus forte fuit arguens, ita quod iudicant aliquid esse illud, quod non est, vel esse quale, aut vbi, aut quando non est. Illo modo etiam fiunt daemonum illusiones quifaciunt apparere montes Aureos, vel talia huiusmodi, omnia enim huiusmodi fiunt per diuersas compositiones specierum in organis latentium, vt ponit Sanctus Thomas de malo. q. 16 artic. 11. vbi ponit multa pulchra de illa materia. Patet ergo quod visus talia apparentia non videt, sed videns res exteriores, in quo imaginatiua conuertitur super imagines rerum quasi super res veras, errat forte iudicando secundum sensum interiorem se videre extra, quorum imagines interius cernit recte, sicut in somno, vel in praestigijs, vel illusionibus, de qua materia praestigiorum Sanctus Doctor loquitur satis ad propositum 2. sent. dist. 8. q. 1. artic. Sed quando arguens dicit, quod qui negat res poni in tali esse &c. negatur consequentia, nos enim non dicimus, quod omnia quae apparent sensui interiori sint vera, sic quod sint ea quae ipse iudicat esse, sed tamen ipse semper fertur super veram rem, quae tamen non est illud quod ipse iudicat: quia ille quandoque conuertitur super rerum imagines sicut super res, & ideo non est causa erroris. Et bene concedimus res poni in esse apparenti modo praedicto scilicet per suas species vel sua fantasmata, sed non modo quo ille ponit. Sed certe dico, quod omnia quae sensus exterior videt sunt verae res, vel verae species rerum. Aureotes autem arguit contra ponentes, quod omnia quae apparent sunt veraciter non solum entia, sed talia qualia esse apparent, quod nos non ponimus, sed potius arguens ponit, qui ex hoc quod sibi aliqua apparebant esse extra oculos suos, iudicat ita esse, & ideo ipse est de illis contra quos arguit Philosophus, nos autem cum Philosopho in de memoria & reminiscentia, vt patet expresse primum tractatum legenti circa finem.

Ad septimum dico, quod non est contranos, nos enim non ponimus conceptus intellectus, nec rationes rerum esse subiectiue in fantasia, sed in intellectu possibili, vbi eas ponit Commentator, & non extra animam in esse apparenti.

Sciendum autem, quod iste arguens in prima q. nonae. dist. artic. 1. propositione tertia arguit contra se insolubiliter, dicit enim sic. Omnia ista verba scilicet de positione rerum in tali esse apparenti per actum intellectus, omnia inquam ista verba videntur fantasiae, quod enim nihil est, produci non potest, res autem in esse apparenti nihil sunt, vt supra dictum est. ergo produci non possunt. Haec ille.

Et post respondet, quod ista obiectio deficit: quia res in esse apparenti nihil est in se nisi diminute & metaphorice eo modo, quo entia rationis esse dicuntur, & ea quae non sunt simpliciter sunt in anima, vt dicit Commentator. 9. Metaphys. commento. 7. Ait enim, quod entia quae non sunt extra animam non dicuntur entia simpliciter, sed dicuntur esse in anima cognitiua. Et 7. Metaphysic. dicit Philosophus, quod negationes dicuntur entia modo logico, & similiter 12. Metaphys. sicut ergo res in esse apparenti est modo metaphorico, sic actio quae formatur est metaphorica, nec hoc inquit Aureolus est fantasia, nisi Augustinus reputetur fantasticus, qui dicit 14. de Trinitate, quod tanta est vis cognitionis, quod per eam anima seipsam ante se conspicuam constituit, & nisi sit fantasticus Commentator qui dicit 3. de Anima commento. 18. quod si formare per intellectum est aeternum, & formatum erit aeternum, & nisi sit fantasticus Philosophus, qui hoc vocabulo vtitur 3. de Anima secundum antiquam trarissationem dicens, formare autem per intellectum res indiuisibiles erit in rebus, in quibus non est falsitas, vbi Commentator commento. 24. dicit, quod duplex est actio intellectus, vna quae appellatur formatio, & alia quae appellatur fides. Et nisi sit fantasticus Anselmus Monol. ca. 4. qui dicit, quod qui facturus est aliquid primo illud intra se dicit mentis conceptione, illa autem similitudo, quae in acie mentis rem ipsam cogitantis exprimit, illud est principale verbum rei: vnde dicendum, quod cum fantasia dicatur apparitio, etiam nomen fantansiae demonstrat, quod res capiunt esse apparens per comprehensiones. Haec ille.

Sed certe apparet mihi, quod valde violenter trahit istas auctoritates ad suum propositum contra nos, nulla enim istarum dicit, quod res habeat esse apparens distinctum ab omni esse reali. Ad primam enim quae est Augustnus concedo, quod omnia seipsam ante se cognitionem constituit, certe realem conceptum sui producendo, in quo est anima sicut in sui sensibile vnde Sanctus Thomas 4. contra Gentiles c. 11. dicit, quod intellectum in intelligente est intentio intellecta, & verbum, & quod verbum lapidis in intellectu est lapis intellectus, & quod verbum hominis in intellectu, licet non sit verus homo naturalis, tamen est homo intellectus. Et isto modo concedimus res poni in esse apparenti, non tamen quod lapis apparens vel homo nihil reale sit, immo est realis qualitas, sed non realis lapis vel homo 4. contra Gentiles c. 11. vbi non multa proista materia.

Ad secundam quae est Commentatoris, & ad tertiam quae est Arsitle dicitur, quod formatio illa intellectus est realis intellectio, & formatum est realis conceptus conplexus vel indiuisibilis.

Ad quartam quae est Anselmi patet, quod ipse ponit expresse verbum esse similitudinem quae rem exprimit, non autem quod sit res expressa posita in esse ficto, vnde ista auctoritas sibi est Goliae gladius, cum destruat recitantem. Ad ea quae vlterius contra eandem conclusionem inducebat respondetur.

Ad primum quidem de illa diuersitate quae videtur in dictis Sancti Thomae quod licet opinio quam ponit in scripto posset teneri, si bene intelligeretur, tamen illa quam ponit in summa videtur tutior, & dictis sanctorum concordior, nec mirum si aliud posuit in summa quam in scripto, dum enim summam scripsit materias melius digesserat, & quae prius secundum aliorum opinionem locutus quandoque fuerat, finaliter suam sententiam proferebat, praesertim in hac materia de verbo. In scripto enim dicit quod verbum in diuinis potest teneri essentialiter, in summa vero oppositum dicit. Ibi dixerat, quod non semper dicit respectum ad creaturas, hic dicit oppositum. Ibi dixerat, quod secundum suam proprietatem potest dicere respectum ad creaturas, hic dicit quod non secundum proprietatem suam personalem, sed ex parte essentiae, quam includit, refertur ad creaturas. Ad caetera quae subdit dico, quod solum probant, quod nihil quod est praeuium ad diuinam intellectionem secundum modum nostrum concipiendi, cuiusmodi est species intelligibilis, quae est principium actus intelligendi, potest dici verbum, & hoc concedo, sed non probat quin conceptus, qui est terminus diuinae intellectionis sit ipsum verbum, illud enim dicit relationem ad patrem dicentem, & est proles, & partus patris, & gignitur de patris scientia sane intelligendo.

Ad primum eorum quae secundo loco inducuntur contra eandem conclusionem dicitur, quod cum Philosophus dicit, quod per operationes immanentes nihil producitur vel constituitur, intendit, quod per huiusmodi operationes nihil formaliter & inquantum huiusmodi necessario constituitur, quod sit extrinsecum totaliter operationi, modo conceptio intellectus, vt dictum est in prima conclusione, licet sit aliud ab actu intelligendi, non tamen est sibi totaliter extrinseca, immo est eius terminus intrinsecus, nec etiam intendit negare Aristoteles quin per huiusmodi actus vel operationes quandoque constituatur intra operantem, sicut patet de habitibus partis affectiuae, qui causantur per actus appetitiuos, & de habitibus partis intellectiue causatis per actus intellectus: vnde breuiter solutio data ad argumentum bona fuit.

Nec valet prima improbatio: quia multi dubitarunt, vtrum actus intellectus, aut voluntatis producant aliquid extra, sicut patet de Auicenus qui posuit vnam intelligentiam causare aliam per suam intellectionem, multi etiam ponunt Angelos per suum velle & intelligere. mouere caelos. Nec secunda improbatio valet, licet enim tales operationes sint fines, cum hoc stat, quod per illas aliquid producitur non taliter extrinsecum illis operationibus, vt dictum est de verbo, vel ordinatum ad consimiles operationes, vt dictum est de habitu: vnde non omne operatum est finis operationis praesertim illis duobus modis: vnde argumentum istud satis est extra positum: nam Philosophus 9. Metaphysicae particula. 16. vbi ponit illam distinctionem de operationibus aut actionibus non aliud intendit secundum Commentatorem, nisi quod aliquae res sunt quarum finis est agere tantum, vt oculus, aliae sunt quarum finis est agere aliquod actum, vt ars aedificatoria, & primae operationes sunt in operante, non autem secundae: vnde breuiter solum negat per tales operationes aliquid produci, quod sit finis earum.

Ad secundum dicitur, quod principium elicitiuum verbi non est sola species, nec species cum cognitione confusa, sed intellectus factus in actu per speciem, quam alij dicunt memoriam secundam. Tunc ad improbationem dicitur, quod species intelligibilis cum intellectu possibili, vel potius intellectus in actu non est imperfectior verbo quod concipit, immo quandoque species sola est perfectior, vtpote quando verbum non exprimit totum, quod continetur in specie illa. Nec valet probatio, licet enim verbum expressius repraesentet rem quam species faciens intellectum in actu, nihilominus species est permanentior & actiuior: nam verbum non permanet post actualem considerationem situt species, dato tamen quod verbum esset perfectius spet. e actui praeuia, non tamen est perfectius intellectu in actu: vnde idem argumentum posset fieri, quod nullus habitus esset principium actus: quia actus est perfectior habitu primo Ethic.

Ad tertium dico, quod similitudo inter intellectum & voluntatem non valet: quia voluntas non est potentia conceptiua sicut intellectus, nec requirit speciem praeuiam actui sicut intellectus, nec terminatur ad rem illo modo quo intellectus: nam obiectum intellectus est res, vt in intellectu, obiectum voluntatis est res, vt in se est, conceditur tamen, quod sicut intellectus per actum suum gignit conceptionem, ita voluntas per actum suum emittit quandam impressionem amati in amante, vt alias dicetur.

Ad quartum negatur consequentia. Nec valet probatio: quia sensus exterior & intellectus non sunt eiusdem rationis, vt solum differant secundum perfectum & imperfectum, praesertim non oportet sensum sibi per actum suum obiectum fabrefacere: quia vt dicit Philosophus 2. de Anima particula. 59. & 60. obiecta sensus sunt extra, obiecta intellectus sunt in anima.

Ad quintum dicitur, quod verbum intellectus nostri licet sit eiusdem generis cum specie intelligibili, tamen habet debilius esse, & intentionalius quam species intelligibilis actui praeuia, cum non remaneat nisi quamdiu remanet actus intelligendi, & ideo non oportet, quod sit principium vlterioris intellectionis sicut species erat.

Ad sextum dicitur, quod sicut color & sua species intelligibilis non sunt eiusdem speciei in esse naturali, ita nec species intelligibilis, & verbum, cuius ipsa est principium.

Ad septimum negatur maior loquendo de repraesentatione actuali quicquid sit de habituali. Et praeterea illa repraesentatio quam facit species intelligibilis non terminat actum intellectus, nec obijcitur illi: vnde reddit intellectum quasi praegnantem, cum sit ab alio impressa, ideo non oportet quod intellectus dum fertur in obiectum suum exprimat conceptum ante suum intuitum, in quo speculetur obiectum: vnde non sufficit primum repraesentatiuum: quia illud est quo, non quod intellectus intelligit.

Ad octauum dicitur, quod consequentia prima non valet, sed super falso intellectu fundatur, supponit enim quod verbum exigatur ad habendum expressam cognitionem sicut quo, vel principium cognoscendi elicitiuum, & non sicut terminus actum complens, quod falsum esse prima conclusio declarauit. Illa autem difficultas quae additur ibi de visione beatifica non concludit aliud nisi quod conceptus formatus mediante visione beatifica non adaequat visionem illam, ita quod quicquid in Deo videtur vno verbodicatur, & hoc concedicur, sed non concludit quod verbum illud sit cognitio obscurior, vel imperfectior beatifica visione, immo non est cognitio, sed terminus cognitionis. Vtrum autem illa visio beatifica terminetur ad plura verba vel ad vnicum dubium est, verisimile tamen videtur, quod illa visio terminetur ad vnicum verbum habitum de obiecto beatifico essentialiter in actu, sed habitualiter terminari potest ad multa verba habita de attributis vel creaturis in verbovisis, cum beatus per illam distinguit attributa vel ea quae in verbo videt, ita quod de illis verbis secundarijs nunc format plura, nunc pauciora: vnde sine pluralitate illorum non cognoscit attributa sub distinctis rationibus, vt argumentum false supponit.

Ad nonum negatur maior, nec valet prima probatio, sicut enim non experior dum video albedinem, quod actus meus feratur in duo, puta in colorem, & coloratum, immo non experior, quod feratur in colorem, sed in coloratum nisi per ratiocinationem, quam distinguo inter visibile & rationem visibile, ita quia verbum intellectus est ratio intelligibilitatis rei exterioris, est prius cognitum quam res extra, non tamen est ita manifestum. Non valet similiter secunda probatio:nam antecedens est falsum, nec probatio eius valet, licet enim species, aut actus, aut habitus intellectus non cognoscatur nisi reflexe, secus est de verbo: quia illud est terminus intellectionis, non autem actus, nec alia numerata, nec oportet quod si intellectus directe intuetur verbum, quod est subiectiue in se, quod ideo intueatur directe seipsum quantum ad suum quod quid est, nam intellectus possibilis inquantum huiusmodi pro isto statu non est intelligibilis in actu nisi illo modo, quo intelligit alia, & illo modo concedo, quod in omni intellectione intellectus intelligit se: nam dum intelligit lapidem, ipse est lapis in esse intelligibili, & ideo intelligit se eadem intellectione, qua intelligit lapidem, non tamen inquantum intellectus, sicut nec quicunque videt lignum, vt pictum, videt lignum, vt lignum. Deinde non valet tertia probatio, vt dictum est in solutione tertij.

Ad 10. dico, quod sicut est multiplex gradus cognitionis. ita multiplex gradus verbi, aliud est enim perfectum, aliud imperfectum, & ideo non sequitur, quod illorum, quae imperfecte cognoscimus, verba non habeamus, non enim intendimus, quod verbum sit solum in cognitione perfecta, sed intendimus, quod nulla intellectio qualiscunque sine verbo completur.

Ad vndecimum dicitur, quod argumentum falsae imponit opinioni nostrae saltem Sanctus Thomas quod omne illud cuius est verbum intelligi possit a nobis actu recto & directe.

Ad duodecimum dicitur sicut ad decimum quod ex falso intellectu opinionis procedit, non enim ponit Sanctus Thomas quod verbum sit principium perfectae notitiae, immo est secundum eum terminus eiusdem, ideo tam in diuinis quam in creatis notitia terminatur ad verbum. Ad decimumtertium dico, quod minor est falsa loquendo de obiecto primo intellectionis, quod est intrinsecum actui, & eius primus terminus, tale enim non est quidditas sensibilis, sed ratio eius.

Ad primum eorum quae tertio loco contra eandem conclusionem inducta sunt dicitur, quod maior est vera duntaxat de illis operationibus, quarum terminus est permanens operatione transeunte, sicut se habet domus ad aedificationem, non autem vbi operatio & terminus se inseparabiliter comitantur, isto modo autem se habet operatio intellectualis & suus terminus, quem dicimus verbumquia nunquam verbum est sine actuali cogitatione secundum Augustnus Ad confirmationem patet per idem. Ad secundum dico, quod omnis intellectio terminatur ad verbum siue sit perfecta, siue imperfecta: tamen cognitionis imperfectae verbum est imperfectum, & notitiae perfectae verbum est perfectum. Et cum probatur, quod verbum non producitur per notitiam imperfectam, patet quod probatio nulla est: quia supponit, quod omne verbum sit perfecte faciens cognoscere, cuius oppositum dictum est. Similiter cum probatur, quod verbum non producatur per notitiam perfectam, patet quod prima probatio non valet: nam licet per cognitionem perfectam res perfecte cognoscatur, non tamen superfluit verbum: quia cognitio intellectus non completur nisi producto verbo, quia obiectum esset absens intelligenti nisi formaret verbum. Vnde ista probatio supponit. quod uerbum sit cognitio, vel quod ipsum sicut per actum obiectum cognoscatur, quod est falsum, nam verbum de alio seruit scilicetad exhibendnm obiectum in esse intelligibili apparenti, natura species intelligibilis non sufficit ad hoc, quia ipsa non est in conspectu intellectus in act u immo est pars intellectus in actu, & non eius pars. Similiter secunda probatio non valet: quia supponit, quod verbum sit principium cognitionis per illum modum, quo species est principium cognitionis, hoc autem est falsum. dico tamen quod verbum est principium cognitionis illo modo, quo vna conclusio ducit in notitiam alterius, & vna diffinitio in notitiam alterius, ideo non sequitur processus in infinitum in actu, licet forte in potentia, sicut est in processu demonstrationum vnius conclusionis ex alia. Similiter tertia probatio nulla est: quia licet cognitio sit via ad verbum, non tamen illo modo quo motus ad terminum: quia intelligere non est motus, qui est actus imperfecti, sed potius actus perfectinec se habet ad verbum, vt forma media inter potentiam, & actum ad formam in actu completo, & ideo non oportet, quod intellectio cesset producto verbo, actio enim intellectus non fundatur in motu.

Ad tertium dico, quod verbum est species expressa per intellectum in actu, non autem est species quae constituat intellectum in actu: quia illa dicitur impressa ab obiecto, vel ab intellectu agente, & fantasmate, ista autem ponitur in conspectu intellectus in actu, & est quasi proles eius. Et sic patet ad argumenta Gerardi. Ad argumenta quarto loco facta dicitur, quod secundum Sanctum Thomam prima parte. q. 34. artic. 1. ad secundum. Cum Augustinus & alij Sancti dicunt, quod verbum est notitia, non accipitur notitia pro actu intellectus cognoscentis, vel pro aliquo eius habitu, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo: vnde & Augustinus, dicit, quod verbum est sapientia genita, quod nihil aliud est quam ipsa conceptio sapientis, qui etiam pari modo notitia genita dici potest. Haec ille. Ex quo in omnibus auctoritatibus Augustini Anselmi Damasceni allegatis sumitur cognitio, visio, & huiusmodi non pro actu intellectus, sed pro conceptu.

Ad primum contra secundam conclusionem negatur minor. Et ad probationem eius dicitur, quod liceactus, quo pater producit filium sit simplex, & indiuisus secundum rem, tamen includit plura secundum rationem, scilicet actum intellectus & relationem expressiui, vt tangebatur in secunda conclusione, quo ad primum, ille actus non est distinctiuus patris a filio, sed quo ad secundum scilicet per illam relationem, dicta autem Augustinus & Damasc. concludunt, quod generare distinguit patrem a suo verbo, sed non quod se toto, hoc est per quodlibet de sui ratione. Ad secundum dicitur, quod minor est falsa: nam dicere intellectuale non dicit puram relationem, dico tamen quod sicut vnica persona verbi eadem proprietate est filius, & verbum secundum quod ponit Sanctus Thomas vbi supra artic. 3. ad tertium vbi sic dicit. Ipsa natiuitas filij, quae est proprietas personalis eius diuersis nominibus significatur, quae filio attribuuntur ad exprimendum diuersimode perfectionem eius: nam vt ostendatur coaeternus dicitur splendor, vt ostendatur omnino similis dicitur imago, vt ostendatur immaterialiter genitus dicitur verbum. Haec ille. Ita dico in proposito, quod ipsa productio actiua qua pater filium producit diuersimode nominatur, & diuersis rationibus intelligitur scilicet& vt est dictio intellectualis verbi, & vt est generatio naturalis filij: vnde licet, vt est generatio non dicat forte nisi relationem paternitatis significatam per modum actionis, tamen vt est dictio vel prolatio intellectualis dicit aliquid absolutum cum relatione, & non solum pure absolutum.

Ad tertium dico, quod per actus dicendi quo producitur verbum quo ad absolutum, quod includit, dicit perfectionem simpliciter, non autem quo ad respectum expressi, ideo quo ad primum est communis tribus personis, non autem quo ad secundum. Et est simile de potentia generandi, vt ponit Sanctus Thomas 1. parte. q. 11. art. 5. ad tertium.

Ad quartum negatur modus arguendi. Iste enim arguit ac si dicere non includeret in sua ratione nisi actum absolutum, qui est intelligere, cuius oppositum dictum est. Veruntamen iste implicat illud dubium, vtrum attributa essent distincta secundum rationem, dato quod nulla esset possibilis creatura, ad quod dictum est alias.

Ad quintum dicitur eodem modo, quod solum concludit, quod actus dicendi quo exprimit verbum non dicat solum actum intelligendi, hoc enim posito, cum intelligere in diuinis secundum se absolute sumptum a nullo differat realiter, nec dicere differret ab aliquo, sed posito quod dicere sit ipsum intelligere tum tali relatione, argumentum non concludit. Illud autem quod additur de dicitria generationis & spirationis alibi pertractatum est.

Ad primum eorum, quae secundo loco inducta sunt dicitur, quod intelligere & velle sumpta absolute su actus essentiales, non autem, vt sumuntur cum certis relationibus: nam intelligere exprimendo verbum est actus notionalis patri duntaxat conueniens. Similiter velle spirando amorem est actus notionalis filio & Patri communis solum. ad secundum dico, quod intelligere expressiue non conuenit nisi patri producenti: vnde nec filio, nec Spiritui sancto, nec essentiae conuenit, similiter velle spiratiue non competit nisi patri, & filio qui producunt Spiritum sanctum. Ad tertium dico, quod maior est falsa: quia generare & spirare quae sunt diuinae productiones non differunt realiter in diuinis, & ideo non oportet quod velle spiratiuum differat ab intelligere expressiuo.

Ad primum illorum, quae tertio loco inducta sunt dicitur, quod maior est falsa de illis quae sunt idem realiter, & differunt ratione tali modo, quod vnum est alio communius sicut se habent in diuinis essentialia respectu notionalium, vt essentia respectu paternitatis, & intelligere respectu huius quod est dicere, & potentia respectu huius, quod est potentia generandi, & infinita talia exempla dari possunt.

Ad secundum dicitur, quod consequentia non valet plus quam ista, filius & Spiritus Sanctus vere sunt Deus, sed ipsi non sunt pater. ergo in diuinis pater non es Deus, vel Deus non est pater, talia enim argumenta in diuinis non concludunt propter causas saepe dictas. Quia autem sit de mente Sanctus Thomas quod prius dictum fuit scilicet quod dicere, & generare non sint aliud quam diuina actio cum determinato respectu, patet: nam de potentia Dei q. 2. art. 5. sic dicit. Similiter (inquit) dicendum est de actione & potentia, nam generatio significat actionem cum aliquo respectu, & potentia generandi significat potentiam cum respectu: vnde generatio est Dei actio, sed prout est patris tamen, nec tamen sequitur, quod aliquid possit pater, quod non possit filius &c & dat ibi exemplum hoc. Paternitas (inquit) est diuina essentia prout est in Patre, non prout est in filio, non enim eodem modo est in Patre & in filio, sed in filio vt ab altero accepta, in patre autem non. Haec ille. Ita in proposito dicere vel concipere prout est in patre, & similiter spirare non est nisi diligere prout est in patre & filio: vnde eadem. q. ar. 3. dicit, quod filius procedit, vt verbum per actum diuini intellectus inquantum pater cognoscit seipsum, & Spiritus sanctus per actum voluntatis inquantum pater diligit filium.

Ad primum contra quintam conclusionem negatur minor, non enim filius ex parte suae relationis in obliquo plus connotat creaturas quam Spiritus, non enim dicitur plus filius creaturae quam Spiritus sanctus dicitur Spiritus creaturae, sed quod hoc nomen verbum dicat illum respectum ad creaturas, hoc habet quia significat quoddam essentiale scilicet scientiam, quae secundum nomen suum dicit respectum ad scita, verbum enim est sapientia genita, vt declarauit Sanctus Thomas de veritate. q. 4. arti. 5. secundum quod allegaui in probatione quintae conclusionis.

Ad secundum negatur maior, nomen enim filii non dat intelligere scientiam aut sapientiam sicut nomen verbi, essentia enim non, vt essentia importat illum respectum, sed essentia vt est sapientia. Et istud sententialiter dicit Sanctus Thomas de veritate vbi supra ad quartum argumentum Ad tertium conceditur totum scilicet quod verbum dicit respectum ad omnia dicta per illud, vt supra concedit Sanctus Doctor, sed verbum ea ratione qua verbum non dicit respectum ad creaturam, sed si dicat respectum ad omnia creata, hoc est quia diuinum est, & non est aliud quam sapientia genita, ita quod ratione sapientiae diuinae dicit illum respectum, non autem ratione filiationis, aut dictionis passiuae, distinctio enim quam facit supra Sanctus Doctor quomodo scilicet verbum dicit respectum ad eaquae dicuntur per verbum dupliciter, illa inquam soluit hoc argumentum.

Ad primum contra sextam conclusionem negatur antecedens, Spiritus Sanctus enim procedit vt amor, nec ipse oppositum probauit, immo illud quod dicit de illo esse donato videtur fictio, sequitur enim quod Spiritus sanctus non sit nisi pater in esse donato.

Ad secundum dico, quod licet Spiritus sanctus inquantum amor diuinus sit similis &c. tamen quia non constituitur per diuinam essentiam, vt illa est sua propria forma, vt ita loquar, ideo non est iudicandum in proposito secundum ea quae competunt ei ex parte diuinae essentiae, sed ex illa parte, qua est talis persona scilicet ex parte suae processionis, quae est per modum amoris, ex illa autem parte non habet, quod sit similis, quod tamen oporteret ad hoc, quod esset imago scilicet quod per suam propriam formam esset species indifferens patris secundum diffinitionem quam dat Hyl.

Ad tertium dicitur, quod vt saepe dixi impressio ipsius amati in amantem non est per modum similitudinis. Ad quartum dico, quod aliquid originari ab alio potest esse dupliciter. Vno modo ab alio secundum esse reale, & vtique si ita Sanctus Doctor intelligeret, arguens bene concluderet, quod solus statuae factor haberet imaginem, sed absit tam grossus intellectus a nobis. Alio modo potest intelligi, quod aliquid secundum esse intelligibile quod habet in mente artificis originet suam imaginem, & sic intelligitur, & est simile illi quod dicit de creaturis in verbo de veritate. q. 4. arti. 4. Similitudo creaturae est quodammodo ipsa creatura per modum illum, quo dicitur anima quodammodo esse omnia: vnde ex hoc quod similitudo creaturae in verbo est productiua & motiua creaturae in ppria natura existentis quodammodo contingit, vt creatura seipsam moueat, & ad esse producat inquantum scilicet producitur in esse & mouetur a sua similitudine in verbo existente. Haec ille.

Ad propositum dico, quod imago facta ad similitudinem caesaris originatur a caesare inquantum originatur ab ipsa similitudine caesaris concepta per artificem facientem statuam, & ita de ratione imaginis est, quod originetur ab eo, cuius est imago inquatum originatur ab artifice praeconcipiente formam illius. Et sic patet quod argumentum illud nihil concludit. Ad argumentum in pede quomtionis factum respondetur secundum Sanctum Thomam 1. parte. q. 34. artic. 1. ad secundum Quia cum dicitur, quod verbum est notitia, vel cogitatio, aut huotmodo. non accipitur notitia pro actu intelligentis aut pro aliquo eius habitu, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo: vnde & Augustnus dicit, quod verbum est sapientia genita, quod nihil aliud est quam ipsa conceptio sapientis, quae etiam pari modo notitia genita dici potest. Et per eundem modum potest intelligi illud Ansels quod dicere Dei est cogitando intueri inquantum scilicet intuitu diuinae cognitionis concipitur verbum Dei, verumtamen cogitationis nomen non proprie dicitur de Deo, nec Dei verbo proprie conuenit. Dicit enim Augustinus 15. de Trinit. Ita dicitur illud Dei verbum, vt cogitatio proprie non dicatur, ne esse aliquid quasi volubile credatur in Deo, cum non accipiat formam, vt verbum sit, eamque possit amittere atque informare, quodam modo volutari, cogitatio enim proprie in inquisitione veritatis consistit, quae in Deo locum non habet, cum enim intellectus iam ad formam veritatis pertingit, non cogitat, sed perfecte veritatem contemplatur: vnde Anselmus improprie accepit cogitationem pro contemplatione. Haec ille

PrevBack to TopNext