Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum innascibilitas sit proprietas Patris constitutiva
CIRCA vigesimam octauam distinctionem quaeritur. Vtrum innascibilitas sit proprietas constitutiua patris.
Et arguitur quod sic. Nam persona patris constituitur per aliquam proprietatem quae sit in ea, sed non potest constitui per communem spirationem, alioquin resultaret vna communis persona patri & filio, nec per paternitatem, cum paternitas sit posterior quam generari, super quod fundatur, generare vero sit posterius persona patris, a qua intelligitur elici & profluere ergo necesse est, quod per innascibilitatem constituat, cum non sit alia proprietas in patre vltra paternitatem & spirationem actiuam,
In oppositum arguitur, nam prima persona constituitur aliquo positiuo formaliter, sed innascibilitas nihil ponit sed negat secundum Augustnus 5. de trinit. ca. 6. vbi dicit, quod cum ingenitus pater dicitur non quid sit, sed quid non sit ostenditur. ergo non potest constituere primam personam.
In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur aduersariorum obiectiones.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Ingenitus vel innascibilitas nihil ponit, quod sit de proprio intellectu eius, licet aliquid ponat sicut praesuppositum sibi. Hanc ponit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 28. q. 1. artic. 1. ad primum, vbi sic dicit. Aliqua dictio dicitur ponere dupliciter, aliquid, vel ita quod illud quod ponit sit de intellectu eius sicut aliquid essentiae ipsius, vt homo ponit animal, vel quia praesupponit illud, in quo fundatur, quamuis non sit de ci sentia eius, sicut omne accidens ponit substantiam. dico ergo quod hoc nomen ingenitus non ponit aliquid, quod constituat intellectum ipsius: quia hoc non posset esse nisi aliquam rationem principij poneret vel in comn vel in speciali: quia nihialiud notionale potest patri conuenire, & quocunque modo dicatur non ponet in numerum innascibilitas cum paternitate: quia cone non ponit in numerum cum proprio, sed tantum ponit aliquid quod praesupponit in quo fundatur, & ex hoc est, quod quidam dixerunt, quod ingenitus aliquid ponit, & quidam quod nihil, sed quamuis nihil ponat, quod sit d. intellectu eius, non tamen sequitur quin possit esse notio: quia illud cuius ratio consistit in remotione optime per negationem certificatur sicut caecitas, & huomodi est ratio primi, ve eius quod est non de principio esse: quia principium est ante quod nihil est. Haec ille.
Sicut enim ipse dicit ibidem pater est principium totius diuinitatis: vnde & Dionycstus dicit, quod in in patre est fontana diuinitatis: vnde si in diuinis esset ordo qui poneret prius & posterius, pater esset primum principium, sed quia ibi non est talis ordo loco eius quod est primum dicamus principium non de principio: vnde pater dupliciter innotescere potest, vel inquantum est non de principio, & sic innotescit p notionem innascibilitatis, vel inquantum est principium, & sic quia principium dicitur secundum emanationem, quae ab ipso est secundum duplicem modum emanationis in diuinis duabus notionibus innotescit scilicet paternitate inquantum est principium filij per generationem, & conspiratione inquantum est principium Spuns sancti per spirationem, & sic patet quod in vniuerso sunt tres notiones patris. Haec ille.
Idem ponit 1. parte. q. 33. artic. 4. Secunda conclusio. Innascibilitas quam significat hoc nomen ingenitus prout est proprietas patris sumitur priuatiue non pure negatiue. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra vnde 1. parte q. 33. art. 4. ad secundum sic ait. Ingenitum quandoque sumitur negatiue tantum, & secundum hoc dicit Hieronymus Spiritum sanctum esse ingenitum, id est non genitum. Alio modo priuatiue, non tamen aliquam importat imperfectionem. Multipliciter enim dicitur priuatio. Vno modo quando aliquid non habet quod natum est haberi ab alio, etiam si illud non sit natum habere illud, sicut si lapis dicatur res mortua quia caret vita scilicet quam quaedam res natae sunt habere. Alio modo dicitur priuatio quando aliquid non habet quod natum est haberi ab aliquo sui generis, sicut si talpa dicatur caeca. Tertio modo quando ipsum non habet quod natum est habere, & hoc modo priuatio imperfectionem importat, sic autem ingenitum non dicitur priuatiue de patre, sed secundo modo scilicet prout aliquod suppositum diuinum est genitum. Sed secundum hanc rationem etiam de Spiritu sancto potest dici ingenitum: vnde ad hoc quod sit proprium soli patri oportet vlterius in nomine ingeniti intelligere, quod conueniat alicui psonae diuinae quae sit principium alterius personae diuinae, vt sic intelligat importare negationem in genere principij personaliter dicti in diuinis, vel vt intelligatur in nomine ingeniti quod omnino non sit ab alio, & non solum, quod non sit ab alio per generationem, sic enim nec Spiritui sancto conueniet esse ingenitum qui est ab alio per processionem vt persona subsistens, neque et essentiae diuinae, de qua potest dici, quod est in filio vel Spiritu sancto a patre. Haec ille.
Idem ponit in scripto vbi supra ad secundum Tertia conclusio. Illa priuatio fundatur in ratione principij secundum quod est notio patris. Hanc ponit ibidem in scripto vbi sic ait. Ingenitus non importat negationem absolutam, sed aliquo mopriuatione, omnis enim negatio quae est in aliquo subiecto determinato potest dici priuatio: vnde in 4. Met. dicitur quod priuatio est negatio in subiecto: vnde dico quod negatio quam importat ingenitus intelligitur vt fundata in ratione principij, secundum quod est notio patris, & hoc modo non conuenit essentiae nec Spiritui sancto, quibus non competit esse principium per originem alicuius personae, nec iterum filio, cui competit affirmatio opposita. Haec ille.
Quarta conclusio est. Innascibilitas non est proprietas personalis, vel constitutiua patris. Istam ponit Sanctus Thomas in scripto vbi supra artic. 2. vbi sic dicit. Sicut est in inferioribus quod quicquid consequitur ad esse perfectum non est constitutiuum illius rei, ita etiam in diuinis quicquid secundum intellectum praesupponit aliquid, quo persona constituitur, non potest esse constitutiuum personae. Et inde est, quod communis spiratio non potest esse proprietas personalis: quia supponit in patre & filio generationem actiuam & passiuam, quibus illae personae constituuntur. Similiter innascibilitas cum ponat negationem quae fundatur super rationem principij praesupponit secundum intellectum rationem principij, super quam fundatur scicet paternitatem, & ideo non potest constituere personam patris, nec potest esse proprietas personalis. Haec ille. Idem ponit prima parte. q. 4. artic. 2. vbi dicit, quod remotis per intellectum proprietatibus non personalibus remanet intellectus hypostasum & personarum, sicut remoto per intellectum a patre quod sit ingenitus, vel spirans remanet hypostasis persona patris. Haec ille. Idem ponit 1. sent. dist. 26. q. 2. artic. 3. ad sextum.
Quinta conclusio. Innascibilitas est vere & proprie notio patris. Hanc probat Sanctus Thomas vbi statim dixi vbi sic ait. Distinctio notionis, & relationis, & proprietatis potest tripliciter assignari. Primo quantum ad rationem significationis, & sic sciendum est, quod paternitas dicitur relatio secundum quod ad filium refertur, dicitur autem proprietas inquantum soli patri conuenit, dicitur notio inquantum est formale principium innotescendi patrem. Secundo quantum ad ordinem: quia cum nihil possit esse principium innotescendi aliquid, nisi sit sibi proprium, intellectum notionis praecedit intellectus proprietatis, & qua proprietas non conuenit nisi rei distincte ab alijs, & distinctio in diuinis non est nisi per oppositionem relationis, intellectum proprietatis in diuinis praecedit intellectus relationis.
Tertio quantum ad numerum: quia notiones sunt hae scilicet paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis spiratio, harum autem quatuor sunt proprietates quae vnipersonae tantum conueniunt scilicet paternitas, innascibilitas quae conueniunt tantum patri, filiatio quae conuenit tantum filio, processio quae conuenit tantum Spiritui sancto, communis autem spiratio non potest dici proprietas simpliciter: quia conuenit duabus personis, sed secundum quid secundum quod aliquid dicitur esse proprium ad aliquid, est enim proprium patris & filij respectu Spiritus Sancti, harum enim notionum tantum quatuor sunt relationes scilicet paternitas, & filiatio, processio & communis spiratio. Innascibilitas vero non proprie dicitur relatio nisi per reductionem secundum quod negatio reducitur ad genus affirmationis, vt non homo ad genus hominis, harum autem notionum, vel proprietatum, vel relationum tres tantum sunt personales, id est constituentes personas: vnde habent quasi actum diffesentiae constitutiuae scilicet paternitas, filiatio, processio, aliae duae sunt notiones, sed non personales. Harum autem quinque notionum sufficientia sic patet. Ad hoc enim quod aliquid dicatur notio personae tria requiruntur. Primo quod ad originem pertineat: quia relationibus originis personae distinguuntur, secundo quod pertineat ad dignitatem: quia persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente, tertio quod dicat aliquid speciale quia commune non est sufficiens principium innotescendi. Dico ergo quod pertinens ad originem potest significari vel affirmatiue vel negatiue, si affirmatiue, aut dicitur secundum rationem principij, vt a quo alius, vel secundum rationem eius, quod est a principio, vt qui ab alio, vtrunque istorum dicit originem in communi: vnde neutrum potest esse notio, oportet ergo quod determinetur secundum specialem modum originis, qui non est nisi duplex scilicet per modum naturae & per modum amoris, & secundum vtrunque habemus duas relationes, vnam quae designat rationem principij, & aliam quae designat rationem eius, quod est a principio, & sic sunt quatuor notiones scilicet paternitas & filiatio quantum ad modum originis naturae, processio & communis spiratio quantum ad modum originis amoris, si significatur negatiue, vel negatur ratio principij, vel ratio eius quod est a principio, si negatur ratio principij, non est ad dignitatem pertinens, & ideo non potest esse notio Spiritus sancti non posse esse principium alicuius diuinae personae. si negatur ratio eius quod est a principio, aut in generali aut speciali. Si in speciali, non potest esse notio: quia quanto affirmatio est magis substantialis, tanto negatio opposita est magis communis, sicut non homo est communius quam non animal: quia omne non animal est non homo, sed non conuertitur. Si in generali, tunc erit negatio specialis, & ad dignitatem pertinens: vnde notionem patris faciet quae est ininascibilitas, quae significat non esse ab alio secundum quod est proprietas patris. Haec ille.
Sexta conclusio. Licet innascibilitas sit notio patris, non tamen inspirabilitas. Hanc probat Sanctus Thomas 1. sent. dist. 28. q. 1. artic. 1. ad quartum dicens. In hoc quod dicitur ingenitus remouetur a patre esse ab alio simpliciter, & non solum secundum aliquem determinatum modum, quare autem nominetur per negationem specialis processionis, scilicet generationis potest assignari triplex causa. Prima est quia processio Spiritus sancti ordine naturae supponit generationem filij, & ideo quia negato priori remouetur posterius, ad rationem generationis a principio fontali sequitur remotio processionis per modum amoris. secunda est: quia cum dicitur ingenitus secundum quod est notio patris, tollitur omnis modus consequendi generationem, hoc enim conuenit patri inquantum est generationis principium, vt nullo modo generationem consequatur, generationem autem consequitur aliquid secundum intellectum tripliciter, vel sicut genitum vt filius, vel sicut per generationem acceptam vt diuina essentia, vel sicut a genito procedens, vt Spiritus sanctus: vnde nulli eorum conuenit ingenitus secundum modum praedictum. tertia ratio est: quia negatio ingeniti fundatur super rationem principij, quamuis autem pater sit principium vtriusque processionis diuinae, tamen sola ratio per quam est principium generationis est proprietas personale constituens personam patris scilicet paternitas, & ideo per negationem generationis eadem persona conuenientius & magis proprie notificatur. Haec ille.
Idem ponit prima parte q. 33. artic. 4. ad quintum. Proprietas patris prout est non ab alio potius significatur per remotionem natiuitatis filij quam per remotionem processionis Spiritus sancti. Tum quia processio Spiritus sancti non habet nomen speciale. Tum quia ordine naturae praesupponit generationem filij: vnde remoto patre, quod no sit genitus, cum tamen sit principium generationis, sequitur consequenter quod non sit procedens processione Spuns sancti:quia Spuns sanctus non est gnrationis principium, sed a genito procedens. Haec ille.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguitur sic secuneium Aureolumas Illud quod dicit fontalem primitatem dicit aliquid positiuum, sed innascibilitas, vel ingenitus est huiusmodi. igitur. Secundo. Quia esse in se est modus essendi substantiae positiuus, quare esse a se erit modus subsistendi positiuus in patre, sed illum modum dicit innascibilitas. igitur. Tertio. Quia esse ab alio dicit modum positiuum in filio, non est autem maioris dignitatis esse a se quam ab alio. igitur. Quarto. Quia esse a se non videtur aliud dicere quam habere sufncientiam subsistendi sine alio, hoc autem est valde positiuum. ergo innascibilitas dicit aliquid positiuum. Quinto. Quia sicut infinitum vel indiuisum significatur priuatiue, & tamen realiter dicunt modum positiuum, sic se habet esse ab alio, quod importatur per ly ingenitus dicit enim esse a se &c.
Contra secundam conclusionem arguitur sic. Quoniam ingenitus, improductus, innascibilis si teneantur ad icctiue vere de essentia praedicatur: vnde haec est vera. Essentia est res improducta, & res ingenita, & res innascibilis, sicut & res increata. Nec potest dici ingenitum, & improductum prout de essentia praedicantur, nisi teneantur negatiue tamuendm & non priuatiue, quoniam aliqua essentia est genita & producta, & ita priuatur a diuina essentia quod competit alicui essentiae, sed manifestum est, quod innascibile, & ingenitum prout sunt notio in diuinis non pdicantur de essentia, ergo non tantumon sumuntur priuatiue.
Contra tertiam conclusionem arguitur a quibusdam probantibus, quod negatio importata per innascibilitatem sundetur super essentiam, vt non ab alio. Tum quia si non esset in diuinis distinctio personarum, sed vnum tantum supremum, illud esset ingenitum: quia haberet essentiam non ab alio. Tum quia per non habere essentiam ab alio pater sufficienter distinguitur a filio & Spiritu sancto qui habent eam ab alio, & per consequens ingenitum, quod est proprietas, & notio distinctiua sufficicter fundatur in essentia vt non ab alio.
Secundo arguit Aureolus quod illa non sundetur super ratione principij. Quia illud, quo circunscripto adhucremanet quid innascibile, non est fundamentum innascibilitatis, sed circumscripta vniuersalitate principij productiui respectu omnium qualitercunque producibilium, vel productorum, adhuc potest intelligialiquid innascibile, vel improductum, sicut Philosophi intellexerunt primum principium improductum, nectamer certum erat eis, quod esset principium effectiuum omnium producibilium. ergo non est verum, quod fundetur esse ingenitum super vniuersalitatem principij productiui. Et si dicatur, quod illa negatio non fundatur super ratione principij ad extra, sed ad intra. arguitur quod non: quia secundum Augustnus accidit genito quod sit pater, & econuerso accidit genitori quod sit ingenitus. Istud etiam potest improbari sicut praecedens: quia circumscripta ratione principij gene ratiui, adhuc potest intelligi aliquid innascibile, vt probatum est de Philosophis.
Tertio ad idem. Aut istud principium vniuersale, aut fontalis faecunditas, super quam fundatur ingenitum claudit faecunditatem ad extra respectu creaturarum, & duplicem faecunditatem ad intra respectu personarum simul, aut includit tantummodo faecunditatem ad intra. Non potest dici, quod simul includat illas fecunditates: quia secundum hoc, aliqua notio exigeret pro fundamento potentiam creatiuam, quae tamen communis est tribus. Nec potest dici, quod claudat duplicem tantum: quia altera illarum, scilicet spiratiua faecunditas communis est patri & filio. Et iterum dicit Augustinus 5. de Trini.s quod si filium non genuisset, nec esset vniuersale principium, nihil prohiberet eum dici ingenitum. ergo non fundatur innascibilitas super ratione principij.
Quarto ad idem. Fundamentum priuationis est de intellectu priuationis, sicut patet quod de conceptu caecitatis est oculus, sed de conceptu innascibilitatis non est vniuersale principium omnium: quia intelligens personam ingenitam in diuinis non oportet quod intelligat eam generantem, aut spirantem, aut vniuersa creantem. Et haec est ratio quare ingenitum est alia notio a genitore, potest enim distincte cognosci prima persona, vt ingenita, nec tamen cognoscetur vt pater. ergo sontalis faecunditas, vel vniuersale principium non est fundamentum negationis importatae per ly ingenitus.
Quinto ad idem. Vel intelligitur quod tota simul essentia & paternitas fundant illam negationem, vel paternitas mere, vel essentia mete, vt tamen stat sub paternitate, sed non potest dari primum: quia secundum Augustinum accidit ingenito quod sit pater, & econuerso accidit genitori quod sit ingenitus, & eadem ratione nec potest dari secundum, nec potest dari tertium quia essentia vt stat sub paternitate nihil habet aliud quam cum includitur secum paternitas. ergo non potest dici, quod innascibilitas sundetur super essentiam, vt stat sub paternitate &c. Sexto. Quia si per impossibile generare & spirare non essent in primo supposito diuino principationes, aut productiones, sed essent modi absoluti, aut aliquid aliud, ipsa constituerent suppositum innascibile, dum tamen essent realitates habentes esse a se, & non aliunde. ergo patet quod accidit eis, vt constituunt personam innascibilem, quod importent auctoritatem vniuersalis principij, vel sint fontalitates, aut faecunditates, & hoc est quod innuit Augustnus cum dicit, quod si pater non genuisset, nihil prohiberet ipsum dici ingenitum, dum tamen omnia ipsum constituentia essent realitates a se. Septimo. Quia si in patre est vere principium productiuum, tunc generare erit elicitum, sed si generare est elicitum, cum constituat patrem, sequitur quod pater non erit inelicitus, ac per hoc nec erit ingenitus, aut perfecte innascibilis. ergo innascibilitas non potest fundari super rationem principij elicitiui aut productiuiad intra.
Octauo arguitur ab alijs. Quia faecunditas ad aliquam productionem non intelligitur nisi praeintelligatur, vt non habita per actum illius: vnde voluntas in Spiritu sancto non intelligitur vt faecunda pro eo quod habetur, vt communicata per actum voluntatis in patre tamen, & filio quia non habent voluntatem sibi communicatam per actum voluntatis, voluntas intelligitur vt proximum principium. ergo a simili potentia generandi non intelligitur in patre proximum principium generandi, nisi intelligatur vt non habita per actum generandi, & per consequens ingenitum praecedit generare, & paternitatem in patre, & sic non fundatur in eis.
Contra quartam conclusionem arguitur sic a quibusdam, primo per rationem factam in principio quaestionis, secundo sic. Proprietas ad dignitatem pertinens adueniens primo essentiae constituit personam, sed innascibilitas ad dignitatem pertinet, sicut paret, aduenit etiam primo essentiae quam paternitas: quia filiatio & paternitas tanquam correlatiua sunt simul natura & intellectu, & per consequens innascibilitas esset posterior filiatione, & ita communicaretur filio, cum omne posterius filiatione communicetur sibi: vnde restat quod innascibilitas non sit posterior paternitate, immo sit prior ea. ergo prima persona constituitur per innascibilitatem. Tertio. Primum suppositum debet constitui proprietate, quae maxime primitatem importat, sed innascibilitas est huiusmodi, plus enim est de ratione primi, quod non sit ab alio quam quod ab eo sit aliud: vnde vltimum in resolutione est primum in compositione, resoluendo autem statur in innascibili, quod non est ab alio priore, non statur autem in patre: quia pater potest esse ab alio. ergo innascibilitas constituit primum suppositum.
Quarto. Augustinus dicit 5. de Trinit. quod si pater non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenitum, quaerendum est ergo quid ingenitum esset, aut enim persona ingenita, aut essentia ingenita, sed non potest dici essentia ingenita prout ingenitum dicit proprietatem patris, non enim innascibilitasde essentia praedicatur, nec de filio, aut de Spinitu sancto, vt dicit magister in litera. ergo esset persona ingenita, & per consequens constitueretur per ingenitum, vel per innascibilitatem. Quinto. Persona debet constitui per proprietatem, quae magis pertinet ad dignitatem ipsius, sed innascibilitas magis exprimit dignitatem primae personae quam paternitas, dignius enim est habere aliquid non communicatum alteri quam alteri communicatum, & dignius est non esse ab alio quam alterum esse ab eo: vnde maioris dignitatis est in Deo quod est a nullo creatus quam quod creaturae creentur ab eo, innascibilitas autem exprimit circa patrem quod non sit ab alio, paternitas vero quod aliud sit ab eo. ergo innascibilitas magis constituet quam paternitas, cum perfectius exprimat dignitatem primae personae.
Sexto. In omni genere primum est absolutissimum, sed prima persona non esset absolutissima in diuinis, si paternitas eam constitueret, immo aeque dependeret ad filium, sicut econtra, cum correlatiua posita se ponant, & perempta se perimant. ergo necesse est, quod prima persona diuina constituatur per aliam proprietatem a paternitate, & ita per innascibilitatem, cum non possit alia reperiri, secundum quam sit independens. Septimo. Omne quod non est ab alio, a quo tamen est aliud, prius intelligitur non esse ab alio quam aliud esse ab eo, in omni enim primo essentialior est negatio prioris quam ordo antecedentiae respectu posterioris. Et confirmatur. Quia in habente ordinem ad antecedens, & consequens prior est ordo ad praecedens, sicut patet quod in filio ordo ad patrem quem importat filiatio est prior respectu ad Spiritum sanctum, quem importat spiratio, quare secundum hoc negatio ordinis ad praecedens videtur esse prior quam ordo ad subsequens, affirmatio enim & negatio sunt in eodem, sed constat quod innascibilitas negat in patre ordinem ad praecedens, paternitas vero ponit ordinem ad subsequens. ergo persona patris est per prius innascibilis quam pater, & per consequens innascibilitate constituetur.
Octauo. Eadem proprietate constituitur persona patris & distinguitur, sed distinguitur per innascibilitatem. Dicit enim Damasc. libus 1. capit. 10. quod omnia quaecunque habet pater filij sunt praeter non generationem, quae non significat substantiae differentiam, sed existentiae modum. Et infra. Omnia habet filius propter patrem, hoc est quia pater habet eam praeter ingenerationem, & generationem, & processionem. Et cap 11. subdit quod pater & filius & Spiritus sanctus sunt vnum secundum omnia praeter ingenerationem, & generationem, & processionem. ergo persona patris videtur constitui per innascibilitatem. Nono. Si paternitas constituit primam personam, quaeritur quomodo essentia determinatur ad eam. Si enim determinatur ad eam a se, & ex se videtur quod paternitas sit communis alijs personis, quod enim determinatur ad aliquid ex se. vbicunque sit habet illud, & per consequens essentia vt in filio haberet paternitatem, & filius esset pater. Si autem determinatur ab alio essentia ad paternitatem, iam pater non erit prima persona: quia videtur esse originata, vel aliquo modo dependens ab illo, quod essentiam determinat ad primam proprietatem.
Confirmatur. Quia si essentia determinat se ex se ad primum suppositum, vel ad paternitatem. aut hoc intelligitur, quod determinat se productiue, quasi essentia primam proprietatem ex se emittat pullulando quasiessentia sit substractum, & emittat proprietatem eo modo quo aqua calida causat in se frigiditatem, aut hoc intelligtur quia essentia determinat se formaliter, vel quasi subiectiue ad ipsas proprietates, sicut anima determinat se ad perficiendum per prius cor quam alias partes animalis, & ad perficiendum alias mediante corde. Non potest dari primus modus. Tum quia sequitur quod proprietas esset alia res ab essentia, ex quo pullularet ab ea. Tum quia omne vere genitum potest appellari filius, & secundum illum modum Deus vere generat primum suppositum, & sic essent duo filij in diuinis. Tum si diuina essentia ad illam proprietatem productiue se determinat, necessario inter essentiam & proprietatem aut primum suppositum esset relatio realis producentis ad productum, & econtra producti ad producens, & per consequens oppositae relationes originis essent in eodem supposito. Tum quia secundum hoc essentia esset vere pater primae personae, cum eam produceret. Nec potest dari secundus modus: quia nihil determinat se ad aliquid nisi illud ab eo profluat, sicut patet de sole quod non determinat se ad illustrandum per prius partem aeris sibi propinquiorem, nisi quia illustratio profluit ab eo, nec anima ad viuificandum per prius cor, nisi quia operationes vitales suuntem ad corimmediate ab anima, vel saltem actus primus qui est perficere & viuificare est per prius ab anima in corde: vnde quando aliqua sic se habent, quod nec vnum fluit ab alio, nec aliquid circa alterum fit ab alio, non apparet quo modo ibi vnum se determinat ad aliud, sed probatum est, quod proprietates non fluunt ab essentia, nec econtra, nec essentia est forma proprietatum, vt eas perficiat in aliquo esse, vt subiectum, vel eas recipiat in seipsa. ergo nullo modo determinat se ad eam. Si dicatur quod essentia & paternitas ex seipsis determinantur ad hoc, quod inuicem vniantur, ita quod quodlibet est ratio huius determinationis inquantum quodlibet est res simpliciter prima non habens quamcunque distinctionem ab alio, sed est aptum fundare eandem vnitatem cum alio.
Non valet. Tum quia ex quo essentia determinat se ad paternitatem, paternitas erit formaliter in filio. Tum quia impossibile est esse duas res simpliciter primas, quin sit deuenire ad vnam, quae est simpliciter prima, & ita oportebit, quod paternitas reducatur ad essentiam tanquam ad primum, a quo pullulat. Contra quintam conclusionem arguitur secundum Aureolus Quia nulla natura ex hoc, quod habetur ab alio contrahit aliquam ignobilitatem, nisi illam quae formaliter sequitur eam. Si enim natura formaliter sit aeque nobilis per hoc quod erit ab alio, non efficietur ignobilis, ignis enim generans & genitus sunt aeque nobiles in natura, nec generari indignitatem importat in genito, dum tamen forma ignis participetur ex aequo, cum igitur habere naturam ab alio nullam ignobilitatem importet formaliter, nisi aliunde quam ex esse ab alio huiusmodi indignitas contrahatur, non apparet quod non habere naturam ab alio importet aliquam dignitatem, cuius oppositum videtur illa conclusio ponere: quia ex hoc ponit quod innascibilitas potest esse notio: quia dicit dignitatem, scilicet non esse de principio.
Secundo sic. Quia secundum Scotum falsum videtur, quod omnis notio seu proprietas personalis importet aliquam dignitatem, immo sufficit, quod non dicat indignitatem: quia proprietates personales non debent perfectionem, nec imperfectionem: quia non sunt finitae nec infinitae, quod probatur tripliciter. Primo quia finitum & infinitum sunt passiones quantitatis 1. Physicorum, nunc autem relationi non competit quantitas molis, nec quantitas virtutis, cum non sit principium actionis, quare relatio secundum suum genus non est capax finitatis, aut infinitatis. Secundo. Quia relat o non suscipit magis nec minus secundum suam rationem formalem, sed tantum per fundamentum, vt patet in praedicamentis, & per consequens nec finitatem, aut infinitatem. Tertio. Quia si relationes essent formaliter infinitae, sequitur quod persona essent formaliter infinitae, & ita essent tres infiniti in diuinis, quod est contra regulam Athanasij. Non tres immensi sed vnus immensus, & maius inconueniens sequitur, si relationes essent formaliter finitae: quia tunc personae diuinae essent finitae, & aliquid limitatum esset in Deo, & id dd Deus: vnde relinquitur quod nec sunt finitae nec infinitae.
Tertio arguitur sic secundum Aureolumas Quia secundum Sanctus Thomas prima parte. q. 33. ingenitus importat negationem passiuae generationis: vnde tantum est dicere ingenitus sicut non filius. Tunc sic. Quandocunque aliqua aequipollent, de quocunque praedicatur vnum & reliquum, sed de Spirr tu sancto vere dicitur, quod non est filius. ergo de ipso dicetur, quod est ingenitus, & innascibilis, & sic Sanctus Thomas non potest saluare quod ingenitum sit notio patris, si ly ingenitus solum dicat negationem passiuae generationis.
Confirmatur. Quia Augustnus dicit 12. de Trini. quod ideo solus pater appellatur ingenitus: quia solus non est de alio, ex quo apparet, quod in genitus priuat non solum generationem passiuam, immo omne esse ab eo, & per consequens ingenitus & non filius non aequipollent. Quarto arguitur probando quod oportet daresextam notionem. Dignitas enim in omni persona non producitur ea productione quae producit, ideo enim ingenitum ad dignitatem in patre pertinet, quia negat omnem processionem, sed inspirabilitas in filio negat ab eo productum esse per spirationem, secundum quam ipse producit, igitur ista negatio ad dignitatem filij pertinet, & sic sunt sex notiones, cuius oppositum dicit illa conclusio. Quinto. Si sexta notio negatur, hoc erit quia non fuit assuetum, quod poneretur, sed haec ratio prohibere non debet. Tum quia a principio non ponebantur nisi tres. Saluator enim Matth. vlti non expressit nisi paternitatem, filiationem, & spirationem, tum quia tempore Ambrosij innascibilitas non ponebatur notio, vt patet in 3. lib. de Spiritu sancto, vbi dicit quod in diuinis scripturis ingenitum nunquam inuenit, tum quia communis spiratio tempore magistri nondum erat inuenta, vt patet expresse praesenti distinctione. ergo non est irrationabile, si ponitur sexta notio, praesertim quia senarius numerus congruit perfectioni secundum quod dicit Augustin. quarto super Gen.
D argumenta. Ad primum contra primam concluAsionem negatur maior: quia primitas non dicit formaliter positiuum, sed potius negationem prioris, primum enim est ante quod nihil est. Similiter falsum est, quod innascibilitas dicat fontalitatem, illa enim sontalitas est potentia generandi vel principium originis, sicut dicit Sanctus rahomas prima parte. q. 33. artic. 4. ad primum. Quidam (inquit) dicunt quod innascibilitas, quam significat hoc nomen ingenitus secundum quod est proprietas patris non dicitur tantum negatiue, sed importat vel vtrunque simulscilicet quod pater a nullo est, & quod est principium aliorum, vel importat vniuersalem auctoritatem, & fontalem plenitudinem. Sed hoc non videtur: quia tunc innascibilitas non erit alia proprietas a paternitate & spiratione, sed includeret eas, sicut includitur proprium in communi: nam fontalitas, & auctoritas nihil aliud significant in diuinis quam principia originis. Haec ille.
Ad secundum dicit Aureolus, quod esse in se non addit ad substantiam aliquid positiuum, sed negationem dependentiae, quae competit accidenti. ego autem dico, quod esse in se addit ad substantiam, sed non ad esse substantiae aliquid positiuum. Ad tertium dico, quod non est simile de esse ab alio, & de esse a se, quia primum dicit veram productionem passiuam, secundum autem excludit omnem productionem, nec oportet quod secundum sic positiuum, sed quod fundetur super positiuum dicens dignitatem, scilicet super paternitatem, vel potentiam generandi: vnde Sanctus Thomas 1. sentent. dist. 28. q. 1. artic. 3. ad secundum. Quicquid habet negatio de dignitate habet ab affirmatione, supra quam fundatur.
Ad quartum negatur antecedens, non enim esse a se dicit talem sufficientiam existendi, in qua fundatur, si tamen esse in se sit idem quod non esse in alio ita in proposito non esse ab alio fundatur super sufficientia essendi in patre.
Ad quintum negatur quod infinitas dicat aliquid positiuum, immo potius negat limitationem formae per materiam vel materiae per formam.
Ad illud quod obijcitur contra secundam conclusionem, dico quod argumentum illud concludit, quod hoc nomen ingenitus, prout est nomen adiectiuum priuatiuum dici potest de essentia diuina, prout dicit priuationem generationis, & processionis, sed non prout priuat omnem modum essendi ab alio, vel omnem modum communicabilitatis, vt declaratum est in conclusione.
Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur negando antecedens, si intelligatur sic quodscilicet illa priuatio quam dicit innascibilitas sit ista negatio, scilicet non esse ab alio, & ista negatio sundetur in essentia nuda, tunc enim illa priuatio conueniret cuilibet supposito diuinae essentiae, comminicata enim essentia communicatur omne fundamentum in ea siue positiue, siue priuatiue. Si autem intelligatur, quod ista priuatio fundatur in essentia cum illo modo existendi non ab alio, ita quod tam modus ille quam essentia fundent illam priuationem, hoc etiam est intelligibile: quia ille modus scilicet non esse ab alio includitur in dicta priuatione, modo idem non fundat seipsum, & sic illud antecedens non est intelligibile quocunque modo quin sit falsum.
Nec valet prima probatio, dico enim quod si in diuinis non esset nisi vnicum suppositum, sibi non conueniret innascibilitas, de qua loquimur: vnde Sanctus Thomas 1. sent. dist. 28. q. 1. artic. 2. ad tertium, sic dicit. Remota paternitate per intellectum non remanet hypostasis patris, & quod dicitur in littera, quod remanet ingenitum, est intelligendum quantum ad communem rationem ingeniti & patris: quia separatim inueniuntur in diuersis, non autem, secundum quod vtrunque ponitur proprietas patris, nihilominus tamen remota paternitate remanet ingenitum in Deo non quasi proprietas, vel notio alicuius personae, sed quasi attributum essentiae, vt immensus, & increatus. Haec ille.
Nec similiter procedit secunda probatio dicti antecedentis, dico enim quod per non habere essentiam ab alio vt ista negatio fundatur in paternitate pater suppositaliter distinguitur ab alijs, non autem si illa negatio immediate super essentiam fundaretur, iam enim esset attributum essentiae, nec vt sic distinguit suppositum a supposito eiusdem naturae, talis enim negatio non requirit distinctionem suppositorum in diuinis.
Ad secundum patet per idem dico enim quod innascibilitas fundatur super ratione principij notionalis, licet autem primum suppositum dato quod non esset principium notionale per impossibile, adhuc diceretur ingenitum & innascibile, prout talia dicuntur attributa diuinae essentiae, non tamen, vt dicunt notionem, nec illo modo Philosophi cognouerunt innascibilitatem, aut Deum esse ingenitum.
Ad tertium patet per idem. Et similiter ad quartum. Ad quintum dicitur, quod illa priuatio fundatur super paternitate, vt ponit tertia, & quarta conclusio in suis probationibus. Nec valet huius improbatio, licet enim ingenito secundum communem rationem ingeniti accidat esse genitorem, non tamen ingenito notionaliter.
Ad sextum patet per idem, si enim paternitas & communis spiratio non essent relationes, nec aliquo modo principia vel de ratione principij notionalis, sed essent modi absoluti, innascibilitas patris esset attributum, & non notio.
Ad septimum dico, quod prima consequentia non valet: quia potentia generandi non est elicitiua secundum rem actiue generationis, sed geniti productiua. Dato verumtamen quod secundum nostrum modum intelligendi generare sit elicitum, ipsum tamen non vt sic patrem constituit, nec paternitas, vt relatio, sed quomodo constituat alias fit sermo.
Ad octauum negatur antecedens, nec valet simile de Spiritu sancto: nam principium spirandi non includit solam voluntatem, immo voluntatem cum notio ne communi patri & filio, quae non est in Spiritu sancto.
Ad primum contra quartam conclusionem dicitur, quod pater constituitur per paternitatem non vt est relatio, sed vt est quaedam forma incommunicabilis tenens vicem differentiae constitutiuae, vel potius principij indiuiduantis, & vt sic praecedit generare secundum intellectum. Ad secundum negatur quod innascibilitas primo adueniat essentiae, immo sequitur paternitatem vt est constitutiua non vt est relatio. Nec valet improbatio: quia paternitas praecedit filiationem, vt est constitutiua patris, licet sit simul natura, vt est relatio.
Ad tertium dicitur, quod primum suppositum potest dupliciter considerari. Vno modo quantum ad hanc rationem negatiuam, vel priuatiuam scilicet primitatis. Alio modo quantum ad rationem sibi propriam inquantum, scilicet est pater, vel huiusmodi, loquendo de ipso primo modo, dico quod primum suppositum constituitur in esse primi per innascibilitatem, sed loquendo de ipso quantum ad id quod est, & quantum ad hoc quod est tale suppositum, dico quod implicat contradictionem ipsum constitui per talem negationem. Primum in suo simili ostendit Sanctus Thomas 1. sent vbi supra scilicet dist. 28. artic. 2. ad quartum. Innascibilitas (inquit) non est principium generationis in patre quasi forma eliciens hanc operationem, sed solum quasi ponens aliquam conditionem, sicut enim videmus in alterationibus, quod prima alteratio est, quam operatur alterans non alteratum, ex hoc quod non est alteratum, alteratio, quam facit est prima. Ita etiam prima generatio est, quae est generantis non geniti: vnde istam conditionem quod sit prima generatio habet ex hoc quod generans est ingenitus, sed principium formale eliciens generationem est forma patris, sicut calor est principium calefactionis in calefactiuo. Haec ille.
Ita in proposito, dico quod primum suppositum habet istam conditionem quod, scilicet sit primum per innascibilitatem, & consequenter potest dici, quod in esse primi constituitur per innascibilitatem, sed quod sit suppositum cui competit talis primitas non habet ex tali negatione: quia omnis negatio est posterior affirmatione, & fundatur in ea, & per consequens aliqua proprietas positiua praecedit illam negationem in primo supposito, ratione cuius ei conuenit talis negatio, vel priuatio. Tunc ad argumentum negatur antecedens, non enim primum suppositum in esse suppositi potest constitui per proprietatem maxime importantem primita tem, immo potius per fundamentum illius proprietatis, quod est aliquid positiuum.
Ad quartum dictum est prius, si enim pater non genuisset, ipse esset ingenitus innascibilitate, quae est attributum essentiae, non innascibilitate notionali, & ita intendit Auguunus Ad quintum negatur minor: vnde Sanctus Thomas vbi supra ad secundum sic dicit. Quicquid habet negatio de dignitate habet ab affirmatione, super quam fundatur, & ideo innascibilitas, quae fundatur super paternitate, non tantum pertinet ad dignitatem sicut talis paternitas. Haec ille. Tunc ad probationem dico, quod non est dignius non esse ab alio quam alterum esse ab eo, vbi non esse ab altero fundatur super principium, quo alterum est ab eo, sicut in proposito innascibilitas fundatur super generare.
Ad sextum negatur minor & procedit ex suppositione falsi, scilicet quod paternitas vt est relatio constituat patrem, quod non est verum.
Ad septimum dicitur quod loquendo de primo quantum ad illud quod est fundans pumitatem, & non vt est primum, in omni primo est aliquid prius primitate, scilicet positiuum, in quo fundatur primitas, conceditur tamen quod in primo puta patre prius intelligitur innascibilitas, quae dicit negationem prioris quam paternitas vt est relatio & habitudo patris ad filium, sed innascibilitas non est prior, immo posterior paternitate, vt est constitutiua patris.
Ad octauum dicitur, quod pater distinguitur a filio & Spiritu sancto per paternitatem & spirationem actiuam, nec hoc negat Damastcus licet dicat quod ingeneratio distinguit patrem a filio, quod consequitur prout ingeneratio est notio, & hoc habet a suo fundamento scilicet paternitate, si enim innascibilitas non fundaretur super tali proprietate, non haberet distinguere supposita eiusdem naturae, sed esset attributum essentiae, & distingueret patrem a creaturis, & non a filio: quia ibi non esset: vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 40. artic. 3. ad tertium dicit sic. Remota paternitate non remanet in diuinis hypostaus patris, vt distinguitur ab alijs personis, sed vt distinguitur a creaturis, vt iudaei intelligunt. Haec ille. Idem ponit de potentia Deiq. 8. artic. 4. ad quartum & nonum. Ex quo patet, quod innascibilitas non habet distinguere patrem ab alijs personis, nisi inquantum in paternitate fundatur, remota enim paternitate non distingueret eum nisi a creaturis &c.
Ad nonum dico, quod essentia non determinat se isto modo ad paternitatem, quasi paternitas sluat ab essentia, aut producatur, vel eliciatur ab ea, nec determinat si isto modo quasi quodam ordine prioris ad posterius sit nata subsistere in tribus personis, sed sic est ex se determinata inquantum talis natura, quod conuenit sibi immediate subsistere in persona patris, & immediate determinare ad talem proprietatem, quae est principium generandi.
Ad secundam vero personalitatem mediante prima a qua secunda producitur, & ad tertiam mediante prima & secunda, non intelligendo ibi quancunque prioritatem extra intellectum, nec distinctionem essentiae a proprietatibus, nec effluxum proprietatum ab essentia, sed ordinem originis vnius personae ab alia, & vnius a duabus, ita quod essentia diuina inquantum talis natura ex se determinata ad subsistendum in tribus personis & ad identificandum sibi tot vel tot relationes, ex hoc quod talis natura est ex se determinata ad immediate subsistendum in tali personalitate, & ad alias mediante prima, & ad identisicandum sibi immediate paternitatem constitutiuam primi suppositi, & communem spirationem in eodem supposito, & mediante paternitate filiationem, mediante communi spiratione processionem intelligendo illam mediationem solum secundum ordinem originis carentem priori, & posteriori extra intellectum. Tunc ad impugnationem huius partis, quam facit Aureotaes contra Scotus cuius est dicta imaginatio in parte dicitur quod non oportet quod illorum vnum fluat ab alio vel aliquid circa illud fiat ab alio, quorum vnum determinatur ad alterum, cum nulla realis distinctio est inter illa, sed primitas secundum intellectum sicut natura entis determinatur immediate ad substantiam, & mediante substantia determinatur ad accidens, nec tamen natura entis aliquid facit circa naturam substantiae, nec econtra, & natura substantiae prius determinatur ad substantiam immaterialem quam corporalem, cum natura substantiae non sit in rebus materialibus nisi per immaterialem substantiam 12. Metaphysicae. Verumtamen exempla ista non sunt vsquequaque su fficientia, sicut nec alia quae ex creaturis ad superintelligibilia transferuntur.
Ad illud quod additur de primitate &c. dicitur quod nullae duae res in eodem supposito sunt simpliciter primae: quia essentia & relatio non ponunt in numerum rerum, sed rationem, & vt sic relatio est posterior absoluto.
Ad primum contra quintam conclusionem dicitur, quod habere naturam ab alio non dicit indignitatem, tamen communicare naturam alter est dignitas in principio actiuo: quia omne agens agit inquantum est actu, & ideo quia illa negatio essendi ab alio, quam dicit innascibilitas, fundatur in principio generandi, ideo illa negatio non ex se, sed ex suo fundamento dignitatem habet, sicut non esse in alio habet dignitatem propter esse substantiae, in quo fundatur.
Ad secundum dicitur, quod notio isto modo dicitur esse quid ad dignitatem pertinens, non quia relatio vt relatio dicat perfectionem aliquam, immo vt sic non habet oud sit aliquid, sed quia relationes illae, quae dicuntur notiones sunt signa dignitatis, & perfectionis eius, in quo sunt, paternitas enim cum sundetur super actum generandi, signum est actualitatis patris, cum omne agens inquantum huiusmodi sit in actu & perfectum 9. Met. Similiter filiatio cum fundetur super natiuitate viuentis a viuente, signum est perfectionis naturae illius, de quo dicitur. Similiter processio Spiritus cum fundetur super actum perfecti amoris, signum est perfectionis naturae intellectualis, in qua sola talis processio reperitur. Dico tamen quod quaelibet relatio diuina est infinita secundum rem, nec argumenta ibi facta concludunt oppositum: vnde ad primam probationem dicitur, quod relationi non repugnat quantitas virtutis, sumendo quantitatem virtutis pro quantitate actus, quicquid sit de hoc sumendo virtutem pro principio actionis. Secunda similiter non concludit ad sensum dictum: quia licet intentio iclationis proueniat effectiue a fundamento, tamen formaliter est in relatione, vt patet de similitudine. Tertia similiter non concludit, sicut enim quaelibet relatio diuina est Deus, non tamen sunt tres dij, ita quaelibet secundum rem est infinita, cum sit suum esse, & nullo modo per aliquod susceptiuum limitata, non sequitur quod sint tria infinita: quia in diuinis non est nisi vnum esse quo omnia formaliter subsistunt, quae sunt in Deo.
Ad tertium dicitur quod mens Sanctus Thomas est quod ingenitus quantum ad illud a quo imponitur ad significandum, dicit negationem passiuae generationis, sed tamen quantum ad illud, ad quod imponitur ad significandum, significat negationem cuiuslibet processus vel originis ab alio, vt dictum est in sexta conclusione, & ideo argumentum non procedit contra mentem SanctiThomas sed solum contra verba.
Ad quartum dicitur quod licet pertineat ad dignitatem inspirabilitas, non tamen est notio, quia deficit sibi conditio notionis scilicet quod sit quid speciale, modo negatio specialis processionis non est quid speciale, immo commune, sicut etiam innascibilitas non esset notio, si solum significaret negationem generationis passiuae, & ideo negat omnem modum essendi ab alio. Ad quintum dicitur, quod nulla dictarum causarum assignatur quare inspirabilitas non dicitur notio, sed quia deficiunt sibi conditiones notionis positae in quinta conclusione &c.