Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum nomen principii notionem distinctam designet
Et arguitur quod non. Quia nomen commune tribus, non est notio in diuinis, cum notio non sit aliud quam signum vel proprietas distincte significans personam, sed principium est commune tribus, quoniam tota trinitas est vnum vniuersorum principium, quod ab initio temporis vtraque de nihilo condidit creaturam, vt habetur extra de trinitate capit. firmiter. ergo principium non potest esse notio in diuinis.
IN oppositum arguitur: quia omnis proprietas pertinens ad originem significat notionem: quia talis proprietas notificat conditionem personae, sed non solum generare & generari, quae consequuntur paternitas & filiatio, sunt origo actiua, & passiua in Deo, immo spirare & spirari. ergo necesse est quod habeantur proprietates, & habitudines respectiue, est autem ex parte spirati processio. ergo ex parte ipsius spirare debuit esse alia notio, quae non habet nomen exprimens nisi vocabulum generale principij, quare principium significat notionem distinctam.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
Vantum ad primum sit prima conclusio. Notiones ponendae sunt in diuinis siue proprietates in abstracto notificantes personas. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 32. artic. 2. vbi sic dicit. Praepositiuus attendens simplicitatem personarum dicit non esse ponendas proprietates & notiones in diuinis, & sic vbi inueniantur exponit abstractum pro concreto, sicut enim consueuimus dicere, Rogo benignitatem tuam, id est te benignum, ita cum dicitur in diuinis paternitas intelligitur pater. Sed sicut supra ostensum est diuinae simplicitati non praeiudicat quod in diuinis vtamur nominibus concretis & abstractis: quia sicut intelligimus sic nominamus, intellectus autem noster non potest pertingere ad diuinam simplicitatem secundum quod in se est consideranda, & ideo secundum modum suum diuina apprehendit & nominat, id est secundum quod inuenitur in rebus sensibilibus, a quibus cognitionem accipit, in quibus ad designandum simplices formas nominibus abstractis vtimur, ad designandum vero res subsistentes vtimur nominibus concretis: vnde & diuina sicut supra dictum est, ratione simplicitatis per nomina abstracta significamus, ratione vero subsistentiae, & complementi per nomina concreta, oportet autem non solum nomina essentialia in abstracto & concreto significare, vt cum dicimus Deum, & diuinitatem, sapientiam, vel sapientem, sed etiam nomina personalia, vt dicamus paternitatem & patrem, ad quod duo praecipue nos cogunt. Primo quidem haereticorum instantia, cum enim consitea mur patrem, & filium, & Spiritum sanctum esse vnum Deum & tres personas, quaerentibus quo sint vnus Deus, & quo sint tres personae, respondetur quod essentia vel diuinitate sunt vnum, ita oportuit esse aliqua nomina abstracta, quipus responderi possit, distingui personas, & huiusmodi sunt proprietates, vel notiones in abstracto significate, vt paternitas, & filiatio, & ideo essentia significatur in diuinis vt quid, persona vt quis, proprietas, vt quo.
Secundo quia vnam personam inuenimus referri ad duas personas, scilicet personam patris ad personam filij, & Spiritus Sancti, non autem vna relatione: quia sic sequeretur quod etiam filius & Spiritus sanctus vna, & eadem relatione referentur ad patrem, & sic cum sola relatio in diuinis multiplicet trinitatem, sequitur quod filius & Spiritus Sanctus non essent quae personae. Nec potest dici, vt Praepositiuus dicebat, quod sicut Deus vno modo se habet ad creaturas, cum tamen creaturae diuersimode se habeant ad ipsum, sic pater vna relatione refertur ad filium & Spiritum sanctum, cum tamen illi duo duabus relationibus referantur ad ipsum: quia cum ratio specifica relatiui consistat in hoc quod ad aliud se habet, necesse est dicere quod sint duae relationes diuersae secundum speciem, si ex opposito vna relatio ei correspondeat, oportet enim aliam speciem relationis esse in Deo, & patre secundum diuersitatem filiationis & seruitutis, omnes autem creaturae sub vna specie relationis referuntur ad patrem: vnde non est simile. Et iterum in Deo non requiritur relatio realis ad creaturam, relationes autem rationis in Deo multiplicare non est inconueniens, sed in Patre oportet esse relationem realem qua refertur ad filium, & Spiritum sanctum: vnde secundum duas relationes filij & Spiritus sancti, quibus referuntur ad patrem, oportet intelligi in patre duas relationes, quibus referatur ad filium, & Spiritum sanctum: vnde cum non sit nisi vna persona patris, necesse fuit seorsum significari relationes in abstractoquae dicuntur proprietates & notiones. Haec ille. Idem ponit 1. sent. dist. 29. q. 1. arti. 1. Quomodo autem differant proprietates, relatio, & notio dictum est in quinta conclusione quaestionis praecedentis.
Secunda conclusio. Nomen principij proprie dicitur in diuinis, & competit vni personae respectu alterius. Istam probat Sanctus Thomas prima parte q. 33. artic. 1. vbi sic ait. Hoc nomen principium nihil aliud significat quam illud a quo procedit aliquid, omne enim a quo aliquid procedit quocunque modo dicimus esse principium, & econuerso, cum igitur pater sit a quo procedit alius, sequitur quod pater sit principium. Et ibidem ad primum Graeci vtuntur in diuinis indifferenter nomine causae sicut nomine principij, & latini Doctores non vtuntur nomine causae, sed solum nomine principij. Cuius ratio est: quia principium est communius quam causa, sicut causa est communius quam elementum, prius enim terminus, vel pars rei dicitur rei principium, non autem causa, quanto autem aliquod nomen est communius tanto conuenientius assumitur in diuinis: quia nomina quanto sunt magis specialia, tanto magis determinant modum conuenientem creaturae: vnde hoc nomen causa videtur importare diuersitatem substantiae, & dependentiam alicuius ab altero, quod non importat nomen principij, in omnibus enim causae generibus semper inuenitur differentia inter causam & illud cuius est causa secundum aliquam perfectionem, aut virtutem, sed nomine principij vtimur etiam in his quae nullam huiusmodi differentiam habent, sed solum secundum quendam ordinem, sicut cum dicimus primam partem lineae esse principium lineae.
Idem ponit 1. sent. dist. 29. q. 1. arti. 1. cum sic ait. Ad significandum ordinem diuinarum personarum vtendum est talibus nominibus, qualia modo originis competant: quia secundum Hylarium sermo debet reiesse subiectus, hoc autem inuenimus in origine personarum diuinarum, quod tota essentia vnius accipitur in alia, ita quod vna numero est essentia trium, & similiter idem esse, & ideo ad significandum ordinem talis originis non competit nomen causae propter duo. Primo. Quia omnis causa vel est extra essentiam rei sicut efficiens & finis, vel pars essentiae sicut materia & forma. Secundo. Quia omnis causa habet ordinem principij ad esse sui causati, quod pe ipsam constituitur, pater autem non habet aliquem ordinem principij ad esse filij, sicut nec ad suum esse, cum vnum & idem sit esse vtriusque: vnde pater non est causa, sed principium filij: quia principium dicit ordinem originis absolute, non determinando aliquem modum, qui ab origine personaram sit alienus, inuenitur enim aliquod principium, quod non est extra essentiam principiati, sicut punctus a quo fluit linea, & aliquod quod non habet influentiam ad esse principiati, sicut terminus a quo dicitur principium motus, & sic mane dicitur principium diei, sed nomen auctoris addit super rationem principij hoc, quod non est esse ab alio, & ideo solus pater dicitur auctor etiam, quamuis filius principium dicatur notionaliter. Haec ille.
Tertia conclusio. Principium non dicitur vniuoce in diuinis secundum quod dicitur Deus principium personae diuinae & creaturae, sed analogice. Hanc ponit Sanctus Doctor in scripto vbi supra ar. 2. Idem (inquit) est iudicium de principio sicut de origine, supra quam fundatur ratio principij. Potest autem origo considerari dupliciter. Aut secundum communem rationem originis, quod est aliquid ab alio esse, & sic vna ratio est communis ad originem personarum, & ad originem creaturarum non quidem communitate vniuocationis, sed analogice. Et similiter nomen principij potest etiam considerari secundum quod determinat modum originis, & sic sunt diuerse speciales rationes originis & principij, sed hoc non facit aequiuocationem: quia sic etiam secundum Philosophum 1. de Anima animalis ratio secundum vnumquodque est alia & alia. Haec ille. Ibidem etiam dicit. Processio creaturarum exemplatur a processione diuinarum personarum: vnde absolute considerando per prius dicitur principium respectu personae quam respectu creaturae. Sed tamen sciendum, quod in principio secundum quod dicitur respectu creaturae est considerare ipsam habitudinem quae temporalis est, & illud in quo fundatur ista habitudo scilicet virtus vel operatio diuina, in quibus tamen non est ratio principij, nisi quasi habitualiter, & sic secundo modo considerando principium, secundum quod dicitur respectu creaturae est prius quam principium diuinae personae, quod fundatur in proprietate per modum, quo essentiale dicitur prius notionali secundum intellectum, sed hoc non est nisi secundum quid. Haec ille.
Quarta conclusio. Principium in diuinis prout vna persona dicitur principium respectu alterius dicit notionem, quae est origo, non autem prioritatem: vnde Sanctus Thomas 1. senten. vbi supra artic. 1. ad primum sic ait. Nomen principij impositum est secundum quod inuenitur in creaturis, vbi principium est prius aliquo modo principiato, ideo a prioritate imponitur, sed tamen imponitur ad significandum illud, a quo aliquid est: vnde quamuis quantum ad modum significandi in diuinis non competat sicut & alia nomina quae a nobis sunt imposita, tamen quantum ad rem significatam proprijssime competit ibi ratio principij. Haec ille.
Item prima parte. q. 33. artic. 1. ad tertium dicit. Licet hoc nomen principium quantum ad id a quo imponitur, videatur a prioritate sumptum, non tamen significat prioritatem secundum originem, non enim idem est quod significat nomen, & a quo imponitur. Haec ille.
Idem ponit de potentia Dei q. 10. artic. 1. ad decimum. Licet (inquit) ptincipium secundum rationem nominis a prioritate sumatur, non tamen imponitur ad significandum prioritatem, sed originem, sicut etiam hoc nomen lapis non imponitur ad significandum laesionem pedis, licet ab hac nomen sumi videatur: licet ergo pater non sit prior filio, est tamen eius principium. Haec ille.
Primo etiam sent. dist. 29. vbi supra artic. 3. ostendit quomodo vna notio secundum numerum est patris & filij, secundum quam dicuntur principium Spiritus Sancti. Licet autem principium dicat notionem in diuinis, non tamen dicit aliquam notionem specialem, sed in communi, vt ipse ostendit distin. 26. q. 2. artic. 3. vbi ostendit quod ad hoc quod aliquid dicatur notio personae requiritur quod pertineat ad originem, secundo quod pertineat ad dignitatem, tertio quod sit aliquid speciale, vt allegatum fuit in praecedenti. q. Et idem ponit prima parte. q. 32. artic. 3. per totum.
Idem ponit. q. 36. artic. 4. vbi dicit sic. Hoc nomen principium significat proprietatem, tamen significat eam per modum substantiui, sicut hoc nomen pater & filius etiam in creatis: vnde numerum accipit a forma significata, sicut ergo pater & filius sunt vnus Deus propter vnitatem formae significatae per hoc, ita sunt vnum principium propter vnitatem proprietatis significatae in hoc nomine principium. Haec ille. Et sic primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra primam conclusionem secundum Gregorium Si in diuinis personis essent plures proprietates, aut essent intrinsece ipsis personis inclusae in eis, aut essent eis extrinsecae. Non potest dari secundum, quoniam vel ipsae essent subsistentes per se, & sic per consequens essent persona, ex quo vltra sequitur, quod in diuinis ad minus essent sex personae scilicet pater, & filius, & Spiritus sanctus, & tres aliae earum proprietates, quod est erroneum, vel essent personis inhaerentes vel insistentes, sicut formae suis materijs, quod etiam est impossibile in Deo, qui nulli subsistere potest secundum Auguiu. s de Trinitate cap. 5. Sed nec potest dari primum scilicet quod sint aliquae entitates intrinsecae inclusae in ipsis personis, secundum quem modum imaginari videntur quicunque tales proprietates ponunt in personis, hoc autem esse impossibile potest multipliciter declarari, primo quidem per expressam determinationem ecclesiae extra de summa trinitate & fide catholica cap. damnamus. sic dicentis. Pater ab aeterno filium generando suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur. Pater quod dedit mihi maius his omnibus est. ac dici non potest, quod partem substantiae illi dederit, partemque sibi retinuerit, cum substantia patris indiuisibilis sit, vtpote simplex omnino. Sed nec dici potest, quod pater in filium transtu lerit substantiam suam generando quasi sic dederit eam filio, quod non retinuerit eam sibi, alioquin desisset esse substantia. Patet ergo quod sine vlla diminutione filius nascendo substantiam patris accepit, & ita pater & filius habent eandem substantiam, & sic eadem res est pater, & filius, & Spiritus sanctus ab vtroque procedens. Haec sunt verba illius capituli. Cum igitur, vt profitetur ecclesia filius totam substantiam patris sine diminutione acceperit, manifeste patet quod nullam entitatem in se habet sibi propriam pater, quam filio generando non dederit. Nec potest dici, quod quamuis filius acceperit totam substantiam patris sine diminutione, non tamen accepit omnem entitatem patris: quia non illam propriam quam vltra communem essentiam pater includit, tum quia non minus est indiuisibilis & omnino simplex persona patris quam sit alia essentia communis, & per consequens iuxta argumentationem ecclesiae impossibile est, quod partem sui scilicet communem essentiam filio dederit, & aliam partem sibi retinuerit. ergo sine diminutione filius totam entitatem patris accepit. nulla ergo entitas est in patre quae non sit in filio, tum quia stultissimum esset imaginari quod in patre sit aliqua entitas, quae non sit substantia, vel de substantia eius, sic enim esset accidentalis ei vel extranea. ergo si totam patris substantiam filius accepit, omnem entitatem patris habet filius.
Secundo sic. Si essent in personis tales propriae entitates, tunc non eadem res esset Pater, & filius, & Spiritus sanctus, vt dicit ecclesia, tenet consequentia, quoniam isto posito non sola essentia communis est pater, sed ipsa simul cum illa propria entitate patris, quae non est in filio, & per consequens non est eadem res, quae est pater & filius. Tertio sic. Nam si sic, sequitur, quod essentia diuina non est pater, nec econtra, cuius oppositum etiam ecclesia tradit dicens vbi supra, quod vna quaedam res est incompraehensibilis quidem & ineffabilis, quae veraciter est pater & filius & Spiritus Sanctus, tres simul personae ac sigillatim quaelibet earum, & ideo solummodo est trinitas non quaternitas, sed quae ibet trium personarum est illa res, videlcet essentia, substantia seu natura, consequentia probatur ex hoc quod nullum includens plura est aliquod illorum, & similiter nullum eorum est ipsum, sed ipsius transitiue loquendo, & illud includens est ex eo, sicut anima non est homo, sed hominis, nec homo est anima, sed ex anima. Simili modo potest probari, quod essentia non esset filius, nec Spiritus sanctus.
Quarto. Nam si quaelibet persona habet aliquam propriam entitatem praeter communem entitatem, quae est diuinitas, sequitur quod quaelibet trium personarum praeter communem diuinitatem, habet etiam propriam diuinitatem, & sic in trinitate erunt quatuor diuinitates, vna, scilicet communis, & tres proprie, & vna persona erit alius Deus ab alia propter illam propriam diuinitatem, quam sola includit, haec autem sunt omnino erronea. Probatur consequentia ex eo, quod impossibile est esse in Deo aliquam entitatem, quae non sit Deus, alioquin sequeretur, quod diuina persona non esset Deus, sed eius pars esset Deus. Item omnis entitas quae non est Deus vtique est creatura iuxta illud Augustini 1. de Trinitate cap. 6. Omnis substantia, quae Deus non est, creatura est, & quae creatura non est, Deus est, & constat quod substantiam ponit pro essentia, vel entitate, sicut dicimus quod substantia albedini. est alia a substantia nigredinis, alioquin non sufficienter probaret intentum, scilicet quod filius est Deus, hoc etiam modo idem Augustinus super illud Psalm. Infixus sum in limo profundi, & non est substantia, pro entitate substantiam accipit: vnde ait. Omnia enim substantiae sunt eo ipso quod sunt: nam quae nulla sunt in substantia omnino nihil sunt, si ergo aliqua entitas esset in persona, quae non esset Deus, iam persona esset composita ex Deo & creatura, quod blasphemum est dicere.
Item Hugo de Sacramentis lib. 1. parte tertia capitulo. 27. Omne quod in Deo est aliud quam Deus esse non potest, sed si entitas propria est diuinitas, per positionem autem non est illa communis diuinitas. ergo est alia diuinitas propria, & patet consequentia. Si vero dicatur, quod illa entitas propria non est entitas distincta aliquo modo a communi diuinitate, sed est ipsa, sequitur, quod nulla pluralitas entitatum est in persona & per consequens non est in ea aliquod, quo conuenit cum alia persona, & aliquid aliud, quo distinguitur ab ea. Item quod nulla proprietas est in persona, vel est personae transitiue loquendo qua distinguatur ab alia persona, sed ipsamet persona nulla plura quoquo modo includens seipsa primo distinguitur ab alia & sic habetur propositum quantum ad vtranque conclusionem.
Quinto. Secundum hanc viam sequitur, quod nulla persona sit summe simplex, quod est erroneum. consequentia probatur. quia secundum hoc quaelibet persona habet in se aliquid, quod non est ipsa, nec econuerso, sed est simplex aut nihil habet, quod non sit ipsum, vnde propter hanc causam magister determinat, quod proprietas personae est ipsa persona. Et aduertendum inquit, quod omnes praemissae rationes procedunt contra quamlibet opinionem ponentem aliquam proprietatem in persona, siue illam proprietatem vocent realitatem siue formalitatem, siue modalitatem aut quidditatem, aut quolibet alio nomine, dummodo aliqua pluralitas, & distinctio ponatur intra diuinam personam. quae omnia nomine entitatis intelligo significari.
Pro hac conclusione inquit sunt sanctorum auctoritates. ait enim Hylarius tertio de trinitate prope finem. Audis, ego, & pater vnum sumus. vnum sunt, scilicet is qui est nihil habens, quod non sit etiam in eo, a quo est. quae verba aliis eiusdem verbis interponit magister libro 1. distinc. 29. c. Et inde est. Idem septimo de trini. Inuicem inquit sunt pater, & filius, cum vnum ex uno est, quia neque vnus uni aliud per generationem, quam quod suum est dedit, neque vnus ab vno per natiuitatem obtinet, quam quod vnius est, & est intentio eius, quod pater nihil dedit filio ipsum generando, quod non sit in se, neque filius aliquid accepit nascendo, quod non sit in patre. Item Isido. libro primo, de summo bono capitulo 25. ait. Inuicem vnum sunt pater, & filius, quia nihil habet pater, quod non habeat filius. Insuper Augustnus 15. de trinitate capitulo 24. loquens de verbo consubstantiali Dei. Ideo verbum inquit vere veritas est, quoniam quicquid est in ea scientia, de qua genitum est, & in ipso est, scientia autem, de qua est genitum, est pater &c. vt patet ibidem. quicquid ergo est in patre, est in eius verbo. Ex quibus omnibus patet, quod nihil omnino, aut aliqua entitas. est in patre, quod non sit, nec econtra. Quae etiam eiusdem filii verba confirmant Ioann. 16. dicentis. Omnia quaecunque habet pater mea sunt. Proinde canit Ecclesia. In patre totus filius, in verbo pater. non ergo in personis diuinis praeter communem essentiam sunt aliquae speciales, & propriae entitates excogitandae, ut ex dictis est ostensum. Cui consonat dictum Hugonis de sacramentis. libro primo, capitulo trigesimo primo, dicentis. Tres personas nihil esse aliud quam essentiam vnam confitemur &c.
Sexto arguit contra probationes conclusionis. Dicit enim eas non valere: non quidem primam, quia taliter quaerentibus optime potest responderi secundum viam arguentis, & docet nos respondere Hieronymus in expositione fidei catholicae, vbi loquens de Patre, & Filio, & Spiritu Sancto, ait. Itaque substantia vnum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur, & sic etiam conformiter docuit Augus in sermone de fide & symbolo. Credimus hanc Trinitatem substantia vnitam, personis distinctam. Secunda etiam non videtur valere, quia diceretur quod pater refertur ad Filium & Spiritum sanctum vna relatione tantum secundum rem, quae tamen est pluribus speciebus relationis, seu cui conueniunt rationes plurium specierum relationis, quapropter optime potest respondere distinctis specie oppositis. Exemplum: Sortes eadem relationem est similis Platoni albo, & dissimilis Ciceroni nigro: nam eadem albedo Sortis est similitudo ad Platonem, & dissimilitudo ad Ciceronem: cum nec similitudo nec dissimilitudo sit res superaddita qualitati, & sicut etiam opinatur Sanctus Thomas & haec vna relatio secundum rem corresponderet similitudini, & dissimilitudini oppositis, quae sunt in Platone & Cicerone, sic in proposito eadem entitas simplicissima, quae est pater, est spiratio & paternitas, & correspondet filiationi in filio, & spirationi cooppositae in Spiritu Sancto. Et sic patet, quod ille rationes non concludunt. Haec sunt argumenta Gregorij.
Septimo potest argui secundum alios. Quia nomen notionis non videtur admittendum in diuinis, quia nec in sacris eloquijs sit aliqua mentio de notione aliqua: vnde fictio videtur esse vocabulum notionis. Similiter contra eandem conclusionem arguit praesertim contra probationem, dicit enim quod iste modus dicendi non videtur sufficere in eo quod ponit abstractionem huiusmodi non fieri nisi propter assuefactionem intellectus circa sensibilia, & non propter conditionem diuinam prout consideratur in seipsa, vbique enim abstractum & concretum solum differunt similitudinarie propter assuefactionem intellectus circa sensibilia. ibi quicquid reale competit abstracto competit concreto, & econuerso, quia solum differunt in modo significandi & similitudinarie, vnde quia Deus & diuinitas sic se habent, ideo sicut Trinitas est vnus Deus: sic est vna deitas, & sicut Deus creat, ita diuinitas, sed non sic est de patre & paternitate, verum est enim, quod paternitas se tota realiter differt a filio, & tamen pater non distinguitur se toto a filio, quia non per essentiam, quae est aliquid eius: ergo pater & paternitas non videntur ab intellectu appraehendi abstractiue & concretiue propter solam assuefactionem in rebus sensibilibus, immo qua ita exigit natura rei intellectus appraehendens diuina sicut miranda sunt, dato quod non esset nimis assuefactus, haberet facere huiusmodi abstractiones.
Secundo. Quia in patre est essentia, & ibi est paternitas, & spiratio, & quodlibet est res, & licet ista sint penitus indistincta & indistinguibilia, nec aliquis intellectus possit personam diuinam resoluere in aliquid & aliquid, tamen intellectus potest aspectum suum figere directe super rem importatam per paternitatem solum, licet conclusiue feratur super rem essentiae & spirationis, quandoque vero primo super rem essentiae, & super rem paternitatis & spirationis coinclusiue, quandoque vero primo super spirationem & coinclusiue super paternitatem & essentiam, quandoque vero super totum primo & directe, & secundum hoc erunt quatuor conceptus de eodem indistincto, & vltimus quidem exprimetur concretiue per nomen patris, primus vero abstractiue per nomen paternitatis, similiter secundus & tertius per nomina spirationis & diuinitatis, & hoc modo non solum ex assuefactionae intellectus in sensibilibus, immo ex ipsa natura rei habent diuinae personae, quod possit fieri abstractio, & quod vtamur in eis nominibus abstractis & concretis.
Tertio. Quia dicit Auguus 5. de Trinitate cap. 7. quod alia notio est, qua intelligitur genitor, & alia qua intelligitur ingenitus, vnde ipse primus videtur inuenisse vocabulum notionis. Contra secundam conclusionem arguit sic. Aureolus Quia nomen quod ratione maioris communitatis conuenientius assumitur ad diuina hoc habet, inquantum illa communitas locum habet in Deo, quod si illa ratio communis non plus competit Deo quam specialis, nec nomen illam exprimens erit conuenientius quam illud, quod exprimit rationem specialem, sermo enim rei non est res, sermo enim rei debet subiectus esse, sed ratio principij prout locum habet in Deo importat originem alicuius ab aliquo, nec dicit initium motus, aut primam partem generatam, sed veram originem: non ponitur autem 5. Metaphys. aliquis modus initij pertinens ad originem, nisi cum sumitur pro causa agente: ergo ratione commanitatis amplioris non habet principium, quod assumatur ad diuina.
Secundo. Quia Hilarius est Doctor Latinus, & tamen attribuit patri nomen actoris respectu filij 4. de Trinitate: actor autem videtur causalitatem efficaciae importare: ergo & aliqui Latini aliquando vsi sunt nominibus pertinentibus ad causalitatem: vnde & Auguus 7. de Trinitate cap. 4. loquens de patre dicit, quod illud quod est causa illi vt sit, est ei causa vt sapiens sit. Damasc. vero & caeteri Graeci expresse vtuntur nomine causae: vnde dicit Damascenus lib. 1. cap. 11. quod secundum causam & causabile, quia pater est causa, & filius ex hac causa, ac spiritus hypostaseos differentiam intelligimus. Tertio. Quia sicut se habent concauum & simum, quod concauitas contrahitur ad simitatem non per formalem differentiam, sed solum per materiam in qua est scilicet nasum, sic causa & principium non differunt nisi quantum ad materiale, nam origo in distinctis per essentiam est causalitas, sed origo simpliciter est principium: ergo non est causa quare principium admittitur in diuinis plusquam causa, quia est commune ad principium motus, vel partem primo generatam, sed potius quia importat originem simpliciter, non autem causalitas, sed determinat sibi certam materiam.
Contra tertiam conclusionem arguitur sic a quodam, quem recitat Aureolus. Illa quae non variant conceptum minus communem non variant magis communem, sicut patet, quod ea quae sunt vnus triangulus, sunt vna figura, non tamen econtra, cum vsocheles & vsopleros dicantur vna figura, non tamen vnus triangulus secundum Philosu. Metaphy. & 4. Physicor. sed causare in alia natura, & in propria natura non variant conceptum causae efficientis, quia causa aequiuoca, quae producit in aliena natura, & vniuoca quae producit in propria specie & natura pertinent ad vnum genus causae efficientis dictum vniuoce de ipsis: ergo cum conceptus causae sit minus communis quam conceptus principij, cum omnis causa sit principium & non econuerso, sequitur quod principijs in aliena natura eo modo, quae Deus principiat creaturas, & principijs in propria natura, sicut persona principiat personam, inerit principium vniuoce, ita quod ratio principij communis potest ab eis abstrahi.
Secundo sic. Secundum aequiuoca non est comparatio 7. Physicorum, sed Augustinus dicit 5. de Trinitate. cap. 10. quod pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti, sicut tota Trinitas est vnum principium creaturae: ergo ratio principij videtur ibi esse vniuoca. Tertio. Si principium non diceretur vniuoce hic & ibi, hoc esset quia per prius conueniret principio notionali quam essentiali, sed hoc non impedit: licet enim per prius pater sit principium filij quam creaturae: tum quia haec principiatio videtur esse causa illius :tum quia haec est necesse esse simpliciter, alia contingens: tamen haec non impedit vniuocationem, quantum ad conceptum logicum, nam Sol est causa floris, & tamen conceptus substantiae abstrahitur a Sole & a flore. Et similiter a propositione necessaria & contingente abstrahitur vnus communis conceptus propositionis, quare & a re contingente & necessaria poterit abstrahi vna communis ratio. Similiter etiam enunciatio dicitur vniuoce de affirmatiua & negatiua, & tamen negatio est posterior affirmatione, vt patet 4. Metaphysicae, & 2. Perihermenias: ergo a principio essentiali, quod Deo competit respectu creaturarum & a principio notionali, quod conuenit vni personae in ordine ad aliam, poterit abstrahi ratio communis & vniuoca principij: non obstante quod vna sit prior alia sicut causa ipsius, nec obstante quod vna sit necessaria, & alia contingens. Quarto. Omnes concedunt quod principium sit communius quam causa non solum secundum vocem, sed secundum aliquem absolutiorem conceptum, sed Deus est principim creaturae per modum causae, vna ergo persona respectu alterius non per modum causae: ergo videtur quod hoc principium & illud conueniant in ratione principij, quae abstrahit a causa. Quinto. Si principium non diceretur vniuoce de illis hoc videretur esse, quia principium dictum essentialiter dicit relationem rationis, dictum vero notionaliter importat habitudinem realem: modo relatio realis & relatio rationis, non habent aliquid commune vniuocum, sed hoc non valet: tum quia si relationi reali & relationi rationis nihil esset commune vniuocum, sequitur quod relationes rationis non essent in praedicamento, sed hoc est impossibile. quia cum reperiatur in eis superius & inferius, genus & species, constituerent vndecimum praedicamentum: esset enim vna principalis coordinatio realium relationum, & alia respectuum rationis: ergo relatio realis & relatio rationis claudi possunt sub vno conceptuvniuoco: tum quia intellectus concipiens relationem per modum cuiusdam habitudinis, aut per modum cuiusdam habitudinis specialis non variat suum conceptum quidditatiuum, siue intelligat illum conceptum poni in re, siue intelligat illum nullo modo ponibilem, vnde concipiens dextreitatem non variat rationem illius, dum intelligit illam in re existere, & si ipsam formaret. Et ratio huius est, quia non variatur quidditatiua ratio propter principium productiuum, vnde dextreitas est eadem a quocunque formetur siue a natura, siue ab intellectu, sed manifestum est, quod hoc non esset relatio realis, & relatio rationis possent habere vnum conceptum quidditatiuum communem: igitur idem quod prius.
D argumenta. ad primum contra primam conclusionem dico, quod notiones seu proprietates non sunt extrinsecae in diuinis personis. Ille enim fuit error Porretanorum, sed sunt eis intrinsecae, non quidem quasi partes personarum eo modo, quo materia vel forma sunt partes compositi, sed sunt in eis illo modo, quem ponit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 33. q. 1. artic. 3. Proprietates (inquit) sunt in essentia & in personis, sed diuersimode, quia in essentia sunt per identitatem rei & non sicut in supposito, sed in personis sunt sicut in suppositis, sed diuersimode, se cundum quod aliquid dicitur suppositum alicuius dupliciter, vel naturae per quam constituitur, sicut humanitas est in Sorte, & hoc modo proprietates personales sunt in personis, vel sicut illud quod aduenit post esse constitutum, sicut albedo est in Sorte, & ita secundum intellectum proprietates non personales, vt innascibilitas, communis spiratio sunt in personis, non tamen ita quod suppositum sit aliquid aliud ab eo, quod inest secundum rem, sed secundum rationem tantum concreti & abstracti. Haec ille.
Tunc ad improbationem huius sensus: dico quod ex determinatione ecclesiae habetur quod tota substantia patris est in filio, & tota entitas patris est in filio, si entitas dicat absolutum, tamen non habetur quod quaelibet res relatiua, quae est in patre sit in filio. Vnde Sanctus Thomas 1. sent. dist. 25. q. 1. artic. 4. ad quartum dicit sic. Secundum Auicnus hoc nomen ens & res differunt secundum quod duo est considerare in re scilietquidditatem & rationem eius & esse ipsius, a quidditate sumitur hoc nomen res, & quia quidditas potest habere esse & in singulari quod est extra animam, & in anima secundum quod est in intellectu, ideo nomen rei ad vtrunque se habet, & ad id quod est in anima prout dicitur res a reor reris, & ad id quod est extra animam prout res dicitur aliquid ratum & firmum in natura, sed nomen entis sumitur ab esse rei, & ideo cum vnum & idem sit esse trium personarum, si ens substantiue dicatur, non potest praedicari de tribus personis in plurali, quia forma a qua imponitur scilicet esse non multiplicatur in eis. Si autem participialiter & adiect ue, sic pluraliter praedicari potest, quia huiusmodi nomina recipiunt numerum a suppositis & non a forma significata, sed quidditas siue forma, a qua sumitur nomen rei dupliciter consideratur, aut vt forma absoluta, vt essentia vel quidditas, & huiusmodi quae non multiplicantur in diuinis, vnde nomen, quod a tali forma sumitur, non praedicatur pluraliter, sed singulariter prout dicitur, quod pater & filius sunt vna res, est etiam in diuinis quaedam forma relatiua, vt paternitas quae secundum rationem non solum in intellectu existentem, sed etiam extra, est alia a filiatione, vnde secundum quod ab hac relatione sumitur nomen rei res praedicatur pluraliter, vt sint ibi plures formae relatiue, & secundum hoc dicimus, quod pater & filius sunt tres res non tantum in anima, sed etiam extra animam habentes firmitatem in natura. Haec ille.
Ex quibus habetur, quod si ens sumatur substantiue, non debet concedi quod in diuinis sint tria entia. Et credo quod conformiter dicendum est de hoc nomine entitas, cum etiam sit substantiuum sumptum ab ente, vnde sicut in patre non est aliquod esse, nec aliquod ens, quod non sit in filio, ita nec aliqua entitas, si entitas sit substantiuum sumptum ab esse, vel ab ente substantiue sumpto. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. articu. 5. In essentia diuina hoc est considerandum, quod propter eius summam simplicitatem quicquid est in Deo, est diuina essentia. Vnde & ipsae relationes quibus personae abinuicem distinguuntur sunt ipsa diuina essentia secundum rem, & quamuis vna & eadem essentia sit communis tribus personis non tamen relatio vnius personae est communis tribus propter oppositionem relationum ad inuicem. Ipsa enim paternitas est diuina essentia, nec tamen paternitas filio inest propter oppositionem paternitatis & filiationis, vnde potest dici, quod pater. est diuina essentia prout est in patre non prout est in filio, non enim eodem modo est in patre & filio, sed in filio, vt ab altero accepta, in patre autem non, non tamen sequitur quod quamuis paternitatem filius non habeat, quam pater habet, quod aliquid habet pater quod non habet filius, nam ipsa relatio secundum rationem sui generis, idest inquantum est relatio, non habet quod sit aliquid, sed solum quod sit ad aliquid, quod vero sit aliquid secundum rem habet ex illa parte, qua inest, vel vt idem secundum rem, vt in diuinis, vel vt habens causam in subiecto, sicut in creaturis, vnde cum illud, quod est absolutum, communiter sit in patre & filio non distinguitur secundum aliquid, sed secundum aliquid tantum, vnde non potest dici, quod aliquid habet pater quod non habet filius, sed quod aliquid secundum vnum respectum conuenit patri, & secundum alium filio. Haec ille.
Patet igitur ex dictis, quod non debet admitti, quod aliquid sit in vna persona quod non sit in alia, nec quod aliquod ens insit vni & non alteri pariter de entitate dicendum est. Sed cum hoc stat quod aliquam relationem habet pater, quam non habet filius & econtra. Si tamen aliquis capere velit entitatem eo modo sicut realitatem vel rem, potest distinguere & dicere, quod omnem entitatem absolutam, quam habet pater, habet filius, non tamen omnem entitatem relatiuam. Et ad hunc sensum loquitur Damascen. lib. 1. cap. 10. dicens. Omnia quaecunque habet pater filij sunt praeter non generationem, quae non significat substantiae differentiam, sed existentiae modum, & infraomnia habet filius propter patrem, hoc enim est quia pater habet ea praeter ingenerationem, & generationem, & processionem, & cap. 11. subdit, quod Pater & Filius & Spiritus sanctus secundum omnia sunt vnum praeter ingenerationem, & generationem, & processionem. Haec ille.
Ad hunc sensum igitur concedo, quod non omnem entitatem, quam habet pater dedit filio. Respondetur ad primam huius improbationem, & dico, quod licet pater aliquam entitatem puta absolutam dederit & aliquam entitatem puta relatiuam retinuerit, non sequitur tamen quod sit diuisibile, aut compositus, aut quod dederit partem suae entitatis, quia entitas absoluta scilicet essentia, & entitas relatiua non ponunt in numerum rerum, immo sunt eadem res, licet differant ratione, vnde nullam facit compositionem cum essentia communi, vt ostendit Sanctus Thomas 1. sent. distinc. 33. q. 1. artic. 1. ex hoc quod non est aliud esse substantiae & relationis. Secunda similiter improbatio non valet: quia nos non imaginamur illam stultitiam quam iste fingit scilicet quod entitas relatiua sit realiter distincta a diuina substantia, sed solum secundum rationem veram in re fundatam, quia sicut dicit Sanctus Thomaibidem respondendo ad tertium. Ipsa ratio quam dicimus aliam & aliam in diuinis non est in re, sed in re est aliquid respondens ei, in quo fundatur scilicet veritas illius, cui talis intentio attribuitur, est enim in Deo vnde possunt rationes diuersae sibi conuenire. Haec ille.
Ad secundum negatur consequentia, nec valet probatio, quoniam sola essentia. est pater, hoc est essentia nulla alia re sibi addita est pater, licet essentia cum paternitate sit pater, essentia enim & paternitas non plus ponunt ad inuicem in numerum rerum quam essentia cum seipsa, & ideo argumentum ex falsa imaginatione procedit, ac si essentia & relatio constituerent personam, sicut partes suum totum, quod non est verum, immo quaelibet tam essentia quam relatio est pater secundum rem, & quaelibet est forma patris, vt ponit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 34. q. 1. artic. 1. vbi sic dicit. Ratio personae duo includit in diuinis, nomine enim personae Deus significatur vt subsistens & proprium, sed nomine paternitatis non significatur vt subsistens, sed vt proprium non quidem vt distinctum, sed vt distinguens. Et sic patet quod persona re ab essentia & proprietate non differt, sed secundum rationem tantum, per quam vtrunque significatur vt formale respectu personae quantum ad duo, quae sunt de intellectu personae, quia essentia significatur vt forma eius inquantum est proprium, vel incommunicabile. Haec ille. Quomodo autem aliquid est forma alicuius, & tamen non differt ab eo ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 39. artic. 2. ad quintum vbi sic dicit. Causa efficiens vel materialis in omnibus distinguuntur ab his, quorum sunt causae, nihil enim est sua causa, nec aliquid est suum principium actiuum, aliquid autem est sua forma, vt patet in omnibus rebus immaterialibus. Haec ille.
Ad tertium dicitur eodem modo negando consequentiam, nec valet probatio:licet enim nullum includens plura distincta secundum rem abinuicem & ab includente sit aliquod eorum, tamen illud quod includit plura sola ratione distincta potest esse quodlibet ipsorum non solum in proposito, immo in multis alijs, nam species includit genus & differentiam inter quae non est realis differentia, & quodlibet illorum praedicatur de specie in recto.
Ad quartum dico quod cum dicitur persona includit aliquam entitatem praeter communem diuinitatem, ly praeter potest dicere conceptionem aut exclusionem alicuius alterius secundum rem, & sic antecedens illius conditionalis negatur, nec opinio nostra hoc ponit, scilicet quod praeter communem diuinitatem sit aliquid aliud realiter in persona diuina. Vel potest excipere aliud secundum rationem, & sic dico quod persona diuina in intellectu suo non solum includit diuinitatem communem, immo relationem, nec tamen oportet dicere, quod quaelibet persona habeat suam propriam diuinitatem, vel quod relatio illa non sit diuinitas secundum rem, nam bene stant simul quod quaelibet illarum relationum sit diuinitas, & tamen non sunt ibi tres dij, aut tres diuinitates. Vnde responsio data ad argumentum bona est: nec valet illa reductio contra nos ibi facta. Dico enim quod nulla realitas entitatum est in persona, licet sumendo rem pro quidditate posset aliquo modo, licet improprie concedi pluralitas rerum sicut pluralitas quidditatum: vnde Sancus Thomas 1. sent. distin. 25. q. 1. arti. 4. ad secundum. Si (inquit) per quidditatem intelligatur non solum natura, sed ratio vel intentio cuiuscunque substantiae, vel accidentis, vel relationis, quamuis in diuinis sit vna quidditas absoluta: tamen sunt plures rationes relationum realium, & ita plures quidditates hoc modo, quauis non possit proprie concedi, quia quidditas, & essentia, & diffinitio est simpliciter tantum substantiarum. Haec ille.
Ex quo patet quod improprie loquendo potest concedi in persona esse plures quidditatas, ac per hoc sumendo rem pro quidditate, vt prius dicebatur, posset concedi ibi esse plures res, tamen ille modus loquendi improprius est & periculosus. Nam & ipse Sanctus Thomas 1. sent. distinc. 27. q. 1. artic. 1. dicit quod in eadem persona sunt plures reales relationes, non tamen plures res. Similiter nec valet secunda replica: nam non omnis locutio, vel constructio transitiua requirit diuersitatem rerum, vt ostendit Sanctus Thomas 1. sen. distin. 34. q. 1. artic. 2. primo argumento: arguit enim sic. Secundum Grammaticum omnes obliqui sunt transitiui, sed constructio transitiua exigit diuersitatem eorum, quae construuntur: cum igitur essentia non sit diuersa a persona, videtur inconuenienter tres personas esse vnius essentiae. Et respondet. Dicendum (inquit) quod quamuis essentia & persona sint idem re, tamen differunt ratione, qua vna signatur, vt forma alterius, & talis diuersitas sufficit ad Grammaticum qui modum significandi per nomen considerat. Haec ille.
Ita in proposito cum dicitur, paternitas est proprietas personae, ad veritatem & proprietatem locutionis sufficit distinctio rationis inter personam & proprietatem talis, quod vnum significetur per modum forma alterius. Vnde secundum quod ibidem dicit Sanctus Thomas Omnis talis constructio in diuinis respectu diuinorum, vel est secundum habitudinem causae efficientis, vt cum dicitur. filius patris, vel secundum habitudinem causae formalis, vt cum dicitur, tres personae sunt vnius essentiae, vnde dicendum quod isti genitiui construuntur in habitudine causae formalis. Haec ille. Idem ponit prima parte. q. 39. arti. 2.
Ad quintum negatur consequentia vt prius, cum persona nihil habeat in se distinctum a se realiter. Ad omnes auctoritates ibi adductas dicitur eodem modo, sicut dictum est ad primum, quod non aliud intendunt, nisi quod pater nihil absolutum habet, quod non habeat filius, nec econtra. Vnde illis generalibus distributionibus omnia, quae pater habet mea sunt &c. ly omnia distribuit pro illis, quae secundum suam rationem habent quod sint aliquid, cuius non est relatio.
Ad sextum dico quod solutiones datae ad argumenta Sanctus Thomas non valent, non quidem prrma quia licet Sanctus Thomas bene concedat quod personae distinguuntur seipsis secundum rem, hoc enim ipse ponit dist. 25. primi. q. 2. artic. 1. ad quintum vbi sic ait.
Dicendum quod personae diuinae seipsis distinguuntur inquantum personae secundum rem sunt ipsae relationes, sed sicut persona quantum ad modum significandi non est idem quod relatio, ita etiam non seipsis distinguuntur, sed relationibus sicut Deus per seipsum est Deus, quamuis diuinitate sit Deus, quia ipsa est sua deitas. Haec ille. Licet inquam ipse hoc ponat, tamen quia secundum nostrum modum intelligendi aliter intelligitur res vt distinguens, & aliter vt distincta: nam distinctiuum intelligitur vt forma, distinctum autem per modum subsistentis, ideo quia sicut intelligimus, ita significamus, oportet alijs nominibus significare eandem rem, vt distinctiua est, & aliter vt est distincta: primo modo in abstracto: secundo modo in concreto. Similiter solutio ad secundam rationem non valet, quia implicat impossibile contra philosophiam scilicet quod vna relatio sit in duabus speciebus relationis, quod euidenter ostendit Sanctus Thomas prima parte dist. 27. q. 1. artic. 1. dicens. In illo proprie aliqua multiplicantur, & non sunt vni cuius differentijs proprijs distinguuntur, vt dicit Philosophus 4. Physi. & 5. Metaphyc. verbi gratia: ysocheles, idest triangulus duorum aequalium laterum, & ysopleros, id est triangulus aequilaterus distinguuntur differentijs trianguli, & ideo non dicimus quod sunt vnus triangulus, sed plures, non autem distinguuntur proprijs differentijs figurae, immo sub vna figurae differentia incidunt, quae est habere tria latera, & ideo dicuntur vna figura, quae est triangulus. ideo non potest dici quod sint plures res nisi de illis, quae per differentiam rei distinguuntur, differentia autem rei in diuinis non est nisi per oppositionem relationis, & ideo non poterit dici, quod sint plures res nisi secundum quod exigit ista oppositio, vnde paternitas & filiatio sunt duae res, similiter pater & filius: similiter paternitas & communis spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relatiue, sed tamen sunt duae relationes, quia distinguuntur differentijs relationis inquantum est relatio, cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alterum, differentiae relationis erunt secundum quod est ad diuersa, & ideo quia paternitate pater refertur ad filium, & communi spiratione ad Spiritum Sanctum, communis spiratio & paternitas sunt duae relationes. Haec ille. Ex quo patet quomodo implicat contradictionem dicere quod paternitas & communis spiratio sint vnica relatio, & tamen sint in diuersis speciebus relationis, quia si sint subdiuersis speciebus relationis: ergo sub diuersis differentijs relationis: ergo differunt sub relatione & differentijs relationis, & consequenter non sunt vna relatio. Tum 2. iste arguens falsum imponit Sanctus Thomas quod scilicet ipse opinetur albedinem esse relationem similitudinis & dissimilitudinis, vt alias videbitur.
Ad septimum dicitur quod nomen notionis ponit Augustinus 5. de Trinitat. cap. 7. dicens, quod alia notio est qua intelligitur genitor, & alia qua ingenitus, vnde notio est proprietas abstractiue concepta, quae est principium innote. scendi diuinam personam.
Ad primum eorum quae contra eandem conclusionem obijcit Aureotelus dicendum, quod iste valde imprudenter, false, & truncate dicta Sanctus Thomas recitat in hac parte: nam Sanctus Thomas non dicit quod propter solam assuefactionem intellectus nostri ad sensibilia huiusmodi nomina abstracta inuenta sint, immo assignat alias duas causas huius inuentionis, sicut patet in probatione primae conclusionis, sed Sanctus Thomas bene dicit, quod pluralitas horum nominum non praeiudicat diuinae simplicitati, & quod talia nomina inuenire cogimur propter hoc, quod connaturale est nobis significare formas simplices in abstracto, & perfecta & subsistentia in concreto, & ista est ratio generalis quare abstractis & concretis vtimur in diuinis, licet sint aliae speciales. Veruntamen quicquid sit de hoc: argumenta in se nihil valent, vnde maior primi argumenti est falsa: nam secundum quod dicit Sanctus Thomas ad proprietatem & veritatem locutionum non solum attendenda est veritas rei, immo modus signenandi nominum & dictionum, vnde aliqua in diuinis solum differunt vt abstractum & concretum, de quibus tamen contradictoria praedicantur, vt patet de hoc nomine Deus, & de illo nomine deitas: Deus enim generat non autem deitas, & istud declaratum fuit prolixe in distinc. 4. arti. 2. in superioribus. Et patet manifeste quod exemplum datum est contra illud quod dicit arguens scilicet quod quia Deus & diuinitas differunt solum vt abstractum & concretum illo modo, quem imponit Sanctus Thomas ideo quicquid conuenit vni, conuenit alteri, hoc quidem falsum est, vt dixi. Similiter cum dicit in minore, quod paternitas se tota differt a filio: falsum est & erroneum, immo conueniunt in eadem essentia, quae est paternitas & filiatio.
Ad secundum dicitur, quod nullus intellectus potest realiter personam diuinam diuidere, nec potest vere intelligere eam esse diuisibilem, cum in ea nulla sit pluralitas realis, tamen intellectus potest intelligere essentiam non intelligendo proprietatem & econtra, vt ponit Sanctus Thomas 1. sent. distin. 16. q. artic. 2. vbi sic dicit. Essentia potest intelligi non intellecta bonitate, vt dicit Boetius in libus de hebdomadibus, & similiter potest intelligi essentia non intellecta paternitate vel relatione, sicut Iudaei intelligunt scilicet per modum abstractionis, sed non potest intelligi quod remoueatur in diuinis relatio, & remaneat aliquid subsistens relationi, quia ipsamet sibi subsistit. Haec ille.
Ad tertium dicitur, quod Augunus illam alietatem intelligit quantum ad intellectum, non autem quantum ad rem. Ad primum contra secundam conclusionem dico, quod maior est vera, & minor si debite sumatur sub maiore falsa est. Dico enim quod principium est conuenientius quam causa, & illa ratio communis potius habet locum in diuinis quam ratio causae, quae est specialior. Nec valet improbatio, dico enim quod principium importat ortum alicuius ab aliquo generaliter quocunque modo hoc oriatur, siue vt a causa essentialiter distincta, siue vt a prima parte sui, vel alio modo, licet Philosophus non posuerit aliquem modum originis quo aliquid originatur ab alio, nisi vt a causa sumendo originari pro effici vel produci, tamen oriri est comunius quam illo modo originari, dies enim oritur a mane, & linea a puncto, a quo tamen non originatur nec causatur. Vel dico, quod ratio generalis principij non consistit in origine vel ortu, sed in processu quocunque modo ille processus sit vnius ab alio. Et cum dicit: guens, quod principium prout in diuinis sumitur dicit veram originem. Dico quod verum est quantum ad materiale significatum, sed quo ad formale non dicit nisi processum: talis autem processus in diuinis est per originem, sicut persona in diuinis non est aliquid aliud quam relatio, tamen de formali significato personae non est quod sit relatio.
Ad secundum negatur minor: actor enim non importat efficientiam, sed dicit principium non ab alio, vt dicit Sanctus Thomas in praesenti distinc. q. 1. artic. 1. Nomen actoris (inquit) addit super rationem principij hoc, quod est non esse ab alio, & ideo solus pater dicitur actor, quamuis filius principium dicatur notionaliter. Vel dicendum, quod posito quod actor dicit efficaciam: tamen nec Hilarius nec Augustinus vsi sunt multum talibus vocabulis, & cum vsi sunt quem sensum habuerint exposuerunt, & solum Sanctus Thomas intendit. De Damasc. non est quaestio. quia ipse fuit Graecus.
Ad tertium dicitur quod illud argumentum facit pro nobis, cum vult facere contra nos, sicut enim concauum dicit curuitatem non contractam, simum autem dicit concauitatem contractam per tale subiectum, ita principium dicit generaliter illud, a quo aliquid procedit, sine specificatione an sit causa eius, an alterius essentiae, vel eiusdem, vel quomodo aliter se habeat. Sed causa dicit illud, a. quo aliquid procedit per originem, vel influentiam in alia natura vel essentia, & ideo principium potius admittitur quam causa. Cuius ratio est contractior contractione importante imperfectionem in illo, cuius est causa.
Ad primum contra tertiam conclusionem dico, quod quicquid sit de priori processu: tamen argumentum peccat secundum non causam vt causam, non enim ideo negamus vniuocationem inter principium essentialiter dictum & principium notionaliter dictum, quia vnum illorum est respectu alicuius in eadem natura, & alterum respectu illius quod est alterius naturae, sicut argumentum credit, sed quia principium dictum essentialiter in sui ratione includit respectum rationis, & temporalem, sed principium dictum notionaliter includit respectum aeternum realem, qui est suum esse scilicet paternitatem vel communem spirationem: talibus autem respectibus nihil est commune vniuocum, & similiter quia in diuinis origo & in creatis non dicuntur vniuoce, sed analogice: cum vna sit subsistens, alia non, vna sit suum esse, alia non.
Ad secundum dico, quod ad hoc quod secundum aliquid fiat comparatio, sufficit illud esse analogum, nec oportet quod sit vniuocum, vt dicit Philosophus 1. Ethicor. quod quae secundum analogiam dicuntur secundum proportionem dicuntur. Et ponit exemplum, quod sicut in corpore est visus, ita in anima est intellectus. Similiter Augutnus non comparat principium notionale & essentiale in ratione principij, sed in ratione vnitatis.
Ad tertium dicitur sicut saepe dictum est, quod licet vniuocorum vnum possit esse prius alio secundum esse, non tamen quantum ad illam communem intentionem logicam in qua conueniunt, hoc autem non contingit, nec contingere potest inter Deum & creaturam. Ad quartum dicitur, quod licet ratio principij inquantum principium est sit communis principio notionaliter dicto & principio causatiuo, tamen illa ratio non est communis communitate sufficiente ad vniuocationem, talis enim ratio oportet, quod essentialiter participetur a quolibet illorum, quibus nomen quod dicitur vniuocum est commune, non sic in proposito, vt dictum est in solutione primi.
Ad quintum dicitur quod Scotus assignat dictam causam, & est satis bona, nec eius improbationes valent, non quidem prima:nam vtique verum est, quod nulla relatio rationis est in praedicamento proprie, nisi forte per aliquam talem qualem reductionem, non autem directe & ideo illud, quod dicitur de coordinatione talium non valet, nam in talibus entibus, quibus repugnat realitas, non est genus nec species cum non dicant aliquam quidditatem, nec aliquid ponant, nec habent essentiam, quia vtique possent habere esse, vel dato quod haberent genus, vel species, non tamen essent in praedicamento aliquo, quia decem praedicamenta diuidunt ens, quod distinguitur contra ens in anima, vt patet in 4. & 53. & 12. Metaphysicae. Praedicamenta enim sumuntur a modo praedicandi de substantia prima, de qua constat talia ficticia non praedicari proprie. Nec valet etiam secunda improbatio: licet enim concipiens relationem in communi non variet conceptum suum dum intelligit aliquid correspondere in re, & dum intelligit nihil in re suo conceptui respondere, immo conceptus sit vnus, tamen hoc non sufficit ad vniuocationem, nam illud quod habet seu habere potest veram quidditatem correspondentem dicto conceptui in rerum natura, aliter se habet ad dictum quam illud, cui repugnat sundare talem conceptum, & ideo dextreitas animalis, & dextreitas columnae dato quod eodem conceptu conciperentur non ideo in eodem vniuocarentur.
Ad rationem in principio quaestionis factam dicitur, quod procedit de principio sumpto essentialiter. Illud enim non dicit notio