Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum inter Deum sit aliqua realis relatio
Et arguitur quod sic. Illa forma est realiter in Deo, quae Deum nominat realiter talem, sed aliqua relatio est huiusmodi, patet: nam Deus dicitur Dominus realiter, & non nisi per dominium, quod dicit relationem: ergo dominium, quod est relatio Dei ad creaturam est relatio realis.
In oppositum arguitur sic. Nullum praedicamentum artis dialecticae locum habet in Deo, secundum quod dicit Augustinus 6. de Trinita. cap. 2. sed si realis relatio esset in Deo respectu creaturae, sequeretur quod in Deo esset praedicamentum artis dialecticae realis: namque relatio, quae adest & abest praeter subiecti corruptionem, reducitur ad aliquod nouem generum accidentis, & non nisi ad praedicamentum relationis.
Articulus 1
Vantum ad primum sit prima conclusio. Aliqua relatio est verum ens reale extra animam. Istam conciusionem probat Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 7. ar. 9. Sciendum (inquit) quod sicut dicit Comment.s in 11. Metaphysi. relatio est debilioris esse inter omnia praedicamenta, ideo putauerunt quidam eam esse ex secundis intellectibus. Prima enim intellecta sunt res extra animam, in quae primo intellectus intelligendo fertur: secunda autem intellecta dicuntur intentiones consequentes modum intelligendi: haec enim secundo intellectus intelligit inquantum reflectitur supra seipsum, intelligens se intelligere, & modum quo intelligit: secundum igitur hanc positionem sequitur, quod relatio non sit in rebus extra animam, sed in solo intellectu, sicut intentio generis & speciei: hoc autem esse non potest. In nullo enim praedicamento ponitur aliquid nisi res extra animam existens: nam ens rationis diuiditur contra ens diuisum per decem praedicamenta, vt patet 5. Metaphysicae: si ergo relatio non esset in rebus extra animam, non poneretur ad aliquod genus vnum praedicamenti. Et praeterea perfectio & bonum quae sunt in rebus extra animam, non solum attenduntur secundum aliquid absolute inhaerens, sed etiam secundum ordinem vnius rei ad aliam, sicut etiam in ordine partium exercitus bonum exercitus consistit, huic enim ordini comparat Philosophus ordinem vniuersi. 11. Metaph. igitur oportet in ipsis rebus ordinem quendam esse: hic autem ordo relatio quaedam est, vnde oportet in rebus ipsis relationes quasdam esse, secundum quas vnum ordinatur ad aliud. Ordinatur autem vna res ad aliam vel secundum quantitatem, vel secundum virtutem actiuam, sen passiuam. Ex his enim solis duobus attenditur aliquid in vno respectu extrinseci, mensuratur enim aliquid non solum a quantitate intrinseca, sed etiam ab extrinseca. Per virtutem etiam actiuam vnumquodque agit in alterum, & passiuam patitur ab altero. Per substantiam autem & qualitatem ordinatur aliquid ad seipsum tantum non ad alterum, nisi per accidens scilicet secundum quod qualitas, vel forma substantialis aut materia habet rationem virtutis actiuam vel passiuam, & secundum quod in eis consideratur aliqua quantitatis ratio prout vnum in substantia facit idem & vnum in qualitate simile, & numerus siue multitudo dissimile & diuersum in eisdem secundum quod aliquid magis vel minus album consideratur, sic enim aliquid albius alio dicitur, & propter hoc Philosophus 5. Metaph. species assignans relationis quasdam ponit ex quantitate causatas, quasdam vero ex actione & passione: sic ergo oportet quod res habentes ordinem ad aliquid realiter referantur ad ipsum, & quod in eis aliqua res sit relatio. Haec ille.
Secunda conclusio. In illis tantum mutua relatio realis inuenitur, in quibus ex vtraque parte est eadem ratio ordinis vnius ad alterum. Istam conclusionem probat inductiue Sanctus Doctor ibidem artic. 10. Sciendum (inquit) quod cum relatio realis consistat in ordine vnius rei ad aliam rem, in illis tantum mutua relatio realis inuenitur, in quibus ex vtraque parte eseadem ratio ordinis vnius ad alterum, quod quidem inuenitur in omnibus relationibus consequentibus quantitatem. Nam cum quantitatis ratio sit ab omni sensibili abstracta, eiusdem rationis est quantitas in omnibus corporibus naturalibus, & pari ratione, qua vnum habentium quantitatem realiter refertur ad alterum, & aliud ad ipsum. Habet autem vna quantitas absolute considerata ordinem ad aliam secundum rationem mensurae & mensurati, & secundum rationem totius & partis & aliorum huiusmodi, quae quantitatem consequuntur. In relationibus autem quae consequuntur actionem & passionem, siue virtutem actiuam & passiuam, est semper mutuus ordo ex vtraque parte: oportet nanque illud quod semper habet rationem & patientis & moti siue causati ordinem habere ad agens seu mouens, cum semper effectus a causa perficiatur & ab ea dependeat vnde ordinatur ad ipsum, sicut ad suum perfectiuum. Agentia autem siue mouentia, vel etiam causae aliquando habent ordinem ad patientia, vel mota, vel causata inquantum scilicet in ipso effectu, vel passione, vel motu inductis attenditur quoddam bonum & perfectio agentis vel mouentis, sicut maxime patet in agentibus vniuocis, quae per suam actionem suae speciei similitudinem inducunt, & per consequens perpetuum speciei propriae secundum quod est possibile conseruant. Patet etiam hoc idem in omnibus alijs, quae mota mouent, vel agunt ea, atque natura ex suo motu ordinantur ad effectus producendos, & similiter in omnibus, in quibus aliquod bonum causae prouenit ex effectu. Quaedam vero sunt, ad quae quidem alia ordinantur & non econuerso, quia sunt omnino extrinseca ab illo genere actionum vel virtutum, quas consequitur talis ordo, sicut quod scientia refertur ad scibile, quia sciens per actum intelligibilem habet ordinem ad rem scitam, quae est extra animam, ipsa vero res, quae est extra animam non attingitur a tali actu, cum actus intellectus non sit transiens in exteriorem materiam mutandam, vnde & ipsa res, quae est extra animam, est extra genus intelligibile, & propter hoc relatio, quae consequitur actum intellectus, non potest esse in ea. Et est similis ratio de sensu & sensibili, licet enim sensibile sua actione immutet organum sensus, & propter hoc habeat realem relationem ad ipsum, sicut & alia agentia naturalia ad ea, quae patiuntur ab eis, alteratio tamen organi non perficit sensum in actu, sed perficitur per actum virtutis sensitiuae, cuius sensibile, quod est extra animam, omnino est expers. Similiter homo comparatur ad columnam, vt dexter ratione virtutis motiuae, quae est in homine secundum quam competit ei dextrum & sinistrum, ante & retro, sursum & deorsum, & ideo huiusmodi relationes in homine vel animalisunt reales, non autem in re, quae tali virtute caret. Similiter etiam numerus est extra genus illius actionis, per quam sit pretium, quae est conuentio inter aliquos homines facta. Homo etiam est extra genus artificialium actionum, per quas sibi imago constituitur, & ideo nec homo habet relationem realem ad suam imaginem, nec nummus ad pretium, sed econtra. Haec ille.
Tertia conclusio. Creatura refertur ad Deum relatione reali, sed non econtra. Primam partem huius conclusionis probat Sanctus Thomas vbi supra arti. 9. vbi post allegata in prima conclusione sic subdit. Si ergo oportet quod res habentes ordinem realiter ad aliquid, realiter referantur ad illud, & quod in eis aliqua res sit relatio, omnes autem creaturae ordinantur ad Deum, sicut ad principium, & sicut ad finem. Nam ordo qui est partium vniuersi adinuicem est propter ordinem qui est totius vniuersi ad Deum, sicut ordo, qui est inter partes exercitus est propter ordinem exercitus ad ducem, vt patet 11. Metaphy.
vnde oportet quod creaturae realiter referantur ad Deum, & quod ipsa relatio sit res quaedam in creatura. Haec ille. Et ibidem ad quartum dicit. Creatura refertur ad Deum secundum suam substantiam, sicut secundum causam relationis, secundum vero relationem ipsam formaliter, sicut aliquid dicitur simile secundum qualitatem causaliter, sed secundum similitudinem formaliter: ex hoc enim creatura similis denominatur. Haec ille Ex quo patet, quod relatio creaturae ad Deum non est ipsa essentia creaturae, nec similitudo est albedo.
Item ibidem ad quintum dicit. Cum dicitur quod creatura immediate a Deo procedit, excluditur causa media causans, non tamen excluditur mediata realis habitudo, quae tamen naturaliter ad productionem quantitatis interminatae, ita habitudo realis creationis naturaliter sequitur ad productionem substantiae creatae. Secundam conclusionis partem probat eadem q. artic. 10. vbi post allegata in probatione secundae conclusionis subdit. Deus autem non agit per actionem mediam, quae intelligatur a Deo procedens & in creaturam terminata, sed sua actio est sua substantia, & quicquid in ea est, omnino est extra genus esse creati, per quod creatura refertur ad Deum, nec iterum aliquod bonum accrescit creatori ex creaturae productione, vnde sua actio est maximeliberalis, vt Auicnus dicit. Patet enim quod non mouetur ad hoc quod agat, sed absque omni sua mutatione mutabilia facit. Vnde relinquitur quod in eo non est relatio realis ad creaturam, licet sit relatio creaturae ad ipsum, sicut effectus ad causam. In hoc autem defecit Auicenna quia voluit probare quod non esset relatio inter Deum & creaturam, quia cum Deus non sit corpus non habet relationem ad tempus & locum, considerauit enim solam relationem, quae consequitur quantitatem & non eam, quae consequitur actionem & passionem. Haec ille.
Istas easdem conclusiones ponit Sanctus Thomas in scripto scilicet 1. sent. primam enim ponit & secundam distin. 26. q. 2. artic. 1. tertiam autem conclusionem ponit distin. 30. q. 1. artic. 3. Item prima parte. q. 28. artic. 1. ponit primas conclusiones: tertiam autem ponit q. 13. arti. 7. Item 2. contra Gentiles cap. 13. 12. 11. ponit omnes istas conclusiones praecipue tertiam.
Sed contra primam conclusionem arguit Aureoeles multipliciter. Vult enim probare quod similitudo & aequalitas non sint in rerum natura, nisi intellectus appraehendat, & arguit primo sic. Similitudo esset res existens in albo posito alio coalbo, & si aequalitas esset res existens in linea posita linea eiusdem quantitatis, sequitur quod omgvipotens sine contradictione posset duas albedines conseruare annihilando rem similitudinis, & conseruare duas lineas annihilando rem aequalitatis. Sed manifestum est, quod Deus facere non potest, quia dato quod realitatem aequalitatis, aut similitudinis deleret, adhuc insdllectus considerans duas albedines aeque inuenit eas similes, sicut ante: ergo superfluum est & impossibile, quod realitas aliqua addatur albedinibus, quae appelletur similitudo, aut quantitatibus, quae appelletur aequalitas. Sed forte dicetur quod non omnem rem potest Deus facere sine alia, nec separare ab alia, vnde non potest realitatem similitudinis separare a qualitatibus positis, sicut enim proprium est qualitatibus qualificare, sic & assimilare, & hinc est quod sicut risibilitas non potest separari ab homine, sic nec similitudo, nec aequalitas possunt separari a qualitate, aut quantitate, cum sit proprium quantitatis secundum eam aequale vel inaequale dici, & qualitatis secundum eam simile vel dissimile dici secundum Philosophum in praedicamentis. Hoc inquit non valet, nec tollit priorem demonstrationem, manifestum est nanque quod Deus potest influere ad conseruationem prioris, non influendo ad conseruationem posterioris, quicquid sit econuerso, si enim hoc non posset, hoc esset quod non potest velle influere ad prius non influendo ad posterius, sed hoc nihil est dictu, aut hoc est, quia prius dependet a posteriori in esse, & hoc etiam nihil est dictu, quia tunc non esset prius, sed constat quod duae albedines sunt realitates priores & fundamentales respectu realitatis similitudinis si realitas illi detur: igitur poterit Deus influere ad conseruationem duarum albedinum non influendo ad conseruationem realitatis suppositae, quae dicitur similitudo, & per consequens delere similitudinem, & duas albedines conseruare. Secundo contra responsionem. Realitas potest per diuinam potentiam manuteneri absque alia quacunque, a qua non dependet, alioquin si non posset, sequeretur quod illa realitas dependeret, vt quia linea non dependet a rectitudine nullus dubitat, quin posset lineam sine rectitudine conseruare, sed manifestum est, quod realitates duarum albaedinum a similitudine non dependet:quia enim albedo est aliquid absolutum potens esse similitudine destructa, si albedo vna non dependet a realitate similitudinis. Et similiter nec illa, quaelibet enim per se suinpta potest esse absque similitudine: ergo nec ambae simul sumptae dependent. non enim plus dependent duo simul iuncta quam quodlibet per se sumptum: ergo poterit Deus manutenere realitatem duarum albedinum delendo similitudinem, si tamen sit aliqua res.
Tertio ad idem. Si Deus non posset rem similitudinis annihilare, albedine remanente, aut hoc est, qua albedo & similitudo sunt eadem res, & ita propter contradictionem albedo non potest remanere similitudine desinente, aut hoc est, quia albedo de necessitate originat similitudinem, & similitudo pullulat ac oritur ab eadem, sed manifestum est, quod secundum impedire non potest, non est enim albedo potentior ad originandum realitatem similitudinis quam sit Deus ad corrumpendum, vnde Deo volente annihilare huiusmodi realitatem, & albedine ex parte alia pullulare satagente vinceret albedo, & esset Deo potentior. Vnde patet, quod est pura fantastica imaginatio opinari, quod similitudo sit res pullulans ex albedine, aut quod albedo originet, & emittat talem realitatem, aut si similitudo sit res, poterit eam Deus delere albedine remanente. Et si dicatur quod albedo non pullulat, nec originat realitatem similitudinis effectiue, sed tantum fundamentaliter & subiectiue. Hoc nihil est dictu. Tum quia causalitas subiecti non consistit nisi in recipere, & ideo originare est alia causalitas, nec alia quam effectiua. Tum quia realitas similitudinis si non sit ab albedine effectiue non apparet suum efficiens, vt inferius apparebit. Haec ille.
Secundo principaliter arguit contra eandem conclusionem probando quod relatio dupli, tripli, dimidij, subtripli non sint extra animam. Si enim tales relationes ponerentur in rebus, sequeretur quod essent in actu infinitae relationes, data nanque linea ipsa est dupla ad suum dimidium, & tripla ad tertiam sui partem, & quadrupla ad quartam, & sic in infinitum procedendo secundum numeros, & ita erunt in actu infinitae relationes in linea, sed infinitas rerum est impossibilis: igitur dici non potest, quod relationes quae sunt modo numeri sint in rebus. Tertio probat idem de toto & de parte. Si enim relatio partis sit in re, & relatio totius data vna magnitudine, quaeritur an medietas sit illa pars quae dicitur relatiue ad totum, aut tertia pars, aut quarta, aut quinta, & sic in infinitum, necesse enim erit, quod quaelibet pars referatur ad totum & econuerso, aut quod solum aliqua, aut quod nulla. Sed manifestum est quod non potest dari quod nulla, quia tunc tolleretur relatio partis & totius, quam tamen omnes concedunt, nec potest dici, quod aliqua determinata plusquam alia. Relinquitur ergo quod in qualibet fundatur relatio partis ad totum, hoc autem esse non potest in re, alioquin erunt infinitae relationes in actu ergo necesse est, quod hoc sit solum in intellectu considerante successiue. Sed forte dicetur quod totum ad partem non refertur relatione existente in re, & similiter nec duplum ad dimidium sui, sed tamen duplum inter duas lineas, quarum vna non est pars alterius est in re, vnde vna linea dicitur dupla ad aliam duplicitate reali, & secundum hoc non oportet quod ponantur infinitae relationes in actu, quod sunt lineae numero infinitae. Haec inquit euasio non procedit. Impossibile est enim relationem esse in re, cuius fundamentum est a sola appraehensione, alioquin maiorem entitatem haberet relatio quam fundamentum, sed relationes istae non fundantur in quantitatibus continuis absolute, sed inquantum numerantur & reducuntur ad numeros, non enim linea fundat duplicitatem ad aliam nisi inquantum altera accipitur, vt quid vnum relinquitur vero vt duo aut tria. Constat autem inquit ex 24. distinctione, quod numerus non est in re extra animam, sed tantum in anima, & per consequens reductio quantitatis ad numeros non fit nisi per animam: ergo impossibile est quod duplicitas, aut triplicitas, quae fundantur in quantitatibus inquantum sunt numeratae sint nisi in anima obiectiue, vnde esse non possunt in natura.
Secundo ad idem. Quando aliqua relatio per prius reperitur alicubi, & posterius alibi, si non est in re vbi inuenietur per prius, nec erit in revbi reperitur per posterius, realior enim esse videtur vbi reperitur per prius, sed istae relationes per prius competunt numeris, sunt enim relationes fundatae super numeros in ordine ad vnum, vt patet quinto Metaphysicae. Exinde vero deriuantur ad magnitudines prout sunt numerate: ergo cum in numeris relationes istae non habeant esse nisi in appraehensione, sicut nec numerus, multo minus erunt in quantitatibus numeratis, nisi per considerationem, & ita est verum, quod vna linea habeat duplicitatem ad aliam in re extra, sicut nec duplicitas est nisi ab intellectu, nec est verum, quod linea non sit dupla ad suum dimidium, & tripla ad suum tertium, sicut est dupla vel tripla ad aliam lineam distinctam a se.
Quarto principaliter dicit patere a priori, quod relationes identitatis, similitudinis, & aequalitatis non sint extra animam, ista enim non sunt aliud quam quaedam vnitates, vnitas vero est indiuisio, talis autem indiuisio & negatio, quam importat similitudo non potest fundari in natura communi quidditatiua & essentiali. Tum quia in illa non includitur aliquid relatiuum. Tum quia sensus vel imaginatio non iudicarent similitudines corporum: cum naturam communem non appraehendant, cuius oppositum experimur. Nec potest fundari super duas albedines distinctas numeraliter prout sunt in re extra alioquin sequeretur quod vna negatio posset esse in subiectis distinctissimis, vna enim albedo potest esse in aquilone, & alia in meridie. Relinquitur ergo quod fundetur super appraehensione ambarum, vnde non est aliud similitudo duarum albedinum quam earum appraehensio indistincta, sicut per contrarium similitudo est iudicium discrepans & diuersum.
Quinto principaliter dicit idem patere de duplicitate, & triplicitate in omnibus dictis modo numeri, tales enim relationes non sunt aliud quam multiplicitates, & submultiplicitates, sed multiplicitas non est nisi summa & clausio, in qua consistit & residet anima numerans, ex parte autem vnitatis dicitur submultiplicitas, vnde processus animae numerantis consideratus, non vt generans summam, sed vt connectens summam cum vnitate multiplicitas appellatur, & sic non est nisi ab opere intellectus. Sexto dicit idem patere de toto & parte, pars enim refertur ad totum, vt submultiplex, & ideo vt submedia, vel subtripla, totum vero refertur ad partes vt multiplex, vnde idem est iudicium de totalitate & multiplicitate, & de parte & supmultiplicitate, propter quod diffinitur pars, quod est illud quod aliquotiens ductum reddit & integrat totum.
Septimo principaliter quod relationes producentis & producti cuiusmodi sunt paternitas & filiatio, & vniuersaliter omnes de secundo modo sint in sola appraehensione intellectus, nec sint res extra animam: primo sic. Illud non potest poni res in natura, quod non habet aliquod productiuum, nec immediate, nec mediate, alioquin sequeretur quod aliquid se conduceret de non esse ad esse per seipsum, quod est contra Augustnus primo de Trinitate cap. 1. & Commentatorem. 12. Metaphysi. commento 37. sed si in producente oriretur aliqua res, quae relatio diceretur, necessario talis res poneretur de nouo in producente absque hoc quod aliquid illam rem produceret, aut enim ipsemet producens causaret rem illam in se, aut hoc faceret ipsum productum, aut aliquid extrinsecum ab vtroque, vt Deus vel coelum. Sed non potest dari primum, scilicet quod agens producat in se paternitatem, aut relationem.
Tum quia relatio esset per se terminus productionis. Tum quia acquireretut immediate in patre non acquisito aliquo absoluto. Tum quia omne producens ageret in se, & multa alia impossibilia, quae sequuntur. Nec potest dari secundum, & tunc enim filius imprimeret in patre & paternitatem, & ignis genitus relationem in generantem, quo nil absurdius. Nec potest dari tertium, quoniam actio est subiectiue in pallovt supra dictum fuit, & iterum non attingit actiue aliquid quod sit in patre, nec etiam derelictiue, quasi derelinquat paternitatem: hoc enim derelinquere oportet quod fiat aliq. o vere causante realitatem, quae derelinquitur, quam quidem causare non potest actio, sicut patet, nec pater vt declaratum est. Relinquitur ergo, quod solus intellectus faciat habitudinem in producente ad productum, & per consequeus non sit res aliqua in natura, cum non inueniatur sibi principium actiuum, a quo suam realitatem accipiat nisi forte in tantum fuerit quis absurdus, quod dicat Deum, vel coelum sollicitari ad imprimendum continue huiusmodi realitates, quotiens naturalia agentia agunt & patiuntur adinuicem.
Secundo ad idem sic. Nulla res dependet ab illo, quod non est res, nec fundatur super illud, sed relationes secundi modi fundantur super egisse quod transit in praeteritum, vnde paternitas manet generatione transcunte: non igitur dici potest, quod inter Sortem & Platonem sit aliqua realitas media, quae dicatur paternitas. Tertio ad idem. Quia relationes producentis & producti non sunt aliud quam ipsum producere & produci, nisi quod tunc concipiuntur per modum habitus & quietis, qui quidem modus non competit ipsi producere & produci in se, immo magis oppositus scilicet concipi per modum fieri & positionis causatiue, quare non incidunt in modum relationum, nisi ex solo opere intellectus.
Octauo principaliter arguit quod dominium & seruitus non sint habitudines in re extra. Aut enim dominium & seruitus dicunt habitudinem fundatam super potentiam actiuam & passiuam, dominium quidem super posse dirigere propter praeeminentiam intellectus, seruitus vero super aptum natum regi & dirigipropter imbecillitatem intellectus. Aut dicunt habitudinem exigentem mutuam obligationem ad huiusmodi opera, sed manifestum est, quod principium non sufficit ad fundandum dominium & seruitutem, licet enim intellectu pollentes, & corpore deficientes apti nati sint naturaliter domina ri his qui econtrario sunt corpore pollentes & intellectu deficientes, vt dicit Philosophus 1. Politicae, nihilominus vltra hoc requiritur mutua obligatio, non enim omnes quitales sunt naturaliter, sunt de facto serui, aut Domini: ergo patet quod dominium exigit mutuam obligationem, talis autem obligatio non est nisi in sola appraehensione intellectus, qua dominus considerat se obligatum ad aliquid praecipiendum seruo in operibus rationis, ad recipiendum vero in operibus alijs, & econtrario seruus est obligatus ad impendendum corporalia, & habet recipere regimen, vel directionem, quare respectus Dominij est in sola appraehensione rationis, & non existens in re. Secundo dicit hoc patere a priori, quia respectus dominij non est potentia ad dirigendum, nec obligatio ad huiusmodi actus, sed potius huiusmodi actus considerati, vt dominum & seruum connectentes intellecti per modum habitus & non actus: cum igitur talis connexio non sit in re, quia tales actus praetereunt, & succedunt, nec continue manent, restat quod seruitus & dominium sint in sola apprehensione.
Nono principaliter arguit quod relationes tertij modi videlicet mensurati ad mensuram & econtra non sint nisi in sola appraehensione, sicut relatio scientiae ad scibile, & sensus ad sensibile, primo sic. Impossibile est esse aliquam rem dependentem a non re, alioquin res dependeret a nihilo, & ita esset dependens & non dependens, sed manifestum est, quod relatio scientiae ad scibile, vel actus intellectus ad intelligibile, aut visionis ad visibile, & sic de alijs mensuratis dependet a non re, quoniam non oportet quod scibile sit in actu scientia manente. nec intelligibile dum intelligitur, nec sensibile dum sentitur, immo scientia potest manere re destructa & penitus annihilata, & actus intellectionis transit super res nullo modo existentes. Similiter visio saltem per Dei potentiam posset manere annihilato visibili: ergo talis relatio scientiae ad scibile non est aliquid in re existens.
Nec valet inquit si dicatur, quod scientia non refertur actualiter ad scibile nisi quando illud existit. Primo. Quia non est verior scientia scibili existente quam ipso annihilato, sed verior esset, si de nouo inciperet referri ad ipsum, quando de nouo existeret, ita quod prius non referretur realiter, sed tantum secundum rationem: ergo non est verum, quod scientia tunc solum referatur ad scibile per modum mensurati, quando ipsum scibile existit.
Secundo ad idem contra scilicet responsionem. Scibile secundum illam rationem causat scientiam, & mensurat eam sub qua peremptum perimit ea: quia Philus dicit in praedicamentis, quod scibili destructo destruitur scientia, sed non econtra, sed manifestum est, quod scibili destructo quo ad esse existentiae scientia non perimitur, quia dicit Phils 6. Met. quod ideo in singularibus non est scientia, quia illis abeuntibus & corruptis manet scientia, quia est de necessarijs & impossibilibus aliter se habere, vt dicit Comment. comm. 4. quod impossibile est, vt sit scientia rerum, quae possunt esse modo in vna dispositione, & post in aliatergo scibile non determinat relationem scientiae sub esse existentiae, immo accidit sibi existere vel non existere: non ergo mensurat scientiam, nec causat eam, nisi prout in esse intellecto habet cum suis passionibus habitudines necessarias, connexiones omnino immutabiles, ac impossibiles aliter se habere: patet igitur quod relatio mensurati ab eo est causatiue, quia terminum istius relationis facit, vnde si natura faceret relationem scientiae ad scibile de necessitate poneret terminum in actu, sicut & intellectus dum considerat huiusmodi habitudinem statim ponit scibile in actu terminantis. Tertio dicit hoc patere a priori, quod relatio scientiae ad scibile non sit nisi in anima. Illa enim relatio est relatio mensurati ad mensuram sic, quod mensurata sunt quaedam similitudines diminutae, & mensurantia sunt quaedam exemplaria: sicut igitur similitudo est inter formas aequales, & pares, mutua dico, ita relatio scientiae & assimilatio, aut imitatio formae diminutae ad formam exemplarem existentem, non tamen econuerso, quia talis exemplatio non est ex parte exemplaris.
Decimo arguit principaliter quod relationi in communi repugnat ex sua ratione, quod sit res primo. Quia dicitur de ea quod acquiritur in subiecto nullo agente ipsum attingente, sed manifestum est, quod albo existente in oriente, si fiat album aliud in occidente, similitudo intelligitur esse in albo, quod est in oriente absque hoc quod aliquod agens agat in illud, vel attingat illud praeter quam intellectus qui ipsum comparat ad aliud album, quod de nouo producitur in occidente, non enim dealbans in occidente actionem suam protendit vsque in oriens, vt similitudinem imprimat, nec coelum aut aliquid aliud potest eam imprimere, nisi solus intellectus: igitur non potest poni, quod sit aliqua talis res acquisitam, & per consequens relationi ex natura sua repugnet habere existentiam in natura.
Nec valet inquit si dicatur: quod generans orientalem albedinem a principio quantum fuit ex se dedit realitatem similitudinis, sed prohibebatur poni in actu propter non existentiam termini, qui exigitur in esse relationis. Secundum hoc igitur generans albedinem in occidente dicitur agere similitudinem in albedine orientis tanquam remouens non entitatem termini, sed ipsa erit a generante, quod fundamentum produxit eo modo, quo motus grauis est per se a generante, sed per accidens est a remouente prohibens, hoc inquit non valet: quamuis enim esset a generante, non tamen ipsa cum albedine oriretur: & sic per se acquireretur, quod est contra mentem Philosophi. Relinquitur igitur quod si fiat in albedine, hoc erit per actionem intellectus. Vndecimo sic. Omnis realitas coniungens aliqua duo impeditur per distantiam illorum, vt patet, quia actio & passio requirunt approximationem, & habent ex distantia impediri, sed relatio est habitudo connectens extrema secundum quod dicit Simplicius hypostasim relationis in diuersis existere, cum sit ad alterum habitudo, quod autem haec connexio per nullam distantiam impediatur: patet, quia quantumcunque duo alba sint distantia vel propinqua, nulla variatio fit in albedine, nec erit vigorosior, aut debilior, sicut contingit in actione & passione: ergo impossibile est quod relatio sit res aliqua, quae connectat extrema. Duodecimo sic. Illud quod non esset, si anima non esset, non est res habens existentiam in natura, sed relatio est huiusmodi, dicit enim Philosophus 6. Metaphys. quod ens est quoddam ens, quod cum alio copulatur & cogitatio diuidit illud. Quod exponens Commentator comment. 8. dicit, quod intendit praedicamenta, quae habent comparationem: aestimatur enim quod illa non essent si anima non esset: ergo relatio non habet existentiam in natura.
Nec valet si dicatur, quod Commentator non loquitur affirmando. Non valet quidem, quoniam isto modo loquendi vtitur frequenter in illis, quae denunciat assertiue, vnde ponit ibi aestimatur, pro videtur. Est autem aliquod videri probabile & Topicum, & est aliud necessarium & verum. Decimotertio. Quia dicit Commentator 12. Metaph. commen. 19. quod relatio inter omnia praedicamenta est debilioris esse, sed secundum eundem 4. Physicorum. commen. 87. Entium quaedam sunt completa, in quorum esse nihil facit anima, quaedam vero sunt quorum actus completur per animam, quia esse eorum completur ex actione animae n eo quod est de eis extra animam, & talia sunt entia latentia, quae non essent nisi in potentia. si anima non esset. Et ait quod de talibus non est tempus, ergo relatio, quae habet esse debilissimum, necessario erit de istis entibus, quorum actus est ab anima: fundamentum autem & potentialitas in re extra, vel non erit verum quod habeat esse debilius inter omnia entia. Decimoquarto. Illud quod aduenit alicui seipso quiescente non habet existentiam naturalem in illo, sed Philosophus quinto Physi. dicit, quod relatio aduenit alteri relatiuorum absque hoc quod transmutetur, quod exponit Commenta. commento decimo dicens: quod in relatione non est motus, quoniam illud quod transmutatur ad relationem transmutatur se quiescente ex transmutatione sui correlatiui. Ex quibus patet, quod relatio oritur in altero extremorum simpliciter quiescente, & per transmutationem alterius: ergo relatio non est res in natura existens, sequeretur enim quod extremum dum acquireret eam non esset totaliter quiescens, quin saltem transmutaretur realiter in aduentu entitatis relatiuae. Decimoquinto. Illud cuius hypostasis est ratio incorporea habens pro differentia substantiali proprietatem, non quod sit in se, sed ad alterum quasi in diuersis existens, talis enim non potest esse secundum suam hypostasim in rerum natura. Tum quia relatio talis incorporea non est in corporibus existens extra. Tum quia nulla vera hypostasis existens in diuersis, vel attingens distincta potest esse nisi in intellectu. Sed Simplicius vbi supra inquirens de relatione, vtrum sit totum nomen, vel habeat hypostasim, hoc est quidditatiuam rationem, determinat quod relationis hypostasis est quaedam ratio incorporea proprietatem habens, & differentiam essentialem, quod non est aliquid in se, sed ad alterum, & quod existit vt in diuersis, & multa talia sibi attribuit: ergo sua hypostasis non habet realem existentiam in rerum natura. Haec ille.
Contraeandem conclusionem arguit Ocham probando, quod nulla res extra animam quae non est signum est relatio, vel ad aliquid. Primo sic. Omnis res realiter distincta ab alia re, quarum neutra est pars alterius potest intelligi alia non intellecta, sed impossibile est aliquam relationem intelligi non intellecta alia relatione opposita, quae tamen non est pars eius, nec econtra: ergo nulla relatio est res: maior patet, quia non magis dependet intellectio vnius reitotaliter disparatae quam intellectio effectus ab intellectione suae causae essentialis, sed illud quod est effectus potest intelligi non intellecta causa: igitur & caet. minor probatur: quia si aliquis posset intelligere Sortem, & similitudinem eius non intellecta alia similitudine correspondente, tunc posset scire Sortem esse similem, & tamen dubitare & ignorari, an sit alicui alteri similis, & scire aliquem esse patrem, & ignorare an habeat filium. Secundo. Sicut contradictio dicta de aliquibus est via concludendi distinctionem inter illa, ita imposs bilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse est via concludendi identitatem, sed similitudo Sortis ad Platonem non potest esse sine similitudine Platonis ad Sortem, nec econtra sine contradictione: igitur ista similitudo est realiter illa.
Tertio sic. Illud quod nullibi est subiectiue extra animam non est aliquid reale, sed similitudo Sortis ad Platonem non est subiectiue in Platone, ergo nec similitudo Platonis ad Sortem est subiectiue in Platone, & constat quod nec est subiectiue in Sorte: ergo nullibi est subiectiue & non est substantia secundum te, & per consequens, nec est substantia, nec accidens: ergo nulla res. Potest tamen etiam simpliciter probari idem quod similitudo Sortis ad Platonem, non est in Patone, nec est Plato. & per consequens non est re extra animam & caet. Quarto. Quia ista est intentio Philosophi in praedicamentis, qui dicit quod ea sunt relatiua quae dicuntur aliorum, aut quomodolibet aliter ad aliud, id est vt communicer exponitur sub aliqua alia habitudine casuali. Item infra dicit quod omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam, sed casu aliquotiens differunt secundum locutionem. Item infra dicit quod aliquotiens etiam fingere nomina necesse erit, si non fuerit nomen impositum ad quod conuenienter assignetur: constat autem quod dici non competit rebus, sed terminis & signis rerum. Item habitudo casualis non competit rebus. Item necres ipsas fingere possumus, sed nomina rerum, & ad illa, quae fingimus Philosophus dicit alia dici, unde ait. Si non fuerit nomen impositum, ad quod supple nomen relatiuum conuenienter assignetur. multa quoque alia dicit de relatiuis, quae tantum nominibus conueniunt. Ex quo patet, quod eius intentio fuit, quod relatiua non sunt res extra animam, sed nomina rerum.
Contra aliqua dicta in eadem conclusione arguit Gregorius primo loco probando, quod relatio non sit aliqua entitas distincta ab absolutis. Et primo probat quod omnis entitas sit absoluta. Quia si non omnis entitas est entitas absoluta, tunc aliqua entitas omne quod ipsa est, est ad aliud, seu omne quod ipsa dicitur, dicitur illud ad aliud relatiue. consequentia, patet, quia si nulla omne quod ipsa est, dicitur ad aliud. ergo quaelibet est aliquid ad se, & per consequens est entitas absoluta, quod repugnat antecedem ti, sed falsitas consequentis probatur primo auctoritate Augustinus 7. de Trin. c. 1. ubi inquirens, an pater sit sapiens per sapientiam, quam genuit. deducit tanquam ad impossibile ad istud consequens, quod pater non esset aliquid ad seipsum, & non solum, quod pater est, sed omne, quod est relatiue ad filium diceretur, quod sicut de patre ipse reputat impossibile, ita de qualibet alia re, sicut ex allegandis patebit. Deinde probatur falsitas consequentis per rationem. & primo inductiue. Si enim aliqua res relatiue dicitur dupla illa dicitur ad se bicubita, uel tricubita, seu quanta. Similiter si aliquid sit relatiue pater, ipsum dicitur ad se homo, vel Deus, aut animal, & sic de singulis inducendo patebit, quod quaelibet entitas, quae dicitur aliquid relatiue, dicitur etiam aliquid ad se absolute. In his vero, quae dicuntur ad so. non oportet inducere quia patet, & per consequens nulla entitas omne quod est, est ad alterum. Hanc probationem ibidem ponit Augustinus dicens. Huc accedit, quia omnis essentia, quae relatiue dicitur, est aliquid etiam excepto relatiue. idest de ea dicitur aliquid praeter relatiuum, quod idem est, ut si diceretur, non solum est aliquid ad alterum, sed etiam est aliquid ad se, quod immediate declarat subdens, sicut homo dominus, & homo seruus, & equus iumen tum, & nummus arra. homo, equus, & nummus ad se dicuntur, & substantiae sunt, uel essentiae. dominus uero seruus, iumentum, & arra ad aliquid relatiue dicuntur, & idem patet in singulis &c.
Secundo idem aliter probatur ratione. Nam de qualibet entitate conuenit enunciare quid vel quae entitas ipsa est secundum se, & istud non conuenit fieri per aliquid quod de ipsa dicatur relatione per alterum. ergo per aliquid quod ipsa dicitur ad se. Ex quo sequitur quod quaelibet entitas est aliquid ad se, & nulla omne quod est, est ad aliud, aut si aliqua omne, quod est, est ad aliud, de illa non conuenit enunciare quid uel quae entitas est secundum se. Ex quo ultra sequitur quod ipsa non est aliqua entitas, & sic aliqua entitas est non entitas, quod implicat contradictionem. consequentiae omnes patiens sunt prima pars antecedentis certa est. & secunda probatur ex eo, quod nullum praedicatum relatiuum indicat, quid est ipsum, de quo praedicatur, seu illud pro quo stat subiectum, de quo dicitur, qua propter de nulla re interrogantiea demonstrata quid est hoc contingit conuenienter responderi, quod duplum, uel dimidium, aut aliquid eorum quae secundum se ad alterum praedicantur, unde sicut demoeostrata aliqua re, quae est pater. interrogati quid est hoc. non conuenienter respondetur, quod habet filium, aut quod genuit, sic nec conuenienter respondetur, quod est pater, cum hoc sit esse patrem, quod habere filium, & genuisse, & idem significatur cum aliquid dicitur pater secundum quod pater est nomen relationis praecise, & cum dicitur quod genuit filium, & similiter cum quis dicitur dominus idem significatur, quod cum dicitur, quod habet potestatem dirigendi, & coercendi alium. & ita de singulis patet inspicienti, propter quod Augutins indifferenter loquitur 7. de trinitate. Quod relatiue pronunciatur non indicat substantiam. id est quid est illud, de quo pronunciatur. Et hoc est quod magister d. 7. huius primi dicit. Vult dicere cum ait, quod esse patrem non est esse aliquid. idest dicere aliquem esse patrem non est ipsum dicere esse aliquid. id est aliquam essentiam, uel aliquam entitatem, & tamen pater est aliqua essentia.
Tertio ad idem sic. Quia de qualibet entitate dicitur esse non relatiue ad alterum. ergo nulla entitas dicitur ad aliud omne, quod dicitur. consequentia nota est, & similiter prima pars antecedentis. nam omnis entitas est quaedam essentia. Secunda vero pars antecedentis probatur, quia sumo secundum exempla Augustini praemissam entitatem, quae est dominus. ista utique est essentia, non autem dicitur essentia relatiue ad alterum, si enim diceretur uideretur magis, quod ad seruum, sed constat, quod non, quia dominus non est essentia serui, & etiam nullius alterius est essentia, & ita vniuersaliter quod nulla essentia est alterius essentiae essentia, quamuis possit esse pars alterius, sed quaelibet est essentia suimet loquendo intransitiue tantum, quia quaelibet est ipsamet, & illud quod est non distinguitur ab eo cuius est, unde communiter cum dicimus substantia, uel essentia lapidis, vel essentia Dei, exponitur intransitiue, id est essentia, quae est lapis, & essentia, quae est Deus. Huic concordat philosophus 7. Metaphysicae, vbi probat quod nullum ens per se est aliud a suimet substantia, & quod, quod quid est, & unumquodque idem est. si ergo nulla essentia est alterius essentiae. ergo huiusmodi entitas non dicitur relatiue essentia, & pari ratione, nec pater, nec seruus, aut aliqua entitas relatiua ad alterum relatiue dicitur essentia, & pari ratione nulla entitas relatiua uel absoluta dicitur relatiue essentia, & ex opposito, si aliqua dicitur relatiue essentia, aliqua entitas non est essentia, & sic essentia non est essentia. Hanc argumentationem breuiter posuit Augustinusubi supra. nam cum deduxisset ad illud consequens, quod pater non solum quod pater dicitur, sed de omnino quicquid dicitur relatiue diceretur ad filium, statim concludit, quod filius etiam quicquid dicitur relatiue diceretur ad patrem, & sic filius relatiue diceretur essentia. Ait enim sic concludendo. Restat igitur, vt essentia filius relatiue dicatur ad patrem, ex quo conficitur inopinatissimus sensus, aut ipsa essentia non sit essentia, vel certe cum dicitur essentia non est essentia, sed relatiuum iudicetur. Et paulo post repetens ait. Hoc enim vode agimus, si essentia ipsa relatiue dicitur, ipsa non est essentia.
Nec valet si ad praedicta diceretur, quod procedunt de relatiuis. non autem de relationibus in abstracto. nam uniuersaliter de qualibet entitate procedunt, unde si tales relationes ponantur, adhucque de qualibet est quaerere, an sit aliquid ad aliud, uel non, & si non. ergo non omne quod ipsa est, est illud ad aliud. immo nihil quod ipsa est, ipsa est ad aliud, & sic magis dicenda est entitas absoluta quam ipsum relatiuum. Si autem est aliquid ad aliud procedunt rationes probantes, quod non omnequod ipsa est, ipsa est illud ad aliud. Nam & de ipsa contingit dicere quid, vel quae essentia est, & non per aliquod nomen, quod praedicetur relatiue ad alterum, ut probatum est. Item nulla est essentia ad aliud, unde si pater. nitas sit aliqua entitas qualis fingitur, non est essentia ad aliud. non enim paternitas est essentia filii, nec filio, nec in aliqua habitudine casuali praedicatur essentia de paternitate relatiue ad filium, uel ad patrem, aut ad aliquod aliud, cum nullius alterius paternitas sit essentia, & ita de aliis relationibus.
Secundo loco probat, quod non omne relatiuum est relatiuum formaliter per relationem sibi inhaerentem, & distinctam ab eo, & hoc quatuordecim medijs. Primum est tale. Nam constat, quod cum dicitur, sortes est distinctus a Platone, non denotatur, quod aliqua entitas inhaereat sorti, qua dicatur distinctus, sed tantum modo, quod tam sortes, quam Plato est ens, & sortes non est Plato, unde sortem esse distinctum a platone nihil aliud est, quam sortem esse ens, & platonem esse ens, & sortem non esse platonem, & ideo sicut per istam copusatiuam sortes est ens, plato est ens, & sortes non est plato, non denotatur, quod aliqua entitas inhaereat Platoni, uel sorti, ita nec per istam cathegoricam aequiualentem illi sortes est distinctus a platone, non denotatur aliquam entitatem formaliter illi inhaerere.
Eodem modo est de ista, sortes est pater, cum per hanc nihil aliud significetur, quam per istam sortes habet filium, sed cum dicitur quod habet filium non siguatur, quod aliquam entitatem habeat sibi formaliter inhaerentem. ergo nec cum dicitur, quod est pater. unde Augustinus 5. de Trinitate capitulo 5. ait. Pater non dicitur pater nisi ex eo, quod est ei filius, & filius non dicitur nisi ex eo, quod habet patrem & ita est de pluribus alijs praedicationibus relatiuis, quod facile est cognoscere aspiciendo ad quid nominis ipsorum relatiuorum.
Confirmatur. Quia cum dicitur, Deus est distinctus a creatura, uel Deus est dominus creaturae, non denotatur, quod aliqua entitas, aut quicquam omnino reale, uel rationis, inhaereat ipsi Deo, alioquin propositio esset falsa. Hanc rationem virtualiter ponit Boetius ad hanc etiam conclusionem in libro de Trinitate. Secundum medium est tale. Si omne relatiuum esset relatiuum per aliquam entitatem sibi formaliter inhaerentem, sequitur quod in qualibet re sint actu infinitae res, quarum quaelibet alicui illarum inhaeret, consequens reputabitur ob omnibus falsum. consequentia probatur. quia omnis entitas est relatiua, quod patet. Tum quia omnis entitas est ab aliqua entitate distincta. ergo omnis entitas est relatiua.
Tum quia omnis entitas est causa, vel causata, conseruans, vel conseruata. ergo omnis entitas est relatiua. Illa enim entitas dicitur relatiua, quae dicitur ad aliquid alterum relatiue. uerbi gratia, quae dicitur pater vel filius, duplum aut dimidium, aut aliquid aliud eorum, quae secundum se ad alterum praedicantur. Tertium medium est tale. Quia tunc Deo aliqua entitas inhereret, quod est impossibile. tenet consequentia. quia personae diuinae sunt adinuicem relatiuae, & similiter Deus dicitur relatiue ad creaturam dominus, & creator. Quartum medium est tale. Quia si sic sequitur quod quandocunque aliquid incipit, uel desinit esse relatiuum, aut aliud determinate, ipsum vel aliquod eius esset in se mutatum per acquisitionem alicuius entitatis, quam prius immediate non habuit, & patet consequentia secundum dicta aduersariorum, sed falsitas consequentis probatur tam in Deo, quam in creaturis, sicut declarat Augustinus 5. de trinitate cap. ultim. Nummus (inquit) cum dicitur, precium relatiue dicitur, nec tamen mutatus est, cum esse precium caeperit, neque cum dicitur pignus, & si qua sunt similia. si ergo nummus potest nulla sui mutatione multotiens relatiue dici, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit aliquid in eius natura, vei forma, qua nummus est mutationis fiat, quanto facilius in illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, ut ita dicam relatiue ad creaturam, vt quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei aliquid accidisse intelligatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur.
Item Ansels monol. 25. Constat (inquit) quod homini post annum praesentem nascituro, nec maior, nec minor, nec aequalis sum: omnes autem has relationes utique cum natus fuerit sine omni mei puta mutatione ad ipsum habere potero, & amittere secundum quod crescet, vel per qualitates diuersas mutabitur. Item philosophus 5. physicorum. inquit. In ad aliquid non est motus, contingit enim aliquid altero mutante. id est mutato uerum esse alterum nihil mutatum. & 11. Metaphy. Est enim altero permutato uerificari alterum nihil permutatum. Patet etiam falsitas illius consequentis ratione. Nam sequeretur, quod ad generationem cuiuscunque minimae entitatis in qualibet re mundi, & in qualibet parte rei noua entitas generaretur, & sic ad subitam generationem imagitionis, vel cogitationis cuiuscunque totus mundus, & quaelibet eius pars mutaretur, quod concedat, qui uult. Mihi autem inquit omnino videtur absurdum, tenet consequentia, quoniam ab entitate nouiter genita quaelibet entitas mundi alia distinguitur, & sic in qualibet re mundi noua distinctio generabitur, & certe nec ipse Deus ab huiusmodi mutatione erit alienus, cum uerissime nulla natura considerante ipse sit distinctus a qualibet re creata, quod dico propter fugam aliquorum dicentium, quod non refertur ad creaturam relatione reali.
Praeterea. Multum esset mirabile, quod imaginatio mea realiter mutaret totum mundum, & causaret veras res extra animam. Item quodlibet agens quantumcunque debile ageret in qualibet rem mundi, & quantacunque distantia, quae omnia sequerentur. Nec ualet dicere, quod non agit per se in quamlibet, sed per accidens, quia non potest aliquid causare in aliquo per accidens nisi in illo aliquid causet per se, omnienim effectus per accidens coniunctus est alicui effectui per se, sicut causa per accidens causae per se, ut dicitur secundo physicorum. Quintum medium est tale, mn quo arguit spaliter de relatiuis primi modi, & primo de eodem arguit sic. Nulla res est secundum se numeraliter, aut specifice, aut genere una essentialiter per aliquam entitatem sibi formaliter inhaerentem. ergo nulla res est alicui eadem per aliquam entitatem sibi formaliter inhaerentem. antecedens patet. quantum ad primam partem de se ex dictis in materia de uno, quantum ad secundam etiam non est dubium. nam sicut sortes seipso est homo, sic seipso est vnum specie cum platone, qui etiam est homo. consequentia vero patet statim. nam quaelibet res sibi numeraliter, uel alteri secundum speciem eadem essentialiter, quo sibi, uel alteri est secundum speciem essentialiter una. unde philosophus dicit 5. Metaphysi. cap. de eodem. Eadem secundum se dicuntur quemadmodum, & unum. Et postea subdit. Palam, quia identitas unitas quaedam est aut plurium essendi &c. Et rursus in capi. ad aliquid. Eadem dicuntur quorum substantia est vna &c. vnde non aliud est aliqua esse eadem specie, quam ipsa esse eadem, & sic de aliis modis unitatis, & identitatis. Secundo. Per nullum magis diuersum a platone quam est sortes est sortes idem platoni, sed quodcunque accidens sortis est magis diuersum a platone, quam ipsemet sortes. ergo per nullum accidens sortis ipse est idem platoni, & ultra. ergo identitas sortis, siue illud quo sortes est idem platoni, non est aliquod accidens uel entitas inhaerens sorti, & omnes assumptae sunt euidentes, & consequentiae similiter.
Tertio. Si sortes est idem platoni entitate sibi inhae. rente, quae uocatur ab aliis identitas, & similiter Plato alia identitate sibi inhaerente est idem sorti, sit identitas sortis a. & sit identitas Platonis b. constat, quod a. & b sunt eaedem specie. ergo aliis identitatibus inhaerentibus eis, & sic in infinitum. quod est impossibile secundum aduersarium. Dicetur forte, quod non proceditur in infinitum, sed est status in primis identitatibus. nam illae sunt eaedem identitatibus, quae sunt eaedem cum ipsis seipsis, ita quod identitas sortis ad platonem est eadem identitati relationis ad sortem seipsa, & non alia identitate superaddita, quod ut clarius pateat, sit a. identitas sortis & b. sit identitas platonis, & identitas qua a. est eadem, bs sit c. & identitas, qua b. est eadem ipsi a. sit d dicitur ergo quod a. distinguitur a sorte. quia sortes potest esse sine a. quia potest esse sine termino eius a. tamen non differt a. &c. sed est sibi idem, quia a. non potest esse b. cum sint simul natura, & per consequens contradictio est a. esse nisi tam fundamentum ipsius c. quam etiam terminus eius sint, sed termino, & fundamento ipsius c. existentibus necessario est. c. ergo contradictio est. a. esse sine c. & c. inest formaliter a. quia a. dicitur idem ipsa eadem identitate, quae est. c. ergo c. est idem ipsi a. & peconsequens ibi erit status.
Contra hanc responsionem arguit primo. Quia b non est necesse esse, nec est idem numero cum a. nec de essentia eius. nec etiam aliquo modo per se eius causa nec econtra. ergo sine contradictione aliqua potest esse a. sine b.s totum antecedens notum est, & similiter consequentia, & statim cito probabitur ex dictis respondentis scilicet Scoti.
Confirmatur. Quia accidens potest esse sine subiecto, in quo est, & quod est eius per se causa saltem materialis in qua, & similiter effectus naturaliter dependens in esse a sua secunda causa conseruante, ut lumen a sole potest uirtute Dei absque contradictione esse sine tali causa. ergo multo magis a. sine b. & est ualde mirabile, quod Deus non possit sortem existentem Parisijs, & omnem entitatem, quae est in ipso, subiectiue conseruare destructo Platone existente Romae, cum omni entitate existente in eo subiectiue, & maxime cur nulla causalis dependentia intrinseca, uel extrinseca sit inter aliquid Sortis & aliquid Platonis non plus quam inter sortem, & platonem
Quod vero assumit ad probationem. quia a. & b. sunt simul natura. Dico, quod si a. & b sumantur significatiue, hoc est magis falsum, quam illud, ad cuius probationem assumitur, quoniam idem est dictu, quod dicere, quod a. non potest esse per aliquam potentiam sine bs nec b.s sine a. quod non solum non est uerum de a. & b. sed nec de aliquibus creatis, seu causatis entitatibus, & ideo nullae duae entitates creatae sunt in toto mundo creatae, quarum altera sine altera esse non possit sine contradictione, & per potentiam diuinam. Si autem a. & b. sumantur materialiter pro terminis, scilicet concretis uel abstractis relatiuis, & sumerentur simul esse natura, vt verificatur de terminis propositio esset vera, sed non probat propositum. nam hoc modo isti termini pater, & filius sunt simul natura, nam inter eos significatiue sumptos conuertitur subsistendi consequentia, nec esse, vel existere potest de alio verificari, quin uerisicari simul possit de reliquo, & tamen non sequitur, pater & filius sunt simul natura. ergo pater non potest esse sine filio. nam consequens est falsum, & antecedens est uerum in sensu proxime praemisso, & ita est in proposito de a. & de b.
Et posset contra eos argui, quod pater non refertur ad filium relatione a se distincta per hunc modum arguendi sic. Pater non potest esse sine filio. ergo nec sine relatione sui ad filium, scilicet paternitate.
Secundo. Si a. & b. sunt seipsis eadem, eadem ratione Sortes & Plato. quod probatur. quia non minus sunt essentialiter vnum Sortes & Plato specifice, quam a. & b. ergo non minus essentialiter seipsis idem, nec magis accidentaliter, siue per accidentia inhaerentia idem sunt quam a. & b. Sextum medium procedit de relatione distinctionis sic. Per nullam entitatem sibi inhaerentem aliqua res est id quod est essentialiter, licet aliqua per aliam sibi inhaerentem sit talis, vel talis, non tamen est hoc, vel illud, quod ipsa est, & per nullam etiam sibi inhaerentem aliqua res non est ea res, quae ipsa non. verbi gratia. per nullam rem sibi inhaerentem Sortes non est Plato destructa enim qualibet re inhaerente sortes non minus Sortes non esset Plato. ergo per nullam rem sibi inhaerentem aliqua res est essentialiter distincta ab alia re. consequentia tenet. quia ad hoc quod haec res sit distincta ab illa, sufficit quod tam haec quam illa sit, & haec non sit illa, nec est opportuna aliqua supperaddita.
Secundo. Si Sortes est distinctus a Platone per aliquam rem sibi supperadditam inhaerentem, quae sit distinctio, constat, quod ipse est distinctus ab illa distinctione, aut ergo seipso, & eadem ratione est distinctus seipso a Platone, & a quolibet alio, & sic non omne relatiuum est relatiuum per relationem sibi supperadditam. Aut est distinctus ab illa distinctione per aliam distinctionem, & sic in infinitum itur.
Tertio. Si sortes non seipso. sed distinctione supperaddita distinguitur a Plato. igitur, & illa distinctio distinguitur a distinctione Platonis a sorte, & similiter ab ipso sorte per aliam distinctionem, &erit processus in infinitum. Dicetur forte secundum Scotum, quod illa distinctio distinguitur a suo fundamento seipsa, & seipsa refertur ad illud. Cuius ratio est, quia ipsa non potest esse sine sundamento, vel termino sine contradictione, ipsa autem existente in sundamento ambo simul sunt extrema unius relationis, quae est eius ad fundamentum. ergo ipsa non potest esse absque contradictione sine relatione sui ad fundamentum, & ita illa relatio, quae refertur ad fundamentum est eadem sibi. Sortes autem distinguitur a Plato. distinctione media, quae non est sibi eadem, quia potest esse sine ea, quia potest esse sine termino illius. Contra hoc arguit primo. Quia sequitur quod sortes sit distinctus a distinctione sortis a Platone per distinctionem mediam. & ab illa per aliam, & sic in infinitum, quod iste Doctor reputat inconueniens, & istud ex dictis eius clare probatur, quod ut fiat euidentius. Sit a. distinctio qua sortes distinguitur a Platone, & sit b. distinctio qua distinguitur ab a. constat, quod Plato est terminus ipsius a. & a. est terminus ipsius bs tunc arguo sic Sortes potest esse sine a. ergo potest esse sine b. antecedens probatur. quia sortes potest esse sine Platone. ergo potest esse sine a. tenet consequentia secundum eos, sicut & hic. per quam probatur antecedens. & eodem modo probatur. quod sortes distinguitur a. b. per aliam distinctionem. uerbi gratia. c. quia sortes potest esse sine. b. ergo, & sine. c. cuius terminus est. b. & sic de qualibet, quia semper posterior est terminus prioris distinctionis.
Secundo. Quia capio distinctionem sortis a platone, & sit a. & distinctionem Tullij a Catone, & sit f. constat, quod a. distinguitur ab f. & a. potest esse sine. f. quia potest esse sine Tullio, & Catone. ergo a. distinguitur ab 1. per aliam distinctionem super additam sibi, & illa sit g. distinguitur ergo a. ab ipso g. & quia potest esse sine ge cum possit esse sine scilicet oportet quod inter a. & g. sit alidistinctio media, & sic itur in infinitum.
Tertio. Quia ex eo quod dicitur illam distinctionem non posse esse sine sundamento absque contradictione, sequitur propositum videlicet, quod ipsa non sit aliqua entitas inhaerens sundamento siue sorti. nam omnis entitas potest a Deo conseruari in esse nullo praeter Deum quod non sit eius pars intrinseca existente, constat autem quod sortes non est intrinseca pars alicuius entis inhaerentis. Quarto. Nam alibi respondens probat, quod omnc accidens absolutum Deus potest separare a subiecto per hoc quod subiectum non est pars intrinseca accidentis absoluti, nulla etiam accidentis talis ad subiectum est dependentia simpliciter necessaria tanquam ad causam extrinsecam, quia ad nullam causam extrinsecam praeter simpliciter primam, quae Deus est, est dependentia simpliciter necessaria, quoniam causalitatem cuiuslibet causae extrinsecae respectu cuiuscunque causati potest supplere prima causa, patet autem, quod haec ratio aeque concludit de accidente relatiuo si sit res distincta, & inhaerens absoluto, seu fundamento, cum secundum hanc viam illud absolutum non sit pars intrinseca relatiui, nec eius prima causa siue Deus, nec aliqua solutio potest rationabilius dari hic quam ibi. Septimum medium procedit de similitudine, quod non sit aliqua entitas inhaerens qualitati, sicut isti imaginantur. & primo. Quia alias sequeretur, quod esset impossibile sortem album esse alicui similem sine tali entitate, sicut impossibile est ipsum esse album sine albedine. patet consequentia, sed falsitas conseqnentis probatur. nam possibile est sorte albo existente Parisijs, aliud album generari Romae nulla entitate noua genita in sorte, aut aliquo eius. ergo possibile est ipsum esse alteri similem sine tali entitate. consequentia nota, & probatur anteced ens. quia si ad generationem albi Romae necessario generaretur aliqua res in sorte existente Parisijs, uel generaretur a Deo, vel ab aliqua creatura, non a Deo, quia ipse nihil agit ad extra necessario, sed mere contingenter, & uoluntarie, & per consequens quicquid agit potest non agere, vel a creatura, quia cuiuslibet creaturae quamcunque actionem Deus potest suspendere.
Nec valet dicere, quod ipsa est sequela naturalis, uel naturaliter consequens tales albedines, quia albedo sortis praeexistens fuit sine tali entitate, & sic non necessario sequitur ad illam.
Item albedo nouiter genita Romae potest, & potuit generari, esto quod ista entitas non fuisset genita in sorte, nam potuisset albedo sortis destrui, & tunc ista Romae generari, quo posito non fuisset ista entitas genita in sorte, & per consequens neutrius albedinis huiusmodi entitas est sequela necessaria, & per consequens nec amborum, cum ipsae sint eiusdem rationis, nec quicquam magis consequatur vnam alia existente, quam si alia non esset in mundo.
Secundo. Quia Deus potest quaslibet res facere, & conseruare sine suis naturalibus sequelis, sicut & ipsa accidentia naturaliter consequentia sine suis subiectis, quibus tamen naturaliter sunt posteriora. Octauum medium est de relatione unionis formae ad materiam & partium continui adinuicem. arguit enim sic.
Aut materia est unita suae formae substantiali per aliquam unionem a se distinctam, & ei inhaerentem, aut non. Si non, habetur propositum. Si sic. sit illa unio a. constat, quod illi materia est unita, sicut formae informanti ipsam, nam sibi inhaeret, ut dicitur. Aut ergo est sibi unita per aliquam unionem, aut per seipsam sine alia unione. Si detur secundum, adhuc habet propositum. aliquod enim erit relatiuum ad aliud sine entitate distincta illi superaddita, & ulterius vere eadem immo maiori ratione materia erit unita primae formae suae, de qua primo facta est quaestio per seipsam, dum magis faciat vnum per se cum substantiali quam cum accidentali, & per consequens magis debeat illi vniri sine medio. Si detur per aliam unionem sit illa. b. & tunc aut materia unitur bs per seipsam, & tunc habetur propositum, & iterum eadem ratione vnietur ipsi a. & formae substantiali per seipsam, aut adhuc per aliam vnionem, & sic proceditur in infinitum & ponuntur infinitae vniones in materia essentialiter ordinatae, sic quod nulli materia vnitur nisi mediante priori alia, immo infinitis prioribus casualiter mediantibus, nam vni per aliam priorem vnitur.
Ex quo vlterius iuxta demonstrationem Philosophi secundo Metaphysi. probantem esse statum in causis sequitur, quod materia non sit vnita alicui vnioni, uel etiam formae substantiali nisi mediantibus infinitis vnionibus essentialiter quantum ad hoc ordinatis, quod implicat contradictionem. Secundo ad idem. Sumatur unum continuum quatuor palmorum, cuius duae medietates sint a. & b. & vnio ipsius a. ad b. sit c. & vnio ipsius b.s ad a. sit d. tunc sic. Aut c. est entitas penitus inextensa, aut aliqualiter extensa. Si detur primum. aut vel est tota in qualibet parte ipsius a. subiectiue, vel determinate in aliquo indiuisibili eius. Primum non est dicendum, de sola enim anima intellectiua hoc tenetur inter omnes formas materiam informantes. Nec secundum propter tria.
Tum quia non est daret rationem, quare potius sit in vna quam in alia. Tum quia eadem ratione. d. est in aliquo indiuisibili ipsius b.s & non in alio quam in propinquo sibi indiuisibili, in quo est c. & sic in continuo eruntem puncta immediata. Tum quia cum a. sit extensum habens partes extra partes, & similiter etiam bs & partes a. diuisibiles, & extensae sint vnitae partibus b.s sequitur, quod erunt vnitae sine vnione media, & cum hoc sequitur, quod frustra in illo puncto ponitur vnio, ex quo residuum a. non minus vnitur residuo. b. sine vnione addita quam illud punctum alteri puncto in b. Et idem sequitur si vnio b.s sit subiectiue in aliquo indiuisibili eius distanti ab indiuisibili, in quo est c. non ergo c. est entitas penitus inextensa. Nec potest dici, quod sit aliqualiter extensa, quoniam aut esset extensa secundum longitudinem tantum, siue secundum unam dimensionem, & tunc erit subiectiue in linea, & similiter d. & sequitur sicut prius de punctis, quod in continuo erit linea medietate lineae, & residuum erit vnitum sine vnione, aut c. est entitas extensa secundum duas dimensiones tantum, & tunc erit subiectiue in superficiae, & similiter d. & tunc erunt duae superficies in medietate, aut est entitas extensa secundum omnem dimensionem, & tunc aut per totum a. aut solum per aliquas eius partes, & cum nulla possit esse ratio, quod per aliquas partes tantum, & non per alias, erit extensa per omnes. Et similiter d. erit extensum per totum b.s totius ergo c. erit una unio quae tota erit in toto a. & partes eius in partibus, & ita erit etiam de d. in b.s & cum eodem modo se habeat a. & bs ad totum continuum quatuor palmorum primo sumptum, sicut medietas ipsius a. ad ipsum a. & sicut medietates bs ad b sequitur etiam, quod totius illius continui sit una unio totalis ei inhaerens, cuius partes sunt c. & d. ergo totum illud continuum cathegorematice sumendo totum est per illam vnionem vnitum, sed hoc est falsum, quia vel est unitum sibi ipsi toti, vel alicui suae parti, uel alicui, quod nec est ipsum nec pars eius, prima duo sunt impossibilia, quia quaecunque uniuntur per modum continuationis, ut nunc de unione continuorum est sermo, distinguuntur essentialiter, & unum est extra aliud secundum situm. Nec tertium dici potest. nam ponitur continuum illud esse quoddam totum secundum se nulli continuatum. Relinquitur ergo, quod illud non sit alicui unitum, & per consequens non sit vnitum, & ex alia parte cum omne informatum vnione sit unitum, si ponitur unio quaedam forma, ut illi ponunt, sicut omne informatum albedine est album. ergo ipsum est unitum, & sic est contradictio manifesta.
Praeterea. Si illa unio sit extensa per totum primo modo, quod illud continuum diuidatur vnica diuisione. uerbi gratia. in eius media constat, quod illa unio diuidetur sicut, & quaelibet forma extensa existens in illo. & quod sicut utraque medietas continui tota syn athegorematice remanebit post diuisionem, sicut etiam utraque pars vnionis, ita quod in a. erit totum. c. quod est unio eius ad b.s & in b.s erit totum. d. quod est eius unio ad a. ex quo sequitur quod a. & b. simul erunt diuisa, & unita. Nec potest dici secundum illam opinionem, quod vnio quae ante diuisionem est unio a. ad b. erit post diuisionem, non enim erit tunctunio a. ad b. & per consequens nec a. & b.s erunt unita, quoniam secundum eos relatio quae est essentialiter habitudo unius ad aliud, uel alicuius ad aliud nec sine contradictione per potentiam aliquam potest fieri quin sit talium habitudo. ergo sicut ante diuisionem c. est habitudo a. ad b. ita si remanebit erit habitudo a. ad b. & constat, quod non alia quam vnio, alias unio non remaneret, sed transmutaretur in aliquam habitudinem, quare sequitur, quod esset vnita.
Praeterea. Cum post diuisionem partes unionis non sint in toto inuicem unitae, vel continuae, ante diuisionem sunt unitae, & continuae, sicut & partes aliarum formarum extensarum in illo continuo, quaerendum est, per quam unionem sunt ante diuisionem unitae. Non potest dici secundum illam opinionem, quod seipsis, quia utraque potest esse sine unione sui ad reliquam, quod patet, quia possunt esse non unitae. ergo per alias vniones sunt unitae, & tunc de illis quaeratur ubi sunt substantiue, &c. sicut de aliis quaerabatur, & proceditur in infinitum &c. Nonum medium probat de relatione distantiae. Quoniam si sit quaedam entitas informans rem distantem secundum istorum imaginationem, quod distantia, & contiguitas corporis ad corpus sunt formae incompossibiles in eodem actu respectu eiusdem, & possibiles sunt succedere in eodem respectu eiusdem. nam idem corpus impossibile est simul esse contiguum, & distans alteri corpori demonstrato, & potest prius esse contiguum, & post distans, & sic idem corpus potest transserri de forma contiguitatis ad formam, quae est distantia. ponatur ergo sic esse, & sit corpus a. igitur aut corpus a. transmutabitur de contiguitate in distantiam in tempore, vel in instanti. S in tempore. ergo postquam perdiderit partem contiguitatis, adhuc habebit partem eius, & per consequens postquam erit localiter separatum a corpore cui est contiguum, adhuc habebit partis contiguitatis, & per consequens erit contiguum illi, cum quaelibet pars contiguitatis sit contiguitas, consequenter loquendo ad illam imaginationem, uel habebit contiguitatem, & non erit contiguum, utrunque autem erit impossibile. Si uero corpus a. transmutatur a sua contiguitate ad distantiam in instanti: sit illud instans c. tunc c aut est instans, in quo incepit moueri. a. aut aliud, si illud, cum illud fuerit vltimum suae quietis, & per consequens in quo ultimo fuit contiguitas eius, sequitur quod in eodem instanti est, & non est sua contiguitas, & similiter, quod tunc est sua distantia, quia omne, quod transmutatur est in eo, ad quod primo transmutatum est 6. physicorum. In primo autem instanti ponitur a. primo transmutatum ad distantiam, quare &c.
Item sequitur quod tunc non est sua distantia, quia tunc est contiguum illi, & sic etiam contradictoria sequuntur. Si vero c. sit aliud instans, uel est immediatum instans, in quo incaepit motus, & illud est impossibile 6. physicorum, vel est mediatum, & tunc sequitur quod per totum tempusmedium, quo mouebatur sit distans sine distantia, & cum hoc semper fuit contiguum corpori, a quo mouebatur, quae sunt impossibilia, & cum hoc etiam sequitur, quod erit dare primam partem spatii acquisitam per motum localem sicut erit dare primum instans, in quo distabit a corpore quiescente, cui est contiguum, quod etiam est impossibile, ut ibidem probatur. Decimum medium probat de relatiuis fundatis in numero, ut duplum, dimidium, & huiusmodi. Suppono inquit quod numerus non distinguitur a rebus numeratis.
Item quod unus numerus est duplus ad alium, vt quaternarius ad binarium, sumatur ergo quaternarius hominum, vel angelorum existentium in quatuor angulis mundi. Iste vtique duplus est ad binarium duorum ex ipsis, vel duorum hic Parisijs existentium, sed non est duplus per aliam entitatem illis inhaerentem, quod sit dupleitas iuxta illum modum loquendi, quod patet, quia illa entitas si est, esset simplex, & tunc oportebit, quod sit in quolibet illorum quatuor, cum non sit ratio, per quam sit in vno potius quam in aliis, & sic idem accidens numero secundum se totum est in diuersis subiectis simul, & maxime distantibus, quod est impossibile per naturam. vnde Augustns 9. de trinitate capit. 4. dicit, quod nullum accidens excedit subiectum in quo est, non enim vnius corporis potest esse, & alterius corporis.
Praeterea. Si entitas illa sit in quolibet illorum quatuor, quolibet est duplus ad binarium datum, & sic quilibet illorum hominum, vel angelorum erit quatuor homines, vel quatuor angeli, quod est absurdum, vel illa entitas est habens partes, & tunc, vel partes eiusdem rationis cum suo toto. id est quarum quaelibet est dupleitas & tunc sequitur hoc inconueniens secundum sicut prius, vel partes sunt alterius rationis a toto, & tunc vel omnes simul erunt in quolibet, & idem sequitur sicut prius, vel vna erit in uno, & alia in alio. Constat autem quod illae partes non sunt entitates absolutae secundum opinionem. sunt ergo respectus, & non nisi ad eundem terminum, ad quem est dupleitas, cuiusmodi sunt partes vnius, aut duo est respectus subdupleitatis, ex quo sequitur, quod ipsa dupleitas non est nisi subdupleitas, & sic non erit secundum se aliqua vna entitas, vel respectus alterius rationis a subdupleitate. quinimmo cum tales subdupleitates sint inter se loco distantes, nec adinuicem continuae, vel contiguae, sequitur, quod ipsa dupleitas non est aliquo modo vna per se entitas numero non plus, quam illi quatuor homines, vel angeli, quae omnia repugnant imaginationi opinionis. Simili modo potest argui de continuo. verbi gratia, quadrupedali, quod est duplum ad continuum bipedale, quoniam talis dupleitas, vel erit tota in qualibet parte, & sic quaelibet pars erit dupla ad illud bipedale, uel pars erit in parte, & tunc si sint eiusdem rationis cum toto, scilicet dupleitate, sequitur idem. Si vero sint alterius rationis, sequitur quod dupleitas nihil aliud erit, quam aequalitas, & subdupleitas, & alii respectus diuersarum rationum, quibus aliae partes proportionales referuntur ad illud continuum bipedale, & cum hoc etiam, quod ipsa dupleitas non erit aliqua per se vna entitas.
Et eodem modo potest probari, quod aequalitas numeri ad numerum, vel magnitudinis ad magnitudinem non est res supperaddita numero, vel magnitudini. Vndecimum medium procedit de relatiuis domini, & serui. arguit enim sic. Impossibile est aliquem de non domino fieri dominum, & aliquem de non seruo seruum, nullo penitus quicquam agente in aliquem illorum. ergo possibile est aliquem esse dominum sine aliqua tali entitate inhaerente, quae dicatur dominium, & similiter aliquem esse seruum sine aliqua tali entitate, quae dicatur seruitus, consequentia clara est, cum sit impossibile aliquam entitatem de nouo esse in aliquo, & illi inhaerere, nisi aliquid agat in ipso illam entitatem, alioquin aliquid esset postquam non fuit, scilicet entitas illa, & nihil tamen esset efficiens ipsum antecedens probatur. Nam possibile est, quod fieret vna lex a Deo, uel etiam per aliquem alium qui facere potest, quod quicunque iniuste proximum vulneraret, si sponte infra decennium ei non satisfaceret prooffensa, ex tunc esset seruus eius, qui laesus fuisset, qua lege facta si quis sic vulneraret, & infra decennium non satisfaceret completo decennio nulla re mundi agente quicquam in laesum, vel laedentem, laesus erit dominus, & laedens seruus. Non enim potest assignari quicquam, quod vel per se, vel per accidens aliquam entitatem causaret in alterum, vel utrunque eorum, nec etiam in seipsos, quia non naturaliter, nam & omne totum decursum decennij non minus causassent. Nec libere, quia tunc possent non causar e, & sic posset non esse seruus, tunc posito casu, & ille non dominus, quod est falsum. Simili modo potest probari, quod nulla actione interueniente solo temporis lapsu actuali, vel potentiali aliquis fieret de non possessore possessor, & nummus de non precio precium, & sic de multis aliis. Duodecimum medium est. Quia omnis entitas, quae non est Deus refertur ad Deum sicut causatum ad causam suam producentem, vel conseruantem. ergo aliqua entitas est relatiua non per entitatem ei formaliter inhaerentem, consequentia patet, quia ex opposito consequentis sequitur, quod sit actualis infinitas in relationibus creaturae ad Deum se insormantibus, quod non dicitur, vel quod erit aliqua relatio, & aliqua entitas, quae non refertur ad Deum, ut ad creantem, vel conseruantem, quod repugnat antecedenti. antecedens autem patet per fidem, & per apostolum ad Roman. 11. dicentem, quod ex ipso, & peripsum, & in ipso sunt omnia. Decimumtertium est. Quia si sic, tunc omne agens in agendo pateretur, quia in se fieret aliqua noua entitas, quae non erat, & certe quicquid proteruiter dici possit, nunquam realiter vitabitur, quin in Deo dum nouiter creat, aliqua entitas nouiter fieret, cum ipse realiter, & vere absque omni opere intellectus nostri creet, & sit creator, & constat, quod non ad se, sed ad creaturam. Similiter secundum Philosophum 5. metaphysicae calefactiuum dicitur ad calefactibile, quia potest, & pari ratione productiuum ad producibile, &vniuersaliter omne potens ad suum possibile, & sic erunt tot relationes in quolibet productiuo simul actu, quot sunt producibilia, & tot simul erunt in materia quot formae successiue in ipsa generabiles, nam & illud est simul potens producere, quamuis forte non possit omnia producere simul, & materia licet non possit omnes formas simul recipere, tamen simul est in potentia ad omnes, & vide ne vtrobique sequatur actualis infinitas relationum in eodem existentium, quod non placet.
Decimumquartum est. Quia non videtur, quin Deus psuam omnipotentiam possit conseruare sortem, qui nunc est pater, & omnem entitatem existentem in eo, & annihilare platonem, qui nunc est eius filius, & omnem entitatem ei inhaerentem, & tunc erit sortes pater, quia tunc in eo erit paternitas sicut nunc, & nullus erit eius filius, quod implicat contradictionem, & similiter paternitatem, quae est in sorte, posset ponere subiectiue in platone, & filiationem platonis in sorte, cum vterque sit susceptibilis talis formae secundum speciem, & tunc sequitur, quod plato erit pater sortis, a quo fuit genitus, & sortes erit filius platonis, qui tamen genuit platonem, nec ab eo ipse fuit genitus, quod implicat contradictionem.
Contra secundam conclusionem arguit Aureolus multipliciter. Dicit enim ex allegatis ibidem, & in tertia conclusione sequi, quod Sanctus Thomas intendit, quod ideo Deus non refertur ad creaturam relatione reali, quia Deus, & creatura non sunt infra idem genus, quia diuina essentia est illimitata.
Et dicit quod hoc intendit Sanctus Doctor, cum dicit quod inter illa, quae non sunt eiusdem ordinis non est mutua relatio realis. Contra hoc igitur arguit primo sic. lllimitatio diuinae essentiae non tollit rationem fundandi relationem realem ad creaturas, immo eam pro causa inducere, est facere non causam, causam, illud enim non impedit illimitatio, cuius videtur esse causa, & ratio, sed quod aliquid fundet respectus excessus infiniti ad creaturam causa uidetur illimitatio, quamuis enim perfectio limitata, si maior est, dicatur excedere minorem, nihilominus illimitata perfectio multo perfectius omnem aliam perfectionem praecellit, vnde cum excedentia sit quidam respectus, patet quod illimitatio est ratio fundandialiquem respectum. ergo illimitatio non est causa, quod Deus non referatur aliqua relatione reali ad creaturam.
Et si dicatur, quod illimitatio est fundatiua respectus excedentiae, impedit tamen, quod ille respectus sit realis. Non valet quidem, quia petitur principium, nec apparet, quod illimitatio repugnet respectui reali.
Secundo sic. Sicut se habet respectus realis ad hoc, quod extrema sint infra eundem ordinem realiter, ita se habet respectus rationis ad hoc, quod sint extrema infra eundem ordinem secundum rationem, vel intellectum, sed respectus rationis non exigit, quod extrema sint infra eundem ordinem secundum intellectum quia secundum istos Deus refertur ad creaturas relatione rationis, nec tamen est vnquam infra eundem ordinem, quin semper intellectus concipiat, quod Deus est illimitatus, nec est coordinabilis creaturae. ergo nec respectus realis impeditur per illimitationem alterius extremi, aut propter hoc, quod extrema sunt extra ordinem. Tertio. Sicut Deus est extra ordinem creaturae propter sui illimitationem, ita creatura est extra ordinem Dei propter sui limitationem, sed hoc non obstante creatura realiter refertur ad Deum. ergo non obstante illimitatione diuina poterit Deus referri realiter ad creaturas.
Quarto sic. Manente eadem causa manet idem effectus, sed causa, quod relationes Dei ad creaturas non sunt reales est haec, quod scilicet relationes creaturae ad Deum fundantur supra modum, quem accipiunt a Deo, qui in Deo non est, quia non consequitur modum perfectum secundum quem Deus operatur, eodem autem modo reperimus in omni causa aequiuoca, effectus namque aequiuocus non adaequat causam suam, nec consequitur modum perfectum suae causae, calor enim genitus non adaequat uirtutem solarem, & tamen constat, quod relatio producentis ad productum fundatur in solo respectu inferiorum. ergo realis relatio non impeditur ex hoc, quod fundamentum eius imperfectiori modo reperitur in vno extremorum, & perfectiori modo in alio, seu eminentiori.
Quinto sic. Licet in relationibus aequiperantiae requiratur, quod illud super quod fundatur relatio reperiatur in vtroque extremo, sicut aequalitas exigit quantitatem, & similitudo qualitatem, sicut aequalitas exigit quantitatem in quolibet extremorum, hoc tamen non exigunt relationes superpositionis, & suppositionis, sed relatio producti fundatur super potentiam passiuam, relatio vero producentis super potentiam actiuam, potentia vero actiua passiuae opponitur, nec sunt eiusdem ordinis, quinimmo mutuo se excedunt, cum agens sit praestantius passo, sed hoc non obstante relationes Dei ad creaturam, quae sunt relationes superpositionis, poterunt esse reales, dato, quod essentia diuina fundans eas excedat creaturam, nec sit eiusdem ordinis cum ea.
Sexto. Quia exemplum, quod adducitur de scientia, & scibili, quod scilicet fundamentum relationis non reperiatur in utroque extremo, sed tantum in anima, uel scientia, non videtur uerum, quia sicut scientia est sundementum sui respectus, sic res per suam actualitatem uidetur fundamentum scibilitatis, hoc tamen non obstante scibile ad scientiam non refertur. ergo non ex hoc solo tollitur, quin relatio aliqua non sit realis, quod fundamentum non reperitur in quolibet extremorum.
Et confirmatur. Quia in Deo est fundamentum veri dominij, & vere auctoritatis, vnde non apparet quin relatio dominij, & producentis sit realis in eo. Contra tertiam conclusionem arguit Gregorius & primo loco probat, quod Deus aeternaliter referebatur ad creaturam, quae non erat. Et arguit primo sic. Deus ab aeterno fuit realiter creatiuus, & praescius. ergo ab aeterno realiter referebatur ad creabilia, & praescita. consequentia patet, quia creatiuus, & praescius hoc ipso, quo sunt ad aliud sunt. antecedens certum est, quoniam secundum fidem constat, quod fuit creatiuus, & praescius, quod autem realiter, non est dubium, cum nulla anima ab aeterno fuerit, quae cognouerit Deum. Nec valet dicere, quod ab aeterno Deus cognouit se creatiuum, & praescium, quia istud non tollit quin fuerit realiter creatiuus, & praescius non ad se sed ad creaturam creabilem, & praescitam, alioquin aeque faciliter diceretur, quod Deus pater non referebatur ad filium realiter: nam semper nouit se patrem. Et si dicatur, quod licet nouerit se patrem, non tamen per huiusmodi notitiam fecit se patrem, & ideo non secundum rationem, sed realiter referebatur ad filium, sicut in proposito.
Diceretur, quod nec per illam notitiam, qua nouit se creatiuum fecit se creatiuum, nec ideo fuit creatiuus, vel praescius, quia nouit se creatiuum, uel praescsum. quanpropter similiter sequitur, quod realiter referebatur ad creabile, vel praescitum.
Secundo loco probat, quod Deus realiter referatur ad creaturam ex tempore. arguit igitur primo sic. Nam constat, quod ex tempore, seu de nouo Deus est creans, & dominus creaturae, & vt sic refertur ad creaturam ex tempore, ut dicit Augustinus 5. de trinitate. capitulo vltim. & hoc non est per operationem animae, quia siue anima Deum intelligat siue non, non minus ipse est creans, & dominus. ergo realiter refertur ad creaturam ex tempore.
Confirmatur. Quia si solum secundum rationem refertur, aut hoc est ideo, quia non est dominus, vel creator, nisi per operationem animae, quod nullus catholicus diceret, aut quia & si absque operatione animae sit dominus, & creator, non tamen absque operatione animae est relatiue dominus, aut creator, & istud implicat contradictionem manifestam, quoniam contradictio est dicere, quod aliquis sit dominus, & non sit dominus alterius, & per consequens, quod non sit relatiue dominus. Si non, sine operatione animae est dominus, & sic sine operatione animae est dominus, & non sine operatione animae est dominus, quae manifeste contradicunt. Eodem modo potest probari, quod ab aeterno realiter referebatur, supposito secundum fidem, quod aeternaliter fuerit praescius, quia sine operatione animae fuit praescius, & non potuit esse praescius nisi relatiue, scientia enim & praescientia, dispositio, & prouidentia, ac praedestinatio sunt ad aliquid, sicut dicit Hugo de sacramentis libro 1. parte secunda. cap. 14. & ubi non diceret, adhuc de se patet.
Praeterea arguitur sic. Iuxta comniunem modum loquendi quaecunque relatio consequitur extrema ex natura rei sine consideratione intellectus est realis, hoc patet per alios communiter, nam eam in propria forma ponit Scotus in 30. distinctione. Omnes etiam communiter ponentes relationes rationis dicunt eas consequi actum intellectus, & aliter non habere esse, & si nullus diceret, propositio patet de se, alias quaelibet relatio realis posset dici rationis, sed aliqua relatio Dei ad creaturam consequitur sua extrema, scilicet Deum, & creaturas ex natura rei sine consideratione intellectus. ergo &c. minor declaratur, nam positis Deo, & lapide, & nulla consideratione intellectus existente Deus est distinctus, & lapide, & causa, & dominus eius, ac per hoc iuxta illum modum loquendi consequitur distinctio Dei a lapide, & cousalitas, & dominium, & certe non minus, quam consequatur distinctio lapidis a Deo, & seruitus.
Eadem facilitate dici posset, quod lapis esset distinctus, & causatus, & seruus, vel possessio sine distinctione, & dominio, & aliis relationibus. Praeterea. Exclusa omni consideratione intellectus humani natura humana est unita verbo in Christo. ergo exclusa omni consideratione animae verbum est vnitum humanae naturae, & patet consequentia, quia impossibile est aliquid esse unitum non vnito, unitum enim vnito unitum est. cum ergo omne vnitum referatur ad vnitum, sequitur quod uerbum exclusa omni consideratione animae, & per consequens realiter referatur ad materiam sibi unitam.
Praeterea. Spiritus sanctus temporaliter est datus, & donatus creaturae, nec in hoc est necessaria consideratio animae nostrae, cum etiam pueris detur in baptismo, & datum & donatum relatiue dicuntur, sicut patet per Augustinus 5. de trinitate capitulo 15.
Praeterea. Si hoc deberet negari, aut hoc esset propter auctoritatem Ecclesiae, vel scripturae sacrae, aut alicuius sancti, vel famosi Philosophi, aut propter cogentem rationem ad oppositum, sed nec etiam alicubi dicitur oppositum, nec in tota sacra scriptura, aut doctrina, aut cuiusqua sanctiauctoritas reperitur ad oppositum quam vnquam uiderim, uel audierim, inuenietur autem frequenter in scriptura, aut in dictis sanctorum, qnod Deus est omnipotens, creator, & dominus, & plura alia, quae denotant eum ad creaturam referri, & nullibi dicitur, quod secundum rationem tantum sit dominus, vel omnipotens, aut creator & est satis mirabile sit intentio fuisset Augustin quod solum secundum rationem Deus refertur ad creaturam, quo modo in quinto trinita, vbi hanc materiam tractat, & determinat, & arguit contra Commentatorem, & soluit, nunquam iuuat se per hoc scilicet, quod secundum rationem tantum refertur. Idem patet de Anseimo monol. 25. Item nec Philosophus nec Commentator hoc dixerunt, cum tamen diceretur Deum esie principium, & motorem, & causam finalem aliorum, de aliis vero Philosophis antiquis vel modernis non esset multum curandum, cum eorum non sint multum celebres auctoritates, non tamen adhuc aliquem vidi ad hoc allegari, demum nec aliqua ratio cogens est ad hoc, sicut clare patet soluendo eas.
Ad primum Aureoli contra primam conclusionem dicitur, quod responsio ibidem data per arguentem posita euacuat argumentum. Et ad primam replicam contra responsionem factam dicitur, quod duplex est posterius. Quoddam, quod per se originatur a priori, & ad esse istius Deus non potest velle non influere si influat ad esse prioris, sicut exemplificatum est de subiecto, & propria passione, vt de anima & de suis potentijs. Aliud est posterius, quod non per se originatur a priori, & de tali posteriori non loquor in proposito, sed de primo. Verumtamen ista originatio melius dicitur quaedam sequela, vel effluxus, quam causatio, aut originatio, scilicet relationis a fundamento, vtpote similitudinis ab albedine.
Ad secundam replicam negatur maior, sicut enim nulla res potest separari ab illo, a quo dependet essentialiter, sicut compositum a materia, vel formatita nec potest separari ab illo, quod essentialiter causat. id est ex suis essentialibus principiis, vel ex hoc, quod est tale, sicut materia, vel forma vnitae, quia necessario causant compositum, non possunt esse sine composito. Similiter nec subiectum a propria passione. nunc autem licet albedo unica non sit causa essentialiter causans similitudinem, duae tamen albedines sunt sufficiens naturalis, & essentialis causa relationis, quae dicitur similitudo.
Quia enim relatio, vel habitudo naturaliter sequatur positionem sui fundamenti, & termini testatur Sanctus Thomas de potentia Dei quaest. 7. articulo quinto, ad quintum vbi dicit, quod ad productionem quantitatis sequitur habitudo naturaliter, & ad productionem substantiae creatae sequitur naturaliter relatio, quam importat creatio passiua.
Ad tertiam replicam patet, quod sicut Deus non posset vnire formam materiae informatiue, quin statim sequatur tertia entitas a materia, & forma diuisim, & coniunctim sumptis distincta, nec posset annihilare compositum remanente vnione formae ad materiam, ita similitudo non potest annihilari remanentibus albedinibus: quin si Deus annihilaret illam similitudinem statim sequatur alia, vel non remanent illae duae similitudines in sua dualitate, quia necessario ad positionem formae albedinis sub duplici esse sequitur relatio similitudinis: est enim rerum differentium eadem qualitas. Et dico ad probationem, quod Deus est in infinitum potentior ad annihilandum relationem, quam creatura ad causandum illam, sed Deus non potest annihilare rem ponendo eam, cum autem ponit albedinem sub duplici esse, ponit similitudinem, & relationem in actu, unde pro tunc non vult, nec potest velle eam annihilare, nisi vellet annihilare diffinitum ponendo eius diffinitionem, quod implicat contradictionem. Illud autem, quod additur, scilicet quod Deus nitatur ex vna parte ad annihilandum, & albedo ex alia ad producendum fantasticum est, non enim Deus nititur ad ponendum actu contradictoria. Ad aliud, quod quaerit an albedo causet similitudinem effectiue, aut subiectiue tantum, dico secundum Sanctum Doctorem de potentia Dei. q. 7. articul8. ad quintum. Causa habitudinis inter duo est aliquid inhaerens utrique, & accipit satis large inhaerentiam proomni inexistentia formae, vel actus substantialis, aut accidentalis. Dico igitur, quod causa efficiens similitudinis prima est illud, quod causat vtranque albedinem, vel vnam illarum, nam eadem actio terminatur de per se ad absolutum, & ex consequenti ad relationem, sed causa efficiens proxima est suum fundamentum, & terminus, & haec causatio non est per transinutationem, sed per simplicem emanationem, non solum autem fundamentum est causa effectiua relationis, immo & formalis quodammodo, cum relatio ab extremis speciem recipiat, ut patet quinto Metaphysicae.
Ad secundum principale negatur consequentia, dico enim quod totius ad suam partem non est actualis realis relatio, nisi pars habeat suum proprium esse, sicut contingit in toto, quod est numerus quinque lapidum, & huiusmodi, & ideo argumentum non probat infinitatem relationum in actu, quia relatio in actu requirit in actu duo extrema secundum, quod dicit Sanctus Thoma primo sentent. distinct. 30. q. 1. articul. 1. pars autem totius continui non habet proprium esse actu, sed omnes partes sunt per esse totius, ut idem dicit tertia parte. q. 90. artic. 1. Et tertio senten. distinc. 6. quaest. 2. artic. tertio. Ad tertium principale patet per idem. Et cum vult improbare responsionem datam, dico quod probatio ista falso innititur fundamento, & male probato, scilicet quod numerus sit in sola animae appraehensione, vt alias dictum est. Ad secundam replicam dicitur eodem modo, quod eidem falso fundamento innititur.
Ad quartum principale dico, quod ibi multa falsa assumit. Primo quod similitudo non sit nisi vnitas, & indiuisio, licet enim similitudo, & aequalitas supponant indiuisionem in ratione qualitatis, vel quantitatis, tamen non sunt essentialiter indiuisio, sed habitudo positiua. secundo falsum est, quod indiuisio illa, quam supponit similitudo, sundetur in appraehensione, dico enim, quod fundatur in natura communi qualitatis, vtpote albedinis, non quod sit indiuisio secundum esse albedinis, sed secundum rationem eius, quia similitudo requirit indiuisionem formae quantum ad rationem, sed requirit distinctionem secundum esse illius, ut patet diffiniendo eam, & similiter aequatas. Et cum probatur oppositum, dicitur quod sensus non proprie appraehendit relationes secundum, quod dicit Sanct Thomas quarto sentent. distinct. 28. quaest. 1. articulo primo quaestiuncula prima, sed bene appraehendit causas relationum, dato tamen quod sensus appraehendat istas habitudines eodem modo conceditur, quod sensus appraehendit negationes per accidens, sicut visus appraehendit tenebram, naturam autem communem albedinis concedo, quod sensus appraehendit, non tamen in sui communitate, sed in suis indiuiduis, uniuersale enim cognoscitur per sensum uno modo, & alio modo non, vnde Sanctus Thomas prima 2. q. 29. art. 6. dicit. De vniuersali contingit loqui dupliciter, vno modo secundum, quod subest intentioni vniuersalitatis, alio modo autem de natura, cui talis intentio attribuitur, alia enim est consideratio hominis vniuersalis, & alia hominis in eo, quod homo. si igitur vniuersale accipitur primo modo, sic nulla potentia sensitiuae partis, nec appraehensiua, nec appetitiua potest in vniuersale, quia vniuersale fit per abstractionem a materia indiuiduali, in qua radicatur omnis virtus sensitiua potest tamen aliqua potentia sensitiua ferri in aliquid vniuersaliter, sicut dicimus quod obiectum visus est color secundum genus, non quia visus cognoscat colorem vniuersalem, sed quia color sit cognoscibilis a visu, non conuenit colori inquantum est hic color, sed inquantum est color simpliciter. Haec ille.
Quicquid autem sit de hoc, vtrum sensus appraehendat relationes, vel negationes vel uniuersalia per se, aut per accidens, sufficit, quod apprehensio sensus sit occasio appraehendendi talia per intellectum sicut est de appraehensione substantiae. Dico igitur, quod similitudo fundatur in vnitate naturae communis communicante diuersitate suppositorum naturae, ita quod diuersitas suppositorum, & unitas naturae concurrunt ad fundandum similitudinem, sed vnitas naturae est fundamentum prineipaliter, & diuersitas suppositorum est causa, sine qua non fundat, illa autem vnitas, cum non sit quid positiuum, non est inconueniens, si fundatur in rebus distinctis, non enim est vnitas perfecta in actu, sed est vnitas qualem habet vniuersale extra animam, scilicet aptitudinasis, & in natura dispersa in multis habenteillam vnitatem talem qualem fundatur similitudo, vel aequalitas.
Ad quintum principale dico, quod fundatur in falso fundamento, scilicet, quod duplicitas sit summatio, & numeratio animae, istud enim negatur, nulla enim summatione animae existente, aut numeratione, adhuc est vera duplicitas actu in re, & actualis numerus, licet arguens oppositum opinetur, licet false, & consequenter totus processus, qui fundatur in illa opinio ne falsus est, & inanis.
Ad sextum consimiliter negatur, quod multiplicitas sit solum in apprehensione animae, vel quod sit summatio animae, sicut nec duplicitas, quae est species multiplicitatis, multiplicitas enim est nomen relationis commune ad duplicitatem, triplicitatem, &c.
Ad septimum negatur minor, dico enim, quod paternitas habet productiuum in rerum natura, scilicet ipsum patrem, qui per se & directe producit filium, & consecutiue producit in se paternitatem, & in filio filiationem principaliter. Dico tamen quod filius comproductus comproducit vtranque, licet non ita principaliter. relatio enim acquiritur acquisito aliquo absoluto in aliquo extremorum relationis, illud ergo, quod causat illud absolutum est principalis causa vtriusque relationis, sed correlatiuum est concausa illorum. Et cum probatur, quod paternitas non producatur a patre, dico ad primam probationem, quod non sequitur, quod relatio sit per se terminus productionis, sed solum consecutiuus ad per se terminum, qui est absolutus loquendo de productione patris, vel ignis generantis. Si autem loquaris de productione, qua filius comproducit illas relationes, dico quod quo ad pullulationem relationum paternitas, & filiationis productio filii, & productio patris scilicet qua pater producit, computantur vna sufficiens relationum originatio, constat autem, quod actio patris terminatur ad absolutum per se, & consecutiue ad relationes, ita quod talis est ordo, quod actio generantis huiusmodi prius natura terminatur ad absolutum, & simul tempore, sed posterius natura generantis actio cum actione geniti quasi vna actio terminantur ad relationes.
Sciendum tamen, quod secundum Philosophum, &Commentator. primo coeli comm. 110. Relationes quandoque sunt, & quandoque non sunt, nec tamen proprie generantur, aut corrumpuntur. & quinto physicorum commento. 10. dicit, quod ad relationem non est motus nisi per accidens, ita in proposito non oportet esse sollicitum de productiuo relationis, quia ipsa non producitur per se, sed valde per accidens, quia consequitur ad productionem alicuius absoluti in eodem supposito, vel quandoque in alio supposito, & ideo de talibus non est inconueniens, quod idem causet in se tales relationes.
Ad tertiam probationem negatur consequentia, non enim omne producens habet relationem realem ad suum productum, & ideo non oportet, quod omne producens imprimat in se quid reale.
Ad illud, quod dicitur de filio dico, quod filius non imprimit in patrem relationem quasi causa totalis, sed non est inconueniens, quod pater, & filius, vel generans, & genitus concurrant in virtute vnius causae emittentis duas relationes, quarum vna est in patre, alia in filio, licet vt dictum est, pater sit in hoc principalior, quia producit absolutum, ad quod consequitur relatio, filius autem non, nec tamen oportet, quod actio, qua filius emittit illas relationes sit aliud ab aliis relationibus secundum rem, sed sola ratione. Cum autem dicitur, quod actio patris non attingit aliquid quod sit in patre, concedo loquendo de absolutis, negatur tamen de relatiuis. Et cum dicitur, quod actio patris non est in patre, sed in passo, dico quod actio dicit duo, scilicet transmutationem cum relatione, quae quo ad primum est in passo, quo ad secundum est in patre.
Ad secundam formam ibi factam negatur minor, scilicet, quod fundetur super nihil, dico enim, quod paternitas fundatur super potentia generatiua, sed actus illius potentiae, scilicet generare est ratio fundandi illam relationem, quo ad principium, sed non quoad eius permanentiam, de hoc tamen dicetur quaestione sequenti in solutione argumentorum contra tertiam condlusionem.
Ad tertiam formam negatur antecedens, ubi est productio cum transmutatione, producere enim, &produci praeter relationes illas implicant motum, vel transmutationem, vt prius dictum est. Sed vtrum inter producens & productum sint aliae relationes praeter illas, quas important producere, & produci, credo, quod sic, quia relatio, quam importat producere habet pro sundamento ipsum producens, uel potentia eius, & habet pro termino motum aut mutationem, relatio vero quam dicit produci, seu generari fundatur in motu, & terminatur ad agens, aliae autem duae relationes sunt inter producens, & productum, vt paternitas, & filiatio, & vna earum fundatur in producente, & terminatur ad productum. alia vero econtra, sed vbi est productio sine transinutatione, sicut in diuinis, vel in creatione rerum non sunt aliae relationes inter producens, & productum, nisi quae importantur per producere, & produci, de hoc tamen videbitur in secundo.
Ad octauum principale dicitur, quod relatio dominij consequitur potentiam cohaerendi subditos, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei q. 7. articulo 10. ad quartum. Hoc nomen (inquit) Dominus tria in suo intellectu includit, scilicet potentiam cohaerendi subditos, & ordinem ad subditos, qui consequitur talem potentiam, & terminationem ordinis subditorum in dominum. Haec ille.
Et cum arguens probat oppositum, quod huiusmodi potentia non sufficit negatur. Et cum probat hoc, quia multi pollentes intellectu, &c. dico quod aptitudo naturalis ad regendum non fundat relationem. huiusmodi, sed potentia coercendi, & quicunque habet illam respectu alicuius est eius dominus. Vnde autem veniat illa potestas an ueniat a natura, vel ab electione, aut voluntate, non curo, sed dico, quod si ueniat a natura fundat relationem realem in creatis. Si autem ex sola voluntate, dico quod erit relatio rationis, quia Deus non ordinatur ullo modo ad creaturas, respectu quarum dicitur dominus realis. vnde de potentia Dei. q. 7. articulo vndecimo ad tertium dicit Sanctus Thomas Sicut (inquit) aliquid est idem sibi realiter, & non solum secundum rationem, licet relatio sit tantum secundum rationem propter hoc, quod causa relationis est realis, scilicet vnitas substantiae, quam intellectus sub relatione intelligit, ita potestas coercendisubditos est in Deo realiter, quam intellectus intelligit in ordine ad subditos propter ordinem subiectorum ad ipsam, & propter hoc dicitur dominus realiter, licet relatio sit rationis tantum, & eodem modo apparet, quod esset dominus nullo intellectu existente. Haec ille.
Ad secundam probationem, quam ibidem facit arguens patet quid dicendum, quod antecedens est falsum, scilicet quod actus inter dominum, & seruum sint relationes dominii, & seruitutis, quocunque modo considerentur.
Ad nonum dico, quod responsio ibidem data sufficit, dictum enim est prius, quod relatio realis actualis exigit duo extrema existere actualiter, dicit Sanctus Thomas de veritate. q. 4. artic 5. ad primum, quod respectus, qui consequitur actus animae dicuntur respectus habituales, quia voluntas, & intellectus possunt esse etiam de illo, quod non est actu existens, & sicut dicit de actibus animae, cuiusmodi sunt visio, volitio, cognitio, ita consimiliter diceret de habitibus, cum non plus dependeat habitus ab obiecto quam actus. Et cum probatur oppositum, dico ad primam probationem, quod scientia de praeteritis qua sciuntur esse praeterita non est verior ipsis praeteritis existentibus quam non existentibus, sed scientia, qua praesentia cognoscuntur, quo ad suam actualem existentiam variatur rebus non existentibus, immo est falsa, sicut enim dicit Sanctus Thomas de veritate. q. 2. articulo 13. Ex parte rei cognitae scientia variatur secundum veritatem, & falsitatem, quia eadem existimatione manente si res mutetur erit existimatio falsa, quae prius fuit vera. Haec ille. Et accipit scientiam large pro omni cognitione, qua causatur a re cognita immediate realiter refertur ad illam rem quamdiu res est, & hoc relatione effectus ad causam, si autem loquamur de relatione mensurati ad mensuram, & sic dico, quod scientia realiter refertur ad scibile quamdiu ipsum est, & hoc si sit cognitio rei quo ad suum esse, si autem est cognitio rei, quo ad suam rationem vniuersalem, & praedicata illi rationi conuenientia, dico quod relatio scientiae ad scibile est solum relatio rationis, & de tali arguit aduersarius, sed non de prima, ideo verum concludit, sed non contra nos, talem enim relationem habet scientia ad obiectum siue existat, siue non.
Ad secundam probationem dicitur similiter, quod scientia duplicem relationem habet ad obiectum, a quo causatur, scilicet relationem effectus ad causam, & mensurati ad mensuram, prima est realis. secunda vero non, nisi loquamur de scientia rei, quo ad suum esse actuale, tunc dico, quod scibile destructum in esse actuali variat scientiam, quo ad veritatem, & falsitatem, de scientia de rationibus rerum vniuersalibus non variatur destructo scibili, quo ad esse existentiae, ista autem scientia secundo modo dicta solum respectu rationis refertur ad scibile, sed prima respectu reali.
Ad tertiam pbationem dicitur per idem, tamen arguens supponit vnum falsum, quod similitudo non sit nisi vnitas aut indiuisio, vt prius dixi.
Ad decimum principale dicitur, quod respotesio ibidem data est sufficiens quo ad hoc, quod dum acquiritur noua relatio in vno albo, scilicet similitudo per mutationem, vel generationem alterius albi, illa relatio non acquiritur nullo agente in primum album, dico enim quod quodlibet album ab eodem habet relationem consequentem albedinem in virtute, a quo habet albedinem. Et cum infertur, quod sic dicendo, relatio non oriretur cum albedine, &c. dico quod immo in radice, vnde Sanctus Doctor super 5. Physicorum dicit. Si aliquis per suam mutationem efficiatur mihi aequalis me non mutato, aequalitas primo erat in me quodammodo, scilicet in sua radice, ex qua habet esse reale, ex hoc enim, quod habeo talem quantitatem competit mihi, quod sim aequalis omnibus illis, qui eandem quantitatem habent. cum ergo aliquis de nouo accipit illam quantitatem, ista radix communis determinatur ad illum, & ideo nihil aduenit mihi de nouo per hoc, quod incipio alteri esse aequalis per illius mutationem. Haec ille. Sic in proposito dico de relatione similitudinis si tamen illa relatio prodit in actum ab vtroque extremorum, scilicet duorum alborum, sicut prius dictum fuit de patre & filio, pater enim ab eodem accipit paternitatem in virtute, a quo accipit potentiam generatiuam, sed in actum educitur a seipso dum generat filium. Caetera vero, quae in hoc argumento adducit arguens, scilicet an relatio per se terminet productionem, soluta sunt in responsione septimi.
Ad vndecimum dico, quod rem aliquam connectere aliquid potest dupliciter intelligi, primo modo de connexione effectiua, alio modo de connexione formali. primo modo intelligendo maiorem, concedo eam, sed minor in hoc sensu negatur, non enim relatio actiue connectit. secundo modo negatur si intelligatur vniuersaliter, & specialiter illa maior est falsa in relationibus, quae alio modo habent esse quam caetera praedicamenta, cum ratio earum non consistat in hoc, quod aliquid ponant de quibus dicuntur, sed magis se habent per modum vnius interualli attingentis duo extrema, vt dictum fuit. Exemplum aut quod adducitur de actione, quae nectit agens, & passum non sufficienter probat illam vniuersalem negatiuam. & procedit de connexione effectiua, quam non facit relatio, sed potius est connexio per modum attingentis duo extrema non ponem tis, vt sit aliquid in eis, & ex alio, quia agens, & passum oportet vniri, cum se habeant, vt actus, & potentia, non sic duo correlatiua, & ideo ex illa singulari ad vniuersalem a guere est fallacia consequentis.
Ad duodecimum dico, quod responsio ibi data est bona. Et cum dicitur, quod illo modo loquitur Commentator saepe, verum est, sed non ibi, quod patet per alia eius dicta, ex quibus habetur oppositum, scilicet cum dicit quinto Metaphysicae, quod ens extra animam diuiditur per decem praedicamenta. Ex quo sequitur, quod omne praedicamentum est ens extra animam. Ad decimumtertium dicitur, quod debilitas esse relationis attenditur secundum Sanctum Thomas primo sen. dist 8. q. 4. arti. 3. ad quartum. Secundum inhaerentiam sui ad subiectum, quia non ponit aliquid absolutum in subiecto. sed tantum respectum ad aliud. Haec ille. Cum hoc stat, quod tempus sit melioris esse, quantum ad hoc, quod ponit extra animam aliquid absolutum, scilicet motum, & eius numerum, quam sit ipsa relatio, non tamen oportet, quod relationis esse sit debilius, quam esse temporis, quo ad hoc, quod dicat quid factum ab anima, sicut tempus dicit, tempus enim habet esse debelissimum inter omnia absoluta, non tamen inter omnia praedicamenta, in hoc etiam est debilior relatio omni ente, quia ex sua ratione non habet, quod sit res extra animam in parte, nec in toto, oppositum est de tempore, quod ex sua ratione dicit aliquid extra animam licet aliquid dicat, quod est in anima in actu, vel potentia, scilicet numerationem, sed de hoc in secundo.
Ad decimum quartum negatur maior, secundum enim quod dicit Sanctus Thomas de potentia Dei, q. 7. artic. 9. ad septimum. Ipsi relatio, quae nihil aliud est, quam ordo ipsius creaturae ad aliam aliud habet inquantum est accidens, & aliud inquantum relatio, vel ordo, inquantum enim est accidens habet, quod sit in subiecto, non autem inquantum est relatio, vel ordo, sed solum quo ad aliud sit quasi in aliud transiens, & quodammodo rei relatae assistens, & ita relatio, & aliquid inhaerens, licet non ex hoc ipso, quod est relatio, & ideo nihil prohibet, quod huiusmodi accidens desinat esse sine mutatione eius, in quo est, quia sua ratio non perficitur prout est in subiecto, sed prout transit in aliud, quo sublato ratio huiusmodi accidentis tollitur quidem quantum ad actum, sed manet quantum ad causam, sicut subtracta materia tollitur calefactio, licet maneat calefactionis causa. Haec ille.
Item artic. 8. sic ait. Relatio in hoc differt a qualitate, & quantitate, quia qualitas, & quantitas sunt quaedam accidentia in subiecto remanentia, relatio autem non significat, vt dicit Boetius in libro de trinitate, vt in subiecto manens, sed vt in transitu quodam ad aliud: vnde Porretandixerunt relationes non esse inhaerentes, sed assistentes, quod aliqualiter verum est, vt posterius ostendetur, quod autem attribuitur alicui ut ab eo procedens non facit compositionem cum eo, sicut nec actio cum agente, & propter hoc probat Philosophus quinto Physicorum, quod in ad aliquid non potest esse motus, quia sine aliqua mutatione eius, quod refertur ad alterum potest relatio desinere, vel incipere ex sola mutatione alterius, sicut etiam patet de actione, quod non est motus secundum actionem nisi metaphorice, & improprie sicut exiens de ocio in actum mutari dicimus, quod non esset, si relatio, vel actio significaret aliquidi in subiecto manens. Haec ille.
Ex quibus satis patet quid dicendum ad argumentum. Dicitur enim ad antecedens, quod non per omnis realitatis aduentum in natura existentis dicitur aliquid moueri, sed solum per aduentum realitatis se habentis per modum immanentis in illo cui aduenit, &ideo quia relatio se habet potius per modum immanentis, non mutatur subiectum per eius aduentum, vl recessum. Tamen dico, quod realitas relationis non aduenit alicui totaliter de nouo sine mutatione illius, cui aduenit. ut praedictum fuit in solutione quarti principalis. unde sicut saepe dictum est illud quod dat relationi, quod sit res, scilicet fundamentum reale prius fuit illud, quod autem complet rationem relationis nouum est, quia ergoillud quod complet eius rationem non habet inquantum huiusmodi, quod sit res, vel quod aliquid ponat in eo, cuiattribuitur, nimirum si relatio potest aduenire nouiter, vel recedere sine mutatione eius cui attribuitur, finaliter ergo relatio non transmutat subiectum, sed ut est accidens & in hoc sto finaliter. Ad decimamquintam negatur maior in parte, & conceditur in parte, quo ad illam enim partem qua dicitur, quod nulla ratio incorporea est incorporibus extra animam, negatur, omnis enim forma praeter quantitatem non est incorporea de se, sed forte per accidens ratione subiecti. Sed quo ad aliam partem, in qua dicitur, quod nihil existens in diuersis est aliqua res, conceditur loquendo de esse in aliquo subiectiue, vel immansiue. Et tunc ad minorem dicitur, quod relatio non sic est in diuersis, quod vtrique immaneat, vel insistat. sed Simpliciillud intendit, quod relatio secundum suam rationem assistit vtrique extremorum, quasi ab uno in aliud tendens, vnde Sanctus Thomas prima parte q. 28. arti. 2. dicit. Quia si consideremus relationes in creatis, secundum, quod sunt relationes, sic inueniuntur esse assistentes non intrinsecus affixae quasi significantes respectum quodammodo contingentem rem relatam prout ab ea tendit in alterum. ista ergoest intentio Simplicij, quod relatio non dicit aliquid inexistens alicui, sed medium inter duo.
Sciendum tamen, quod secundum, quod ait Sanctus Doctor primo senten. distinc. 28. q. 1. articulo primo, ad secundum, in vtroque extremorum relationis est vna relatio differens ab alia in quibusdam secundum speciem, sicut in illis, quae diuersis nominibus vtriusque nominantur, vt paternitas, & filiatio, sed in quibusdam non differunt specie, sed numero tantum, sicut quando vtrunque habet idem nomen, vt in similitudine, & aequalitate, tunc relatio, quae est in vno sicut in subiecto, est in alio sicut in termino, & ideo patet, quod relatio secundum esse prout in re fundamentum habet, non est medium. Haec ille. Ad primum eorum quae obijcit Oxam contra eandem conclusionem, negatur maior, si loquamur de formis, quae sunt essentialiter ad aliquid, nam quia secundum Aristotelem esse talium est ad aliud se habere, ita non possunt intelligi sine alio, ad quod sunt essentialiter secus est de absolutis. Et ad probationem dico, quod non est simile de causa, & effessu, quia effectus hoc ipsum, quod est non est ad causam, sed vna relatio hoc ipsum, quod est, est ad aliud secundum Aristotelem in praedicamentis.
Ad secundum negatur maior, quia nec contradictio dicta de aliquibus est via sufficiens concludendi realem distinctionem inter talia, nec impossibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse via sufficiens ad probandum identitatem realem illorum, vt patet de materia, & forma, de esse, & essentia, de partibus essentialibus simul vnitis, & de tertia entitate resultante inde, & de infinitis aliis.
Ad tertium dico, quod similitudo sortis ad platonem est subiectiue in sorte, & conformiter similitudo platonis ad sortem est subiectiue in platone. vnde relatio realis habet idem subiectum, quod & suum fundamentum, relatio uero rationis nullibi est subiectiue, cum non sit res. Nec valet consequentia similitudo sortis ad platonem non est in platone, ergo nec relatio sibi opposita, quia non oportet, quod relatio sit subiectiue in subiecto sui termini, sed in subiecto sui fundamenti.
Ad quartum dico, quod omnia ibi adducta stant in hoc, quod rebus non conuenit dici, sed solum vocibus, &c. dico, quod est falsum, vt ostensum fuit in quaestione de attributis, nam dicens non solum dicit verbum, immo rem per verbum, sicut pater dicit se, & omnem creaturam verbo suo, vnde ista propositio est fundamentum infinitorum errorum, ex hoc enim fundamento arguens, & caeteri terministae concludunt, quod nulla res, quae non estuox, aut scriptum, aut conceptus mentis potest praedicari, aut dici, aut subijci, & consequenter, quod uniuersalia, & praedicamenta non sunt nisi voces, aut scripta, aut conceptus, & ideo illud fundamentum valde ruinosum est.
Ad primum eorum, quae primo loco inducit Gregorius contra eandem conclusionem dico, quod illud argumentum, & duo sequentia solum probant, quod omne relatiuum formaliter in concreto est aliquid absolutum, & hoc concessum fuit prius, quod nulla relatio proprie refertur, sed est quo aliquid refertur. Nec inter duas relationes est tertia relatio realis, vnde responsio ibidem data in fine argumentorum bona est, scilicet quod relatio in abstracto non est quid absolutum, licet relatiuum sit absolutum. Nec illae rationes aliquid probant contra hoc. Et cum probatur, quod immo, dico ad primam probationem, quod relatio in abstracto est ad aliud non tanquam, quod refertur, sed tanquam quo aliquid ad aliud refertur. Et cum dicitur, quod contingit de relatione quaerere quid est, vel quae essentia est, dico quod licet relatio in abstracto sit quaedam res, & quaedam essentia, & quoddam ens, & de ipsa dicantur multa nomina abstracta, non tamen sequitur, quod ipsa sit quid absolutum, sed est fallacia figurae dictionis arguendo a modo nominis ad modum rei sicut, & in alio proposito non sequitur, hoc dicitur relatiue, ergo est formaliter relatiuum sicut patet cum dextrum dicitur de columna. & creator de Deo, unde ad videndum vtrum aliqua forma sit absoluta secundum rem, non oportet attendere ad nomen quo significatur, quia quandoque aliqua forma significatur absolute per modum absoluti, & tamen sua quidditas abstrahit ab absoluto, & relatiuo, vt patet de ente, quod significatur, & intelligitur absolute, & tamen abstrahit ab absoluto, & relatiuo, cum sit superius ad vtrumque: quandoque autem forma significatur relatiue, & tamen in se est mere absoluta, vt cum diuina essentia significatur nomine potentiae, vel ideae, quandoque autem forma significatur absolute, & tamen non est absoluta, vt cum relatio significatur: nomine essentiae, vel rei, vel hoc nomine aliquid. Ad videndum ergo utrum forma sit absoluta, oportet aspicere adhoc, an scilicet talis forma secundum suam rationem specialissimam sit ad aliquid, & non ad transcendentia, quae abstrahunt ab absoluto, & relatiuo, licet absolute quandoque significentur, vt ens, vel relatiue, vt bonum, vel verum, illa enim forma dicitur proprie absoluta, quae secundum suam rationem specificam non dicit aliquid pemodum interualli inter duo incipientis ab vno, & ad reliquum terminati, sed dicit aliquid inexistens ei, de quo dicitur. Ad aliud, quod additur, quod paternitas est essentia ad se &c. dico, quod illa essentia, quae est paternitas est ad aliud, licet non sit ad aliud sub hoc nomine transcendente essentia, vnde essentia est transcendens, & est absolutum secundum modum significandi, licet in se abstrahat ab absoluto, & relatiuo, non ergo valet ista consequentia, paternitas est essentia ad se. ergo est quid absolutum, sed potius est fallacia accidentis sic arguendo, paternitas est essentia, sed essentia, ut sic est absolutum, vel est ad se. igitur paternitas est absolutum, vel ad se recte, sicut hic, sortes est homo, homo est species. ergo sortes est species: sicut enim species non conuenit homini nisi prout est in intellectu, ita nec absolutum, vel respectus conuenit essentiae, vt essentia, nisi ut est in intellectu, scilicet quia significatur, vt intelligitur absolute, essentia enim inquantum huiusmodi abstrahit ab absoluto sic, quod absolutum non conuenit ei per se primo, nec per se secundo, sed solum couenit ei quantum ad modum significandi, & intelligendi.
Ad primum eorum, quae secundo loco inducit, dico quod distinctio sortis a platone est relatio, & accidens distinctum a sorte, & platone, & est subiectiue in forte, distinctio autem platonis a sorte est in platone. Et cum dicitur, quod ad veritatem huius, sortes est distinctus a platone, sufficit ueritas illius copulatiuae, sortes est &c. dico, quod falsum est si loquamur de distinctione quae est relatio fundata super numerum de genere quantitatis, sicut similitudo est relatio fundata super vnitatem de eodem genere, & similiter ad veritatem huius, sortes est pater platonis, non sufficit veritas illius copulatiuae loquendo de paternitate, quae est relatio, abstracta enim tali entitate, quae distinctio sortis dicitur, non esset formaliter distinctus a platone distinctione positiua, sed a sorte distinctione, quae est negatio unius ab alio.
Ad confirmationem dico, quod Dei ad creaturam non est realis relatio, ideo Deus non est distinctus a creatura distinctione positiua, quae est relatio, sed distinctione, quae est negatio, vel diuisio. Et similiter dicitur de dominio, ut prius dictum fuit.
Ad secundum negatur consequentia, & ad probationem d co, quod licet duo lapides distinguantur ab inuicem distinctione positiua, tamen illae distinctiones non distinguuntur ulterius distinctione positiua, quia inter relationes reales non est ulterius relatio realis, similiter talis distinctio non est nisi inter quanta.
Ad illud quod additur de causa & causato similiter soluitur, quia licet effectus habeat relationem realem ad suam causam, tamen relatio illa, cum non sit effectus, sed coesfectum, non habet vlterius relationem aliam, quae referatur, & de hoc in principio secundi videbitur.
Ad tertium dicitur, quod in diuinis respectiuum non differt ab absoluto secundum rem, nec Deus reali relatione ad creaturam refertur, sed ex hoc inferre, quod ita sit in creaturis est rudis ingenii, ac si ex hoc, quod Deus secuncundum suam substantiam est sapiens inferretur ita esse in homine, non enim creatura aequatur diuinae simplicitati.
Ad quartum dictum est prius, quod per aduentum relationis, ut est relatio nihil mutatur quicquid sit de aduentu eius, ut est accidens, scilicet cum aduenit in suo fundamento. Et cum sit instantia de nummo, vel de relatione Dei ad creaturam, non valet instantia, quia Dei ad creaturam non est relatio realis. Et cum arguit per rationem de distinctione, &c. Dico, ut prius respondendo ad argumenta Aureoli, quod ille, qui efficitur de nouo ab aliquo distinctus, non per mutationem sui sed alterius, non acquirit nouam relationem, nam per eandem similitudinem quis albus refertur ad omnia coalba, & per eandem distinctionem distinguitur ab omnibus ab eo distinctis, nam relatio non inultiplicatur secundum pluralitatem terminorum, sed sundamentorum, vt dicetur in in alia quaestione. Illud quod additur de distinctione Dei a creatura solutum est. Quod additur de imaginatione nihil valet, nam actus imaginationis non causat aliquid, nec aliquam relationem realem, sed solum rationis in obiecto suo, ut est cognitum, vel imaginatum. Cum additur, quod omne agens ageret in quantamcunque distantiam &c. ex eodem falso sundamento procedit, scilicet, quod ad generationem alicuius rei causetur relatio distipctionis im omni re, quae incipit distingui a tali noua re, hoc enim non oportet nos dicere, in tali enim casu non causatur distinctio noua nisi in re noua, noua enim relatio non causatur in aliquo, vt accidens est, nisi cum causatur eius fundamentum, causata enim sundamento relationis causata est relatio in potentia proxima, & ut est accidens, sed causato termino causatur relatio, ut relatio per naturalem sequelam sine transmutatione.
Ad quintum dicitur, quod licet vnitas transcendens non superaddat aliquid positiuum rei, quae dicitur vna, ita nec identitas numeralis, sed identitas specifica addit sicut & similitudo, & hoc intendit Sanctus Thomas prima parte. q. 28. artic. 1. ad secundum. Relatio (inquit) quae importatur per hoc nomen idem, est relatio rationis tantum si accipiatur simpliciter idem, quia huiusmodi relatio non potest consistere nisi in quodam ordine, quem zario inuenit alicuius ad seipsum secundum aliquas eius quas considerationes, secus autem est cum aliqua dicuntur eadem non numero, sed in natura generis, vel speciei. Haec ille. Tunc ad probationem conclusione dico, quod prima probatio falsum assumit, scilicet quod eodem formaliter, & essentialiter aliqua sint eadem quo sunt vnum, hoc enim falsum est, cum identitas sit relatio, & vnitas sit eius fundamentum secundum Aristotelem, dico tamen, quod idem est causa unitatis, & identitatis, natura enim specifica fundat vnitatem primo, & ipsa super vnitatate fundat identitatem, vel similitudinem, aut aequalitatem.
Ad secundam probationem dico, quod sortes est idem specifice platoni formaliter per aliquod accidens magis distinctum a platone, quam est sortes, sed id quod est causa, & fundamentum talis identitatis, est minus distinctum a platone, quam sortes, scilicet natura specifica.
Ad tertiam probationem dico, quod inter relationes non est relatio media sicut inter dno absoluta potest esse, ideo duae similitudines vnius speciei non referuntur adinuicem per relationem mediam. vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 42. articu. 1. ad secundum. Idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali, nec iterum vna relatio refertur ad altetam per aliquam relationem, cum enim dicimus, quod paternitas opponitur filiationi, oppositio non est relatio media inter paternitatem, & filiationem, quia utroque modo multiplicaretur in infinitum. Haec ille. Responsio autem, quae datur ad istam tertiam probationem est Scoti, cui non placet solutio Sancti Thomas & inquantum solutio Scoti sustineri debet, dico ad primam improbationem, quod consequentia non valet, licet enim paternitas non sit necesse esse, nec sit intrinseca filiationi secundum rem, nec eius per se causa, non tamen potest esse sine filiatione, vel econtra, quia paternitas includit in sua diffinitione filiationem implicite, & econtra, ideo vnum non potest esse aut intelligi sine alio.
Ad confirmationem ibi factam dicitur, quod subiectum non est de diffinitione accidentis tam intrinsece sicut vna relatio de diffinitione alterius, ideo non est simile nec est mirandum, quod una relatio non possit destrui alia manente, sicut nec est mirandum cur diffinitum non potest esse sine suis diffinitionibus. Quod additur, quod nullae duae res creatae, &c. sunt simul natura, falsum est, & contra omnem Philosophiam, & expositio illa de termino nulla est, sed est fictio terministarum, quod scilicet termini sint simul natura, & non res. Argumentum autem quod ulterius sit de patre, & filio, non valet. Cum quia non assigno illam causam, quam ponit Scotus, scilicet, quod ideo tales relationes seipsis referantur, quia sunt simul natura. Tum quia falsum est, quod pater quantum ad illud, quod est, sit simul natura cum illo, qui est filius, licet relationes eorum sint simul natura, & similiter pater formaliter sumptus prout includit hominem, & relationem, est simul natura cum filio formali, qui dicit mihi conpositum ex homine, & filiatione.
Quod vltimo additur, quod sortes, & plato non minus sunt unum, &c. Dico quod consequentia non valet, quia sortes, & plato possunt sundare relationes intermedias, non autem duae relationes adinuicem.
Ad sextum medium dico, quod distinctio quandoque dicit solam diuisionem vnius ab alio, & tunc non est nisi negatio quandoque vero dicit relationem consequentem taliter diuisa, & similiter potest distingui de multis aliis, quae videntur dicere relationes, sicut distinguit Sanctus Thomas de similitudine, & aequalitate in diuinis personis prima parte vbi dixi. Tunc ad primam huius improbationem dico, quod ad hoc, quod sortes mereatur dici distinctus a platone distinctione, quae est relatio positiua, non sufficit sortem esse, & platonem esse, & sortem non esse platonem, nisi aliquid ponatur, scilicet relatio media, illa tamen sufficiunt ad hoc, quod distinguantur distinctione primo modo dicta.
Ad secundam dico, quod sicut inter duas relationes non est relatio media, ita nec inter absolutum, & relationem. Et eodem modo dicitur ad tertiam improbationem. Deresponsione autem data secundum Scotum non curo; quia vt deducit arguens illa implicat contradictionem, nisi quod tertia replica aliqua falsa assumit, ut prius dictum est.
Ad septimum dico, quod consequens illatum ibidem est uerum. nec improbatio eius valet. dico enim quod si sortes prius albus efficiatur nouiter similis platoni per nouam platonis dealbationem, nulla res tunc generatur in sorte prius albo, nam cum sortes acquirit albedinem, ipse acquirit similitudinem in actu, si sint pro tunc alij coalbi, uel in potentia proxima, & radice secundum modum loquendi Sancti Thomae prius recitatum, & hoc si pro tunc nullus alius sit coalbus, sed tunc primo forma habebit similitudinem in actu, cum alquis efficietur albus, ita quod ille, qui dealbabit platonem dabit sorti similitudinem in actu, quam prius habebat in radice, scilicet in sundamento, quod est albedo sortis, quia dabit relationi fundatae in albedine sortis terminum nouiter. Relatio autem naturaliter insurgit posito fundamento sufficienter, & termino, nec tunc sortes mutabitur proprie loquendo per acquisitionem relationis, ut relatio est, licet mutetur per acquisitionem eius, ut est accidens. Si autem post hoc aliqui efficiantur nouiter albi, sortes erit eis similis, non per nouam relationem sed per antiquam, nec habebit tot similitudines, quot sunt eis similes, sed solum quot habet qualitates fundantes similitudinem eius ad alias,
Et tunc ad improbationem huius cum dicitur, quod Deus contingenter agit ad extra, &c. Dico, quod verum est. sed non ita contingenter agit, quod ponat in actu, vel possit ponere contradictoria. vel ponere diffinitionem sine diffinito. uel illud quod est necessario causa alicuius sine illius naturali sequela, cuiusmodi est de relatione respectu sui sundamenti, & termini.
Et cum improbatur. Dico, quod licet similitudo non sit naturalis sequela albedinis indiuisae idest vnitae, est tamen naturalis sequela naturae albedinis secundum plura esse distincte, & licet vna albedo, & multae sint unius rationis, tamen albedo non est sufficiens causa similitudinis quocunque modo, sed prout habet diuersa esse in diuersis indiuiduis, quia similitudo est rerum differentiarum eadem aequalitas.
Ad secundam improbationem dico, quod Deus non potest conseruare subiectum sine sua propria passione, quae est eius naturalis sequela, nec partes unitas sine tertia entitate resultante, potest tamen conseruare rem sine sequela consequente rem per transmutationem, vel actionem transmutatiuam, sicut ignem sine calefactione, non tamen sine sequela consequente per simplicem efsuxum, ut potentiae fsuunt ab anima. Si tamen ponitur, quod conseruaret Deus albedine, sine hoc, quod sequeretur similitudo, tunc dico quod duo albi non essent similes similitudine, quae est realis relatio, scilicet similitudine, quae est indiuisio, vel vnitas, sicut est similitudo in diuinis, licet ibi maior sit indiuisio essentiae, quam sit indiuisio albedinis duorum alborum, utrum autem hoc sit possibile, credo, quod non.
Ad octauum dico, quod vtique inter materiam, & formam est relatio media, quae dicitur vnio, & forte aliae relationes, vnde Sanctus Thomas 3. senten. distinct. 2. q. 3. Et (inquit) natura relationis, vt in aliis rerum generibus causam habeat, quia minimum habet de natura entis, vt dicit Commentator vndecimo metaphysicae, vnde quamuis relatio per se non terminet motum, quia in ad aliquid non est motus per se terminatur per se ad aliquod ens, de necessitate consequitur aliqua relatio, sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem, consequitur relatio similitudinis ad omnia alba. Similiter etiam ex hoc, quod motus generationis terminatur ad formam consequitur haec relatio, secundum quam materia dicitur esse sub forma, & ita ex hoc, quod motus assumptionis naturae humanae terminatur ad personam consequitur haec relatio, quae dicitur vnio. Haec ille. Dico ergo, quod inter materiam, & formam cadit relatio media quae dicitur vnio.
Et ad primam huius improbationem dicotiuxta praemissa, quod vnio, quae est relatio, non unitur suo subiecto per aliam vnionem mediam, quia relatio non fundat relationem realem, sicut absolutum potest fundare. Nec valet, quod dicitur, quod scilicet materia, & forma magis faciunt unum &c. Dico enim, quod forma substantialis seipsa magis facitunum cum materia quam illa relatio tam quam illud, quod est magis unum cum materia, & uerius fundat vnionem, quae est negatio, & unionem quae est relatio, non tamen facit vnitum formaliter cum materia seipsa, sed per relationem quae dicitur vnio, sicut in alio proposito supra dictum est, quod albedo facit duos esse similes causaliter, non autem formaliter, sed hoc facit relatio, quae dicitur similitudo.
Ad secundum quod ibi quaeritur, scilicet de vnione duarum partium continui prius separatarum, dico, quod vnio earum est indiuisio, & non relatio, quia vt dictum fuit superius inter continuum, & suam medietatem non est relatio realis, quia extrema non sunt in actu, scilicet illa pars, quae est in potentia. Ita in proposito duae parte continui quia non sunt in actu non habent adinuicem relationem realem in actu nisi sint partes diuersarum rationum, cuiusmodi sunt partes aetherogeneae, vt caro & os.
Et tunc cum quaeritur, an illa relatio est extensa &c. Dico quod potest poni ipsam extensam in longum latum & profundum. Nec valet consequentia illata ibi. Ergo totum continuum cathegorimaticae sumendo est vnitum per unicam vnionem, cuius pars est in parte &c. Illa enim consequentia non valet, quia non eodem modo se habent duae partes etherogeneae ad totum continuum inde resultans, sicut duae partes homogeneae vnius illarum partium etherogenearum adinuicem, quia partes homogeneae in continuo nullo modo sunt in actu, sicut partes etheroge neae aliqualiter sunt in actu, & ideo non oportet, quod relatio carnis ad ossa, & econtra sint partes vnius totalis relationis, sicut relatio fundata iu carne est, quid continuum per accidens tantum. Cumque vlterius ponitur, quod illud continuum diuidatur &c. Dico, quod diuiso continuo non diuiditur relatio vnionis, sed desinit esse totaliter, illa enim relatio consequebatur actionem, qua partes illae fuerunt factae vnum, inquantum illa actio remansit in aliquo effectu suo, puta quia illae partes constituebant aliquid tertium. remoto autem illo tertio transit relatio. Cum vlterius quaeritur quomodo partes illius relationis, quae dicitur vnio sunt vnitae. Dico quod inter eius partes non cadit vnio, quae sit relatio, sed vnitas, quae est indiuisio, sicut & inter partes continui homogenei. Cum autem dicitur, quod partes illae possunt esse sine hoc, quod sint vnitae &c. hoc arguit contra Scotum, & similiter negatur assumptum.
Ad nonum dico, quod relatio distantiae localis acquiritur in instanti. Et tunc cum quaeritur in quo instanti. Dico, quod in alio instanti ab illo, in quo coepit motus, non autem in instanti immediato, sed in instanti mediato, nec tamen sequitur, quod inter instans inceptionis motus, & illud alind instans corpus motum distet sine distantia, sed procedit ex rudi imaginatione, ac si corpus localiter motum continue distet per eandem relationem distantiae, dico enim quod sicut in quolibet instanti temporis mensurantis motum mobile est in alio, & alio loco sibi aequali, nec est dare primum locum aequalem in quo fuit, ita in quolibet instanti habet aliam distantiam ad corpus quiescens, nec est dare primam relationem distantiae a tali mobili acquisitam, quaelibet ergo acquiritur in instanti, sed antequam est prius alia sit acquisita, quia si inferatur. ergo in tali motu sunt acquisitae infinitae relationes, dico quod infinitae relationes in potentia acquisitae fuerunt, quia quod non est nisi per instans est solum in potentia, & de hoc amplius in secundo videbitur in materia de tempore.
Ad decimum dico, quod argumentum primo falsum supponit, scilicet quod numerus non sit aliud a numeratis. Secundo dico, quod quatuor hominum ad duos est relatio duplicitatis, & illa relatio non est entitas simplex, sicut nec numerus, nec est tota in uno illorum hominum, sed pars eius in uno homine.
Dico ulterius, quod partes illius duplicitatis non sunt homogeneae toti suo, sicut nec partes numeri, sed ualde alterius rationis, & dico quod sunt formae respectiue partiales, quibus non correspondet aliquis terminus eius proprius, sed toti consurgenti ex illa, ita quod illa pars duplicitatis, quae est quatuor hominum ad duos existens subiectiue in sorte, non est unus totalis respectus, sed pars totalis respectus, & ideo non sequitur, quod sit ad eundem terminum, ad quem est duplicitas. Cum autem infertur, quod duplicitas non est aliqua entitas, secundum se una &c.
Dico quod licet non habeat tantam indiuisionem quantam aliqua res simplex, vel aliquod compositum ex materia, & forma, aut aliquid continuum, tamen habet vnitatem, & indiuisionem, qua dicitur vnum illud, quod est simul totum, vel completum. iuxta quem modum dicit Sanctus Thomas 1. senten. distin. 8. artic. 1. quaestiuncula secunda, vbi sic ait. Per se vnum, & simpliciter, & quod est unum numero dicitur tribus modis. Vnomodo sicut indiuisibile est vnum, vt punctus, & vnitas, quod neque est multa actu nec potentia. Alio modo quod est vnum continuitate, quod tamen est multa potentia sicut linea. tertio modo quod est vnumperfectione, sicut dicitur calciamentum vnum, quia habet omnes partes, quae requiruntur ad calciamentum, & haec vnitas dicitur in omnibus illis, ad quorum integritatem aliqua exiguntur, sicut vnus homo, vna domus, & unum sacramentum. Haec ille.
Ita dieo in proposito. Et si instetur sic. Partes illius relationis sunt diuersarum rationum, & in diuersis subiectis, quaeritur ergo in quo subiecto erit illa pars, & in quo alia &c. Dicitur quod cum illa relatio fundetur in numero secundum quod vnitates numeri aliter, & aliter distant a prima vnitate, secundum hic alia & alia pars illius respectus duplicitatis est in alia, & alia vnitate, vel subiecto.
Ad illud quod additur de continuo quadrupedali, dicitur quod duplicitas fundata in illo & terminata ad continuum bipedale est quidem extensa ad extensionem continui, nec habet partes in actu, sed in potentia, sicut continuum, nec partes eius sunt homogeneae toti relationi, cum quo stat, quod ipsa est per se vna vnitate perfectionis, vt dictum est, & puto quod perfectius est una quam duplicitas quatuor hominum ad duos, quia illa habet partes in actu magis, quam duplicitas fundata in continuo.
Ad vndecimum dico, quod relatio domini, & serui raro est relatio realis, vt dictum est supra ad argumenta Aureoliaes relatio autem precij est similiter respectus rationis, ideo non inest subiectiuae alicui, sed est in intellectu obiectiue, nec indiget alio agente quam intellectuvel voluntate.
Ad duodecimum dico, quod vt videbitur in secundo in materia de creatione, non omne accidens est quid proprie creatum, sed concreatum, ideo non oportet, quod habeat relationem ad Deum, sed sufficit, quod subiectum eius habeat relationem ad Deum, vel compositum ex ipsa, vel subiecto, vnde non oportet, quod si lapis habet realem relationem ad Deum, quod ulterius ille respectus habeat ad Deum relationem, quia ille respectus non proprie causatur, sed concausatur. Ad decimumtertium dico, quod consequentiae ibi factae non valent, non enim omne agens habet realem relationem ad effectum, vel passum, vt dictum est in secunda conclusione. Nec sequitur similiter, quod productiuum habeat relationem realem in actu ad omnia, quae sunt ab eo producibilia, sed solum relationem in potentia, sicut & illa ad quae refertur sunt solum in potentia. Similiter dico de materia respectu formarum ex ipsa educibilium, non enim inter materiam & tales formas, quae actu non sunt, est relatio realis, sed solum relatio rationis. Ad decimumquartum dicitur, quod non est possibile, quod Deus destruat relationem naturaraliter consequentem fundamentum, & terminum, saluando fundamentum, & terminum, non enim posset conseruare lapidem, quin eo facto lapis referatur ad Deum relatione conseruati, & dependentis. Similiter non est possibile, quod transferat relationem de subiecto ad subiectum, nec forte aliquid accidens absolutum, quod indiuiduatur per subiectum, quia tunc esset hoc accidens, & non esset hoc.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod arguens false exponit Sanctum Doctorem. Sanctus enim Thomas de potentia Dei. quaestio. septima, articulo 8. dicit ad quartum. Non oportet (inquit) subiecta relationum esse vnius generis, sed solum relationes ipsas, sicut in hoc, quod quantitas a qualitate diuersa dicitur, tamen ut dictum est, non est eadem ratio de Deo, & creaturis, sicut de his, quae sunt in diuersis generibus nullo modo ad inuicem coordinata. Haec ille.
Ex quo patet, quod non intendit, quod illa inter quae est mutua relatio realis sint eiusdem ordinis, idest infra idem genus, sed per identitatem ordinis intelligit identitatem fundamenti relationum, sicut est in relatione aequalitatis, & similitudinis, vel identitatem rationis, & inclinationis eorum ad inuicem, vt sicut vnum inclinatur ad aliud propter bonum suum, ita, & aliud ad illud, sicut patet in relatione actiuorum, & passiuorum naturalium, vel identitatem generis secundum illud, in quo relatio fundatur, sicut patet in relatione mouentium, quae non mouent nisi moueantur, illa enim communicant in genere moti, cum illis, quae mouentur ab eis. vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 7. artic. 10. ad septimum argumentum quod est tale. Si Deus ad creaturas non referatur non videtur esse alia ratio, nisi quia a creaturis non dependet, & quia creaturas excedit, sed similiter corpora coelestia a corporibus elementaribus non dependent & ea improportionaliter excedunt. ergo secundum hoc sequeretur, quod nulla esset realis relatio corporum superiorum ad inferiora. Haec ille.
Ad istud inquam sic respondet. Dicendum, quod corpora coelestia referuntur realiter ad inferiora secundum relationes consequentes quantitatem, propter hoc eadem ratio quantitatis est in vtrisque, & iterum quo ad relationes consequentes virtutem actiuam & passiuam, quia mouent mota per actionem mediam, quae non est eorum substantia, & iterum aliquod bonum eorum attenditur in hoc, quod sunt inferiorum causa. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo aliqua esse eiusdem ordinis potest intelligi tripliciter secundum mentem eius nullum autem horum contingit in Deo. vnde ibidem ad primum sic ait. Mouens, & agens naturale mouet, & agit actione, vel motu intermedio, qui est inter mouens, & motum, agens, & passum, vnde oportet, quod saltem in tertio modo conueniant agens, & patiens, mouens, & motum, & sic agens inquantum est agens non est extraneum a genere patientis inquantum est patiens, vnde ubicunque est realis ordo unius ad alterum, & praecipue cum ipsa actio media sit quaedam perfectio propria agentis, & per consequens illud ad quod terminatur actio est bonum eius, hoc autem in Deo non contingit, & ideo non est simile. Haec ille.
Istis suppositis dico ad argumentum negando antecedens, dico enim quod illimitatio diuinae essentiae, sic quod nullo istorum trium modorum est eiusdem ordinis cum creatura tollit, quod relatio sit inter eum, & creaturam realem. Et ad probationem dico, quod responsio ibi data est sufficiens, nec petitur illud, quod quaeritur, si praedicta bene respiciantur. Ad secundum negatur minor. Deus enim, & creatura licet non sint infra ordinem eundem secundum rationem alicuius vniuoci, utputa generis, vel speciei, sunt tamen infra ordinem alicuius analogi. licet illud analogum non limitet, aut comprehendat Deum, nec sit eius propria, aut perfecta ratio, & iterum Deus est exemplar perfectissime repraesentans creaturam. immo diuina essentia est ratio omnis creaturae propria, & distincta, & ideo inter Deum, & creaturam potest esse relatio rationis, non autem realis, quia Deus nullo modo inclinatur ad creaturam per aliquid quod sit in natura sua.
Ad tertium dicitur, quod creatura non est extra ordinem ad Deum, immo ex natura sua inclinatur, & ordinatur ad Deum, sicut ad proprium perfectiuum, non autem econtra.
Ad quartum negatur minor ad sensum maioris. licet enim calor non adaequet solarem virtutem, tamen sicut calidum habet naturalem ordinem ad solem calefacientem, vt ad suum perfectiuum, & conseruatiuum ita sol habet naturalem ordinem ad calefacta, & ab eo passa, vt ad illa, in quibus relucet bonum suum, &vt ad illa, ex quibus prouenit sibi aliquod bonum inquantum est eorum causa, ut supra allegatum extitit ex uerbis Sancti Doctoris.
Ad quintum dico, quod argumentum non procedit contra nos, non enim dicimus, quod inter quaecunque est relatio realis, quod in illis sit idem fundamentum relationum, si dicimus, quod oportet in vtroque esse eandem rationem ordinis vnius ad alterum, ita quod eadem ratione unum ordinetur ad aliud, qua & illud aliud inclinatur ad illud. scilicet quod utraque sit ex natura rei.
Ad sextum dicitur, quod exemplum illud pro tanto est ad propositum, quod scientia habet naturalem ordinem ad scibile, a quo dependet in ratione mensure, non autem econtra, non enim scibile ex sua actualitate habet ordinem naturalem ad cognitionem, & ideo relatio ex vna parte est realis, & ex alia est solum rationis.
Ad confirmationem dicitur, quod Deidominium est verum, & reale quantum ad potentiam coercendi subditos, & quo ad realem relationem subditorum ad eum, non tamen est realis relatio Dei dominij ad creaturam serui, diuina enim essentia non potest esse fundamem tum talis relationis realis ad creaturam, quia relatio in Deo, & in creatura non habet idem fundamentum, nec est eadem ratio ordinis Dei ad creaturam, quae est creaturae ad Deum, scilicet quia communicant in eadem actione quae sit vtriusque, vel quia vtrunque ordinari ad aliud sit ei bonum, vt praedictum fuit.
Ad primum eorum quae obitcit Gregorius primo loco contra tertiam conclusionem dicit, quod licet Deus ab aeterno fuerit realiter creatiuus, & praescius respectu creaturae, non tamen sequitur quod ab aeterno realiter referretur ad creaturam, quia creatiuus, & praescius inquantum huiusmodi non dicunt relationem in resed dicunt mere absolutum mediante conceptu relatiuo, & ideo dicuntur secundum rationem.
Ad primum eorum quae secundo loco inducit contra eandem conclusionem dicitur, ut prius, quod creans, & dominus, & huiusmodi dicta de Deo nullam ponunt in eo realem relationem, licet rationes talium sint relatiuae.
Ad confirmationem dico, quod omnia talia dicta de Deo sunt relatiua secundum rationem tantum, quia licet conueniant Deo sine consideratione animae aut intellectus, tamen non ponunt in Deo aliquam relationem, quae sit in eo secundum esse, quod habet extra intellectum, sed solum secundum esse, quod habet in intellectu per suam rationem, vel conceptum. Et cum hoc improbatur, dico quod licet dominus sit dominus ad aliud & non ad se, non tamen dominus, vt dominus habet relationem ad aliud extra intellectum, vnde fallibile signum relationis realis est hoc, quasi scilicet aliquid dicatur tale, vel tale ad aliud, nisi ex natura rei insurgat talis ordo, ut dictum est prius in conclusionibus, non enim omne, quod est tale ad alterum est tale relatiue extra intellectum. Ad secundum negatur minor, & ad probationem dico, quod nullo intellectu considerante Deus non est distinctus a lapide distinctione positiua, quae sit relatio, sed distinctione, quae est negatio. Similiter nullo intellectu considerante Deus non est dominus relatiue, sed habet in se causam, cur concipiatur relatiue, scilicet potentiam coercendi subditos, & ita de seruo, & possessione.
Ad tertium dico quod se clusa omni consideratione intellectus Deus est vnitus verbo, non tamen unione quae se teneat ex parte sui, nec est vnitus relatiue, licet sit vnitus alteri, vnde istae consequentiae supponunt illam fallaciam maximam praenegatam, scilicet omne quod est tale ad alterum est tale relatiue, uel si sit tale ad alterum realiter est tale realiter relatiue. Ad quartum dico, quod datus & procedens cum dicuntur de spiritu sancto, dicuntur de ipso ad alterum, non tamen ralatiue extra intellectum.
Ad quintum dico, quod sancti, & Philosophi negant Deum habere relationem realem ad creaturam. de sanctis patet. nam Augustinus 5. de Trinita. dicit, quod temporaliter dici incipit Deus, quod antea non dicebatur manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dicitur, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid Deus incipit relatiuae. Haec autem recitat magister 30. distinctione primi, & ea exponens dicit. Ex his aperte ostenditur, quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relatiue ad creaturas sine mutatione diuinitatis, sed non sine mutatione creaturae, & ita accidens est in creatura non in creatore, & appellatio qua creatura relatiue dicitur ad creatorem relatiua est, & relationem notat, quae est ipsa creatura, appellatio uero illa qua creator relatiue dicitur ad creaturam, relatiua quidem est, sed nullam notat relationem quae sit a creatore. Haec magister. Quia autem Philosophi sint huius opinionis manifeste patet de Auicenna. ipse enim ponit 8. Metaphysi. cap. 4. quod in Deo non est relatio ad creaturam, quae sit essentia Dei, vel pars eius. Algaczl etiam in sua Metaphysica hoc idem ponit, & multi alij. Ratio etiam manifeste concludit. Quaelibet enim relatio realis necessario exigit ad sui esse relationem sibi oppositam. iuxta illud Philosophi. Relatiua posita se ponunt, & perempta se perimunt constat autem quod nulla res, quae sit in Deo formaliter necessario coexigit ad sui esse aliquid quod sit in creaturis. Quia si dicatur, quod Augustnus loquitur de terminis relatiuis, & non de ipsis relationibus significatis per terminos relatiuos, constat enim quod philosophus in praedicamentis loquitur de illis relatiuis. quae sic sunt relatiua quod hoc ipsum quod sunt, ad aliud sunt, nullus autem terminus est huiusmodi. Ex quo patet tales glosas esse fictiones merae &c.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum sit prima conclusio. Aliquae sunt relationes non reales, nec extra intellectum, sed rationis & in intellectu. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 7. articu. 11. Sicut(inquit) relatio realis consistit in ordine rei ad rem, ita relatio rationis consistit in ordine intellectuum. Quod quidem potest contingere dupliciter. Vno modo secundum quod iste ordo est adinuentus per intellectum, & attributus ei, quod relatiue dicitur, & huiusmodi sunt relationes, quae attribuuntur ab intellectu rebus intellectis prout intellectae sunt, sicut relatio generis, & speciei, has enim relationes ratio adinuenit consideras ordinem eius, quod est in intellectu ad res, quae sunt extra, vel etiam ordinem intellectuum ad inuicem. Alio modo secundum, quod huiusmodi relationes consequuntur modum intelligendi, videlicet, quia intellectus intelligit aliquid in ordine ad aliud licet illum ordinem intellectus non adinueniat, sed magis ex necessitate consequatur modum intelligendi, & huiusmodi relationes intellectus non attribuit ei, quod est in intellectu, sed ei quod est in re, & hoc quidem contingit secundum, quod aliqua non habentia secundum se ordinem ordinate intelliguntur, licet intellectus non intelligat eahabere ordinem, quia sic esset falsus, ad hoc autem quod aliqua habeant ordinem, oportet quod utrunque sit ens, & utrunque distinctum, quia eiusdem ad se non est ordo, & utrunque ordinabile ad aliud. Quandoque autem intellectus accipit aliqua duo, ut entia, quorum alterum tantum uel neutrum est ens, sicut cum accipit duo futura, vel unum praesens, & aliud futurum, & intelligit unum cum ordine ad aliud dicens alterum esse prius altero, unde istae relationes sunt rationis tantum, utpote modum intelligendi consequentes. Quandoque uero accipit unum, ut duo, & intelligit ea cum quodam ordine, sicut cum dicitur aliquid esse idem sibiipsi, sic talis relatio est rationis tantum. Quandoque uero accipit aliqua duo, ut ordinabilia adinuicem, inter quae non est ordo medius, immo alterum ipsorum est essentialiter ordo, sicut cum dicit relationem accidere subiecto. unde relatio relationis ad quodcunque aliud est rationis tantum. Quandoque uero accipit aliquid cum ordine ad aliud, vt ipsum est terminus ordinis alterius ad ipsum, licet ipsum non ordinetur ad aliud, sicut cum accipit scibile, ut terminum ordinis scientiae ad ipsum, & sic cum quodam ordine ad scientiam nomen scibilis relatiue significat, & est relatio rationis tantum, & similiter aliqua nomina relatiua Deo attribuit intellectus noster, cum accipit Deum, ut terminum relationum creaturarum ad ipsum, vnde huiusmodi relationes sunt rationis tantum. Haec ille.
Idem ponit de veritate. q. 1. artic. 5. ad decimumquintum. Cum omnia (inquit) alia genera inquantum huiusmodi aliquid ponant in rerum natura, quantitas enim eo ipso quod quantitas est aliquid dicit, sola autem relatio ex hoc quod huiusmodi non habet, quod aliquid ponat in rerum natura, quia non praedicat aliquid, sed ad aliquid, vnde inueniuntur quaedam relationes, quae nihil ponunt in rerum natura, sed in ratione tantum. Quod quidem quadrupliciter contingit, vt ex dictis Philosophi & Auicennae haberi potest. Vno modo quando aliquid ad seipsum refertur, vt cum dicitur, idem eidem idem. Si enim haec relatio aliquid in rerum natura poneret additum ei, quod dicitur idem, esset in infinitum procedere in relationibus: quia ipsa relatio, per quam aliqua res diceretur eadem, esset eadem sibi per aliam relationem, & sic in infinitum. Secundo modo quando ipsa relatio ad aliquid refertur, non enim potest dici quod paternitas referatur ad suum subiectum per aliquam relationem mediam, quia illa etiam media relatio indigeret alia media relatione, & sic in infinitum. vnde illa relatio, quae significatur in comparatione paternitatis ad subiectum non dicitur in rerum natura, sed in ratione tantum. Tertio modo quando unum relatiuorum dependet ab altero, & non econuerso. unde relatio scientiae ad scibile est aliquid in rerum natura, non autem relatio scibilis ad scientiam, sed in ratione tantum. Quarto modo quando ens comparatur ad non ens, ut dicimus, quod nos sumus priores his, qui futuri sunt post nos, alias sequeretur, quod possent esse infinitae relationes in eodem, si generatio in infinitum procederet in futurum. Haec ille.
Idem ponit 1. sent. dis. 26. q. 2. ar. 1. Distinguendum est (inquit) inter relationes, quia quaedam sunt, quae habent in re aliquid supra quod earum esse fundatur, sicut aequalitas fundatur super quantitatem, & huiusmodi relationes sunt aliquid in re. Quaedam uero sunt quae non habent fundamentum in re. de qua dicuntur, sicut sunt dextrum, & sinistrum in illis, in quibus non sunt determinatae istae positiones secundum naturam, sicut in partibus animalium. ibi enim, scilicet in animali istae relationes realiter sunt, quia fundantur in diuersis uirtutibus determinatarum partium, sed in aliis non sunt nisi secundum habitudinem unius ad alterum, & ideo dicuntur relationes rationis. Et hoc contingitur quatuor modis, scilicet quod sint relationes rationis, & non rei. Vno modo ut dictum est, quando relatio non habet aliquid in rerum natura, supra quod fundetur, & inde est, quod quandoque contingit, quod relatio est realiter in uno extremo & non in alio, quia in uno habet modum quendam, supra quem sundetur, & non in alio, sicut est in omnibus illis relationibus, quibus Deus ad creaturam refertur, quae quidem realiter sunt in creatura, & non in Deo. Secundo modo contingit quando relatio non habet aliquam realem diuersitatem inter extrema, sicut relatio identitatis, & ideo haec nihil ponit secundum rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur, idem eidem idem. Tertio modo quando designatur aliqua relatio entis ad non ens, ut cum dicimusquod nos sumus priores illis, qui futuri sunt, ista enim prioritas non est aliqua relatio secundum rem, sed solum secundum rationem, quia relatio realis exigit utrunque extremorum in actu. Quarto modo quando relatio refertur, ut scio mescire. unde in creaturis paternitas non coniungitur subiecto per aliquam relationem mediam, & hos duos ultimos modos ponit Auicenna, sed primi duo modi possunt abstrahi ex uerbis philosophi. Haec ille in forma.
Idem ponit 1par. q. 13. ar. 7. Cum(inquit) in relatione concurrant duo extrema tripliciter se habet ad hoc quod sit res naturae, & rationis. Quandoque enim ex utraque parte est res rationis quando, scilicet ordo, vel habitudo non potest esse inter aliqua nisi secundum apprehensionem rationis tantum, vtpote cum dicimus, idem eidem idem. Nam secundum quod ratio bis apprehendit aliquod unum statuit illudut duo& sic apprehendit quandam habitudinem ipsius ad seipsum, & similiter est de omnibus relationibus, quae sunt inter ens & non ens, quas format ratio inquantum apprehedit non ens, vt quoddam extremum, & idem est de omnibus relationibus, quae consequuntur actum rationis, ut genus, & species, & huiusmodi. Quaedam uero relationes sunt quantum ad utrunque extremum res naturae, quando, scilicet est habitudo inter aliqua duo secundum aliquid realiter conueniens vtrique, sic patet de omnibus relationibus consequentibus quantitatem, ut magnum paruum, duplum & dimidium, & huiusmodi. nam quantitas est in utroque extremorum res naturae, & simile est de relationibus, quae consequuntur actionem, & passionem, ut motiuum, mobile, pater, filius, & similia. Quandoque vero relatio in uno extremorum est res naturae, & in alio est res rationis tantum & hoc contingit quandocunque duo extrema non sunt unius ordinis, sicut sensus, & scientia referuntur ad sensibile, & scibile, quae quidem inquantum sunt quaedam inesse naturali existentes sunt extra ordinem esse sensibilis, & intelligibilis, & ideo in scientia quidem, & sensu est relatio realis secundum, quod ordinatur ad sciendum, uel sentiendum res tamen in se consideratae sunt extra huiusmodi ordinem vnde in eis non est aliqua relatio realis ad scientiam, & sensum, sed secundum rationem tantum, inquantum intellectus apprehendit eas, ut terminos relationis scientiae, & sensus, unde Pnilesophus dicit 5. Metaph. quod non dicuntur relatiue, co quod ipsa referantur, sed quia alia referuntur ad ipsa, & similiter dextrum non dicitur de columna nisi inquantum ponitur animali ad dexteram. unde huiusmodi relatio non est realiter in columna, sed in animali. Haec ille.
Idem ponit q. 28. art. 1. ubi sic ait. Aliquando (inquit) respectus significatus per ea quae dicuntur ad aliquid est in ipsa rerum natura, utpote quando aliquae res secundum suam naturam adinuicem ordinatae sunt, & adinuicem inclinationem habent, & huiusmodi relationes oportet esse reales, sicut in corpore graui est inclinatio, & ordo ad locum medium. unde respectus quidam est in ipso graui respectu loci medii, & similiter est de aliis huiusmodi. aliquam do autem respectus significatus per ea, quae dicuntur ad aliquid est tantum in ipsa apprehensione rationis conferentis unum alteri, & tunc est relatio rationis tantum, sicut cum comparat ratio hominem animali, ut speciem ad genus. Haec ille.
Secunda conclusio. Deus refertur ad creaturas relatione secundum rationem. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas in omnibus locis praeallegatis. unde in prima parte q. 13. ar. 7. dicit post uerba praeallegata. Cum Deus sic extra totum ordinem creature, & omnes creaturae ordinem tur ad ipsum, & non econuerso, manifestum est, quod creaturaereferuntur ad Deum realiter, sed in Deo non est aliqua relatio eius ad creaturas, secundum rationem tantoinquantum creaturae referuntur ad ipsum. Haec ille. Idem ibidem ad quartum dicit. Non est inconueniens quod a relationibus realiter existentibus in creaturis Deus denominetur, tamen secundum quod intelliguntur per intellectum nostrum sunt oppositae relationes in Deo, ut sic Deus dicatur relatiue ad creaturam, quia creatura refertur ad ipsum, sicut Philosophus dicit in 5. metap. quod scibile dicitur relatiue, quia scientia refertur ad ipsum. Haec ille. Item secundo contra gentiles cap. 12. probat quod relationes, quibus Deus refertur ad creaturas, non sunt realiter in Deo. Tum quia nullum accidens est in Deo, & sic ille relationes non possunt esse accidens in Deo, nec etiam diuina substantia, quia tunc illa dependeret ab aliquo alio.
Tum quia eo modo Deus refertur ad creaturas, sicut in creaturis refertur scibile ad scientiam, scilicet relatione rationis. Tum quia Deus non solum refertur ad ea quae actu sunt. imo ad ea quae non sunt. Tum quia Deus nec per se, nec per accidens est mutabilis, quod tamen sequeretur, ut ibi plixe deducit omnes istas rationes. Sequenti autem capitulo concludit sic. Cum relationes quibus Derefertur ad creaturas non sint res extra ipsum, & ostensum sit quod non sunt in ipso realiter, & tamen dicuntur detieo, relinquitur quod ei attribuantur secundum solum intelligentiae modum ex eo quod alia referuntur ad ipsum, intellectus enim noster intelligendo aliquid referri ad alterum, eo ipso intelligit relationem illius ad ipsum, quamuis secundum rem quandoque non referatur. Et sic etiam patet, quod alio modo dicuntur de Deo praedictae relationes, & alia quae de Deo praedicantur, nam omnia alia, ut sapientia, uoluntas eius substantiam, uel essentiam praedicant. Relationes vero praedictae minime, sed secundum modum intelligendi tantum, nec tamen intellectus est falsus, ex hoc enim ipso, quod intellectus noster intelligit relationes diuinorum effectuum terminari ad ipsum Deum aliqua praedicat relatiue de ipso, sicut scibile relatiue intelligimus, & significamus ex hoc quod scientia refertur ad ipsum.
Item 1. sen. d. 30. q. 1. a1. 3. dicit sic. Secundum theologos, c. Philosophos communiter uerum est, quod relationes quibus Deus ad creaturam refertur non sunt in Deo secundum rem, sed tauend secundum rationem, quia intellectus non potest accipere aliquid dici relatiue ad alterum, nisi aliud sub opposita habitudine intelligat.
Sciendum tamen quod ratio in intellectu rerum tripliciter se habet. Quandoque enim apprehendit aliquid quod est in re secundum quod apprehenditur, ut quando appraehendit formam lapidis. Onnque vero apprehendit aliquid quod nullo non est in re, ut quando imaginatur chimera, vel aliquid huiusmodi. Aliquando apprehendit aliquid cui subest in re natura quaedam, non tamen secundum rationem qua appraehenditur, sicut patet cum appraehendit intentionem geois subest in natura quaedam non determinata secundum se ad hanc vel illam speem, & huic naturae appraehense secundum modum quo est in intellectu appraehendente, qui ex omnibus accipit unum quid cone in quibus inuenitur natura illa, attribuit rationem generis, quae ratio non est in re, ita etiam in huiusmodi relationibus, quas intellectus noster Deo attribuit. inuenit enim in ipso uirtutem, & essentiam, & operationem, qua creatura producitur in ipsum relationem habens, & ideo essentiae illi, vel operationi habitudinem attribuit, & sic secundum quod intelligit nomina relatiua imponit. Haec ille. Et ibidem ad secundum dicit. & nul us intellectus esset, adhuc in Deo esset, unde dcimeons uere dici, & intelligi posset scilicet potentia coercendi subditos, sed non diceretur, uel intelligeretur secundum actum. Haec ille.
Tertia conclusio. Tales relationes quaedam sunt in Deo ex tempe& quaedam ab aeterno. Istam conclusionem 1. sen. probat Sanctus Thomas d. 30. q. 1. ar. 1. Necesse (inquit) est quod aliquid de Deo dicatur ex tempore, cum enim omne esse cuiuslibet rei effluat ab ipso Deo, non solum esse uniuersi, sed cuiuslibet partis eius oportet quod tempee cesignetur in habitudine principii ad quodlibet illorum, quae sunt, & cum eorum multa, quae sunt non semper fuerint, oportet quod nomina designantia illam habitudinem non ab aeterno de Deo dicantur, sed ex tempe, quia relatiosu actum exigit duo extrema in actu existere, unde non potest referri ad creatura, ut actuale principium creaturae nisi creatura existente in actu, quod non semper nunc, sed ex tempore. hoc autem non contingit de illis, quae absolute dicuntur de Deo, quodscliex tpedicantur de ipso, quia ea quae absolute dicuntur de Deo secundum proprias rationes ponunt aliquid in eo de quo dicuntur, ut quantitas. & huiusmodi. unde nihil horum inuenitur, quod non sit realiter in eo de quo uere, & proprie dicitur, & peopor hoc non possunt dici ex tempore de aliquo nisi illud mutetur per susceptionem eius, quod prius non habuit, sed relatio secundum ppriam suam rationem non habet, quod ponat aliquid in eo de quo dicitur, sed ponit tantum habitudinem ad aliud. unde inuenit aliqua relatio non realiter existens in eo, de quo dicitur, & ideo in taiibus habitudines illae de nouo dicuntur de aliquo non per mutationem scilicetillius ad quod dicitur, & ita est in omnibus, quae de Deo dicuntur. Haec ille.
Sed quo ad secundam partem pbatur conclusio per eundem in de ueritate q. 3. ar. 2. ad septimum. ubi ait. Ideae (inquit) plurificantur secundum diuersos respectus ad res propria natura existentes, nec tamen oportet, quod s res sunt tempales, quod ibi respectus sint temporales, quia actio intellectus humani se extendit ad aliquid etiam quando illud non est, sicut cum intelligimus praeterita, actionem autem relatio sequitur, ut dicitur 5. Metap. unde & respectus ad res temporales in intellectu diuino sunt aeterni. Haec ille.
Et post ad octauum dicit, quod relatio, quae est inter Deum, & creaturam non est in Deo secundum rem, est tamen in Deo secundum intellectum nostrum, & similiter potest esse in eo secundum intellectum suum, prout scilicet intelligit respectum rerum ad essentiam suam, & sic respectus illi sunt in Deo vt intellecti ab ipso. Haec ibi. Et prima parte q. 15. artic. 2. idem ponit.
Item de veritate q. 4. artic. 5. dicit idem ad primum, vbi vocat tales respectus habituales & non actuales. Dicitur (inquit) respectus habitualis qui non requirit creaturam simul esse actu, & tales sunt omnes respectus, qui consequuntur actus intellectus & voluntatis.
Idem ponit 1. sen. dist. 36. q. 2. arti. 2. ad secundum vbi sic ait. Licet secundum rem relationes quae sunt Dei ad creaturam realiter in creatura sundentur, tamen secundum rationem & intellectum in Deo sunt, intellectum autem dico non tantum humanum, sed etiam angelicum & diuinum, & ideo quamuis creaturae ab aeterno non fuerint, tamen intellectus diuinus intellexit essentiam suam diuersimode imitabilem a creaturis, & propter hoc fuit ab aeterno pluralitas idearum in intellectu diuino. Haec ille.
Sed contra primam conclusionem arguit Gregorius & primo loco probat quod aliquid potest realiter referri ad non ens, cuius oppositum dicebatur. Arguit igitur primo sic. Possibile est aliquid dum apprehenditur ab anima esse vere imaginem alicuius non existentis. ergo aliquid potest realiter referri ad non existens, antecedens patet: nam imago Herculis, vel rosae existens in pariete, vel vi memoratiua, ita vere est imago eius, cum illud non est, sicut dum est, siue talis imago apprehendatur, siue non: consequentia probatur, quoniam imago inquantum imago est imago ad aliquid, iuxta illud Augustinus 7. de Trinit. cap. 1. Quid autem absurdius quam imaginem ad se diciSecundo. Aliquid est realiter memoria non existentis. ergo aliquid refertur realiter ad non existens, consequentia patet: nam constat quod memoria dicitur relatiue, & illud ponit Augustinus 10. de Trini. 10. & 11. cap. antecedens etiam satis est notum: nam memoria est respectu praeteritorum secundum Philosophum de memoria & reminisctentia, sed secundum Augstius 14. de Trini. cap. 11. & secundum Tullium, vt Augustnus allegat ibidem, quamuis etiam praesentium, vt ibidem vult Augustinus possit esse memoria, & constat quod memoria non est solum memoria, dum appraehenduntur, immo homine non actualiter cogitante de sua memoria, nec etiam de memorabili, adhuc est memor, & memoriam habet de illo, sicut per Augustinus 5. de Trinit. cap. 21. Tertio. Quia secundum Philosophum 5. Metaphys. ca. de ad aliquid quaedam dicuntur ad aliud secundum potentiam actiuam & passiuam, vt calefactiuum calefactibile: quia primae, & post dicit quod quaedam talium dicuntur secundum tempora, vt quod fecit ad factum, & futurum ad faciendum. Ex his arguitur sic. Aliquid est realiter productiuum seu producturum & realiter facturum. ergo aliquid realiter refertur ad non ens. antecedens est certum: nam quod sol vel ignis sit productiuus caloris, aut alterius ignis, aut sit productiuus vel sa ctiuus non plus dependet ab anima quam sol vel ignis, consequentia patet: quia productiuum dicitur ad producibile, & facturum ad faciendum, & constat quod nec producibile, nec fiendum est ens. igitur &c. Eodem modo potest argui de potentia materiae respectu formae non existentis, quae vtique realiter & actualiter est potentia ad formam possibilem, esto quod ipsam nulla anima consideret. Secundo locoprobat, quod non ens potest realiter referri ad ens, siue ad illud quod est, & arguit primo sic. Omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam. ergo non ens realiter refertur ad ens, antecedens patet per Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. qui dicit, quod omnia quae relatiuae dicuntur adinuicem dicuntur, & per hoc probat, quod pater non dicitur relatiue ad essentiam cum essentia non dicatur relatiue ad patrem. Patet etiam per Philosophum in praedicamentis, qui ad litteram ipsum ponit, & diffuse declarat, & nullum posse excipi dicit si conuenienter assignentur, consequentia vero probatur: nam productiuum dicitur ad producibile, & facturum ad faciendum, & imago ad imaginatum, & memoria ad memoratum. ergo econuerso producibile refertur ad productiuum, & faciendum ad facturum, & maginatum ad imaginem, & memoratum ad memoriam, nullum autem producibile vel faciendum esse ens constat, quauis possit esse ens, aliquid etiam imaginatum & aliquid memoratum non est ens.
Nec valet dicere quod talia, & si referantur, non tamen realiter, sed secundum rationem tantum: nam siue talia considerentur ab anima, siue non, nihilominus producibile est producibile a productiuo, & faciendum est faciendum a facturo &c. & per consequens absque vllaoperatione animae quodlibet tale ad suum correlatiuum refertur, ac per hoc realiter. Secundo. Quia omnis causa refertur ad causitum, & aliquid non existens est realiter causa existentis. ergo aliquid non existens realiter refertur ad existens, consequentia & prima pars antecedentis sunt patentes, secunda pars probatur: nam aliquid non existens est finis, seu causa finalis alicuius effectus iam facti perop illum finem, sicut fructus nondum existens est finis foliorum, & florum praecedentium fructum, cuius probatio est: quia peropdr fructum non existentem natura omnia illa agit, dum autem natura agit propter aliquid tunc illud est, cuius gratia agit, & per consequens causa finalis, & ex hoc exemplo, & intentione Philoasices demonstrantis contra antiquos 2. Physic. quod natura & carentia cognitione agunt peropoer finem, & in actionibus eorum est causa finalis, excluditur responsio, qua posset dici, quod talis finis non est finis nisi inquantum ab anima appraehensus.
Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod licet relationes creaturarum ad Deum sint noue, tamen non propter istas inquantum sunt ad Deum, ut ad terminum necessariae est ponere aliquas relationes ex tempeterminantes illas, primo quia secundum philosopssum 5. Metap. c. de ad aliquid tertio modo dicuntur relatiua ad aliquid, quia alia sunt eorum, ita quod haec est per se differentia duorum primorum modorum a tertio, quia in duobus primis est relatio mutua. in tertio autem non est relatio mutua, sed alterum praecise refertur ad reliquum, & alterum non, sed terminat relationem eius, omnes autem relationes creaturae ad Deum pertinent ad tertium modum relatiuorum. igituqualescunque sint illae, quae sunt in uno extremo, non oportet alterum extremum secundum aliquam relationem in eo terminare illas relationes, sed potest terminare praecise sub ratione absoluti.
Secundo. Quia philosophus 9. Met. c. 7. ubi probat quod actus est prior potentia diffinitione, quia potentia diffinitur per actum, si autem actus referatur ad potentiam, tunc econuerso etiam actus diffinitur per potentiam, sicut dicit Porphyrius in capitulo de specie, quia in relatiuis mutuis necessarium est in utrorumque rationibus utrisque uti. ergo ita difnit actus potentiam, uel econuerso non diffinitur per ipsam, & per consequens actus non refertur ad potentiam, sed est mere absolutum, & hoc sub eadem ratione, sub qua diffifinit potentiam, diffinit autem potentiam inquantum potentia est ad ipsum, ut relatio ad terminum. ergo actus secundum quod est mere absolutum terminat huiusmodi relationem, qualiscunque sit illa, siue simpliciter, siue secundum quid.
Tertio. Quia nomen relatiuum refertur primo ad correlatiuum, vt ad terminum etiam in creaturis, probatur, quia relatiuum inquantum relatiuum potest diffiniri per terminum, ad quem refertur. ergo terminus, vt terminus est prior diffinitione relatiuo, vt relatiuum est patet, consequentia 7. meta. ubi conparat potentiam ad actum, & econuerso, terminus autem inquantum terminus refertur ad relatium inquantum fuit relatum. ergo inquantum terminus habet illud, quod fuit relatum ad ipsum pro diffiniente, & per consequens pro priore secundum diffinitionem. ergo pater esset prior filio secundum diffinitionem, & econtra, impossibile est autem esse circulum in prioritate essentili quacunque. ergo impossibile est patrem primo referri ad filium inquatum filius refertur ad patrem. ergo refertur primo ad illud absolutum, quod est proximum fundamentum relationis, & illud absolutum est prius patre, ut pater est, & econuerso filius, ut filius refertur ad absolutum, quod est proximum fundmm paternitatis, & illud absolutum est prius filio, & filiatione inquantum filius. Nec secundum hoc est aliquis circulus. scilicet quod pater sit prius. a. quod est proximum fundamentum relationis filiationis, non enim ex hoc sequitur nisi quod haec duo absoluta sunt priora istis duobus relationibus, & hoc est verum. imo ambo illa absoluta sunt priora vtraque relatione, quia quaetbet relatio non tantum praeexigit fundmm sibi, immo terminum, ut terminus est. si igitur quando sunt relationes mutuo accidit termino, ut terminus est, quod referatur. ergo possibile est referri ad absolutum, & ita hoc uidetur rantiona bile ponere in Deo, qui maxime habet rationem absoluti, ucreaturae sunt ad eum.
Quarto. Quia intellectus potest negociari circa terminum relationis tertij modi, & in isto termino causare relationem rationis: tamen illa non est ratio terminandi: licet enim aliquis intellectus conferat quadra turam circuli ad scientiam causando in ipso absoluto relationem rationis, quae est scibilitas, tamen illa non est ratio terminandi relationem scientiae ad ipsum, ista enim relatio rationis non est in hoc absoluto dum actu consideratur ab intellectu: ergo relatio rationis in scibili non fuit ratio terminandi relationem scientiae: ita in proposito. Quinto Quia licet diuina essentia possit comparari ad creaturam tam per actum intellectus creati quam increati, & sic possit in ea causari relatio rationis, tamen illa non fuit ratio terminandi relationem creaturae ad ipsum, non quidem illa, quae causatur per actum intellectus creati: probatur, quia tunc nullo intellectu creato considerante comparando Deum ad lapidem, si Deus produceret lapidem, non esset relatio realis ad ipsum Deum, nec illa quam causat intellectus diuinus in essentia: probatur, quia si per impossibile Deus non esset naturae intellectualis, sicut aliqui posuerunt solem esse principium primum, & produceret lapidem: lapis realiter referretur ad Deum, & tunc non esset relatio realis ad ipsum: patet igitur quod propter terminationem relationum in creaturis ex tempore ad Deum non oportet ponere in Deo aliquam relationem nouam, nec antiquam, quae sit ratio terminandi relationem creaturae.
Sexto. Quia licet possit poni in Deo aliqua relatio rationis per actum intellectus nostri noua quidem, sicut illa quae causatur in eo per actum intellectus nostri concipientis ipsum, non autem noua per actum intellectus sui, quod probatur, quia nunquam sit transitus a contradictorio in contradictorium sine mutatione, si enim nulla est mutatio in aliquo, non est ratio quare magis vnum contradictorium praedicetur de ipso quam reliquum: nec quare magis vnum sit falsum quam reliquum, & ita ambo falsa, vel ambo simul vera, sed si in Deo posset esse vera relatio per actum intellectus sui alicuius contradictionis, alterum extremum modo esset verum de aliquo, quod prius non erat verum: igitur aliqua mutatio in aliquo, sed non in essentia diuina vt cognita, nec in alio, ad quod comparatur per actum intellectus sui nisi ponatur mutatio in ipso intellectu comparante, quia sicut obiectum comparatum, & illud ad quod comparatur inquantum talia non habent esse nisi intelligi: ita non possunt habere ad aliud esse nec aliter esse nisi sit ad intelligi eorum, quod non potest esse sine aliqua mutatione intellectus diuini: igitur nulla relatio noua potest esse in Deo per actum intellectus sui comparando essentiam suam ad aliud temporale. Sed istud non est nisi propter hoc quod intellectus diuinus ad quodcunque comparat essentiam suam in aeternitate comparat: licet non pro aeternitate, sicut comparat voluntatem & creaturam temporis suturi, vel ad animam Antichristi, vt actualiter existentem pro illo nunc, pro quo vult creare animam, & illae quidem sunt duae relationes temporis communis, sicut duo extrema, sed vtraque aeterna, sed non pro aeterno. Contra eandem conclusionem arguit Aureolus volens probare, quod Dei ad creaturam non sit aliqua relatio non aeterna quantum ad intellectum diuinum. In illo inquit intellectu, vbi est aeterna appraehensio relationum creaturarum ad Deum, in illo eodem est aeterna appraehensio relationis termini circa Deum, sed in diuino intellectu est appraehensio aeterna omnium creaturarum factarum, & factibilium, & habitudinum singularium ad Deum, alioquin appraehenderet aliquid nouiter, & esset nouitas in Deo exeundo de ocio in actum considerandi: ergo necesse est vt terminationis relatio omnium talium habitudinum appraehendatur ab aeterno circa Deum a suo intellectu, & ita talis relatio est aeterna.
Ad primum eorum quae obijcit Gregorius primo loco contra primam conclusionem dicitur, quod consequentia non valet: licet enim sine appraehensione animae aliquid sit realiter imago Adae non existentis, non tamen sequitur quod aliquid realiter referatur ad non existens. Tum quia respectus rationis non solum consequitur actum animae, immo actum intellectus diuini, qui tales respectus ponit in actu intelligendo res omni modo, & in omni habitudine possibili vel imaginabili. Tum quia arguens putat omnem respectum esse realem, qui significatur per nomen, qui conueniret rei non considerante intellectu, quod est manifeste falsum: nam columna est dextera boui omni homine dormiente, & tamen respectus importatus per hoc nomen dextrum non est realis, cum dicitur de columna, talia enim quae dicuntur respectus rationis saepe conueniunt rebus sine consideratione nostri intellectus, vel etiam alterius, si per impossibile nullus intellectus consideraret, nec tamen illi respectus conueniunt rebus secundum esse quod habent extra animam sicut patet de mobili, & alterabili, & annihilabili, & scibili, & visibili, talia enim non ideo dicuntur relatiua, quia importent relationem in re existente, de qua dicitur, sed quia significant rem mediante conceptu relatiuo & collatiuo vnius ad aliud, & hoc dico esse relatiuum secundum rationem scilicet quod non dicit relationem in re existentem, sed tamen eius ratio consistit in quadam collatione & ordinatione vnius ad alterum, est enim in se absolutum, sed non intelligitur nisi collatiue, sicut est de imagine & huiusmodi, & ista est mens Auicennae 3. Metaphy. c. 8. in fine. Ad secundum dico similiter, quod licet aliquid sit memoria rei non existentis, non tamen oportet quod habeat relationem realem ad non existens: nam memoria est relatiuum secundum rationem, significatenim absolutum extra animam mediante conceptu relatiuo, & ideo cum sic arguitur, memoria est relatiuum & conuenit realiter non existenti: ergo est relatiuum realiter respectu non existentis, est fallacia compositionis & diuisionis.
Ad tertium dico, quod similiter perfectiuum, productiuum, & potens, & possibile, & infinita talia sunt relatiua secundum rationem solum, & licet dicantur de non existentibus cum hac additione realiter, vel potius conueniat realiter alicui respectu non existentium, & sint relatiua, non tamen sunt relatiua secundum rem. Ad primum eorum quae secundo loco obljcit respondetur, sicut arguens recitat nec improbatio valet, sed stat in ista consequentia, nulla anima vel intellectu considerante aliquid est producibile a suo productiuo, & producibile est relatiuum inquantum huiusmodi: ergo nulla anima vel intellectu considerante producibile refertur ad productiuum: huius autem consequentiae antecedens pro secunda parte falsum est: dico enim quod producibile inquantum producibile nullam habet relationem ad productiuum, nec econtra, licet ratio producibilis sit relatiua, & non concipiatur ab intellectu, nisi intelligat aliquid in ordine ad aliud.
Ad secundum dico, quod causa vt causa vel finis inquantum huiusmodi non est relatiuum extra animam, licet eorum ratio sit relatiua.
Ad primum Scoti contra tertia conclusionem dico quod in relatiuis tertij modi no est relatio mutatio ex parte vtriusque extremi sic, vel isto modo quod vtrunque habeat in se relationem secundum esse, quod habet extra intellectum, vtrunque tamen habet relationem aliquam secundum esse quod habet in intellectu, vel voluntate, aut alia potentia cognitiua. Vnde Aristoteles non intendit negare omnino relationem ab altero extremo, vnde 5. Meta. cap. de ad aliquid sic dicit Philosophus. Omnia relatiua quae dicuntur modo numeri & potentiae sunt relatiua, quia essentia eorum dicitur ad aliquid, & non quia illud aliud dicitur ad illa, mensuratum autem & intellectum & scitum dicitur relatiuum, quia ad illud dicitur aliquid aliud: vbi Commenta. comment. 20. Omnia relatiua quae sunt in numeris & in potentijs sunt relatiua, quia essentia vtriusque eorum collocatur in relatione eodem ordine, non quia alterum intrat relationem per se, & alterum non est in relatione per se, sed quoniam alterum accidit ei, illud autem quod est de modo relatiuorum, sicut intellectum, & scitum, & sensatum dicitur esse relatiuum, quia illud quod est relatiuum per suam substantiam accidit ei, quia intellectus est in sua substantia relatiuus, cum autem intellectus fuerit relatinus accidit intellecto quod fiat relatiuum, non quia relatio est in substantia intellecta, sicut est in substantia intellectus sed quia relatio accidit ei: hoc ergo intendit cum dicit talia esse relatiua scilicet quia aliud relatiuum per suam substantiam praedicatur de illis, relatio enim est duobus modis. scilicet aut relatio in substantia vtriusque relatiui, aut relatio in substantia alterius tantum, & in altero propter aliud. Haec ille. Ex quo patet quod in talibus relatiuis alterum habet in se formaliter relationem, reliquum autem non habet relationem in se, sed dicitur & intelligitur relatiue, quia aliud refertur ad ipsum, & praedicatur de ipso in obliquo, & hoc intelligitur relatiuum secundum rationem, quod scilicet non habet relationem in se, sed intelligitur relatiue & aliquod relatiuum praedicatur de ipso, Ad secundum dico, quod actus & potentia sunt relatiua secundum dici, non enim dicunt principaliter relationes, sed aliqua absoluta, ad quae consequuntur relationes, & in talibus est bene possibile, quod vnum diffiniat reliquum, & non econtra.
Ad tertium dico, quod terminus relationis realis etiam in creatis est aliquid absolutum & non relatio, tamen in illo termino oportet ponere relationem rei vel rationis secundum esse quod habet in intellectu. Et cum ibi dicitur quod omne diffiniens est prius diffinito, negatur hoc, sufficit enim quod sit simul natura & intellectu cum diffinito, & ita est in relatiuis. Quod autem adducitur de accidente & substantia, actu & potentia non est simile, quia accidens diffinitur per substantiam & non econtra: ideo recte concludit Aristoteles substantiam esse priorem accidente, & actum potentia: non econtra. Dico igitur ad argumentum, quod terminus relationis vt terminus est non habet per se quod referatur relatione, quae sit in sua substantia, habet tamen quod aliquid dicatur relatiue de ipso, & quod relatiue intelligatur, ac per hoc quod habeat relationem secundum esse eius in intellectu, non enim diceretur relatiue nisi intelligeretur relatiue, quia sicut intelligimus ita significamus.
Ad quartum dico quod bene probat, quod nullus respectus est in ipso scibili, qui sit ei ratio terminandi relationem scientiae ad ipsum, & hoc conceditur, non tamen probat quod illud, quod est ratio terminandi nullo modo sit relatiuum, immo secundum Aristoteles eoipso quod terminat relationem alterius ad ipsum, eo facto inter relatiua computatur, non quidem relatiuum ex relatione, quae sit in eius essentia, sed respectu qui est in intellectu, cuius modum ostendit Auicus 3. Met. c. 8. in alio exemplo. Non sequitur (inquit) quod omne quod intelligitur relatum habeat in esse relationem, cum enim in intellectu repraesentatur forma prioris & forma posterioris, intelliget anima hanc compositionem incidere inter duo, quae sunt in intellectu, sed ante hoc res in se non est prior, quomodo erit igitur prior re, quae non habet esse? igitur quae fiunt de relatiuis secundum hunc modum non erit eorum relatio, nisi in solo intellectu, nec intelligentur existere in esse secundum hanc prioritatem & posterioritatem, haec enim prius & posterius sunt de intentionibus intellig bilibus, quas ponit intellectus ex respectibus, qui acquiruntur rebus cum comparat intellectus inter eas & designat eas. Haec ille.
Ad quintum dico vt ad praecedens quod solum probat, quod respectus rationis in Deo non est ratio terminandi relationem realem lapidis ad Deum, cum quo stant praedicta.
Ad sextum dico, quod respectus rationis potest esse nouiter in Deo per actum sui intellectus, non quidem nouiter in eo, sicut intellectum in intelligente, quia Deus in tota aeternitate intelligit omnes respectus rationis, & negationes, & omnia intelligibilia, sed isto modo nouiter est in Deo, quia nouiter eum refert ad creaturam, quae nouiter refertur ad Deum. Respectus enim rationis potest esse in aliquo multipliciter: primo modo sicut intellectum in intelligente: secundo modo sicut in suo termino: tertio modo sicut in suo fundamento:quarto modo sicut in supposito quod refert: licet enim respectus quem importat Dominus, vel Creator sit aeternaliter in Deo primo modo: non tamen secundo tertio vel quarto modis, quia nec actus diuini intellectus fundat illum respectum pro tota aeternitate, sed pro mensura temporali, nec terminat illum respectum, sed creatura, nec Deus aeternaliter refertur vt Dominus ad creaturam, sed ex tempore, ita quod ille respectus non aeternaliter refert, quia non refert Deum nisi pro mensura, qua Deus terminat relationem creaturae ad ipsum, nec sequitur mutatio in Deo, quia ille respectus non est in Deo subiectiue, nec est aliquid reale, nec nouiter intelligitur a Deo, nec Deus nouiter comparat se ad creaturam per illum, sed quia ille respectus nouiter exercet officium suum propter nouitatem sui termini.
Ad argumentum Aureoli dicitur quod Dei ad creaturam esse relationem rationis ex tempore potest intelligi multipliciter. Primo modo quia talis respectus consequitur ex tempore & non ab aeterno actum rationis, vel intellectus concipientis Deum in ordine ad creaturam, & sic concedo, quod nullus respectus rationis consequitur intellectum diuinum ex tempore sic quod non ab aeterno, quia actus in diuini intellectus fuit aeternaliter, & consequenter respectus illum consequens non potest esse temporalis. Alio modo quia terminus illius respectus est temporalis & consequenter talis respectus ex tempuoe habet realem respectum sibi oppositum in actu, & ex t pe refert ad aliquid realiter existens subiectum vel fundamentum suum, & sic concedo quod respectus consequens actum diuini intellectus potest dici temporalis, quia licet ille respectus puta Creatoris vel Dmdi sit aeternaliter intellectus a Deo, tamen ille respectus non aeternaliter, immo ex tempore habuit realem respectum in creatura, cui opponitur scilicet respectum seruitutis vel creaturae & ex tempore refert Deum ad creaturas, non enim aeternaliter respectus dominij referebat Deum ad creaturam, sed ex tempore, & isto modo conceditur quod respectu diuini intellectus est relatio rationis Dei ad creaturas, ita quod illa relatio aeternaliter erit concepta, sed tamen ex tempore fuit exercita, vt verbis vtar Domini Albertiin praedicamentis cap. de relatione, & sic patet quod arguentis argutiae non concludunt.
Ad argumentum pede quaestionis factum respondet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 7. artic. 10. ad octauum. Illud (inquit) a quo aliud denominatur non oportet quod sit semper forma secundum naturam rei, sed sufficit quod significetur per modum formae Grammatice loquendo, homo enim denominatur ab actione, ab indumento, & ab alijs huiusmodi, quae realiter non sunt formae. Haec ille. Ex qubus patet responsio ad argumentum: non enim oportet quod dominium dicat relationem realem ex hoc quod Deus est realiter dominus, vel formam existentem realiter in Deo, sufficit enim quod creatura sit ei realiter serua, & quod ipse habeat realem potestatem coercendi seruos, vt prius dictum fuit. Et sic patet ad conclusionem & caeter.