Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum similitudo et aequalitas in divinis sint relationes reales
IRCAtrigesimamprimam distinctionem quaeritur. Vtrum similitudo & aequalitas sint relationes reales in Deo.
Et arguitur quod non. Aequalitas non est aliquid positiuum: ergo non est relatio realis in diuinis: tenet consequentia ex se, sed antecedens patet: quia aequalitas est vnitas in quantitate, sed vnitas formaliter dicit negationem, cum non sit aliud quam indiuisa quantitas.
In oppositum arguitur sic, quia vbi concurrunt omnia requisita ad relationem realem, ibi videtur esse relatio realis, sed in diuinis personis quo ad aequalitatem concurrunt omnia illa, patet: nam ibi extrema sunt distincta: secundo vtrunque extremum est reale:tertio quia ex natura rei oritur respectus inter illa: quarto quia in termino est ratio, ad quam potest relatio terminari. Quia enim respectu similitudinis aut aequalitatis omnia ista concurrant: patet quia extrema, scilicet diuinae personae sunt realiter distincta, & ex natura rei consurgit similitudo & aequalitas inter illa, & quodlibet est suppositum, ita vt possit terminaro huiusmodi respectum: ergo similitudo & aequalitas in diuinis sunt relationes reales
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Aequalitas tam in creaturis quam in diuinis fundata est super vnitatem quantitatis. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas in praesenti dist. q. 1. artic. 1. Aequalitas (inquit) est relatio quaedam fundata super vnitatem quantitatis, & in diuinis fundata super vnitatem essentiae prout significatur nomine quantitatis virtualis, vt cum dicit magnitudo vel aeternitas vel potentia. Haec ille.
Secunda conclusio. Aequalitas aliquid ponit & aliquid priuat. Istam ponit ibidem Sanctus Doctor. dicens. De aequalitate contingit loqui dupliciter, aut quartum ad vnitatem quantitatis quae est ipsius, aut quantum ad relationem consequentem: sed quantum ad vnitatem quantitatis, supra quam fundatur talis relatio, sic ratio eius in priuatione consistit, sicut & ratio vnitatis, & ideo dicit Philquod aequale opponitur priuatiue paruo & magno, sicut vnum multo & pauco; si autem consideretur aequalitas quantum ad relationem, sic aliquid ponit secundum rem, vel secundum rationem in vtroque extremorum.
Tertia conclusio. Aequalitas ponit in creaturis relationem realem, sed in Deo ponit relationem secundum rationem. Istam conclusionem ponit ibidem Sanctus Thomas ait enim sic. Aequalitas in creaturis secundum quod est relatio aliquid ponit realiter in vtroque extremorum, sed in diuinis personis nihil ponit nisi secundum rationem, cuius ratio est, quia si poneret aliquam realem relationem in personis, aut hoc esset ex parte essentiae, quae communis est, aut ex parte relationum quibus distinguuntur. Non autem habet ex parte essentiae quod sit relatio realis, quia essentia est vna & eadem numero, & idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali. Nec etiam ex parte personarum relationibus constitutarum, quia relatio non refertur ad aliam relationem per relationem mediam, quia sic esset in infinitum procedere, & ideo dico cum magistro quod aequalitas non ponit relationem nisi secundum rationem, vel secundum nomen cum de Deo dicitur, sed verum est quod aliquid ponit scilicet vnitatem essentiae, non quod sit de intellectu eius, sed quia praesupponitur ad intellectum ipsius, sicut est in priuatiuis & in illis quae de Deo dicuntur ex tempore. Haec ille. Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 42. artic. 1. vt allegaui secunda quaestione distinctionis 19.
Quarta conclusio. Aequalitas in diuinis non est diuina essentia. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas ibidem scilicet 1. sent. dist. 31. q. 1. artic. 1. ad tertium. Sicut (inquit) in creaturis aequalitas non est vna quantitas plurium, sed relatio consequens talem vnitatem, ita in diuinis aequalitas est non vna essentia, sed relatio secundum intellectum consequens essentiae vnitatem. Haec ille. Et ibidem ad quartum dicit. Quia ista relatio non potest esse realiter in Deo, & ideo non sequitur quod aliquid ponat ex hoc quod dicitur relatiue. Totidem conclusiones poni possunt de similitudine quot de aequalitate.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguit Aureolus contra ista. Et primo contra primam conclusionem probando quod aequalitas, aut similitudo non fundetur super vnitate quantitatis, aut qualitatis in creaturis. Autiu. talis vnitas est numeralis, aut specifica, quae solum est secundum rationem. Non primum, quia tunc vna quantitas numero esset in distinctis substantijs. Non secundum. Tum quia tunc non esset aliud intelligere duo corpora aequalia nisi quod participant eandem naturam in specie, sed hoc est expresse falsum. Tum quia concipiens lineas inaequales concipit eas eiusdem speciei. Tum quia albedines eiusdem speciei quando concipiuntur non in eodem gradu appraehenduntur vt dissimiles, & tamen eiusdem specieitergo non est verum quod aequalitas & similitudo fundentur super vnitate specifica appraehensa per intellectum.
Secundo ad idem. Quia concipiens similitudinem aut concipit numerales albedines & conceptum specificum communem esse vnum fundamentum, albedinem autem specificam tanquam aliquid extrinsecum secundum quod sit similitudo: sed neutrum dari potest. Non quidem primum. Tum quia tres conceptus concurrerent ad fundandum similitudinem scilicet duae albedines numerales & illa commns. Tum quia non esset nisi vna similitudo in duabus albedinibus & indiuiduis pro eo quod albedo communis non est nisi vna, illa autem est fundamentum in vtroque: vnde sicut eadem comnins albedo participatur a qualibet albedine numerali, ita participaretur eadem similitudo. Tum quia albedo commns & albedo particularis sunt duo conceptus, & ita non apparet, quin vnam simplicem habitudinem posset intellectus fundare super vtrunque conceptum.
Tum quia non appraehendens albedinem in communi potest similitudinem inter illa iudicare, sicut patet de imaginatione & sensu interiori. Non potest etiam dari secundum: quia relatio non exigit nisi fundamentum & terminum: si igitur conceptus albedinis in communi non exigitur vt fundamentum similitudinis, nec vt terminus, nullo modo exigitur ad respectum similitudinis: ergo non est verum, quod similitudo aut aequalitas fundetur super vnitate specifica qualitatis aut quantitatis. Contra primam partem tertiae conclusionis arguit probando quod aequalitas in creaturis non ponat relationem realem. Si enim inquit aequalitas esset res, sequitur quod infinitae realitates essent in vno subiecto scilcetinfinitae relationes reales. Nam vnus homoinaequalis est omnibus arenis maris, & omnibus folijs, & vniuersis floribus, & sic de alijs innumerabilibus rebus, & ita innumerabiles inaequalitates essent in vno homine: si ergo quaelibet sit res in actu, erit homo innumerabilibus rebus oneratus. Similiter cum facies hominis sit innumerabilibus rebus dissimilis, quia quot sunt homines tot habebit reales dissimilitudines, & difformitates in facie subiectiue Similiter si sunt decem albedines erunt in qualibet nonem realitates, habet enim quaelibet albedo nouem similitudines & resultabunt in vniuerso nonaginta, & si fuerint centum albedines in actu, poni oportet mille realitates.
Vnde talis rerum infinitas. cum omnino irrationabilis sit non debet in mente alicuius venire, quod similitudo & dissimilitudo sint in rebus nisi in potentia, & quod tunc fiant in actu, dum anima illas reducit, nisi forte quis poneret quod non multiplicantur similitudines secundum terminos, sed quod per eandem difformitatem facies vnius hominis difformis sit faciebus omnium aliorum. Hoc autem poni non potest, quia vna difformitate transeunte per corruptionem alicuius, adhuc remanent caeterae difformitates, & per consequens non sunt idem. Contra eandem partem conclusionis arguit Durandus probando, quod similitudo & aequalitas non sint relationes reales in creaturis, primo. Quia illa relatio non est realis, cuius fundamentum est ens rationis, sed fundamentum istarum relationum est ens rationis: patet nam fundatur super vnitate specifica qualitatis vel quantitatis, constat autem illam vnitatem non esse realem, sed rationis.
Secundo. Quia similitudo non est quid magis realequam sit identitas fundata in substantia, sed secundum communiter opinantes identitas illa non est relatio realis: igitur nec aequalitas, aut similitudo. Tertio. Quia fundamenta aequalitatis aut similitudinis non dependent ad inuicem secundum esse absolutum, quod tamen requiritur ad hoc quod relatio sit realis. Quarto. Quia Philosophus 5. Metaphys. enumerans relationes reales nullam mentionem facit de istis: igitur non sunt reales in creaturis. Quinto. Potest argui ex dictis Aureoli. Si enim in creaturis similitudo & aequalitas sint relationes reales, aut fundantur reali vnitate specifica qualitatis, aut quantitatis, aut fundantur super vnitate rationis specifica qualitatis, aut quantitatis, aut super qualitates indiuiduales vt sunt conformes, sed nullum istorum potest dici rationabiliter. Non quidem primum. Tum quia vnitas specifica non est realis.
Tum quia sicut se habet similitudo ad qualitatem, sic aequalitas ad quantitatem, sed aequalitas non fundatur super vnitate specifica, quia duae lineae inaequales sunt eiusdem speciei secundum Auicenna 2. Metaph. qui dicit, quod linea finita & infinita sunt eiusdem speciei: ergo nec similitudo fundatur super vnitate reali specifica qualitatis. Sed nec potest dari secundum: primo quia tunc non esset aliud intelligere aliqua duo alba vt similia, nisi concipere quod participant eandem albedinem in specie, nec quod aliquae lineae sunt aequales, nisi quod participant eandem quantitatem specifice, sed hoc est expresse falsum. Tum quia concipiens duas lineas inaequales concipit eas esse eiusdem speciei.
Tum quia duae albedines eiusdem speciei quando concipiuntur non in eodem gradu appraehenduntur vt dissimiles, & tamen vt eiusdem speciei: ergo non est verum, quod aequalitas & similitudo fundentur in vnitate specifica apprehensa per intellectum. Secundo contra idem membrum arguitur. Quia concipiens similitudinem aut concipit numerales albedines & conceptum specificum communem esse vnum fundamentum similitudinis, aut solaalbedines numerales esse fundamentum, albedinem autem specificam tanquam aliquid extrinsecum, in qua & secundum quam sit similitudo, sed neutrum potest dari. Non quidem primum. Tum quia tres conceptus concurrerent ad fundandum similitudinem, scilicet duae albedines numerales, & illa communis.
Tum quia non esset nisi vna similitudo in duabus albedinibus indiuiduis, pro eo quod albedo comns non est nisi vna, haec autem fundaret similitudinem in vtraque, vnde sicut eadem comns albedo particularis, & albedo comns sunt duo conceptus, & ita non apparet quomodo vnam simplicem habitudinem possit intellectus fundare super vtrunque conceptum. Tum quia non appraehendens albedinem in communi potest iudicare similitudinem inter aliqua, sicut patet de imaginatione & sensu interiori. Nec potest dici secundum membrum huius statim factae diuisionis, quia relatio non exigit nisi fundamentum & terminum, si igitur conceptus albedinis in communi non exigatur vt fundamentum similitudinis, nec etiam vt terminus, nullo modo exigitur ad respectum similitudinis: ergo nullo modo fundatur super vnitate rationis specifica.
Tertio contra idem membrum, quia si vnitas rationis est fundamentum talium relationum, patet manifeste illas relationes non esse reales. Si vero tertio dicatur, quod huiusmodi relationes fundantur super qualitatibus indiuidualibus inquantum sunt conformes, hoc non valet Tum quod conformitas & similitudo idem sunt, idem autem non est sui ipsius fundamentum. Tum quia conformitas importat relationem, & ideo dato quod esset aliud a similitudine adhuc restaret quaestio super quid fundaretur huiusmodi conformitas. Sexto. Nam huiusmodi non dicunt aliquid positiuum: ergo non sunt relationes reales: antecedens probatur, quia Philostces dicit 10. Met. quod aequale opponitur magno & paruo sicut priuationes duae. Est enim aequale quod nec est maius nec minus, sed hoc non esset si diceret aliquod positiuum. Contra secundam partem tertiae conclusionis & contra quartam arguit sic Aureolus. Aequalitatem inquit esse relationem rationis in diuinis non potest dupliciter intelligi, primo modo quod sit sicut relatio eiusdem ad seipsum, quae dicitur identitas, vt videntur inquit positores huius opinionis intelligere, in quo quidem intellectu impossibile est, quod sint relationes rationis hoc modo. Illa quae habent terminos realiter distinctos, & non eundem bis sumptum non sunt relatiua eo modo, quo idem refertur ad se. philosenim 1. Met. dicit quod in relatione identitatis idem bis sumitur, sed termini aequalitas sunt psonae realiter distinctae, nec sunt vnus & idem terminus bis sumptus:igitur aequalitas & similitudo non sunt relationes rationis per hunc modum.
Secundo sic. In relationibus rationis, quae sunt per hunc modum idem refertur ad se, sed in diuinis non est sic: pater enim non est aequalis sibi, sed filio, nec etiam est similis sibi: similiter nec essentia est aequalis aut similis essentiae: igitur similitudo non est relatio rationis inter eundem terminum bis acceptum. Tertio sic. Hilarius dicit 3. de Trinitus quod similitudo sit eiusdem ad se: id est quod aliquis sit similis aut aequalis sibi, sed si esset relatio rationis secundum illum modum quo intellectus vtitur bis eodem, proprie aliquid posset dici simile sibiipsi: igitur &c.
Quarto sic. In talibus relationibus neutrum extremorum includit aliquod reale distinctum, sed secundum istos similitudo includit in suo intellectu proprietatem distinguentem, & essentiae vnitatem: igitur non est de illis rationibus, in quibus intellectus vtitur bis eodem. Alio modo inquit potest intelligi quod similitudo & aequalitas sint relationes rationis pro eo quod sunt actu in re sine opere intellectus, sed sunt in potentia in diuinis personis & in actum reducuntur per intellectum, & adhuc hoc dicit ipse est impossibile. Nullum enim inquit complebile per intellectum est in diuinis personis, alioquin diuina essentia esset, quo ad aliquid incompleta, & in potentia aliquid compleri per intellectum expectans, & ad actum reduci, quod omnino poni non potest.
Item licet idem possit identificari sibiipsi, tamen nullo modo potest sibiipsi coaequari, aut conformari, aut conuenire, cuius ratio est, qua conformitas, conuenientia, & adaequatio nominant relationes, quas ponit intellectus inter duas qualitates, aut quantitates ad minus numeraliter distinctas, nunquam enim intellectus quantumcunque concipiat bis Sortem, concipit quod Sortes conueniat cum seipso, aut quod aequetur sibiipsi, vel quod assimiletur, & tamen concipit quod identificetur, cuius ratio est, quia identitas importat sibi vnitatem absolutam, sunt enim ibi tres conceptus, duo quidem prout bis sumitur, tertius vero est realitas Sortis, in qua primi duo conceptus intelliguntur indistincti, non sic autem est de conuenientia, quae est quaedam vnitas relatiua, in qua non significatur quod duo conceptus Sortis, incidant in vnam realitatem, sed ponitur inter illos duos conceptus indistinctio relatiua, quae tamen exigit extrema distingui, sic igitur non potest intellectus statuere conformitatem, vel adaequationem, aut huiusmodi aliquid nisi inter distincta, sed pater & filius sunt indistincti in magnitudine & natura numeraliter: ergo non potest intellectus ponere inter illos relationem conuenientiae, aut conformitatis, aut aequalitatis, sed concipit quod personas conuenire non dicitur relatiue sed absolute vnitatem naturae habere, & per consequens similitudo, conformitas, aequalitas, conuenientia non important relationem realem, nec rationis in diuinis. Haec ille.
Contra eandem partem arguunt Scotus & aliqui eius sequaces probando quod aequalitas & similitudo in diuinis sint relaticnes reales primo. Quia vbi concurrunt omnia exigita ad relationem realem, ibi oportet poni relationem realem, sed quatuor requiruntur & sufficiunt ad relationem realem, primum est quod extrema sint distincta, & ideo eiusdem ad se non est relatio realis, secundum quod vtrunque extremum sit reale, & ob hoc contradictio non est relatio realis, quia alterum extremum est non ens: tertium quoque quod ex natura rei oriatur inter illa respectus in fundamento, & propter hoc inter Deum & creaturam non est relatio realis, licet vtrunque extremum sit reale & realiter distinctum ab alio: quartum vero quod in termino sit ratio ad quam possit relatio terminari. Ista autem quatuor concurrunt in Deo respectu similitudinis & aequalitatis, quia & extrema sunt distincta realiter, & ex natura rei consurgit similitudo & aequalitas inter illa, & quodlibet est suppositum, ita vt possit terminare huiusmodi respectum: ergo non apparet quin similitudo & aequalitas sint relationes reales in Deo. Secundo. Si istae habitudines non sint reales in Deo, hoc non est propter aliud, nisi quia fundamentum est vnum & idem in tribus personis, eadem enim est magnitudo numero, propter quod aequalitas non videtur relatio realis, sed manifestum est, quod hoc non impedit, quia idem est fundamentum relationum orginis in diuinis, scilicet essentia, & nihilominus sunt reales: ergo nec identitas fundamentum impediet quin aequalitas & similitudo sint relationes reales. Tertio. Quia Augustinus dicit 6. de Trinitate capitulo vltimo, quod prima aequalitas & prima similitudo est in filio, sed non esset prima nisi essetrealis, nulla enim similitudo rationis est prima, cum ens reale sit prius ente rationis: igitur idem quod priusQuarto. Illud quod est in filio ex vi productionis necessario est reale, quia nullum ens rationis inest sibi ex vi suae productionis, quae est realissima, sed Augustinus dicit tertio contra Maximum, quod ideo non est pater maior filio, quiaaequalem genuit: ergo aequalitas est realis in filio, & ex vi suae productionis. Quinto. Sicut se habet magnitudo dimensiua ad aequalitatem proportionalem sibi, sic magnitudo virtualis ad aequalitatem sibi correspondentem, sed aequalitas est realis proprietas magnitudinis dimensiuae vbicunque existat, quia proprium est quantitatis secundum eain aequale vel inaequale dici: ergo vbicunque est magnitudo perfectionalis & virtualis, ibi erit aequalitas relatio realis, & per consequens aequalitas, & similitudo inter personas diuinas erit relatio realis. Sexto.
Ad rationem realis similitudinis seu aequalitatis sufficit suppositorum distinctio absque distinctione fundamenti sicut patet, quia si esset vna albedo in duabus superficiebus, ille forent realissime similes etiam plusquam modo cum albedines numeraliter in superficiebus distinguuntur, sed in diuinis supposita sunt distincta realiter quantumcunque fundamentum similitudinis & aequalitatis sit vnum: ergo similitudo & aequalitas sunt ibi relationes reales. Septimo. Si illud quod minus videretur inesse inest, & illud quod magis, sed minus videretur quod paternitas & filiatio essent relationes reales stante identitate fundamenti, quia sunt alterius rationis, nec sunt relationes aequiparantiae, immo vna est superpositionis, & alia suppositionis, & tamen stat realitas earum cum identitate fundamenti: ergo multo fortius similitudo poterit esse relatio realis in patre respectu filij & econtra, cum sint relationes aequiperantiae, & vnius rationis & similiter aequalitas. Confirmatur. Quia similitudo & aequalitas habent supposita praedistincta, quod non habent paternitas & filiatio. & secundum hoc videntur in Deo habere plures causas suae realitatis quam paternitas & filiatio. Octauo. In Deo est ex natura rei omnis perfectio simpliciter secundum Anselm. Monol. 15. sed aqualitas est perfectio simpliciter secundum illud Augutnus de quantitate animae cap. 7. dicentis. Quia inaequalitati aequalitatem iure praeponis, nec quisquam omnino est vt opinor humano sensu praeditus, cui non id videatur. Nec potest diciquod loquatur de fundamento & non de relatione, quia infrac. 9. dicit quod nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus, aequalitas huius excellentiae causa est: ergo relatio aequalitatis est in Deo & natura rei.
Ad primum Aureolicontra primam conclusionem dicitur, quod in creaturis similitudo & aequalitas supponunt vnitatem specificam & non vnitatem numeralem illorum, in quibus sundantur, quae quidem vnitas non est secundum rem, sed secundum rationem. Vnde Sanctus Thomas 1. sent. distin. 10. q. 1. artic. 1. dicit quod ad rationem aequalitatis non requiritur vnitas secundum numerum ipsius quantitatis, sed solum secundum commensurationem. Similiter nec ad rationem similitudinis requiritur vnitas qualitatis secundum essentiam, sed solum secundum speciem. Et ad primam probationem in oppositum dicitur ad antecedens, quod idem est concipere duas lineas esse aequales, & concipere eas participare eandem quantitatem in specie mensurae, quae attenditur em numeros, vtpote bicubitum, tricubitum, non autem dicimus quod sufficiat quaecunque vnitas specifica quantitatis ad sundandum aequalitatem, & ideo dicit Sanctus Thomas quod requiritur identitas secundum commensurationem, & ideo probatio prima non arguit contra nos.
Ad secundam probationem negatur maior, vt enim dictum fuit. dist. 19. omnes albedines sunt similes & non aequales, propter quam inaequalitatem possunt improprie dici dissimiles. Ad secundum dicitur, quod concipiens similitudinem concipit albedinem communem & indistinctionem eius secundum ratione & distinctionem secundum supposita vel indiuidua, in quibus est, & ideo concipit albedinem communem, & albedines particulares, sed tamen similitudo non fundatur nisi in natura communi albedinis, & in particulari albedine vna, & terminatur ad aliam particularem albedinem, nec sequitur quod similitudo ex parte vnius extremi habeat duo fundamenta scilicet albedinem conem & particularem, quia albedo particularis non fundat similitudinem, quia haec albedo, ita quod natura albedinis est ei ratio quod fundet, & ideo non sunt nisi vnum fundamentum secundum rem, quia sunt indiuisa secundum esse. Nec secundum rationem, quia vnum est alterius ratio fundandi. Patet igitur quod male concipit arguens de modo fundandi similitudinem, non enim sequitur quod tres conceptus concurrant ad sundandum similitudinem, quorum quilibet sit ratio fundandi vt dicit sua prima probatio, sed ad sundandum duas similitudines concurrunt tres conceptus, quorum vnus est ratio fundandi alijs.
Nec valet secunda probatio, licet enim albedo communis sit vnica secundum rationem, est tamen multiplex secundum esse, quod habet in duabus particularibus albedinibus, & ideo fundat duas similitudines in numero.
Nec valet tertia, quia licet albedo & haec albedo habeat duos conceptus, tam en vnus est ratio alteri, quod sundet relationem. Nec procedit etiam quarta, quia dico quod qui non appraehendit naturam communem albedinis in particulari albedine non iudicat similitudinem secundum albedinem, non tamen oportet quod appraehendat illam naturam quantum ad rationem vniuersitatis, nec abstracte scilicet praescindendo naturam ab indiuiduantibus eam, & hoc magis dictum fuit in praecedenti quodonde quomodo sensus appraehendit naturam conemappraehenso particulari eiusdem naturae.
Ad argumenta contra primam partem tertiae conclusionis dicitur, quod responsio ibi data est sufficiens. Vnde Sanctus Thomas 3. sent. distin. 8. q. 1. artic. 5. dicit. Relatio (inquit) non habet ex hoc quod ad alterum dicitur, quod sit aliquid in rerum natura, sed hoc habet ex eo, quod relationem causat quod est in re, quae ad alterum dicitur, & quia ex eo res habet vnitatem & multitudinem, ex quo habet esse, ideo secundum illud in quo relatio fundatur, iudicandum est de ea vtrum sit secundum rem vna vel plures. sunt igitur quaedam relationes quae sundantur super quantitatem, sicut aequalitas quae fundatur super vnum in quantitate, & cum vnitas quantitatis non sit nisi vna in re, inde est quod per eandem aequalitatem est res aequalis omnibus quibus dicitur esse aequalis. Aliae vero relationes fundantur super actione & passione, & in istis est considerandum, quod vna passio respondet duabus actionibus, quando neutrum agens sufficit per se ad actionem complendam, sicut est in eo qui vna natiuitate nascitur ex patre & matre, vnde in patre & matre suntem diuersae relationes secundum rem, sicut & duae actiones, sed in nato est vna relatio secundum rem, secundum quam refertur ad patrem & matrem, sicut est vnapassio.
Item considerandum est quod quaedam relationes non innascuntur ex actionibus secundum quod sunt in actu, sed magis secundum quod fuerunt, sicut aliquis dicitur pater postquam ex actione est essectus consecutus, & tales relationes fundantur super illud, quod ex actione in agente relinquitur, siue sit dispositio, siue habitus, siue aliquod ius, aut potestas, vel aliquid huiusmodi, sed quia hoc quod relinquitur ex actionibus vnius speciei non potest esse nisi vnum, inde est quod tales relationes etiam secundum rem non multiplicantur secundum diuersas actiones, sed magis sunt vnum secundum illud, quod ex actione relinquitur, & propter hoc non sunt diuersae relationes secundum rem in patre vno, qui generat multos filios, nec in magistro vno, qui docet plures discipulos. Si autem sint actiones plures secundum speciem, causant etiam plures relationes specie differentes. Haec ille.
Idem ponit tertia parte. q. 35. artic. 5. Et notandum quod in 3. senten. vbi supra in solutione quarti: dicit sic. Quamuis ex terminis multiplicentur respectus relationis, non tamen oportet, quod multiplicentur relationes secundum rem. Ex quo videtur velle, quod vbi non est nisi vnicum fundamentum relationis, relatio est vnica secundum rem, sed multiplex secundum rationem respectus, & idem ponit tertia parte vbi supra ad tertium vbi ait. Vnum & ens se consequuntur sicut dicit 4. Metaphysic. & ideo sicut contingit quod in vno extremorum relatio sit quoddam ens, in alio autem non sit ens, sed ratio tantum, ita etiam contingit quod ex parte vnius extremi est vna relatio, ex parte autem alterius sunt multae relationes. Et post dicit. Quia in filio est vna sola filiatio secundum rem, sed duplex secundum rationem inquantum correspondet vtrique relationi parentum secundum duos respectus intellectos. Haec ille. Ex quibus potest haberi, quod sicut ipse ponit quod filiatio, & communis spiratio in diuinis sunt vna res, tamen sunt duae relationes, ita in creaturis multae relationes sunt vna res. Dico igitur ad propositum, quod homo est inaequalis omnibus arenis, & granis, & floribus, de qnibus dicit arguens per vnicam inaequalitatem, & dissimilis per vnicam dissimilitudinem, quae quidem inaequalitas non est nisi vna res, est tamen multae relationes, vel multi respectus secundum diuersos terminos, ad quos refert. Nec est simile quod vnica res sit multae albedines, quia albedo habet quod sit aliquid non solum ex parte sui esse, quod habet in subiecto, sed etiam ex sua quidditate ponit aliquid, & ideo non posset plurificari secundum rationem albedinis, ita quod esset multae albedines, quin statim esset multae res, sed secus est de relatione. Eodem modo dico de illis centum albedinibus, quod non quaelibet habet nonaginta similitudines, sed tantum vnam secundum rem. Et cum improbatur ista responsio, quia vna similitudo desinit alia remanente: ergo illae non sunt eadem res.
Dico quod in illo casu similitudo non desinit secundum rem, sed quantum ad respectum, quem habebat ad terminum qui defecit, ita quod non perditur aliqua res in albo remanente, sed relatio similitudinis, quae remanet pauciora respicit quam prius.
Ad primum Durandi contra eandem partem negatur minor, nam similitudo fundatur super illa vnitate rationis specifica, quae est ens reale extra animam, non tamen absolute vt est natura talis vel talis, sed in natura specifica vt habet cum alia natura extra animam existente vnitatem specificam, quae est vnitas rationis in actu vel in virtute, licet enim albedo existens in Sorte, & ea quae est in Platone non habeant actualem vnitatem specificam extra animam, habent tamen eanin virtute, quia quaelibet albedo potest aliquid imprimere intellectui nostro, in quo omnes albedines sunt indiuisae, & vnum secundum speciem intelligibilem, omnes etiam albedines habent vnitatem rationis in intellectu Angeli & in intellectu diuino, in albedine ergo habente talem vnitatem in virtute fundatur dicta relatio, & sic cum fundamentum istud sit reale, ex hac parte non claudicat realitas talis relationis.
Ad secundum negatur maior vt prius dictum fuit, quia identitas numeralis non habet extrema realiter distincta, sicut habet similitudo aut aequalitas. Ad tertium dicitur, quod non oportet extrema relationis abinuicem dependere, sed sufficit quod sint adinuicem naturaliter ordinata modo praeexposito in alia quaestione. Ad quartum dicitur, quod Aristoteles dum facit mentionem de relationibus consequentibus quantitatem, facit implicite mentionem de relationibus consequentibus numerum & vnitatem, quae est principium numeri, vel vnitatem transcendentem applicatam naturis specificis, & tales sunt aequalitas & similitudo, quia istae consequuntur vnitatem qualitatis, aut quantitatis.
Ad quintum dicitur, quod similitudo fundatur super natura specifica non vt est haec aut indiuidua, sed vt continet virtualiter vnitatem specificam cum alia natura, quae est vnitas rationis in intellectu, & ideo nulla pars dictae diuisionis ibi factae sustinetur, nisi tertia si bene intelligatur & reducatur ad modum loquendi praefatum. Veruntamen nullum membrum dictae diuisionis sufficienter impugnatur quo ad omnia. Cum enim contra primum arguitur de inaequalitate linearum vnius speciei &c. dico quod lineae inaequales, licet sint eiusdem speciei subalternae, puta lineae, non tamen sunt vnius speciei specialissimae in genere mensurae puta palmi, aut vlnae, vel huiusmodi, modo aequalitas non fundatur absolute in natura quantitatis aut lineae nisi vt habet rationem mensurae, & quantitatis redactae ad certum numerum puta cubiti, vel bicubiti, species enim quantitatum sumuntur penes numerum & proportionaliter ad species numerorum, vt ponit Sanctus Thomas in multis locis. Cum autem contra secundum principiale membrum dictae diuisionis arguitur primo, quia concipiens &c. dico vt prius quod duae albedines possunt concipi vnius speciei dupliciter sicut dictum est de quantitate, ideo consimiliter dicendum est, quod nunquam albedines dissimiles concipiunt esse vnius speciei specialissimae, quae attenditur penes rationem numeri vel mensurae secundum numerum graduum earundem. Cum secundo contra idem membrum arguitur & quaeritur, an conceptus specificus albedinis fundet &c dico quod nihil factum ab anima fundat similitudinem, sed natura specifica existens extra animam habens talem vnitatem virtualiter & aptitudinaliter, ideo diuisio facta nihil valet. Tertium similiter argumentum contra idem membrum nihil valet, quia non est contra nos, vt manifeste patet. Similiter illa, quae obijciuntur contra tertium membrum dictae diuisionis, non sunt ad mentem opinantium, quia illi non intendunt quod albedines numerales vt habent conformitatem, quae est relatio fundent similitudinem, sed intendunt per conformitatem vnitatem rationis adinuicem, quae quidem vnitas, sicut & suum fundamentum virtualiter continetur in omni albedine, quaelibet enim est nata causare speciem omnium albedinum in intellectu possibilium, in qua specie omnes albedines possibiles sunt vnum indiuisum secundum rationem, quia illa species aeque est vnius sicut alterius repraesentatiua.
Ad sextum responsum est in conclusionibus, nam similitudo & aequalitas non dicunt solam vnitatem qualitatis, aut quantitatis, sed supponunt eam in suo fundamento vt modum fundamenti, non vt fundamentum vel partem fundamenti.
Ad argumenta Aureoli contra secundam partem tertiae conclusionis & contra quartam conclusionem dicitur, quod Sanctus Thom non intelligit, quod relatio aequalitatis, aut similitudinis sit eodem modo relatio secundum rationem, quo relatio identitatis alicuius ad se, relatio enim secundum rationem est multiplex secundum quod dictum est in alia quaestione. Quaedam cuius nullum extremum, aut fundamentum est actu in rerum natura. Quaedam vero cuius extrema sunt actu in rerum natura, sed non realiter distincta. Quaedam vero cuius extrema sunt realiter distincta, sed non possunt fundare relationem realem. Quaedam vero cuius extrema possunt fundare relationem realem, sed non ad inuicem. Exemplum primi, vt est prioritas praeteritorum ad futura. Exemplum secundi, vt est identitas Sortis ad se. Exemplum tertij, vt oppositio, quae est inter duas relationes Exemplum quarti, vt relatio scibilis ad scientiam. Dico ergo quod primus gradus relationis secundum rationem est minimus, & quartus est maximus, & tertius secundo maior, aequalitas autem & similitudo diuinarum personarum est relatio secundum rationem tertiam, quae est relatio inter duas relationes. Ad aliud dicitur, quod relatio aequalitatis non est in actu nisiper actionem intellectus increati vel creati, sed tamen non sequitur, quod in diuina essentia sit aliquid in potentia, quod conpleatur per intellectum, quia tales respectus non intelliguntur inexistentes diuinae personae, sed potius assistentes, & ideo quia non sunt actu in ea, nec persona actualiter per eos, non sit in potentia ad eos, sunt tamen in intellectu diuino vt intellecti, icetcut lapis habet esse intellectum in Deo. Et si arguatur contra hoc. Quia diuinae personae essent verissime aequales, sicut nunc sunt, posito quod nullus intellectus negociaretur circa eas.
Dico quod aequalitas dicit duo in diuinis scilicet vnitatem naturae vel magnitudinis, & vlterius dic t relationem, quae talem vnitatem consequitur, si ergo nullus intellectus negociaretur circa diuinas personas, adhuc aequalitas remaneret quo ad principium, sed non quo ad secundum, nisi quo ad causam scilicet quo ad suum fundamentum, quod est praedicta vnitas quantitatis virtualis. Et eodem modo dico de alijs respectibus ratione vnius personae ad aliam, vel Dei ad creaturas, quae sunt ab aeterno, qui importantur istis nominibus creatiuum, productiuum, praedestinatiuum, cognitiuum & huiusmodi.
Item de respectibus rationis Dei ad creaturam ex tempore, qui per ista nomina importantur creator, Dominus, refugium datum &c. Ad argumentum secundo loco factum contra eandem conclusionem conceditur maior & minor, sed consequentia non valet, licet enim filius & pater sint indistincti in natura vel magnitudine, tamen ipsi inter se personaliter sunt distincti, & ideo argumentum concludit solum, quod natura patris non sit aequalis naturae filij, sed non concludit quin pater sit aequalis filio in natura, vel magnitudine. Ad ea quae obijciuntur secundum Scotum & sequaces eius contra eandem dicitur.
Ad primum quidem dico, quod ad relationem realem requiritur quod sit inter extrema realiter distincta, quorum quodlibet possit relationem fundare, constat autem quod in diuinis non sunt duo fundantia aequalitatem aut similitudinem in illo modo, quia nec duo absoluta, nec duo relatiua vt in probationibus conclusionum deductum est.
Ad secundum dicitur quod relationes originis non fundantur in diuina essentia praecise, sed fundantur in comnicatione & acceptatione diuinae naturae: quae realiter distinguuntur: non quidem sicut duo absoluta, sed relatiue solum scilicet generare & generari: spirare & spirari. Et si dicatur quod sicut paternitas & filiatio sundantur in duobus relatiuis ita poterit dici de aequalitate patris ad filium, & filij ad patrem quod sundantur super duabus relationibus. Dico quod non est simile:nam licet paternitas & filiatio fundentur in diuinis super generare & generari, quae sunt duae res relatiuae: non tamen se habent per modum relatiuorum, sed per modum actionum vel actuum notionalium. Et si dicas quod ista fundamenta scilicet actus notionales non possunt fundare oppositas relationes nisi praehabeant in se distinctionem: in diuinis autem ante relationes nulla praecedit distinctio realis. Dicitur quod vbi fundamenta relationum aliter distinguuntur quam relatiue, distinctae relationes requirunt fundamenta prius & aliter distincta quam per relationem, vbi autem fundamenta relationum sunt aliud a relationibus, nec distinguuntur nisi relatiue, non oportet fundamenta prius natura distingui quam relationes distinguantur, sed ipsae relationes distinguunt sua fundamenta. Hanc solutionem intendit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. artic. 3. ad duodecimum. Et prima parte. q. 40. artic. 2. ad 4. dicit, quod vbi relatio est accidens praesupponit distinctionem fundamentorum, vbi autem est subsistens non praesupponit distinctionem, sed eam secum fert.
Ad tertium dicitur, quod aequalitas diuinarum personarum dicitur prima non quantum ad respectum rationis quem importat, sed quantum ad vnitatem essentiae, quam importat in suo intellectu, vnitas autem illa est essentia indiuisa, quae est primum ens.
Ad quartum dicitur, quod aequalitas est in filio ex vi generis quantum ad vnitatem essentialem, non autem quantum ad respectum rationis consequentem illam vnitatem.
Ad quintum dicitur, quod quantitas dimensiua non fundat aequalitatem ad seipsam, sed ad aliam eiusdem speciei, & ita in proposito quantitas diuinae virtutis non fundat relationem aequalitatis realis ad se, nec ad aliquid distinctum a se in diuinis.
Ad sextum dico, quod implicat contradictionem, eandem albedinem numero informare diuersas superficies secundum esse, quia esset eadem numero, & non eadem numero. Posito tamen casu, quod ibi esset relatio realis, non tamen in proposito, quia in illo casu essent ibi duo ab soluta scilicet duae superficies, & ideo vna posset ad aliam referri, non sic in proposito, nam in diuinis est vna quantitas numero in duobus suppositis relatiuis, quorum nullum potest aliam relationem fundare. Veruntamen potius dico, quod nullo modo esset ibi relatio realis similitudinis, quia relatio sumit numerum a fundamento potius quam a supposito.
Ad septimum dico, quod falsum supponit scilicet quod paternitas & filiatio fundentur in essentia vt dictum est ad secundum. Confirmatio etiam nulla est. Quia supposita distincta in diuinis non sunt fundamenta relationum, sed sunt relatiua, ad hoc autem quod relatio sit realis plus exigit distinctionem fundamentorum quam suppositorum, vel saltem si vtrunque exigat, prius exigit distinctionem fundamentorum.
Ad octauum dico, quod aequalitas est perfectio simpliciter non quo ad relationem, quam dicit in Deo, nec solum quo ad quantitatem, sed quo ad essentiae vnitatem. Nec valet replica, quia non intendit Augustnus dicere quod respectus importatus in aequalitate dicat perfectionem inquantum huiusmodi, vel negatio quam dicit aequalitas, sed intendit quod excellentia, de qua loquitur attenditur penes quantitatem, vt est tanta in vno sicut in alio, ita quod respectus vel negatio non est causa perfectionis, sed modus causae. Ad argumentum in pede quaestionis factum respondetur, quod ibi deficit tertia conditio. nam inter duo supposita, quorum quodlibet est relatio subsistens nulla potest innasci relatio secundum rem quae sit media inter illa, vt dictum est &c.