Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto

DISTINCTIO XXXII QVAESTIO I. Vtrum pater & filius diligant se Spiritu Sancto.

CIRCA trigesimam secundam distinctionem quaeritur. Vtrum Pater & Filius diligant se Spiritu Sancto.

Et arguitur quod non. Sicut se habent pater & filius ad sapere, sic se habent ad diligere, sed pater non sapit sapientia genita, quae est filius secundum Augustinus 7. de Trinit. c. 1. igitur nec pater & filius diligunt amore procedente, qui est Spiritus sanctus.

In oppositum arguitur sic. Circa materiam diuinorum stare debet homo dictis Sanctorum, sed Sancti communiter concedunt, quod Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto: igitur illa est concedenda.

I hac quaestione erunt duo artic. in primo videbitur de quaesito: in secundo videbitur an pater sit sapiens sapientia, quam genuit.

Articulus 1

QVantum ad primum sit prima conclusio. Ista propositio, pater & filius diligunt se spiritu sancto est vera, & nihilominus est propria. Probatur ista conclusio pro prima parte Sanctus Thomas 1. senten. distin. 32. q. 1. art. 1. ex hoc quod tam Augustinus quam alij Sancti communiter tali locutione vtuntur, vnde eam negare praesumptuosum videtur. Pro secunda parte probatur per eundem ibidem: si enim ista esset impropria & deberet exponi ad hunc sensum quod pater & filius diligunt se spiritu sancto. 1. amore essentiali qui appropriatur spiritui sancto, eadem ratione pater diceretur bonus spiritu sancto, & sapiens filio, quod tamen non conceditur.

Secunda conclusio. Cum dicitur, pater & filius diligunt se spiritu sancto, ille ablatiuus spiritu sancto non solum construitur in habitudine signi, vt sit sensus, pater & filius diligunt se spiritu sancto. 1. spiritus sanctus est signum, quod pater & filius se diligunt. Istam conclusionem probat ipse ibidem sic, quia etiam amor creatus est signum dilectionis, qua pater & filius se diligunt, sed tamen non ideo dicitur, quod diligant amore creato.

Tertia conclusio. Ille ablatiuus non sufficit dicere quod sit resoluendus in propositionem, vt sit sensus, pater diligit filium spiritu sancto. 1. per spiritum sanctum, ita quod ly per designet subauctoritatem in spiritu sancto, & auctoritatem in patre & filio. Istam probat sic ibidem, quia per praepositionem designatur habitudo causae in causali, cui adiungitur, quamuis non respectum operantis, sed resbectum operati, filius enim habet causalitatem respectu causae, quamuis non sit principium operationis in patre, & id ed dicitur quod pater operatur per filium, sed cum dicitur pater diligit filium per spiritum sanctum, non denotatur aliquis effectus in creatura, nec aliquid cuius sit spiritus sanctus principium, & ideo non est similis ratio dicendi. Quarta conclusio. Ille ablatiuus non construitur in habitudine formae, ita quod sit sensus, quod pater & filius diligunt formaliter amore, qui est spiritus sanctus. Istam probat sic ibidem. A forma inquit non denominatur aliquid nisi inhaereat, & ita cum spiritus sanctus non se habeat ad patrem inhaerens, sed vt per se subsistens, non potest esse quod sit sicut forma eliciens actum dilectionis, & praeterea forma habet rationem principij respectu eius, cuius est forma quaecunque forma sit vel quantum ad esse substantiale vel quantum ad esse accidentale & operationem consequentem, & ita spiritus sanctus esset principium alicuius in patre, quod falsum est.

Quinta conclusio. Ille ablatiuus construitur in habitudine quasieffectus formalis, vt dicatur effectus largo modo omne quod a principio est, quia proprie in diuinis non est efficiens & effectus, & formale dicatur, quod habet actum formae in denominando, & est sensus quod a patre & filio procedit amor quiest spiritus sanctus, quo se diligunt. Ad cuius explanationem considerandum (inquit) quod secundum diuersam generis naturam diuersus est modus denominationis, quaedam enim genera secundum rationem suam significant vt inhaerens, sicut qualitas, & quantitas, & huomod, & in talibus non fit denoiatio nisi per formam inhaerentem, quae est principium secundum aliquod esse substantiale, aut accidentale. Quaedam autem significant secundum rationem suam vt ab alio exiens & non vt inhaerens, sicut praecipue patet in actione, actio enim secundum quod est actio significatur vt ab agente. Vnde in genere actionis denoniatur agens per id, quod est ab eo, & non quod est principium eius, sicut cum dicitur actione agens, nec tamen actio est principium agentis, sed econuerso, & si per impossibile poneretur esse aliquam actionem, quae non esset accidens, non esset inhaerens, & tamen denoiaret agentem, & tunc agens denominaretur per id, quod ab eo esset, & non esset in eo, vt inhaerens, sed quia cuiuslibet actionis principium est aliqua forma inhaerens, ideo aliquid potest dici agens duobus modis, vel ipsa actione, quae denominat agentem, sed non est principium eius, vel forma, quae est principium actionis in agente & secundum quid principium agentis, sicut dicimus ignem moueri sursum motu proprio & leuitate. His visis patet faciliter qualiter concedendum sit, quod dictum est, & quid sit quod dubitatione induxit. Diligere enim in diuinis potest dici essentialiter secundum quod non importat processionem nisi secundum rationem, & notionaliter secundum quod importat processionem realem amoris ab amante, & ab vtroque modo inuenitur amor dupliciter dicisclcet vt qualitas prout amor significat habitum amantis, & vt est operatio prout amor significat actum vel passionem amantis in amatum vel ab amante. Si igitur diligere sumatur essentialiter cum dicitur, pater diligit filium, dicetur diligere denominatiue amore qui est actus essentialis, & sicut principio illius actus ipsa charitate, quae est diuina substantia. Si autem sumatur notionaliter tunc amor significat formam, quae est principium huius actus, & dicetur pater diligere filium ipsa proprietate, quae est principium processionis spiritus sancti, sicut paternitas est principium generationis filij. Si autem amor nomnet ipsam actionem procedentem, sic pater dicitur si ipsum diligere amore qui est spiritus sanctus, licet hoc non adeo contineat veritatem, & similiter in alijs nominibus, quae significant per modum operationis & verbum, & ideo dicitur, quod pater dicit verbo suo. Haec ille.

Et ibidem ad secundum dicit. Amor personalis non se habet ad patrem diligentem vt principium dilectionis, sed magis vt actus denominans, & ideo non construitur in habitudine alicuius principij, nec in habitudine formae inquantum forma est principium, sed solum inquantum forma est denominans, vt cum dicitur iste est agens actione. Item ad tertium sic aitDiligere (inquit) in dicta propositione scilicet pater diligit filium spiritu sancto, non dicit actum essentialem, sed notionalem.

Sciendum tamen quod in actu notionali, qui est diligere, duo intelliguntur scilicet actus ipse, & exitus actus ab agente, & ipse actus est psona spiritus sancti, sed emanatio actus ab agente est proprie notio siue actus notionalis, & ideo etiam persona spiritus sancti non significatur per actum designatum verbo, quia verbu significat actum vt egredientem ab agente, sed significatur per actum designatum nomine, quod significat actum absolute vt amor vel dilectio. Diligere autem proprie dicit notionem, quia diligere idem est quod amorem emittere, vnde m verbo diligendi importatur & ipse actus, qui est psona, ratione cuius secundum actum illum pater denoiatur diligens amore, quod est psona spiritus sancti, & importat emissionem actus, ratione cuius est notionale, sed hoc verbum spirat significat ipsam emistionem actus & non actum emissum, & ideo pater non dicitur spirans Spiritu Sancto, sed actu vel proprietatis spirationis. & simile est de generatione, quia generatio dicit emissionem geniti, vnde non dicitur quod pater generat verbo, sed dicere dicit emissionem verbi & verbum emissum, & ideo dicitur quod dicit verbos verbum autem nominat id, quod emissum est & non emissionem, & ideo verbum est personale sicut & amor, & diligere, & dicere notionale. Haec ille.

Item art. 2. ad 4. dicit. (Si diligere dicat actum notionalem, tunc in hoc verbo diligere importatur quasi duplex actus scilicet ipse actus amoris, qui significat personam Spiritus sancti, & emissionem amoris, vnde diligere notionaliter sumptum nihil aliud est quam spirare amorem, per spirare enim significatur ipsa emissio, sed per amorem persona Spiritus sancti. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 37. art. 2. Sciendum (inquit) quod res communiter denominatur a suis formis, sicut album ab albedine, & homo e humanitate, omne enim illud, a quo aliquid denominatur quantum ad hoc habet rationem formae, vel habitudinem formae, vt si dicatur, iste indutus est vestimento, iste ablatiuus construitur in habitudine causae formalis. quauis non sit forma, contingit autem aliquid denominari per illud, quod ab eo procedit, non solum sicut agens actione, sed etiam sicut termino actionis, quod est effectus, quando iste effectus in intellectu actionis includitur, dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quauis calefactio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio ab igne procedens, & dicimus quod arbor est florens fsoribus, quauis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab arbore procedentes, sin hoc ergodicendum, quod diligere in diuinis sumitur essentialiter & notionaliter secundum quod essentialiter sumitur, sic pater & filius non diligunt se Spiritu sancto, sed essentia sua. Vnde Auguius in 11. de Trinita. Quis audet dicere patrem nec se, nec filium, nec Spiritum sanctum diligere, nisi per Spiritum sanctum: secundum vero quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil aliud est quam spirare amorem, sicut dicere est producere verbum, & florere est producere florem, sicut igitur dicitur arbor forereforibus, ita dicitur pater diligens Spiritu sancto, vel dicens verbo se & creaturam, & pater & filius dicmtdur diligentesspiritum vel amore procedente se & nos. Haec ille.

Et ibidem ad argumentum sic ait. Quandocunque in intellectu alicuius actionis importatur determinatus effectus potest determinari principium actionis & ab actione & ab effectu, sicut possumus dicere quod arbor est florens foritionem & floribus, sed quando in actione non includitur determinatus effectus, tunc non potest principium actionis denominari ab effectu, sed solum ab actione, non enim dicimus quod arborproducat florem flore, sed productione floris. In hoc igitur quod dico spirat vel generat importatur actus notionalis tantum, vnde non possumus dicere, quod pater spiret Spiritu sancto, vel generet filio, possumus autem dicere quod pater dicit verbo tanquam procedente persona, & dicit dictione tanquam actu notionali, quia dicere importat determinatam personam procedentem, cum dicere sit producere verbum, & similiter diligere prout notionaliter sumitur est producere amorem, & ideo potest dici quod pater diligit filium Spiritu sancto tanquam persona procedente, & ipsa dilectione tanquam actu notionali. Haec ille.

Sexta conclusio. Pater diligit se Spiritu sancto. Istam conclusionem probat prolixe sanctus Thomas primo sen. vbi supra vnde arti. 2. sic dicit. Cum dicitur quod pater diligit Spiritu sancto, potest intelligi de dilectione essentiali vel notionali, si de dilectione essentiali sic nec se, nec filium diligit Spiritu sancto, sed charitate essentiali, & operatione essentiali. Si autem intelligatur de notionali, sic sicut filium, ita se Spiritu sancto amat, quia diligere notionaliter sumptum nihil aliud dicit quam esse principium amoris personalis: qui est Spiritus sanctus, qui amor quia significatur per modum operationis denominat patrem a quo est, vt dicatur Spiritu sancto diligere, & cum tota ratio dilectionis quae est in filio sit in patre & econtra, ex neutra parte potest impediri quin pater Spiritu sancto seipsum diligat scilicet nec ex parte spirantis amorem, nec ex parte diligibilis, quia ex vna parte pater est sufficiens principium Spiritus sancti, & ex alia parte sufficiens ratio diligibilitatis in ipso est, vnde sicut pater filium Spiritu sancto diligit, ita seipsum & Spiritum sanctum diligit Spiritu sancto. Haec ille.

Et ibi ad principium dicit. Cum omnis actus notionalis importet rationem principij quantum ad or. tnem diuin ae personae, hoc contingit dupliciter, aut quando designatur ratio principij respectu eius, in quod terminatur actus notionalis: vt cum dicitur: pater generat filium: generare enim importat habitudinem principij respectu geniti, & in talibus non potest fieri reciprocatio vt dicatur quod pater generat se, quia nulla persona est principium suiipsius. Quandoque autem habitudo principij non importatur respectu eius, in quod transit actus: vt patet cum dicitur: pater dat essentiam filio: non enim significatur patrem esse principium dati quod est essentia: sed eius cui datur: & similiter est in hoc verbo diligere, quod importat habitudinem principij non diligentis ad dilectum in quod transit actus: sed diligentis ad amorem, qui importatur in verbo diligit: & ideo in talibus potest esse reciprocatio: & hoc contingit: quia verbum diligere non tantum importat emissionem sed ipsum amorem emissum: vnde si accipiatur separatim id quod ad originem pertinet non erit conuersio: non enim potest dici quod pater spiret se. Haec ille.

Septima conclusio. Pater diligit creaturas Spiritu sancto. Istam probat ibidem arti. 3. dicens Processio (inquit) diuinarum personarum est quaedam origo processionis creaturarum: cum omne quod est principium in aliquo genere sit causa eorum, quae sunt post, sed tamen efficientia creaturarum essentiae communi attribuitur. Vnde sciendum est quod cum dicitur, quod pater & filius diligit nos Spiritu sancto: hoc verbum diligere potest sumi essentialiter, & vtroque modo est vera locutio. Si enim sumatur essentialiter, tunc in verbo dilectionis designabitur efficientia totius trinitatis: & in ablatiuo designat personam Spiritus sancti designabitur ratio efficientiae: non ex parte efficientis: sed ex parte effectorum, quorum ratio & origo est processio Spiritus sancti: sicut & verbum: quamuis verbum sit proprie ratio creaturarum secundum quod exeuntem a Deo per modum intellectus: vnde dicitur quod pater dicit omnia verbo vel arte sua: sed Spiritus sanctus est ratio earum prout exeunt ab eo per libertatem voluntatis: & ideo dicitur proprie diligere creaturam Spiritu sancto: & non verbo. Si autem sumatur notionaliter: tunc etiam vera est locutio: sed habet aliam rationem veritatis: quia verbum dilectionis non importabit ex principali intentione habitudinem efficientis respectu creaturae, sed principaliter denominabit rationem huius efficientiae ex parte effectorum, & consequenter dabit intelligere habitudinem efficientiae, & tunc sensus est, pater diligit creaturam verbo. 1. spirat amorem personalem, qui est ratio omnis liberals collationis a Deo factae creaturae. Et ibidem ad secundum dicit. Sicut in egressu artificiatorum ab artifice est considerare duplicem processum scilicet ipsius artis ab artifice, quam de corde suo adinuenit, & secundo processum artificiatorum ab ipsa arte inuenta, ita & in processu voluntatis est duo considerare scilicet exitum amoris ab amante: & secundo exitum ipsius rei datae per amorem ab amante. Vnde quantum ad primum exitum se habet Spiritus sanctus in comparatione Dei ad creaturam vt effectus, siue quod est de principio sicut & verbum: sed quantum ad secundum exitum vtrunque se habet vt principium scilicet verbum & amor, sed creatura vt effectus. Haec ille.

Sciendum tamen quod parte prima. q. 37. arti. 2. ad 3. aliter probat istas duas conclusiones scilicetsextam & septimam: ait enim sic. Pater non solum filium, sed etiam se & nos diligit spiritu sancto, quia diligere secundum quod notionaliter sumitur non solum importat productionem diuin personae, sed etiam personam productam per modum amoris, qui habet habitudinem ad rem dilectam: vnde sicut pater dicit se & omnem creaturam verbo, quod genuit inquantum verbum genitum sufficienter representat patrem & omnem creaturam, ita diligit se & omnem creaturam Spiritu sancto, inquantum Spiritus sanctus procedit vt amor bonitatis primae, secundum qua pater amat se & omnem creaturam. Et sic etiam patet, quod respectus importatur ad creaturam in verbo & in amore procedente quasi secundario inquantum scilicet veritas & bonitas diuina est principium intelligendi & amandi omnem creaturam. Haec ille.

Octaua conclusio. Spiritus sanctus diligit se Spiritu sancto: vno modo est vera, & alio modo non. Istam ponit primo sen. vbi supra arti. 2. ad 4. vbi sic ait. Cum (inquit) dicitur sanctus spiritus diligit Spiritu sancto. si intelligatur de dilectione essentiali, expresse verum est, sicut enim seipso Deus, ita seipso essentialiter diligens est. Si autem intelligatur de dilectione notionali, tunc in hoc verbo diligere importatur quasi duplex actus scilicet ipse actus amoris, qui significat personam Spiritus sancti, & emissionem amoris. Vnde diligere notionaliter sumptum nihil aliud est quam spirare amorem, per spirare enim significatur ipsa emissio, sed per amorem persona Spiritus sancti, ac si diceretur generare filium: vnde sicut filio non competit generare filium, ita nec Spiritui sancto spirare amorem, nec ex hoc aliquid imperfectionis in Spiritu sancto vel filio derelinquitur, & ideo secundum hunc sensum non conceditur quod Spiritus sanctus notionaliter diligat. Si autem ab intellecti huius verbi diligit separetur actus originis, per quem efficitur notionale, remanet tantum illud, quod est personale scilicet ipse amor, sic Spiritui sancto conueniret: quia ipseprocedit vt operatio subsistens: vnde ipsa operatio est operans, & secundum hoc Spiritus sanctus etiam seipso diligeret filium, vel patrem, aut seipsum, & tunc diligere non importaret emissionem amoris a Spiritu sancto realem, sed tantum secundum rationem: vnde secundum hoc diligere non importaret aliquid notionale, sed tantum personam alio modo significatam. Vnde hoc verbum diligere potest sumi tripliciter. Aut secundum quod dicit essentiam tantum, & tunc dicit exitum secundum rationem operationis essentialis quae est ipsa essentia ab essentia diuina, & sic pater diligit Spiritum sanctum, & similiter filius & Spiritus sanctus. Aut secundum quod nominat tantum personam Spiritus sancti, & sic non dicit etiam exitum nisi secundum rationem: vnde secundum hoc tantum conuenit Spiritui sancto diligere, sed iste modus inconsuetus est. Aut dicit realem exitum, & tunc simul importat notionem actiuam & personam Spiritus sancti, & tunc non conuenit nisi patri & filio. Haec ille. Consimilem distinctionem trimembrem de amore ponit distin. 10. q. 1. artic. 1. ad quartum, quam recitaui supra dist. 18. in responsione primi contra conclusionem tertiam.

Sed contra praedicta arguit Aureolus Et primo contra quintam conclusionem in hoc quod dicit illum ablatiuum construi in habitudine effectus formalis, vt cum dicitur homo est indutus vestimento. Manifestum inquit est quod flos non se habet ad florere, sicut effectus formalis ad causam, imo potius econtra, nec vestimentum est effectus formalis quin potius esse vestitum, quod est de praedicamento habitus est eius effectus formalis indubitanti, cum supra dictum sit quod habitus significat aliquid quod intellectus concipit derelinqui circa habituatum, sed secundum istos inquit arguens construitur ablatiuus in habitudine effectus formalis. ergo causa formalis construitur in habitudine effectus formalis, quod dici non potest.

Secundo ad idem. Spiritus sanctus magis habet rationem effectus causae efficientis respectu patris & filij quam effectus causae formalis. ergo multo melius isti deperent dicere, quod construitur ablatiuus in habitudine effectus causae efficientis quam effectus formalis. Secundo loco arguit contra illud exemplum de florere & floribus. Florere inquit non est florem producere, sed florem habere, dato enim quod Deus flores arbori impressisset, nihilominus arbor diceretur florere, sed diligere sumptum notionaliter est producere Spiritum sanctum. ergo non est similis constructio cum dicitur, quod arbor floret floribus, vel quod hortus rubet rosis cum illa, qua dicitur quod pater & filius diligunt se Spiritu sancto.

Secundo ad idem. Sic est de florere respectu arboris, sicut de calere respectu ignis, sed cum dicitur, ignis calet calore, ablatiuus non construitur cum verbo per modum termini productionis, non enim calor producitur per calere. ergo nec cum dicitur arbor floret floribus, ablatiuus construitur vt terminus productionis. Tertio sic. Licet verbum actiuum construatur cum termino in ablatiuo, vt cum dicitur quod sol radiat radio, vel quod ignis calefacit calore impresso illi, tamen verbum neutrum non construitur cum termino productionis, cum non habeat terminum, non enim significat actionem productiuam, sicut patet de lucere & calere, sed fforere est verbum neutrum non actiuum. ergo cum dicitur, arbor floret fforibus, ablatiuus non construitur vt terminus actionis. Tertio loco arguitur contra hoc quod dictum est ibidem, quod in actu spirandi non includitur determinato effectus, sicut in actu diligendi. In actu nanque includi dicitur terminus quando vnum denominatur ab alio, sicut flos & florere, dilectio & diligere, & sic de similibus, sed Spiritus & spirare, genitus & generare dicuntur denominatiua abinuicem multo fortius quam spiritus & diligere: nam Spiritus non dicitur diligere, sed spirare, vel forte econtra spirare a spiritu. ergo multo fortius spiritus includitur in spirare quam in diligere, & genitus in generare. quare multo fortius concedendum esset, quod pater & filius spirarent Spiritu sancto quam vel quod pater generat genito, vel quam quod diligit Spiritu sancto, si regula illa sit vera scilicet quando terminus productus includitur in productione, tunc terminus additur in ablatiuo principio producenti cumipsa productione, sicut cum dicitur, arbor floret floribus.

Secundo ad idem. Aedificare includit in suo intellectu edificium, & similiter producere productum, sed nullus concedit quod aedificator aedificet aedificio, nec quod producens producat producto. ergo regula non est vera. Quarto loco arguit contra d stinctionem factam de diligere essentiali, & notionali, & de amore qui in diuinis potest sumi essentialiter, & personaliter, & notionaliter. Impossibile inquit est duas diuinitates poni in diuinis, vnam essentialem, & aliam personalem, sed amor cum sit perfectio simpliciter non est aliud quam diuinitatis, immo cum amor sit quoddam formaliter infinitum, esset in diuinis multitudo eorum, quae sunt formaliter infinita, quod est omnino impossibile. ergo nullo modo poni possunt duo amores.

Secundo sic. Si ponantur duo amores vnus essentialis, & alius subsistens, aut in spiritu sancto est solus amor subsistens sine essentiali, aut subsistens cum essentiali distinctus ab eo realiter, ausubsistens cum essentiali omnino indistinctus ab eo re, sed ratione. Non potest dici primum: quia amor essentialis non esset in spiritu sancto, quod est erroneum. Nec secundum: quia tunc duplici realitate esset amans scilicet amore essentiali, & tunc cum illi sint infiniti, sequeretur quod spiritus sanctus esset magis infinitus quam pater, & filius secundum rem. Nec potest dari tertium: quia idem sequitur scilicet quod saltem secundum rationem spiritus sanctus esset magis infinitus & perfectior quam pater. Nec potest poni quartum: quia amor essentialis est improductus, iste vero est procedens, ille vero communis tribus, iste proprius vni personae. ergo duplex amor in diuinis poni non potest, vnus essentialis & alius subsistens. Quinto loco probat quod nullo modo concedendum est, quod aliquis amor producatur in diuinis. Quandocunque enim aliqua sunt vnum & idem secundum rem & rationem, s: vnum non attingitur per realem productionem, nec reliquum, sed essentia in diuinis est idem quod amor secundum rem, & rationem solum connotatiue differens, vt supra probatum est, nec aliquis negat, quin saltem secundum rem sint idem. ergo non est possibile quod amor producatur, cum concilium determinet, quod essentia diuina non producit, nec producitur.

Secundo sic. Quamuis tota persona spiritus sanctiproducatur & dicatur producta, non tamen in ea est aliqua realitas esse capiens productiue, nisi sola proprietas personalis, alioquin si essentia, quae est in spiritu sancto, non solum capiet esse in eo, sed accipiet simpliciter esse, impossibile foret quod esset eadem cum essentia patris, quae est a se, nec capit esse aliunde, sic igitur patet quod nulla realitas, quae sit in spiritu sancto capit esse, nisi proprietas personalis. Sed constat quod amor infinitus non est idem quod processio, quae est proprietas personalis spiritus sancti. ergo non potest catholice concedi, quod in spiritu sancto sit aliquis amor productus. Tertio. Cum dicitur quod spiritus sanctus est amor productus, aut intelligitur communicatio, aut vera productio, sed non potest primum intelligi: quia aeque posset dici, quod spiritus sanctus est essentia producta: quia per proctionem sibi communicatur essentia. Et si dicatur quod prius communicatur sibi amor quam essentia diuinitatis, non vlet: quia tunc per prius spiritus sanctus erit amor qu Deus & ita pater qui per prius & ordine rationis est Deus quam amans, erit per prius secundum rationem quid nobilius quam spiritus sanctus. Nec potest dari secundum: quia tunc amor qui est in spiritu sancto vere caperet esse, & cum ipse amor non sit aliud quam essentia diuinitatis, sequitur quod essentia diuinitatis vere produceretur, quod est crioneum. ergo concedi non potest quod in Spiritu sancto sit aliquis amor productus accipiendo amorem pro actuali dilectionc.

Ad primum istorum dicitur, quod non vadit ad mentem Sanct. Doctoris: nam Sanctus Thomas non capit in hac materia effectum formalem pro effectu causae formalis, ad quam mentem currunt argumenta arguentis, sed vocat effectum formalem effectum illum, qui habet modum formae in denominando suum principium, vel suam causam, vt expresse patet 1. sent. vt recitaui in quinta conclusione, & isto modo loquendi effectus causae efficientis potest dici effectus formalis, aliud enim est dicere aliquid esse effectum formalem, & aliud dicere quod sit effectus causae formalis, flos enim est effectus arboris formalis, quae tamen est causa efficiens floris, nec flos est effectus causae formalis, & sic patet quod non arguit ad propositum. Cum etiam dicit quod vestimentum non est effectus formalis vestitionis, conceditur, nec enim Sanctus Thomas oppositum intendit immo, dicit quod cum dicitur, iste est indutus vestimento, ablatiuus construitur in habitudine causae formalis, vt allegaui. Solum igitur vult quod aliquid, quod non est realiter forma alicuius potest habere actum formae in denominando, & exemplificauit de indumento, & ex hoc concludebat quod sicut vestimentum dicitur formale respectu vestiti, licet non sit forma vestiti, ita aliquis effectus exiens a causa sua potest dici formalis respectu suae causae, & habere actum formae ad suam causam denominando eam, & quod ista sit mens eius, patet 1. sent. vt recitaui in probatione quintae conclusionis.

Ad secundum patet per idem, non enim loquimur de effectu causae formalis, sed de effectu formali. 1. habente modum formae, & talis vt sic potest denominarae causam, non sic de effectu causae efficientis vt est talis, licet in proposito sint idem sclceteffectus formalis, & essectus causae efficientis Spiritus Sancti videlicet, licet improprie dicatur effectus.

Ad argumenta secundo loco inducta dicitur, quod exemplorum ad exemplata non requiritur omnimoda similitudo, licet enim forere vel rubere non dicant forte actionem productiuam sicut tangit arguens, & diligere notionaliter sumptum sit producere, tamen nihil interest quantum ad propositum pertinet, solum enim hanc quaerimus similitudinem scilicet quod sicut flos non est forma arboris, nec inhaerens arbori, & tamen denominat arborem ad modum formae, cum sit eius effectus, ita Spiritus sanctus, licet non sit forma principij productiui scilicet patris, nec se habeat per modum inexistentis illi, attamen denominat patrem qui est eius principium, & habet modum formae circa eum: vnde quo ad hoc est similis constructio in illis duabus propositionibus scilicet arbor foret fforibus, & pater diligit coiritu sancto, quod vterque ablatiuus construitur in habitudine effectus formalis modo praeexposito.

Ad secundum negatur maior: nam ignis denominatur calere aliquo, vel per aliquid extrinsecum, sed solum calore sibi inexistente, arbor autem denominatur florere aliquo extrinseco scilicet fore. Vnde denominatio prima est a forma, secunda autem ab effectu formali, id est se habente per modum formae. Ad tertium dico, quod neutrum non construitur cum ablatiuo significante terminum productionis, quam importat neutrum, cum neutrum non dicat actionem habentem realem terminum praesertim neutrum absolutum, sed nihil prohibet, quod construatur cum ablatiuo in habitudine effectus formalis qui producitur per actionem importatam per verbum actiuum, vt cum dicitur hortus rubet rosis, rosa non est effectus illius actionis, quam importat rubere, sed quam importat pullulare, vel emittere, aut producere, & ita in proposito dico de ista, arbor floret fforibus. Vtrum autem norere sit producere vel non, non est magna cura, credo tamen quod licet forere non sit transitiuum potens regere accusatiuum expressum extra se, vt dicendo arbor floret florem, vel huiusmodi, tamen includit in se significatum transitiui cum termino actionis. Idem enim est florere, quod florem emittere, ecce quod includit in se emittere, quod est transitiuum cum hoc accusatiuo fforem, & talia neutra construi possunt cum ablatiuo significante terminum, in quem transit verbum transitiuum inclusum in eis, non ergo dicit actionem transeuntem in accusatiuum expressum, sed in accusatiuum inclusum, & ideo non est simile de forere, & de rubere. Et ista est alia responsio a prima, & secundum istam negaretur antecedens primi argumenti secundo loco facti scilicet quod florere non sit florem emittere, & dicitur in casu illo posito ibi quod talis arbor non floreret, sed esset forid a vel florigera. Adargumenta tertio loco facta dicitur.

Ad primum quidem negando maiorem ibi positam per modum regulae, non enim est ista mens Sanctus Thomas quod, scilicet tunc actus includat determinatum effectum quando denominatur ab illo vel econtra, sed intelligit quod tunc in intellectu actus includitur determinatus effectus quando verbum illud simul importat effectum & emissionem illius effectus, sicut frequenter allegaui quomodo differt diligere & spirare: quia spirare dicit solam emissionem actus amoris, sed diligere dicit actum amoris & emissionem eius: vnde includit actionem & eius terminum vel effectum, non autem spirare vel generare aut producere, quod in hoc cognoscitur: quia ad ly spirare conuenienter additur effectus eius scilicet spiritus dicendo, pater spirat spiritum, & conuenienter dicitur, Pater generat verbum, immo nec aliter est sensus perfectus. Sed ad ly diligit, non conuenienter additur effectus importatus, scilicet amor, vt dicatur, diligit amorem, cum enim dicitur diligit, intelligitur quod amorem producit. Item non oportet dicere, pater dicit verbum: quia in dicere intelligitur producere verbum, potest dici tamen pater diligit creaturam spiritu, & dicit creaturam verbo, ita quod diligere & dicere regunt accusatiuum, qui non designat effectum illarum actionum, sed accusatiuum designantem rem, ad quam talis effectus habet habitudinem, oppositum autem est de his verbis spirare, & generare, signum est quod diligere, & dicere includunt in se determinatos effectus, non sic generare & spirare, sed solum emissionem illorum.

Ad secundum dicitur, quod aedificare non incliidit in suo intellectu aedificium, sed aedificationem, nec producere productum, sed productionem, quod patet ex hoc quod talibus verbis aedificare producere conuenienter, immo necessario ad habendum perfectum sensum additur accausatiuus significans effectum actionis in generali vel in speciali, vt cum dicitur, aedificator aedificat aedificium vel palacium, producens producit productum vel ignem, secus est de hoc quod dico diligere vel dicere. Et enim si dicatur, pater dicit verbum, idem importatur per ly dicere, quod patet cum dicimus, pater dicit creaturam in qua locutione lydicit importat producere verbum, quod viterius habet habitudinem repraesentatiui ad creaturas.

Ad argumenta quarto loco facta dico, quod non ponimus duos amores secundum rem in diuinis, sed vnum amorem, qui absolute conceptus est essentialis. Idem autem sub relatione quadam dicitur personalis, & ideo potest dici duo secundum rationem, & tunc ad primum argumentum conceditur maior & minor, sed consequentia nulla est, non enim sequitur, si diuinitas est eadem cum persona, quod si nullo modo diuinitas multiplicatur secundum rem quod nullo modo persona multiplicetur secundum rem, multo minus valet consequentia, si diuinitas, & amor sunt idem secundum rem, quod vno secundum rationem non multiplicato aliud non multiplicetur secundum rationem, cuius causa est: quia essentia secundum rationem suam non potest tam multipliciter concipi quam amor, qui potest concipi vt operatio, & vt forma quae est principium operationis sicut habitus, & potest concipi vt subsistens, & ideo amor dicitur tripliciter in diuinis, non autem essentia.

Ad secundum dico, quod amor essentialis, & amor subsistens qui est persona Spiritus sancti non dist inguuntur nisi ratione, nec tamen sequitur quod spiritus sanctus sit magis infinitus aut perfectus quam pater: quia licet amor absolute sumptus dicat perfectionem simpliciter & quid infinitum, tamen amor subsistens, qui non est aliud secundum rem quam amor absolutus cum relatione non dicit ex parte relationis aliquam perfectionem, nec aliquam quantitatem, cum ex illa parte non ponat aliquid in eo, de quo dicitur. Nec iterum ex parte absoluti dicit aliquam perfectionem a seipso: vnde amor subsistens non addit perfectionem secundum rem, nec secundum rationem ad perfectionem amoris essentialis. In diuinis enim perfectio cum dicat absolutum attenditur secundum communem essentiam, & non secundum relationes, & ideo non sequitur quod si spiritus sanctus habeat in se amore esentialem & amorem subsistentem, quod ideo sit perfectior vel infinitior patre, aut filio.

Ad argumenta quinto loco facta dicitur, & primo ad primum negatur minor. Dico enim quod amor personalis differt secundum intelligere rationem ab essentia, & ideo non est inconueniens quod ex illa parte, qua differt sibi conueniat produci, subsistenti enim conuenit produci vel producere, & praesertim incommunicabili, & distincto in diuinis, hoc autem non conuenit nisi relationi subsistenti: quia nihil in diuinis est distinctum a producente, nec incommunicabile nisi relatio subsistens. Ad secundum maior conceditur, sed minor negatur, scilicet quod proprietas Spiritus sancti non sit ipse amor subsistens. Ad tertium dicitur, quod cum dicitur quod Spiritus sanctus est amor procedens, intelligitur vera productio, & conceditur quod amor procedens vere capit esse, dicit enim amorem cum relatione subsistenti, cui competit produci, non tamen sequitur quod essentia vel diuinitas producatur: quia diuinitas non dicit aliquid ex parte cuius sibi possit conuenire productio sicut amor personalis. Et sic primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum artic. sit prima conclusio. Pater licet omnia videat in sapientia genita vel verbo, non tamen est sapiens sapientia genita vel verbo. Istam probat Sanctus Thomas 1. sent. dist. 32. q. 2. artic. 1. Et quo ad primam partem sic ait ad tertium. Videre (inquit) in aliquo dicitur dupliciter, aut quia cognitionem in eo accipit sicut intellectus accipit scientiam in sensibilibus, vel intellectus possibilis in lumine intellectus agentis, vel discipulus in verbo magistri dicto vel scripto. Aut secundo modo rem cognitam in aliquo repraesentatam intueri, vel repraesentando intueri, sicut aedificator videt artem suam in domo quam facit, vel sicut aliquid videt illud, quod scit in libus vbi scriptum est, primo modo ergo pater nihil videt in filio: quia non accipit cognitionem a filio, sed secundo modo scilicet quod ipse rationes omnium creaturarum in verbo suo posuit ipsum generando, sicut autem praedicto modo creaturam in verbo videt, quae ibi relucet, multo magis in verbo se videt & perfectissime in verbo suo repraesentatur, & sic etiam non est inconueniens, quod per modum istum in creatura se videat, quae ipsius diuinae bonitatis repraesentatiua est per imaginem vel vestigium. Haec ille.

Sed pro secunda parte probat eam sic. Quamuis( inquit) pater dicat se verbo suo, nullo tamen modo concedendum est, quod sit sapiens sapientia genita, & hoc propter diuersum modum significandi in vtroque, verbum enim significat per modum operationis, quae denominat illud, a quo progreditur scilicet operantem. Vnde pater denominatur verbo genito, sicut & diligens amore procedente, sed sapientia significatur per modum formae manentis in eo, cuius est. Vnde non potest aliquis denominari sapiens nisi per illud, quod in ipso est, quicquid autem significatur esse in aliquo, per modum formae vel substantialis vel accidentalis significatur, vt principium alicuius in ipso: quia forma substantialis est principium substantialis esse, & accidentalis dat aliquod esse scilicet accidentale, & vtrunque principium est operationis eius, in quo est, cum autem filius nullam rationem principij habeat respectu patris, non potest dici quod pater sapientia genita sapiens sit, nec filio Haec ille.

Secunda conclusio. Filius potest dici sapiens sapientia genita, & sapientia ingenita. Istam ponit ibidem Sanctus Thomas artic. 2. Et primam partem probat sic. Istae duae (inquit) praepositiones a & per in hoc differunt, quod a tantum designat habitudinem principij per modum efficientis, sed per designat habitudinem secundum quodlibet genus causae: vnde omne quod est ab aliquo, est per illud, sed non conuertitur. In diuinis autem non potest esse habitudo nissecundum duplex genus causae, quarum vna tantum est realis scilicet per modum causae efficientis vel originantis, sicut principium dicitur filij. Alia vero habitudo principij potest designari in diuinis secundum rationem tantum & non realiter, scilicet habitudo formae, vt cum dicitur, quod pater est Deus per diuinitatem. Cum ergo dicitur quod filius est sapiens sapientia genita, ablatiuus iste non potest construi nisi in habitudine causae efficientis, & sic falsa est, & est eius sensus, quod filius sit sapiens, a sapientia genita, & sit ita sapiens a seipso, quod falsum est: quia sicut esse, ita & sapere habet a parte, qui sapientia ingenita est: vnde dicitur per modum istum sapiens a sapientia ingenita, vel per sapientiam ingenitam, si per designet habitudinem principij efficicntis, & similiter sapientia ingenita non a seipso, vel per seipsum, vel seipso sapiens. Aut construitur in habitudine quasi principij formalis, hoc autem contingit dupliciter: quia quod sequitur formam alicuius rei potest esse per illam formam, sicut homo dicitur intelligere per animam, vel per habentem formam, sicut dicitur quod homo per se est rationalis: quia per illud, quod est de essentia sua scilicet per animam rationalem, per se enim secundum Philosophum 5. Metaphys. significat illud quod est per essentiam rei, si igitur consideretur illud, quo formaliter filius est sapiens, hoc est sapictia essentialis, quae neque genita, neque ingenita est, & sic peream & ea sapiens dicitur, sed nullo modo ab ea: quia essentia non generat. Si consideretur autem habens illam formam, quae est hypostasis filij, quae etiam sapientia ingenita dicitur, sic per sapientiam genitam, vel per se capiens dicitur, vel seipso. Secundam partem probat sic. Filius (inquit) est sapiens sapientia ingenita, si ablatiuus construatur in habitudine quasi principij efficientis, non autem si construatur in habitudine quasi principij formalis, immo sic sapientia essentiali sapiens est vel seipso. Haec ille.

Sed contra secundam partem primae conclusionis arguit Aureolus primo sic Ait Augustinus de Trini. cap. 1. contra haereticum, quod si aliquando fuit pater, quando non fuit filius, sequitur quod aliquando fuit pater sine virtute, & sapientia: quia dicit Apostolus Christum Dei virtutem, & Dei sapientiam, hoc autem argumentum non teneret, nisi aliquo modo, & in aliqua habitudine verbum ad Dei sapientiam pertineret. ergo videtur quod aliquo modo ad sapientiam patris pertineat. Nec vlet si dicatur, quod Augusinu loquitur de sapientia essentiali: quia secundum hoc nihil probaret de coaeternitate filij Augustnus qua tamen probare intendit. Secundo sic. Res posita in esse apparenti & obiectiuo facit ad intellectionem, & sapientiam actualem, impossibile enim est imaginari sapientiam vel intelligentiam actualem sine sapientia vel intelligentia obiectiua, sed verbum in diuinis procedit per modum intelligentiae obiectiue, est enim quid positum in diuinis in esse conspicuo& apparenti. ergo verbum aliquid facit ad intellectionem & sapientiam Dei patris, immo ad intelligentiam diuinam in, quacunque persona. Tertio sic. Non minus dilectio denominatur per modum formae manentis in eo cuius est forma quam sapientia: nam diligere est operatio manens in agente sicut sapere, & hoc non obstante diligere habet aliquam habitudinem ad ipsum patrem, vt concedatur, quod pater diligit se Spiritu sancto. igitur verbum habebit aliquam habitudinem ad sapere, vel intelligere in diuinis Nec valet si dicatur, quod diligere notionaliter teneatur, non valet inquam: quia non conceditur, quod pater Spiritu sancto se spiret, & tamen conceditur quod Spiritus sanctus se diligit.

Ad primum istorum respondet Sanctus Thomas 1. sent. dist. 32. q. 2. artic. 1. ad secundum dicens. Quia Augustinus in illa ratione contra haereticum accipit essentialem sapientiam sine qua pater sapiens non esset: vnde oportet filium patri coaeternum esse, sicut & sapientiam secundum quod filio ab Apostolo appropriata est, quae tamen ab aeterno appropriata non esset, si filius non esset: vnde oportet filium patri coaeternum esse, sicut & sapientiam filio appropriatam. Haec ille. Ex quibus patet ad argumentum.

Ad secundum dico, quod fundatur in falso scilicet quod intellectus ponat res in esse apparenti, quod non habet res in rerum natura, nec in aliqua conceptione intellectus, hoc enim alias saepius negatum fuit. Verumtamen loco illius apparentiae nos ponimus verbum, & tunc dico quod verbum aut conceptio, quam format intelligens nihil facit ad intellectionem actualem, non enim est producens eam, nec ratio productiua,, sed est eius terminus, & isto modo concedo, quod se habet, filius Dei ad sapere paternum, sed hoc non est contra conclusionem, in ea enim solum negatur, quod sapientia genita in forma eliciens intellectionem patris: vel sic intellectio actualis, qua pater actualiter intelligit. Ita non habet vicem actus aut habitus patri vt intelligat, licet sit terminus intellectionis vt est in parte, scilicet dictionis paternae, quae non aliud est quam intellectio sub tali relatione scilicet paternitatis Ad tertium negatur maior, dilectio enim significatur per modum actus egredientis a supposito, non autem sapientia, vt dictum est prius, diligere enim vel dilectio si gnificatur pemodum actionis, actio autem inquantum huiusmodi non se habet per modum formae. sed per modum egredientis ab agente, sapientia vero significatur per modum formae, & immanentis in co, cuius est, concedo tamen quod aeque diledio patris immanet sibi sicut sapientia, sed ad veritatem propositionum non solum attendenda est rei existentia, sed modus quo res significatur secundum quod ipse dicit 1. parte q. 32. artic. 4. Et si contra arguatur quod saltem poterit dici, quod pater intelligit filio: quia intellectio significatur per modum egredientis, & per modum actionis. Detur responsio quam recitat arguens scilicet quod intelligere non sumitur in diuinis nisi essentialiter, & nunquam notionaliter, aut personaliter, secus est de diligere, quod quandoque tenetur sic, quandoque aliter, quod facit nominum penuria, secundum enim quod dicit Sanctus Thomas 1. parte. q. 37. artic. 1. Ex parte intellectus sunt inuenta vocabula ad significandum respectum intelligentis ad rem intellectam, vt patet in hoc quod dico intelligere, & sunt etiam alia vocabula adinuenta ad significandum processum intellectualis conceptionis scilicet ipsum dicere, & verbum: vnde in diuinis intelligere solum dicitur essentialiter: quia non importat habitudinem principij verbi ad ipsum verbum, ex parte autem voluntatis praeter diligere & amare, quae important habitudinem ipsius impressionis, vel affectionis rei amatae, quae prouenit in amante ex hoc quod amat ad suum principium, & econtra, & ideo propter vocabulorum inopiam huiusmodi habitudines significamus vocabulis amoris, & dilectionis, sicut si verbum nominaret sapientiam conceptam vel genitam. Haec ille.

Et cum arguit aduersarius in oppositum: quia non conceditur quod pater se spiret Spiritu sancto, licet concedatur quod diligit se Spiritu sancto. Concedo totum, sed hoc non est ideo: quia diligere notionaliter sumptum sit idem quod spirare, sed propter alium modum significandi vtriusque: quia spirare dicit habitudinem principij respectu accusatiui quem regit, non autem diligere, vt dictum fuit superius in quinta conclusione, & ideo diligere potest refsecti super vnum principium dicendo, pater diligit se etiam notionaliter sumendo, non autem spirare vt dicatur, pater spirat se.

Ad argumentum in pede quaestionis factum patet responsio per praedicta. Sciendum tamen quod Sanctus Thomas in scripto dicit, quod in hac locutione, pater diligit se Spiritu sancto, est denominatio agentis a sua actione. Sed in prima parte dicit, quod est denominatio non ab actione, sed ab effectu, vbi videtur esse aliqua contradictio. Sed credo quod non est: quia enim Spiritus sanctus procedit per modum amoris, qui videtur dicere quandam actualem operationem, ideo dicit in scripto, quod denominatio a Spiritu sancto est denominatio ab actu vel actione, sed quia amor dum dicitur de spiritu sancto non dicit actualem operationem, qua formaliter pater agat vel producat, sed stat potius proaliqua impressione producta per actum amoris, ideo in 1. parte dicit, quod talis denominatio est ab effectu actionis potius quam ab actione, nominum enim penuria est causa, quod isto nomine quandoque vtamur pro actu voluntatis, quandoque vero pro termino constituto per illum actum, ac si intellectio quandoque staret pro actu intellectus, quandoque pro verbo eius. Et haec de quaestione sufficiant.

PrevBack to TopNext