Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum proprietates personales sint divina essentia
CIRCA trigesimam tertiam distinctionem quaeritur. Vtrum proprietates personales sint diuina essentia.
Et arguitur quod non. Nam essentia proprietatis relatiue est ad aliud se habere, sed esse diuinae essentiae non est ad aliud se habere. igitur haec non est illa. maior patet per Philosophum in praedicamentis, minor probatur: quia diuina essentia est maxime absoluta, & per se subsistens. igitur & esse eius
In oppositum arguitur. Quia omnis res quae non est diuina essentia est creatura, sed proprietas relatiua realiter competit Deo. igitur si non est diuina essentia, erit creatura, & ita non erit adoratio latriae exhibenda, contra illud quod in praefatione cantatur. Et in personis proprietas, & in maiestate adoretur aequalitas.
hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Essentia diuina & proprietas relatiua sunt idem secundum re. Istam conclusionem probat sic. Sanctus Thomas 1. senten. dist. 33. q. 1. artic. 1. Cum(inquit) in relatione sint duo. (relationis respectus quo ad alterum refertur, in quo consistit ratio relationis, & iterum ipsum esse relationis, quod habet secundum quod in aliquo rei fundatur, vel in quantitate, vel in essentia, vel in aliquo huiusmodi. Gilbertus Porretanus considerauit relationes diuinitatis secundum respectum, in quo consistit ratio relationis, ex quo non habet quod aliquid rem inhaerentem ponat: vnde & inueniuntur aliquae relationes nihil realiter in re ponentes, & propter hoc dixit eas assistentes, vel exterius affixas. Illae enim proprie relationes dicuntur exterius affixe vel assistentes, quae cum proprie non habeant fundamentum in re, tantummodo ex habitudine alterius ad rem, de qua dicuntur adueniunte, sicut dextrum in columna, quod dicitur de ipsa per hoc quod homo eam habet ad sinistram, & huiusmodi etiam sunt relationes, quibus Deus ad creaturam refertur. Sed relationes distinguentes personas non possunt esse huiusmodi, cum fundentur super aliquid, quod est vere in re scilicet in communicatione naturae, & ideo sunt relationes reales habentes esse fundatum in natura rei. Sed haec est natura diuinae simplicitatis, vt in ipsa non nisi vnum esse possit esse, nec in eadem differat esse, & quod est. Illud ergo esse paternitatis non potest esse aliud quam esse diuinae essentiae, & cum esse essentiae sit essentia ipsa, & esse paternitatis sit ipsa paternitas, relinquitur de necessitate quod ipsa paternitas secundum rem est diuina essentia: vnde non facit compositionem cum ea. Eandem probationem ponit prima parte q. 28. articu. 2. sic dicens. In quolibet nouem generum accidentis est considerare duo quorum vnum est esse, quod competit vnicuique eorum secundum quod est accidens, & hoc communiter est omnibus inesse subiecto, accidentis enim esse est inesse. Aliud quod potest considerari in vnoquoque est propria ratio vniuscuiusque illorum generum, & in alijs quidem generibus vtpote quantitate & qualitate etiam propria ratio generis accipitur secundum comparationem ad subiectum. Nam quantitas dicitur mensura substantiae, qualitas dispositio substantiae, sed propria ratio relationis non accipitur secundum comparationem ad illud, in quo est, sed secundum comparationem ad aliquid extra. si igitur consideremus etiam in rebus creatis relationes secundum illud, quod relationes sunt, sic inueniuntur esse assistentes non intrinsecus affixae quasi significantes respectum quodammodo contingentem ipsam rem relatam prout ab eatendit in alterum. Si vero consideretur relatio secundum quod est accidens, sic est inhaerens subiecto, & habens esse accidentale in ipso. Sed Porretanus considerauit relationem primo modo tantum, quicquid autem in rebus creatis habet esse accidentale secundum quod transfertur in Deum, habet esse substantiale, nihil enim est in Deo, vt accidens in subiecto, sed quicquid est in Deo est eius essentia, sic igitur ex ea parte, qua relatio in rebus creatis habet esse accidentale in subiecto, relatio realiter existens in Deo habet esse diuinae essentiae idem ei existens. In hoc vero quod ad aliquid dicitur, non significatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magisad suum oppositum, & sic manifestum est quod relatio in Deo existens est idem essentiae secundum rem. Haec ille. Eandem probationem ponit de potentia Dei. q. 8. art. 2. Et quarto contra Gentiles cap. 14.
Secunda conclusio. Proprietas relatiua est idem realiter quod persona. Istam probat Sanctus Thomas 1. sent. vbi supra artic. 2. sic. Aut proprietas personalis est aliquid in re, aut nihil. Si est aliquid in re & non sit persona, oportet ibi esse compositionem. Si autem nihil est in re, sic non erit distinctio personarum secundum rem. Item omnso forma est principium eius, cuius est forma secundum aliquod esse sui. si igitur paternitas, qua formaliter pater est pater sit aliud ab ipso patre, erit aliquid principium patris, & prius eo, quod est inconueniens. ergo paternitas non est aliud a patre, & eadem ratione, nec aliqua proprietas a persona. Et prima parte. q. 40. artic. 1. sic arguit. In diuinis non differt quod est, & quo est vt habetur a Boaetio in libro de Hebdomadibus, sed pater paternitate est pater. ergo pater est idem quod paternitas, & eadem ratione aliae proprietates sunt idem cum personis. Item relatio in diuinis est diuina essentia, essentia autem est idem quod persona, vt supra dictum est scilicet q. 29. artic. 1.
Tertia conclusio. Diuina essentia & relatio, vel proprietas relatiua differunt ratione. Probatur conclusio ista secundum Sanctum Thomam 1. sent. vbi supra artic. 1. Paternitas (inquit) secundum rem est ipsa diuina essentia: vnde non facit compositionem cum ea, sed quia manet ibi verus respectus pertinens ad naturam relationis, qui non pertinet ad rationem essentiae, ex illo respectu relatio potest distinguere quamuis essentia no distinguat, de cuius intellectu non est iste respectus oppositionem causans. Et ita dicendum est, quod proprietates & essentiae sunt idem secundum rem, sed differunt ratione. In alijs autem relationibus realibus, quae sunt in creaturis est aliud esse relationis & substantiae, quae refertur, & ideo dicuntur inesse, & secundum quod insunt, compositionem faciunt cum suis subiectis scilicet accidentis ad subiectum, quod non conuenit diuinis relationibus. Haec ille.
Et ibidem ad tertium ostendit quomodo distinctio rationis debeat intelligi. Ratio (inquit) dupliciter sumitur, quandoque enim ratio dicitur illud quod est in ratiocinante, scilicet ipse actus rationis, vel potentia quae est ratio. Quandoque autem ratio est nomen intentionis, siue secundum quod significat diffinitionem rei prout ratio est diffinitio, siue prout ratio dicitur argumentatio. Dico igitur quod cum dicitur quod est alia ratio paternitatis & essentiae in diuinis, non accipitur secundum quod est in ratiocinante tantum, sed secundum quod est nomen intentionis, & significat diffinitionem rei, quamuis enim in diuinis non possit esse diffinitio, nec genus, nec differentia, nec compositio, tamen si intelligatur ibi aliquid diffiniri, alia erit diffinitio paternitatis, & alia diffinitio essentiae. In omnibus autem intentionibus hoc verum est, quod intentiones ipsae non sunt in rebus, sed in anima tantum, sed habent aliquid in re correspondens scilicet naturam cui intellectus attribuit huiusmodi intentiones, sicut intentio generis non est in asino, sed natura animalis, cui per intellectum haec intentio attribuitur, ita etiam ipsa ratio quam in diuinis aliam & aliam dicimus, non est in re, sed aliquid respondens ei, in quo fundatur scilicet veritas illius, cui attribuitur talis intentio, est enim in Deo, vnde possint diuersae relationes sibi conuenire, & ideo non sequitur quod Deus sit illae rationes, sed quod tamen sit habens eas, hoc enim quod dicitur quod in Deo idem est habens, & quod habetur, intelligitur de illis, quae habentur per modum rerum, non autem de illis, quae habentur per modum intentionum, sicut non possumus dicere, quod Deus sit nomen, quamuis nomen habeat, sed quod Deus est bonitas, quia bonitatem habet: similiter est paternitas, quia paternitatem habet, sed non sequitur quod sit ratio: quia rationem habet. Haec ille.
Et similiter ibidem ad secundum. Paternitas & esse sunt idem secundum esse, & ideo sicut in filio est esse essentiae, ita & in filio est esse paternitatis: quia in diuinis non est nisi vnum esse, sed paternitas habet aliquid, in quo non vnitur cum essentia scilicet ratione paternitatis, quae est alia a ratione essentiae: vnde secundum illam rationem respectus potest esse in patre & non in filio, scilicet distinguere patrem a filio. Item 1. sent. dist. 2. q. 1. artic. 5. dicit. Proprietas (inquit) personalis scilicet relatio distinguens est idem re quod diuina essentia, sed differens ratione, ratio autem relationis est, vt referatur ad alterum. Potest ergo dupliciter considerari relatio in diuinis, vel per comparationem ad essentiam, & sic est ratio tantum, vel per comparationem ad illud, ad quod refertur, & sic per propriam rationem relationis distinguit ab illo. Haec ille. Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 28. arti. 2. Relatio (inquit) realiter existens in Deo est idem essentiae secundum rem, & non differt nisi secundum intelligentiae rationem prout in relatione respectus importatur ad suum oppositum, qui tamen non importatur nomine essentiae Patet etiam, quod in Deo non est aliud esse relationis, & esse essentiae, sed vnum & idem. Haec ille. Eandem ponit de potentia Dei vbi supra.
Quarta conclusio. Proprietas personalis differt secundum rationem a persona, vt paternitas a patre. Istam ponit Sanctus Thomas prima parte q. 40. artic. 1. & q. 31. artic. 2. prolix. Item 1. sent. dist. 33. q. 1. artic. 2. Quidam (inquit) dixerunt, sicut Praepositiuus, quod proprietates sunt ipsae personae secundum rem, nec distinguuntur a personis etiam secundum rationem, nec aliquo modo. Sed hoc stare non potest propter duo, primo: quia inuenimus in vna persona plures proprietates & relationes secundum quod ad aliam & aliam personam refertur: secundo quia aliquid attribuitur proprietati, quod non attribuitur personae, & econtra, sicut personae attribuitur distingui, proprietati autem distiuguere, & ideo oportet quod differant secundum modum significandi proprietates a personis, nec diuersus modus significandi veritatem haberet, sed vanitatem, nisi esset alia ratio proprietatis & personae, cui corresponderet aliquid in re, & ideo dicimus, quod proprietates & personae sunt idem re, sed differunt ratione, sicut de proprietatibus, & essentia dictum est, sed in hoc differt: quia ratio proprietatis & essentiae differunt, sicut ratio diuersorum generum, sed ratio proprietatis & personae differunt, sicut rationes abstracti, & concreti in eorum genere acceptorum. In concreto autem est duo considerare in rebus creatis scilicet compositionem, & perfectionem: quia quod significatur concretiue significatur, vt per se existens, vt homo, vel albus. Similiter de ratione abstracti sunt duo, scilicet simplicitas & perfectio: quia quod significatur in abstracto, significatur per modum formae, cuius non est operari, vel subsistere in se vel operari, sed in aliotvnde patet, quod sicut est etiam in alijs nominibus, quae de Deo dicuntur, neutra ratio secundum totum diuinis competit ex quo probatur in libro de causis, quod nihil de Deo dicitur, quia nec abstractum propter imperfectionem, nec concretum propter compositionem, sed quantum ad aliquid vtrunque vere dicitur, & concretum propter perfectionem, & abstractum propter simplicitatem. Haec ille.
Quinta conclusio. Proprietas relatiua est vere, & secundum rem in essentia & in persona Istam ponit Sanctus Thomas ibidem artic. 3. Proprietates (inquit) sunt in essentia, & personis, sed diuersimode: quia in essentia sunt per identitatem rei, & non sicut in supposito, sed diuersimode secundum quod aliquid dicitur suppositum alicuius dupliciter scilicet vel naturae, per quam constituitur, sicut humanitas est in Sorte, & hoc modo proprietates personales sunt in personis, vel sicut illud, quod aduenit post esse constitutum, sicut albedo est in Sorte, & ita secundum intellectum proprietas non personalis, vt innascibilitas, communis spiratio, sunt in personis, non tamen ita quod suppositum sit aliquid aliud ab eo, quod inest secundum rem, sed secundum rationem concreti & abstracti. Haec ille.
Ibidem etiam probat, quod proprietates sint in personis per illud quod dicitur in prefatione. In personis proprietates &c. Item quod denominatur ab aliqua forma, oportet quod habeat illam in se, sed personae denominantur a proprietatibus, dicitur enim paterni nitate pater. ergo paternitas est in patre. Quomodo autem proprietas sit in essentia dicit. Nullus modorum illorum quos Philosophus enumerat sufficit ad explanandum quo in diuinis aliquid in aliquo esse dicatur, & praecipue modus ille, quo proprietates in essentia esse dicuntur: quia non inuenitur in creaturis aliqua diuersorum generum in identitatem rei conuenire, sicut relatio & substantia in diuinis, ratione cuius vnum in altero esse dicitur scilicet paternitas in esse, sicut in praeexistente secundum intellectum. Sed modus ille, quo proprietates non personales sunt in personis simile habet aliquid illi modo, quo forma est in materia, scilicet forma accidentalis in subiecto. Sed modus ille quo proprietates personales sunt in personis habet al quid simile illi modo, quo differentiae sunt in specie, vel natura communis in inferiori, quamuis in his omnibus maior dissimilitudo quam similitudo inueniatur. Haec ille.
Item prima parte q. 40. artic. 1. dicit. Necesse est ponere proprietates in diuinis, vt ostendimus scilicet q. 32. artic. 2. quae quidem significantur in abstracto vt quaedam formae personarum. Vnde cum de ratione formae sit quod sit in eo, cuius est forma, oportet dicere proprietates esse in personis, & eas tamen esse personas, sicut essentiam esse in Deo dicimus, quae tamen est Deus. Haec ille.
Et ibidem ad secundum. Proprietates (inquit) dicuntur esse in essentia per modum identitatis. In personis autem esse dicuntur per identitatem secundum rem, sed quantum ad modum significandi, sicuforma in supposito, & ideo proprietates determinant, & distinguunt personas, non autem essentiam. Haec ille.
Eodem modo dicit in scripto vbi supra artic. 3. ad secundum, quod licet relationes sint in essentia, non tamen essentia refertur ad aliquam personam: quia non est in ea relatio sicut in supposito, solum autem illud, in quo est relatio, isto modo refertur per illam. Et hic primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguit Aureolus contra istas propositiones, quod videntur multiplicem repugnantiam implicare. Arguitur igitur primo contra tertiam conclusionem. Illud quod personas distinguit est res inquantum eas distinguit, alioquin personae non distinguerentur realiter, nisi earum distinctiuum principium esset res, sed relatio distinguit personas secundum rationem respectus qui est alius a ratione essentiae, vt isti ponunt in verbis suis. ergo proprietates secundum rationem respectus, & secundum quod differunt ab essentia distinguuntur.
Secundo sic. Quandocunque aliqua ita se habent, quod vnum realiter distinguit, & alterum realiter non distinguit, illa non est eadem res: quia praedicatum reale non potest affirmari & negari sine contradictione de eadem re, sed relatio secundum rationem respectus distinguit realiter personas, secundum vero esse quod habet in essentia non distinguit. ergo idem respectus in relatione differt realiter a suo esse, in quo identificatur cum essentia. Tertio sic. Relatio in diuinis secundum istos distinguitur ab essentia in ratione respectus, sed tota entitas relationis consistit in esse respectum, relatio enim & respectus idem sunt, constat autem quod tota entitas vniuscuiusque consistit in esse id quod est, vtpote hominis in esse hominis, & animalis in esse animalis, quare necesse est quod tota entitas relationis in diuinis distinguatur ab essentia. Et confirmatur. Quia quicquid realitatis datur relationi vltra esse respectum, datur vltra esse relationem. si igitur inquantum respectus distinguitur ab essentia, secundum totam suam realitatem distingueretur ab ea.
Quarto sic. Quae vniuntur in essentia & distinguuntur ratione, impossibile est quod distinguantur nisi ratione: quia non est maior distinctio distinctorum diuersitatem distinguentium, sed paternitas & filiatio vniuntur secundum istos cum essentia in essentia, & habent aliquid in quo non vniuntur, scilicet proprias rationes relatiuas secundum quas personas distinguunt. ergo personae quae distinguuntur per eas vniuntur simpliciter in omni essentia & in omni realitate, & distinguuntur sola ratione, quod est error Sabellij.
Quinto sic. Quandocunque aliqua distincta habent aliquod esse in quo vniuntur, & aliquod esse in quo distinguuntur, necesse est, quod distinguentia non solum sint rationes, immohabeant aliquod esse secundum quod distinguuntur, alioquin effectus formalis in realitatem excederet suam formam, quod est impossibile, sed personae diuinae habent aliquod esse in quo non vniuntur scilicet in esse patrem & esse filium. Nec potest dici, quod hoc sit solum concipi vel esse rationis, pater enim de se realiter est pater, & filius similiter. ergo necesse est quod paternitas inquantum distinguit, & similiter filiatio non solum ratione distincta sint, immo distinguantur vere in esse, cuius oppositum isti dicunt.
Sexto sic. Paternitas secundum istos habet distinguere per rationem paternitatis prout est alia am ratione essentiae, sed secundum hos haec ratio est nomen secundae intentionis, nec est in Deo, sed in anima tantum, nec Deus habet eam nisi secundum quod habet nomen. ergo persona patris non distinguetur nisi per vnam secundam intentionem, neque per aliquid nisi sit in anima, neque per aliquid quod Deus habeat nisi eo modo quo habet nomen, hoc autem est summe erroneum, & contra illud Hieronymi, quod ait in expositione symboli. Fidei Sabellij haeresim declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus non tantummodo nomina, sed nominum proprietates. Et si dicatur, quod ratio paternitatis prout distinguit, est in natura diuinitatis Non valet. Tum quia isti concedunt, quod solum diinguunt secundum rationes respectus & prout est alia ratio paternitatis a ratione essentiae, non est autem ista alietas in natura secundum eos, sed tantum in intellectu. igitur paternitas non distinguit personas nisi secundum esse, quod habet in intellectu. Tum quia vt apparet ex dictis eorum cum dicitur, alia est ratio paternitatis & essentiae in diuinis, non accipitur ratio pro potentia vel actu, sed secundum quod est nomen intentionis, hae autem intentiones non sunt in re, sed in anima, nec Deus habet eas nisi secundum quod habet nomen, & caeteras intentiones.
Septimo sic. Cum isti dicunt, quod proprietates comparatae ad essentiam transeunte. comparatae vero ad oppositum sunt res, & distinguuntur. Aut iste transitus intelligitur in nihilitatem: quia videlicet relatio comparata ad essentiam desinat esse & fiat nihil, aut quod desinat esse res & fiat ens rationis, aut quod desinat esse distincta, & transeat in identitatem cum essentia. Sed non potest dari primum. Tum quia relatio in esse constituit personam, personae nanque per relationes constitutae subsistunt in diuina essentia, illud autem quod constituit comparatum ad essentiam vel in essentia, impossibile est quod transeat in nihil dum comparatur, alias constirueret, dum esset nihil.
Tum quia nullus catholice negare potest, quin proprietates sint in essentia, esse autem in aliquo est comparari ad illud sub habitudine vt in aliquo, impossibile est ergo quod relatio fiat nihil, dum comparatur ad essentiam, alias non esset in ea: quia quod nihil est in nullo est. Tum quia relatio sub ratione respectus non potest dici quod sit habitudo subsistens quasi per modum interualli inter essentiam & terminum, vtpote paternitas inter diuinitatem, & filium, necesse est ergo quod sit insistens in persona, in qua etiam existat essentia, & ita adinuicem concurrunt & comparantur: vnde patet quod nihil est dictu, quod relatio transeat in nihil per hoc, quod ab intellectu comparatur, & res quaedam remanet ad quodcunque comparetur. Nec potest dari secundum.
Tum quia impossibile est, quod aliquid transeat a specie in speciem contrariam, vt quod albedo fiat nigredo, & multo minus possibile est quod res fiat ratio, aut ens reale ens rationis, quod ergo habitudo siue respectus sit res per comparationem ad oppositum, & sit sola ratio per comparationem ad essentiam, ita quod res transeat in solam rationem, impossibile est. Tum quia intellectus per actum suum non spoliat res suis realitatibus: quia propter nostrum intelligere nihil mutatur in re, vt patet 9. Metaphysi. comparare autem relationem ad essentiam est actus intellectus comparantis. ergo ex ista comparatione non amittit relatio suam realitatem, quam habebat ad oppositum comparata. Nec potest dari tertium scilicet quod transeat in identitatem realem, vt sit sensus, quod relatio differt realiter ab opposito, a fundamento vero non differt nisi sola ratione eo modo, quo d cimus quod rationale differt ab irrationalirealiter, & tamen ab animali differt sola ratione. Hoc siquidem dari non potest.
Tum quia realitas illa, in qua differt ab opposito, aut est realitas diuinae essentiae, & secundum hoc paternitas differt realiter a filiatione per realitatem diuinitatis, & per consequens realitas diuinitatis, & realitas fitiationis distinguerentur, & ita filiatio erit alia res ab essentia, & pari ratione paternitas & processio: quia non est altera magis eadem cum essentia quam reliqua. Si vero paternitas differt realiter a filiatione sibi opposita non realitate essentiae, sed alia, habetur propositum, scilicet quod paternitas habet aliam realitatem ab essentia: vnde patet quod ineuitabile est, quin ex ista vel alia parte paternitas dicat realitatem aliam ab essentia. Tum quia exemplum confirmat propositum: nam rationale differt ab animali ratione, ab irrationali vero realiter, & hoc non est, nisi illa realitate, quam importat animal, cum qua rationale realiter est idem, sicut enim rationale & irrationale sunt duae res, sic animal rationale & irrationale sunt duo animalia realiter, & duae animalitates reales, quare a simili, si paternitas realiter differt a relatione, & sola ratione ab essentia, & similiter econuerso filiatio ab essentia differt sola ratione, & a paternitate realiter, necesse erit quod essentia, cum qua paternitas est eadem realiter & differens sola ratione, sit alia realiter ab illa essentia cum qua filiatio est eadem realiter, & ratione differunt, & ita erunt duae essentiae in diuinis, & redit haeresis Arriana. ideo impossibile est, quod ille transitus habeat veritatem in aliquo intellectu.
Octauo. Impossibile inquit est fundamentum, cui modus iste innititur scilicet quod in creaturis relatio habeat esse per fundamentum, & non habeat esse per propriam sui rationem, sed tantum ad aliud esse. Tum quia sequeretur quod relatio per suam propriam rationem non esset accidens, & ita esset substantia, cum ens diuidatur per substantiam, & accidens tanquam per differentias sufficienter euacuantes totum ambitum entis, immo est diuisio per contradictoria secundum Auicennam 2. Metaphysic. Tum quia propr a ratio generis in relatione, quae non est alia quam respectus secundum istos, vel erit res subsistens, & hoc est imposs ibile: quia respectus subsistere non potest secundum Augustinum 7. de Trinitate cap. 1. Et commentator. 7. Metaphysic. commento. 40. qui dicit, quod relatio non potest esse ens per se, vel ratio relatiua inquantum huiusmodi non existit per se, sed in alio, & secundum hoc erit accidens: vn de impossibile est concipere quin vel habitudo sit existens per se, vel in fundamento, & tunc erit accidens.
Tum quia modus proprius praedicamenti accidentis non tollit modum communem accidentis, immo claudit: nam propria ratio praedicamenti qualitatis non tollit rationem accidentis, & pari ratione videtur quod respectus seu habitudo, quae est praedicamentalis ratio totius praedicamenti relationis habeat propriam accidentalitatem. Tum quia relatio non dicit aliquid constitutum ex absoluto sundamento aliquo, & ex ipso respectu, sed est pura habitudo, vt superius dictum fuit, secundum hoc ergo non est verum, quin relatio habeat proprium esse in creatura, immo se habet ad fundamentum, sicut actus ad potentiam, reducit. n intellectus ipsam de potentia sundamenti ad actum, & complementum, sed isti dicunt, quod relationes respiciunt essentiam tanquam fundamentum. ergo necesse est quod respiciant tanquam suum potentiale, nec habeant esse nisi potentialiter, & fundamentaliter ac subiectiue per illam, sed formaliter nullo modo. ergo praedicta positio stare non potest. Haec ille in forma. Similiter arguit Scotus probando quod proprietas & essentia distinguantur plus quam ratione. Primo sic. Pater ex natura rei ante omnem actum intellectus in primo signo originis habet rem communicabilem, vt essentiam: quia aliter eam non communicaret, habet etiam ex natura rei in primo signo originis ante actum intellectus rem communicabilem, scilicet proprietatem personalem: quia aliter non esset persona ex natura rei, sed non est eadem realitas illa, quae est communicabilis ex natura rei, & quae est incommunicabilis ex natura rei, immo hoc includit contradictionem. ergo in patre non est idem ex natura rei essentia, quae est communicabilis de se, & proprietas, quae est incommunicabilis.
Secundo. Illud quod secundum aliquid sui conuenit realiter cum aliquo, & per aliquid sui differt ab eo, habet in se aliqua distincta ex natura rei, sed pater conuenit cum filio realiter per essentiam, & realiter distinguitur ab eo per proprietatem relatiuam. ergo in patre essentia & relatio distinguuntur ex natura rei. Tertio. Beatus tuendo Deum videt distincte diuinitatem & proprietatem, aut ergo videt illa vt distincta obiecta ante omnem actum intellectus, aut videt illa vt distincta secundum diuersos modos concipiendi idem obiectum grammaticales & logicales. Si primo modo. ergo sunt ibi ex natura rei: quia cognitio intuitiua est rei, vt existit in se ante omnem actum intellectus. Si secundo modo. ergo non est maior differentia quam in concipiendo diuinitatem, & Deum & abstractum & concretum, & per consequens sicut pater est beatus in essentia, ita in paternitate & filiatione & processione Spiritus sancti, & cum illa distinguantur realiter sicut personae quas distinguunt, sequitur quod pater erit primo beatus in tribus obiectis, quod est impossibile.
Quarto. Quia dicit Augustinus 7. de Trini. quod omnis essentia quae relatiue dicitur est aliquid excepto relatiuo. Item ibidem. Si pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino qui relatiue dicatur, est ergo in re essentia ad se & non ad aliquid, pater autem inquantum huiusmodi dicitur ad aliud, non est autem formaliter eadem entitas ad se & non ad se. ergo. Quinto. Quia Augustinus eo lib. ca. 2. dicit, quod filius non eo verbum quosapientia: quia verbum non dicitur ad se, sed relatiue tantum ad eum, cuius est verbum, sicut filius ad patrem, sapientia vero eo quod essentia. Ex quo patet secundum Augustinus quod relationis ad absolutum est talis non identitas in diuinis, quod vnum est quo respectu alicuius, respectu cuius alterum non est quo. ergo vnum non est de formali ratione alterius, sed extra eam, & per consequens non est idem formaliter illi.
Ad primum argumentorum Aureoli respondetur neAgando maiorem. Dico enim quod illud quod distinguit personas non ex illo habet quod sit res: vnde habet quod distinguat scilicet ex ratione respectus, nec tamen sequitur, quin realiter distinguat. relatio enim est quaedam res, & relatio in diuinis, ex hoc quod est relatio habet quod distinguat, ex hoc autem quod est res habet non quod distinguat, sed quod omnia quae facit sint realia, ex alia parte igitur venit distinctio personarum, & ex alio venit quod illa distinctio sit realis, primum quidem ex relatione inquantum huiusmodi, secundum vero ex relatione inquantum est res scilicet diuina essentia, & huius exemplum est in diuinis. Deus enim est substantialiter sapiens, sed hoc non habet ex sapientia inquantum huiusmnodi, nec ex essentia inquantum huiusmodi, sed quod sit sapiens habet ex sapientia inquantum sapientia, quod autem illud sapere sit essentiale habet a sapientia inquantum est diuina substantia. Istam solutionem intendebat Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. artic. 2. ad tertium vbi ait ad consimile argumentum. Licet relatio non addat supra essentiam aliquam rem, sed solum rationem, tamen relatio est aliqua res in Deo, licet non differat ab essentia nisi ratione, & similiter est de sapientia, & ideo sicut ea quae pertinent ad sapientia & bonitatem realiter Deo conueniunt, vt intelligere & alia huiusmodi. ita etiam illud quod est proprium relationis scilicet opponi & distingui realiter in diuinis inuenitur. Haec ille.
Item 1. sent. dist. 26. q. 1. artic. 2. ad tertium ponit similem responsionem, argumentum enim est tale. Relatio non habet virtutem distinguendi nisi secundum quod habet oppositionis rationem, sed rationem oppositionis non habet nisisecundum quod ad alterum est, igitur non distinguit nisi secundum quod ad alterum est, sed secundum quod ad alterum est non habet relatio, quod sit aliqua res, vel substantia, vel hypostasis. ergo relatio non poterit facere distinctionem realem hypostasum. Ecce argumentum Sanct. Doctoris in forma. Et respondet. Distinguendum (inquit) quod quamuis relatio ex hoc quod ad alterum dicitur non sit res quaedam, est tamen res aliqua secundum quod habet fundamentum in eo quod refertur. Et hoc vlterius habet inquantum est diuina, quod sit hypostasis vel substantia, & ideo facit realem hypostasum distinctionem, sicut sapientia ex hoc quod est sapientia non habet quod sit substantia, & tamen quia sapientia diuina est substantia, Deus substantialiter est sapiens. Haec ille. Ex quibus patet responsio ad argumentum.
Ad secundum negatur minor, sufficit enim distinctio rationis, vt alias dictum est, praedicatum enim quantumcunque sit reale non attribuitur rei per intellectum, cuius est attribuere praedicatum subiecto nisi sub aliqua ratione, & ideo si praedicatum reale conueniat rei sub tali ratione, & non sub alia ratione eiusdem rei, illud praedicatum reale poterit affirmari, & negari de eodem secundum rem diuersimode concepto. Et hanc solutionem ponit Sanctus Thomas in sententia de potentia Dei. q. 8. artic. 2. ad septimum vbi sic dicit. Sicut dicit Philosophus 3. Physicor. non oportet quod omnia eadem praedicentur quolibet modo de eisdem, sed solum de eisdem secundum rationem, essentia autem diuina & paternitas, & si sint idem re non sunt idem ratione, & ideo non oportet, quod quicquid praedicatur de vno, praedicetur de alio.
Sciendum tamen, quod quaedam sunt quae consequuntur proprias rationes essentiae & relationis, sicut dicimus quod esse commune sequitur ad essentiam, distinguere sequitur ad relationem: vnde vnum horum ab alio remouetur, neque enim essentia distinguit, nec relatio est communis. Quaedam vero non, quantum ad principale significatum, sed quantum ad modum significandi habent aliquam differentiam a ratione essentiae, vel relationis, & ista praedicantur quidem de essentia, & relatione, licet non proprie, & huiusmodi sunt adiectiua & verba substantialia, vt bonus, sapiens, intelligere, & velle, huiusmodi enim quantum ad rem significatam significant ipsam essentiam, sed tamen significant eam per modum suppositi & non in abstracto, & ideo proprijssime dicuntur de personis, & de nominibus essentialibus concretis, vt Deus, vel pater, bonus, sapiens, creans & alia huiusmodi. de essentia autem in abstracto significata, & non per modum suppositi non dicitur ita proprie, & adhuc minus de relationibus: quia huiusmodi conueniunt supposito secundum essentiam & non secundum relationem, non enim Deus est bonus vel creans ex hoc quod habet relationem. Haec ille.
Ad tertium negatur minor. Non enim entitas relationis in hoc consistit scilicet in esse respectum, per hoc enim non habet, quod sit aliquid in rerum natura, vt dictum est. Et ad probationem negatur vniuersalis assumpta, aliter enim est de entitate relationis, & aliter de entitate aliorum praedicamentorum, relatio enim non praedicat aliquid, sed ad aliquid, & relatio aliter est ens quam alia praedicamenta, vt saepe dictum fuit, non enim relatio habet quod sit ens, aut aliquid, aut res ex parte suae rationis, sed ex parte fundamenti quod habet, tale enim potest naturaliter esse in re relata, & tunc relatio referens erit ens reale, sin autem, erit solum ens rationis. Ao quartum dicitur, quod si maior intelligatur cum exclusione alterius differentiae quam secundum rationem, vera est, ita quod sit sensus quod illa distinctiua, quae vniuntur in essentia & sola ratione distinguuntur, talia solum distinguunt ratione & non realiter: sed maiore in hoc sensu concessa, negatur minor, non enim paternitas & filiatio sola ratione distiuguuntur, immo relatiua distinguuntur, scilicet seipsis cum sint prima distinguentia in diuinis secundum rem. Si autem maior intelligatur aliter quam dictum sit falsa est, Ad quintum negatur minor loquendo de esse existentiae: quia solum de tali esse loquendo conceditur maior, in diuinis enim non est nisi vnicum esse loquendo de esse, quod est actus essentiae: vnde de potentia Dei. q. 8. artic. 2. ad vndecimum dicit Sanctus Thomas In diuinis (inquit) nullo modo est esse nisi essentiae, sicut nec intelligere nisi intellectus, & propter hoc sicut in Deo est tantum vnum intelligere ita & vnum esse, & ideo nullo modo concedendum est quod aliud sit esse relationis & aliud essentiae, ratio autem non significat esse, sed esse quid, id est quid aliquid est: vnde duae relationes vnius rei non demonstrant duplex esse eius, sed demonstrant quod dupliciter de illa re potest dici quid est. Haec ille.
Et cum probatur quod diuinae personae non vniuntur in esse patrem & in esse filium. Dico ad hoc sicut dicit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 33. q. 1. artic. 1. ad primum. Esse dicitur tripliciter. Primo modo dicitur esse ipsa quidditas vel natura rei, sicut dicitur, quod diffinitio est oratio significans quid est esse, diffinitio autem quidditatem significat. Alio modo dicitur esse ipse actus essentiae, sicut viuere quod est esse viuentibus, est animae actus, non actus secundus qui est operatio, sed actus primus. Tertio modo dicitur esse quod significat veritatem compositionis in propositionibus secundum quod est dicitur copula, & secundum hoc est in intellectu componente & diuidente quantum ad sui complementum, sed fundatur in esse rei quod est actus essentiae. Haec illae. Et post pauca subdit. Illud esse in quo paternitas, & essentia vniuntur significatur, vt esse quod est actus essentiae, non autem vniuntur in esse quod significat diffinitio rei: quia alia est ratio paternitatis qua ad aliud refertur, & alia ratio essentiae. Haec ille.
Ex quo patet, quod sicut ipse dicit de paternitate & essentia, ita potest dici de patre & filio, quod vniuntur in esse quod est actus essentiae, non autem in esse quod significat ratio paternitatis vel filiationis, ex tali autem vnione in tali esse nulla sequitur realitas, nec sequitur quod illud cui ex se conuenit tale esse de se sit res, vel aliquid actu existens, cuiusmodi sunt filiatio, & paternitas, sed solum ex esse primo modo quod est esse actualis existentiae, & dicit actum essentiae quod in diuinis no plurificatur vt dictum est. Et cum arguens dicit, quod immo tale esse patrem est reale &c.
Dico quod verum est, sed non habet quod sit reale ex parte relationis, sed ex parte sundamenti relationis, paternitatis autem, & filiationis est idem fundamentum in diuinis, vt probat Sanctus Doctor quarto contra Gentiles cap. 14. Aliter breuius sine distinctione posset dici, quod esse patrem est esse reale, & esse filium similiter, sed non dicunt diuersa esse, sed vnum cum alia & alia habitudine, sicut dicitur de potentia generandi actiue dicta, & potentia nascendi passiue dicta. Ad sextum dicitur, quod procedit ex falso intellectu, cum enim dicitur quod relatio in diuinis distinguit personas secundum rationem respectus, non sumus ita asini vel deluri, quod intelligamus sicut arguens imponit, scilicet quod relatio distinguat per rationem quae est in anima nostra quantum habet esse in anima nostra, sed secundum quod habet esse in re scilicetanquam in fundamento suae veritatis, non enim sine causa distinguit idem Sanctus Doctor de ratione, quae est tantum in ratiocinante & de ratione quae non tantum est in ratiocinante, scilicet 1. sent. vbi supra: vnde sicut ipse dicit, dist. 2. q. 1. artic. 3. Ratio (inquit) dicitur esse in re, non quasi ipsa intentio, quam significat nomen rationis sit in re, aut etiam ipsa conceptio cui conuenit talis intentio sit in re extra animam, cum sit in anima sicut in subiecto, sed dicitur esse in re inquantum in re extra animam est aliquid quod respondet conceptui animae, sicut significatum signo. Et post multa dicit. Patet igitur quod ratio dicitur esse in re inquantum significatum nominis, cui accidit esse rationem est in re, & hoc contingit proprie, quando conceptio intellectus est similitudo rei. Et ad quartum dicit. Sicut (inquit) ratio hominis non dicitur esse in homine quasi res quaedam in ipso, sed est sicut in subiecto in inteilectu, in homine autem sicut in eo, quod respondet per quandam similitudinem &c. Nunc ad propositum dico, quod relatio dicitur distinguere secundum rationemrela tionis vel respectus personas ad istum intellectum, quod relatio quae realiter est in Deo ex hoc habet quod distinguat inquantum habet: vnde fundet rationem respectus vel relationis, & inquantum talis relatio est in ea, sicut in sundamento sibi correspondente per assimilationem, ita quod si res diuina non haberet, vnde posset sic vere sundare rationem relationis, & illi correspondere, quamuis posset fundare rationem essentiae vel sapientiae, aut cuiuslibet alterius absoluti, certe non posset esse principium formale distinctiuum in diuinis personis, & non intelligimus quod conceptiones intellectus personarum distinctionem fabricent. Et cum dicit arguens quod Sanctus Thomas non sic potest intelligere: quia ipse dicit, quod relatio distinguit solum secundum rationem respectus prout est alia ratio paternitatis &c.
Dico quod Sanctus Doctor non intendit, quod illa conceptio quae est ratio distinguat, nec quod alietas conceptuum paternitatis & essentiae, aut paternitatis, & filiationis distinguat personas, sed intendit quod res diuina prout habet in se, vnde fundet aliam rationem a ratione essentiae, scilicet rationem paternitatis vel huiusmodi, est distinctiua personarum, & quod paternitas & filiatio prout habent, vnde fundent huiusmodi conceptus paternitatis & filiationis, opponuntur relatiue, & non prout possunt repraesentari per conceptus absolutos quoscunque. Et sic patet, quod argumentum procedit ex peruerso intellectu quicquid sit de malo affectu.
Ad septimum dico, quod nusquam legi in Sancto Doctore talem modum loquendiscilicet quod relatio transeat &c. licet saepe recitet illud Boetij de trinitate. Cuncta quae in diuinam praedicationem veniunt mutantur in substantiam &c. dicit tamen quod relatio comparata ad essentiam est ratio &c. vt recitaui superius, quod qualiter debeat intelligi ostendit ipse in quodam tractatu vbi exponit centumseptem dubia de doctrina fratris Petri, qui libellus incipit. Primo ergo considerandum est, quod ratio &c. Et in solutione sexti sic a1. Quia vero sexto loco ponitur relatio in Deo comparata ad essentiam ratio sola est, comparata autem ad oppositum est res quaedam, sic intelligitur quod relatio comparata ad essentiam differt sola ratione ab ea, comparata autem ad oppositam relationem differt realiter ab ea. Vnde postea subdit, Ipsa enim relatio, scilicet per comparationem ad essentiam idem est quod ipsa res, sed differt ratione, non autem intelligitur quod relatio sit solum ratio, cui non correspondeat res aliqua vt obijciens calumniatur. Haec sunt verba eius in forma, si ergo reperiatur in dictis Sancti Thomae talis modus loquendi, scilicet relatio comparata ad essentiam transit &c. intelligitur quod relatio comparata ad essentiam non differt ab ea realiter, sed solum ratione, a relatione vero opposita differt realiter. Et cum opponens arguit contra hunc sensum, dico ad primam probationem, quod realitas qua differt filiatio a paternitate est realitas diuinae essentiae, nisi ponamus quatuor realitates in Deo, non tamen sequitur quod realitas diuinitatis differat a realitate paternitatis vel econtra: quia realitas filiationis non distinguit filiationem a paternitate inquantum est realitas diuinitatis, immo nec inquantum est realitas, sed inquantum est realitas sub tali respectu. Cum enim dico realitas filiationis, dico realitatem, & relationem ex hoc quod realitas filiationis est relatio habet quod distinguit ab opposito, scilicet a paternitate, ex hoc autem quod est realitas habet quod suum distinguere sit reale, patet igitur quod argumentum istud non ineuitabiliter concludit, quod relatio habeat realitatem distinctam a realitate essentiae, sicut arguens gloriatur, immo nihil concludit.
Ad secundam probationem dico, quod exemplum illud de rationali & irrationali respectu animalis non ponitur a Sancto Doctore, immo reprobatur in praesenti distinctione artic. 1. ad secundum vbi dicit. Non oportet inquit in his aliquid simile inquiri: quia in nulla re creata inuenitur aliquid simile diuinae simplicitati, vt habens sit id, quod habetur, omnia enim similia quae possunt induci vel de punctis existentibus in linea, vel differentijs existentibus in genere, plus habent de dissimilitudine quam de similitudine, & ideo magis abducunt intellectum a veritate quam inducant in verum. Haec ille. Differentiae siquidem realiter diuidunt essentiam generis, ita vt non sit eadem animalitas secundum rem, in qua conueniunt rationale & irrationale, sed solum secundum rationem, secus autem est in proposito: nam oppositae relationes nullo modo diuidunt essentiam communem, sed eidem essentiae secundum rem, & secundum esse indistinctiue est eadem realiter paternitas, cui est eadem filiatio, cuius ratio est: quia essentia creata puta animalitas non est suum esse, sed solum habet esse per illud, in quo est, ad quod trahitur per differentiam, & ideo secundum quod ad diuersas differentias trahitur diuersa esse habet, ac per hoc non est eadem secundum rem in diuersis, sed in diuinis essentia diuina est suum esse, nec datur sibi a suppositis esse in quibus est, aut a proprietatibus quae supposita constituunt, immopotius econtra omnia quae sunt in diuinis habent esse diuinae essentiae, & ideo ipsam non diuidunt, sicut nec diuersa esse sibi conferunt, qua propter non est simile. Et sic patet quod haeresis Ariana, quam dicit sequi ex opinione ista non sequitur.
Ad octauum dicitur, quod illud fundamentum verum est, vt saepe alias extitit allegatum. Et ad primam probationem dicitur, quod relatio ex sua ratione non habet, quod sit aliquid. aut res extra, quid mirum igitur si non ex sua ratione sit accidens, nec substantia: relationes enim assistentes nec sunt substantia, nec accidens, ea propter Porretanus qui diuinas proprietates tales esse opinabatur, dicebat eas nec esse substantiam, nec accidens, vt dicit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 8. artic. 2. & sic ad hunc sensum exponebat illud Augustnus scilicet quod relationes non praedicantur de Deo secundum substantiam, nec secundum accidens secundum quod dicit Sanctus Thomas ibidem.
Ad secundam dicitur, quod relatio inquantum huiusmodi non dicit subsistens, nec quid insistens, sed dicit quid assistens: vnde Sanctus Doctor ibidem dicit. Licet (inquit) ad aliquid non significetur vt inhaerens, oportet tamen quod sit inhaerens, & hoc quando est res aliqua, quadod vero est secundum rationem tantum, tunc non est inhaerens, & sicut in rebus creatis oportet quod sit accidens, ita oportet quod in Deo sit substantia. Haec ille. Et prima parte. q. 28. artic. 2. Si consideremus etiam in rebus creatis relationes secundum id, quod relationes sunt, sic inueniuntur esse assistentes non intrinsecus affixae quasi significantes respectum quodammodo contingentem. 1. tangentem rem relatam prout ab ea tendit in alterum. Haec ille. Ex quo patet quid dicendum.
Ad tertiam dico, quod relatio prout est praedicamentum includit rationem accidentis, & modum eius proprium, scilicet inesse, sed tamen relatio vt sic non est praedicamentum scilicet quantum ad totum sui ambitum, sed solum prout dicit relationem realem, relatio enim rationis non est in praedicamento. Sed quartam dico, quod licet relatio non dicat quid constitutiuum ex respectu & absoluto, sed sit pura habitudo secundum sui rationem, tamen non ex hoc habet, quod sit res, aut quod sit in praedicamento, nec quod se habeat, sicut actus respectu sui fundamenti, immo nec, quod sit in fundamento, sed potius quod egrediatur ab eo, vel contingat illud, & tendat in. aliud. Caetera quae arguens dicit non probat, sed narrat scilicet quomodo intellectus educit relationem de potentia fundamenti ad actum.
Ad primum Scoti negatur minor. dico enim quod illud, quod est communicabile in diuinis, & illud, quod est incommunicabile sunt eadem res ex natura rei nullam habens diuersitatem, sunt tamen distincta secundum rationem in re fundatam, ita quod illa res aequiualet duabus specifice distinctis scilicet substantiae, & relationi. unde si ille modus arguendi valeat, utique non solum probaret, quod essentia, & proprietas distinguuntur ex natura rei, immo realiter. patet: nam fundatur in ista maxima, res communicabilis, & res incommunicabilis non sunt eadem realitas ex natura reiista autem non plus apparentiae habet quam ista, res inconmunicabilis, & res incommunicabilis non sunt eadem realitas realiter.
Ad secundum negatur maior. dico enim, quod illud per quod pater conuenit cum filio essentialiter, & illud per quod differt ab eo relatiue sunt eadem res ex natura rei penitus indistincta. non enim est inconueniens idem esse principium conuenientiae, & principium distinctionis inter aliqua duo, quaudm aliqua distinctio, & conuenientia non opponuntur adinuicem, cuiusmodi est in proposito de unitate essentiali, & distinctione relatiua. esset autem inconueniens idem esse principium essentialis distinctionis. Et hanc solutionem intendit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. ar. 2. ad tertium.
Ad tertium dico, quod beatus non videt aliam distinctionem praecedentemopus intellectus nisi distinctionem relatiuam, videt tamen essentiam, & proprietates relatiuas esse distinguibiles per actum intellectus creati, & quod illa res quae sibi obiicitur potest sundare diuersas rationes formales, quia propter suam illimitationem continet eminenter ea quae in creaturis specifice distinguuntur, & per consequens uidet ea esse plus secundum rationem distinguibilia quam abstractum & concretum, quae non distinguuntur secundum diuersas rationes formales, sed secundum diuersum modum intelligendi idem obiectum secundum rationem.
Ad quartum dico, quod Augustinus vult solum quod vbicunque est aliquid quod refertur ad alterum, illud quod refertur non solum habet relationem secundum aliquam essentiam absolutam, non tamen vult quod relatio & absolutum distinguantur ex natura rei, vel realiter: vnde auctoritas illa ita potest adduci ad probandum quod essentia & proprietas distinguantur realiter, sicut ad probandum distinctionem formalem. Et cum dicit arguens, quod non est eadem realiter entitas ad se &c. Dico quod non est eadem secundum rationem haec & illa, sed possunt esse idem ex natura rei, & pesertim vbi taliter distincta secundum rationem sic se habent, quod sunt eadem res illimitata & extra genus, secus de relatione in genere.
Ad quintum dico, vt prius, quod per illam auctoritatem non plus probatur distinctio formalis quam realis, dico ergo quod bene stat sapiam non esse quo respectu alicuius, respectu cuius proprietas est quo & econtra, & tamen inter essentiam, & proprietatem non aliam distinctionem esse quam secundum rationem: quia vt saepe dictum est relatio diuina est extra genus, & similiter essentia diuina, & ideo non repugnat alicui earum esse idem ex natura rei illi, cui conuenit pedicatum, quod tamen alteri non conuenit, maxime quamdod talia praedicata non solum & pure praedicant rem, immo dant intelligere modum intelligendi vel significandi, in quo differunt illa duo realiter identificata, & de hoc dictum fuit latius dist. 2. sic autem esde essentia, & relatione in diuinis, & de praedicatis conuenientibus vni, quae de alio negantur, vt ibidem dicebatur. Sciendum enim quod licet essentia diuina & relatio sint eadem res, tamen essentia non est eadem conuertibiliter relationi, nec econtra: quia vnum istorum est, vt proprium, aliud vt cone. Essentia enim est eadem oppositis relationibus adinuicem realiter distinctis, & ideo non oportet, quod omne illud quod praedicatur de essentia, praedicetur de relatione vel econtra: quia talia praedicata, quorum vnum conuenit essentiae & non relationi coiter concernunt contatem & proprietatem, sicut v. g. distinguere, constituere, supposita referre ad alterum, ista conueniunt relationi: quia est quid proprium non cone, non autem conueniunt essentie quae peroprer sui comntatem non refertur, nec constituit, nec distinguit, sed est tres res, & lscumdodo.
Sed contra hoc quod dictum est nunc & alias scilicet quod essentia & relatio non sunt idem ex natura rei adaequate, & conuertibiliter arguit Aureolus 2. dist. primi multipliciter. Primo sic. Nam nulla res excedit seipsam, aut est sibimet inconuertibilis, aut inadaequata, quod patet: quia tunc expressa contradictio implicatur scilicet quod eadem res est excedens & excessa, conuertibilis & non conuertibilis, adaequata & non adaequata, cum omnis res adaequetur sibi & conuertatur secum & coaequetur, sed secundum te paternitas & essentia sunt eadem res simplicissima. ergo impossibile est quod res essentiae excedat rem paternitatis, vel adaequetur sibi, aut non conuertatur cum ea.
Secundo sic. Nulla res est maior se, da enim oppositum quod sit maior, iam non est eadem, sed res excedens inadaequata, inconuer tibilis maior est re excessa. ergo impossibile est quod res excecedens & excessa, conuertibilis & non conuertibilis sit eadem res simplex cum ea, cui adaequatur, & cum qua non conuertitur. Tertio. Omnis res eadem alicui inconuertibi liter & inadaequate includit illam rem & aliquid plus realiter, sed nulla talis est eadem secundum rem illi, quam sic includit, totum enim non est idem parti. ergo impossibile est quod aliqua res simplex sit simplex secundum rem eadem alicui, & tamen non adaequetur secundum rem, sed excedat eam.
Quarto. Maior est conuertibilitas inter eadem entitatiue quam inter aequalia quantitatiue, sed impossibile est quod duae lineae sint aequales quantitatiue, quin conuertibiliter sint aequales sic quod vna aliam non excedat. ergo multo minus est possibile, quod aliqua sint eadem entitatiue simpliciter, quin adinuicem conuertantur sic quod vnum aliud non excedat. Quinto. Relatiua aequiparantiae mutuo conuertuntur, verbi gratia similis, & amicus, & talia, sed identitas est relatio aequiparantiae, dicitur enim idem eidem idem. ergo si aliquid est idem alicui secundum rem erit conuertibiliter idem sic, quod res vnius cum re alterius conuertetur. Sexto. Maiorem distinctionem requirit inaequalitas quam aequalitas, sed aequalitas exigit realem distinctionem inter aequalia, nihil enim est sibi simile vel aequale secundum Hyl. ergo multo fortius nulla res simplex erit sibi inaequalis, & per consequens nec conuertibilis, aut inadaequata.
Septimo sic. Realis relatio requirit realem distinctionem inter extrema, sed inadaequatio & excedentia sunt relationes reales, vbi aliqua dicuntur realiter inadaequata. ergo impossibile est quod cadit inter illa quae sunt vna res simplex. Octauo. Manente eadem causa manet idem effectus, sed infinitas quam habet res diuinae essentiae est ratio quod sit idem paternitati inadaequate. ergo cum res paternitatis eodem modo sit infinita & eadem infinitate, cum simpliciter eadem sit ratio, sequitur quod paternitas est eadem diuinae essentiae, & per realem infinitatem quam habet extendetur ad omne illud, ad quod per suam infinitatem res diuinae essentiae extenditur.
Nono. Impossibile est verificari contradictoria de eadem re simplici, loquendo tamen de contradictione, quae attenditur penes praedicta realia, sed si essentia & paternitas sint vna res simplex, de ea verum est dicere, quod fundat excedentiam, & de ea verum est dicere quod fundat oppositum excedentiae, quod est excedi. ergo de eadem re simplici verum erit dicere, quod excedit & non excedit, exceditur & non, si essentia sit eadem paternitati inconuertibiliter & inadaequate. Decimo. Illud nullatenus est ponendum, quod infringit omnem artem syllogisticam, & omnem modum demonstratiuum, & omnem viam ad sciendum, sed posito quod aliquid sit idem alicui simpliciter, & cum hoc inadaequate, & inconuertibiliter, tollitur omnis efficacia syllogistica, dicam enim quod quantumcunque maior, & minor extremitas sint eaedem in medio, non tamen erunt eaedem inter se: quia medium est cum vtroque inconuertibile, & excedens, & sic in omni demonstratione poterit assignari fallacia consequentis. Vndecimo. Nam haec via tollit primum principium, scilicet. Quaecunque vni & eidem sunt eadem &c. licet enim sit fallacia consequentis & principium apparentiae in paralogismo illius fallaciae, si, non addatur eo modo, quo in tertio, vt dicit Philosophus 1. Elench. nihilominus si addatur illa determinatio est principium per se notum, impossibile est enim quin aequalem, & eandem & illius modi vnitatem extrema habeant inter se, quam habent in medio, sed constat quod paternitas, & filiatio sunt vna res simplex, quae est diuinitas, nec sunt aliud quam diuinitas secundum te, nec econtra. ergo non potest euadi quin paternitas & filiatio sint omnino eadem res.
Ad primum istorum dico, quod ex dictis nostris non sequitur quod aliqua res excedat seipsam, vel non conuertatur sibi, sed Aureolus decipitur secundum sophisma accidentis credens hanc consequentiam valere. a. non conuertitur ipsi. b. & aest. b. igitur. a. non conuertitur sibiipsi, quam consequentiam constat nihil valere, vt in similibus exemplis ostensum est secunda distinctione.
Ad secundum dico, quod licet ego ponam essentiam diuinam se habere ad proprietatem vt commune ad proprium, & non conuerti sibi, non tamen admitto illum modum loquendi, quod essentia excedat paternitatem, sed est fallacia consequentis a pluribus causis veritatis ad vnam illarum arguendo, non enim ideo essentia est non conuertibilis paternitati: quia excedit eam per modum totius ad eam, sed quia se habet ad eam vt commune ad proprium deducta vniuersalitate & totalitate quacunque non ergo essentia est maior paternitate.
Ad tertium negatur maior, non enim oportet quod res alicui eadem inconuertibi liter includat eam & aliquid vlterius, nisi vbi est inconuertibilitas per modum totius & partis, quae non est imaginanda in diuinis, sed conceditur bene quod diuina essentia est paternitas, & cum hoc est eadem opposito paternitatis scilicet filiatio ni, est enim eadem oppositis relationibus, nec sequitur quod se habeat ad aliquam relationem vt totum ad partem: nam totum requirit compositionem partium & potentialitatem carum.
Ad quartum dico, quod solum probat quod essentia non excedit relationem, & hoc concedo, sed non probat quod essentia conuertatur relationi, sic quod omne, quod est essentia, sit haec proprietas. Et tunc ad argumentum dico, quod non est simile de aequalibus quantitatiue, & eisdem entitatiue, quando illa sic sunt eadem, sicut commune, & proprium.
Ad quintum dico, quod licet identitas sit relatio aequiparantiae, cuius extrema dicuntur ad conuertentiam isto modo, quod quolibet extremum est idem alteri, & refertur ad illud eadem relatione, qua econtra, non tamen oportet illa extrema esse conuertibilia: vnde argumentum peccat per aequiuocationem. Nam aliud est conuertentia relatiuorum & aliud est conuertibilitas, illa enim dicuntur esse conuertibilia adinuicem, quae ita se habent quod de quocunque praedicatur vnum, & reliquum, constat autem conuertentiam relationem esse de alio foro.
Ad sextum dico, quod solum probat inter essentiam, & relationem diuinam non esse inaequalitatem, sed non probat ibi non esse inconuertibilitatem. Et si arguitur de inconuertibilitate. Dico quod illa non est relatio realis, quae requirat extrema distincta realiter, sed est negatio quaedam, secus est de aequalitate.
Ad septimum negatur minor, vt dictum fuit, loquendo de inconuertibilita te: quia excessum ibi non admitto.
Ad octauum dico, quod licet paternitas sit infinita eadem infinitate: qua diuina essentia, non tamen vt est relatio, nec vt est paternitas, sed illa infinitas correspondet sibi secundario, primarie autem correspondet essentiae sicut attributum eius, & ideo non oportet quod paternitas sit tres res sicut diuina essentia, conceditur tamen quod quia est eadem infinitas essentiae & relationis, ideo haec non excedit illam, licet conuertatur illi secundum praedicationem, sed se habeat ad eam vt proprium ad commune.
Ad nonum dico quod falsum supponit, scilicet quod essentia excedat relationem. Ad decimum negatur minor, tum quia non omne medium est inconuertibile, immonullibi reperitur talis identitas inconuertibilium, sicut inter essentiam diuinam & relationem. Tum quia etiam in diuinis non obstante illa inconuertibilitate omne reale pedicatum quod pure praedicat rem, & non dicit aliquid de distinctione inter essentiam & relationem, nec dat eam intelligere, dicitur generaliter de ista & illa, vt declaratum fuit secunda distinctione.
Ad vndecimum negatur antecedens, quomodo autem intelligenda est illa regula. Quaecunque vni & eidem &c. dictum fuit diffusius distinctione secunda.
Ad argumentum in pede quaestionis factum respondet Sanctus Thomas 1. senten. distinct. 33. q. 1. artic. 1. ad primum. Quia cum dicitur. Ad aliquid sunt quorum esse est ad aliud se habere, intelligitur de esse, quod est quidditas rei, quae significatur per diffinitionem: quia natura relationis per quam constituitur in tali genere est ad aliud referri, & non intelligitur de esse, quod est actus essentia hoc enim habet relatio ex his, quae causant eam in subieqo secundum quod esse non refertur ad aliud, sed ad subiectum, sicut & quodlibet accidens, & sic dico quod non oportet quod esse diuinae essentiae sit ad aliud se habere: quia illud esse in quo paternitas, & essentia vniuntur significatur, vt actus essentiae, non autem vniuntur in esse, quod significat diffinitio rei: quia alia est ratio paternitatis, qua ad aliud refertur, & alia est ratio essentiae. Haec ille.
Sed de potentia Dei q. 8. artic. 2. ad duodecimum aliter dicit ad istud argumentum. Dicendum (inquit) quod cum relatio sit accidens in creaturis suum esse est inesse: vnde esse suum non est ad aliud se habere, sed esse huiusmodi, scilicet quod ad aliquid est, est ad aliud se habere. Haec ille.
Et intendit quod ratio relatiui est ad aliud se habere, quarto autem contra Gentiles cap. 14. dicit sic. Quamuis in Deo ponatur esse relatio, non tamen sequitur quod in Deo sit aliquid habens esse dependens: quia earum esse est aliud ab esse substantiae: vnde habent proprium modum existendi secundum propriam rationem, sicut & in alijs accidentibus contingit: quia enim omnia accidentia sunt formae quaedam substantiae superadditae & a principijs substantiae causatae, oportet quod eorum esse sit additum super esse substantiae, & ab ipso dependens, & tanto vniuscuiusque eorum esse est prius vel posterius, quanto forma accidentalis secundum propriam rationem fuerit propinquior substantiae vel magis perfecta, propter quod relatio realiter substantiae adueniens postremum, & imperfectissimum esse habet, postremum quidem, quia non solum praeexigit esse substantiae, sed etiam aliorum accidentium, ex quibus causatur relatio, sicut vnum in quantitate causat aequalitatem, & vnum in qualitate causat similitudinem: imperfectissimum autem quia propria ratio relationis consistit in eo quod ad alterum dicitur: vnde esse eius propter hoc quod substantiae superadditur, non solum dependet ab esse substantiae, sed etiam ab esse alterius, hoc autem in diuinis locum non habet: quia non est in Deo aliquod aliud esse quam substantiae, quicquid enim in Deo est, substantia est: sicut igitur esse sapientiae in Deo non est dependens a substantia: quia esse sapientiae est esse substantiae, ita nec esse relationis est esse dependens neque a substantia, nec ab aliquo exteriori, quia etiam esse relationis est esse substantiae. Haec ille. Elige quam vis responsionem. Et haec sufficiant.