Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit ubique
Et arguitur quod non, Deus non est in loco. igitur non est vbique, antecedens patet: nam secundum Boetium de Hebdomadibus. Communis animi conceptio apud sapientes est incorporalia non esse in loco, consequentia bona est.
In hac quaestione erunt duo articuli, in primo ponentur conclusiones, in secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Deus est in omnibus creaturis non sicut pars essentiae vel accidens, sed sicut agens adest ei, in quod agit. Istam conclusionem probteaSanctus Thomas prima parte. q. 2 artic. 1. sc dicens. Deus est in rebus omnibus, non quidem, sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens adest ei in quod agit, oportet enim omne agens coniungi ei, in quod agit, & sua virtute illud contingere: vnde in 7. Physicorum probatur, quod mouens & motum oportet esse simul, cum autem Deus sit ipsum esse per essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius effectus eius, sicut igniri est proprius effectus ignis. Hunc autem effectum causat Deus in rebus, non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu iresse conseruantur sicut lumen in aere causatur a sole, quandiu aer nluminatus manet, quandiu igitur res habet esse, oport et quod Deus assistat ei secundum modum quo esse habet, esse autem est illud, quod est magis intimum cuilibet, & quod prosundtus inest omnibus, cum sit formale omnium, quae in rebus existunt, oportet quod Deus sit in omnibus rebus, & intime. Haec ille.
Item tertio contra Gentiles cap. 68. sic arguit. Necesse est vt causa agens sit simul cum suo effectu proximo & immediato, in qualibet autem re est aliquis effectus proximus, & immediatus ipsius Dei, ostensum est enim in secundo quod solus Deus potest creare. In qualibet autem reest aliquid, quod per creationem causatur, in rebus quidem corporalibus materia prima, in rebus autem incorporeis simplices earum essentiae, vt apparet ex his, quae in secundo sunt determinata, oportet igitur Deum simul adesse in omnibus rebus, praesertim cum ea, quae de non esse ad esse produxit, continue, & semper in esse conseruet, vt ostensum est. Haec ille.
Secunda conclusio. Deus est vbique non solum sicut in omni re, sed modo speciali est in omni loco. Istam probat prima parte. q. 8. articulo secundo. Cum (inquit) locus sit quaedam re, esse aliquid in loco potest intelligi dupliciter, vel per modum aliarum rerum, id est, sicut aliquid dicitur esse in alijs rebus quocunque modo, sicut accidentia loci sunt in loco vel per modum proprium loci, quomodo sunt locata in loco, vtroque autem modo Deus secundum aliquid est in omni loco, quod est esse vbique, primo quidem sicut est in omnibus rebus, vt dans eis esse & virtutem & operationem, sic etiam est in omni locovt dans ei virtutem locatiuam. Item locata sunt in loco inquantum replent locum, & Deus omnem locum replet, non sicut corpora, corpus enim dicitur occupare locum inquantum non compatitur aliud corpus secum, & per hoc quod Deus est in aliquo loco non excluditur, quin alia sint ibi, immo per hoc replet omnia loca, quia dat esse omnibus locatis, quae replent loca. Haec ille.
Tertia conclusio. Deus generaliter est in omni re triplici modo, scilicet per praesentiam, per essentiam, per potentiam, licet aliquibus specialibus modis sit in aliquibus creaturis.
Istam conclusionem ponit ibidem artic. 3. dicens sic. Deus dicitur esse in aliqua re dupliciter. Vno modo per modum causae agentis, & sic est in omnibus rebus creatis ab ipso. Alio modo sicut obiectum operationis est in operante, quod proprium est operationibus animae secundum quod cognitum est in cognoscente, & desideratum in desiderante. Hoc igitur secundo modo Deus est specialiter in omni creatura, quae cognoscit & diligit ipsum actu vel habitu, & quia hoc habet rationalis creatura per gratiam, immo dicitur hoc modo esse in sanctis per gratiam. In rebus vero alijs ab ipso creatis quomodo sit, considerandum est ex his, quae in rebus humanis esse dicuntur. Rex enim dicitur esse per potentiam suam in toto regno suo, licet non sit vbique praesens. Per praesentiam vero suam dicitur aliquid esse in omnibus, quae sunt in prospectu illius, sicut omnia quae sunt in aliqua domo dicuntur alicui praesentia, qui tamen non est secundum suam substantiam, nisi in aliqua parte domus, secundum vero substantiam vel essentiam dicitur aliquid esse in loco, in quo eius substantia habetur. Fuerunt ergo aliqui, scilicet Manichaei, qui dixerunt diuinae potestati subiecta esse specialia & incorruptibilia, visibilia vero & corruptibilia dixerunt esse subiecta potestati contrarij principij, & ideo contra hoc oportet dicere, quod Deus sit in omnibus per potentiam suam. Fuerunt vero alij qui licet crederent omnia subiecta esse diuinae potestati, tamen diuinam prouidentiam vsque ad haec inferiora non extendebant, ex quorum persona dicitur Iob. 22. Circa cardines coeli versatur, nec nostra considerat, & ideo contra hoc oportet dicere quod est in omnibus per suam praesentiam. Fuerunt vero alij, qui licet dicerent omnia spectare ad diuinam prouidentiam, tamen posuerunt omnia non immediate a Deo creata esse, sed quod immediate creauit primas creaturas, & illae creauerunt alias.
Sed contra hoc oportet dicere quod sit in omnibus per essentiam. Sic igitur est in omnibus per potentiam inquantum omnia eius potestati subduntur, est autem in omnibus per praesentiam, inquantum omnia nuda & aperta sunt oculis eius, est autem in omnibus per essentiam, inquantum adest omnibus, vt causa essendi. Haec ille. Easdem conclusiones ponit primo senten. dist. praesenti. Et sic est finis primi articuli.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguit Scotus, quod media istarum conclusionum inefficacia sunt. Non enim inquit operatio Dei quae attingit continuae intima rei cuiuslibet creatae sufficienter probat, quod Deus sit in omnibus rebus, quod probat primo sic. Agens quanto perfectius est, tanto magis potest agere in aliquod distans a forma, per quam agit, quod patet de sole, qui non mediante radio, sed immediate per formam suam producit formas substantiales in materiis dispositis per calorem mediantibus radijs generatum, licet enim alteratio fiat mediante radio, tamen introductio formae substantialis fit immediate a forma solis, alioquin effectus aequiuocus esset nobilior sua causa, sed manifestum est, quod Deus est agens perfectissimum, poterit ergo agere in distantem effectum, & ita non probatur, quod Deus sit in rebus, quamuis conseruando continue operetur in eis. Et si dicatur quod radius immediate inducit formam substantialem, tamen in virtute solis.
Non valet quidem: quia vel virtus illa est accidens existens in radio, & tunc remanet quod nec radius, nec illa virtus poterit inducere formam substantialem, quae nobilior est illis, vel virtus illa erit ipsamet forma solis, & tunc habetur intentum, quod operatur vbi praesens non est. Secundo. Quicquid perfectionis attribuitur soli, multo fortius debet Deo attribui, sed attribuitur soli operari, Vbi non est nec perse, nec per aliquod medium, dicimus enim quod homo & sol generat hominem, & tamen multi generantur sole in alio haemisperio existente. Similiter etiam in terrae visceribus generantur ferrum, & aurum, & alia mineralia, ad quae radius solis non penetrat, nec etiam calor in superficie terrae ex reuerberatione generatus, talis enim calor non. penetrat vsque in tantam distantiam, in quanta reperiuntur minerae. igitur & Deus poterit operari, vbi non est.
Tertio. Omnipotens suo velle causat quicquid vult, sed ad hoc quod velit, non oportet ipsum esse coniunctum illi quod vult. igitur illud volitum erit causatum & productum absque hoc, quod sit in eo omnipotens, qualis est Deus. Quarto. Prius potest separari a posteriori, sed praesentialitas per operationem, & potentiam prior est coniunctione siue praesentialitati diuinae essentiae cum rebus, quod patet, tum quia extra mundum Deus potest operari, & tamen extra mundum eius essentia non est. Tum quia creatura ordine naturae oportet quod prius sit quam essentia sit sibi praesens, non est autem in illo priori creatura nisi per operationem Dei & actionem eius, & per consequens actio praecedit praesentialitatem essentiae diuinae cum rebus. igitur non oportet essentiam esse praesentem, quia intime operatur. Quinto. Non est propter operationem attribuendum Deo, quod Philosophi negauerunt, sed Philosophi posuerunt duas intelligentias motrices cuiuslibet orbis, & vnam quidem posuerunt in determinata parte orbis, scilicet in oriente, alteram vero quae erat infinitae virtutis secundum eos, erat enim primum principium, & Deum non posuerunt in alio loco, vel situ. ergo non est verum quod agens & mouens sit necessitate in moto.
Sexto. Impossibile est intelligere transitum de contradictorio in contradictorium nisi facta mutatione circa aliquid, sed constat quod Deus intelligitur de non praesente fieri praesens creaturae, quae de nouo fit, sic autem non est propter transmutationem factam in se, sed potius propter productionem creaturae. ergo productio creaturae praeintelligitur praesentialitati diuinae essentiae cum eadem creatura, & per consequens non est formalis ratio illius praesentialitatis. Septimo. Illa propositio septimi Physicorum, quod mouens & motum sunt simul, intelligitur in corporibus, quae coniunguntur per contactum qualitatum actiuarum & passiuarum, non enim oportet quod vnum sit in alio per essentiam, quamuis per qualitates se contingat, sed nos loquimur hic de praesentialitate per essentiam, inquirimus enim quomodo Dei essentia est in rebus. igitur. illa auctoritas non est ad propositum, nec probat intentum. Octauo, quod aliquod agens naturale non possit agere in aliquod distans nisi prius agat in medium, potest esse duplex ratio, prima quidem ordo potentiarum, & propter hoc forma substantialis non potest immediate a tingere ad formarum substantialium productionem vel introductionem, nisi prius lux solaris alteret irradiando, nec tamen forma substantialis agit immediate aliqua actione, qua agit in distans, vbi generat mineralia & plantas, nec tamen potest ibi generare immediate nisi prius radius diffundatur propter ordinem potentiarum, sicut nec voluntas potest exire in actum nisi prius intellectus sit inactu suo, secunda ratio potest esse imperfectio potentiae actiuae, quae procedit de necessitate de imperfecto ad perfectum propter quod oportet quod agens naturale prius agat in medium quam attingat passum quod distat, si ergo tollantur haec duo, scilicet ordo, & imperfectio ab aliqua potentia, tunc non apparet, quare non possit operari vbi praesentialiter non existit, sed manifestum est quod haec duo tolluntur ab omnipotentia Dei. ergo Deus potest agere vbi praesentialiter non existit. Haec Scotus.
Secundo loco arguit Aureolus quod operatio non arguit demonstratiue virtutem operatiuam esse praesentem, vel habere simultatem, aut coexistentiam, aut praesentialitatem positiuam cum operatione vel operato sic. Operatio quantumcunque sit situata non arguit operantem virtutem esse corpoream vel situatam, alioquin sequeretur quod motus non possit esse a virtute abstracta, cuius oppositum demonstratur 8. Phyas sed si operatio existens in corpore argueret virtutem mouentem esse illi corpori coexistentem, & simultanee praesentem, vtpote interius existentem, necessario argueret virtutem illam esse situatam, cum patet ex terminis, quod interius existere vel simultanee praesens in esse formali non sit aliud quam in eodem situ esse. ergo operatio manens in corpore non arguit virtutem operantem esse intimam illi corpori, vel simultanee praesentem, immo stant simul ista duo, scilicet quod ista virtus sit penitus abstracta sic, quod nec sit intra corpus, nec extra, & quod immediate prossuat motio corporis ab eadem, talis enim intimatio aut insistentia omni abstracto a situ repugnat. Sed forte dicetur inquit, quod praesentialitas non est aliquid situale, licet intimitas sit aliquid pertinens ad situm, & ideo praesentialitas cuiuslibet partis corporis probari potest de illa virtute abstracta ex vi operationis, fundabitur enim non super situm, sed super esse, & realitate illius virtutis abstractae, non solum enim situatum situato videtur esse praesens, immo & abstractum abstracto & quaelibet res, ex eo quod res videtur possibilis esse praesens alteri reiiuxta illud Commentator. 8. Physicor. commento. 80. qui dicit quod appropinquationem ad motorem debemus intelligere secundum esse, & non secundum locum, & eodem modo videtur posse dici de praesentialitate. Si vtique sic dicatur, non valet: quia certum est quod praesentialitas est relatio situalis: vnde duo abstracta non possunt appraehendi, vt mutuo praesentia, quod patet: quia non est aliud praesentialitas quam appropinquitas sine medio, sicut eius oppositum, scilicet absentia non est aliud quam elongatic quaedam, & interiacens distantia: vnde cum destructa tota machina corporali nullus possit nisi fantastice appraehendere quod angeli a se distent, vel sint elongati & absentes, sic nec potest appraehendere, quod sint propinqui vel praesentes, & patet quod Commentator vtitur verbo appropinquationis, quod exprimit relationem situalem, & ideo non accipit propinquitatem positiue, sed priuatiue pro non distantia. Haec ille.
Contra tertiam conclusionem arguit dicens, quod tripliciter deficit. Primo quantum ad hoc quod dicit Deum per gratiam esse in rebus sicut obiectum in operante: quia si hoc esset, verum non esset actu in illis, qui actualiter ipsum non diligunt, aut cognoscunt, sed tantum in habitu, cum non actualiter obijceretur eorum intellectui, aut voluntati, sed Augustinus dicit in libus de praesentia Dei ad Dardanum, quod Deus habitator est quorundam non cognoscentium eum, vtpote paruulorum, & non solum in potentia vel habitu, immo in actu, sunt enim actualiter templum Dei. igitur iste modus essendi per gratiam non dicitur secundum quod obiectum est in cognoscente, vel diligente.
Secundo ad idem. In solis bonis & sanctis dicitur Deus esse per gratiam secundum Augustinus sed per modum obiecti cogniti est in multis non sanctis. igitur idem quod prius. Tertio Augustinus dicit quod anima cum in singulis partibus corporis adsit tota simul, in alijs tamen intensius, in alijs vero remissius operatur. Et magister in praesenti dist. capitulo secundo ait, quod similiter Deus sit in omnibus essentialiter totus, singulariter tamen dicitur esse in sanctis: quia in illis plenius & intensius operatur. ergo non est Deus per modum obiecti cogniti, sed potius per modum specialiter operantis, vbi existit per gratiam.
Secundo dicit, quod deficit quantum ad assignationem praesentiae. Tum quia res creatae non sunt praesentes diuino intuitu obiectiue & terminatiue, est enim sola essentia eius sibi praesens illo modo, qua praesente existente omnis creatura aequiualenter, immo eminenter est sibi praesens. Tum quia si praesentialitas illa referatur ad esse cognitum, sequitur quod diuina essentia non solum est in rebus per praesentiam, immo quod Deus est in sua essentia, cum sit sibi cognita, quod tamen nullus concedit. Tum quia secundum esse cognitum obiectum dicitur esse per praesentiam in cognoscente, & non econuerso, & sic Deus non erit in rebus, per praesentiam, sed potius res in Deo. Vnde patet quod praesentialitas, secundum quam Deus est in rebus, non dicitur accipi pro praesentia intuitus seu conspectus tunc enim improprie diceretur Deus per praesentiam in rebus, sed res dicentur esse in eius praesentia & aspectu.
Tertio dicit, quod deficit quantum ad illam modum essendi, qui est per potentiam sicut rex in regno, talis enim modus est metaphoricus & abusiuus, non enim proprie dicitur rex in regno esse per potentiam: quia talis potentia non arguit regem immediate, sed per aliquem consecutorem mandati regij, non quod sit ibi vere potentia regis, nisi quia appraehenditur a subditis voluntas regia, & obligatio cuiuslibet subiecti, & concordia ad excedendum, & ita non est ibi potentia regis nisi secundum esse rationis: quia quidam respectus, & quaedam habitudo appraehensa, non sic autem dici potest quod Deus per potentiam metaphorice sit in rebus. Quarto dicit illam deficere quantum ad modum, quo Deus est in rebus per essentiam. Adesse inquit in omnibus rebus, vt causa essendi est adesse secundum potentiam & virtutem, sed iste modus potentiae distinguitur a modo, quo Deus est in rebus per essentiam. igitur non bene assignatur iste modus, scilicet quod Deum esse per essentiam in rebus sit adesse omnibus, sicut causa essendi. Haec Aureolus.
Ad primum quidem respondet in plerisque locis Sanctus Thomas praesertim primo sent. praesenti dist. q. 1. artic. 1. ad secundum. Illud (inquit) quod agit per suam absentiam, non est causa proxima eius quod fit, sed remota, virtus enim solis imprimitur primo in corpore sibi coniuncto, & sic deinceps vsque ad vltimum, & haec virtus est lumen eius, per quod agit in istis inferioribus vt dicit Auicus Deus autem immediate in omnibus operatur: vnde oportet quod in omnibus sit. Haec ille.
Item prima parte. q. 8. articulo primo ad tertium dicit. Nullius agentis quantumcunque virtuosi actio procedit ad aliquid distans, nisi inquantum in illud agit per media, hoc autem ad maximam Dei virtutem pertinet, quod immediate in omnibus agit, & ita nihil est distans ab eo quasi in se Deum non habeat Haec ille.
Et cum dicit arguens quod accidens non potest inducere formam substantialem, cum sit nobilior accidente, negatur illud, non enim oportet quod agens instrumentale, cuiusmodi est lux vel lumen, sit nobilius effectu producto, sed sufficit quod principale agens sit nobilius effectu producto: vnde Sanctus Thomas tertio contra Gentiles cap. 68. dicit. Quod agit in virtute alterius producit effectum similem non sibi tantum, sed magis ei, in cuius virtute agit, sicut ex actione instrumenti fit in artificiato similitudo artis, ex quo sequitur, quod ex actione formarum accidentalium producuntur formae substantiales inquantum agunt instrumentaliter in virtute substantialium formarum. Haec ille in forma.
Item de veritate q. 27. artic. 4. dicit. Instrumentum habet duas operationes, vnam quae competit ei secundum formam, aliam secundum quod er motum a principali agente, quae transcendit virtutem propriae formae. Idem ponit secundo contra Gentiles cap. 21. & exemplificat de calore qui generat carnem disioluendo & digerendo in virtute animae, quae est principale agens.
Idem ponit de potentia Dei. q. 6. articulo quarto. Corpus (inquit) coeleste aliquem effectum habet ex virtute substantiae spiritualis mouentis, sicut quod est causa vitae, vt patet in animalibus ex putrefactione generatis, & calor inquantum est instrumentum animae vegetabilis agit ad speciem carnis. Et sepissime ponit talia exempla, sicut prima parte. q. 118. articulo primo. Et 4. sentent. dist. 1. q. 1. artic. 4. quaestiuncula prima. Et tertia parte. q. 62. artic. 1. dicit. Duplex est causa agens, scilicet principalis & instrumentalis, principalis quidem operatur per virtutem suae formae, cui assimilatur effectus, sicut ignis calore suo calefacit, causa vero instrumentalis non agit per virtutem suae formae, sed solum per modum, quo mouetur a principali agente: vnde effectus non assimilatur instrumento, sed principaliagenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti, quae est in mente artificis. Haec ille. Ita dico in proposito. Vel potest dici quod lux vel lumen non producit formam substantialem, sed substantia, cui inhaeret lumen: vnde cum aer vel aliud corpus recipit lumen a sole, potest agere non solum in virtute propria, sed in virtute solis, cuius virtutem recipit scilicet lumen, ita quod sol erit agens principale, sed corpus ab eo illuminatum erit agens instrumentale: non enim dico quod lumen sit quod inducit formam substantialem, sed est quo subiectum eius inducit formam substantialem.
Ad secundum negatur minor, & ad probationem dico, quod licet aliquid generetur sole existente in alio haemisperio, non tamen sequitur quod sol non agat mediate ad eius productionem: nam virtus eius recepta est in haemisperio, a quo recessit, & ibi conseruatur eo recedente, scilicet lumen, vel calor in aere, vel etiam stellae, quae a sole in vno haemisperio existente virtutem accipiunt & in haemi sperium aliud influunt, a quo sol recessit,
Cum etiam dicit de mineralibus &c. Dico quod sol transit per medium in viscera terrae, vel lumen, vel calorem, vel aliquam aliam qualitatem, immo secundum multos solemnes Philosophos, omnes planetae dirigunt virtutes suas vsque ad centrum terrae, & propter hoc antiqui vocabant centrum terrae synodum deorum: quia ibi congregabantur infsuentiae omnium planetarum, sicut recitat Dominus Albertus in commento de causis.
Ad tertium dico, quod licet diuinum velle sit causatiuum, nec sit coniunctum secundum situalem commensurationem cuicunque volito, tamen si per illud velle aliquid producatur, oportet quod inter velle & volitum sit contactus virtutis, sicut enim dicit Sanctus Thomas tertio contra Gentiles cap. 6. 8. res incorporea dicitur esse in aliquo loco secundum contactum virtutis, sicut corpus est in loco percontactum quantitatis dimensiuae.
Ad quartum conceditur maior si intelligatur de priori secundum tempus, aut mensuram, non autem de priori secundum naturam, aut rationem, praesertim quando inter prius & posterius non est realis distinctio, huiusmodi autem est in proposito: nam praesentialitas per operationem, & contactum virtutis diuinae non est distincta realiter a praesentialitate essentiae diuinae in rebus, sed solum secundum rationem intelligendi: nam Dei essentia est in rebus per contactum virtutis, qui est operatio vel habitudo consequens operationem, ita quod eadem praesentialitas, scilicet per operationem in rebus, & praesentialitas per essentiam in rebus est eadem habitudo fundata in operatione diuina, vel in contactu diuinae virtutis, & terminata ad creaturas vel econtra: vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 37. q. 2. articu. 3. ad tertium dicit. Cum dicitur Deum esse in rebus, importatur relatio Dei ad creaturas secundum egressum diuinae operationis in eas. Et in principali responsione dicit idem.
Et cum dicit arguens oppositum probando, quod Deus potest operari extra mundum vbi non est. Dico quod sicut non est ibi, ita nec ibi operatur, sed impossibile est eum ibidem operari, nisi simul esset ibi & operaretur ibi. In eodem enim instanti, in quo ibi esset, ibi operaretur, & econtra, sicut in eodem in quo potest operari, potest ibi esse. Cum vlterius dicit, quod creatura ordine naturae prius est &c. Dico, quod licet existentia creaturae sit prior illa praesentialitate, sicut fundamentum relatione quam fundat, tamen illa prioritas non exigit aliqua signa aut instantia in re, quorum vnum correspondeat vni, & aliud alteri, sed solum instantia secundum rationem, ita vt prius intelligatur res esse quam praesens esse, sed hoc non concludit aliquam separationem realem possibilem inter prius & posterius.
Ad quintum dico, quod aliqui Philosophi negauerunt substantias separatas esse in loco: quia ipsi negabant eas immediate agerein corpora, fides autem ponit oppositum. Hanc solutionem ponit Sanctus Thomas primo sent. dist. 31. q. 3. articulo primo in corpore, & in solutione ad vltimum.
Ad sextum conceditur gratis quod productio creaturae praeintelligitur praesentialitati diuinae essentiae cum creatura, primo enim intelligimus diuinam actionem terminari ad creaturam, & post habitudinem, producens & productum, conseruans & conseruatum, negatur tamen vlterior consequentia facta, scilicet operatio diuina praeintelligitur tali praesentialitati. ergo non est ratio illius fundatiua.
Ad septimum dicendum, quod illa propositio intelligitur generaliter de omni mouente respectu sui moti: quia non solum est contactus quantitatum dimensiuarum, nec solum qualitatum actiuarum & passiuarum, immo est alius, sicut enim dicit Sanctus Thomas secundo contra Gentiles capit. 56. Est (inquit) quidam modus contactus, quo substantia intellectualis potest vniri corpori, corpora enim naturalia agendo se alterant, & sic adinuicem vniuntur non solum secundum vltima quantitatis, sed etiam secundum similitudinem qualitatis aut formae, dum alterans formam suam imprimit in alteratum, & quamuis si considerentur solum vltima quantitatis, oporteat in omnibus mutuum esse contactum, si tamen attendatur quantum ad actionem & passionem inuenietur aliqua esse tangentia tantum, & aliqua tacta tantum, corpora enim coelestia tangunt quidem hoc modo elementaria corpora inquantum ea alterant, non autem tanguntur ab eis: quia ab eis non patiuntur, si igitur sint aliqua tangentia, quae in quantitatis vltimis non se tangant dicentur nihilominus tangere inquantum agunt, secundum quem modum dicimus, quod tristans tangit nos. Hoc igitur modo tangendipossibile est vniri substantiam intellectualem corpori percontactum, agunt enim substantiae intellectuales in corpora & mouent ea, cum sint immateriales, & magis in actu existentes, hic autem tactus non est tactus quantitatis, sed virtutis: vnde differt hic tactus a tactu corporeo in tribus primo quia hoc tactu quod est indiuisibile, potest tangere diuisibile, quod in tactu corporeo non potest accidere: napuncto non potest tangi nisi diuisibile, & substantia autem intellectualis quauis sit indiuisibilis potest tangere quantitatem diuiubilem inquantum agit in eam, alio enim modo est punctum indiuisibile, & substantia intellectualis, punctus quidem sicut quantitatis terminus, & ideo habetsitum determinatum in continuo, vltra quem porrigi non potest, substantia autem intellectualis quasi extra genus quantitatis existens: vnde non determinatur ei aliquod indiuisibile quantitatis ad tangendum.
Secundo quia tactus quantitatis est solum secundum vltima, tactus autem virtutis est ad totum quod tangitur, sic enim tangitur sicut patitur & mouetur, hoc autem sit secundum quod est in potentia, potentia autem est secundum totum, & non secundum vltima totius vnde totum tangitur. Ex quo patet tertia differentia: quia in tactu quantitatis qui fit secundum extrema oportet tangens esse extrinsecum ei quod tangitur, & non potest incidere per ipsum, sed impeditur ab eo, tactus autem virtutis qui competit substantijs intellectualibus, cum sit ad intima, facit substantiam tangentem esse intra illud, quod tangitur, & incedentem per ipsam absque impedimento. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo mouens incorporeum perfectius tangit suum mobile quam agens corporale, & perfectius ei adest & praesens & intimum est. Ex quo sequitur, quod illa propositio septimi Physic. non impertinenter ad propositum allegatur.
Ad octauum dicitur, quod maior est insufficiens non sosum enim propter ordinem potentiarum aut imperfectionem est quod agens non possit agere in distans nisi prius agat in medium, sed est alia ratio: quia agens, scilicet est quodammodo actus ipsius passi, & passum est quodammo in potentia ad agens, actus autem & potentia de sua ratione sunt indistantes, & sic patet quid dicendum. Ad argumenta Aureoteles contra eandem conclusionem respondendo negatur minor, non enim verum est, nec patet ex terminis, quod idem sit praesens esse & simul existere, vel intra aliquid esse & in eodem situ situaliter esse, nec praesentia. litas est ratio situalis nisi loquamurde praesentia, aut coexistentia, aut intimitate, aut simultate dimensiua, quam consequitur situs, non autem loquendo de praesentia, aut simultate, vel contactu virtutis quam solum in proposito ponimus. Et ad illud quod additur in argumento, quod duo angeli destructa tota machina corporali &c.
Dico quod ipsi non distarent distantia quantitatis dimensiuae, nec essent proximi per eundem modum, sed tamen si vnus ageret in alium illuminando eum, vel aliter, dico quod ibi esset praesentia immo contactus virtutis, nec est istud fantasticum, sed reale.
Et quia ipse Aureolus inquirit de ista praesentialitate Dei ad creaturam, & de insistentia. ibi ponam haec argumenta eius, probat enim quod illa praesentialitas non est, relatio positiua, scilicet relatio simultatis diuinae essentiae cum creatura, cum tamen superius oppositum dictum sit per me in responsione ad quartum: arguitur igitur sic. Impossibile est concipere simultatem inter aliqua quin concipiatur aliquod fundamentum, in quo sunt simul, vt ea quae sunt simul in tempore, vel situ, vel spacio, vel in aliquo alio, sed realitas diuinitatis & creaturae non sunt simul in aliquo, non enim sunt simul in tempore, vt probatum est alias. Nec in situ, cum Deus abstrahat ab omni situ, nec in locoeadem ratione, nec possunt dici simul in aliquo alio. igitur talis praesentia non est relatio simultatis. Secundo. Impossibile est Deum, aut aliquam rem concipi vt simul existentem cum alia nisi quatenus intelligitur ibi esse, vbi est alia, & per consequens praesentialitas & simultas supponit, quod vtrunque habeat ibi esse vel hic, & sic quod vtrunque sit subiectum situs vel vbi: vnde praesentialitas & simultas non potest intelligi nisi inter duo situata, quorum quodlibet sit hic, & quia in eodem hic dicuntur simul esse vel esse praesentia mutuo: vnde simultas non facit aliquid esse in loco, sed supponit esse in loco, sed manifestum est quod Deus non est subiectum situs, alioquin seipso locaretur & situaretur. ergo non potest dici, quod praesentialitas eius ad creaturam sit relatio simultatis, cum illa situm supponat.
Tertio. Si concipitur coexistentia, aut praesentia, aut simultas inter Deum & creaturas, quasi relatio media, aut ista relatio coexistentiae in creatura fundatur super ipsam absolute, vt res est, & hoc non: quia simultas fundata super re aliqua vt res est facit tantum illam esse simul in essendo rem, non enim est aliud tale coexistere quam vtranque rem esse, hoc autem non sufficit ad praesentialitatem, se cundum quam dicimus, quod Deus est praesens creaturis, talis nanque simultas est inter ea, quae sunt in oriente & occidente, aut quae maxime distant, cum quodlibet eorum sit res. Nec potest dici quod fundatur superrem, vt situata est: quia simultas non fundatur in creaturis inquantum situatae sunt, nisi in ordine ad aliquid aliud, quod sit situatum, cuiusmodi non est Deus. igitur non potest poni talis praesentialitas simultatis inter Deum & creaturam. Quarto. Omne quod intelligitur, vt abstractum in seipso ab omni termino, infra quem sit, & extra quem non sit, ita quod caret huiusmodi terminis & omni intra vel extra in sua realitate, nec aliter concipitur nisi sub ratione mere quidditatiua, per necessitatem abstrahit ab omni simultate ad aliquid situatum: nam talis simultas daret sibi, quod conciperetur cum quodam extra vel intra: vnde conciperetur, vt intra rem & non extra, sed manifestum est quod Deus abstrahit simpliciter ab huiusmodi sicut ratio rosae simpliciter sumptae. igitur non potest concipi cum tali simultate vel coexistentia ad rem situatam. Haec ille.
Ad primum istorum dicitur, quod ista relatio simultatis seu praesentiae Dei ad creaturam non fundatur in vnitate loci, aut temporis, aut situs, sed ex parte creaturae fundatur in creari, vel conseruari, vel quomodolibet aliter operaria Deo, sicut & tangi a diuina virtute, ex parte autem Dei fundatur super agere, vel creare, aut conseruare, sicut & insum tangere diuinae virtutis, vel potius relatio, quam importat ly tangere, dicit enim attingentiam actionis diuinae super creaturam: vnde Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. articulo. 3. dicit. Cum dicitur Deus esse vbique, importatur quaedam relatio Dei ad creaturas fundata super aliquam operationem in creaturas procedentem, per istud autem tangi & tangere Deus & creatura simul sunt, immo illa simuitas, & praesentia, & coexistentia non aliud est quam quod ille contactus actiue sumptus ex parte Dei, vel passiue ex parte creaturae, non enim est ibi contactus mutuus, sed solum ex parte vnius qui tangit, & aliud qui tangitur.
Ad secundum dico, quod argumentum istud procedit de simultate loci, vel temporis, & non de simultate, vel praesentia tangentis & tacti.
Ad tertium dico, quod diuisio est insufficiens, non enim fundatur illa simultas ex parte creaturae super rem inquantum res, nec inquantum situata est, sed inquantum producta, vel conseruata, vel aliter comparata est, & per diuinam actionem attacta.
Ad quartum dico, quod maior habet verum duntaxat de simultate situs, & de intimitate, uel exterioritate, quae attenditur penes situm, non autem de intimitate, vel exterioritate, quae attenditur penes operationem attingentem intrinseca rei vel extrinseca, cuiusmodi est diuina operatio esse rei, & quicquid qualitercunque ad ad esse ei pertinet producendo, vel corseruan so attingens. Ad ea vero quae contra tertiam cone. usionem primo loco inducuntur dicitur, & ad primum quidem negatur prima consequentia. Licet enim ei qui Deum diligit actualiter, vel habitualiter cognoscit, Deus non obijciatur in actu, loquendo de actu secundo qui est operatio, obijcitur tamen eius intellectui aut voluntati in actu primo, qui enim habet habitum respectu alicuius obiecti, iam habet & attingit illud in actu primo, qui est forma vel esse, & potest exire in actum secundum quando vult nisi aliud impediat, & ideo dico quod talis habet Deum penes se non solum in potentia, immo in actu, & est actualiter Dei templum, cuius Deus obijcitur voluntati, aut intellectui vt obiectum cognitum & amatum.
Ad secundum dicitur sicut dictum est superius dist. 16. artic. vltimo. Ibi enim dictum est, quod notitia secundum quam dicitur filius mitti est solum notitia, ex qua procedit amor, quae solum viget in feruentibus diuino amore, per quam, scilicet cognoscunt diuinam bonitatem inquantum est finis, & inquantum est largissime prossuens in eos sua beneficia, & talem notitiam non habent qui amore ipsius non accenduntur, & sunt verba Sancti Thomas primo sent. dist. 16. q. 1. articulo secundo ad quartum. Ex quo patet ad argumentum istud.
Ad tertium dico, quod Deus est in aliquo per gratiam, vt obiectum dilectum & cognitum in diligente & cognoscente non quocunque amore vel qualicunque notitia, secundum quam ipse diligenti se & cognoscenti specialiter infundit & infusam consetuat, & ideo stant simul quod Deus sit per gratiam in aliquo per modum obiecti, & per modum specialiter operantis.
Ad primum quidem negatur antecedens: quia immo creaturae terminat diuinum intuitum, licet secundario velut secunda intellecta, nec arguens probauit efficaciter quod assumit, vt superius patuit.
Ad secundum negatur consequentia. Licet enim diuina essentia sit Deo cognita, non tamen dicitur Deus esse in essentia sua per praesentiam proprie loquendo eo modo, quo dicitur esse in creatura per praesentiam: quia non est ibi realis distinctio, & consequenter nec realis relatio praesentiae ex parte cognoscentis, aut cogniti, sicut est in creaturis, si tamen ad praesentiam per cognitionem dicatur sufficere respectus rationis ex parte cogniti, tunc non apparet multum inconueniens, quod diuina essentia sit sibi praesens per cognitionem vel econtra: nam Augustnus dicit animam semper esse sibiipsi praesentem, & ideo semper se intelligere, nec est inconueniens idem esse in suiipsius praesentia in seipso per praesentiam.
Ad tertium dicitur, quod obiectum cognitum dicitur esse in cognoscente per sui similitudinem, sed cognoscens dicitur esse in cognito inquantum per similitudinem cogniti, quam penes se habet scrutatur intima cogniti, praesertim in cognitione intellectiua. Vnde Sanctus Thomas de veritate q. 1. articulo duodecimo. Nomen (inquit) intellectus sumitur ex hoc quod intima rei cognoscit, est enim intelligere quasi intus legere, sensus enim, & imaginatio sola exteriora accidentia cognoscunt, solus autem intellectus ad interiorem rei pertingit essentiam. Haec ille. Sic ergo patet quomodo cognoscens dicitur esse in cognito per praesentiam.
Ad ea quae tertio loco inducta sunt dicitur, quod licet modus quo rex est in regno per sui potentiam sit metaphoricus & abusiuus, hoc ideo est: quia potentia eius non immediate agit per totum regnum, sed mediantibus ministris, sed diuina virtus & potentia omnia immediate, & intimissime attingit, & omnia immediate operatur, quod qualiter fiat ostendit Sanctus Thomas tertio contra Gentiles cap. 69. In quolibet (inquit) agente est duo considerare, scilicet rem ipsam, quae agit, & virtutem qua agit, sicut ignis calefacit per calorem, virtus autem inferioris agentis inquantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti, per quam agit, vel conseruat eam vel etiam applicat ad agendum, sicut artifex applicat ad proprium effectum, cui tamen interdum, formam non dat, per quam agit instrumentum, nec conseruat, sed dat ei solum motum, oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agentium, agit enim in virtute omnium, & sicut agens infimum inuenitur immediatum actiuum, ita virtus agentis primi inuenitur immediate ad producendum effectum: nam virtus infimi agentis non habet, quod producit hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris agentis, & virtus illius ex virtute superioris, & ita virtus supremi agentis inuenitur ex se productiua effectus quasi causa immediata. Haec ille.
Idem ponit dist. praesenti. q. 1. artic. 1. ad quartum. Respectu (Inquit) eiusdem operationis non potest esse duplex causa proxima eodem modo, sed diuersimode quod sic patet. Operatio reducitur sicut in principium in duo, scilicet in ipsum agentem, & in virtutem agentis, qua mediante est operatio ab agente, quanto autem agens est magis proximum, & immediatum, tanto virtus eius est magis mediata, & primi agentis virtus est immediatissima, quod sic patet in terminis, sint a. bc. tres causae ordinatae ita quod c. sit vltima quae exercet operationem, constat tunc quod c. exercet operationem per virtutem suam, & per virtutem b. & vlterius per virtutem a. vnde si quaeratur quare. c. operatur, respondemus quod per virtutem suam, id est per virtutem. b. & quousque reducatur in virtutem causae primae, in quam docet resoluere Philosophus in posterioribus & in secundo Physicorum, & ita patet quod cum Deus sit prima causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus, sed quia ipsemet est virtus sua, ideo non tantum est immediatum principium operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans, quod in causis alijs non contingit. Haec ille.
Ex quibus patet quare rex per potentiam suam est metaphorice in toto regno, Deus autem cum dicitur esse in omnibus per potentiam suam non abusiue dicitur rebus inesse, sed proprie, vt patet. Illa tamen similitudo de rege non fuit posita ad omnimodam similitudinem declarandum, sed ad ostendendum quomodo alterius rationis est modus essendi in aliquo per potentiam quam per essentiam, cum separentur in rege.
Ad ea quae quarto loco inducuntur dicitur, quod illi modi essendi, scilicet esse in creatura per essentiam, & esse in ea per potentiam, solum distinguuntur ratione ex parte Dei, licet fundentur in eodem, scilicet in diuina operatione: quia enim diuina operatio est in qualibet creatura, ideo Deus dicitur esse in illa creatura per potentiam: quia potentia Dei non deserit operationem, & quia virtus est diuina essentia, ideo consequitur, vt in re etiam sit Deus per essentiam suam secundum Sanctum Thomam primo sen. vbi supra artic. 2. Patet igitur quod arguens solum probat quod ex dictis in tertia conclusione sequitur quod illiduo modi essendi in creatura super eodem fundantur, scilicet operatione, sed non probat quin habeant distinctas rationes: quia vnus illorum immediate fundatur in operatione, scilicet per potentiam, quae dicit principium operationis, alius autem mediate, scilicet qui est per essentiam, quae non dicit principium nisi actus qui est esse, & sic patet quomodo tres modi habent distinctas rationes, ille enim qui dicitur per praesentiam fundatur in diuina cognitione, alij autem in diuina operatione, sed vnus immediate, alius autem consecutiue. Potest etiam aliter dici quod alia differentia est inter duos modos praedictos: nam ille modus essendi in creatura per essentiam attenditur penes hoc quod Deus operatur immediate ipsum esse creaturae, & adest ei vt causa sui esse, sed modus essendi in creatura perpotentiam attenditur penes hoc, quod virtus eius se extendit ad omnia, aliud autem est aliquid esse suppositum immediate operans hunc effectum, & aliud est esse aliquod suppositum virtute illius agere illum effectum, secundum enim concessit Auicens de Deo, non autem primum respectu inferiorum effectuum, Manichaei autem vtrunque negauerunt, & ideo oportuit duos modos essendi imponere, licet vnus alium includat, sicut superius suum inferius.