Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum futura contingentia Deus ipse cognoscat
Et arguitur quod non. Omnis conditionalis, cuius antecedens est necessarium absolute, & consequens est necessarium absolute, sic enim se habet antecedens ad consequens sicut principia ad conclusionem. Ex principijs autem necessarijs non sequitur nisi conclusio necessaria, vt in primo Posteriorum probatur, sed haec est vera conditionalis, si Deus sciuit hoc futurum erit: quia scientia non nisi verorum est, huius autem conditionalis antecedens est necessarium absolute. Tum quia est aeternum. Tum quia significatur vt praeteritum. ergo consequens est necessarium absolute. ergo quicquid scitur a Deo est necessarium, & sic scientia Dei non est contingentium.
In oppositum arguitur: quia dicitur in Psal. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum, sed opera hominum sunt contingentia, vtpote libero arbitrio substantia. ergo Deus scit futura contingentia. In hac quaestione erunt duo articul. In primo videbitur
vnde habet ortum contingentia rerum. In secundo an Deus certitudinaliter cognoscat futura contingentia, & similiter quomodo immutabilitas diuinae scientiae stat cum futurorum contingentia.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Contingentia non oritur in rebus solum propter causas secundas. istam conclusionem ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 19. articulo octauo. Diuina (inquit) voluntas necessitatem quibusdam volitis imponit, sed non omnibus, cuius quidem rationem aliqui assignare voluerunt ex causis medijs: quia ea quae producit per causas medias necessarias sunt necessaria, ea vero quae producit per causas contingentes sunt contingentia. Sed hoc non videtur sufficienter dictum propter duo.
Primo quidem: quia effectus alicuius causae primae est contingens propter aliquam causam secundam, ex eo quod impeditur effectus causae primae per defectum causae secundae, sicut virtus solis propter defectum plantae impeditur, nullus autem defectus causae secundae potest impedire, quin voluntas Dei suum effectum producat.
Secundo quia si distinctio contingentium a necessarijs referatur solum in causas secundas, sequitur hoc esse praeter intentionem & voluntatem diuinam, quod est inconueniens. Haec ille.
Item eadem quaest. articulo tertio ad quartum ostendit quomodo a voluntate diuina, quae est prima causa, licet sit ex necessaria potest sequi effectus contingens, non propter causam secundam.
Ibidem enim dicit. Aliquando (inquit) causa necessaria habet non necessariam habitudinem ad aliquem effectum, quod est propter defectum effectus, & non propter defectum causae, sicut virtus solis habet non necessariam habitudinem ad aliqua, quae contingenter hic eueniunt, non propter defectum virtutis solaris, sed propter defectum effectus non necessario ex causa prouenientis, & similiter quod Deus non ex necessitate velit aliquid eorum, quae vult, non accidit ex defectu diuinae voluntatis, sed ex defectu qui competit volito secundum rationem suam, scilicet quia est tale, vt sine eo esse possit perfecta bonitas Dei, qui quidem defectus consequitur omne bonum creatum. Haec ille.
Et ibidem Ad quintum dicit. Quia causa est ex se contingens oportet quod determinetur ab aliquo exteriori ad effectum, sed voluntas diuina, quae ex se necessitatem habet determinat seipsam ad volitum, ad quod habet habitudinem non necessariam. Haec ille. Ex quo patet, quod de mente eius est quod aliquid contingenter eueniat immediate a causa prima necessaria, scilicet diuina voluntate, cum dicit quod nullum bonum creatum necessario procedit a diuina voluntate, nec diuina voluntas habet ad aliud habitudinem necessariam propter defectum, qui omnem consequitur creaturam. Item secundo contra Gentiles capitulo 23. & 24. ostendit quod Deus, non agit in creaturis ex necessitate naturae, sed per arbitrium voluntatis. Et ca. 28. probat quod in primis diuinis effectibus, scilicet qui non producti sunt per causas secundas nullum debitum inuenitur, nec aliqua necessitas, sed in Posteriorum productione inuenitur debitum, & hoc tripliciter secundum quod ibi declarat. Ostendit etiam ibi, quod in prima rerum creatione nihil de necessitate productum fuit a deo qui solus creabat, nec erat ibi aliqua necessitas nisi ex suppositione finis, vel quantum ad causas formales vel materiales, non autem a causa efficiente, scilicet Deo. In cap. etiam 20. & 30. ostendit quod absoluta necessitas in rebus creatis non est per ordinem ad primum principium, quod per se necesse est esse, scilicet Deum.
Secunda conclusio. Radix contingentiae est diuina voluntas. Istam ponit prima parte q. 19. artic. 8. vbi post verba superius allegata subdit. Quia diuina voluntas quibusdam voluntatis necessitatem imponat & non omnibus, hoc contingit propter efficaciam diuinae voluntatis, cum enim aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam non tantum secundum illud, quod fit, sed secundum modum fiendi vel essendi. ex debilitate enim virtutis actiuae in semine contingit quod filius nascatur dissimilis in accidentibus, quae pertinent ad modum essendi, cum igitur diuina voluntas sit efficacissima non solum sequitur quod fiant ea, quae Deus vult fieri, sed quod eo modo fiant, quo Deus fieri vult; vult autem Deus quaedam fierinecessario, & quaedam contingenter, vt ordo sit in rebus ad complementum vniuersi, & ideo quibusdam effectibus aptauit causas necessarias, quae deficere non possunt, ex quibus effectus de necessitate prouenirent, quibusdam vero aptauit causas contingentes defectibiles, ex quibus effectus contingenter eueniant, non igitur propterea effectus a Deo voliti eueniunt contingenter, quia causae proximae sunt contingentes, sed propterea quod Deus voluit eos contingenter euenire, causas contingentes ad eos praeparauit. Haec ille.
Item de veritate q. 23. artic. 5. praedictas duas conclusiones probat. Voluntas (inquit) diuina non imponit necessitatem rebus omnibus, cuius quidem ratio assignatur a quibusdam ex hoc, quod quod cum voluntas diuina sit omnium mima causa producit quosdam effectus mediantibus causis secundis, quae contingentes sunt & deficere possunt, & ideo effectus contingentiam causae proximae sequitur, non autem necessitatem primae causae, sed hoc videtur esse consonum his qui ponebant a Deo omnia procedere secundum necessitatem naturae, & quod ab vno simplici procedebat immediate vnum habens aliquam multitudinem, & ideo mediate procedebat multitudo. Similiter ab vno immobili omnino dicunt procedere aliquid, quod est immobile secundum substantiam, mobile autem & aliter se habens secundum situm, quo mediante generatio & corruptio primo in istis inferioribus accidit, secundum quam viam non potest poni a Deo immediate causari multiplicitatem & res corruptibiles contingentes, quod est sententiae fidei contrarium, quae ponit multiplicitatem rerum omnium etiam corruptibilium immediate a Deo creatam, vtpote prima indiuidua arborum, & brutorum animalium. Haec ille in forma. Ex quo patet prima conclusio posita. Vlterius subdit. Et ideo oportet aliam principalem rationem assignare contingentiae, cui tamen praeassignata subseruiat, oportet enim patiens assimilari agenti, & ideo si agens sit fortissimum, erit similitudo effectus ad causam agentem perfecta, si autem sit debile, erit similitudo imperfecta, sicut propter fortitudinem virtutis formatiuae in semine filius patri assimilatur non solum in natura speciei, sed etiam in multis accidentibus, econuerso vero propter debilitatem praedictae virtutis deficit dicta assimilatio, vt dicitur in lib.s de Animalibus, voluntas autem diuina est agens fortissimum: vnde oportet eius effectum in omnibus ei assimilari, & non solum vt fiat illud, quod vult Deus fieri, quod est quasi assimilatio secundum rationem speciei, sed vt fiat illo modo, quo Deus vult illud fieri, vt ne essario vel contingenter, cito vel tarde, & est quasi quaedam assimilatio secundum accidentiam, & hunc quidem modum rebus diuina voluntas praefigit ex ordine suae sapientiae, secundum autem quod disponit aliquas res sic vel sic fieri, adaptat eis causas illo modo secundum quod disposuit, quem tamen modum posset rebus inducere etiam illis causis mediantibus, & sic non dicimus, quod aliqui diuinorum effectuum sint solummodo contingentes propter contingentiam causarum secundarum, sed magis propter dispositionem diuinae voluntatis, quae talem ordinem rebus prouidit. Haec ille.
Ex quo patet secundam conclusionem esse de mente eius. Tertia conclusio. Prima radix contingentiae in creaturis secundum rem& secundum rationem est diuinus intellectus, & diuina scientia. Ista patet ex praedictis. Dico autem secundum rem & rationem: quia diuina voluntas est prima radix secundum rem, immo quicquid est, in Deo est prima causa contingentiae creatorum, sed primum secundum rationem est diuinus intellectus & diuina scientia: vnde Sanctus Thomas secundo contra Gentiles capit. 26. ostendit multis rationibus. Quia sicut Deus non agit de necessitate naturae, sic quod eius potentia ad determinatos effectus limitetur, ita nec agit de necessitate scientiae vel intellectus, vt eius scientia vel intellectus ad determinatos effectus solummodo posset extendi, neque ad hos vel illos effectus de necessitate coartatur, immo ibidem reprobat opinionem quorundam dicentium, quod ex hoc quod Deus seipsum intelligit, fuit ab ipso talis rerum dispositio quasi non suo arbitrio limiter singula, & disponat vniuersa, sicut fides catholica profitetur. Et subdit.
Sciendum tamen quod quamuis diuinus intellectus ad certos effectus non coartetur, ipse tamen sibi statuit determinatos effectus, quos per suam sapientiam determinate producat. Haec ille. Ex quibus apparet quod mens eius est quod scientia diuina est causa omnis dispositionis in suis effectibus inuentae, sicut est necessitas, contingentia, & huiusmodi, immo quod plus est, de veritate q. 34. artic. 2. dicit. Cum ad operationem tria concurrant, scilicet cognitio, & appetitus, & ipsa operatio, totarratio libertatis ex modo cognitionis dependet, appetitus enim sequitur cognitionem, cum appetitus non sit nisi boni, quod sibi per vim cognitiuam proponitur, & quod quandoque appetitus videatur cognitionem non sequi, hoc ideo est: quia non circa idem accipitur appetitus, & cognitionis iudicium, est enim appetitus de particulari re operabili, iudicium vero rationis est quandoque de aliquo vniuersali, quod est quandoque appetitui contrarium, sed iudicium de hoc particulari operabili, vt nunc nunquam potest esse appetitui contrarium, qui enim vult fornicari, quamuis sciat in vniuersali fornicationem malum esse, tamen iudicat sibi, vt tunc bonum esse hunc fornicationis actum, & sub specie boni ipse eligit, nullus enim intendens ad malum operatur, vt Dionysce dicit, appetitum autem si non sit aliquid prohibens sequitur motus vel operatio, & ideo si iudicium cognitiuae non sit in potestate alicuius, sed sit ei aliunde determinatum, nec appetitus erit in potestate eius, & per consequens nec motus, nec operatio absolute, iudicium autem est in potestate iudicis secundum quod potest de suo iudicio iudicare, de eo enim quod est in nostra potestate. Iudicare autem de iudicio suo est solius rationis, quae super actum suum refsectitur, & qui cognouit habitudines rerum, de quibus iudicat, & per quas iudicat: vnde totius libertatis radix est in ratione constituta: vnde secundum quod aliquid se habet ad rationem, sic se habet ad liberum arbitrium. Haec ille.
Ex quo clare patet, quod prima radix contingentiae in effectu, scilicet quod aliquis effectus possit sequi vel non sequi a causa, non solum est diuina voluntas, immo & intellectus diuinus, nec Deus posset velle diuersa nisi intellectus eius intelligeret diuersa, nec voluntas diuina posset libere aliquid velle vel nolle indifferenter, nisi quia intellectus diuinus potest iudicare hoc esse volendum, & potest iudicare illud non esse volendum. Illud autem quod supra dictum est, quod diuina scientia habet necessariam habitudinem ad res, verum est loquendo de habitudine cognoscentis ad cognitum, non autem loquendo de habitudine producentis ad productum, vel causae ad effectum.
Quarta conclusio. Nullus effectus euenit contingenter a prima causa isto modo quod possit ordinem eius exire. Istam conclusionem intendit Sanctus Thomas prima parte. q. 19. artic. 6. Cum effectus (inquit) conformetur agenti secundum suam formam, eadem ratio est in causis agentibus, quae est in causis formabilibus. In formis autem sic est, quod licet aliquis effectus possit deficere ab aliqua particulari forma, tamen a forma vniuersali nihil deficere potest, potest esse enim aliquid quod non est homo, vel vinum, non autem potest esse aliquid, quod non sit ens, vnde & hoc idem in causis agentibus contingere oportet, potest enim aliquid fieri extra ordinem alicuius causae vniuersalis, sub qua omnes causae particulares compraehenduntur, quia si aliqua causa particularis deficiat a suo effectu, hoc est propter aliam causam particularem impedientem, quae continetur sub ordine causae vniuersalis, vnde effectus ordinem causae vniuersalis nullo modo potest exire, & hoc patet in corporalibus, potest enim impediri quod aliqua stella non inducat suum effectum, sed tamen quicunque effectus ex causa corporea impediente in rebus corporalibus consequatur, oportet quod reducatur per aliquas creaturas medias in vniuersalem virtutem primi coeli. Haec ille.
Idem ponit q. 22. artic. 2. ad primum. Aliter (inquit) est de causa vniuersali, & de causa particulari, ordinem enim causae particularis potest aliquid exire, non autem ordinem causae vniuersalis, non enim subducitur aliquid ab ordine causae particularis nisi per aliquam aliam causam particularem impedientem, sicut lignum impeditur a combustione per actionem aquae, vnde cum omnes causae particulares concludantur sub aliqua causa vniuersali, impossibile est aliquem effectum ordinem causae vniuersalis effugere. Haec ille.
Hanc conclusionem intendit vbicunque dicit, quod effectus trahit necessitatem vel contingentiam a causa secunda, & non a causa prima, vel quod effectus assimilatur in necessitate & contingentia causae suae proximae, & non causae remotae, vt prima parte. q. 14. arti. 13. ad primum vbi sic dicit. Scita a Deo sunt contingentia propter causas proximas, licet scientia Dei, quae est causa prima sit necessariaDicit etiam ibidem, quod licet causa suprema sit necessaria, tamen effectus potest esse contingens propter causam proximam contingenter, sicut germinatio plantae est contingens propter causam proximam, licet motus solis, qui est causa prima, sit necessarius.
Item de veritate. q. 2. artic. 14. ad tertium & quintum dicit, quod effectus sequitur necessitatem proximae causae, quae potest esse medium ad demonstrandum effectum, non autem sequitur necessitatem causae primae, quia potest impediri ex causa secunda, si sit contingens. Idem ponit 1. sent. distin. 38.
Sed contra istum articu. arguit Aureol. multipliciter praesertim contra ea, quae dicta sunt in tertia conclusione & secunda scilicet quod radix contingentiae prima oritur ex diuino intellectu, qui statuit sibi determinatos effectus & ex diuina voluntate a potestate causas contingentes ad producendum effectus contingentes, vel causas potentes deficere. Aureoteles autem vult probare, quod ex nullo actu intrinseco in diuina voluntate existente trahatur illa contingentia. Actus inquit intrinsecus diuinae voluntati fertur simul in vtranque partem contradictionis, & non magis in vnam partem quam in aliam, complacet enim Deus aeque necessitate naturae in creatione mundi sicut non creatione, & aeque vult actu intrinseco, sicut econuerso, quod patet, quia quicquid est possibile Deo, est de necessitate in eo. Nam in necesse esse quicquid est possibile est necessarium, constat autem quod Deus potest complacere & velle non entitatem mundi, saltem potuit ab aeterno, alioquin de necessitate fecisset mundum, & dum mundus non erat suum beneplacitum non fuisset impletum: igitur si potuit ab aeterno velle non entitatem mundi actu intrinseco beneplaciti, & hodie de necessitate vult eam, alias posset aliquid esse in Deo quod actu non esset, & posset aliquid esse Deus, quod actu non est Deus, & secundum hoc necesse est dicere, quod Deus non magis vult de aliqua re contingenti quod fiat quam quod non fiat, sed placet sibi quodcunque fiat, nec desiderat plus vnum quam aliud, sed manifestum est, quod a tali causa non potest dici determinatus effectus sequi, quia qua ratione vnum contradictoriorum sequeretur, eadem ratione sequeretur aliud, vel vtrunque simul, quod est impossibile: ergo nullus effectus contingens producitur ex determinatione diuinae voluntatis, vel diuini intellectus, sic quod illa determinatio sit aliquis modus existens intrinsecus formaliter in Deo. Sed forte dicetur, quod licet actus diuinae voluntatis possit esse ad opposita obiecta, non est tamen in actu nisi ad alterum, & ita actum indifferentem ad obiecta contradictoria determinat ad alterum obiectum, loquendo de obiecto secundario, non autem de obiecto primo. Haec autem determinatio contingens est, & pro eodem instanti aeternaliter posset esse in Deo determinatio ad oppositum, postquam tamen determinatio facta est, mutari non potest. Sa vtique sic dicatur, non valet, illa enim determinatio alicuius ad alterum obiectorum est in Deo, & similiter determinatio illa, qua posset determinasse actum ad alterum possibilis est poni in Deo, vel fuit possibilis ab aeterno, sed qucquid fuit possibile poni in Deo, est actu in Deo positum, alias non esset actus purus, cui nulla potentia admiscetur, nec Deus esset pura necessitas, quod est erroneum: ergo determinatio actus ad vtrunque obiectum est actualis, & actualiter in Deo.
Secundo ad idem. Nunquam natura contingentis mutatur in naturam necessarij, vt dicit Commentator. 12. Metaphys. commen. 39. sed sic respondentem velle contingenter respicit vtranque partem contradictionis: quantumcunque determinetur ad alteram partem, determinatio ad aliam est sibi contingens, & nullo modo impossibilis, constat autem quod nulla determinatio intrinseca est Deo possibilis vel contingens quin actu sibi insit, & de necessitate, relinquitur ergo quod determinatio actus sit ad vtrunque contradictoriorum simul. Tertio. Vbicunque est contingentia necessario potest esse successio vtriusque partis contradictionis, & per consequens ibi possunt interuenire diuersa instantia, quia in eodem instanti non possunt ambo contradictoria, quamuis enim Sortem non currere impossibile sit dum currit, tamen in alio instanti possibile est ipsum non currere propter naturam contingentiae, & ideo hoc habet contingentia Dei sui natura, quod sit possibile aliud instans. Sed secundum istum modum dicendi actus diuinae voluntatis respicit contingenter vtranque partem contradictionis: ergo quantumcunque determinauerit se ab aeterno, possibile erit poni aliud instans, in quo ad oppositum determinare se possit, & ita in aeternitate erit possibile aliud instans ex vi contingentiae, & per consequens aeternitas alterius oppositi & contingentia sibi repugnant: loquendo tamen de aeternitate immutabili, in qua non possit aliud nunc accipi, in quo possibile sit poni alterum oppositum contingens, bene saluaretur immutabilitas, posita contingentia propter nunc aeternitatis est saluare vnum repugnans per aliud, cum contingentia exigat in mensura contingentis aliud nunc esse possibile, & ita diuisibilitatem durationis, aeternitas vero sit quid indiuisibile. Quarto Intelligibile est manente eodem actu voluntatis cadentis super vtranque partem contradictionis, aut possibili cadere, quod transeat super vnam, & non transeat super aliam sine aliqua variatione contingente in actu: quaerendum est enim posito quod actus diuinae voluntatis sit determinatus ad creationem mundi, si fuisset determinatus ab aeterno ad non creandum, vtrum nunc esset aliquid in Deo quod non sit, sed non potest dici quod aliquid, quia secundum hoc Deus careret aliquo, quod posset esse in eo, & esset Deus. Nec potest dici quod nihil, quia si nihil est amplius in Deo quam si determinasset se ad non creandum, huiusmodi determinatio est actu in Deo, constat enim quod si determinasset ad non creandum, huiusmodi determinatio esset in Deo: ergo necesse est quod actus diuinae voluntatis transeat de necessitate & indeterminate super vtranque partem contradictionis. Haec ille.
Contra quartam conclusionem & multa superius recitata arguit Scotus. Ipse quidem & multi alij imponunt Sanct. Doctori, quod mens sua fuerit quod contingentia non habent ortum nisi a causis secundis, & non a causa prima, quo supposito arguit Scotus contra hoc. Quia tunc nihil esset contingens in vniuerso: nam causa secunda non mouet nisi inquantum mouetur a prima, causa autem prima necessario mouet secundum te. ergo causa secunda necessario mouebit, & sic omnis effectus erit necessarius.
Secundo arguit. Quia si sic, tolletur omnis causa secunda pro eo quod causa prima naturaliter prius mouet quam secunda. In illo autem priori causabit necessario & perfecte, cum sit infinitae virtutis, & ita in secundo instanti causa secunda nihil poterit causare nisi idem bis producatur, quod non est intelligibile. Tertio. Quia malum non esset in rebus, pro eo quod nulla perfectio possibilis haberi a toto vniuerso, vel ab aliquo soeciali ente sibi deficeret, quia prima causa cum sit perfectissima causaret in quolibet tantam perfectionem, quantam posset effectus recipere, & ita nihil debitum inesse alicui deesset illi. Ad idem arguit Aureolus Res inquit possunt concipi vt futurae, vel vt positae iam in actu, sed ad quemcunque comparentur iam positae in actu, necessariae sunt, res enim existens in ordine ad causam proximam necessaria est, quia causa non potest eam non causare vel non causasse, ex quod effectus est in actu, si sic etiam ad primam causam comparetur necessaria est, res vero vt futurae comparatae ad causas proximas contingentes sunt, & similiter comparatae ad diuinam scientiam, non enim comparantur sibi vt futurae respectu ipsius, sed vt futurae in seipsis respectu instantis praesentis, vt sic autem nescit eas Deus determinate, immo vt ad vtrunque possibiles: ergo vniformiter contingentes sunt, & ad vtrumlibet per respectum ad diuinam scientiam, & ad suas causas proximas. Secundo. Quia secundum te diuina scientia non habet rationem causalitatis rerum nisi secundum quod habet voluntatem adiunctam, sed secundum te Deus non vult alia a se necessario, vel de necessitate naturae, sed potius contingenter: ergo scientia non est cansarerum necessario. Ad idem Gregorius de Arimino primo, quod ex ista positione sequitur quod simpliciter & absolute loquendo omnia futura necessario erunt, & nihil erit ad vtrumlibet seu contingenter in rebus, quod est manifeste falsum, & contra Philosophiam, & Theologiam, & fidem nostram, nam sic perit libertas arbitrij, & meritum & demeritum, est etiam contra experientiam humanam: nam vt dicit Augutnus 5. de ciuitate Dei. Multa facimus, quae si nollemus non faceremus, quo primitus pertinetlipsum velle, nam si volumus est, & si nolumus non est. Sed quod ista sequantur patet: nam necessario sequitur, omne futurum necessario est futurum a prima causa: ergo quodlibet futurum prima causa necessario causabit, & per consequens quodlibet futurum necessario erit non obstante quod causetur non necessario a causa secunda proxima: nam siue causetur ab ea, siue non, necessario causabitur a causa prima, & sic necessario erit.
Secundo sic. Quia ex illa positione sequitur quod omnia, quae a sola prima causa fienda essent, essent simpliciter necessario fienda ab ea, & quae sola ca sunt facta, priusquam facta fuerunt, fuissent necessario fienda, & sic mundus fuisset necessario fiendus & causandus a Deo, & quorumcunque hominum futurorum animae necessario essent a Deo fiendae, quod est falsum, cum Deus nullam creaturam produxerit aut producturus sit necessario, sed mere contingenter & libere, vt patet consequentia, quia talia non habent contingentiam a causis secundis, cum nullam causam secundam habeant. Tertio sic. Sumo aliquid contingenter futurum a mea voluntate, seu contingenter a me fiendum & sit a. necessario est futurum a causa prima, aut erit sic necessario futurum ab ea, quod siue ego volam illud facere, siue non, nihil minus erit a causa prima, & tunc sequitur quod illud non subest meae potestati, aut solum sub conditione est necessario futurum ab illa: puta si ego velim illud facere, & tunc sequitur quod non plus necessario sit futurum a prima causa quam a me, & cum d me non sit futurum necessario, sed mere contingenter secundum te: ergo nec a prima causa est necessario futurum. Ad idem arguit Adam primo. Quia contra hoc est articulus Parisiensis sic dicens. Quia nihil contingenter eueniet considerando omnes eius causas: error. Et alius articulus sic dicit. Falsum est omnia esse praeordinata a prima causa, quia sic omnia euenirent de necessitate: error.
Ad primum quidem negatur maior. Et ad probationem eius dico, quod argumentum peccat per fallaciam figurae dictionis, mutatur enim quid in ad aliquid: nam cum dicitur velle non entitatem mundi, potuit in Deo esse ab aeterno, in hoc quod dico, velle non entitatem mundi, non solum includitur actus diuinae voluntatis, sed etiam habitudo ad obiectum secundarium scilicet non entitatem mundi, vt ait Sanctus Thomas de veritate. q. 23. arti. 4. & ideo cum illud sumitur sub ista maiore, quicquid est possibile &c. mutatur quid in ad aliquid. De responsione ibidem datae dico, quod aliqua vera dicit. Illa enim solutio ponitur in sententia a Sancto Doctore primo sent. dist. 39. q. 1. arti. 1. & de veritate. q. 2. artic. 13. & q. 23. artic. 4. Et ad primam improbationem illius responsionis dicitur, quod determinatio voluntatis diuinae ad mundi creationem fuit aeternaliter in Deo, cum illa determinatio non aliud dicat nisi actum diuinae voluntatis cum respectu ad obiectum illud volitum, scilicet mundi productionem, sed determinatio ad actum vel obiectum contradictorium non fuit aeternaliter in Deo & fuit possibilis esse in Deo. Sed cum arguit: quicquid fuit possibile poni in Deo, est actu in Deo, sed determinatio ad mundi non entitatem &c. Dico sicut prius quod committitur fallacia figurae dictionis, cum enim dicitur in minori quod determinatio ad hoc &c. ibi includitur relatio ad obiectum.
Ad secundam eodem modo, falsum enim est quod omnis determinatio intrinseca Deo possibilis insit Deo actualiter, determinatio enim dicit vnum actum absolutum & respectum eius ad vnam partem contradictionis, modo licet ille actus absolutus necessario sit in Deo, non tamen illi respectus, penes quorum differentiam actus absolutus diuinae voluntatis dicitur talis determinatio vel talis.
Ad tertiam dico, quod in Deo nulla est contingentia, sed mera necessitas, licet actus diuinae voluntatis contingentes habitudines habeat ad obiecta secundaria, solum enim habet necessariam habitudinem respectu principalis voliti scilicetsuae bonitatis, sed respectu aliorum non habet necessarium ordinem absolute, sed ex suppositione: supposito enim quod Deus aliquid velit, vel voluerit, impossibile est eum non ioluisse, vel non velle, eo quod eius voluntas est immutabilis, vnde huiusmodi necessitas apud Theologos vocatur necessitas immutabilitatis secundum Sanctum Thomam de veritate vbi supra ad primum. Hoc premisso nego maiorem illius argumenti, sicut enim dicit Sanctus Thomas ibidem ad octauum. Successio non importatur si dicimus, Deum posse velle aliquid, vel non velle, si non intelligatur hoc modo, quod supposito ipsum velle aliquid, ponatur postea ipsum non velle, sed hoc includitur per hoc quod ponimus Deum velle aliquid esse necessarium ex suppositione. Et ad 13. ait. Quicunque potest velle & non velle, si possit velle postquam noluit, vel non velle postquam voluit, potest incipere velle, vel desinere velle, & iterum incipere velle, si autem non vult, potest statim incipere velle, sic autem Deus non potest velle propterimmutabilitatem diuinae voluntatis, sed potest velle, & non velle inquantum voluntas sua non obligatur quantum est de se ad hoc, quod velit vel non velit, & sic remanet quod Deum velle aliquid sit necessarium ex suppositione, non autem absolute. Haec ille.
Ex quo patet, quod maior est falsa, tunc enim solum contingentia inducit successionem & diuersa instantia, quando illud quod dicitur contingens, potest habere esse post non esse, aut econtra, non autem illa contingentia, qua illud, quod dicitur contingens potest esse, & potest non esse, sed eo posito in esse non potest desinere esse, & eo posito in non esse nequit incipere esse: cuiusmodi est in proposito.
Ad quartam dico, quod maior est falsa. Idem enim actus diuinae voluntatis potest indifferenter cadere super vtrunque istorum contradictoriorum: Petrus currit, Petrus non currit: & dum cadit super alterum tantum, ita quod non super aliud, non sibi aliquid additur intrinsece, sed solum respectus rationis ad tale vel tale obiectum. Et cum arguitur vel quaeritur, an isti actui diuinae voluntatis iam determinato ad mundi productionem fuisset aliquid additum, si per oppositum fuisset aeternaliter determinatus ad non productionem mundi, & vtrum haberet aliquid Deus in se, quod nunc non habeat, respondetur, quod nihil absolutum esset tunc in Deo, quod non sit modo in eo, sed conceditur quod haberet respectum ad aliud obiectum quam nunc habeat. Et cum probatur, quod immo aliquid fuisset in Deo, quia tunc fuisset in eo derer minatio &c. Dico quod fuisset in eo determinatio ad aliquod obiectum, ad quod nunc non habet determinationem, hoc tamen posset fieri sine acquisitione alicuius absoluti in eo, sed per acquisitionem respectus alicuius. Vnde cum sic arguitur, tunc fuisset in eo determinatio ad hoc, & nunc non est in eo determinatio ad hoc: ergo esset in eo aliquid, quod non est in co, est fallacia figurae dictionis, vt prius dictum fuit.
Ad argumenta contra quartam conclusionem dicitur, quod nec Scotus, nec Aureoelues nec Gregorius nec Adam vadunt directe contra mentem Sancti Doctoris: nam Sanctus Thomas non intendit dicere, quod aliquis effectus necessario fiat & proueniat a causa prima, & contingenter a causa secunda, sicut isti sibi imponunt & false, cum Sanctus Thomas quasi in omnibus libris suis ostendat, quod res creatae processerunt a Deo liberae sine vlla necessitate nisi suppositionis vel consequentiae, vt etiam patuit in probationibus primae, & secundae, & tertiae conclusionum, vbi ipse ponit quod contingentia rerum ortum habet a diuina voluntate, & ponit quod sine quacunque causa secunda diuina voluntas posset producere aliqua contingentia. Intendit ergo Sanctus Thomas dicere quod nullus effectus habet fallibilem vel mutabilem ordinem ad causam primam, vel econtra, sic quod non stant simul quod prima causa sit disposita ad producendum hunc effectum, & ille effectus non eueniat, immo quicunque effectus habet ordinem ad primam causam necessario necessitate suppositionis & consequentiae ab ea eueniet, vnde si prima causa est disposita ad producendum Antichristum, ille necessario producetur necessitate suppositionis, secus est de causis secundis:nam aliquando causa secunda est disposita ad producendum effectum aliquem, & tamen cum hoc stat illum non euenire. Quae autem sit illa dispositio causae primae ad producendum aliquem effectum, ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 23. arti. 2. ad tertium. Duplex est praeparatio, quaedam patientis vt patiatur, & haec praeparatio est in praeparato. Alia est praeparatio agentis vt agat, & haec est in agente, & talis praeparatio est praeconceptio vt agens per intellectum dicitur se praeparare ad agendum, inquantum praeconcipit rationem operis fiendi, & sic Deus ab aeterno praeparauit concipiens rationem ordinis aliquorum in finem. Haec ille.
Item 1. sent. dist. 40. q. 2. arti. 1. ad secundum. Duplex est( inquit) praeparatio, quaedam materiae secundum quod disponitur ad recipiendum formam, quaedam est praeparatio agentis vt sit agens, & ista sicut est in naturalibus inquantum aliquid acquirit dispositionem, per quam agat, ita est in artifice secundum quod concipit formam artificiati, & proponit eam exequi in opere suo, & talis praeparatio est in Deo respectu futurorum. Ex quibus patet quomodo prima causa dicitur praeparata, vel disposita ad agendum, ex hoc quod praeconcipit effectum, & ordinem eius in finem, & similiter potest dici praeparata ex hoc, quod per voluntatem proponit talem effectum tali modo producere: vult etiam Sanctus Thomas quod effectus producti a Deo mediante causa secunda defectiua possunt deficere, & contingenter eueniunt, quia non habent ordinem ad primam causam, nisi mediante secunda, & ideo quia illa secunda causa est contingens, licet prima sit necessaria, oportet quod effectus sit contingens, ita quod si aliqua causa effectus sit contingens, oportet effectum esse contingentem, sed tamen non oportet econuerso, quod si effectus sit contingens, quod oporteat aliquam eius causam esse contingentem, vt in conclusionum probationibus dictum fuit. Vult etiam Sanctus Thomas quod causa prima nullo modo debeat dici contingens, aut eius actio, licet libere causet, vnde primo sent. dist. 43. q. 2. arti. 1. ad quartum. Non est (inquit) dicendum voluntatem Dei esse contingentem aut operationem eius, quia contingentia immutabilitatem importat, quae in Deo proprie nulla est, sed tamen est ibiliber tas voluntatis & operationis prout exigit a voluntate. Haec ille. Vnde ad melius sciendum mentem eius super hoc puncto sciendum, quod ipse 4. sen. dist. 17. q. 1. artic. 1. quaestiuncula tertia sic ait. Duplex est necessitas scilicet necessitas absoluta, & necessitas ex suppositione. De prima quidem necessitate loquendo non est necessarium eum gratiam accipere, qui se sufficienter ad gratiam praeparat, quia nec per se necessitas secundum quam dictum necesse est esse, nequenecessitas coactionis, aut prohibitionis in his, quae diuina voluntate fiunt cadere potest. Loquendo autem de necessitate ex suppositione diuini propositi, quo propter beniuolentam suae bonitatis voluit vnicuique eam communicare secundum suam capacitatem, necessarium est quod cuilibet materiae praeparate forma infundatur, non tamen eodem modo est in omnibus formis, quia formae quae mediantibus secundis agentibus in materiam producuntur, necessario in materia disposita recipiuntur necessitate conditionata in comparatione ad Deum, cuius virtute caetera agentia agunt, sed necessitate absoluta per comparationem ad agentia proxima, quia necessitate naturae agunt propter ordinem diuinitus eis impositum, quem praeterire non possunt. Formae autem quae immediate a Deo inducuntur, non habent necessitatem absolutam ex parte agentis, sed quaedam ex parte recipientis, sicut ex perfectionibus, quae sunt de esse naturae, vt est anima rationalis. Formae autem quae non debentur naturae, sicut gratiae & virtutes, nihil habent de necessitate absoluta, sed solum de necessitate ex suppositione propositi diuini & ordinis. Haec ille.
Ex quo patet quomodo procedit ex falso intellectu verborum eius imponere sibi, quod ipse voluerit effectus omnes, qui causantur a Deo, necessario ab eo causari necessitate absoluta, cum clare ponat, quod Deus in nulla operatione sua ad extra operetur necessario necessitate absoluta, sed solum ex necessitate sursuppositi, quia scilicet necessarium est eum ita facere, si ita proposuit. Tunc venio ad argumenta sigillatim. Et ad primum Scoti dico quod falsum supponit & imponit nobis scilicet quod prima causa necessario moueat necessitate absoluta, immo quicquid mouet, mouet necessario necessitate suppositionis, tunc argumentum nihil valet: nam stat effectum esse contingentem, & tamen produci necessario necessitate suppositionis, vt alias dicetur.
Ad secundum dico primo, quod causa prima prius attingit effectum quam causa secunda considerando virtutem causae, sed considerando supposita agentia dico, quod causa proxima est immediatir effectui quam prima. Dico secundo, quod causa prima prius natura attingeret effectum quam secunda, non tamen in aliquo signopriori ad signum, in quo attingit secunda, nec attingeret necessario nisi ex suppositione, vnde Sanctus Thomas ad istud argumentum in virtute respondet de veritate. q. 5. artic. 9. ad 12. Effectus (inquit) non sequitur ex causa prima nisi posita secunda, vnde necessitas causae primae non inducit necessitatem in effectu, nisi posita necessitate in secunda causa. Et ibidem ad decimum dicit. Actio primae causae quodammodo determinatur ad hunc effectum per causam secundam. Et q. 2. art. 14. ad quintum dicit. Quamuis prima causa vehementius influat quam causa secunda, tamen effectus non completur nisi adueniente operatione causae secundae, & ideo si sit possibilitas ad deficiendum in causa secunda, erit eadem possibilitas ad deficiendum in effectu, quamuis prima causa deficere non possit: sed multo amplius, si prima causa posset deficere, & effectus deficere possent, quia ergoad esse effectus requiritur vtraque causa, vtriusque defectus inducit defectum in effectu, & ideo quaecunque causa ponatur contingens, sequitur effectum esse contingentem, non autem si altera tantum ponatur necessaria, effectus erit no cessarius propter hoc quod ad esse effectus vtraque requiritur, sed quia causa secunda non potest esse necessaria nisi prima sit necessaria, inde est quod necessitatem causae sequitur necessitas in effectu quantum ad necessitatem causae secundae. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo non superfluit causa secunda, & quomodo in nullo priori instanti causa prima facit effectum quam secunda, immo quod vlterius iste effectus productus a causa prima mediante secunda trahit aliquam absolutam necessitatem a causa prima quantumcunque sit necessaria, quia ad hoc quod effectus contingenter eueniat sufficit contingentia alicuius suae causae, nec tamen propter hoc econtra sequitur ex dictis Sancti Thomae quod contingentia causae secundae sit totalis & praecisa causa contingentiae effectus, immo a causa summe necessaria posset effectus contingenter produci, & in hac vltima falsa consequentia seducti sunt isti accusatores Sanctus Thomas.
Ad tertium similiter negatur consequentia, nec probatio valet, quia firmatur in illa falsa suppositione scilicet quod prima causa necessario absolute agat in quocunque omnem perfectionem, cuius est capax.
Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem dico, quod effectus modo est necessarius per comparationem ad causam primam & ad causam secundam: nam quandoque a causa secunda euenit necessario absolute: a causa vero prima necessario solum ex suppositione sui propositi, quandoque autem a causa secunda mere contingenter sine qualicunque necessitate, sed a prima causa euenit necessario ex suppositione. Et tunc cum probatur, quod vniformiter effectus sit necessarius, vel contingens respectu vtriusque causae. Dico quod effectus prout est praesens necessario est , i vtroque necessitate suppositionis, sed effectus qui est futurus nobis est Deo praesens, & ideo Deus infallibiliter nouit eius positionem, vel non positionem, nec ille effectus potest exire ordinem causae primae, si sit praeparata ad producendum illum, potest autem exire ordinem causae secundae: posito quod sit disposita ad eius productionem, & ideo aliter est necessarius respectu primae quam secundae necessitate praedicta.
Ad secundum dico quod scientia non est causa necessaria rerum plus quam voluntas necessitate absoluta, intelligendo de causalitate effectiua. Dico tamen quod scientia diuina necessario attingit omne intelligibile, non tamen voluntas necessario attingit omne volibile, & hoc intendebat Sanctus Thomas prima parte. q. 10. arti. 3. ad sextum cum ait. Diuinum scire habet necessariam habitudinem ad scita, non autem diuinum velle ad volita, quod ideo est, quia Deus habet scientiam de rebus secundum quod sunt in sciente, voluntas autem comparatur ad res secundum quod sunt in seipsis, quia igitur omnia habent necessarium esse secundum quod sunt in Deo, non autem secundum quod sunt in seipsis habent necessitatem absolutam, ita quod sint per se necessaria, ideo propter hoc Deus quaecunque scit, ex necessitate scit, non autemem quaecunque vult, ex necessitate vult. Haec ille. Ad primum Gregorij negatur consequentia. Et ad probationem consequentiae dico, quod Sanctus Thomas non vult, quod omne futurum necessario absolute eueniat a prima causa, immo nihil creatum eueniet ab eo necessario illo modo. Ad secundum negatur consequentia, nec enim animae creandae a solo Deo, nec angeli creati a solo Deo necessario exierunt ab eo nisi ex necessitate sui suppositi, non enim stat voluntatem Dei habere talem ordinem ad futura, quin illa eueniant pro tali mensura, pro qua disponit illa euenire, sed cum tali necessitate stat quod effectus libere & mere contingenter productus sit.
Ad tertium patet per idem. Dico enim quod Deus non est sic determinatus ad producendum velle meum, quod producat illud nisi voluntas mea illud comproducat, negatur tamen consequentia illata quod non magis sit necessarius ordo illius effectus ad Deum quam ad meam voluntatem, quia non stat illum effectum habere habitudinem voliti ad volentem respectu Dei, & quod ille effectus non eueniat: stat tamen illum effectum habere dictam habitudinem ad voluntatem meam, & nunquam poni in esse, & hoc est quod dicit quarta conclusio, quod effectus potest deficere ab ordine causae secundae, non autem ab ordine causae primae, eo facto enim quo aliquid habet talem respectum ad diuinam voluntatem ponitur pro tali mensura, vel poneretur. Ad primum Adae dico, quod illi articuli excommunicant ponentes omnia euenire necessario absolute omnibus causis conpensatis. Hoc autem non ponit Sanctus Thomas vt patet in distinctione quam allegaui quarto sentent. &c.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum sit prima conclusio, quod contingens vt futurum est non potest infallibiliter cognosci, sed secundum quod est in praesenti.
Istam conclusionem probat Sanctus Thomas de veritate. q. 2. art. 12. In nobis (inquit) sunt quaedam potentiae & habitus cognoscitiui, in quibus nunquam falsitas esse potest, sicut sensus scientia, habitus principiorum: quaedam vero in quibus potest esse falsitas: sicut imaginatio, opinio & aestimatio. Ex hoc autem accidit in aliqua cognitione falsitas, quod non est ita in re, sicut appraehenditur, vnde si aliqua vis cognoscitiua est talis, quod nunquam in ea est falsitas, oportet quod suum cognoscibile nunquam deficiat ab eo, quod de ipso cognoscens apprehendit, necessarium autem non potest impediri quin sit antequam fiat, eo quod causae eius sunt immutabiliter ordinatae ad eius productionem, vnde per huiusmodi habitus, quod semper sunt veri, possunt necessaria cognosci, etiam quando sunt futura: sicut cognoscimus futura, in eclipsim, vel ortum solis per veram scientiam, sed contingens impediri potest antequam sit in esse productum, quia tunc non est nisi in causis suis, quibus potest accidere impedimentum, ne perueniant ad effectum, sed postquam iam contingens est, iam non potest impediri, & ideo de contingenti secundum quod est in praesenti potest esse iudicium illius potentiae vel habitus, in quo nunquam falsitas inuenitur, sicut sensus iudicat Sortem sedere dum sedet, vel quando sedet. Ex quo patet, quod contingens vt futurum est per nullam cognitionem, cui falsitas subesse non possit, cognosci potest, vnde cum diuinae scientiae non subsit falsitas, nec subesse possit, impossibile esset quod de contingentibus futuris scientiam haberet Deus: si cognosceret ea vt futura sunt, tunc autem aliquid cognoscitur vt futurum, quando inter cognitionem cognoscentis, & rei euentum inuenitur ordo praeteriti ad futurum. Haec ille.
Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 14. art. 13. dicens. Contingens aliquod potest dupliciter considerari. Vno modo in seipso secundum quod iam actu est, & sic non consideratur vt futurum sed vt praesens, neque ad vtrumlibet contingens, sed vt determinatum ad vnum, & propter hoc potest infallibiliter subdi certae cognitioni, vtpote sensui visus, sicut cum video Sortem sedere. Alio modo potest considerari prout est in sua causa, & sic consideratur vt futurum & vt contingens nondum determinatum ad vnum, quia causa contingens se habet ad opposita, & sic contingens non subditur alicui cognitioni per certitudinem, vnde quicognoscit effectum contingentem in causa sua tantum, non habet de eo nisi coniecturalem cognitionem. Haec ille.
Idem ponit 1. sent. dist. 38. q. 1. arti. 5. Et item 1. contra Gentiles cap. 68. Contingens (inquit) certitudini cognitionis non repugnat nisi secundum quod futurum est, non autem secundum quod praesens est, contingens enim cum futurum est potest non esse, & sic cognitio aestimantis ipsum futurum esse potest falli, falletur enim si non erit quod futurum esse aestimauit, ex quo autem praesens est pro illo tempore, non potest non esse, potest autem in futurum non esse, sed prout futurum est, vnde nihil certitudini sensus deperit, cum quis videt currere hominum, quamuis hoc dictum sit contingens: omnis igitur cognitio quae supra contingens fertur prout est praesens certa esse potest. Haec ille. Idem ponit in quaestionibus de malo. q. 16. artic. 7.
Secunda conclusio. Deus non cognoscit contingentia vt futura sunt, immo aeternaliter cognoscit ea vt sunt in seipsis praesentia. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas de veritate vbi supra subdens post verba proxime allegata. Tunc aliquid cognoscitur vt futurum est, quando inter cognitionem cognoscentis & rei euentum inuenitur ordo praeteriti ad futurum, hic autem ordo non potest inueniri inter cognitionem diuinam & quamcunque rem contingentem, sed semper ordo diuinae cognitionis ad rem quamcunque est sicut ordo praesentis ad praesens, quod quidem hoc modo intelligi potest, si aliquis videret multos transeuntes per vnam viam successiue, & hoc per aliquod tempus in singulis partibus temporis videret praesentialiter aliquos transeuntes, ita quod in toto tempore suae visionis omnes praesentialiter videret, nec tamen omnes sunt praesentialiter, quia tempus suae visionis non est totum simul: si autem sua visio tota posset simul existere: simul praesentialiter omnes videret, quamuis non omnes simul praesentialiter transirent, vnde cum visio diuinae scientiae aeternitate mensuret, quae est tota simul, & tamen totum tempus includit, nec alteri parti temporis deest, sequitur vt quicquid in tempore geritur, non vt futurum, sed vt praesens videat: hoc enim, quod a Deo visum est, est quidem futurum rei alteri, cui succedit in tempore, sed ipsi diuinae visioni, quae non in tempore, sed extra tempus est, non est futurum, sed praesens, ita ergo nos videmus futurum vt futurum, quia visioni nostrae futurum est, cum tempore mensuretur, sed diuinae visioni, quae est extra tempus, non est futurum, sicut & aliter videret transeuntes ille, qui est in ordine transeuntium, qui non videt nisi illos qui ante ipsum sunt, & aliter ille qui extra ordinem transeuntium esset, qui omnes transeuntes simul aspiceret.
Item 1. sent. vbi supra. Diuinus intellectus ab aeterno vnumquodque contingentium intuetur, non solum prout est in causis suis, sed prout est in suo esse determinato: cum enim existente re ipsam rem videat prout est in suo esse determinato aliter cognosceret rem dum est quam antequam fiat, & sic ex rerum euentibus aliquid eius accresceret cognitioni: patet etiam quod Deus ab aeterno non solum vidit respectum sui ad rem, ex cuius potestate res erat futura, sed ipsum esse rei intuebatur, quod qualiter sit euidenter docet Boetius in fine libri de consolatione. Diuina enim cognitio modum aeternitatis habet, qui est esse totum simul sine successione, vnde sicut quamuis tempus sit successiuum, tamen aeternitas est praesens omnibus temporibus vna, & eadem, & indiuisibilis vt nunc stans, ita cognitio sua intuetur omnia tempora, quamuis sibi succedentia vt praesentia sibi, nec aliquid eorum est futurum respectu ipsius sed vnum respectu alterius, vnde secundum Boetium melius dicitur prouidentia quam praeuidentia, quia nihil quasi futurum, sed omnia vt praesentia vno intuitu porro videt quasi ab aeternitatis speculo, sed tamen potest dici praescientia inquantum cognoscit illud, quod futurum est nobis non sibi. Quod vt melius pateat exemplis ostendatur: sint quinque homines, qui successiue in quinque horis quinque contingentia facta videant: possum ergo dicere, quod isti quinque vident haec quinque contingentia successiue praesentialiter: si autem poneretur, quod istarum quinque cognitionum esset vnus actus, posset diciquod vna cognitio esset praesentialiter de omnibus illis cognitis succedentibus: cum ergo Deus vno aeterno intuitu non successiuo omnia tempora videat, omnia contingentia in temporibus diuersis ab aeterno praesentialiter intuetur, non tantum vt habentia esse in cognitione sua: non enim Deus ab aeterno cognoscit de rebus tantum se cognoscere ea, quod est esse in cognitione, sed etiam ab aeterno videt vno intuitu, & videbit singula tempora, & rem talem esse in hoc tempore & in hoc deficere, nec tantum videt hanc rem respectu praecedentis temporis esse futuram, & respectu futuri praeteritam, sed videt illud tempus, in quo est praesens & rem esse praesentem in hoc tempore, quod tamen in intellectu nostro non potest accidere, cuius actus est successiuus secundum diuersa tempora. Haec ille.
Item prima parte. vbi supra. Deus (inquit) cognoscit omnia contingentia non solum prout sunt in suis causis, sed etiam prout vnumquodque eorum est actu in seipso, & licet contingentia fiant in actu successiue, non tamen Deus successiue cognoscit contingentia prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul, quia cognitio sua mensuratur aeternitate, sicut & suum esse: aeternitas autem tota simul existens ambit totum tempus, vt supra dictum est, vnde omnia quae sunt in tempore sunt Deo ab aeterno praesentia non solum ea ratione, qua habet rationes omnium rerum apud se praesentes, vt quidam dicunt, sed quia eius intuitus fertur super omnia ab aeterno prout sunt in sua praesentialitate. Haec ille.
Item de malo vbi supra sic ait. Futura( inquit) dupliciter cognosci possunt vnomodo in seipsis: alio modo in suis causis. In seipsis quidem a nullo cognosci possunt nisi a Deo, cuius est ratio, quia futura prout futura sunt nondum habent esse in seipsis, esse autem & verum conuertuntur, vnde cum omnis cognitio sit alicuius veri, impossibile est, quod aliqua cognitio respiciens futura in ratione futuri cognoscat ea in seipsis: cum autem praesens praeteritum & futurum sint differentiae temporis temporalem ordinem designantes, omne quod qualitercunque est in tempore comparatur ad futura sub ratione futuri, & ideo impossibile est quod aliqua cognitio subiacens ordini temporis cognoscat futura in seipsis, talis autem est omnis cognitio creaturae, vnde impossibile est quod aliqua creatura cognoscat futura in seipsis, sed hoc est prprium solius Dei, cuius cognitio est leuata super totum ordinem temporis, ita quod nulla pars temporis comparatur ad diuinam cognitionem sub ratione praeteriti vel futuri, sed totus discursus temporis, & ea quae per totum tempus aguntur praesentialiter & conformiter eius conspectui subduntur, & eius simplex intuitus super omnia simul fertur prout vnumquodque est in suo tempore, potest autem accipi conueniens similitudo ex ordine locali, quia prius & posterius in motu & tempore consequuntur prius & posterius in magnitudine, vt dicitur 4. Physicorum, ita igitur Deus praesentialiter omnia intuetur, quae comparantur adinuicem secundum ordinem praesentis, praeteriti, & suturi, quod non potest aliquis eorum, cuius intuitus sub hoc ordine temporis cadit, sicut ille qui est in alta sepultura constitutus videt simul omnes transeuntes per viam non sub ratione praecedentis & subsequentis quo ad ipsum, quauis videat quosdam alios praecedere, tamen quicunque in ipsa via constitutus in ordine transeuntium non potest videri nisi praecedentes, vel iuxta se positos. Haec ille.
Idem ponit 1. contra Gentiles cap. 66. vbi posito exemplo de centro & circulo, quod recitatum fuit in praecedenti quaestione subdit. Quicquid igitur in quacunque parte temporis est, coexistit aeterno quasi praesens eidem, licet sit respectu alterius partis praeteritum, vel futurum, aeterno autem non potest aliquid coexistere, nisi toti, quia successionem durationis non habet: quicquid igitur per totum discursum temporis agitur, diuinus intellectus in tota sua aeternitate intuetur quasi praesens, nec tamen quod quadam parte temporis agitur, semper fuit existens. Haec ille.
Tertia conclusio. Licet Deus non cognoscat futura vt futura sunt, tamen ipse cognoscit contingentia esse praesentia sibi, & futura alijs. Pars prima patet ex praedictis, sed secunda probatur, quia Deus non solum cognoscit rerum praesentiam, immo futuritionem & praeteritionem, & omnem rerum adinuicem ordinem, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 2. art. 12. ad octauum dicit. Contingens dum est futurum non habet esse, tamen ex quo potest esse, habet & veritatem, & sic diuinae visioni substat, quamuis etiam Deus cognoscat ordinem vnius ad alterum, & sic cognoscat aliquid esse futurum respectu alterius. Haec ille. Ista etiam pars potest expraeallegatis in 1. senten. haberi, scilicet quomodo Deus videt rem esse futuram respectu huius temporis, & praeteritam respectui lius, & praesentem in tali tempore. Istud etiam ponit 4. contra Gentiles. cap. 66. dicens. Quia ea quae sunt praesentia, praeterita, vel futura nobis Deus cognoscit secundum quod sunt in potentia sua, & in proprijs causis, & in seipsis. Haec ille. Item secunda secundae. q. 171. artic. 6. ad secundum dicit. Diuina praescientia respicit futura secundum duo scilicet secundum quod sunt in seipsis inquantum ea scilicet praesentialiter intuetur, & secundum quod sunt in causis suis inquantum scilicet videt ordinem causarum ad effectus, & quamuis futura contingentia prout sunt in seipsis sint determinata ad vnum, tamen prout sunt in suis causis non sunt determinata, quin aliter posset euenire, & ista duplex cognitio semper in diuino intellectu coniungitur. Haec ille.
Quarta conclusio. Cognitio Dei de futuris est infallibilis & certissima. Istam probat Sanctus Thomas vbi supra de veritate ita dicens. Sicut (inquit) visus noster non fallitur videns contingentia, cum sunt praesentia, & tamen ex hoc non remouetur quin illa contingenter eueniant, ita Deus infallibiliter videt omnia contingentia, siue quae futura, quia sibi non sunt futura, sed ea inspicit esse, tunc quando sunt, vnde ex hoc non remouetur quin contingenter eueniant, difficultas autem in hoc accidit, eo quod diuinam cognitionem significare non possumus nisi per modum nostrae cognitionis significando tempus, vel temporum differentias, si enim significaretur vt est Dei scientia magis deberet dici, quod Deus scit hoc esse quam quod sciat futurum, quia sibi nunquam sunt futura, vnde etiam vt Boetius dicit 5. de consolatione. Cognitio eius de futuris magis proprie dicitur prouidentia quam praeuidentia, quia ea porro quod est longe positus in aeternitatis speculo intuetur, quamuis etiam praeuidentia dici possit propter ordinem eius quod ab eo scitur illis quibus futurum est. Haec ille.
Istam conclusionem formalius probat 1. contra Gentiles. cap. 68. dicens. Omnis cognitio, quae supra praesens fertur, prout est praesens certa esse potest, diuini autem intellectus intuitus ab aeterno fertur in vnumquodque eorum quae temporis cursu peraguntur prout praesens est. Relinquitur ergo quod de contingentibus nihil prohibet Deum ab aeterno infallibilem scientiam habere. Haec ille. Item ibidem. Contingens differt a necessario secundum quod vnumquodque est in sua causa: contingens enim sic in sua causa est, vt non esse ex ea possit & esse: necessarium autem non potest ex sua causa non esse: secundum vero quod vtrunque eorum est in se, non differt quantum ad esse super quo fundatur verum, quia in contingenti secundum quod in se est, non est esse & non esse, sed solum esse, licet vt futurum contingens possit non esse: diuinus autem intellectus ab aeterno cognouit res non solum secundum esse, quod habent in causis suis, sed etiam secundum esse quod habent in seipsis: nihil igitur prohibet ipsum habere cognitionem aeternam de contingentibus & infallibilem. Haec ille.
Item si vnumquodque a Deo cognoscitur, sicut praesentialiter visum, sic necessarium erit esse, quod Deus cognoscit: sicut necessarium est Sortem sedere ex hoc quod videtur sedere, hoc autem non est necessarium absolute velut a quibusdam dicitur necessitate consequentis, sed sub conditione vel necessitate consequentiae: haec enim conditionalis est necessaria: si Sortes videtur sedere, Sortes sedet, vnde & si conditionalis in cathegoricam transferatur, vt dicatur, quod videtur sedere, necesse est sedere: patet eam de dicto intellectam & compositam esse veram, de vero intellectam & diuisam esse falsam, & sic in his & in omnibus similibus, quae Dei scientiam circa contingentia oppugnantes argumentantur secundum compositionem & diuisionem falluntur. Haec ille.
Idem ponit prima parte vbi suprconcludens. Manifestum est (inquit) quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur inquantum subduntur diuino conspectui sua praesentialitate, & sunt futura contingentia suis causis comparata. Haec ille. Idem ponit primo sent. vbi supra. Contingentia (inquit) ad vtrumlibet in causis suis certitudinaliter nullo modo cognosci possunt, sed quando iam efficiuntur in rerum natura: tunc habent in seipsis esse determinatum, tum, & ideo quando sunt in actu certitudinaliter cognosci possunt, vt patet in eo, qui videt Sortem currere, quia dum currit, videt Sortem currere. Haec ille.
Et post multa. Nihil igitur prohibet contingentium ad vtrumlibet Deum certam scientiam habee, cum intuitus eius ad rem contingenter referatur secunlum quod est praesentialiter in actu quandoiam determinatum est & certitudinaliter potest cognosci. Haec ille. Et ibidem ad secundum. Futurum contingens non est determinate veum antequam fiat, quia non habet causam determinatam, & ideo eius certa cognitio haberi non potest ab intellectu nostro, cuius cognitio est in tempore determinato & successiue, sed dum est in actu determinate est verum, & ideo a cognitione, quae est praesens illi actui potest certitudinaliter cognosci, sicut patet de visu corporali, & quia diuina aeternitate mensuratur, quae eadem manens omni tempori praesens est, & ideo vnumquodque contingentium videt prout est in suo actu. Haec ille.
Quinta conclusio. Contingentia ad vtrumlibet futurorum cognitorum a Deo simul stant cum infallibilitate diuinae scientiae, vnum tollit aliud. Ista conclusio sequitur ex probationibus praedictis, & iterum probatur sic primo contra Gentiles. cap. 68. Scientia Dei vera non esset & perfecta, si non hoc modo res euenirent, sicut Deus eas euenire cognoscit, Deus autem cum sit cognitor totius esse, cognoscit vnumquemque effectum, etiam in ordine ad quaslibet suas causas, ordo autem contingentiam ad suas causas proximas est, vt contingenter ex eis proueniant, cognoscit ergo Deus aliqua contingenter euenire: sic igitur diuinae scientiae certitudo & veritas rerum contingentiam non tollit. Haec ille. Idem. Effectus non potest esse necessarius, cuius causa est contingens: contingit autem effectum esse remota causa: effectus autem vltimi causa est & proxima & remota: si igitur proxima fuerit contingens, eius effectum oportet esse contingentem, etiam si causa remota sit necessaria, sicut plantae non necesrio fructificant, quamuis motus solis sit necessarius propter causas intermedias contingentes: scientia autemDei & si sit causa rerum scitarum per ipsam, est tamen causa remota eius: igitur necessitas scitorum contingentiae non repugnat, cum contingat causas medias contingentes esse. Haec ille.
Sexta conclusio. Quodcunque contingens Deus sciuit esse futurum, necessario sciuit illud esse futurum, sic quod ista est necessaria, Deus sciuit Antichristum esse futurum. Istam conclusionem probat ipse in praedictis locis, vnde de veritate. q. 2. artic. 12. probat eam dupliciter. Primo. Quia omne dictum de praeterito si est verum, est necessarium. Secundo. Quia omne aeternum est necessarium, sed hoc esse scitum a Deo est verum ab aeterno: igitur &c. Sed secundum quod ipse ibi recitat ad primam probationem aliqua respondent dicentes, quod haec est contingens, hoc est scitum a Deo, quia quamuis sit praeteritum tamen importat ordinem ad futurum, & ideo non est necessarium, sicut cum dicitur, hoc fuit futurum potest non esse vel fuisse futurum, vt in secundo de generatione & corruptione dicitur, futurus quis incedere non incedet. Sed hoc (inquit) Sanctus Thomas nihil est, quia cum dicitur, hoc fuit futurum: designatur ordo qui est in causis illius rei ad productionem eius: quamuis autem causae. quae sunt ordinatae ad aliquem effectum, possint impediri ne effectus sequatur ex eis, non potest tamen impediri quinfuerint aliquando ad hoc ordinatae, vnde licet quod est futurum, possit non esse futurum, nunquam tamen potest non fuisse futurum. Haec ille.
Eodem modo improbat & quasi in eadem forma istam responsionem 1. sent. vbi supra ad quintum. Et ex alio similiter, quia cum dicitur, hoc est praescitum a Deo: non tantum importatur ordo ad futurum, sed etiam actus quidam, qui significatur vt praeteritus. Haec ille. Prima parte vero. q. 14. artic. 13. ad secundum improbat istam responsionem isto modo dicens. Quia licet illud antecedens importet respectum ad futurum, hoc tamen non tollit ei necessitatem, quia illud, quod habuit respectum ad futurum, necesse est habuisse, licet futurum non sequatur. quandoque. Haec ille.
Sic igitur improbat primam antiquam responsionem: secunda responsio antiquitus talis erat, dicebant enim quidam quod illud dictum vel propositio scilicet hoc futurum est scitum a Deo: est contingens & non necessaria, quia est composita ex contingenti & necessario, scientia enim Dei est necessaria, sed scitum ab eo est contingens quorum vtrunque in dicta propositione includitur, sicut & haec est contingens, Petrus est homo albus, vel Petrus est animal & currit. Sed hoc iterum inquit ipse nihil est, quia veritas propositionis non variatur per necessitatem & contingentiam ex eo quod materialiter in locutione ponitur, sed solum ex principali locutione, in qua fundatur veritas propositionis, vnde eadem ratio necessitatis & contingentiae est in vtraque istarum, ego cogito hominem esse animal, & ego cogito Petrum currere & ideo cum actus principalis, qui significatur in hac propositione, Deus sciuit hoc futurum: sit necessarium, quantumcunque illud quod ponitur materialiter sit contingens, ex hoc non impeditur quin praedicta propositio sit necessaria. Haec ille in de veritate vbi supra. Prima parte vero vbi supra, similiter improbat istam responsionem dicens. Cum dicitur, Deus sciuit aliquid esse futurum: contingens non ponitur ibi nisi sicut materia verbi, & non sicut pars principalis orationis, vel propositionis, vnde eius contingentia vel necessitas nihil refert ad hoc quod propositio sit necessaria vel contingens: vera vel falsa ita enim potest esse verum me dixisse hominem esse asinum, sicut me dixisse Sortem currere, vel Deum esse, & eadem ratio est de necessario, vel de contingenti. Haec ille.
Idem ponit clarius 1. sent. vbi supra dicens. Cum Deus dicitur aliquid praesciuisse: ordo ad futurum designatur vt obiectum, super quod transit actus, est enim sensus, praesciuit hoc id est sciuit hoc esse futurum, quando autem aliquod dictum ponitur vt materia alicuius actus, oportet vt dictum quasi materialiter sumatur & non secundum quod ad significationem rei refertur, vt cum dico, scribo, & iterum currere: ea vero quae sic sumuntur nullam differentiam contingentiae vel necessitatis faciunt in propositione. Tum quia veritas & necessitas propositionis ex principali verbo dependent, in quo intelligitur compositio. Tum etiam, quia dictum hoc modo positum non sumitur vt dictum quoddam tantum, vndae aequalis contingentia vel necessitas est harum duarum, dico Sortem currere, & solem moueri, etiam posito quod dicere sit necessarium, & ita posito etiam quod ordo ad futurum importatus sit mutabilis, nihil impedit de necessitate propositionis. Haec ille.
Tertia responsio dabatur antiquitus quod illa propositio est contingens, quia scitum vel praescitum licet secundum vocem consignificet tempus praeteritum, tamen significat actum diuinum, cui non accidit praeteritio, & ideo sicut Deus potest non praescire, ita potest non praesciuisse. Sed istud non valet, dicit Sanctus Thomas 1. sent. vbi supra, quia quamuis actus diuinus non habeat necessitatem coactionis, habet tamen necessitatem immutabilitatis, loquendo tamen de actibus intrinsecis, vt velle, intelligere & huiusmodi, vnde non est contingens non esse si ponatur esse, & per consequens non potest non esse: iam enim diuina scientia determinata est ad aliquod futurum sciendum pronunc. Istis ergo responsionibus exclusis concludit Sanctus Doctor, quod ista est absolute necessaria: hoc est scitum a Deoputa Antichristum esse futurum, quod confirmat 1. senten. dupliciter dicens. Ideo (inquit) dicendum est quod antecedens, scilicet hoc est scitum a Deo, est necessarium absolute. Tum ex immobilitate actus. Tum etiam ex ordine ad scitum, quia illa res non ponitur subiacere diuinae scientiae nisi dum est in actu, secundum quem terminationem & certitudinem habet: ipsum enim necesse est esse dum est. Haec ille. Eandem conclusionem ponit in summa. Et de veritate.
Septima conclusio. Propositio de futuro contingenti, quod futurum Deus scit, est vno modo necessaria & alio modo non: verbi gratia: sicut si dicamus: futurum hoc, Antichristus erit est scitum a Deo: igitur Antichristus erit, illud consequens est vno modo necessarium: & alio modo non, vnde Sanctus Thomas de veritate: vbi supra sic dicit. Istius conditionalis, si aliquod futurum est scitum a Deo, illud erit, antecedens est necessarium simpliciter, & consequens est necessarium absolute eo modo, quo ad antecedens sequitur, aliter enim est de his quae attribuuntur rei secundum se, aliter de his quae attribuuntur ei secundum quod est cognita, illa enim quae attribuuntur ei secundum se conueniunt ei secundum modum suum, sed illa quae attribuuntur ei, vel quae consequuntur ipsam secundum quod est cognita sunt secundum modum cognoscentis, vnde si in antecedente significetur aliquid, quod pertineat ad cognitionem, oportet quod consequens accipiatur secundum modum cognoscentis & non secundum modum rei cognitae, vt si dicatur, si ego intelligo aliquid, illud est immateriale, non enim oportet vt quod intelligitur sit immateriale nisi secundum quod est in intellectu. Et similiter cum dico, si Deus scit aliquid, illud erit, consequens est sumendum non secundum dispositionem rei in seipsa, secundum modum cognoscentis, quamuis autem res in seipsa sit futura, tamen secundum modum cognoscentis est praesens, & ideo magis dicendum est, si Deus scit aliquid illud esse, quam hoc erit, vnde idem est iudicium de ista, si Deus scit aliquid hoc erit, de hac, si ego video Socratem currere ocrates currit, quorum vtrumque est necessarium dum est. Haec ille.
Idem ponit prima parte. q. 14. arti. 13. ad secundum. Quandocunque (inquit) in antecedente ponitur aliquid, quod pertinet ad actum animae, consequens accipiendum est non secundum quod in se est, sed secundum quod est in anima, aliud enim est esse rei in seipsa, & esse rei in anima, vtputa si dicam, si anima intelligit aliquid, illud est immateriale. Intelligendum est quod illud est immateriale secundum quod intellectum, & non secundum quod est in seipso. Et similiter si dicam, si Deus sciuit aliquid, illud erit, consequens intelligendum est prout est in sua praesentialitate, & sic necessarium est, sicut & antecedens, quia omne quod est quando est, necesse est esse. Haec ille.
Idem dicit 1. sent. vbi supra ad quintum. Antecedens (inquit) dictae conditionalis est necessarium absolute: tum ex immobilitate actus: tum etiam ex ordine ad scitum, quia illa res non ponitur subiacere diquinae scientiae, nisi dum est in actu secundum quem certitudinem & terminationem habet, ipsum enim necesse est esse dum est, & ideo similis est necessitas inferendi in consequente, vt si accipiatur ipsum quod est Sortem currere secundum quod est in actu, & sic terminationem & necessitatem habet, non enim sequitur ex antecedente, nisi secundum quod substat diuinae scientiae, cui subijcitur, prout consideratur principaliter in. suo esse accidentali, vnde etiam sic sumendum est consequens, quomodo patet, quod necessarium est, necesse enim est Sortem currere dum currit. Haec ille.
Item primo contra Gentiles cap. 67. Cum (inquit) dicitur, Deus scit vel sciuit hoc futurum, medium quoddam accipitur inter diuinam scientiam & rem scitam sclicetempus in quo est locutio, respectu cuius quod a Deo scitum est, dicitur futurum, non enim respectu diuinae scientiae est futurum, quae in momento aeternitatis existens ad omnia praesentialiter se habet, respectu cuius si tempus locutionis de medio subtrahatur, non est dicere hoc esse cognitum quasi non existens vt locum habeat quaestio qua quaeritur, an possit non esse, sed cognitum diceretur a Deo, vt iam in sua essentia visum, quo posito non remanet praedictae quaestioni locus, quia quod iam est, non potest quantum ad illud instans non esse: deceptio igitur accidit ex hoc quod tempus in quo loquimur coexistit aeternitati, vel etiam tempus praeteritum, quo designatur cum dicitur, Deus sciuit, vnde habitudo temporis praeteriti vel praesentis aeternitati attribuitur, quod omnino ei non competit, & hoc accidit secundum accidens falli. Haec ille.
Octaua conclusio. Ista consequentia non valet, hoc est futurum: igitur hoc erit. Ista conclusio potest haberi ex probatione sextae conclusionis, & ex illo dicto Aristotelis secundo de generatione scilicet quod futurus quis incedere non incedet, aliquid enim esse futurum non est aliud quam causam aliquam esse inclinatam ad productionem illius, ponatur ergo quod impediatur ne effectum producat, sequitur quod illud est futurum, & tamen nunquam erit. Hanc ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 10. artic. 7. ad secundum dicens. Multi sunt in virtute, & scientia, & voluntate diuina, quae non continentur sub ordine causarum inferiorum: sicut resuscitatio Lazari. Vnde aliquis respiciens ad causas inferiores dicere poterat, Lazarus non resurget, respiciens vero ad causam primam poterat dicere, Lazarus resurget, & vtrumque horum Deus vult scilicet quod aliquid quandoque fit futurum secundum causas inferiores quod tamen non est futurum secundum causam superiorem, vel econtra. Est igitur dicendum, quod aliquando Deus pronunciat aliquid futurum scilicet quod continetur in ordine causarum inferiorum, vtputa secundudispositionem naturae, vel meritorum, quod tamen non fit, quia aliter est in causa superiori, sicut cum praedixit Ezech. Dispone domui tuae, quia morieris & non viues, vt habetur Isa. 37. nec tamen ita euenit, quia aliter fuit ab aeterno in scientia & voluntate diuina. Haec ille.
Item de veritate. q. 2. articu. 11. ad octauum. Deus (inquit) cognoscit ordinem vnius ad alterum, & sic cognoscit aliquid essefuturum respectu alterius, & sic non est inconueniens, quod ponatur quod Deus scit aliquid esse futurum, quod nunquam erit, inquantum scilicetscit aliquas causas ad aliquem effectum esse inclinatas qui non producetur. Haec ille.
Item de veritate. q. 12. artic. 10. ad septimum dicit. Aliquid potest dici esse futurum non solum ex hoc quod ita erit, sed quia ita ordinatum est in causis suis, vt sit futurum, sic enim medicus dicit, iste sanabitur & iste morietur, & si aliter contingat non falsum dixit, sic enim tunc futurum erat ex ordine causarum, quod tamen possibile est impediri, & tunc quod futurum erat consequenter non erit futurum, vnde Philosophus dicit in 2. de generatione, quod futurus quis incedere non incedet. Haec ille in forma, & sic patet ad articulum, Sed contra praedicta arguitur multipliciter. Et primo contra primam conclusionem Durandus arguit sic. Sicut ex causa necessaria sequitur infallibiliter suus proprius effectus, & ideo ea cognita perfecte cognoscitur eius effectus, ita ex causa impedibili non impedita sequitur eius effectus, & ideo cognita causa impedibili, & omnibus quae eam impedire possunt, & insuper illis quae eam impedient, vel non impedient, certitudinaliter potest cognosci quis effectus eueniet, vel quis non eueniet: nunc autem Deus cognoscit causas omnium contingentium suturorum, & omnia quae eas determinare possunt, & quae determinabunt, & insuper cognoscit quae impedire possunt, & quae impedient, vel non impedient: ergo cognoscit certitudinaliter futura contingentia, cognoscendo enim suam essentiam cognoscit causa, futurorum contingentium, & si impedientur, vel non impedientur, Contra secundam conclusionem Aureolus arguit primo. Quia non est verum, quod res futurae actualiter sint praesentes aeternitati, vt supra dicit se probasse. Secundo. Quia dato quod sic esset, adhuc diuinus intellectus non fcrretur in eas vt sic nec haberet earum certam cognitionem, quia sic essent praesentes, constat enim quod diuinus intuitus nullo modo ad aliquid extra se terminatur, sed tantum ad essentiam suam, vt Augstnus dicit 83. quaestionum, quod Deus nihil extra se positum intuetur, sed existentia futurorum est aliquid realiter positum extra Deum: ergo quantumcunque praesentialiter existeret ab aeterno, non ex hoc Deus habebit certam notitiam de futuro contingenti. Tertio. Non magis tribuit diuino intellectui existentia futuri contingentis vt est praesens aeternitati quam cum est praesens in certo tempore, sed futurum contingens iam positum in actu in certo tempore, ex hoc quod est sic praesens, & positum, non dat diuino inter lectui, t certitudinaliter cognoscat ipsum, immo hoc habet intellectus a se, alias vilesceret diuinus intellectus, & mensuraretur a rebus, cum traheret certitudinem ab ipsis: igitur nec futurum praesens aeternitati tribuit diuino intellectui quod certitudinaliter cognoscatur ab eo. Quarto. Quantumcunque res futurae sint praesentes aeternitati, adhuc restat quaerere ex parte diuini intellectus quid est sibi ratio attingendi actualitatem futuri posita in sua praesentialitate, & oportet dicere quod essentia, vel idea, vel voluntas, vel aliquid aliud, sed iste modus dicendi non ponitur: igitur ad propositum nihil nos scire facit.
Quinto sic. Cogitationes hominum succedent sibi in infinitum, & similiter eiulatus damnatorum: si igitur Deus istas existentias intuetur quasi praesentes, aut ipsae vt existentes in diuino intuitu sunt in multitudine finita, aut infinita, non potest darisecundum, quia infinitas & praesentialitas vel actualitas mutuo sibi repugnant. Nec primum potest dici, quia illa multitudo cogitationum, aut eiulationum finitorum consumeretur tempore finito, vltra quod adhuc eiulatus & cogitationes sibi succederent: ergo poni non potest quod diuinus intuitus feratur in res futuras tanquam in praesentialiter existentes. Sexto. Ille intuitus qui fertur praesentialiter in aliquid existens necessario coexistit, & est simultaneus cum illo, in quod fertur, sed manifestum est quod diuinus intuitus cum sit idem, quod sua essentia non coexistit, nec habet aliquam simultatem cum existentijs rerum futurarum, quia nec existentiae illae praesentes sunt aeternitati quando futurae sunt in se, immo nec quando sunt actu habent aliquam simultatem cum diuina essentia, quia ipsa penitus est abstracta, nec est praesens nisi solummodo negatiue, quia nec praeterita, nec futura: ergo nullo modo diuinus intuitus fertur in existentias rerum contingentium futurarum. Septimo. Omnis propositio scita est vera prout est scita, sed haec propositio hoc erit, est de futuro, & vt sic conceditur a te, vt a Deo scita, dicis enim quod Deus scit quod hoc erit, ita quod hoc consequens est necessarium, Deus sciuit hoc futurum: ergo haec propositio est necessaria & vera, hoc erit vt est de futuro, quia vt sic concedis, quod subest diuinae scientiae. Vnde concedendo quod futurum non subest diumae cognitioni, nisi in sua praesentialitate, habes negare istam propositionem, Deus sciuit vel scit hoc futurum esse, vel quod hoc erit, alioquin si haec propositio est scita, hoc erit: de necessitate erit vera & immutabilis, & per consequens futuritio rei est immuti bilis & non solum sua praesentialitas. Et istud est principaliter contra sextam conclusionem.
Octauo sic. Ex notitia attingente rem vt praesentem potest inferri, quod res est in praesenti, & similiter ex scientia quae attingit rem vt praeteritam potest inferri quod praeterijt, & ex illa quae attingit rem vt futuram potest inferri quod erit, vnde sequitur, video Sortem sedere: ergo sedet: quantuncunque sit ibi actuanimae, & sequitur, vidi Sortem sedere: ergo sedit: vel videbo sedere: ergo sedebit. sed secundum te Deus videt futurum in sua praesentialitate: ergo sequitur quod futurum est in praesenti, non solum in praesenti videntis. sed in praesenti proprio: sicut sequitur, video Sortem sedere in sua praesentialitate: ergo psentialiter sedet in se, vnde si Deus ab aeterno vidit Sortem sedentem in sua praesentialitate, sequeretur quod ab aeterno praesentialiter sedisset in seipso. Contra conclusionem quartam arguit sic primo. Quandocunque consequens est necessarium ex suppositione, si antecedens est necessarium absolute, consequens erit necessarium absolute, vt si ponitur, quod Sortes sit homo: sequitur quod sit animal necessitate absoluta, quia quod supponebantur erat necessarium absolute: cum autem diuina scientia non sit contingens, sed quoddam absolute necessarium: igitur si ex illa infertur euentus futurorum, oportet quod sit absolute necessarius.
Secundo ad idem. Quandocunque suppositio est immutabilis & ineuitabilis per quodcunque contingentium, si sit necessaria consequentia, impossibile est quod consequens necessario sequens ex tali suppositione sit euitabile quocunque consilio, aut sollicitudine, aut conatu, sed haec suppositio est immutabilis & ineuitabilis, scilicet quin Deus sit praescius futurorum, nec oportet ad tollendam praescientiam consiliari, aut sollicitum esse: ergo consequens quod infertur de necessitate quantumcunque remaneat contingens, erit tamen ineuitabile, & erit fatuum sollicitari de aliquo futuro, quia nihil poterit immutari, siue hoc sit propter necessitatem consequentiae, vel consequentis: igitur illa distinctio de necessitate consequentiae vel consequentis posita in probatione quartae conclusionis non iuuat ad saluandum contingentiam futurorum. Ad idem arguit Gregorius contra illud quod dicitur in eadem conclusione scilicet quod futurum contingens consideratum prout est in sua actuali existentia necessarium est, vult enim probare quod aliquid quod est nunc, potest non esse nunc, sic quod propositio enunciantis ipsum non sit nunc vera. Et arguit sic. Suppono inquit cum alijs, quod est aliqua causa libera, & quod causa libera in hoc differt a naturali, quod causa libera positis omnibus requisitis ad agendum potest agere & potest non agere: naturalis autem non potest non agere, sed necessario agit, sicut patet 9. Metaphysic. tunc sumo aliquam causam liberam, & sit voluntas Petri, quae vocetur 2. quae positis omnibus requisitis ad volendum c. potest elicere volitionem circa c. & potest non elicere. Et suppono aliud satis communiter concessum, quod voluntas potest volitionem producere in instanti: sit ergo b.s instans, in quo omnia requisita ad volendum c. concurrunt, & arguo sic. 2. potest elicere volitionem circa c. in instanti b.s & potest non elicere illam volitionem in instanti bs & a. vel elicit talem volitionem in b. vel non elicit talem volitionem in b. ergo vel a. potest elicere volitionem circa c. in instanti b. & tamen tunc non elicit, vel potest non elicere huiusmodi volitionem in instanti bs & tamen elicit, & vocetur illa volitio. d. & tunc vlterius infero: ergo vel haec propositio. d. non est, potest esse vera in instanti b. & tamen tunc haec est vera d. est, vel haec propositio. d. est, potest esse vera in instanti b. & tamen tunc haec est vera d. non est, & siue hoc detur, siue illud, habetur propositum: antecedens patet, quo ad primam partem ex praesuppositione, quo ad secundam vero patet ex virtute primi principij, consequentia etiam prima clara est, quia si a. elicit huiusinodi volitionem in instanti bs & potest eam elicere in b. & potest eam non elicere in b.s ergo elicit in bs & potest non elicere in b. Eodem modo patet, quod si ipsa non elicit, quod ipsa non elicit & potest elicere. Consequentia etiam secunda est euidens, quia si a. potest non elicere. d. in instanti b. haec potest esse vera, in instanti b.a. non elicit d. & per consequens, haec etiam potest tunc esse vera d. non est, & similiter si a. potest elicere d. in instanti b. haec propositio. a elicit d. potest esse vera in instanti b.s & per consequens etiam haec d. est potest tunc esse vera. Ex quo patet, quod vtraque istarum d. est d. non est diuisim potest esse vera in instanti b. & constat quod altera tantum est vera: si ergo haec sit vera. d. est. ergo tunc ipsa est vera in instanti p. & cum hoc ista d. non est, potest tunc esse vera, quamuis non sit possibile, quod vtraque tunc coniunctim sit vera & simul, sed si affirmatiua sit vera, negatiua est falsa, & econtra, si negatiua sit vera, affirmatiua est falsa. Si quis autem suppositionem praemissam, scilicet quod voluntas potest elicere volitionem in instanti non admitteret, formetur ratio de Deo & aliqua creatura, quam potest Deus in instanti libere producere, & pariter concluditur propositum.
Secundo sic. Sit b. praesens instans, & arguo sic. Haec consequentia non est bona, scilicet Deus potest producere in bs vnum angelum: ergo Deus producit in bs vnum angelum. Ista inquam non est bona in b. & antecedens est verum, vt patet ex suppositionibus, & quia non implicat contradictionem: ergo oppositum consequentis potest simul esse verum cum antecedenti in instanti bs alias contingeret, quod consequens & eius oppositum essent simul falsa in b.s & sic haec Deus non producit vnum angelum in b.s & haec, Deus potest producere vnum angelum in bs possunt simul esse vere in b.s ponatur: igitur in esse & habetur propositum, quia tunc simul dum ista est vera, Deus non producit vnum angelum in b.s ista potest esse vera in b. Deus producit vnum angelum in b. licet ipsa sit falsa, nec possit esse simul vera cum prima. Quia autem prima consequentia sic simpliciter sumpta non sit bona in b.s vt primo assumitur, probatur tripliciter. Primo. Quia si illa esset tunc bona, eadem ratione haec, Deus potest producere duos angelos in b. ergo producit duos angelos in b. Et similiter haec, Deus potest producere tres angelos in b. ergo Deus producit tres in b. & vltra, ergo quotquot potest producere in b.s tot producit in b.s quod tamen est falsum, quia in illo instanti Deus tot producit, quot posset producere tunc.
Secundo. Quia si illa consequentia esset bona, eadem ratione haec esset bona, Deus potest non producere vnum angelum in b. ergo Deus non producit vnum angelum in b.s & per consequens haec etiam esset bona, Deus potest producere vnum angelum in b. & potest non producere vnum angelum in b. ergoDeus producit vnum angelum in b. & non producit vnum angelum in b. sed constat quod ista non est bona, quia antecedens est verum, & consequens implicat contradictionem. Tertio. Quia consequentia non sit bonapatet ex differentia agentis liberi & agentis naturaliter supra praemissa, patet igitur quod res, quae est in b.s potest non esse in bs ad istum sensum, quod non possibile est talem rem non esse nunc, ita quod licet talis res sit in bs tamen possibile est istam esse veram in bs a non est in b.s ex quo sequitur quod contingens dum est necessarium, immo mere contingens, & in quacunque mensura ipsum est, possibile est quod in illa mensura haec sit vera, hoc non est, demonstrando ipsum haec Gregorius. Vontra quintam conclusionem arguitur probando, quod infallibilitas & immutabilitas diuinae scientiae inducat necessitatem rebus scitis, & excludat contingentiam. Primo. Quia in omni necessaria consequentia, si antecedens est immutabile consequens est immutabile, sed scientia necessario infert scitum, sequitur enim scio aliquid esse, igitur illud est, alioquin nescio, sed fallor. Similiter sequitur, Deus scit aliquid futurum, igitur illud erit, antecedens autem est immutabile, si scientia Dei sit immutabilis, igitur necessario scitum erit immutabile, & per consequens contingentia excluditur ab omni suturo.
Secundo. Posse cognoscere aliquid aliter quam sit, est posse decipi vel falli, & similiter posse cognoscere de aliquo, quod erit aliter quam erit, est posse decipi, sicut enim se habet scientia de praesenti ad praesens, sic etiam de futuro ad futurum, sed si res sunt contingentes & non eueniunt de necessitate Deus potest aliter scire res quam erunt, quia & aliter esse possunt, ergo poterit falli, quare si non potest falli, nec potest mutari, oportet quod res de necessitate eueniant. Tertio. Ex maiori de necessario & minori de inesse sequitur conclusio de necessario, sicut patet primo priorum, sed ista maior est de necessario, omne scitum a Deo de necessitate est verum, minor vero de inesse, omne futurum est scitum a Deo, ergo sequitur conclusio de necessitate, scilicet quod omne futurum de necessitate est verum, & per consequens de necessitate eueniet.
Quarto. Omnis causa necessaria quae impediri non potest inducit necessitatem in effectu, & hoc siue sit efficiens siue exemplaris, sed scientia Dei est causa exemplaris rerum, ita quod actualitas eorum quae fietem habet exemplar in Deo, actualitas vero eorum quae non fient non habet exemplar in Deo, ergo de necessitate ista fient, & illa non fient.
Secundo principaliter probatur, quod contingentia rerum ponat mutabilitatem in scientia Dei. Primo quia illud quod ponit in diuina scientia potentiam contradictionis ponit mutabilitatem in ea, res enim ex hoc sunt mutabiles, quia sunt in potentia contradictionis, sed contingentia rerum inducit in Deo potentiam ad sciendum & ad non sciendum, quicquid enim contingit fieri, potest Deus scire, non praenouit autem multa, quae non fient, quae tamen possibilia sunt fieri, & ita multa non scit Deus, quae posset scire, est igitur in eo potentia ad sciendum & non sciendum, & ita mutabilitas.
Secundo. Impossibile est quod aliquid transeat de contradictorio in contradictorium nisi mutatio sit facta alicubi, sed conceditur quod Deus posset esse praescius aliquorum, quorum non est praescius, & econtra non praescius, quorum praescius est propter contingentiam rerum, nam aliter ea quae fiunt non possent non fieri, & sic poneretur aliquorum impossibilitas, aliorum vero necessitas, & nullius contingentia vel mutabilitas, ergo necesse quod alicubi ponatur mutatio cum de non praescio fit praescius, non autem potest pomi in praescitis, quia nondum sunt, igitur illa mutatio erit in Deo. Tertio. Illud in quo potest esse aliquid quod non est, vel non esse aliquid quod est, est mutabile, sed si futura sint contingentia aliquid potest esse in Deo quod non est in eo, scilicet praescientia alicuius, quod non est in futurum, & potest non esse in eo aliquid quod est in eo, scilicet praescientia antichristi, si enim antichristus non eueniret, in Deo non esset eius praescientia, ergo contingentia rerum inducit mutabilitatem in scientia Dei. Contra conclusionem sextam arguit sic Scotus, Quandocunque aliqua conuertuntur in veritate non potest vnum esse verum contingenter & aliud necessario, quia vnum non potest esse verum alio non existente vero, sed velle animam antichristi fore, & scire eam futuram esse conuertuntur, quia anima antichristi non est prius scibilis fore quam sit volita fore, intellectus diuinus enim neuter est de omni futuro ante acceptationem diuinae voluntatis, & per consequens eius determinatio exigit determinationem diuinae voluntatis, igitur cum actus diuinae acceptationis sit non necessarius, sed contingens & liber, alias Deus vellet existentias futurarum creaturarum necessitate naturae, oportet ergo consequenter dicere, quod praescientia cuiuslibet suturi sit contingens & non necessaria. Contra septimam conclusionem arguit Aureolus primo loco sic. In quacunque propositione ponitur aliquid pertinens ad actum animae consequens est accipiendum secundum quod est in anima, vt tu dicis, sed futurum contingens est in diuino intellectu in sua praesentialitate reali secundum quod tu dicis, ergo non debet concedi consequens de futuro, scilicet quod antichristus erit, quod tamen tu concedis.
Secundo arguit contra illam maximam positam in eadem conclusione. Non est inquit simile cum dicitur, si anima intelligit aliquid, illud est immateriale, & cum dicitur, si Deus scit aliquid esse futurum illud erit, in prima enim conditionali non dicitur, quod anima intelligat illud esse immateriale, & ideo non sequitur quod lapis intellectus sit immaterialis in se, sed in secunda dicitur, quod Deus scit antichristum esse futurum, & ideo oportet quod in se sit futurus, vnde sicut si haec esset necessaria, scio lapidem esse immaterialem, de necessitate ista esset vera, lapis est immaterialis, ita oportet quod si ista sit necessaria, Deus scit antichristum esse futurum, de necessitate ista sit necessaria, antichristus est futurus, vel antichristus erit, impossibile enim est quod scientia cadens super hanc propositionem, hoc erit, sit necessaria, quin ista in se sit necessaria, hoc erit.
Tertio arguit probando, quod nulla propositio singularis de futuro contingenti est vera vel falsa, & consesequenter nullo modo necessaria. Arguit ergo sic. In omni consequentia necessaria & immutabili, si antecedens est contingens consequens erit contingens, si vero antetecedens sit necessarium consequens erit necessarium, si vero antecedens sit immutabile & ineuitabile consequens erit ineuitabile, sed ista propositione, antichristus erit, existente vera sequitur de necessitate quod eueniat ita, & quod illius veritas est immutabilis & ineuitabilis, si aliquo modo sit vera, ergo consequens non erit ineuitabile & immutabile, vnde imriutabiliter ita eueniet, & idem potest concludi de omni futuro, igitur omnia futura immutabilia sunt & euitari non possunt, hoc autem dicere dementissimum est, ergo & illud, vnde sequitur scilicet quod aliqua propositio de futuro sit vera, vnde ista non est vera, antichristus erit, similiter nec ista, antichristus non erit, sed bene disiunctiua, scilicet antichristus erit, vel non erit, & quia in isto argumento duo supponit, ideo probat ea. Primum est quod si haec propontio est vera, antichristus erit immutabiliter, & ineuitabiliter est vera. Istud probatdupliciter. Primo sic. Quia si mutari potest ne sit vera, aut mutabitur in illo instanti, in quo est vera, aut in instanti praecedenti, aut in instanti subsequenti, in quo res fiet, aut in illo instanti, in quo res fiet, sed manifestum est quod non potest mutari in instanti in quo est vera, quia tunc pro eodem instanti sens aeternitati quam cum est praesens in certo tempore, sed futurum contingens iam positum in actu in certo tempore, ex hoc quod est sic praesens, & positum, non dat diuino intellectui, t certitudinaliter cognoscat ipsum, immo hoc habet intellectus a se, alias vilesceret diuinus intellectus, & mensuraretur a rebus, cum traheret certitudinem ab ipsis: igitur nec futurum praesens aeternitati tribuit diuino intellectui quod certitudinaliter cognoscatur ab eo. Quarto Quantumcunque res futurae sint praesentes aeternitati, adhuc restat quaerere ex parte diuini intellectus quid est sibi ratio attingendi actualitatem futuri posita in sua praesentialitate, & oportet dicere quod essentia, vel idea, vel voluntas, vel aliquid aliud, sed iste modus dicendi non ponitur: igitur ad propositum nihil nos scire facit.
Quinto sic. Cogitationes hominum succedent sibi in infinitum, & similiter eiulatus damnatorum: si igitur Deus istas existentias intuetur quasi praesentes, aut ipsae vt existentes in diuino intuitu sunt in multitudine finita, aut infinita, non potest darisecundum, quia infinitas & praesentialitas vel actualitas mutuo sibi repugnant. Nec primum potest dici, quia illa multitudo cogitationum, aut eiulationum finitorum consumeretur tempore finito, vltra quod adhuc eiulatus & cogitationes sibi succederent: ergo poni non potest quod diuinus intuitus feratur in res futuras tanquam in praesentialiter existentes. Sexto. Ille intuitus qui fertur praesentialiter in aliquid existens necessario coexistit, & est simultaneus cum illo, in quod fertur, sed manifestum est quod diuinus intuitus cum sit idem, quod sua essentia non coexistit, nec habet aliquam simultatem cum existentijs rerum futurarum, quia nec existentiae illae praesentes sunt aeternitati quando futurae sunt in se, immo nec quando sunt actu habent aliquam simultatem cum diuina essentia, quia ipsa penitus est abstracta, nec est praesens nisi solummodo negatiue, quia nec praeterita, nec futura: ergo nullo modo diuinus intuitus fertur in existentias rerum contingentium futurarum. Septimo. Omnis propositio scita est vera prout est scita, sed haec propositio hoc erit, est de futuro, & vt sic conceditur a te, vt a Deo scita, dicis enim quod Deus scit quod hoc erit, ita quod hoc consequens est necessarium, Deus sciuit hoc futurum: ergo haec propositio est necessaria & vera, hoc erit vt est de futuro, quia vt sic concedis, quod subest diuinae scientiae. Vnde concedendo quod futurum non subest diuinae cognitioni, nisi in sua praesentialitate, habes negare istam propositionem, Deus sciuit vel scit hoc futurum esse, vel quod hoc erit, alioquinsi haec propositio est scita, hoc erit: de necessitate erit vera & immutabilis, & per consequens futuritio rei est immutabilis & non solum sua praesentialitas. Et istud est principaliter contra sextam conclusionem.
Octauo sic. Ex notitia attingente rem vt praesentem potest inferri, quod res est in praesenti, & similiter ex scientia quae attingit rem vt praeteritam potest inferri quod praeterijt, & ex illa quae attingit rem vt futuram potest inferri quod erit, vnde sequitur, video Sortem sedere: ergo sedet: quantuncunque sit ibi actus animae, & sequitur, vidi Sortem sedere: ergo sedit: vel videbo sedere: ergo sedebit. sed secundum te Deus videt futurum in sua praesentialitate: ergo sequitur quod futurum est in praesenti, non solum in praesenti videntis. sed in praesenti proprio: sicut sequitur, video Sortem sedere in sua praesentialitate: ergo persentialiter sedet in se, vnde si Deus ab aeterno vidit Sortem sedentem in sua praesentialitate, sequeretur quod ab aeterno praesentialiter sedisset in seipso. Contra conclusionem quartam arguit sic primo. Quandocunque consequens est necessarium ex suppositione, si antecedens est necessarium absolute, consequens erit necessarium absolute, vt si ponitur, quod Sortes sit homo: sequitur quod sit animal necessitate absoluta, quia quod supponebatur erat necessarium absolute: cum autem diuina scientia non sit contingens, sed quoddam absolute necessarium: igitur si ex illa infertur euentus futurorum, oportet quod lt absolute necessarius.
Secundo ad idem. Quandocunque suppositio est immutabilis & ineuitabilis per quodcunque contingentium, si sit necessaria consequentia, impossibile est quod consequens necessario sequens ex tali suppositione sit euitabile quocunque consilio, aut sollicitudine, aut conatu, sed haec suppositio est immutabilis & ineuitabilis, scilicet quin Deus sit praescius futurorum, nec oportet ad tollendam praescientiam consiliari, aut sollicitum esse: ergo consequens quod infertur de necessitate quantumcunque remaneat contingens, erit tamen ineuitabile, & erit fatuum sollicitari de aliquo futuro, quia nihil poterit immutari, siue hoc sit propter necessitatem consequentiae, vel consequentis: igitur illa distinctio de necessitate consequentiae vel consequentis posita in probatione quartae conclusionis non iuuat ad saluandum contingentiam futurorum. Ad idem arguit Gregorius contra illud quod dicitur in eadem conclusione scilicet quod futurum contingens consideratum prout est in sua actuali existentia necessarium est, vult enim probare quod aliquid quod est nunc, potest non esse nunc, sic quod propositio enunciantis ipsum non sit nunc vera. Et arguit sic. Suppono inquit cum alijs, quod est aliqua causa libera, & quod causa libera in hoc differt a naturali, quod causa libera positis omnibus requisitis ad agendum potest agere & potest non agere: naturalis autem non potest non agere, sed necessario agit sicut patet 9. Metaphysic. tunc sumo aliquam causam liberam, & sit voluntas Petri, quae vocetur a. quae positis omnibus requisitis ad volendum c. potest elicere volitionem circa c. & potest non elicere. Et suppono aliud satis communiter concessum, quod voluntas potest volitionem producere in instanti: sit ergo bs instans, in quo omnia requisita ad volendum c. concurrunt, & arguo sic. a. potest elicere volitionem circa c. in instanti bs & potest non elicere illam volitionem in instanti b.s & a. vel elicit talem volitionem in b. vel non elicit talem volitionem in b. ergo vel a. potest elicere volitionem circa c. in instanti b. & tamen tunc non elicit, vel potest non elicere huiusmodi volitionem in instanti bs & tamen elicit, & vocetur illa volitio. d. & tunc vlterius infero: ergo vel haec propositio. d. non est, potest esse vera in instanti b. & tamen tunc haec est vera d. est, vel haec propositio. d. est, potest esse vera in instanti b.s & tamen tunc haec est vera d. non est, & siue hoc detur, siue illud, habetur propositum: antecedens patet, quo ad primam partem ex praesuppositione, quo ad secundam vero patet ex virtute primi principij, consequentia etiam prima clara est, quia si a. elicit huiusmodi volitionem in instanti b.s & potest eam elicere in bi & potest eam non elicere in bs ergo elicit in b. & potest non elicere in b. Eodem modo patet, quod si ipsa non escit, quod ipsa non elicit & potest elicere. Consequentia etiam secunda est euidens, quia si a. potest non elicere. d. in instanti b.s haec potest esse vera, in instanti b.sa. non elicit d. & per consequens, haec etiam potest tunc esse vera d. non est, & similiter si a. potest elicere d. in instanti b.s haec propositio. a. elicit d. potest esse vera in instanti b. & per consequens etiam haec d. est potest tunc esse vera. Ex quo patet, quod vtraque istarum d. est d. non est diuisim potest esse vera in instanti bs & constat quod altera tantum est vera: si ergo haec st vera. d. est. ergo tunc ipsa est vera in instanti p. & cum hoc ista d. non est, potest tunc esse vera, quamuis non sit possibile, quod vtraque tunc coniunctim sit vera & simul, sed si affirmatiua sit vera, negatiua est falsa, & econtra, si nogatiua sit vera, affirmatiua est falsa. Si quis autem suppolitionem praemissam, scilicet quod voluntas potest elicere volitionem in instanti non admitteret, formetur ratio de Deo & aliqua creatura, quam potest Deus in instanti libere producere, & pariter concluditur propositum.
Secundo sic. Sit b. praesens instans, & arguo sic. Haec consequentia non est bona, scilicet Deus potest producere in bs vnum angelum: ergo Deus producit in b.s vnum angelum. Ista inquam non est bona in b. & antecedens est verum, vt patet ex suppositionibus, & quia non implicat contradictionem: ergo oppositum consequentis potest simul esse verum cum antecedenti in instanti b.s alias contingeret, quod consequens & eius oppositum essent simul falsa in b. & sic haec Deus non producit vnum angelum in b.s & haec, Deus potest producere vnum angelum in b.s possunt simul esse vere in b.s ponatur: igitur in esse & habetur propositum, quia tunc simul dum ista est vera, Deus non producit vnum angelum in b. ista potest esse vera in b. Deus producit vnum angelum in b.s licet ipsa sit falsa, nec possit esse simul vera cum prima. Quia autem prima consequentia sic simpliciter sumpta non sit bona in b. vt primo assumitur, probatur tripliciter. Primo. Quia si illa esset tunc bona, eadem ratione haec, Deus potest producere duos angelos in b. ergo producit duos angelos in b. Et similiter haec, Deus potest producere tres angelos in b. ergo Deus producit tres in b.s & vltra, ergoquotquot potest producere in b. tot producit in b. quod tamen est falsum, quia in illo instanti Deus tot producit quot posset producere tunc. Secundo. Quia si illa consequentia esset bona, eadem ratione haec esset bona, Deus potest non producere vnum angelum in b ergo Deus non producit vnum angelum in b.s & per consequens haec etiam esset bona, Deus potest producere vnum angelum in b. & potest non producere vnum angelum in b. ergo Deus producit vnum angelum in b. & non producit vnum angelum in b. sed constat quod ista non est bona, quia antecedens est verum, & consequens implicat contradictionem. Tertio. Quia consequentia non sit bona patet ex differentia agentis liberi & agentis naturaliter supra praemissa, patet igitur quod res, quae est in b. potest non esse in b.s ad istum sensum, quod non possibile est talem rem non esse nunc, ita quod licet talis res sit in b. tamen possibile est istam esse veram in b. a non est in b.s ex quo sequitur quod contingens dum est necessarium, immo mere contingens, & in quacunque mensura ipsum est, possibile est quod in illa mensura haec sit vera, hoc non est, demonstrando ipsum. haec Gregorius.
Contra quintam conclusionem arguitur probando, quod infallibilitas & immutabilitas diuinae scientiae inducat necessitatem rebus scitis, & excludat contingentiam. Primo. Quia in omni necessaria consequentia, si antecedens est immutabile consequens est immutabile, sed scientia necessario infert scitum, sequitur enim scio aliquid esse, igitur illud est, alioquin nescio, sed fallor. Similiter sequitur, Deus scit aliquid futurum, igitur illud erit, antecedens autem est immutabile, si scientia Dei sit immutabilis, igitur necessario scitum erit immutabile, & per consequens contingentia excluditur ab omni suturo. Secundo. Posse cognoscere aliquid aliter quam sit, est posse decipi vel falli, & similiter posse cognoscere de aliquo, quod erit aliter quam erit, est posse decipi, sicut enim se habet scientia de praesenti ad praesens, sic etiam de futuro ad futurum, sed si res sunt contingentes & non eueniunde necessitate Deus potest aliter scire res quam erunt, quia & aliter esse possunt, ergo poterit falli, quare si non potest falli, nec potest mutari, oportet quod res de necessitate eueniant.
Tertio. Ex maiori de necessario & minori de inesse sequitur conclusio de necessario, sicut patet primo priorum, sed ista maior est de necessario, omne scitum a Deo de necessitate est verum, minor vero de inesse, omne futurum est scitum a Deo, ergo sequitur conclusio de necessitate, scilicet quod omne futurum de necessitate est verum, & per consequens de necessitate eueniet. Quarto. Omnis causa necessaria quae impediri non potest inducit necessitatem in effectu, & hoc siue sit efficiens siue exemplaris, sed scientia Dei est causa exemplaris rerum, ita quod actualitas eorum quae fientem habet exemplar in Deo, actualitas vero eorum quae non fient non habet exemplar in Deo, ergo de necessitate ista fient, & illa non fient.
Secundo principaliter probatur, quod contingentia rerum ponat mutabilitatem in scientia Dei. Primo quia illud quod ponit in diuina scientia potentiam contradictionis ponit mutabilitatem in ea, res enim ex hoc sunt mutabiles, quia sunt in potentia contradictionis, sed contingentia rerum inducit in Deo potentiam ad sciendum & ad non sciendum, quicquid enim contingit fieri, potest Deus scire, non praenouit autem multa, quae non fient, quae tamen possibilia sunt fieri, & ita multa non scit Deus, quae posset scire, est igitur in eo potentia ad sciendum & non sciendum, & ita mutabilitas. Secundo. Impossibile est quod aliquid transeat de contradictorio in contradictorium nisi mutatio sit facta alicubi, sed conceditur quod Deus posset esse praescius aliquorum, quorum non est praescius, & econtra non praescius, quorum praescius est propter contingentiam rerum, nam aliter ea quae fiunt non possent non fieri, & sic poneretur aliquorum impossibilitas, aliorum vero necessitas, & nullius contingentia vel mutabilitas, ergo necesse quod alicubi ponatur mutatio cum de non praescio fit praescius, non autem potest poni in praescitis, quia nondum sunt, igitur illa mutatio erit in Deo.
Tertio. Illud in quo potest esse aliquid quod non est, vel non esse aliquid quod est, est mutabile, sed si futura sint contingentia aliquid potest esse in Deo quod non est in eo, scilicet praescientia alicuius, quod non est in futurum, & potest non esse in eo aliquid quod est in eo, scilicet praescientia antichristi, si enim antichristus non eueniret, in Deo non esset eius praescientia, ergocontingentia rerum inducit mutabilitatem in scientia Dei. Contra conclusionem sextam arguit sic Scotus. Quandocunque aliqua conuertuntur in veritate non potest vnum esse verum contingenter & aliud necessario, quia vnum non potest esse verum alio non existente vero, sed velle animam antichristi fore, & scire eam futuram esse conuertuntur, quia anima antichristi non est prius scibilis fore quam sit volita fore, intellectus diuinus enim neuter est de omni futuro ante acceptationem diuinae voluntatis, & per consequens eius determinatio exigit determinationem diuinae voluntatis, igitur cum actus diuinae acceptationis sit non necessarius, sed contingens & liber, alias Deus vellet existentias futurarum creaturarum necessitare naturae, oportet ergo consequenter dicere, quod praescientia cuiuslibet futuri sit contingens & non necessaria. Contra septimam conclusionem arguit Aureolus primo loco sic. In quacunque propositione ponitur aliquid pertinens ad actum animae consequens est accipiendum secundum quod est in anima, vt tu dicis, sed futurum contingens est in diuino intellectu in sua praesentialitate reali secundum quod tu dicis, ergo non debet concedi consequens de futuro, scilicet quod antichristus erit quod tamen tu concedis.
Secundo arguit contra illanmaximam positam in eadem conclusione. Non est inqur simile cum dicitur, si anima intelligit aliquid, illud est immateriale, & cum dicitur, si Deus scit aliquid esse futurum illud erit, in prima enim conditionali non dicitur, quod anima intelligat illud esse immateriale, & ideo non sequitur quod lapis intellectus sit immaterialis in se, sed in secunda dicitur, quod Deus scit antichristum esse futurum, & ideo oportet quod in se sit futurus, vnde sicut si haec esset necessaria, scio lapidem esse immaterialem, de necessitate ista esset vera, lapis est immaterialis, ita oportet quod si ista sit necessaria, Deus scit antichristum esse futurum, de necessitate ista sit necessaria, antichristus est futurus, vel antichristus erit, impossibile enim est quod scientia cadens super hanc propositionem, hoc erit, sit necessaria, quin ista in se sit necessaria, hoc erit.
Tertio arguit probando, quod nulla propositio singularis de futuro contingenti est vera vel falsa, & consesequenter nullo modo necessaria. Arguit ergo sic. In omni consequentia necessaria & immutabili, si antecedens est contingens consequens erit contingens, si vero antetecedens sit necessarium consequens erit necessarium, si vero antecedens sit immutabile & ineuitabile consequens erit incuitabile, sed ista propositione, antichristus erit, existente vera sequitur de necessitate quod eueniat ita, & quod illius veritas est immutabilis & ineuitabilis, si aliquo modo sit vera, ergo consequens non erit ineuitabile & immutabile, vnde immutabiliter ita eueniet, & idem potest concludi de omni futuro, igitur omnia futura immutabilia sunt & euitari non possunt, hoc autem dicere dementissimum est, ergo & illud, vnde sequitur scilicet quod aliqua propositio de futuro sit vera, vnde ista non est vera, antichristus erit, similiter nec ista, antichristus non erit, sed bene disiunctiua, scilicet antichristus erit, vel non erit, & quia in isto argumento duo supponit, ideo probat ea. Primum est quod si haec propontio est vera, antichristus erit immutabiliter, & ineuitabiliter est vera. Istud probatdupliciter. Primo sic. Quia si mutari potest ne sit vera, aut mutabitur in illo instanti, in quo est vera, aut in instanti praecedenti, aut in instanti subsequenti, in quo res fiet, aut in illo instanti, in quo res fiet, sed manifestum est quod non potest mutari in instanti in quo est vera, quia tunc pro eodem instanti esset vera & non vera, quod est impossibile. Nec in instanti praecedenti: tum quia si in instanti dato est vera, & in omni praecedenti fuit vera, quia si hodie verum est, quod sortes erit cras, etiam heri verum fuit dicere, quod sortes esset cras, & ita si tunc poterat mutari in falsitatem mutaretur in eodem instanti in quo esset vera, & per consequens simul esset vera & non vera:tum quia si instanti praecedenti suam veritatem mutaret in falsitatem, tunc prius mutaretur a veritate quam haberet veritatem, quod nihil est dictu. Nec potest dici, quod mutari posset in aliquo instanti sequenti in tempore signabili inter instans propositionis & instans quo res fiet, quia si in aliquo instanti, vtpote cras falsa sit haec propositio, sortes erit, impossibile est quod fuerit Heri vera, detur enim oppositum scilicet quod heri vera, hodie falsa, hoc erit propter aliquam mutationem factam in re: nulla autem mutatio facta est, quia nondum res est, nec subest alicui potentiae in actu, & per consequens cum nihil immutetur circa rem, nihil immutabitur circa propositionem. Nec potest dici, quod in illo instanti, in quo res fiet vel non fiet immutabitur illa veritas, tum quia veritas transeunt in praeteritum, nam vsque ad illud instans verum fuit, quod sortes erit, quod autem transijt in praeteritum, immutabile est secundum Philosophum. 6. Ethicorum Agatonis sententiam approbantem qui dicit, quod hoc solo priuatur Deus incenita facere quae facta sunt, tum quia si mutetur instans factionis rei, aut hoc erit, quia significatum eius ponetur in esse, & tunc non mutabitur, quia nunquam fuit vera, sed semper falsa: ergo cum non inueniatur instans, in quo possit mutari propositio de suturo a veritate in falsitatem necessario immutabiliter erit vera, si aliquo modo ponatur vera.
Secundo sic ad idem. Illud quo posito pro aliquo nunc in esse de necessitate ponitur pro semper in esse, immutabiliter ponitur inesse, quod patet, quia praedicatum includitur in subiecto, quod enim determinat sibi sempiternitatem in essendo, in nullo tempore mutari potest: vnde immutabilitatem sibi determinat: sed manifestum est, quod si propositio singularis de futuro pro aliquo instanti ponitur vera de necessitate, pro omni instanti ponitur vera, donec veritas illa transeat in praesens, & a praesenti in praeteritum, quia si ista est vera hodie, sortes erit: heri etiam fuit vera, & in millesimum diem ante fuit vera, & quandocunque formetur ab aeterno fuit vera vsque ad illud instans, quo sortes ponetur, & tunc mutabitur veritas a futuritione in praesentialitatem, & erit verum, quod sortes est, & postmodum in praeteritionem, & erit verum deinceps in aeternum, quod sortes fuit: igitur si veritas ponatur in propositione de futuro pro aliquo instanti, veritas illa ponitur aeternaliter permanere, quia & pro toto tempore futuritionis, quod potest imaginari infinitum in ante, permanebit veritas illa in propositione de futuro, deinde in propositione de praesenti, & deinceps in illa de praeterito in infinitum a parte post Tertio ad idem. Futurum non subest potentiae immutare potenti, quia quod futurum est, nihil est: quando vero res ponitur in actu, si ponitur oppositum propositionis, iam in nullo instanti fuit vera propositio de futuro, & sic non erit mutata, si vero ponitur significatum eius, tunc etiam non erit immutata, vnde sicut impossibile est aliquid non esse quando est praesens, & quin praeteritum, ita impossibile est si aliquid sit futurum, & hoc sit verum, quod aliquid sit futurum quin immutabiliter sit futurum, in omnibus enim huiusmodi propositionibus idem praedicatur de se, & sic patet primum, quod in argumento ponebatur. Secundum autem ibidem suppositum, quod etiam est directe contra quartam conclusionem probatur scilicet quod immutabiliter sequatur, si propositio de suturo sit vera, quod eius significatum ponetur: illa nanque consequentia est necessaria, ex cuius opposito sequitur oppositum propositionis formate de futuro, vnde si dicatur. sortes erit. ergo istud eueniet, & ponetur in esse, detur oppositum, non eueniet, nec ponetur in esse, ergo sequitur quod sortes non erit, hoc autem est oppositum illi, sortes erit, quae ponebatur vera, igitur consequentia fuit immutabilis & necessaria. Secundo ad idem. Quando per duas propositiones significatur idem sub alijs terminis, ex vna infertur alia de necessitate. sequitur enim si Marcus disputat, quod Tullius disputat, quia Marcus & Tullius sy nonima sunt, & idem significant, sed futurum & venturum idem significant, ergo de necessitate sequitur, si sortem esse est futurum, quod hoc eueniet, & si haec est vera, sortes erit, sequitur de necessitate istud esse verum, quod sic eueniet. Haec ille.
Quarto arguit sic principaliter. Veritas inquit propositionis sumitur ex entitate rei, quia veritas signi sumitur ex conditione significati, vnde ab eo quod res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur, vt patet in praedicamentis, constat autem quod contingens ad vtrumlibet nullam determinationem habet ad alterum ex ordine adcausas suas. Causae nanque illud respiciunt sub omnimoda indifferentia, tunc ergo primo determinatur contingens ad vtrumlibet, quando actualiter ponitur & existit: actualitas autem quae dat contingenti determinationem potest referri ad omne instans praecedens & distans in ante, vel ad omne instans succedens, & distans per posterius ab illa actualitate: dat ergo actualitas determinationem contingenti in quolibet instanti sequenti actualitatem, quamuis non sit in illis instantibus, vnde semper est determinate verum, quod talis actualitas fuit, non autem determinationem sibi pro aliquo instanti praecedenti, vnde nunquam est determinare, quod erit, trahitur enim determinatio quam dat actualitas contingenti ad instantia sequentia, non autem ad instantia praecedentia, quod probatur, tum quia actualitas respectu instantium sequentium ponit contingens extra suas causas, vnde non remanet infra causalitatem alicuius, nec cadere potest super ipsum actiua potentia, econuerso autem in omnibus instantibus, quae praecedunt relinquitur actualitas contingens infra causalitatem & potentiam suorum principiorum, illa autem sunt ad vtrumlibet & indeterminata, & per consequens determinatio ortum habens ab actualitate trahinon potest ad instantia precedentia. Tum etiam, quia quando aliquid oritur ex aliquo, sequitur ipsum & non praecedit: determinatio autem contingentis oritur ex actualitate, vt dictum est, igitur non potest poni illa determinatio pro instantibus praecedentibus actualitatem, sed pro sequentibus: sic pro quolibet instanti praecedente suam existentiam actualem necessario vtraque pars contradictionis sibi debetur absque vlla determinatione pro tunc, & ideo nulla propositio est vera, quae non claudit vtranque partem contradictionis sub indifferentia & disiunctim, quae vero alteram partem determinate exprimit, nec est vera, nec falsa, quia si esset falsa pars opposita esset determinata, & hinc est quod ista propositio est vera, sortes erit vel non erit, & ista falsa. sortes nec erit nec non erit, & ista est vera, aliquid istorum eueniet indeterminate, quod scilicet sortes erit vel non erit, & ista falsa, scilicet quod neutrum determinate eueniet, haec tamen, sortes erit, nec est vera nec falsa.
Quinto sic. Nulla notitia dat propositioni de futuro veritatem vel falsitatem, nisi illa quae tendit in futurum vt distans per modum notitiae expectatiuae, & ratio huius est, quia notitia quae dat determinationem pro aliquo instanti debet coexistere illi instanti, si ergo dat determinationem pro instantibus praecedentibus actualitatem, & eam aspicere vt posteriorem & distantem, & per consequens est notitia expectatiua, sed Dei notitia non est expectatiua suturi, nec tendit in ipsum tanquam indistans, vnde non praecedit actualitatem suturi: igitur non dabit determinationem illi actualiter pro aliquo instanti praecedenti, & per consequens, nec propositio formanda habebit a diuina notitia, quod sit vera vel falsa. Sexto. Si diuina notitia dat huiusmodi propositionibus, quod sint verae vel falsae, aut hoc habet ipsa notitia ratione obiecti cogniti, aut propter modum cognoscendi. Sed non potest dici, quod sit propter obiectum cognitum, nam actualitas contingentis non dat determinationem instantibus praecedentibus, immo relinquit contingens indeterminatum ad vtranque partem contradictionis, & neutrum determinate posse exprimi vere vel false, & ita notitia non trahit ab ista actualitate cognita, quod propositio pro praecedentibus instantibus sit vera vel falsa. Nec etiam potest dici, quod hoc habeat notitia ex modo significandi, quia non est illa notitia in praecedentibus instantibus, alioquin Dei notitia esset expectatiua, nec etiam notitia secundum Sanctum Thomas vbi supra ad secundum. Similitudo quae est in imagine est similitudo ipsius rei tantum, non autem est similitudo ad cognoscendum tempus, in quo res inuenitur, secus autem est de idea in intellectu diuino. Haec ille.
Idem dicit ad quartum de idea arcae in mente artificis, & de idea arcae in mente diuina, & sic patet ad primum. De responsione vero quae ibi datur, dico quod bona est, sed impugnatio deficit, sicut praecedens argumentum, nam licet illa repraesentatio sit aeterna & maneat re non existente, tamen per illam infallibiliter scitur quando ita est in re, & quando non, quia repraesentat tempus rei, quod non facit compositio intellectus nostri, vt dictum est, vnde Sanctus Thomas vbi supra ad primum dicit. Intellectus diuinus secundum vnum, & idem cognoscit omnes dispositiones, quae possunt variari in re, & ideo semper in vna dispositione manens ipse cognoscit omnes dispositiones rerum qualitercunque variatarum. Haec ille.
Ad secundum argumentum dico, quod maior si sit ad propositum falsa est, licet enim idea, quae est in diuino intellectu abstrahat ab omni situ & successione in essendo, tamen nihil prohibet, quin repraesentet situm & successionem, non solum in generali, immo in speciali, quia est similitudo quo ad illud, quod indiuiduat situm & successionem scilicet materiam, secus autem est de intellectu nostro, sicut idea licet sit immaterialis, tamen repraesentat rem materialem, & licet sit simplex, repraesentat rem compositam, ita ipsa insituata intem peralis repraesentat situata temporalia vt hic sunt, & vt nunc sunt, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 2. arti. 5. ad quintum dicit. Ad cognitionem (inquit) non requiritur similitudo conformitatis in natura, sed similitudo repraesentationis tantum, sicut per statuam auream deducimur in memoriam alicuius hominis. Haec ille.
Idem dicit. q. 8. arti. 11. ad tertium dicens. Inter cognoscens & cognitum non exigitur similitudo, quae est secundum conuenientiam in natura. sed secundum repraesentationem tantum, constat enim quod forma lapidis in anima est longe alterius naturae quam forma lapidis in materia, sed inquantum repraesentat eam sic est principium ducens in cognitionem ipsius. Haec ille. Veruntamen Aureolus fundat se super vno quod credit se demonstrasse scilicet quod singulare non cognoscatur vt singulare, nisi per iudicium lineale, quod falsum est.
Ad tertium dico ad maiorem primo, quod supponit vnum falsum scilicet quod in re sit complexio terminorum: complexio enim talis est in intellectu, licet in re sibi correspondeat vnitas quaedam. Secundo dico, quod concessa in re tali vnione vel complexione praedicati ad subiectum, vt sortis ad album, talis complexio terminorum sclesortis & albi potest repraesentari infallibiliter per aliquam similitudinem, quae adhuc esset posito quod nunquam complexio praedicta esset posita vel ponenda in rerum natura scilicetper ideam diuini intellectus, illa enim repraesentat dictam complexionem ponendam in tali nunc, vel tali tempore, & tamen si complexio illa non poneretur in tali nunc, adhuc illa idea esset, nec aliquo modo esset falsa, quia tunc non repraesentaret hanc complexionem, nec ad illam haberet respectum illum, quem nunc habet, sed suum oppositum scilicet sortes non est albus, sed tamen verum est, quod non est possibile, quod idea illa repraesentet istam complexionem esse ponendam in tali nunc, & quod post non repraesentet illam ponendam in tali nunc, sed eius oppositam, & de hoc forte in sequenti quaestione dicetur, arguens autem probat illam maiorem de similitudinibus creatis. Dico enim quod si aliqua similitudo in mente sortis repraesentaret Petrum cras currere, illa potest esse falsa, & erit falsa, si cras Petrus non currat, immo etiam posito quod Petrus currat cras, illa propositio in mente sortis erit falsa, quando Petus cessabit a cursu, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 2. arti. 5. ad 11. dicit. Scientia Dei nullo modo variatur secundum variationem scibilium, ex hoc enim contingit quod nostra scientia ex eorum variatione varietur, quia alia conceptione cognoscit res praesentes, praeteritas, vel futuras, & inde est quod sorte non sedente illa cognitio, quae habebatur de eo, quod sederet, efficitur falsa, sed Deus vno intuitu videt res, vt praeteritas, vel futuras, vel praesentes, vnde eadem veritas in eius intellectu manet qualitercunque res varietur. Haec ille.
Similiter dico, quod illa idea quae nunc repraesentat sortem cursurum in tali initanu, si sortes nunquam fuisset illo instanti cursurus non repraesentaret sortem in illo instanti cursurum, sed potius oppositum, cuius simile Sanctus Thomas ponit primo sen. dist. 39. q. 1. arti. 2. ad primum, dicit enim quod si aliqua alia res poneretur praeter illas, quas Deus praesciuit euenturas, non fieret additio alicuius formae, vel speciei ad diuinum intellectum, sed esset alicuius respectus diuinae essentiae ad illam rem, ita in proposito.
Ad primum Scoti negatur maior, distinguendum enim est de ideis terminorum, quaedam enim est idea termini puta sortis, quae est similitudo sortis solum quantum ad substantiam eius, vel indiuiduantia sortis, sicut & quaedam est idea albedinis, vt albedo est, & non vt haec albedo, quia scilicet non est similitudo albedinis quantum ad illud, per quod fit haec albedo, & ex talibus ideis, uel rationibus, aut conceptionibus, aut similitudinibus horum terminorum sortes & albedo, non alia potest haberi noticia nisi illa, quae nata est haberi ex terminis illis, si qua tamen sit. Aliae sunt ideae, quae sunt similitudines terminorum quantum ad omnia quae conueniunt termino puta quantum ad substantiam, & esse, & accidentia, & tempus, & locum, & omnes dispositiones, & ex talibus ideis, uel rationibus terminorum non solum potest haberi noticia, quae nata est haberi ex terminis, utpote quod sorres est homo, uel quod albedo est color, immo per illas sciuntur omnia quaecunque possunt enunciari de re in quocunque tempore sit, uel dispositione, utpote quod sortes est albus tali tempore, & niger tali, & sic de alijs. primo modo conceditur maior, sed nihil ad propositum, quia ideae diuinae non sunt tales, nec adeo imperfectae, ut ex praedictis patuit. secundo modo negatur maior.
Ad secundum negatur maior, dicit Sanctus Thomas primo sen. dist. 39. quaestio 1. arti. 1. ad primum. Quia sicut ipsum scire diuinum est subiectum libertati uoluntatis, ita & idea secundum quod ad ipsam terminatur actus diuinae scientiae, sicut scientia artificis ad formam artificiati, quam excogitat, & ideo similis est ratio de idea & de actu sciendi, sicut enim non potest poni quod actus sciendi sit in eo, & non fuerit prius, ita non potest designari quod idea sit in Deo, & non fuerit prius, tamen respectu utriusque potest designari libertas uoluntatis. Haec ille.
Et ibidem ar. primo dicit. Quia actus diuinae scientiae est imperatus a uoluntate, secundum quod est eius operis ut informans ipsum, ideo potest concedi quod Deus potest non praescire quod praescit, uel econtra, non tamen potest esse ut simul praesciat, & non praesciat, uel quod nunc praesciat, & postmodum non praesciat, loquendo de praescientia ex parte scientiae tantum, ita quod non fiat uis de ratione futuri, quia quod modo est futurum, postmodum erit praesens, & tunc non erit praescitum, sed scitum. Haec ille.
Eodem modo ergo dicendum ad secundum est, quod idea licet naturaliter repraesentet quidditates rerum creabilium: tamen earum existentias repraesentat secundum arbitrium uoluntatis: diuinus enim intellectus secundum nutum diuinae uoluntatis potest accipere essentiam suam prout perfectionem alicuius continet specificam, non recipiendo eam prout continet esse illius, uel potest etiam eam accipere ut continet essentiam cum quidditate, & ita aliqua idea repraesentat rem esse, & aliqua non, similiter de aliquo repraesentatur quod sit futurum, quod posset repraesentari non esse futurum, unde idea quidditatis libere, & non naturaliter repraesentat tales complexiones ad extra ponendas, ita quod idea repraesentans sortem cursurum in a. instanti, non naturali necessitate hoc repraesentat, immo posset repraesentare oppositum. Et cum dicit arguens quod ideae sunt in Deo ante actum uoluntatis &c. uerum est quantum ad hoc, quod idea dicit in recto scilicet diuinam essentia, sed non quantum ad respectum, quem importat ad creaturam in aliquo: sicut enim dicit Sanctus Thomas primo sen. dist. 39. arti. 1. Ita est consideranda causalitas diuinae scientiae, est ergo talis processus in productione artificiati. Primo enim scientia artificis ostendit finem. Secundo uoluntas eius tendit in illum finem. Tertio uoluntas imperat actum, per quem educatur opus, circa quod opus scientia artificis ponit formam conceptam, unde scientia se habet ut ostendens finem, & ut dirigens actum, & informans opus. Haec ille.
Ex quo patet, quod secundum eum uoluntas diuina secundum rationem intelligitur praecedere actum intellectus quo excogitatur idea, sicut actus voluntatis praecedit actum intellectus artificis, quo excogitat formam artificiati. Ad tertium dico, quod possibilia nunquam fiendathabent perfecte ideas in Deo, sicut possibilia fienda, sed aliter & aliter, quia illa quae in nulla parte temporis erunt habent ideas indeterminatas, illa vero, quae in aliqua parte temporis esse habent, dicuntur habere ideas determinatas, ac perhoc non est inconueniens si ideae horum repraesentant haec esse in tali mensura, non autem ideae illorum alia, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 3. arti. 6. dicit. Idea potest esse eius, quod nec est, nec erit, nec fuit, non tamen eodem modo sicut est eorum quae sunt, vel fuerunt, vel erunt producenda, quia ad ea quae sunt, vel fuerunt, vel erunt producenda, determinatur ex proposito diuinae voluntatis, non autem ad ea, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, & sic huiusmodi habent quodammodo ideas indeterminatas. Haec ille. Ex quibus patet quomodo mens eius est, quod per huiusmodi ideas possibilium, quae nunquam fient, Deus non nouit talia possibilia determinari ad esse in seipsis, nec ille ideae repraesentant illa habere esse extra suas causas, sicut ideae futurorum, vel praeteritorum, aut praesentium, & sic illud argumentum non valeret, non enim oritur ex imperfectione, vel perfectione idearum, quod repraesentent aliquid esse, vel non, sed hoc oritur ex proposito diuinae voluntatis, quo aliquorum formas excogitat ordinando eas per productionem illarum, quarum sunt formae, & sic eas quodammodo ad esse determinat, & tales ideae repraesentant rem in se, & cum eius actualitate, quam habitura est extra suas causas, ideo per illas ideas nouit res esse futuras, aliquorum autem Deus formas excogitat non ordinando eas ad productionem, & per illas Deus nouit res quantum ad esse quod habent in suis causis, sed non quantum ad esse, quod habitura sunt in se, quia nullum tale habebunt, & ideo nouit illa non esse, posse tamen esse. Et sic patet ad illas sex replicas factas contra solutionem quarti principalis argumenti.
Ad quintum principale dicitur, quod diuinus intuitus fertur in illas infinitas cognitiones futuras tanquam in praesentes suae aeternitati, sed non tanquam in praesentes adinuicem, & ideo non sequitur quod infinita multitudo sit simul in actu, sed in potentia, sicut nec sequitur, quod omnes dies anni sint simul adinuicem praesentes in actu, licet simul sint praesentes Deo, & est exemplum de capite & pedibus, quorum quodlibet est praesens eidem animae intellectiuae, non tamen caput est praesens pedibus, nec econtra. Concedo tamen quod infinitae ideae sunt actu in Deo secundum quod dicit Sanctus Thomas de veritate. q. 2. arti. 10.
Ad sextum negatur minor, vt alias patuit. Dico enim quod futura in tempore quo futura sunt non coexistunt aeternitati, sed in mensura qua praesentia sunt, quarum quaelibet diuinus intuitus simul in tota sua aeternitate contingit.
Ad septimum dico, quod Deus cognoscendo futurum duo cognoscit, scilicet esse rei futurae, quod habet in seipsa, & esse quod habet in suis causis propter quod dicitur futura, hanc enim duplicem cognitionem habet Deus de quolibet futuro, quod ponetur in esse pro aliqua mensura, vt allegatum est superius in concltsione tertia de secunda secundae. q. 171. arti. 6. veruntamen licet isto duplici modo cognoscat futurum, tamen ratione secundi modi non subest diuinae scientiae per certitudinem, sed solum quia subest primo modo, cum ergo dicit Aureo eles quod haec propositio de futuro, antichristus erit, est scita a Deo vt est de futuro &c. Dico quod vtique illa propositio est de futuro & est scita a Deo non ratione futuritionis suae, sed quia scit illam de praesenti, antichristus est. Futuritio enim non subest certitudini scientiae diuinae, nisi quia praesentialitas subest, sicut enim dictum est, & prius allegatum potius deberet dici, quod Deus scit hoc esse, demonstrato aliquo quod nobis est futurum, quam sciat hoc esse futurum, si significaremus aeternitatem, sicut in se est. conceditur igitur quod illa propositio, antichristus erit, est vera non ratione suae futuritionis, sed ratione praesentialitatis correspondentis, nec tamen sequitur quod sit immutabiliter vera, vt post dicetur.
Ad octauum distinguo maiorem, praesens enim potest aliquid dici dupliciter. Primo modo in rerum natura temporalium, quia scilicet actu est pro illa mensura, qua enunciatur ab aliquo esse praesens, ita quod tempus mensuras locutionem mensuret existentiam rei, de qua fit locutio quod est praesens. Secundo modo aliquid dicitur praesens, quia attingitur actualiter ab aliqua mensura actuali, siue illa mensura sit tempus, vel aeuum, aut aeternitas. Primo modo dico antichristum esse futurum & non praesentem. Secundo modo dico, quod est praesens. Tunc ad argumentum dico, quod ex noticia attingente rem vt praesentem primo modo potest inferri rei cognitae praesentia, & quod illa res actualiter est, sed tunc negatur minor, non enim Deus isto modo attingit antichristum vt praesentem, nec aliud futurum scilicet vt coexistens diei, in qua sumus, aut illis qui sunt in hac die, sed ex noticia attingente rem vt praesentem. secundo modo non potest inferri rei cognitae praesentia, vt possit vere enunciari, quod illud est protempore, quo enunciatur, & isto modo conceditur minor. Vnde breuiter, quia Deus attingit antichristum vt praesentem sibi, ideo conceditur quod antichristus est sibi praesens, non autem attingit eum vt praesentem nobis, ideo non conceditur, quod sit praesens nobis. vel aliter potest dici ad maiorem quod habet verum de noticia, quae non simul attingit rem in se, & in sua causa, cuiusmodi est omnis cognitio creaturae, dum enim cognoscitur eclipsis in sua causa, non videtur in se, nec dum videtur in se cognoscitur in sua causa, ex tali enim noticia potest inferri, quod si attingat rem vt praesentem, quod illa res attacta est extra suas causas, & posita in actu pro mensura illa, qua attingitur, ac per hoc in se praesens, & similiter si talis noticia attingat rem in sua causa, illa est futura & non praesens in se, sed si maior intelligatur generaliter de omni noticia. falsa est.
Ad primum Aureles contra quartam conclusionem inductum negatur minor ad sensum, in quo debet intelligi, licet enim scientia Dei sit in se necessaria, non tamen necessariam habitudinem habet ad scita: loquendo de enunciabilibus, nisi necessitatem immutabilitatis, licet enim Deus non possit ante euentum antichristi prius scire antichristum esse futurum, & post non scire, vel econtra, tamen actus diuinae scientiae potuit aeternaliter cadere super oppositum huius, antichristus erit, sicut aeternaliter cadit super hanc, antichristus erit, & vtrunque fuit in libertate diuinae voluntatis aequaliter: & ideo necessario sciuit illam necessitatem immutabilitatis, non tamen necessitate absoluta. Et si dicatur quod oppositum huius supra dictum fuit, scilicet quod diuina voluntas non habet necessariam habitudinem ad volita, nisinecessitatem immutabilitatis, sed diuina scientia habet necessariam habitudinem ad scita, dictum est etiam, quod hoc antecedens est absolute necessarium, Deus sciuit hoc, puta antichristum currere, & similiter consequens scilicetantichristus erit.
Respondetur quod loquendo de scientia simplicis intelligentiae, Deus necessario scit quicquid scit, nec potest aliquid scire, quod prius nesciuit, siue scitum sit complexum, siue incomplexum, possibile vel impossibile, fiendum, vel non fiendum, verum vel falsum. Sed loquendo de scientia visionis, quae solum est respectu eorum, quae secundum aliquod tempus sunt in actu, vt exponit Sanctus Thomas prima parte. q. 14. art. 9. & 15. Et de veritate. q. 2. arti. 13. Et primo contra Genti. cap. 69. & 66. Et primo sen. di. g9. q. 7. arti. 2. De ista inquam scientia loquendo, dico quod diuina scientia non necessariam habitudinem habet ad scita multa, illo modo scit, quae potest non scire, & multa non scit, quae potest scire. Illo modo enim scit illud enunciabile, antichristus erit, & posset illud non scire, scilicet si antichristus non poneretur, tunc enim sciret hoc scientia simplicis intelligentiae, non autem visionis. Potest etiam dici aliter & forte melius quo ad enunciabilia, id est propositiones, vel significata earum, secundum enim quod dicit Sanctus Thomas primo sen. di. 39. q. 1. arti. 1. Enunciabile potest sumi inquantum est res quaedam rationis quasi materialiter, & sic quodcunque enunciabile Deus sciuit scit, semper enim scit hoc enunciabile, sortem currere, habere talem naturam, & tales partes, vel potest sumi significatiue prout per ipsum significatur esse rei cum suis conditionibus, quae dantur intelligi ex significatione verbi, tunc non quodcunque enunciabile sciuit Deus olim, modo scit, sciuit enim hoc enunciabile esse verum, Christum crucifigi cum crucifigebatur, sed modo non scit esse verum, sed fuisse verum. Veruntamen de veritate. q. 2. arti. 13. ad septimum dicit. Licet non sit modo verum Petrum currere, sed cucurrisse, nihilominus tamen Deus vtrunque scit, quia simul intuetur tempus, quo vtrunque enunciabile est verum, & scit illud esse verum in tali tempore, & suum oppositum in alio tenipore. Et istud videtur magis consonum prioribus dictis in ista materia. Cum etiam obijcitur, quod dictum fuit superius istam esse necessariam absolute, Deus scit hoc futurum &c.
Dico quod illa necessitas absoluta intelligenda est illo modo, quo docet Sanctus Thomas primo sen. vbi dixi. ar. 1. ad tertium. Illud (inquit:) quod est necessarium, est dum est, absolute tamen loquendo non est necesse esse, ita & Deum scire aliquid necessarium est, dum illud scit, non tamen necesse est eum scire, nisi necessitate immutabilitatis, quae libertatem voluntatis non excludit, & haec libertas significatur cum dicitur, quod Deus potest hoc non scire. Haec ille.
Sed contra solutionem istam pro quanto dicit scientiam Dei esse necessariam in se, non tamen quantum ad habitudinem &c. arguit Aureotelus primo. Quia talis habitudo & transitus ad creaturas sicut ad obiecta secundaria est aliquid relatiuum, sed nulla contingentia potest esse in relatiuo, quin sit in aliquo absoluto, cum non acquiratur relatio nisi acquisito absoluto, ergo potest poni, quod scientia Dei sit necessaria quantum illud, quod est absolute, contingens vero quantum ad habitudinem. Secundo. Aut huiusmodi habitudines & transitus fundantur super eodem absoluto, aut super diuersa, sed non potest dici, quod transitus super duo opposita absoluta sundentur, quia in diuinis non sunt multa absoluta, nec potest dici quod super vnum, quia tunc quaelibet habitudo esset necessaria, sicut & illud absolutum. Tertio. Si Deus ab aeterno potuit per actum sui intellectus transire super duo opposita, quaerendum est de ista contingentia circa quid ponitur inhaerenter, aut enim circa diuinitatem, cui iste transitus quantum est ex se posset inesse, & non inesse, aut circa obiecta secundaria, quia licet ille transitus semper esset in diuina essentia, posset tamen terminari ad istud, & ad eius oppositum, sed non potest dici primum, quia tunc Deus non esset necesse esse formaliter quo ad omne conceptum, vt sibi inhaerens, vnde haberet potentiam passiuam ad vtrumlibet, quod repugnat summe necessario, cuiusmodi est Deus: nec potest dari secundum, quia manente transitu semper oportet intelligi, quod maneat terminus, super quem transit etiam secundario, igitur idem quod prius. Quarto. Quia de ratione scientiae est transire super obiectum, non enim potest esse, nec intelligi, quin transeat super obiectum, sed nulla res potest esse necessaria, quin necessarium sit quicquid est de formali ratione & conceptuillius, ergo impossibile est, quia scientia sit necessaria, quin etiam sit necessarius transitus eius super obiectum. Et si dicatur, quod verum est de obiecto primario, non autem de secundario.
Non valet. Tum quia super obiectum secundarium non transit nisi tantummodo denominatiue, sicut pictura dicitur denominare pictum, denominans autem si sit necessarium in se, est necessarium in denominando, vt si pictura esset quid necessarium, semper denominaret pictum. Tum quia intellectio creaturae non potest esse, aut intelligi sine creatura, & ideo eo modo, quo huiusmodi intellectio respicit creaturam, necesse est quod necessario respiciat, vt si respiciat tanquam obiectum secundarium terminans necessario terminetur, si vero vt denominatum necessario denominet, & ita oportet quod ille transitus semper sit necessarius.
Ad primum dico, quod ille respectus, quem dico, transitus contingens est, quia creatura, ad quam terminatur est contingens.
Ad secundum dico, quod illae habitudines fundantur super eodem absoluto scilicet actu diuini intellectus, & terminantur ad diuersa obiecta, nec tamen sequitur, quod contrahant necessitatem ex fundamento necessario, quia non insurgunt ex illo ex natura rei, cum sint respectus rationis, sed secundum arbitrium voluntatis diuinae.
Ad tertium dico, quod ista contingentia non inhaeret alicui, cum sit mera negatio, contingentia enim est norepugnantia ad esse, & ad non esse, sed eo modo, quo inhaerere dicitur. dico quod inheret respectui rationis scientiae Dei ad obiecta secundaria, nec argumentum improbat istam partem, sicut deberet. Et praeterea false imaginatur quod ibi sit vnicus transitus, qui successiue terminari potest ad diuersa, hoc enim nullus somniat, immo quot sunt obiecta intellecta, tot sunt transitus, & habitudines scientiae ad scita.
Ad quartum dicitur sicut ibi dicebatur. Et ad primam improbationem dico, quod licet denominans sit necessarium tamen contingenter denominat illud, quod in se absolute est contingens, nam res contingens non sub omni dispositione est subijcibilis diuinae scientiae, nisi subilla, sub qua habet aliquam certitudinem. Ad aliam dico, quod intellectio creaturae non potest intelligi non intellecta creatura, si loquimur de intellectione creaturae prout dicit quoddam constitutum ex diuina scientia, & ex respectu ad creaturam, sed si loquamur de intellectione creaturae prout dicit absolutum fundans illum respectum, negatur.
Ad secundum principale dicitur eodem modo. Ista enim suppositio, Deus praesciuit antichristum fore, est quidem immutabilis scilicet quia non potest hoc esse, quod prius sciat, & post nesciat quantum est ex parte sui, sicut dictum est superius ad secundum argumentum Scotus. Dico tamen quod non est absolute necessaria, nec ineuitabilis, immoest in libertate diuinae voluntatis, quod actus diuinae scientiae aeternaliter cadat super oppositum scilicet antichristus non erit, vnde Sanctus Thomas ibidem ad primum dicit. Actus diuinae scientiae nunquam transit in praeteritum, sed semper est in actu, & ideo semper manet in libertate diuinae voluntatis. Idem ponit de veritate. q. 6. arti. 3. ad decimum in alia materia scilicet de praedestinatione, sic enim ait. Absolute loquendo Deus potest vnumquenque praedestinare, vel non praedestinare, aut praedestinasse, vel non predestinasse, quia actus praedestinationis cum mensuretur aeternitate nunquam cadit in praeteritum, sicut nunquam est futurus, vnde semper consideratur, vt egrediens a voluntate per modum libertatis, tamen ex suppositione hoc efficitur impossibile, non enim potest non praedestinare supposito, vel cum suppositione, quod praedestinauerit, vel econuerso, quia mutabilis esse non potest. Haec ille. Idem ponit arti. 4. ad octauum, & dicit idem esse intelligendum de praescientia. Dico ergo quod illa propositio, Deus hoc sciuit esse futurum, est quidem inuariabilis & immutabilis quantum ad veritatem, non enim est simpliciter absolute necessaria, non tamen est ineuitabilis sic, quin sit possibile ipsam aeternaliter fuisse falsam, & ideo non est uanum consiliari de illo, quod sequitur ad illam suppositionem, necessitas enim immutabilitatis libertatem voluntatis non excludit, vt dictum est.
Ad primum Gregorius concedo, quod voluntas potest velle in instanti, & elicere suam volitionem in instanti. Ad aliam tamen suppotionem ibi factam de descriptione causae liberae. Dico quod illa descriptio falsa est, nisi sic intelligatur quod causa libera est, quae positis omnibus requisitis ad agendum, & actionem praecadentibus potest agere, & potest non agere, modo tempuevel mensura, in qua est actio non praecedit actionem, sed est simul cum ca. Vnde illa descriptio loquitur solummodo de requisitis ad agendum, quae sunt dispositiones agentis ad agendum, vel passi ad patiendum, & non de mensura in qua sit actio. Ex hoc patet quod antecedens quo ad primam partem est falsum, quia fundatur in hac suppositione male intellecta.
Sciendum tamen quod illud argumentum probat, quod illud, quod est in aliquo instanti durante illo instanti non est necessarium absolute, ita quod in illo instanti haec propositio sit necessaria, hoc est, demonstrando per ly hoc illud, quod dicimus esse in tali instanti, & hoc quidem ego concedo, nec Sanctus Thomas oppositum vult, non enim ista propositio, ego non sum, impscat contradictionem plus in instanti, quo ego loquor quod in quocunque alio instanti sequente, aut praecedente, ac per hoc ista propositio, ego sum, non plus est absolute necessaria in instanti, quo ego loquor quam in alio instanti, in quo constat eam esse mere contingentem, sed Sanctus Thomas vult quod omne, quod est quando est, necessario est necessitate inmutabilitatis, sic quod eo facto, quo aliquid ponitur in 4. instanti, non potest desinere esse in a. instanti, quamdiu durat ainstans, nec mutari de existente in a. in non existens. in a. & consimilis, & non maior necessitas est in hac propositione, Deus scit antichristum esse futurum scilicet necessitas immutabilitatis, quia non potest desinere esse vera, licet non sit necesse absolute ipsam esse veram, hoc enim ponit Sanctus Thomas 1. sen. dist. 39. q. 1. arti. 1. ad 3. & 4. nec argumentum huius arguentis contra hoc procedit, ideo est praeter mentem Sancti Thomae Ad secundum dico, quod illa consequentia quam facit arguens non valet, vt ipse satis bene probat tripliciter, sed concessa nullitate illius consequentiae non habetur, nisi quod ista stant simul, Deus potest producere vnum angelum in b.s & Deus nullum angelum producit in b.s & hoc conceditur, & vlterius conceditur, quod ista est vera, Deus non producit angelum in bs ista potest esse vera, Deus producit angelum in b.s & ideo bene concludit, quod aliqua propositio est vera in aliquo instanti, & tamen absolute est possibile illam esse falsam pro illo instanti, sed non probat, quin dum est vera, necessario sit vera necessitate immutabilitatis a vero in falsum. Et similiter conceditur, quod aliqua propositio est falsa in aliquo instanti, & tum, in illo instanti est potentia potens facere, quod illa sit vera pro eodem instanti, cum quo stat quod omnis propositio falsa in aliquo instanti, necessario est falsa in instanti illo necessitate immutabilitatis a falso in verum. Sed forte aliquis argueret contra istam solutionem sicut arguit Ocham, primo enim supponit vnum communiter concessum scilicet quod per nullam potentiam potest fieri de praeterito non praeteritum, quin semper sit post verum dicere, quod fuit praeteritum, quo concesso arguitur sic. Haec modo est vera, voluntas vult c. in b. instanti, ponatur quod ita sit, ergo post b.s semper erit verum, quod voluntas voluit b. in c. immo & necessaria, quia omnis propositio vera mere de praesenti habet de praeterito aliquam necessariam, & per consequens sua opposita erit imposubilis, ex quo sequitur, quod si ista modo sit vera in instanti bper nullam potentiam poterit vnquam fieri, quod ipsa sit vera, voluntas vult bus in c.
Secundo sic. Nam magister sen. libus 2. dist. 25. sic dicit. Sciendum est quod liberum arbitrium ad praesens, vel ad praeteritum non refertur, sed ad futura contingentia, quod enim in praesenti est, determinatum est, nec enim in potestate nostra est, vt tunc sit vel non sit quamdod est, potest enim non esse, vel esse aliud postea, sed non potest non esse dum est, vel aliud esse dum est id quod est, sed in futuro, an hoc sit, vel illud ad potestatem liberi arbitrij pertinet. Haec magister. Et eandem sententiam ponit Hugo lib. 1. de sacramentis parte 5. ca 22.
Tertio sic. Si in instanti b. est aliqua volitio, aut aliquid aliud, & possibile est, quod in instantibs ipsa non sit, ponatur in esse, & tunc sequitur, quod in eodem instanti sit, & non sit, quod est impossibile. Ad primum istorum concessa illa suppositione ad sensum, quem habet verum dicitur, quod vtique si in instanti c. haec sit vera, voluntas vult bs post illud instans, haec erit necessaria necessitate immutabilitatis, voluntas voluit b.s & sua opposita erit impossibilis, id est immutabiliter falsa, & similiter conceditur quod haec de praesenti, voluntas vult b.s est necessaria in c. necessitate immutabilitatis, cum quo stat, quod non est absolute necessaria in c. plusquam in alio instanti, quia eius opposita in nullo instanti, implicat contradictionem ex terminis, & ideo absolute possibile est ipsam esse falsam in c. instanti, & consequenter non est necessarium absolute, quod aliqua de praeterito necessaria sibi correspondeat post instans. c. nisi supposito quod illa sit vera in c.
Ad secundum dico, quod magister & Hugo loquuntur de necessitate immutabilitatis, volunt enim quod illud, quod est in praesenti, non sic subiaceat libero arbitrio, quod mutet illud de vero in falsum durante mensura, pro qua illud est praesens, non autem volunt quin liberum arbitrium libere producat actum praesentem, ut enim dicit Sanctus Thomas primo sen. dist. 39. q. 1. arti. 1. actus elicitus a uoluntate quamdiu est in elici, subest eius arbitrio, non autem quando transit in praeteritum, ut post dicetur in alia quaestione. Ad tertium dicitur, quod licet istae sint simul uerae a. est in c. & a. potest non esse in c. tamen si secunda, quae est de possibili ponitur in esse, illa deponit primam, quae est de in esse, aliqua enim propositio de in esse stat cum alia de possibili, quae non stat cum ea de inesse, quae correspondet illi de possibili, patet de duobus contradictorijs, quorum quodlibet est contingens.
Ad primum contra quintam conclusionem negatur principale antecedens scilicet quod infallibilitas diuinae scientiae inducat necessitatem rebus ab eascitis. Et ad primam huius antecedentis probationem dico, quod scitum a Deo est immutabiliter uerum sic, quod non est possibile quod de ueritate transeat in falsitatem pro mensura, pro qua subditur diuinae scientiae, illud enim scitum a Deo, antichristus erit, habet immutabilem ueritatem pro toto tempore praecedente positionem antichristi: quia pro illo & solo tempore Deus scit eam esse ueram, & protempore sequenti scit esse falsam, & ita est de alijs enunciabilibus scitis a Deo. Dico igitur ad formam, quod in talconsequentia, Deus scit hoc futurum, igitur hoc erit, antecedens est immutabiliter uerum pro mensura tali, uel tali, & similiter conclusio, non tamen sequitur quod pro aliqua mensura sit absolute necessarium, sed solum ex suppositione.
Ad secundum dico, quod posse cognoscere aliquid alter quam est, contingit dupliciter. Vno modo secundum sensum compositum loquendo, quia scilicetotum hoc est possibile, ut res realiter sit, & pro tunc aliter cognoscatur essquam sit, & isto modo conceditur maior, & negatur minor, nec probatio est ad hunc sensum. Alio modo secundum sensum diuisum, quia res taliter est, & possibile est, ut aliter cognoscatur, & isto modo negatur maior, sicut enim in ueritate stant simul quod aliquid erit, & poterit non esse, ita non infert posse decipi, quod aliquid aliter erit, & potest aliter cognosci. ad tertium dico, quod si maior sit conposita modus arguendi non valet, si autem diuisa sit, falsa est in illo argumento ibi facto in minore.
Ad quartum dico, quod causa necessaria non impedibilis inducit necessitatem in effectu, si habeat necessariam habitudinem ad effectum, sin autem effectus non prouenit necessario ab eanisi necessitate suppositionis huiusmodi, quod causa est praeparata ad effectum inducendum.
Ad secundum principale negatur antecedens. Et ad primam probationem dico, quod potentia contradictionis potest esse dupliciter in aliquo. primo modo, quia non solum est indifferens ad contradictoria, immo unum contradictorium potest sibi post aliud inesse. Alio modo quia solum est secundum se ad contradictoria indifferens, licet talis successio contradictoriorum eidem repugnet. Tunc dico, quod contingentia scitorum a Deo ponit in eo potentia contradictionis secundo modo, non autem primo modo, potentia autem contradictionis non arguit immutabilitatem nisi primo modo.
Ad secundam dico, quod licet Deus aliqua praesciat, quae possibile est eum non praescire, nec praesciuisse: tamen non est possibile, quod de praescio fiat non praescius, ideo talis transitus in eo esse non potest, nec oportet quaerere, ubi est mutatio facta.
Ad tertium negatur minor. Dico enim quod nihil est in Deo, quod possit non esse in eo, nec ualet probatio, sed est fallacia figurae dictionis, cum sic arguitur, praescientia antichristi est in Deo & potest non esse in eo, igitur aliquid quod est in Deo, potest non esse in eo.
Ad primum contra sextam conclusionem dico, quod istae duae propositiones, Deus sciuit antichristum esse futurum, & Deus uult antichristum esse futurum, licet sint conuertibiles quantum ad ueritatem isto modo, quod una non potest esse uera alia non existente uera: tamen aliter est de ueritate primae & secundae, nam prima est necessaria non solum propter immobilitatem actus diuini intellectus. immo etiam ex obiecto eiusdem, quod habet necessitatem absolutam pro aliqua mensura, in qua antichristus est Deo praesens. quod enim est necessario absolute, est pro illa mensura, licet non necessario sit absolute simpliciter, necessitas autem illius consequentiae dat necessitatem propositioni de futuro explicite, illud fore in tali mensura, & ad hunc sensum ponit supra conclusio hanc esse absolute necessariam. Deus scit antichristum fore, non quidem quod simpliciter absolute sit necessaria, sed quia eius ueritas ortum habet ex aliquo absolute necessario in certa mensura scilicetpraesentia antichristiad diuinam aeternitatem in tali mensura. sta autem propositio, Deus uult antichristum fore est solum necessaria ex suppositione, quia scilicet aeternaliter Deus ita uoluit, & non est mutabilis ad oppositum, nec ueritas illius: Deus uult antichristum fore, ortum habet ex aliquo absolute necessario pro qualicunque mensura: nam existentia suturi pro quacunque mensura non est ratio ipsi futuro, quod subijciatur diuinae voluntati, sicut est de scientia Dei, voluntas enim non requirit in obiecto suo totam necessitatem, sicut scientia. Cum autem dicit arguens, quod intellectus diuinus est neuter de quolibet futuro ante determinationem &c.
Dico quod licet actus diuinae scientiae prout terminatur ad talia eniinciabilia contingentia subsit voluntati, secundum quod ponit Sanctus Thomas primo sen. dis. 39. q. 1. arti. 2. ad primum: tamen ex hoc non habetur, quod eandem habitudinem habeat actus diuinae scientiae ad scitum, sicut voluntas ad volitum, nec quod requirat in obiecto voluntatis quod requiritur in obiecto scientiae, ac per hoc nec eadem sit necessitas propositionis explicantis habitudinem scientiae ad scita, sicut voliti ad volita. licet concedam, quod diuina scientia non necessario simpliciter absolute cadit super aliquod enunciabile contingens plusquam diuina voluntas, Deus enim necessario simpliciter & absolute cognoscit omne cognoscibile incomplexum scientia simplicis intelligentiae, siue illud sit quidditas, siue existentia, siue quicquid aliud accidens quidditati, & in hoc non subest actus intellectus arbitrio diuinae voluntatis, sed loquendo de scientia visibilis illa non terminatur ad existendam rei secundum arbitrium voluntatis, similiter nec ad enunciabilia, vt sunt enunciabilia vera vel falsa. Ad argumenta primo loco ab Aureotaus contra septimam conclusionem inducta respondetur.
Ad primum quidem dico quod argumentum illud solum probat quod hoc consequens de futuro, antichristus erit, non habet quod concedatur, nisi quia sibi correspondet aliquid de praesenti & non de ratione suae futuritionis contingentis, quod concedimus: sed non probat, quin illud consequens sit verum & concedendum. Ad secundum dicitur quod illa dissimilitudo quam arguens assignat inter illas duas conditionales scilicet si Deus scit antichristum fore. antichristus erit, & si anima scit aliquid esse, illud est immateriale, non tollit quin exemplum Sanctus Thomas sit conueniens ad propositum ad quod inducitur, vtrobique enim verum est quod sequens conditionalis vtriusque infertur aliam habere veritatem, aut causam veritatis propter actum cognitionis quam haberet consequens in se consideratum: licet aliam veritatem habeat quam illud consequens. lapis est immaterialis: & ideo sicut ista propositio. lapis est immaterialis, habet duplicem causam veritatis: vnam scilicet ex se, aliam inquantum additur tali consequenti scilicet lapis intelligitur. Ita illa propositio, antichristus erit, cum infertur ex isto antecedente, Deus scit antichristum fore, habet duplicem causam veritatis, vel necessitatis: prima est quia causae antchristi non sunt immobiliter determinatae ad productionem antichristi, si enim ita esset tunc illa esset absolute necessaria, antichristus erit, & illa necessitas competeret inquantum est de suturo. secunda causa necessitatis est: quia praesentialitas antichristi attingitur a diuino intuitu, hoc enim supposito ista est necessaria. antichristus erit, & ista non competit illi inquantum est de suturo, nec ratione futuritionis: sed ratione suipraesentis attacti a diuino intuitu, & ista necessitas dicitur absoluta quantum ad mensuram, pro qua illud praesens attingitur a diuino intuitu: sed pro alia mensura dicitur necessitas suppositionis vel consequentiae.
Sciendum etiam quod Sanctus Thomas non loquitur de ista consequentia, si aliquid scitur a Deo esse futurum, illud erit, sed de ista, si aliquid scitur a Deo illud est necessarium, & vult quod illud consequens sit necessarium, secundum quod subest, diuinae scientiae, quia illud consequens non scitur a Deo, nisi quia scitur suum praesens, quod est necessarium dum est, & ideo argumentum non est ad propositum conuenienter adductum.
Ad tertium negatur primum, quod ibidem supponitur scilicet quod si ista propositio singularis de futuro contingenti. antichristus erit, sit aliquo modo vera, quod sit ineuitabiliter vera, ineuitabile verum dico in proposito, id est absolute necessarium, concedo tamen quod si illa propositio sit vera, quia non potest mutari de veritate in falsitatem: nec econtra quo ad mensuram, pro qua scitur a Deo scilicet ante positionem rei:tunc enim dico quod falsificatur: sed prius erat verum: nam ante natiuitatem Christi haec erat vera, Christus nascetur. modo autem falsa secundum quod dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 14. arti. 15. ad tertium. Et de veritate. q. 2. arti. 13. ad septimum. Et primo sen. vbi supra dicit quod illud, quod modo est futurum, postmodum erit praesens, & tunc non erit praescitum sed scitum, & istud solum probat arguens. Cum enim in prima probatione dicit, quod si propositio de futuro in instanti, quo ponitur res, qua prius dicebatur futura, mutatur a veritate in falsitatem tunc illud quod transiuit in praeteritum mutaretur &c. negatur consequentia ad sensum Aristotes 6. Ethicorum. ipse enim solum vult, quod illud, quod est praeteritum non potest non fuisse praeteritum, & hoc conceditur, non enim dicimus, quod veritas illius de futuro, quae quidem veritas aeternaliter fuit ad bonum sensum loquendo desinat fuisse, immo semper erit verum illam veritatem fuisse, sed dicimus, quod illa veritas erat in tali propositione, & non est nunc. Cum autem dicit, quod si illa propositio mutetur a veritate in falsitatem. hoc non potest esse propter positionem suisignificati &c. Conceditur hoc loquendo de totali significato propositionis, istius enim propositionis, antichristus erit, significatum totale non est ipse antichristus solum, sed designatur etiam respectus eius ad suam causam in qua est, quae quidem dicitur futuritio. cum ergo antichristus ponitur, non ideo ponitur totale significatum dictae propositionis, sed potius tollitur sublata futuritione antichristi. desinit igitur esse vera non propter positionem sui totalis significati, sed propter positionem oppositiscilicet antichristum non esse futurum: quia iam erit extra suas causas. Et cum arguitur: quia propositio de futuro nunquam fuit vera: negatur consequentia. Ista enim non significabat quod eius totale significatum poneretur in esse in instanti, quo ponitur antichristus: sed tunc haberet vnam de praesenti veram sibi correspondentem, licet eam sua veritate falsificantem. Ista enim. antichristus est in a. instanti, falsificat istam, antichristus erit in a. instanti: veruntamen ratio illa de futuro in praeterito fuit vera, quia ista de praesenti est vera. Ad secundam probationem dicitur eodem modo: falsum enim supponitur scilicet quod eadem veritas sit successiue in istis tribus propositionibus antichristus erit: antichristus est: antichristus fuit, quod non est, cum sint diuersae propositiones, & diuersa enunciabilia secundum quod probat Sanctus Thomas prima parte vbi supra, & primo sen. dist. 41. q. 1. ar. 5.
Ad tertiam probationem dico vt prius ad primam probationem. omnia ista enim solum probant, quod propositio talis de futuro non possit mutari a veritate in falsitatem ante positionem futuri in esse, sed non probant, quin falsificetur ad verificationem propositionis de praesenti sibi correspondentis, nec probant quod talis propositio ineuitabiliter sit vera ante positionem suturi in esse.
Ad secundum vero suppositum ibidem scilicet in argumento tertio est verum in vnosensu, & falsum in alio, ad quem ipse videtur declinare. si enim sic intelligatur, quod impossibile est aliquid esse futurum in ordine ad causam primam, quin illud aliquando ponatur in esse, sic conceditur. Si vero intelligatur, quod impossibile est aliquid quocunque modo futurum esse, quin aliquando illud eueniat, sic negatur. Si autem tertio intelligatur, quod impossibile est aliquam propositionem de futuro esse veram, quin aliquando sibi correspondeat aliqua de praesenti vera, sic etiam negatur. Dico enim secundum probationem octauae conclusionis, quod medicus aliquando verum dicit pronosticando de infirmo dicendo, quod sanabitur, & tamen nunquam ista erit vera, hic sanatur. Similiter ista fuit vera, morte morieris Ezechia, & ista. post quadraginta dies Niniue subuertetur, quibus tamen non correspondet aliqua vera de praesenti illo tempore, quo praedictum fuerat, duo igitur vltimi sensus sunt falsi, & primus verus. Tunc ad primam probationem dico illius suppositi, quod sicut ista consequentia non valet haec est uera, sortes erit, igitur ita eueniet, quod sortes erit, sic nec ex opposito sequitur oppositum, scilicet non erit, ita quod sortes erit, igitur ista non est vera, quod sortes erit.
Ad secundam dico quod venturum & futurum idem significant, sicut tamen non sequitur, sortes est futurus. ergotita est quod sortes erit, ita nec sequitur, sortes est venturus, igitur ita est quod sortes eueniet, & causa est, quia secundum quod allegatum est in octaua conlusione: dicitur aliquid futurum dupliei de causa, scilicet vel quia ita erit, vel quia causae aliquae sunt inclinatae & dispositae ad . hoc quod ita sit, & hoc intendebat Aristotes cum dicebat, quod in illis de contingenti non est determinata veritas, non enim intellexit, quod tales non sint vere, nec false sicut arguens fingit: sed solum quod propositio de futuro contingenti ratione futuritionis non determinatur plus ad veritatem quam ad falsitatem, & quod eius veritas non tollit suturo contingentiam, nec infert, quod futurum eueniat, & ista videtur esse mens Sancti Thomas de veritate. q. 6. arti. 3. ad sextum ait enim sic. Sicut veritas propositionis de futuro non tollit futuro contingentiam, ita nec veritas praedestinationis, sed differt quantum ad hoc, quod propositio de suturo respicit futurum vt futurum est, & hoc modo non potest habere certitudinem, sed veritas praedestinationis & praescientiae respicit futurum vt est praesens, & ideo certitudinem habet. Haec ille.
Ad quartum dico, quod licet contingens futurum ex ea parte, qua futurum est nullam determinationem habeat, sed sit ad vtrunlibet secundum quod concedit Sanctus Thomas de veritate. q. 2. arti. 12. ad primum & 8. & 9. tamen propositio de suturo contingenti per respectum ad cognitionem, quae contingens intuetur, quasi praesens determinata est ad veritatem, sic enim habet aliquam de praesenti sibi correspondentem veram non tamen in mensura, in qua est vera, sed in alia: vnde Aureolus falsum dicit, quod scilicet actualitas contingentis nullam determinationem det futuro proinstanti praecedenti, concedo enim, quod verum est inquantum illa actualitas est futura, & ponenda in esse, sed inquantum est praesens alicui aspicienti dat determinationem futuro, & est causa quod illa propositio de suturo illo formata sit vera.
Ad quintum negatur maior. Et ad probationem dico, quod noticia diuina licet coexistat instantibus praecedentibus positionem futuri, non respicit instans positionis suturi vt distans, sed omnia vt praesentia. Ad sextum dico, quod diuina notitia dat veritatem illis propositionibus de suturo propter modum cognoscendi, & propter obiectum cognitum. Et ad improbationem primi dictum est: licet enim actualitas futuri non det determinationem futuro vt in causis futuri est, vel vt est futura, tamen vt est extra causas & in se dat determinationem futuro pro instanti praecedente illam actualitatem. Ad improbationem secundi dicitur sicut ad quintum. Diuina enim noticia est praesens simul & semel futuritioni antichristi, & eius existentiae actuali, cum omnia temporum momenta sua aeternitate comprehendat. Et sic patet quid dicendum. Ad ea tertio loco a Gregorio contra eandem conclusionem inducta dicitur ad primum, quod ista propositio antichristus erit quae est conseques in dicta consequentia, ipsa quidem secundum se absolute sumpta extra omnem consequentiam est contingens absolute, nec aliqua consequentia faciet eam absolute necessariam, aut absolute impossibilem, sed licet ipsa sit in se contingens, tamen posita aliqua suppositione ipsa erit necessaria ex suppositione, sicut posita ista suppositione, quod Deus velit creare antichristum in die futuratita quod breuiter quamdiu illa propositio. antichristus erit: fundat respectum praesentiae ad talem suppositionem, ita quod est praesens & simul cum illa suppositione, impossibile est falsitatem cadere super eam: sicut quamdiu sortes est subiectum albedinis, impossibile est cadere nigredinem super eum impossibilitate suppositionis, & ita intelligo propositionem aliquam necessariam ex suppositione, scilicet quando est aliqua propositio, super quam non potest cadere falsitas quamdiu habet respectum aliquem ad aliquid, sic est in proposito, quamdiu ista propositio antichristus erit, habet relationem praesentiae ad veritatem huius suppositionis, Deus vult producere antichristum, salsitati subesse non potest, & ideo quia ista est in se contingens, & necessaria ex suppositione, ideo si ipsa assumitur in consequentia, quae exprimit illam suppositionem, ipsa dicetur esse necessaria non quidem absolute, sed ex suppositione, quia scilicet falsitas non potest in eam cadere, quamdiu erit sub tali respectu.
Ad secundum dico, quod per illa verba & illum modum loquendi non intelligit Sanctus Thomas quod antichristus sit modo, id est in tempore nobis praesenti, quo mensurantur motus nostri sit praesens Deo actualiter extra Deum in sua praesentialitate, aut propria natura, sed intelligit, quod ipsa actualis existentia antichristi attingitur a Deo, & est praesens Deo pro mensura nobis futura, quae Deo praesens est, & de hoc dictum est diffusius in prima quaestione. Nec inconuenientia illata sequuntur contra Sanctum Thomas non enim ex concesso sequitur, quod antichristus sit productus nunc, vel quod totus mundus sit ab aeterno productus, aut quod nihil fiat de nouo: quia bene stant simul, quod antichristus, & eius existentia, & praesentialitas, & eius productio sit praesens toti diuinae aeternitati, & tamen nec antichristus, nec eius praesentialitas, aut productio est praesens nobis aut tempori nox mensuranti, immo omnia illa sunt futura per comparationem ad nos, & ad tempus nos mensurans, & ideo ista non conceditur, antichristus est productus, quia ly est dicit tempus praesens nobis, si tamen ly est abstraheret a tali connotatione, sed esset indifferens ab omnem differentiam temporis, tunc dici posset, quod antichristus est productus in tali mensura, & procedebatur in alia &c. Aliquid etiam sit de nouo, quia tempus mensurans factionem eius est in nobis nouum, licet non Deo. Non sequitur etiam quod aliquid sit futurum & non sit futurum, sed quod aliquid est futurum nobis, & non est futurum Deo. Nec sequitur quod ab aeterno mundus sit creatus, sed quod creatio mundi est praesens toti aeternitati. Et cum probatur consequentia, quia omnis entitas actu distincta a Deo est creata &c.
Dico quod nos non dicimus, quod antichristus sit actu distinctus a Deo, vel sit entitas actu distincta a Deo: quia ly est dicit tempus nobis praesens, & participia praesentis temporis dicunt tempus nobis praesens, & participia futuri dicunt nobis tempus futurum, & participia temporis praeteriti dicunt tempus nobis praeteritum. ideo licet concedamus, quod antichristi actualitas, & eius creatio, & eius mors, & natiuitas sint Deo praesentia prout ista vera est, & abstrahunt a conotatione & respectu ad tempus nos mensurans, pro quo loquimur, dum tales propositiones formamus, tamen non conceditur proprie loquendo quod antichristus creetur, nec quod nascatur, aut moriatur, aut quod sit. Si tamen ista. creatur, nascitur, moritur dicant tempus non praesens homini loquenti, sed praesens Deo, vel non distans a Deo, tunc possent dictae propositiones concedi, licet esset impropria locutio: vnde per istam antichristus nascitur solum significaretur, quod tempus natiuitatis antichristi non distat a Deo tanquam sibi praeteritum vel futurum, sed est distans, praesens Deo, & ita de alijs.
Ad tertium dico, quod instantia est rudis: nam illa maxima sic est intelligenda, quod quando in antecedente ponitur aliquid pertinens ad actum animae, & consequens non potest verificari secundum esse rei extra animam, tunc accipiendum est secundum esse quod res habet in anima sicut si dicatur, anima intelligit lapidem. ergo lapis est vniuersalis: istud consequens non aliter potest verificari nisi secundum esse quod habet lapis in anima per suam speciem, ideo intelligendum est, quod lapis est vniuersalis secundum esse, quod habet in anima, non sic est in exemplo, quod arguens affert, & est simile illi, quod alij dicunt, quod in ista, homo est species.
Ad quartum dico, quod peccat per idem, quia false intelligit maximam Sancti Thomas Nam ista, antichristus est futurus, non potest secundum esse verificari, pro quo attingitur a diuina scientia, quam exprimit antecedens: quia antichristus non est Deo futurus, aut distans. Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.