Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sua infinitate possit omnem creaturam in infinitum meliorem facere
DISTINCT. XLIII. & XLIIII. QVAESTIO I Vtrum Deus sua infinitate possit omnem creaturam in infinitum meliorem facere.
CIRCA quadragesimamtertiam & quadragesimamquartam distinctiones quaeritur. Vtrum Deus ex sua infinitate omnem creaturam possit in infinitum facere meliorem.
Et arguitur quod non. Dei potentia est finita. ergo non vltra quencunque gradum perfectionis potest producere creaturam: antecedens patet: quia omne infinitum est imperfectum secundum Philosophum 3. Physicor. potentia vero Dei non est imperfecta,
I oppositum arguitur sic. Quia omnis creatura facta potest ab homine melior intelligi. ergo potest a Deo melior fieri, tenet consequentia per illud ad Ephes. 3. Deus est potens omnia facere abundantius quam petimus, aut intelligimus. II hac quaestione erunt duo articuli. primus erit. An Dei potentia sit infinita, & generaliter an Deus sit infinitus. Secundus erit. An sit dare maximam magnitudinem, aut perfectionem, aut creaturam, quam Deus possit producere.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Deus non est infinitus secundum quantitatem molis continuam, vel discretam, sed secundum magnitudinem spiritualem.
Istam probat Sanctus Thomas primo contra Gentiles cap. 44. dicens. Cum infinitum (inquit) quantitatem sequatur, vt philosophi tradunt, non potest infinitas Deo attribui ratione multitudinis, cum ostensum sit solum vnum esse Deum, nullamque in eo compositionem, vel partium, vel accidentium inueniri, secundum etiam quantitatem continuam infinitus dici non potest, cum ostensum sit eum esse incorporeum. Relinquitur ergo inuestigare an secundum spiritualem magnitudinem esse infinitum ei conueniat, quae quidem spiritualis magnitudo quantum ad duo attenditur scilicet quantum ad potentiam, & quantum ad propriae naturae completionem & bonitatem, dicitur enim aliquid magis vel minus album secundum modum, quo in eo sua albedo completur, pensatur etiam magnitudo virtutis ex magnitudine actionis vel factorum, harum autem magnitudinum vna alteram consequitur: nam ex hoc ipso, quod aliquid est in actu est actiuum, secundum igitur modum quo in actu suo completur, est modus magnitudinis suae virtutis, & sic relinquitur res spirituales dici secundum modum suae completionis, nam & Augusilinus dicit, quod in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius: ostendendum est igitur secundum huius magnitudinis modum Deum esse infinitum. Omne nanque quod secundum suam naturam finitum est, ad rationem alicuius generis determinatur, Deus autem non est in aliquo genere, sed eius perfectio omnium generum perfectiones continet, vt supra ostenc sum est, est igitur infinitus. Adhuc. In rebus inuenitur aliquid quod est potentia tantum, vt materia prima, aliquid quod est actus tantum, vt Deus, sicut supra ostensum est aliquid quod est actus & potentia, sicut res creatae, sed cum potentia dicatur ad actum, non potest actum excedere, sicut nec in vnoquoque, ita nec simpliciter, cum ergo materia prima sit infinita in sua potentialitate relinquitur quod Deus, qui est actus purus sit infinitus in sua actualitate. Haec ille. Eandem conclusionem ponit de potentia Dei q. 1. artic. 2. Et prima parte. q. 7. artic. 1. Et 1. sent. dist. 43. q. 1 artic. 1.
Secunda conclusio. Deus non est infinitus priuatiue, sed negatiue. Istam conclusionem tenet in omnibus praedictis locis. Vnde 1. sent. vbi supra sic ait. Infinitum (inquit) dupliciter potest sumi, scilicet priuatiue, & sic Deo non conuenit, nihil enim proprie loquendo priuatiue de ipso dicipotest, vel negatiue, & sic Deus dicitur infinitus secundum Damascus quia nullo modo finitur. Haec ille. Et de potentia, Dei vbi supra sic ait. Infinitum dicitur dupliciter. Vno modo priuatiue, & sic dicitur infinitum quod natum est habere finem & non habet, tale autem infinitum non inuenitur nisi in quantitatibus. Alio modo dicitur infinitum negatiue, id est quod non habet finem. Infinitum primo modo acceptum Deo conuenire non potest, tum quia Deus est absque quantitate, tum quia omnis priuatio imperfectionem designat, quae longe est a Deo. Infinitum autem dictum negatiue conuenit Deo. Haec ille.
Et contra Gentiles vbi supra dicit. Ostendendum (inquit) est Deum esse infinitum, non tamen sic vt infinitum priuatiue sumatur sicut in quantitate dimensiua, vel numerali: nam huiusmodi quantitas nata est habere finem: vnde secundum subtractionem finis, eo quod illum nata sunt habere infinita dicuntur, propter hoc in eis infinitum imperfectionem designat, sed in Deo infinitum negatiue tantum intelligitur: quia nullus est perfectionis suae terminus, vel finis, sed est perfectissimus, & sic infinitum Deo attribui debet. Haec ille.
Tertia conclusio. Non solum Dei virtus est infinita negatiue, immo eius essentia & sapientia, & omnia quae sunt in eo. Istam conclusionem probat ipse1. sent. vbi supra dicens. Quidam accipientes finitum, & infinitum solum secundum quod sunt passiones quanti non potuerunt in Deo inuenire infinitatem, nisi secundum quod inueniebant in eo rationem quantitatis virtualis: vnde dicebant Deum esse infinitum: quia virtus eius est infinita, & ideo quidam negauerunt Dei essentiam esse infinitam in ratione essentiae consideratam, & sic etiam a sanctis eam videri asserebant, sed illud est erroneum, & ideo aliter dicendum, quod secundum Philosophum 5. Met. finis vel terminus dicitur multipliciter. Vnomodo quantitatis sicut punctus lineae, & hoc modo dicitur finitum & infinitum a positione vel priuatione talis finis, secundum quod finitum vel infinitum est passio quantitatis, & sic non sunt nisi in corporeis. Dicitur vero alio modo finis quantum ad essentiam rei, sicut vltima differentia constitutiua, ad quam finitur essentia speciei: vnde illud quod significat essentiam vocatur diffinitio vel terminus, & sic dicitur vnumquodque finiri per illud, quod determinat vel contrahit essentiam suam, sicut natura generis, quae de se est indifferens ad multa, finitur per vnam differentiam, & materia prima quae de se est indifferens ad omnes formas, vnde infinita dicitur, finitur per formam. Et similiter forma quae quantum in se est potest perficere diuersas partes materiae, finitur per materiam, in qua recipitur, & a negatione talis finis essentia diuina infinita dicitur, omnis enim forma in propria ratione si abstracte consideretur infinitatem habet, sicut in albedine abstracte intellecta ratio albedinis non est infinita ad aliquid, sed tamen ratio coloris & ratio essendi determinatur in ea, & contrahitur ad determinatam speciem, & ideo illud quod habet esse abstractum & nullo modo receptum in aliquo, immo ipsummet est suum esse, illud est infinitum simpliciter, & ideo essentia eius est infinita, & bonitas eius, & quicquid aliud de eo dicitur: quia nihil eorum limitatur ad aliquid, sicut quod recipitur in alquo limitatur ad capacitatem eius, & ex hoc quod essentia Dei est infinita, sequitur quod eius potentia sit infinita, & hoc expresse dicitur in lib.s de causis quod ens primum habet virtute infinitam: quia ipsummet est sua virtus. Haec ille.
Et de potentia Dei vbi supra sic dicit. Infinitum dictum negatiue conuenit Deo quantum ad omnia quae sunt in illo: quia nec ipse aliquo modo finitur, nec eius essentia, nec sapientia, nec bonitas: vnde omnia in ipso sunt infinita. Haec ille Eandem probationem innuit in prima parte vbi supra dicens. Infinitum dicitur aliquid eo quod non est finitum, finitur autem quodammodo materia per formam, & forma per materiam, materia quidem per formam inquantum materia antequam recipiat formam est in potentia ad multas formas, sed cum recipit vnam, terminatur per illam, forma vero finitur per materiam inquantum forma in se considerata est communis ad multa, sed per hoc quod recipitur, fit forma determinata huius rei, materia autem perficitur per formam per quam finitur, & ideo infinitum secundum quod attribuitur materiae vel potentiae habet rationem imperfecti, est enim quasi materia non habens formam, forma autem non perficitur pemateriam, sed magis per eam eius amplitudo contrahitur vnde infinitum secundum quod se tenet ex parte formae non determinatae per materiam habet rationem perfecti, illud autem quod est maxime formale omnium est ipsum esse, vt ex superioribus patet: cum igitur esse diuinum non sit esse receptum in aliquo, sed ipse sit suum esse subsistens, vt supra ostensum est, manifestum est quod ipse Deus est perfectissimus. Haec ille.
Eandem probationem ponit contra Gentiles vbisupra, arguit enim sic. Omnis actus alteri inhaerens terminationem recipit ex eo, in quo est, quia quod est in altero, est in eo per modum recipientis, actus igitur in nullo existens nullo terminatur, puta si albedo per se existeret perfo ctio albedinis in ea non terminaretur, quo minus haberet quicquid de perfectione albedinis haberi potest, Deus autem est actus in nullo existens: quia non est forma in materia, nec esse suum inhaeret alicui formae vel naturae, cum ipse sit suum esse, relinquitur ergo ipsum esse infinitum. Item tanto aliquis actus est perfectior quanto minus habet potentiae admixtum: vnde omnis actus cui permiscetur potentia habet terminum suae perfectionis, cui autem non permiscetur potentia aliqua est absque termino perfectionis, Deus autem purus actus est absque omni potentia. ergo est infinitus. Amplius. Ipsum esse absolute consideratum infinitum est, nam ab infinitis & infinitis modis participari potest, si igitur alicuius esse sit finitum, oportet quod limitetur esse illud per aliquid aliud quod sit aliqualiter causam illius esse vel receptiuum eius, sed esse diuinum non potest esse aliqua causa: quia iple est per se necesse esse, nec eius esse est receptum, cum ipse sit suum esse. igitur esse suum est infinitum, & ipse est infinitus. Adhuc. Omne quod habet aliquam perfectionem tanto est perfectius quanto illam perfectionem plenius participat, sed non potest esse aliquis modus, nec etiam cogitari potest, quo plenius habeat aliquam perfectionem quam ab eo quod per suam essentiam est perfectum, & cuius essentia est sua bonitas, hoc autem Deus est, nullo modo igitur cogitari aliquid melius aut perfectius Deo potest est igitur infinitus in bonitate. Haec ille.
Quarta conclusio. Licet diuina potentia habeat infinitatem ex essentia, tamen aliquem modum infinitatis habet potentia, quem non habet essentia. Istam conclusionem probat ipse de potentia Dei vbi supra sic dicens.
Sciendum quod cum potentia actiua sequatur actum, quantitas potentiae sequitur quantitatem actus, vnumquodque enim tantum abundat in virtute agendi quantum est in actu, Deus autem est actus infinitus, quod patet ex hoc quod actus non finitur nisi dupliciter. Vnomodo ex parte agentis, sicut ex voluntate artificis recipit quantitatem & terminum pulchritudo domus. Aliomodo ex parte recipientis, sicut calor in lignis determinatur & quantitatem recipit secundum dispositionem lignorum, ipse autem diuinus actus non finitur ex aliquo agente: quia non est ab alio, sed est a seipso, neque finitur ex aliquo recipiente: quia cum nihil potentiae passiuae ei admisceatur, ipse est actus purus non receptus in aliquo, est enim Deus ipsum esse suum in nullo receptum: vnde patet quod Deus infinitus est, quod sic videri potest. Esse enim hominis terminatum est ad speciem hominis: quia est receptum in natura humanae speciei, & simile est de esse equ, vel cuiuslibet creaturae, esse autem Dei cum non sit in aliquo receptum, sed sit esse purum non limitatur ad aliquem modum perfectionis essendi, sed totum in se habet, & sic sicut esse in vniuersali acceptum ad infinita se potest extendere, ita diuinum esse infinitum est, & ex hoc patet, quod sua virtus vel potentia actiua infinita est. Sed sciendum quod quamuis potentia habeat infinitatem ex essentia, tamen ex hoc ipso quod comparatur ad ea, quorum est principium, recipit quendam modum infinitatis, quem essentia non habet: nam in obiectis potentiae quaedam multitudo inuenitur, in actione enim inuenitur quaedam intensio secundum efficaciam agendi: & sic potentiae actiuae attribuitur quaedam infinitas secundum conformitatem ad infinitatem quantitatis continuae & discretae, discretae quidem secundum quod quantitas potentiae attenditur in multa vel pauca obiecta posse, & haec vocacus quantitas extensiua, continuae vero secundum quod quantitas potentiae attenditur in hoc, quod intensae vel remisse agit, & haec vocatur quantitas intensiua, prima autem quantitas conuenit potentiae respectu obiectorum, secunda vero respectu actionis. Istorum enim duorum potentia actiua est principium, vtroque autem modo diuina potentia est infinita, nam nunquam tot effectus facit, quin plures facere possit, nec vnquam ita intense operatur quin intensius operari possit. Intensio autem in operatione diuina non est attendenda secundum quod operatio est in operante: quia sic semper est infinita, cum operatio Dei sit diuina essentia, sed attendenda est secundum quod attingit effectum, sic enim quaedam mouentur a Deo efficacius, & quaedam minus efficaciter. Haec ille.
Quinta conclusio. Diuinae potentiae & virtutis infinitas sufficienter arguitur ex creatione rerum de nihilo. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas in diuersis locis, & quidem ex supposito quod Deus mundum de nihilo creauerit, arguatur necessario eundem infinitum in virtute, probat prima parte q. 45. artic. 5. ad tertium dicens. Virtus facientis non solum consideratur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi, maior enim calor non solum magis, sed etiam citius calefacit, quamuis igitur creare aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infinitam, tamen creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infinitam, si enim tanto maior virtus requiritur in agente, quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod virtus agentis ex nulla potentia praesupposita, quale agens est creans sit infinita: quia nulla est proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, quam praesupponit virtus agentis naturalis, sicut & non entis ad ens. Haec ille.
Idem de potentia Dei. quaestio. 3. articulo quarto sic. dicit. Creatio infinitam virtutem requirit in potentia a qua egreditur, quod ex quinque rationibus apparet. Prima est ex hoc. Quia potentia facientis proportionatur distantiae, quae est inter illud quod fit & oppositum, ex quo fit, quanto enim frigus est vehementius & a calore magis distans, tanto maiori virtute caloris opus est vt ex frigido fiat calidum, non essae autem simpliciter in infinitum ab esse distat, quod ex hoc patet, quod a quolibet ente determinato plus distat non esse quam quodcunque ens a qualicunque alio ente distans inueniatur, & ideo ex omnino non ente aliquid facere non potest esse nisi potentiae infinitae. Secunda ratio est. Quia hoc modo factum agitur quo faciens agit, agens autem agit secundum quod in actu est, vnde illud solum de se toto agit, quod totum actu est, quod non est nisi actus infiniti, qui est actus purus, vnde & rem agere secundum totam eius substantiam solius infinitae virtutis est. Tertia ratio est. Quia cum omne accidens oporteat esse in subiecto, subiectum autem actionis sit recipiens actionem, illud solum in faciendo aliquid recipientem materiam non requirit, cuius actio non est accidens, sed ipsa substantia sua, quod solius Dei est, & ideo solius eius est creare. Quarta ratio est. Quia cum omnes causae secundae agentes a primo agente habeant hocipsum quod agant, vt in lib. de causis probatur, oportet quod a primo agente omnibus secundis modus & ordo imponatur, ei autem non imponitur modus vel ordo ab aliquo, cum autem modus actionis ex materia dependeat, quae recipit actionem agentis, solius primi agentis erit absque materia praesupposita ab aliquo agente agere, & alijs omnibus secundis agentibus materiam ministrare. Quinta ratio ducens est ad impossibile. Nam secundum elongationem potentiae ab actu est proportio potentiarum de potentia in actum aliquid reducentium, quanto enim potentia plus distat ab actu, tanto maiori potentia indiget, si ergo sit aliqua potentia finita quae de nulla potentia praesupposita aliquid operetur, oportet eius esse aliquam proportionem ad illam potentiam actiuam quae educit aliquid de potentia in actum, & sic erit aliqua proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, quod est impossibile, nihil enim ad ens nulla est proportio, vt habetur 4. Physicorum. Relinquitur ergo quod nulla potentia finita potest aliquid creare neque virtute propria, neque sicut alterius instrumentum. Haec ille.
Eandem rationem scilicet quintam in numero istarum ponit 1. contra Gentil. cap. 44. Vnumquodque agens tanto virtuosius est in agendo, quanto potentiam magis remotam ab actu in actum reducit, sicut maiori virtute opus est ad calefaciendum aquam quam aerem, sed illud quod omnino non est, infinite distans est ab actu, nec est aliquo modo in potentia: igitur si mundus factus est postquam omnino prius non erat, oportet virtutem factoris esse infinitam. Haec autem ratio secundum eos, qui ponunt aeternitatem mundi, valet ad probandum infinitatem diuinae virtutis, confitentur enim Deum causam esse mundanae substantiae, quamuis eam sempiternam arbitrentur dicentes hoc modo Deum aeternum sempiterni mundi causam existere, sicut pes ab aeterno fuisset causa vestigij, si ab aeterno fuisset impressus in puluere. Hac autem positione facta secundum rationem praedictam, nihilominus sequitur Dei virtutem esse infinitam, nam siue ex tempore secundum nos, siue ab aeterno secundum eos res produxerit, nihil potest esse in re, quod ipse non produxit, cum sit vniuersale essendi principium, & sic nulla praesupposita materia, vel potentia produxit. Oportet autem proportionem virtutis actiuae accipere secundum proportionem potentiae passiuae, nam quanto potentia passiua maior praeexistit vel intelligitur, tanto minori virtute actiua in actum completur. Relinquitur ergo cum virtus finita producat aliquem effectum praesupposita potentia materiae, quod Dei virtus, quae nullam potentiam praesupponit sit infinita. Haec ille.
Item lib. 2. cap. 21. arguit sic. Cum omne agens agat secundum quod est actu, oportet modum actionis esse secundum modum actus illius rei. Vnde calidum quod magis est in actu caloris magis calefacit, cuiuscunque igitur actus determinatur ad genus, vel ad speciem & accidens eius, virtutem oportet esse determinatam ad effectus similes agenti inquantum huiusmodi, ex eo quod omne agens agit sibi simile, nihil autem, quod habet esse determinatum, potest esse simile effectui eiusdem generis vel speciei nisi secundum rationem generis vel speciei, nam secundum quod est hoc aliquid, vnumquodque est ab alio distinctum: nihil ergo cuius esse finitum est, per actionem suam potest esse causa alterius, nisi quantum ad hoc quod habet genus aut speciem, non autem quantum ad hoc quod subsistit ab alijs distinctum, omne igitur agens finitum praesupponit ad suam actionem hoc, vnde suum causatum indiuiduatum subsistit, non ergo creat, sedsolum hoc est illius, cuius esse est infinitum, quod est omnis entis compraehendens similitudinem, vt supra ostensum est. Haec ille.
Et eandem probationem tangit prima parte. q. 45. artic. 5. ad primum vbi sic ait. Perfecte participans aliquam naturam facit simile, non quidem producendo illam natura, sed applicando eam ad aliquid, non enim hic homo potest esse causa naturae humanae absolute, quia sic esset suiipsius causa, sed est causa, quod natura humana sit in hoc homine generato, & sic praesupponit in sua actione determinatam naturam per quam est hic homo, sed sicut hic homo participat naturam humanam, ita quodcunque ens creatum participat, vt ita dixerim, naturam essendi, quia solus Deus est suum esse, nullum igitur ens creatum potest producere aliquod ens absolute nisi inquantum esse causat in hoc, & sic oportet quod praeintelligatur id, per quod aliquid est hoc actioni, qua facit simile in substantia. Haec ille.
Easdem rationes tangit 4. sent. distin. 5. q. 1. arti. 3. quaestiuncula tertia. Veruntamen ibidem dat viam soluendi, si quis vellet oppositum sustino re cum magistro, qui posuit quod creaturae potuit communicari potentia creandi, & similiter 2. sent. dist. 1. q. 1. artic. 3 Sed in operibus posterioribus dixit pro conclusione ista vbi materiam plenius digessit quam in scriptis. Sexta conclusio. Supposita aeternitate primi motus argui posset infinitas diuinae virtutis.
Istam conclusionem probat Aristele 8. Physicorum in illo cap. Quia autem necesse est imperfectibile, & intendit talem demonstrationem secundum expositionem Sancti Doctoris ibidem. Tria sunt in quolibet motu, quorum vnum est illud quod mouetur, aliud est ipsum mouens, tertium vero tempus, in quo fit motus, oportet autem quod omnia illa sint finita, aut omnia infinita, aut quod quaedam sint finita, aut infinita, vel duo tantum vel vnum ponatur ergo primo quod a. sit mouens, & bs sit mobile, & tenpus infinitum sit c. & ponatur quod aliqua pars ipsius a. qua est d. moueat aliquam partem bs quae sit e. His ergo positionibus factis concludi potest, quod d. mouet e. in tempore non aequali ipsi c. in quo a. mouebat bs sed in tempore minori, probatum est enim in 6. Physicorum, quod totum mobile in maiori tempore pertransit aliquod signum quam pars eius, cum ergo tempus quod est c. sit infinitum, relinquitur quod tempus per quod d. mouet e. non erit infinitum sed finitum, & sit illud tempus. 2. vt sicut a. mouet bs in tempore c. ita d moueat e. in tempore 2. finito, cum autem d. sit pars ipsius a. subtrahendo ab a. & addendo ipsi d. totaliter ipsum a. auferetur & consumetur cum sit finitum, omne finitum consumitur per subtractionem, si eadem quantitas semper sumatur, & similiter consumetur ipsum bus si continue subtrahatur aliquid ab ipso, & apponatur ipsi e. quia bs etiam ponebatur esse finitum, sed quantumcunque auferatur a tempore, quod est c. etiam secundum eandem quantitatem auferendo non consumetur totum c.quod ponitur esse infinitum. ideo Philosophus ex hoc concludit quod totum a. mouet totum bs in tempore aliquo finito quod est pars ipsius c. quod quidem sic sequitur ex praemissis, quia secundum proportionem, qua additur ad mobile & ad motorem, additur etiam ad tempus motus: cum ergo subtrahendo a toto mobili & motore, & addendo ad partes ipsorum quandoque consumatur totum mobile & totum mouens, ita quod totum quod erat in toto addatur parti, sequitur quod proportionaliter addendo ad tempus, resultabit tempus finitum, in quo totum mouens mouebit totum mobile, & sic oportet quod si mobile est finitum, & mouens finitum, quod tempus sit finitum: sic ergo non est possibile, quod a finito mouente moueatur aliquid motu infinito, scilicet secundum tempus infinitum, & sic patet quod non contingit finitum mouens mouere aliquid tempore infinito. Haec est sententia Aristotes secundum Sanctum Thomam Quomodo autem illa demonstratio procedat: ibidem declarat Sanctus Doctor dicens. Tempus motus (inquit) potest dupliciter accipi in motu locali praecipue, vno modo secundum partes mobilis: alio modo secundum partes magnitudinis super quam transit motus: manifestum est igitur quod prius vna pars mobilis transit aliquod signum magnitudinis quam totum mobile, similiter totum mobile prius transit vnam partem magnitudinis quam totam. apparet autem manifeste ex processu Aristotes quod hic loquitur de tempore motus, secundum quod tempus motus accipitur secundum partes mobilis, & non secundum quod accipitur secundum partes magnitudinis, accipit enim in sua demonstratione, quod pars mouentis moueat partem mobilis in minori tempore quam totum moueat totum, quod non erit verum si accipiamus tempus motus secundum partes magnitudinis, quae transeuntur motu, eadem enim est proportio partis motoris ad partem mobilis, quae est proportio totius motoris ad totum mobile, vnde aequali velocitate pars mouebit partem, qua totum mouet totum, & sic in aequali tempore pertransibit pars mobilis aliquam magnitudinem motam a parte motoris, & totum mobile motum a toto motore, vel forte in minori tempore mouebitur totum quam pars, quia potentia vnita maior est quam diuisa, & quanto maior est potentia motoris, velocior est motus, & tempus est minus: oportet ergo quod hoc intelligatur secundum quod accipitur tempus motus secundum partes mobilis, quia vna pars mobilis minori tempore pertransit aliquod signum quam totum mobile, & secundum hoc est impossibile, quod tempore infinito moueatur nisi mobile infinitum, impossibile autem est, quod mobile infinitum moueatur a motore finito, quia semper virtus mouentis est maior quam virtus mobilis, vnde necesse est, quod mobile infinitum moueatur a motore infinito, & sic sicut impossibile sequitur ex hoc, quod motor finitus moueat mobile finitum motu, qui sit infinitus secundum partes mobilis: ita remoto hoc inconuenienti oportet vlterius concludere, quod motus infinitus sit mobilis infiniti a motore infinito.
Sed contra hoc potest aliquis obijcere. Dicit Sanctus Thomas Quia Aristes non probauit in hoc libu. 8. motum primum esse infinitum secundum partes mobilis, sicut motus corporis infiniti dicitur infinitus, quia totum vniuersum corporeum finitum est, vt probatum fuit in 3. Physicorum, & probabitur in primo coelivnde non videtur esse demonstratio Aristoteles verificata ad propositum concludendum scilicet vt primus motor, qui mouet motum infinitum sit infinitus. Sed dicendum quod illud, quod est causa prima motus infiniti oportet quod sit per se causa infinitatis motus, quia semper causa quae est per se, prior est ea quae est per aliud, virtus autem causae per se determinatur ad effectum per se, & non ad effectum per accidens, sic enim supra Aristote docuit comparare causas effectibus, cum autem contingat motum esse infinitum dupliciter scilicet secundum partes mobilis, & secundum partes longitudinis, super quam transit motus, infinitum per se est in motuex partibus mobilis, per accidens autem ex partibus longitudinis, quia quantitas motus, quae attenditur secundum partes mobilis competit ei secundum proprium subiectum, & ita inest ei per se, quantitas autem motus, quae accipitur secundum partes longitudinis, accipitur secundum reiterationem motus ipsius mobilis, prout scilicet totum mobile suum super vnam partem longitudinis iterato pertransit aliam. Illud ergo, quod est prima causa infinitatis motus, habet virtutem super infinitatem motus, quae est per se, vt scilicet possit mouere mobile infinitum si contingat, & ideo necesse est, quod sit infinitum, & quamuis primum mobile sit finitum, tamen habet quandam similitudinem cum infinito vt dictum est. 3. Physicorum. Ad hoc autem quod aliquid sit causa infiniti per reiterationem motus, quae est per accidens, non oportet quod habeat virtutem infinitam, sed sufficit si habeat virtutem immobilem finitam, quia semper manente eadem virtute poterit reiterare eundem effectum, sicut sol habet virtutem finitam, & tamen posset mouere inferiora elementa tempore infinito, si motus esset sempiternus secundum positionem Aristoteles non enim est prima causa infinitatis motus, sed secundum quod ab alio mota ad mouendum tempore infinito secundum positionem praedictam. Haec ille. Ex quibus patet quomodo duratio motus per infinitum tempus arguit infinitatem motoris in vigore, & non solum in duratione. Eandem rationem tangit 1. contra Gentiles. cap. 43.
Septima conclusio. Infinitas diuinae potentiae concluditur ex actiuate nostri intellectus. Istam probat Sanctus Thomas, contra Gentiles vbi supra. Intellectus noster (inquit) ad infinitum intelligendo extenditur, cuius signum est quod quantitate qualibet finita data, intellectus noster maiorem excogitare potest, frustra autem esset haec ordinatio intellectus ad infinitum, nisi esset aliqua res intelligibilis infinita, oportet igitur esse aliquam rem intelligibilem infinitam quam oportet esse rerum maximam, & hanc dicimus Deum Deus igitur est infinitus non solum in esse, immo in virtute Item effectus non potest extendi vltra suam causam, intellectus autem noster non potest esse nisi a Deo, qui est prima omnium causa: non igitur potest cogitare aliquid intellectus noster maius Deo. Si igitur omni infinito potest aliquid maius cogitare, relinquitur Deum finitum non esse. Haec ille.
Sed contra istas conclusiones arguit Aureolus distinct. 43. multipliciter. Et primo contra tertiam quantum ad hoc, quod ibidem dicitur, materiam esse causam limitationis & finitationis formae. Si enim materia fuerit causa istius limitationis, causabit eam secundum aliquem modum causalitatis & genus causandi, sed manifestum est, quod non causat eam per modum causae efficientis, non enim materia aliquid efficit in forma, & iterum agens quod formam extrahit est causa effectiua non solum formae, sed limitationis suae. Neque potest dici, quod sit causa finalis: forma enim est finis materiae, & non econtra, vt patet 2. Physicorum. Neque potest dici, quod causet limitationem istam secundum modum causandi materiae, quia causalitas materiae consistit in recipere & non in dare, & per consequens non dabit materia limitationem formae, sed etiam potius recipiet limitatamergo nihil est dictu, quod materia limitet formam.
Secundo ad idem. Quandocunque aliquid habet aequalem amplitudinem & illimitationem cum alio, non dicitur illud limitare, sed materia & forma sunt aequalis amplitudinis & illimitationis, si enim consideretur secundum esse reale, nunquam forma est realiter illimitata, nec etiam materia, immo sunt adinuicem proportionata, & quodlibet est terminatum, si vero accipiantur secundum esse intellectum, secundum quod isti videntur imaginari, sic non solum forma, vt est communis est illimitata & ampla & praedicabilis de multis, immoetiam materia vt sic intellecta, cum sit de conceptu speciei, indiuidua enim non solum communicant in forma, immoin tota ratione specifica constituta ex materia & formatergo non potest dici, quod materia limitet aut finiat formam.
Tertio. Illud quod per nullam potentiam potest fieri illimitatum, immo semper remanet limitatum, non indiget aliquo extrinseco limitante, quoniam omne tale oportet esse limitatum ex natura sua alioquin si esset indifferens, posset per aliquam potentiam trahi ad illimitationem, cum non sit aliquid potentiale sine agente potente reducere ad actum, sed manifestum est, quod forma per nullam potentiam potest fieri, illimitata, non enim potest Deus facere formam istius lapidis signati esse infinitam, ex quo patet quod ex se est finita: ergo. non indiget materia aut aliquo extrinseco ad hoc quod limitetur, solum enim per hoc forma illimitata dicitur, quod potest intelligi, vt communis & praedicabilis, & idem contingit de materia in conceptu specifico in re autem quodlibet est per se limitatum, cum neutrum eorum sit per se vniuersale.
Quarto. Si materia limitaret formam, sequitur quod forma fieret infinita, si esset abstracta a materia, sed videmus quod accidentia abstracta ab omni substantia in hostia consecrata adhuc remanent limitata, & si Deus separaret a quantitate omnia accidentia, non fieret quantitas illa infinita, quae remanet in Sacramento altaris, nec etiam illa albedo, quia impossibile est, quod aliquid transeat de finitate ad infinitatem, aut econuerso manens realiter idem: ergo poninon potest, quod materia limitet formam. Secundo loco arguit contra eandem conclusionis probationem in hoc, quod dicit Deum esse ipsum esse subsistens, quasi esse dicat aliquam realitatem additam essentiae in omnibus creaturis. Quaerendum enim est inquit quid intelligunt per huiusmodi esse, aut enim illud quod significat est secundo adiacens cum dicitur, Deus est, aut illud quod significat est ens praedicatum de omni re, prout omnis res est quaedam entitas & quoddam esse, sed non potest dari primum, quia esse secundo adiacens non est nisi affirmatio subiecti & significat verum ponere autem tale esse subsistere per modum separati cuiusdam, & illud esse Deum, nihil est dictu, quia tunc sequitur quod Deus non esset nisi affirmatio quaedam omnis rei, vel potius omnis res affirmata, quia cum dicimus, lapis est illud est nihil addit ad lapidem, sed lapideitatem affirmat. Nec potest dici secundum, quia tale esse non est aliud quam quidditas cuiuslibet rei, nisi forte dicatur, quod Deus est omnes quidditates per modum cuiuslibet similitudinis eminentis & formae exemplaris, quod tamen isti non intellexerunt cum dicant, quod in omnibus alijs a Deo esse contrahitur per essentiam, & limitatur quasi res alia ab esse. In Deo autem esse non recipitur in alio, sed est purum & subsistens: ergo nihil est dictu, quod Deus sit tale esse.
Secundo ad idem. Cum dicitur lapis est, & Deus est, esse quod praedicatur de lapide, aeque est idem cum lapide quantum ad primum significatum, sicut illud quod praedicatur de Deo est idem cum Deo, sed constat quod lapis est substantia, & quoddam subsistens: ergo lapis est quoddam esse subsistens non repertum in aliquo: sequitur ergo quod sit infinitum, si ratio illa procedit. Haec ille.
Contra quintam conclusionem arguit. Quia licet inquit productio ex nihilo possit demonstrare infinitatem diuinae potentiae, non tamen in virtute istius propositionis scilicet quod quae est proportio nullius potentiae passiuae ad potentiam passiuam, talis est proportio actiuae deducentis ad actum, nulla enim est proportio inter sonum & colorem, nec tamen sequitur quod potentia attingens sonum excedat illam, quae attingit colorem absque proportione, vnde in ista deductione aliquid ponitur in conclusione, quod non ponitur in praemissis, ex hoc enim quod nullius potentiae ad aliquam nulla est proportio, non sequitur aliud nisi quod inter virtutem, quae agit ex aliqua potentia, & illam quae agit ex nulla potentia, nulla sit proportio, & hoc vtique verum est, quia sunt alterius rationis sicut potentia visiua & auditiua, sed non propter hoc sequitur, quod haec improportionaliter excedat illam, non enim quaecunque sunt improportionabilia in infinitum se excedunt, quia diameter & costa sunt improportionabiles, nec tamen in infinitum excedunt se, vnde si recte deberet concludi, oporteret sic dici, nullius potentiae ad aliquam nulla est proportio, immo improportionabiliter se excedunt, & tunc forte concluderetur, quod virtus illa improportionabiliter excederet, quae attingeret illud, quod aliud improportionabiliter excedit aliquam potentiam, cum nihil ens non excedat, magis ergo potest concludi oppositum ex isto medio, videmus enim quod quanto res minus est in potentia, tanto facilius & a minori virtute reducitur ad actum: ergo si sit in nulla potentia, videtur posse reduci a minima virtute. Haec ille.
Contra sextam conclusionem arguit multipliciter. Et primo ostendit, quod Sanctus Thomas non attingit in illa expositione ad mentem Philosophi, constat enim quod virtus finita manens incorruptibilis potest mouere in infinitum secundum quod isti dicunt, sed manifestum est, quod motus coeli aeternus & infinitus fit per reiterationem quandam & replicationem, coelum enim & omnes eius partes finitae sunt, sed continue replicantur secundum circulationes, vt patet: ergo ad huiusmodi motum aeternum sufficiet virtus finita, & per consequens motor primi mobilis non est virtutis infinitae, nec repugnabit, quod sit virtus corporea, cuius oppositum Philosophus intendit.
Secundo ad idem. Illa infinitas mobilis quae exigit virtutem infiniti motoris non est similitudinaria eo modo quo circulus dicitur infinitus, sed est vera eo modo, quo magnitudo aliqua dicitur infinita, ex hoc quod habet partes alias, & alias numero infinitas, si talis esset possibilis dari, sed constat quod coelum non dicitur infinitum proprie secundo modo, sed tantum primo modo similitudinarie per reiterationem, vt patet 3. Physicorum: ergo conclusisse de primo mobili, quod habeat partes in infinitum sumptibiles per reiterationem, quod non possit moueri nisi a virtute infinita, per eo quod maior debet esse virtus mouentis quam mobilis, & proeo quod in infinitum secundo modo exigit talem virtutem est nihil conclusisse, immo per aequiuocationem fuisse deceptunvt patet.
Tertio ad idem. Nulla infinitas temporis exigit virtutem infinitam, nisi illa quae est per se secundum istos, & ideo tempus finitum per reiterationem non egit illam, sed tantum illud, quod est infinitum propter partem mobilis continentis aliam & aliam nullo modo reiteratam, sed manifestum est, quod ista infinitas non est in motu caeli, cum non habeat magnitudinem infinitam, ergo non requiritur virtus infinita, non igitur probat primum motorem incorporeum Philosophus per huiusmodi si ita intellexit sicut isti sibi imponunt. Haec ille.
Secundo loco ostendit, quod ista conclusio & praecedens supponunt vnum contra mentem Aristot scilicet quod primum principium vel Deus moueat primum coelum executiue contra mentem eius & sui Commentatoris. qui volunt quod primum principium mouet modo finis & formae dirigentis sicut posuit Auicennus nec etiam mouet executiue sicut isti imaginantur, sed potius medio modo scilicet vt amatum & ars eminens, in qua complacent immutabiliter omnes motores executiui coelorum, quamuis primus modo perfectiori & magis vniuersali, alij vero modo particulari & sub ipso. Et quod ista fuerit mens eorum probat ex sex auctoritatibus & duabus demonstrationibus. Prima auctoritas est Philosophi 12. Metaph. dicentis, quod primum principium mouet vt appetibile, & desideratum & amatum, & Commentator ibidem commento 36. quod corpora caelestia sunt animata & quod intellectuali appetitu appetunt in hoc motu aliquod maius bonum ipsis, & ex hoc sequitur vt dicit arguens, quod corpora coelestia non appetunt nec intelligunt inquantum corpora, sed inquantum forma absoluta vnita ipsis appetit & intelligit vltimum finem, & ita illud bonum non mouebit executiue. Secunda auctoritas est Philosophi dicentis eodem libro quod principium motus coelestis est imaginatio per intellectum, vbi dicit Commentator commen. 36. expresse, quod primus motor mouet vt desideratum & voluptuosum, sed imaginatio per intellectum existentem in:3 so coelo mouet tanquam motor executius. Tertia auctoritas est Philosophi ibidem dicentis, quod primus motor mouet sicut amatum. Et Commentator eodem commento ponit, quod primum coelum mouetur a primo motore, sicut amans mouetur a suo amato, ex quo infert iste, quod secundum mentem eius in coelo est aliqua vis amatiua distincta a primo motore. Quarta est. Nam Commentator commento 4. ponit in caelo vltra motorem primum qui mouet modo finis, alium motorem coniunctum, quem vocat animam mouentem executiue. Quinta est. Nam commento 43. dicit quod perfectio vniuscuiusque motoris consistit, in intelligendo primam causam, vbi expresse ponit vltra motorem executiuum causam primam mouentem per modum finis. Sexta est. Nam in tractatu de substantia orbis cap. 3. dicit sic. Cum Aristeles considerauit corpus coeleste esse aeternum, omne autem motum mouetur per virtutem existentem in eo, inuenit quod illa virtus erat anima non admixta materiae abstracta & separata a corpore, & inuenit ipsam esse virtutem appetitiuam, & cum considerauit de virtutibus appetitiuis coelestibus, inuenit eas moueri ad appetibile nobilius ipsis, & declaratum fuit ei, quod causa continuationis motus non est ad quod mouentur, sed aliud appetibile, & quia continuatio non peruenit nisi ad illud appetibile tanquam a motore non moto, sequitur quod illud non est corpus, nec potentia in corpore. Declaratum est autem inlibro de anima, quod omne tale est intelligentia abstracta, corpus ergo coeleste intelligit hanc intelligentiam, intelligere enim transmittit ipsum ad illud appetibile. Haec commentator.
Vnde patet sua expressa intentio de duplici motore, vno quidem nobilissimo qui mouet vt appetibile & finis, & alio coniuncto quem vocat animam mouentem executiue. Idem etiam dicit apparere ex eorum demonstrationibus & rationibus. Prima est. Quia Commentator secundo coeli commento 3. loquens de intelligentia mouente orbem, ponit quod illa vnitur corpori coelesti, vt ofrma naturalis, & ex illa & corpore coelesti constituitur tertium ens naturale quod vocatur coeleste animal, sed manifestum est, quod talis compositio repugnat primo principio: ergo dici non potest, quod fuerit mens eius primum principium mouere caelum executiue. Secunda est. Quia Philosophus dicit 12. Metaphy. quod primum principium nullo modo moueat, vt appetens, vel vt amans, sed tantum vt appetibile & amatum, & assumit pro ratione, quia nihil mouet vt omnino non motum, nisi quod mouet per modum finis & amati, finis enim mouet agentem & motorem executorem, primum autem principium nullo modo mouetur in aliquo genere motionis, quia non esset primum: ergo non mouet nisi ratione finis, quod si attribuatur sibi executio motus, ratio Philosophi erit nulla, per quam concludit, quod moueat in ratione amati tantum, vt motor non motus. Et si dicatur quod mouet amando se, & ita mouetur a sua voluntate.
Non valet, tum quia Philosophus nunquam dixit ibi quod moueat, sicut amans & desiderans, sed solum dicit quod mouet, vt appetibile & amatum: tum quia impossibile est, quod primum principium moueatur a sua voluntate, nullo modo enim mouetur nec secundum rationem, nec a se, nec ab alio, quia ratio moti a sine est ratio imperfectionem importans. Haec ille. Contra vltimam conclusionem arguit sic. Constat enim quod intellectus potest fingere multa, quae sunt impossibilia esse, voluntas etiam potest esse impossibilium, vt dicit Philosophus 3. Ethicorum, vnde non apparet quod rationes illae concludant. Haec ille.
Ad ista respondetur, & primo ad ea, quae contra tertiam conclusionem primo loco inducta sunt. Ad primum quidem dicitur quod materia non causat limitationem formae nisi per modum causae materialis. Et cum dicitur quod causalitas materiae consistit in recipere &c.
Dico quod licet materia nihil det formae, sed eam recipiat, tamen forma eo ipso quod recipitur in materia non habet omnem modum perfectionis sibi possibilem secundum rationem suae speciei, sed limitatur ad capacitatum susceptibilis, & ita etiam dico de quolibet alio subiecto alicuius formae vel actus, vnde Sanctus Doctor 3. sent. dist. 13. q. 1. artic. 2. quaestiuncula secunda dicit. Limitatur aliquid ex capacitate recipientis, vnde illud quod non habet esse receptum in aliquo, sed subsistens, non habet esse limitatum, sed infinitum sicut Deus, si autem esset aliqua forma simplex subsistens, quae non esset suum esse, haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum ad formam illam, sed illa forma non esset limitata, quia non esset in aliquo recepta, sicut si intelligatur calor per se existens, & secundum hoc etiam formae vniuersales intellectae habent infinitatem, sed si forma talis sit in aliquo de necessitate limitata est quantum ad esse debitum illi formae, non solum quantum ad esse simpliciter, quia non solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed nec totum esse quod naturae illius est possibile, sed possibile est quod non sit limitata quantum ad rationem illius formae, vt scilicet habeat illam formam secundum omnem modum completionis illius, vt nihil sibi desit de pertinentibus ad perfectionem formae illius, & hoc erit si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis. Haec ille. Ex quibus patet, quod materiam limitare formam non est materiam aliquid dare formae, sed potius eam recipere proportionaliter suae capacitati, & non secundum totum esse debitum naturae illius formae, vnde tale limitare non dicit actionem, nec proprie causalitatem, sed modum causalitatis subiectiuae vel materialis. Eandem autem sententiam ponit de veritate. q. 29. ar. 3. Et tertia parte. q. 7. art. 11.
Ad secundum negatur minor: dico enim quod forma secundum esse reale est maioris amplitudinis quam materia, quia forma quandoque posset habere perfectius esse, si esset extra materiam quam cum est in tali materia, & ideo probatio quam iste adducit non est ad propositum, licet enim forma non sit illimitata quo ad esse, sed limitata quandiu est in materia, tamen quod forma habeat tam imperfectum esse & non totum illud, quod est sibi debitum, hoc est ex defectu materiae, quae non potest illud sustinere.
Nec valet illud quod dicit de proportione, verum enim est quod forma proportionatur materiae suae sic, quod esse eius non excedit esse subiecti, non tamen sic proportionatur, quin posset habere nobilius esse sine tali materia quam habeat in ea. Ad tertium negatur minor, dico enim quod aliquae formae possent fieri illimitatae, non quidem quo ad essentiam suam, nec quo ad esse simpliciter, sed tamen aliqua albedo posset fieri iilimitata quo ad rationem albedinis, & quo ad esse debitum suae naturae, puta si Deus crearet albedinem subsistentem extra omne subiectum, scilicet extra substantiam & quantitatem, quod vtique Deus posset facere secundum Sanctum Thomam 8. quolibe. q. 4. artic. 3. vbi sic ait. In albedine (inquit) & in qualibet alia corporali qualitate est duo considerare, scilicet ipsam naturam albedinis, per quam speciem sortitur, & indiuiduationem eius, secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia albedine distincta: posset ergo fieri diuino miraculo, vt natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen illa albedo non esset, sicut haec albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum, quas posuit Plato, sed quod haec albedo sensibilis indiuidua esset sine quantitate, fieri non posset. quamuis quantitas indiuidua potest esse sine substantia, quia quantitas non solum indiuiduatur ex subiecto, sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione quantitatis dimensiuae, quae est quantitas potentiam habens &c. Et nota ibi multa de hoc, & quomodo Deus posset talem albedinem ponere in angelo, & quomodo esset qualitas spiritualis. Ex quibus & ex dictis ad primum patet, quomodo albedo posset esse infinita, & quomodo non. Nec est simile de forma lapidis, aut alia forma substantiali, cuius esse est indiuisibile, & ideo si separaretur a materia, non esset infinita similiter de anima. Illud autem quod dicit iste, quod scilicet forma non aliter dicitur illimitata, nisi quia potest intelligi vt communis, falsum est.
Ad quartum dicendum sicut ad tertium. Nullum enim accidens est ibi sine subiecto excepta quantitate, vt probat Sanctus Doctor tertia parte. q. 77. artic. 2. Et 4. sent. distin. 12. q. 1. artic. Et 4. contra Gentiles cap. 63. Cum autem arguit de quantitate, quae est separata ab omni subiecto. Dico quod illa non est infinita secundum esse suae naturae debitum, quia diuina virtute manutenetur in esse, quod habebat in substantia panis, vt ponit Sanctus Thoma tertia parte. q. 77. artic. 1. ad tertium & quartum posset tamen dari sibi esse totum competens naturae suae specici diuina virtute, sicut & alijs accidentibus, & tunc esset infinita non quidem secundum quantitatem numeralem vel dimensiuam, ita quod careret terminis in actu, & esset infinita priuatiue, sed esset infinita negatiue quantum ad rationem quantitatis continuae lineae pedalis, quia nihil pertinens ad perfectionem illius speciei sibi deesset, & similiter quantum ad esse debitum suae speciei, non tamen esset extensior quam modo sit quantitas pedalis in baculo. Et cum dicit, quod impossibile est quod aliquid transeat de infinito ad infinitum &c. verum est loquendo de infinito quantum ad esse simpliciterr, vel de infinito priuatiue, aliter negatur. Ad ea quae secundo loco inducit contra eandem conclusionem alias dictum est latius.
Ad primum dico, quod cum dicimus Deum esse ipsum esse subsistens, per ly esse intelligimus esse, quod est actus essentiae, non autem esse quod significat essentiam decem generum, nec esse quod significat compositionem, aut affirmationem intellectus, vel veritatem propositionis, quod quidem esse est in anima non in re, & istam distinctionem ponit Sanctus Doctor 3. sentent. dist. 6. q. 2. artic. 2. Et 1. senten. dist. 33. q. 1. artic. 1. ad primum.
Sciendum tamen quod arguens false intelligit Sanctum Doctorem in hoc passu, cum enim dicit Sanctus Thomas quod Deus est ipsum esse subsistens, non intelligit quod sit quid separatum eo modo, quo vniuersale est separatum a singularibus secundum fantasiam Platonicorum, sed eo modo quo forma separatur a materia & omni susceptiuo, & ideo cum iste infert, quod diuinum esse sit esse omnis rei, vel affirmatio, aut quidditas omnis rei, decipitur non distinguens de duplici abstractione, aut separatione separatione. Ad secudum dico, quod cum dicitur lapis est, ly esse potest designare actum essendi lapidis, & tunc falsum est quod aeque sit idem lapidi, sicut esse quo Deus quod significatur cum dicitur: Deus est, secundo potest designare veritatem propositionis formate de lapide, & sic falsum est, quod illud esse sit Deus vel lapis:tertio potest designare essentiam lapidis, & tunc negatur quod illud esse subsistat: nam essentia lapidis non proprie subsistit, sed eius suppositum, vt patet prima parte. q. 29. artic. 1. & 2. & ideo argumentum non valet. Ad ea quae contra quintam conclusionem inducuntur dicendum, quod deductio, quam facit Sanctus Thomas bona est, & diuinae potentiae insolubiliter infinitatem probat. Cum autem arguens illam probationem calumniatur, dico quod deficit in tribus. Primo quidem, quia exemplum vel instantia, quam facit nulla est, nos enim loquimur de potentia actiua comparando duas potentias actiuas adinuicem, quarum scilicet vna non potest agere nisi supposita potentia passiua, alia vero nihil supponit. Iste autem in exemplo de visu & auditu, quae attingunt colorem & sonum, arguit de potentijs passiuis, scilicet sensitiuis, ideo instantia est satis proteruae: secundo quia falsum est quod color & sonus omnino improportionaliter distent, aut se excedant, cum sint species eiusdem generis.
Sciendum enim quod aliqua distare proportionaliter potest dupliciter intelligi, & consequenter aliqua improportionaliter distare dupliciter dicetur. Primo quidem modo aliqua proportionaliter distant, quae habent determinatam habitudinem & certam secundum suas quantitates adinuicem, ita quod quantitas vnius exceditur a quantitate alterius in consimili excessu, quo vnus numerus alium excedit secundum quod duplum triplum quadruplum sunt species proportionis. Alio modo, quia licet non se taliter excedant qualiter numerus excedit numerum, tamen inter quantitates eorum est aliqua, quaecunque fuerit realis habitudo, vtpote quod vnum se habet ad aliud vt actus ad potentiam, vel vt perfectius, eo, vel vt oppositum, vel vt effectus ad causam, vel huiusmodi, & talis proportio secundo modo dicta est inter quaecunque duo entia vniuersi, quia datis quibuscunque rebus, vel vna est ab alia, vel ambo ab aliquo tertio, & consequenter erit ibi vel aequalitas vel distantia proportionalis: quae ergo distant improportionaliter per oppositum ad primum modum, non oportet quod infinite distent: nam aliqua duo finita illo modo improportionaliter distant, sicut dicit arguens de costa quadrati, & eius diametro, cum tamen nunquam inter duo finita sit distantia infinita, vt ponit Sanctus Thomas 3. contra Gentiles cap. 57. Illa vero quae distant improportionaliter primo modo & secundo modo infinite distant, talia enim non possunt esse nisi ens & purum non ens: nam talia impropor tionabilius distant quam Deus & creatura, sicut ponit Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 3. arti. 4. vt allegaui in probatione quintae conclusionis, Deus enim & creatura, licet distent improportionaliter per oppositum ad secundum, immo inter Deum & creaturam est proportio secundo modo dicta, vt ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 12. artic. 1. ad quartum. Et 4. sent. dist. 49. q. 2. artic. 1. Et de veritate. q. 8. art. 1. ad septimum vbi dicit. Proportio proprie loquendo nihil aliud est quam habitudo quantitatis ad quantitatem, sicut cum vna est aequalis alteri vel tripla, & exinde translatum est nomen proportionis, vt habitudo cuiuslibet rei ad alteram rem proportio nommnetur sicut materia dicitur esse proportionata formae, inquantum se habet ad formam vt materia eius, non considerata aliqua habitudine quantitatis, & similiter intellectus creatus est proportionatus ad videndum diuinam essentiam, inquantum se habet ad eam quodammodo, vt ad intelligibilem formam. Haec ille.
Si ergo Dei ad creaturam est qualiscunque proportio, quae tamen infinite distant, multo plus distabunt in infinitum aliqua potentia & nulla potentia, inter quae nullo modo est habitudo aliqua realis. Ex quo patet, quod instantia de colore & sono ad propositum nulla est: tertio deficit arguens in hoc quod dicit, quod quanto res minus est in potentia tanto facilius & a minori virtute reducatur ad actum, patet enim quod difficilius esset facere statuam ex aqua quam ex cupro vel ligno, & tamen statua dicitur esse in potentia in cupro, non autem in aqua, quia secundum Philosophum. 9. Metaphysicae, & recitatur a Sancto Doctore 1. senten. distinctio. 42. q. 2. artic. 3. & de potentia Dei. q. 1. artic. 4. Hoc solum dicimus esse in potentia in aliquo, quod potest aeduci vno motore de illo. Vnde arguens videtur fuisse deceptus credendo quod illud sit magis in potentia, quod est in potentia remotiori, vtpote quod statua magis sit in potentia in aqua quam in cupro, & vitulus magis in trunco quam in menstruo vacae, quod patet:nam illud dicit esse magis in potentia, quod difficilius est educibile, & maiorem virtutem requirit actiuam, illud autem quod minus est in potentia, facilius & a minori virtute, vbi patet deceptio, licet enim difficilius sit ex aqua immediate producere vitulum, hoc non est ideo, quia in aqua vitulus magis est in potentia, sed quia potentia materiae magis est ab actu formae vituli elongata, cum est sub forma aquae quam dum est sub forma menitrui cum igitur illud quod nullo modo est in potentia, nec propinqua, nec remota sit ab actu remotissimum, maior virtus in infinitum requiritur ad producendum aliquid de nihil, & ex nulla potentia, quam ad producendum vitulum dae trunco.
Ad argumenta contra sextam conclusionem primo inducta dicitur. Et ad primum quidem dico, quod maior est falsa per accidens, nec illam ponit Sanctus Thomas ita crude, sed addit aliquid, dicit enim quod virtus finita manens incorruptibilis potest esse causa motus infiniti, non tamen prima, sed tanquam ab alio mota, & ideo ex illa maxima non potest concludi, quod ad motum caeli infinitum per accidens, sufficiat motor finitae virtutis, sed potius quod ad hoc oportet ponere aliquem motorem, quod sit causa prima primi motus & eius infinitatis, & consequenter quod sit per se causa infinitatis, quae per se est in motu non solum illius, quae ibi est per accidens, ac per hoc quod sit infinitae virtutis: illa autem infinita virtus poterit perpetuo mouere aliquam potentiam finitam incorruptibilem, quae sic ab illa prima virtute infinita mota poterit perpetuare motum infinitum peraccidens.
Ad secundum dico, quod arguens potius deceptus fuit ex non intellectu argumenti, quam Sanctus Doctor per aequiuocationem, non enim Sanctus Thomas solum ostendit quod infinitum mobile exigit infinitam virtutem in mouente, sed etiam quod motus infinitus per reiterationem circulationum, posito quod mobile sit finitum exigit infinitum vigorem in mouente quod est prima & per se causa qualiscunque infinitatis motus primi, vt patet in demonstrationis explanatione.
Ad tertium negatur minor, dico enim quod Sanctus Thomas hoc non ponit ita crude, scilicet quod nulla infinitas motus &c. sed intelligit quod infinitas motus vel temporis, quae est per accidens non exigit in motore proximo virtutem infinitam, sed in motore primo eam exigit, quia ille non potest esse prima, & per se causa infinitatis per accidens, quia effectus per accidens non reducitur directe ad causam per se directe & determinate, sed effectus per se, & ideo si primus motor est prima & per se causa infinitatis motus vel temporis, vtique ipse erit prima, & per se causa infinitatis, quae est in motu vel tempore per se, & hoc vel causa in actu, aut in potentia, & iste sensus patet ex verbis eius supradictis.
Ad argumenta secundo inducta dicitur, quod solum includunt, quod de mente Aristotele fuit coelum moueri a duobus motoribus, scilicet a primo motore, & ab alio proximo, & hoc concedit Sanctus Thomas 11. Metaphysi. exponendo Aristele vnde in illo cap. Mouet autem sicut appetibile &c. dicit sic. Dicitur autem primum mouens mouere, sicut appetibile, quia motus coeli est propter ipsum, sicut propter finem causatus ab aliquo mouente proximo, vt assimilet se ei in causando & educat in actum illud quod est in virtute in primo motore, non enim est motus coeli propter generationem & corruptionem inferiorum, sicut propter finem, cum finis sit nobilior eo quod est ad finem. Haec sunt verba Sancti Doctoris. Ex quibus patet quod dixi, sed ex illis non habetur quin primus motor moueat coelum motu locali, & non solum moueat appetitum animae coelestis. Nam Aristoteles in illo cap. expresse ponit, quod primus motor mouet localiter primum mobile, dicit enim sic. Quoniam autem est quidem mouens ipsum immobile ens actu, ens hoc non contingit aliter se habere nullatenus, latio enim prima mutationum, huiusmodi autem quae est circulatio: hac autem mouet. Haec ille.
Et non solum ponit hoc, immo quod substantia coeli, & omnia entia naturalia dependent ex illo primo motore, ait enim post illa verba. Ex tali igitur principio dependet coelum & natura. Eadem etiam est sententia Auerrius vnde in decimo Metaphysic. commento septimo ponit haec verba. Onne quod est principium esse, est principium numeri, & quod est principium numeri, est principium essendi, idem enim contingit ex hoc in omnibus generibus, & cum hoc itasit sicut apparet per inductionem, manifestum est, quod vnum in quolibet genere est aliqua natura simpliciter, quae quia est principium esse illorum eiusdem generis, est principium numeri earum: & intendit quod cum hic incertum fuerit, quod declaratum est in physicis, hoc est primum motorem aeternum & absolutum ab omni materia. Et declarauit post hoc quod non solummodo est principium tanquam motor, sed tanquam forma & finis, & declarabitur quod illud est vnum de quo fuit declaratum hic, quod est principium substantiae, sicut est declaratum, quod est actus vltimus, cui non admiscetur potentia omnino, Haec ille.
Item 12. Metaphys. commen. 36. dicit sic. Dictum est 8a. Physicorum, quod mouens coelestia corpora in nulla existit materia, & quod est forma abstracta, quapropter mouens hoc est intellectus, quia agit motum & est motus finis, haec autem differunt a nobis, scilicet illud quod mouet nos in loco secundum quod est agens, & quod mouet nos secundum quod est finis, & habet duplex esse scilicet in anima & extra animam, quod autem est in anima, est agens motum, secundum vero quod est extra animam est mouens secundum finem: verbi gratia, quoniam balneum duplicem habet formam in anima & extra animam, & propter illam formam, quae est in anima, desideramus illam formam, quae est extra animam: igitur forma balnei inquantum est in anima, est agens desiderium & motum, secundum autem quod est extra animam, est finis motus non agens: si igitur forma balnei non esset in materia, tunc moueret secundum agens, & secundum finem sine aliqua motione contingente, & sic est intelligendum de mouentibus corpora coelestia: secundum igitur quod ista intellecta sunt formae eorum, sunt mouentia secundum agens, secundum autem quod sunt eorum fines, mouentur ab illis secundum desiderium. Haec ille.
Et commento 38. idem ponit ostendens quomodo ille primus motor est forma substantialis simplex immaterialis, & ideo intelligitur a coelo non perspeciem impressam suo intellectui, sed illemet est forma intellectus coeli, & diligitur a coelo propter se, principia autem aliorum motuum praeter motum diuturnum dilecta sunt propter aliud, vnde videtur ponere in quolibet coelovnam intelligentiam separatam, & cum hoc animam, quae est forma orbis. Et ibidem ponit quomodo Deus mediante primo coelo mouet alios, & mediantibus coelis mouet inferiora, concludens quod Deus videtur habere curam circaomnia entia quantum ad speciem. Et commento 39. dicit. Intelligentiae abstractae debent esse principium eorum, quorum sunt principia, duobus modis, secundum quod sunt mouentes, & secundum quod sunt finis. Haec ille.
Commento 42. dicit sic. Quia primus motor habet potentiam infinitam, mouet enim in tempore infinito, & necesse est vt habens potentiam infinitam non sit corpus, impossibile enim est vt sit corpus, aut potentia in corpore. In fine etiam dicit, quod ille motor coeli est causa permanentiae coeli. Et 6. Metaphysicae commento 2. dicit, quod corpora caelestia sunt causa istorum sensibilium, & substantia abstracta est causa corporum coelestium. Item 2. Metaphycae commento 4. ponit haec verba. Oportet vt maxime verum sit illud, quod est causa veritatis in quolibet genere entium, & magis digna in esse & in veritate quam illa, quorum est causa in illo genere, manifestum est quod si est hic prima causa omnium, entium, vt declaratum est in scientia naturalium, quod illa causa est magis digna & in esse & in veritate quam omnia entia, omnia enim entia non acquirunt esse & veritatem nisi ab ista causa: est igitur tantum ens & vnum per se, & verum per se, & omnia entia & vera per esse & veritatem eius. Haec ille.
Patet igitur ex dictis Auerroteus & Aristotelis eos non illam mentem habuisse, quam imponit eis arguens, qui tria falsa eis imponit. Primum est quod Deus seu primum principium nullo modo agat motum circularem caeli, sed tantum causet desiderium ad mouendum in intellestu coniuncto corpori coelesti seu animae coelesti, & hoc imponit eis distinctio. 42. quaestio. 1. Secundum est quod imponit eis, scilicet quod Philosophus & Commentator non posuerunt primum motorem infinitum in virtute, sed solum entitatiue, & valore, & multitudine perfectionum hoc imponit eis distinctio. 43. & 44. Tertium est quod Deus non est causa effectiua substantiae coeli, aut dispositionum eius: hoc imponit eis distinctione tertia. Quod autem falsae imponat istud vltimum, specialiter patet: nam in tractatu de substantia orbis sic dicit Commentator. Agentium quoddam est prius acto duratione & tempore, & sic est Deus omni eo, quod fit in sphaera mundi respectu istius agentis, quoddam autem est prius naturaliter, sed non tempore, sicut est orbis & orbem agens & faciens ipsum in dispositionibus necessarijs, & cum hoc ignorauerint quidam, dixerunt Aristotelem non dicere causam agentem coelum, sed causam mouentem tantum, & hoc est valde absurdum, non enim dubium quin agens ipsum sit mouens ipsum, quod enim mouet ipsum motu proprio largitur ei primo dispositiones, per quas acquirit motum. Haec ille.
Sed ad hoc dicit Aureolus distinctione tertia quod non loquitur Commentator de agere effectiue, sed de agere determinatiue inquantum Deus vel intelligentia est ratio quod coelum sit in dispositionibus suis, nunquam autem dicit quod largiatur sibi entitatem, nec quod efficiat esse eius. Sed patet quod ista excusatio, immo potius accusatio nulla est. Tu quia Commentator loquitur ibi de agere, quo agitur id quod fit, vt patet, quia, exemplificat de illis, quae fiunt infra sphaeragenerabilium, tale autem agere est dare esse. Tum quia 2. Metaphysice Comment. 4. ponit quod omnia sunt entia per esse primae causae, ita quod est eis causa essendi, vt dictum fuit, patet igitur illa argumenta, quae contra sextam condsusionem vltimo inducta sunt, ex falso intellectu Commentato. & Aritote processisse. Ad ea vero quae contra septimam conclysionem inducta sunt dicitur, quod licet intellectus possit intelligere multa, quae non sunt, & voluntas velle impossibilia, tamen obiectum intellectus non potest excedere in ambitu suae communitatis virtutem causae instituentis intellectum, quantum ad eminentem continentiam, ita quod ens intelligibile sine implicatione contradictionis contineat aliquid maius Deo, sic autem esset, si Deus esset finitus: quia omni finito intellectus noster potest concipere maius sine implicatione contradictionis, & consequenter intelligeret aliquid, in quo saluatur ratio sui obiecti maius Deo, quod non est possibile, & sic patet, quod ad hoc quod intellectus noster possit infinita concipere successiue, quorum secundum erit maius primo, signum est, quod causa intellectum instituens est infinita, vnde Sanctus Thomas prima parte. quaest. 7. art. 2. ad secundum dicit (Quia hoc ipsum quod virtus intellectus extendit se quodammodo ad infinitum, procedit ex hoc quod intellectus est forma non in materia, sed vel totaliter separata, sicut sunt substantiae Angelorum, vel ad minus potentia intellectiua non est actus alicuius organi in anima intellectiua corpori coniuncta.) Haec ille. Et sic vlterius suppleatur quod Deus qui in causa intellectus est multo plus separatus ac consequenter infinitus. Et haec de primo articulo dicta, sufficiant.
Articulus 2
QVantum ad 2. artic. sit haec prima conclusio. Deus non potest facere aliquid simpliciter infinitum, sed bene secundum quid. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte quaest. 7. art. 2. vbi sic dicit. (Praeter Deum non potest esse aliquid simpliciter infinitum. Si enim loquimur de infinito secundum quod competit materiali, manifestum est quod omne existens in actu habet aliquam formam, & sic materia eius est terminata per formam, sed quia materia secundum quod est sub vna forma substantiali remanet in potentia ad multas formas accidentales, quod est finitum simpliciter, potest dici infinitum secundum quid vtpote lignum est finitum secundum suam formam, sed tamen est infinitum secundum quid, inquantum est in potentia ad infinitas figuras. Si autem loquamur de infinito secundum quod competit formae, sic manifestum est, quod illa, quorum formae sunt in materia, simpliciter sunt finita, & nullo modo infinita. Si autem sint aliquae formae creatae non receptae in materia: sed per se subsistentes, vt de Angelis quidam opinantur erunt quidem infinitae secundum quid, inquantum formae non terminantur nec contrahuntur per aliquam materiam, sed quia forma creata, & si sit subsistens, tamen habet esse & non est suum esse, ideo necesse est, quod ipsum esse eius sit receptum & contractum ad determinatam materiam, vnde non potest esse infinitum simpliciter.) Haec ille.
Et ibidem ad primum tangit aliud medium dicens (Hoc est contrirationem facti quod essentia rei sit ipsum esse eius, quia esse subsistens non est esse creatum, vnde contra rationem sacti est quod sit simpliciter infinitum: sicut igitur Deus, licet habeat potentiam infinitam, non tamen potest facere aliquid non factum, hoc enim esset contradictoria esse simul, ita non potest facere aliquid infinitum simpliciter.) Haec ille.
Secunda conclusio. Deus potest facere aliquam formam infinitam in aliqua specie, & secundum rationem suae speciei tam substantialem quam etiam accidentalem. Istam conclusionem probat ipsemet 3. sent. dist. 13. quaest. 1. art. 2. quaestiuncula secunda, vt recitatum est in artic. praecedenti in responsione ad primum contra tertiam conclusionem Hoc etiam patet ex probatione praecedentis conclusionis, vbi probauit quod si Angeli sunt formae sine materia, quod sunt infiniti secundum quidisiquantum ad rationem suae species Quod autem sint incorporei & formae subsistentes, ostendit prima parte q. 50. art. 1. & 2. vbi ad quartum soluendo ponit totam istam conclusionem, dicit enim sic. Omnis creatura est finita simpliciter, inquantum esse eius non est abstractum subsistens, sed limitatum ad naturam aliquam, cui aduenit, sed nihil prohibet creaturam aliquam esse secundum quid infinitam, creaturae autem materiales habent infinitatem ex parte materiae, sed finitatem ex parte formae, quae limitatur per materiam, in qua recipitur, substantiae autem immateriales creatae sunt finitae secundum suum esse, sed sunt infinitae secundum quod eorum formae non sunt receptae in alio, sicut si diceremus albedinem separatam existentem esse infinitam quantum ad rationem albedinis, quia non contrahitur ad aliquod subiectum, esse tamen eius esset finitum, quia determinatur ad aliquam naturam specialem & propter hoc dicitur in libro de causis, quod intelligentia est finita superius inquantum scilicet recipit esse a suo superiori, sed est infinita inferius, inquantum non recipitur in aliqua materia. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo formae aliquae substantiales sunt infinitae, & similiter de formis accidentalibus, quomodo Deus potest aliquam albedinem producere, quae secundum rationem albedinis esset infinita, puta si produceret albedinem separatam ab omni receptiuo, illa inquam esset infinita in ratione albedinis & secundum esse albedinis, si Deus daret sibi totum esse, quod suae naturae debitum est, tali enim albedine non posset esse alicuius albedo intensior nec perfectior in esse albedinis, & illa aequipolleret infinitis albedinibus existentibus in subiecto, & esset sicut idea separata, nec posset multiplicari secundum numerum, vt dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 50. artic. 4. Impossibile (inquit) est dicere, quod essent plures albedines separatae, aut plures humanitates, talis tamen albedo separata non esset eadem cum albedinibus existentibus in subiecto secundum quod ipse dicit. q. 7. artic. 1. ad tertium. Si esset albedo subsistens ex hoc ipso quod non esset in alio, discerneretur ab omni albedine existente in subiecto. Haec ille.
Vtrum tamen esset indiuiduata videtur dicere Sanctus Thomas quod non 8. quolib. q. 4. ar. 3. vt recitatum est prius, & nunc totaliter & complete verbaeius pro tota secunda parte conclusionis, vbi sic ait. Diuinae potentiae ratione suae immensitatis attribuendum est quicquid in defectum non sonat, tamen aliqua sunt quae narura creata non patitur, vt fiant propter aliquam repugnatiam, quam important ratione contradictionis implicite, & de talibus consueuit dici a quibusdam, quod Deus potest ea facere, quamuis fieri non possent. Vt ergo videamus vtrum fieri possit a Deo, quod albedo sit sine quantitate.
Sciendum est quod in albedine, & in qualibet alia corporali qualitate est duo considerare scilicet ipsam naturam albedinis per quam speciem sortitur, & indiuiduationem eius, secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia albedine sensibili distincta, posset ergo fieri diuino miraculo, vt natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen illa albedo non esset, sicut haec albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum, quas posuit Plato, sed quod haec albedo sensibilis indiuidua esset sine quantitate fieri non posset, quauis fieri posset quod quantitas indiuidua esset sine substantia, quia quantitas non indiuiduatur solum ex subiecto, sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione quantitatis dimensiuae, quae est quantitas positionem habens, & ideo possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem speciei numero diuersas secundum diuersum situm, alias linea non esset diuisibilis ex ipsa ratione sui generis, non enim diuiditur linea nisi in lineas, plures autem albedines sine subiecto imaginari est impossibile, & sic patet quod albedo non indiuiduatur nisi ex subiecto, & propter hoc non posset esse indiuidua nisi esset in aliquo subiecto ad minus in quantitate, sed quantitas habet suum terminum, & indiuiduationem etiam absque subiecto, & ideo per miraculum posset esse haec quantitas sensibilis absque subiecto, sicut patet in Sacramento corporis Christi. Haec ille. Ex quibus patent praedicta scilicet quod talis forma esset non indiuidua, sed natura subsistens, & quod esset infinita, patet per superius in alio artic. dicta, & similiter in isto, patet etiam quod isti albedini separatae nunquam posset aequari in intensione aliqua albedo, quae esset in subiecto quantumcunque intenderetur.
Tertia conclusio. Deus non potest facere multitudinem aut magnitudinem dimensiuam actu infinitam. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas prima parte. q. 7. Et quidem quod impossibile sit multitudinem esse actu infinitam, arguit sic ibidem articu. 4. Omnem multitudinem oportet esse in aliqua specie multitudinis, species autem multitudinis sunt secundum species numerorum, nulla autem est species numeri infinita, quia quilibet est multitudo mensurata per vnum, vnde impossibile est multitudinem esse infinitam siue per se, siue per accidens.
Item omnis multitudo in rerum natura existens est creata, & omne creatum sub aliqua intentione creantis compraehenditur, non enim in vanum agens aliquod operatur, vnde necesse est quod subcerto numero omnia creata compraehendantur, & per consequens, impossibile est esse multitudinem infinitam actu etiam per accidens. Et sic patet prima pars conclusionis. Sed secundam probat ibidem artic. 3. sic dicens. Aliud est esse aliquid infinitum secundum magnitudinem vtpote ignis vel aer, non tamen esset infinitum secundum essentiam, dato enim quod esset aliquod corpus infinitum secundum magnitudinem adhuc essentia esset terminata ad aliquam speciem per formam, & ad aliquod indiuiduum per materiam, & ideo habito ex praemissis, quod nulla creatura est infinita secundum essentiam, adhuc restat inquirere an aliquid creatum sit infinitum secundum magnitudinem.
Sciendum est igitur quod corpus quod est magnitudo completa dupliciter sumitur scilicet Mathematice secundum quod in eo consideratur sola quantitas, & naturaliter secundum quod in eo consideratur forma & materia: & de corpore quidem naturali, quod non possit esse infinitum in actu manifestum est: nam omne corpus naturale aliquam formam habet determinatam: cum igitur ad formam substantialem sequantur accidentia, necesse est quod ad determinatam formam sequantur accidentia determinata, inter quae est quantitas, vnde omne corpus naturale habet determinatam quantitatem & in maius & in minus, vnde impossibile est aliquod corpus naturale infinitum esse. Hoc etiam ex motu patet, quia omne corpus naturale habet motum aliquem naturalem, corpus autem infinitum non posset hahere aliquem motum naturalem, neque rectum, quia nihil mouetur naturaliter motu recto nisi cum est extra locum suum, quod corpori infinito accidere non posset, occuparet enim omnia loca, & sic indifferenter quilibet locus esset locus eius. Et similiter etiam neque secundum motum circularem, quia in motucirculari, oportet quod vna pars corporis transferatur ad locum, in quo fuit alia pars, quod in corpore circulari si ponitur esse, infinitum esse non posset, quia duae lineae protractae a centro quanto longius protrahuntur a centro, tanto longius distant abinnicem: si ergo corpus esset infinitum, in infinitum lineae distarent abinuicem, & sic vna nunquam posset peruenire ad locum alterius. De corpore etiam Mathematico eadem est ratio, quia si imaginemur corpus Mathematicum secundum actum existens, oportet quod imaginemur ipsum sub aliqua forma, quia nihil est actu nisi per formam suam, vnde cum forma quanti inquantum huiusmodi sit figura, oportebit quod habeat aliquam figuram, & sic erit finitum, est enim figura, quae termino vel terminis clauditur. Haec ille.
Quarta conclusio. Multitudo est infinita in potentia, & magnitudo est infinita in potentia, sic quod omni numero dato potest dari maior, & omni magnitudine dimensiua data vel dabili finita, potest dari maior. Istam conclusionem intendit Sanctus Thomas vbi supra. Et quidem quod omni multitudine data possit dari maior, vt isto modo sit infinita multitudo in potentia, dicit artic. 4. Esse (inquit) multitudinem infinitam in potentia possibile est, quia augmentum multitudinis sequitur diuisionem magnitudinis, quanto enim aliquid plus diuiditur, tanto plura secundum numerum resultant, vnde sicut infinitum inuenitur in potentia in diuisione continui, quia proceditur ad materiam, vt supra dictum est, eadem ratione & infinitum inuenitur in potentia in additione multitudinis. Haec ille.
Quia autem omni magnitudine infinita imaginabili aut dabili possit a Deo fieri maior, potest probari ex modo arguendi & soluendi Sancti Doctoris eodem articulo: arguit enim secundo loco. Cuiuslibet speciei possibile est esse aliquod indiuiduum in actu, sed species figurae sunt infinitae: ergopossibile est esse infinitas siguras in actu. Et respondet sic. Dicendum (inquit) quod species figurarum habent infinitatem ex infinitate numerorum, sunt enim species figurarum, trilaterum, quadilatcrum, & sic inde, vnde sicut multitudo infinita numeralis non reducitur in actum, quod sit tota simul, ita nec multitudo figurarum. Haec ille.
A simili potest argui quod cuilibet speciei magnitudinis potest dari vnum indiuiduum, cum sicut species figurarum attenduntur secundum species numerorum, ita species magnitudinum, sicut enim dicimus trilaterum quadrilaterum &c. ita dicimus bipedale tripedale, & sic inde. Et ideo sicut quocunque numero dato vel dabili potest dari maior sine statu, ita etiam quacunque specie magnitudinis data potest dari maior secundum quamcunque proportionem. Quia etiam ista sit eius mens patet: nam tertia parte. q. 8. artic. 12. ad primum sic ait. Si loquamur de quantitatibus Mathematicis, cuilibet finitae quantitati potest fieri additio, quia ex parte quantitatis finitae non est aliquid, quod repugnet additioni. Si vero loquamur de quantitate naturali, sic potest esse repugnantia ex parte formae, cui debetur tanta quantitas, sicut & alia accidentia determinata.
Item 3. sen. dist. 13. q. arti. 2. quaestiuncula tertia ad primum, idem ponit. Ex quibus patet, quod cum Deus possit facere quantitatem ab omni subiecto separatam, quae mathematica diceretur, vtique quacunque quantitate data posset maiorem facere sine statu. Cum etiam omni forma naturali data posset aliam facere, quae maiorem requireret quantitatem, sequitur quod loquendo etiam de quantitate naturali idem dici potest.
Quinta conclusio. Quacunque forma intensibili existente in subiecto data, Deus potest eam intendere ad duplum & ad triplum, & sic sine statu, ita quod nunquam perueniet ad tantam perfectionem quin ad maiorem Deus eam perducere posset. Ista conclusio probatur eo modo quo alias fuit probatum de charitate, quod augeri potest in infinitum.
Sexta conclusio. Deus non potest producere aliquam creaturam ita perfectam, quin maiorem & perfectiorem in specie producere posset. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 52. art. 6. vbi in principali responsione sic concludit. Simpliciter autem loquendo qualibet re a se facta Deus potest facere aliam meliorem. Item de veritate. q. 20. artic. 4. Super omnia quae Deus fecerit potest alia dissimilia adhuc facere, & nouas species, & noua genera, & nouos mundos, nec vnquam illud quod perfectum est facientis virtutem adaequare potest. Et primo sent. distin. 44. q. 1. artic. 3. dicit. Quolibet bono creato, eo quod finitum est potest aliquid esse melius, & ita bono increato quod infinitum est nihil melius esse potest, bonitas vero creaturae dupliciter considerari potest, aut quae est ipsius absolute in se, & sic qualibet creatura aliquid potest esse melius, aut per comparationem ad bonum increatum, & sic dignitas creaturae recipit quandam infinitatem ex infinito, cui comparatur, sicut humana natura inquantum est vnita Deo, & beata virgo inquantum est mater Dei, & gratia inquantum coniungit Deo, & vniuersum inquantum est comparatum ad Deum. Haec ille.
Et ibidem ad 4. ponit, quod Deus inter se & angelos posset facere multos gradus bonitatis, cum vsque ad eum sit infinita distantia. Item 2. contra Gentiles cap. 29. idem ostendit sic arguendo. Diuinae (inquit) essentiae infinitatem supra ostendimus, infinitum autem quantalibet additione finitorum facta adaequari non potest, quin in infinitum excedat quantalibet finita, si etiam numero finita existant, nihil autem aliud praeter Deum constat esse secundum essentiam infinitum, cum omnia secundum essentiae rationem sub determinatis generibus & speciebus concludantur, quotcunque ergo & quanticunque effectus Dei comprehendantur, semper in diuina essentia est vt eos excedat, & ita plurium ratio esse potest, diuinus igitur intellectus, qui perfecte diuinam essentiam cognoscit, vt supra ostensum est omnem infinitatem effectuum transcendit: non ergo ex necessitate ad hos vel illos effectus coarctatur. Haec ille.
Item cap. sequenti ostendit quod diuina voluntas ad nullos determinatos effectus arctatur, quin alios & alios possit velle: arguit enim sic. Voluntatem suo obiecto proportionatam esse oportet, obiectum autem voluntatis est bonum intellectum: voluntas igitur ad quaelibet nata est se extendere, quae ei intellectus sub raentione boni proponere potest: si igitur diuinus intellectus ad certos effectus non coactatur, vt ostensum est, relinquitur quod nec diuina voluntas determinatos effectus de necessitate producit.
Item cap. 22. ostendit quod diuina virtus non determinatur ad aliquos effectus sic, quod illos possit & non perfectiores. Ex quibus patet, quod cum nec intellectus, nec voluntas, nec virtus diuina ad aliquos effectus limitetur, vltra quos se non possit extendere, quod quacunque perfectione specifica data vel dabili, producta vel producibili, imaginata velimaginabili Deus potest producere perfectiorem, praesertim cum nullam implicet contradictionem. Septima conclusio. Quamcunque rem productam Deus potest facere meliorem accidentaliter, non tamen essentialiter. Istam conclusionem probat prima parte. q. 25. artic. 6. dicens. Bonitas alicuius rei est duplex. Vna quidem quae est de essentia rei, sicut esserationale est de essentia hominis, & quantum ad hoc bonum Deus non potest facere rem aliquam meliorem, sicut etiam non potest quaternarium facere maiorem, quia si esset maior non esset quaternarius, sed alius numerus, sic vero se habet additio differentiae substantialis in diffinitionibus, sicut additio vnitatis in numeris, vt dicit 8. Meta. Alia bonitas est, quae extra essentiam est rei, sicut boni hominis est esse virtuosum vel sapientem, & secundum tale bonum potest Deus res a se factas facere meliores. Haec ille.
Item ibidem ad primum dicit. Deus potest dare rebus a se factis meliorem modum essendi quantum ad accidentalia, licet non quantum ad essentialia. Item primo senten. distin. 44. q. 1. dicit sic. Vniuscuiusque rei consideranda est duplex bonitas, sicut & duplex esse, cum ens & bonum conuertatur, scilicet bonitas essentialis, vt hominis esse viuum & rationale, & bonitas accidentalis, vt sanitas, scientia & huiusmodi, loquendo de bonitate accidentali vnicuique rei Deus maiorem bonitatem conferre potuisset, loquendo autem de bonitate essentiali qualibet re creata meliorem aliam facere potuisset, non tamen potuit hanc rem facere esse melioris bonitatis, quia si adderetur ad bonitatem essentialem aliquid, non esset eadem res, sed alia secundum philosophum in 8. Metaphys sicut in numeris vnitas addita vel subtracta variat speciem, ita in diffinitionibus differentia addita vel subtracta, verbi gratia: si diffinitioni bouis addatur rationale, iam non erit bos, sed alia species, scilicet homo, si subtrahatur sensibile remanebit viuens vita arborum, vnde sicut Deus non potest facere, quod ternarius manens ternarius habeat quatuor vnitates, quamuis quolibet numero maiorem numerum facere posset, ita non potest facere, quod haec res maneat eadem, & maiorem bonitatem essentialem habeat vel minorem, ex omnibus enim his sequeretur, quod affirmatio & negatio essent simul verae, quod Deus non potest facere. Haec ille.
Octaua conclusio. Deus posset facere vniuersum infinitum melius quam sit quantum ad aliquid, & quantum ad aliud non. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas primo senten. ibidem artic. 2. dicens. Secundum Philosophum 12. Metaphysicae, bonum vniuersi consistit in duplici ordine, scilicet in ordine partium vniuersi adinuicem, & in ordine totius vniuersi ad finem, qui est ipse Deus, sicut etiam in exercitu est ordo partium exercitus adinuicem secundum diuersa officia, & est ordo ad bonum ducis, quod est victoria, & hic est ordo praecipuus propter quem est prior ordo: accipiendo igitur bonum ordinis qui est in partibus vniuersi adinuicem, potest considerari vel quantum ad partes ipsas ordinatas, vel quantum ad ordinem partium, si quantum ad partes ipsas, tunc potest vniuersum fieri melius vel per additionem plurium partium, si scilicet crearentur multae aliae species, & implerentur multi gradus bonitatis, qui possent esse, cum inter summam creaturam, & Deum sit infinita distantia, & sic Deus melius vniuersum facere potuisset & posset, illud autem vniuersum se haberet ad hoc, sicut totum ad partem, & sic nec penitus diuersum esset, & haec additio bonitatis esset per modum quantitatis discretae: vel potest intelligi fieri melius intensiue, & hoc mutatis omnibus partibus eius in melius, quia si aliquae partes meliorarentur alijs non melioritatis, non esset tanta bonitas ordinis, sicut patet in cithara, cuius si omnes corde meliorentur, sit dulcior armonia, sed quibusdam tantum melioratis sit dissonantia, haec autem melioratio omnium partium vel potest intelligi secundum bonitatem accidentalem, & sic posset esse talis melioratio a Deo manentibus eiusdem partibus & eodem vniuerso, vel secundum bonitatem essentialem, & sic etiam esset Deo possibilis, qui infinitas alias species condere posset, sed sic non essent eaedem partes, & per consequens, nec idem vniuersum, vt ex dictis patet. Si autem accipiatur ordo partium, sic non potest esse melior per modum quantitatis discretae, nisi fieret additio partibus vniuersi, quia in vniuerso nihil est inordinatum, sed intensiue potest esse melior manentibus eisdem partibus quantum ad ordinem, qui sequitur bonitatem accidentalem, quanto enim aliquid in maius bonum redundat, tanto ordo melior est, sed ordo qui sequitur bonitatem essentialem, non posset esse melior nisi fierent aliae partes, & aliud vniuersum. Similiter ordo qui est ad finem potest considerari ex parte ipsius finis, & sic non posset esse melior vt scilicet in meliorem finem ordinaretur vniuersum, sicut Deo nihil melius esse potest, vel quo ad ipsum ordinem, & sic se. cundum quod cresceret bonitas partium vniuersi & ordo earum adinuicem meliorari posset ordo in finem, eo quod propinquius ad finem se haberet quando similitudinem diuinae bonitatis magis consequeretur, quae est omnium finis. Haec ille.
Idem ponit prima parte. q. 25. arti. 6. ad tertium dicens. Vniuersum suppositis istis rebus non posset esse melius propter decentissimum ordinem his rebus a Deo tributum, in quo bonum vniuersi consistit, quorum si vnum aliquod melius esset, corrumperetur proportio ordinis, sicut vna corda fi plus debito intenderetur, corrumperetur citharae melodia, posset tamen Deus alias res facere, aut alias addere istis rebus factis, & sic esset vniuersum aliud melius. Haec ille. Ex quibus patet quomodo vniuersum posset fieri melius septupliciter.
Tertio per creationem aliarum specierum, non quod adderentur iam creatis, si fieret aliud melius vniuersum constans ex alijs speciebus & essentialibus gradibus bonitatis.
Quinto per meliorationem intensiuam eiusdem, qui consequitur bonitatem essentialem factis alijs speciebus.
Septimo per meliorationem ordinis partium adinuicem modo praeexposito, & quaelibet dictarum meliorationum in infinitum procedere posset, quia nullus ordo a diuina sapientia rebus inditus adaequaret diuinam sapientiam, quin alium ordinem posset instituere meliorem, vt probat Sanctus Thomas prima parte. q. 25. arti. 5.
Conclusio nona, quam incidenter pono est haec. Non repugnat Deum producere aliquam creaturam, quae cognoscat infinita secundum numerum vel secundum speciem, puta infinitas partes continui, & infinitas figuras, quae sunt in continuo in potentia.
Istam conclusionem probat sanctus Doctor quolibe. 3. arti. 3. vbi sic ait. Infinitum potest dici & secundum formam & secundum materiam, dicitur enim infinitum ex eo, quod non finitur, finitur autem & materia per formam inquantum materia quae est in potentia ad species diuersas, determinatur ad vnam speciem per formam, & forma per materiam inquantum forma speciei, quae nata est esse in pluribus indiuiduis secundum quod recipitur in materia determinatur ad indiuiduum, sicut ergo materia sine forma habet rationem infiniti, ita forma sine materia, & ideo quia ipsa essentia diuina non est recepta in aliquo materiali, nec habet permixtionem alicuius potentiae, sed est purus actus subsistens, ideo dicitur infinita, & quia vnumquodque cognoscitur per formam, & secundum quod est in actu, ideo infinitum secundum materiam est secundum se ignotum, vt dicitur tertio Physicorum. Infinitum autem secundum formam est secundum se notissimum, sed quo ad nos est ignotum, quia excedit nostri intellectus proportionem, & quia quantitas est dispositio materiae, & infinitum quantitatis attenditur secundum potentiam in assumendo vnum post alterum, ideo infinitum quantitatis est secundum se ignotum, & non potest aliquis intellectus cognoscere infinitum quantitatis in post assumendo vnum post alterum, scilicet numerando partem post partem.
Item considerandum est quod vtroque modo contingit aliquid esse infinitum simpliciter & secundum quid, si enim aliquod corpus sit infinitum secundum longitudinem, non autem secundum latitudinem, est infinitum secundum quid, si vero fuerit infinitum secundum omnes dimensiones, erit infinitum simpliciter, similiter si intelligatur forma alicuius speciei. esse non in materia, vt Platonici posuerunt, erit infinita secundum quid quantum, scilicet ad indiuidua illius speciei, tamen erit finita simpliciter, inquantum scilicet determinatur ad genus & speciem, sed diuina essentia est simpliciter infinita, quia estabsoluta ab omni circunscriptione generis vel speciei. It: considerandum est, quod duplex est scientia, vna quae dicitur scientia visionis per quam cognoscuntur ea quae sunt, erunt, vel fuerunt, alia simplicis noticiae, per quam cognoscuntur ea, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, sed esse possunt.
Dicendum est ergo quod Deus cognoscendo essentiam suam, quia compraehendit eam, cognoscit scientia simplicis noticiae infinita simpliciter, quia cognoscit omnia, quae ipse facere potest, non tamen cognoscit ea in post asiumendo, scilicet numerando vnum post aliud, sed omnia simul, anima vero Christi non comprehendit essentiam Dei, & per consequens neque virtutem eius, vnde non potest cognoscere omnia, quae Deus facere potest, & ideo non cognoscit infinita simpliciter, compraehendit autem anima Christi totam potentiam creaturae, in potentia autem creaturae sunt infinita non simpliciter, quia potentia creaturae non extendit se ad omnia, quae Deus potest, sed secundum aliquod genus, sicut continuum est in potentia ad infinitas diuisiones, vnde anima Christi scientia simplicis noticiae cognoscit infinita secundum quid, quae sunt in potentia creaturae. Haec ille.
Item de veritate. quaestio. 20. articu. quarto ad primum. In rebus (inquit) inuenimus aliquid quod simpliciter est & omnibus modis infinitum, sicut Deus, aliquid autem quod est omnibus modis finitum, sicut res materiales, aliquid autem quod est modo quodam finitum, & modo quodam infinitum, sicut quaelibet substantia immateria. lis est quidem finita inquantum habet esse limitatum ad propriam naturam, eo quod nulla creata natura quamqua immaterialis est esse suum, sed esse participat, est tamen infinita per remotionem illius terminationis, secundum quam forma terminatur ex hoc ipso, quod in materia recipitur, cum omne receptum sit in recipiente per modum recipientis, secundum igitur quod aliqua res est infinita secundum hoc per suam actionem comparatur ad infinitum, illud enim quod est infinitum secundum esse & propter immaterialitatem, vt Deus per actionem suam comparatur ad infinitum secundum materiam siue quantitatem, & secundum materiam speciei vel generis, vnde Deus potest cognoscere infinita indiuidua & infinitas species, quia cognoscit omnia quae potest facere, & potest in infinitum nouas species facere propter hoc, quia cum aliquid agat secundum quod est in actu, sicut eius esse est infinitum, ita & eius actio habet efficaciam infinitam, res autem materialis neutro modo habet comparationem ad infinitum, neque scilicet ad infinita secundum quantitatem, vel ad materiam, neque ad infinita secundum speciem, sicut patet in visu qui est virtus quaedam materialis, & ideo non potest quamlibet speciem cognoscere, sed determinatam scilicet colorem, nec potest infinita cognoscere nisi persuccessionem, eo quod cum sit materialis, actio eius materialis est & attingit ad ea, quae sunt infinita secundum quantitatem continuam vel discretam, quae est infinitas materialis eo modo, quo sunt infinita, scilicet numerando partem post partem, & ideo impossibile est quod vnquam perueniat ad cognitionem infinitorum etiam indiuiduorum, & quia intellectus noster in statu isto a sensu accipit, inde est etiam, quod nec ipse infinita hoc modo potest cognoscere, substantiae vero immateriales, quae sunt quodammodo infinitae, & quodammodo finitae, quia esse finitum habent, oportet quod earum operatio & sit efficaciae finitae, & comparetur ad naturas finitas, quia vero immateriales sunt, ideo earum operatio se extendit ad infinita materialiter, vnde & intellectus noster vt dicit Commentator tertio de anima, ostenditur quodammodo infinitus inquantum cognoscit vniuersale, in quo infinita singularia cognoscuntur, sed hoc deficit, quia species vniuersalis quam intellectus appraehendit, vtputa hominis, non est perfecta ratio cognoscendi quodlibet singulare in sua singularitate, sinautem, tunc etiam intellectus noster dato quod essent infiniti homines, tantum cognosceret infinita materialiter per vnam naturam finitam, quae est humana natura. In infinitis enim hominibus quamuis sit infinitum secundum quantitatem vel materiam, non tamen est infinitum secundum speciem, quod patet ex hoc quod extra infinitos homines possunt esse aliae species, proprium autem obiectum intellectus est natura speciei, non autem materia, similiter qui cognosceret per animalis naturam omnes species animalis in sua specialitate, dato etiam quod species animalis essent actu infinitae, adhuc cognosceret infinitas species, sed non nisi finitam naturam, quia praeter naturam animalis, adhuc est natura la pidis: ita igitur cum anima Christi cognoscat verbum, quod est sufficiens ratio cognoscendi omnia indiuidua in sua singularitate, & omnes species in sua specialitate nihil prohibet, quamuis sint infinita secundum esse quin cognoscat infinita, non tamen compraehendit naturam infinitam. Haec ille.
Item ibidem. In potentia creaturae est infinitum, sicut patet in diuisione continui & augmento numerorum, vnde cum anima Christi creaturas compraehendat scit infinita, quae sunt in creaturis in potentiaEt praeterea quia animae damnatorum sunt perpetuae & in eis cogitationes erunt volubiles in infinitum futurae, oportet dicere quod anima Christi sciat infinita.
Ibidem etiam ad secundum dicit. Operatio animae Christi est finita quamuis infinita cognoscat, cognoscit, enim illa infinita finita efficacia, vnde non remanet infinita nisi materialiter.
Et ad quartum dicit. Compraehensio infiniti non potest esse nisi per actionem, quae sit efficaciae infinitae, tunc enim ipse Deus comprehenditur ab intellectu aliquo, quando intellectus tantam habet efficaciam in intelligendo quantam habet Deus vt intelligatur, vnde non potest compraehendi nisi ab intellectu increato, sed cognitio infinitorum non requirit efficaciam infinitam in operatione intellectus.
Et ad decimum dicit. Quantitas scientiae, quae attenditur penes numerum scitorum, est ei quasi per accidens & materialis, & praecipue quando in multis scitis est vna ratio sciendi, secus esset si diuersis rationibus cognoscerentur, sed illa quantitas, quae est efficacia cognitionis scientiae per se competit, quia talis quantitas attenditur penes exitum operationis intellectualis ab intelligibili virtute. Haec ille.
Ibidem etiam in principali responsione innuit quod angeli cognoscunt infinita indiuidua in eadem specie, vtputa infinitas partes, quae sunt in potentia in continuo, & infinita secundum speciem secundum omnem speciem figtrae & numeri &c. ait enim sic. Oportet vt intellectus excellentissimi creati Deum cognoscant vt eorum cognitio adaequetur processui creaturarum a Deo, procedunt autem res a Deo per viam naturae & secundum ordinem gratiae, vnde intellectus creati qui sunt in summo creaturarum constituti secundum conditionem naturae omnium naturalium in Deo cognitionem accipiunt, scilicet angeli, Christus vero constitutus super omnem creaturam est etiam quantum ad dona gratiae, & ideo ipse accepit cognitionem omnium eorum, quae a Deo secundum quodcunque tempus procedunt, non solum secundum ordinem naturae, sed secundum ordinem gratiae. Scit igitur anima Christi omnes creaturas non solum quantum ad naturales proprietates, quod etiam sciunt angeli, sed etiam secundum quod substant diuinae prouidentiae ordinatae in finem salutis humanae & donorum gratiae, & ideo scit omnia singularia & omnes singulares actus hominum, & etiam abscondita cordis, quod de nulla alia creatura dicere oportet, & tamen quia non pertingit ad compraehiendendam diuinam infinitatem, ideo remanet Deo facultas adhuc multa alia faciendi quam ea quae anima Christi cognoscit. Haec ille.
Eandem conclusionem tenet tertia parte. q. 10. art. 3. Item sen. dis. 14. q. 1. artic. 2. quaestiuncula secunda ad secundum.
Sed contra ista arguit Aureolus & primo contra secundam conclusionem arguit impugnando duo in ipsa inclusa. Primum est, quod aliqua forma potest esse infinita infra aliquam speciem. Secundum est, quod aliqua forma vel natura specifica potest subsistere non indiuiduata exemolariter infinita. Primum impugnatur multipliciter primo sic. Si forma aliqua esset infinita intensiue, sequeretur quod posset in instanti transferre aliquid a termino a quo, ad terminum ad quem per omnia media, forma nanque intensiua esset infinitae virtutis, ac infiniti vigoris, & per consequens sua operatio esset infinitae intensionis, & si quidem forma illa esset principium alterationis, vtpote calor, transferret corpus frigidum a frigore in calorem summum in non tempore & in instanti, & similiter si esset principium motus localis, vtpote forma terrae moueretur a caelo vsque ad centrum in instanti, hoc autem omnino est impossibile cuilibet creaturae. Tum quia virtuti diuinae adaequaretur, quae non potest in minori mensura talia facere quam in non tempore, Tum quia intellectus incompossibilitatem experitur in tali translatione instantanea a termino a quo in terminum ad quem per medium, sequitur enim quod illud fuerit in instanti in termino a quo & in omnibus intermedijs, & in termino ad quem, quod est intelligibile, & per consequens incommunicabile creaturae. Tum quia repugnantia formalis videtur esse quod forma sit diuisibilis, & instantanee acquiratur, ergo impossibile est formam esse infinitae virtutis, & per consequens infinitae perfectionis infra rationem suam specificam.
Secundo. Si talis forma poneretur, sequeretur quod pars esset aequalis toti, posita enim albedine infinita in Margaririta, si diuidatur ille gradus infinitus, aut si diminuatur, quod remanet erit necessario infinitum, & per consequens mouebit in instanti, & erit aequalis in virtute cum toto, & ita aequalis perfectionis, sed omnia haec sunt absona & omnino impossibilia, ergo dici non potest quod sit formalis albedo, vel forma aliqua infinita intensiue. Et si dicatur quod haec ratio non concludit nisi in forma, quae potest intendi & remitti, non autem in forma indiuisibili, qualis esset anima vel angelus, si poneretur infinitae perfectionis in ratione sua specifica.
Non valet quidem, nam idem sequitur, quia posset fieri anima minor illa infinita per vnum gradum, dato quod non fiat diminutio in eadem forma numero, quo facto secunda remanet infinita, & ita infinitae virtutis & moueret in instanti, & aequaretur virtuti maiori. Et si dicatur vlterius quod eo ipso quod poneretur minor, caderet in quandam finitatem & fieret limitata, quia omne minus infinito finitum est, sicut dicimus de creatura.
Non valet vtique, quoniam in ordine specifico, sicut ab inferiori ad superius semper proceditur per media, ita a superiori descenditur ad inferius per media, sunt enim omnes gradus immediati & coniuncti vel connexi successiue, & ideo ab anima infinita in ratione animae intellectiuae non posset immediate descendi ad animam finitam, quoniam illa in quocunque gradu poneretur, esset dare superiorem & proximiorem animae infinitae, cum igitur incipiendo ab infinito gradu specifico & ascendendo vsque ad gradum infinitum necessario procederetur per media connexa, oportet quod econuerso descendendo ab illo gradu infinito procederetur per illa eadem, per quae ascendebatur, & statim sequeretur contradictio, quia in ascendendo semper omnes gradus essent finiti, & in descendendo essent infiniti, si enim infinitum ordinate minuitur, quod restat semper est infinitum in virtute istius, quia finito remoto ab infinito, quod remanet erit infinitum, semper autem totum augmentatum erit finitum in virtute istius propositionis ex finito addito non consurgit nisi finitum, secundum hoc, ergo infra eandem speciem erunt duo processus, vnus in ascendendo continens in infinitum gradus finitos, & alius in descendendo continens gradus infinitos in infinitum, Si vero alij, sequaeretur quod infra eandem speciem sunt duo ordines graduum, immo infra eosdem terminos erunt ordines omnino disparati, quia inter infimum gradum & summum eiusdem formae, hoc autem non habet locum in Deo, quia nec a creatura ascenditur ad Deum per media connexa, sic quod vltimum in suo supremo vniatur cum infimo diuinitatis eo modo, quo necesse est de gradibus qui infra eandem speciem continentur, vnde non est accipere infra eandem speciem vel formam vnum gradum quidistet in infinitum ab omni gradu alio eiusdem formae, alioquin non esset eiusdem rationis, Deus vero in infinitum distat a qualibet creatura.
Tertio. Si possibilis esset talis gradus infinitus infra formam specificam, vtpote infra albedinem, aut caliditatem, sequitur quod motus rectus potest esse continuus in infinitum, cuius oppositum demonstrat Philosophus 8. Physicorum. Et iterum sequeretur, quod motus esset frustatorius & ociosus qui ordinaretur ad vltimum illius formae, cum forma illa vltimum non haberet nisi gradum infinitum, ad quem nunquam pertingeret motus ille, & iterum sequeretur quod albedo vel calor posset recipere aliquem gradum, quem nullum agens naturale posset inducere con. tra regulam illam quae dicit, quod omni potentiae passiuae naturali correspondet potentia actiua naturalis, sed omnia haec sunt impossibilia, igitur talis forma est impossibilis, scilicet infinita intensiue infra eandem speciem.
Quarto. Infinitas intensiua negat vltimum & terminum intensionis, quod enim habet vltimum & terminum intensiue finitum est, sed talis forma si poneretur, esset in termino intensionis, quia si detur quod non sitin termino, potest vltra addi intensio siue gradus excedens, infinito autem nihil potest addi, ergo relinquitur quod forma infinita intensiue habeat finem & terminum intensiue, sed quod habet terminum intensiue est finitum & terminatum intensiue, vnde & improprie dicitur Deus infinitus intensiue, in eo enim non proprie cadit intensio, sed sua infinitas est per carentiam omnis specificationis.
Secundum vero dictum in eadem conclusione improbat primo sic. Quia enim impossibile sit produci vel esse rosam simpliciter subsistentem, quae praedicetur quidditatiue de rosis particularibus Aristotes ostendit, sed etiam quod impossibile sit esse rosam simpliciter exemplarem tantae latitudinis in essendo, quantae est latitudinis rosa praedicabilis in esse intellectuali arguit ipse sic. Impossibile est quod fiat aliqua substantia expers boni & omnis operationis, esset enim ociosa, nec haberet conexionem cum partibus vniuersi, sed si poneretur quod Deus faceret rosam simpliciter subsistere in natura, talis esset ociosa & expers boni & operationis, quia non est de natura rosae quod intelligat, nec etiam valeret ad generationem rerum particularium, vt Philosophus deducit 7. Metaphysicae, nec iuuaret etiam ad scientiam, quia sine ipsa adhuc habetur sufficienter scientia de rosa, ergo talem substantiam fingere est fingere aliquid ociosum, & expers omnis operationis, aut boni, tale autem Deus facere non posset, quia nec talis substantia est factibilis, cum in fundamento naturae nihil possit esse ociosum & inutile, vnde nec aliquid potest participare entitatem diuinam, quin sit vtile & bonum, ac per operationem aliquam ordinabile in Deum, vel immediate vt substantiae intelligentes, vel mediate vt illae substantiae corporeae, quae ordinantur in Deum mediante ordine vniuersi, in quo connectuntur per suas operationes.
Secundo. Qua ratione posset Deus facere rosam simpliciter subsistentem, eodem modo posset & aliam omnem sensibilem naturam, sed manifestum est & apparet in multis contradictio, nam cursus simpliciter subsistere non potest, quia aut motus subsisteret in aliquo mobili & currente, & ita aliquod abstractum moueret & curreret, quod dici non potest, aut subsisteret in se sine currente, quod etiam non potest esse, quia non potest intelligi sine ipso, nec similiter sessio potest intelligi simpliciter subsistere. Iterum nec albedo, quia non posset mouere visum, & ita nec disgregare, vnde non esset color disgregatiuus, ergo dici non potest, quod naturae specificae similes rebus sensibilibus fiant in rerum natura per diuinam potentiam simpliciter subsistentes. Tertio. Deus non potest facere naturam aliquam sine differentia ipsam constituente, est enim contradictio repugnans primo modo per se, sed si naturae rerum sensibilium simpliciter subsisterent, sequeretur quod essent sub opposito propriae differentiae, verbi gratia, albedo simpliciter subsistens non esset color, quia non esset motiuus visus, nec etiam disgregatiuus, similiter nec animal esset corpus sensitiuum, tale nanque abstractum, nec posset pati a tangibilibus, nec ab odoribus vel coloribus. Similiter nec rosa abstracta ruberet, non enim posset mouere visum, similiter nec redoleret mouendo oliactum, & similiter cum omnes naturae sensibiles habeant proprias operationes, illae faciunt scire proprias formas & differentias rerum vt dicit Philosophus 8an. Metaphysicae. Et Commentator in septimo. Sunt enim formae substantiales principium talium operationum, manifestum est autem quod si ponerentur naturae tales habentes esse abstractum, sequeretur quod carerent huiusmodi principijs, & ita carerent proprijs differentijs constitutiuis, impossibile est ergo quod tales naturae subsistant. Haec ille.
Contra tertiam conclusionem arguit Gregorius probando quod Deus possit facere aliquam multitudinem actu infinitam, primo sic. Cuiuslibet continui actualiter sunt infinitae partes, ergo possibile est aliquam multitudinem actu infinitam esse, antecedens probatur auctoritate & ratione, auctoritate quidem Augustini secundo de libe. arbi. capitulo 15. dicentis. Quicquid corporis sensu attingitur iam non est vnum, sed multa esse conuincitur, corpus enim est, & ideo habet innumerabiles partes, ex quo sequitur quod omne corpus habet partes innumerabiles, si autem innumerabiles, ergo infinitas, ratione idem patet, nam constat quod omne continuum habet plures partes & non tot numero quin plures, & omnes suas partes actualiter & simul habet, ergo omne continuum simul habet partes infinitas actualiter.
Et si dicatur quod continuum habet partes infinitas in potentia tantum non in actu. Quaero an ly in potentia determinet hoc verbum habet, vt sit sensus quod continuum in potentia habet id est potest habere & non habet partes infinitas, ita quod habere partes infinitas verificetur de continuo tantum in propositione de possibili, & non de inesse, sicut dicimus de aliquo aere quod est in potentia statua, & non est statua, & oportet quod iste sensus est falsus, quia tunc haec non esset vera, continuum habet plures partes, quod satis apparet falsum, & consequentia ista patet, quia si habet plures & non finitas tantum, ergo infinitas. Item Austuus in auctoritate inducta de inesse enunciat, quod corpus habet innumerabiles partes. Aut ly in potentia determinat ly partes vt sit sensus, quod continuum habet infinitas partes in potentia, idest potentiales, scilicet quarum nulla secundum se vnum hoc aliquid praecisum non faciens cum alijs vnum hoc aliquid, sed omnes hoc aliquid in actu constituunt, ad differentiam partium quantitatis discrete, quarum quaelibet est secundum se vnum hoc aliquid nec omnes hoc aliquid in actu constituunt, & ideo non actuales, sed potentiales partes dicuntur, & hic sensus verus est, alias continuum esset discretum. Sed hoc non tollit veritatem antecedentis, nam continuum sicut actualiter habet plures partes potentiales, sic actualiter infinitas partes potentiales, & per consequens actualiter est aliqua multitudo infinita partium potentialium.
Ex quo vlterius patet principalis consequentia, quia non est magis impossibile simpliciter esse aliquam multitudinem aliquorum non facientium per se vnum in actu quam aliquorum facientium per se vnum, quod patet, quia omnis repugnantia, quae assignaretur in illis, verbi gratia, quod totum esset aequale vel minus parte, vel quod infinitum esset minus infinito, aut quod actualitas existentiae repugnet infinito partibili, aut aliqua alia quae ab oppositum tenentibus assignatur, aeque apparenter assignaretur in infinita multitudine, quae est actualiter partium potentialium continui, vnde nulli potest apparere rationabiliter impossibile esse infinitas animas in actu plus quam partes continui esse infinitas in actu. Confirmatur. Quia cum Deus immediate se solo quamlibet entitatem possit conseruare in esse sine quocunque, quod non est de essentia illius, poterit alicuius proportionis quamlibet partem in continuo existentem actualiter diuidere a qualibet alia eiusdem proportionis, quae non est pars eius, & quamlibet talem conseruare in esse, quo facto erit actualis multitudo infinita discretorum non facientium per se vnum, nam tales partes proportionales sunt infinitae, verbi gratia prima medietas totius, & prima medietas secundae medietatis, & iterum prima medietas alterius, & sic consequenter, quarum nulla est pars alterius.
Secundo principaliter. Deus posset in cuiuslibet partis proportionalis vnius horae temporis instanti initiante producere vnum angelum, & productum conseruare, verbi gratia, in primo instanti horae producere vnum, & in primo instanti secundae medietatis sequentis producere alium, & in primo instanti medietatis residui producere alium, & sic consequenter, ergo Deus potest facere multitudinem actu infinitam angelorum, antecedens patet, quia nihil impossibile, nec aliqua incompossibilia includit, consequentia probatur, nam dato casu in fine seu in irstanti terminante totam horam, essent simul infiniti angelisicut in ipsa hora sunt infinitae huiusmodi partes proportionales
Tertio. Ex eo quod ponitur esse aliqua multitudo actu infinita nulla contra dictio implicatur, ergo Deus potest &c. patet consequentia ex dictis communium theologorum, antecedens declaratur ex eo, quod infinitas non tollit rationem multitudinis, nec etiam aliquid necessario consequens ad multitudinem, non enim ideo non esset multitudo, aut ei non conueniret aliquid necessario competens multitudini, si esset aliqua multitudo infinita, nec econuerso multitudo tollit rationem infinitatis, aut aliquid necessario consequens infinitatem.
Secundo loco arguit contra eandem conclusionem probando, quod possibile est esse aliquam magnitudinem actu infinitam seu corpus aliquod infinitum, & arguit primo sic. Quia nulla contradictio implicatur ex eo, quod ponitur aliquod corpus infinitum, cum infinitas non tollat rationem magnitudinis vel aliquid eam necessario consequens, nec econuerso magnitudo tollit rationem infinitatis, vnde nullam incompossibilitatem includunt.
Secundo. Quia Deus potest facere corpus infinitum secundum longitudinem in vnam partem, & per hoc etiam sequitur quod possit facere in omnem infinitum, si sibi placet, cum vnum non sit magis impossibile quam aliud, assumptum probatur, & sumo gratia exempli vnum corpus longum decem palmis, & latum vbique vno palmo, constat quod in isto sunt infinitae partes proportionales secundum modum diuisionis praetactum, quarum quaelibet secundum dimensionem latitudinis istius totius est vnius palmi, & per consequens quaelibet aequalis cuilibet, quamuis secundum dimensionem nulla sit alteri aequalis, tunc sic. Possibile est Deum omnes huiusmodi partes proportionales diuidere, & secundum aliam diuisionem, qua sunt aequales contingere & vnire, ut ita constituant vnam magnitudinem, sicut nunc constituunt, ergo Deus potest facere vnum corpus longum infinite in vnam partem, antecedens non videtur habere dubium apud aliquem catholicum, & consequentia patet, quia tunc tale corpus haberet in longitudine suas infinitas partes eiusdem quantitatis, scilicet palmalis.
Tertio ad idem sic. Suppono quod in infinitum Deus potest augere magnitudinem, tunc pono quod sint duae magnitudines a. & b constituentes vnum angulum, cuius basis sit magnitudo c. & quod sequentibus c. & bus magnitudo a. tantum eleuetur ex parte qua constituit angulum cum b. vt sit aeque distans ipsi bs totum hoc est possibile etiam naturaliter, cum hoc etiam pono quod continue dum eleuatur magnitudo a. Deus augeat eam tantum, & similiter bus in directum quod concurrant actualiter toto tempore praecedente instans, in quo primo erunt aeque distantes, & hoc patet esse possibile ex suppositione primo facta. Tum arguitur. Hoc casu possibili posito, tunc illae magnitudines erunt infinitae, quando erunt aeque distantes, ergo Deus potest facere magnitudinem infinitam, consequentia patet, sed antecedens probatur, quia si dicatur quod sint finitae, sequitur quod vel non semper, dum a eleuabatur tantum in sua rectitudine, augebatur vt concurrerent, quod est contra positum, vel quod quantumcunque modicum a. deprimeretur versus b. ex parte qua prius eleuabatur, neutra crescente concurrerent, quod est contra sensum.
Quarto potest argui. Nam data aliqua magnitudine cuba potest Deus in cuiuslibet partis proportionalis horae vnius instanti initiante cuilibet lateri magnitudinis illius addere aequalem illi magnitudinem cubam, quae vnam per se magnitudinem omniquaque infinitam, consequentia patet, quia in instanti terminante horam erit illa magnitudo vndique infinita.
Tertio loco probat quod Deus potest facere aliquam formam vt charitatem, aut aliam formam intensibilem & remissibilem infinitam intensiue in sua specie. Et arguit primo sic, quia si hoc non sit possibile, aut hoc ideo est, quia impossibile est esse aliquid in actu infinite perfectum, seuperfectionem infinitam, aut quia impossibile est aliquam creaturam esse perfectionem infinitam, quia tunc aequarer Deo in perfectione, & per consequens esset Deus, & sic esset creatura & Deus, & sic Deus & non Deus, & creatura & non creatura, aut quia impossibile est aliquid infinitae perfectionis esse minus perfectum aliquo eiusdem rationis, vel partem esse aequalem toti, quorum alterum sequitur necessario, vt videtur per rationes aduersariorum. Ista diuisio videtur arguere quicunque tenent oppositum. Sed propter nullum istorum debet hoc negari. Non quidem propter primum, quia infinitam perfectionem esse actu non est impossibile, cum Deus sit bonitas & perfectio infinita in actu.
Ex quo patest quod non repugnant, nec sunt incompossibiles infinitas & actualitas, sicut aliqui pro fundamento suae positionis assumunt Nec propter secundum hoc debet negari, non enim esto quod aliqua charitas sit infinita intensiue, sequitur quod sit aeque perfecta vt Deus, quia Deus est perfectio infinita simpliciter, charitas autem esset perfectio infinita in genere, quia non solum Deus, sed aliqua etiam finita perfectio alterius rationis potest esse perfectior, sicut substantia angelica perfectior esset charitate infinita creata, & finita intellectio pfectior & nobilior esset nigredine infinita. Huic attestatur Augus in libu.s de natura & gratia. Ego quidem sentio quia etiam cum fuerit in nobis tanta iustitia, vt addi ei nihil omnino possit, non aequabitur creatura creatori, & ly cum sumitur, coniunctionaliter & aequiualet huic coniunctioni si. Nec tertium debet mouere, quia illud non est impossibile, vt patet de partibus continui. Nec etiam quartum quia vel altera pars non est impossibilis, vel neutra sequitur, vt patet formando similes argumentationes de partibus continui.
Secundo. Si Deus per vnam horam continue augeret charitatem, sic tamen quod in prima medietate totius horae crearet charitatem tanti gradus, & in prima medietate sequentis medietatis crearet aequalem charitatem, quam creauit in prima medietate totius, & in prima medietate residui crearet aequalem, & sic semper velocitaret suam actionem secundum quamlibet talium partium proportionabilium, & quanilibet conseruaret, in sine horae creata esset charitas actu infinita intensiue, consequentia patet, quia charitas existens in fine horae haberet infinitas partes aequales, sicut in tempore suae creationis fuissent infinitae partes proportionales, sed antecedens est possibile, nam quod in tota vna hora creet charitatem, patet esse possibile.
Item quod possit velocitare suam actionem, cum agens creatum hoc possit, vt patet in motibus naturalibus, qui sunt velociores in fine.
Item in agentibus voluntarijs hoc experimur, quod etiam semper possint velocitare suam actionem in duplo. Iuxta modum dictum etiam manifeste cuilibet occurrit, cum nullum sit minimum tempus, in quo possit tantam latitudinem charitatis creare, sed in quantolibet minore potest tantam & maiorem creare secundum placitum suum, & per consequens non apparet quin antecedens sit totum possibile, ex quo sequitur quod etiam consequens, quod est ad propositum. Tertio potest argui ponendo, quod Deus in cuiuslibet partis proportionalis hora secundum diuisionem tactam instanti iniciante crearet charitatem tanti gradus seu aequalem & adiungeret priori, quod totum potest esse possibile, & nullam repugnantiam implicare, ex quo sequitur quod in fine horae erit charitas actu infinita propter inclusionem infinitarum partium aequalium, sicut sunt infinitae partes proportionales in tempore dato. Haec ille.
Adam etiam multa argumenta facit in ista materia. Primum est quia Deus potest facere partes proportionales continui signati esse actu abinuicem diuisas, quia signando partes proportionales spacij alicuius, super quod mouetur corpus aliquod, & vocando primam partem proportionalem primam medietatem totius spacij, & secundam partem proportionalem primam medietatem residui, & in sic infinitum, instanti quo primo pertingit mobile ad finem primae partis potest eam Deus secare & diuidere a posterioribus, & sic de secunda & de omnibus partibus proportionalibus sequentibus illis, & si motus sit vniformis cito finire poterit ergo tales diuisiones erunt infinitae, & tunc habebuntur infinita simul ab inuicem diuisa, quorum nullum est minimum, sicut nec vltimum ex parte, versus quam processit motus, sed omnes quas Deus abinuicem potest diuidere, & sic diuisas conseruare, potest Deus abinuicem simul diuisas creare: & eodem modo potest argui de charitatibus infinitis, vt patet si charitas aliqua per vnam horam vniformiter produceretur per partem ante partem, posset Deus facere, ne pars acquirenda in posteriori medietate temporis faceret vnam cum parte acquisita in priori medietate, & pari ratione, ne acquirenda in secunda parte proportionali temporis, vniretur alicui parti proportionali posteriori acquirendae, & sic de omnibus alijs.
Secundo sic. Quodcunque potest Deus facere successiue, potest facere simul, sed potest Deus facere, immo faciet infinita successiue in futuro, puta infinitas cogitationes angelorum, igitur potest facere simul infinita in actu.
Tertio. Omnia existentia totaliter distincta potest Deus facere per se existere maxime si sint absoluta, sed in omni corpore sunt infinitae partes proportionales totaliter distinctae, igitur infinitas partes proportionales corporis potest Deus facere existere in actu, & si potest facere existere infinita simul in actu, ita poterit hoc facere de animabus vel angelis sicut de corporibus, maior probatur, quia non est difficilius Deo facere aliqua existentia in potentia totaliter distincta existere per se quam alia, igitur qua ratione potest facere aliqua existentia in potentia existere per se, pari ratione potest facere quaecunque alia totaliter distincta existere in actu, minor probatur scilicet quod in omni corpore sint infinitae partes proportionales totaliter abinuicem distinctae ex tertio Physicorum capitulo de infinito.
Quarto. Quia in quacunque linea sunt infinita puncta, & in omni superficie infinitae lineae, & in omni corpore infinitae superficies totaliter distinctae, sed nullum prius est in illis pars posterioris, quia puncta non sunt partes lineae, nec lineae partes superficiei, ergo potest Deus lineam annihilare omnibus eius punctis conseruatis, vbi prius fuerunt, nulla mutatione facta in illis vel aliquo istorum quo ad situm, & pari ratione de lineis respectu superficiei, vel superficiebus respectu corporis, & tunc certum est, quod remanent puncta infinita in actu.
Quinto sic. Deus nouit actu omnia creabilia & distincte sicut notum est, igitur nouit actu & distincte infinita creabilia, & voluntas Dei non est minoris potentiae quam sua sapientia vel sua notitia, igitur potest Deus velle omnia ista creabilia, & tunc sequitur necessario quod erunt simul, vel voluntas beneplaciti eius non implebitur, igitur sequitur quod Deus potest facere infinita esse actu simul.
Sexto. Non minoris potentiae est Deus ad creandum infinita entia in actu distincta quam infiniti angeli vel animae, si essent simul, cum Deus sit tantae potentiae quod maior cogitari nequit simplex, nec aggregata, sed infiniti angeli vel animae si essent simul possent causare infinitos actus volendi simul libere, igitur Deus potest simul causare infinitos tales actus, igitur Deus potest facere infinita in actu, & hoc in quacunqua specie, cum non sit sibi difficilius de angelis quam de actionibus angelorum.
Septimo sic. Deus potest simul facere illud, quod non repugnat potentiae finitae, sed potentiae finitae non repugnat causare infinita simul in actu, igitur Deus hoc potest, minor probatur, quia ignis gehennae crucians animas damnatorum posset causare infinitos cruciatus, si essent illi coniunctae infinitae animae, igitur quantum est de se hoc potest, hoc igitur sibi non repugnat, igitur Deus hoc potest facere.
Octauo sic. Deus potest facere quicquid creatura potest imaginari fieri, sed creatura potest imaginari fieri infinita dittincta abinuicem in actu, igitur Deus potest facere infinita simul in actu, maior probatur, quia creatura potest imaginari potentiam, quae posset, si esset, facere quicquid ipsa posset imaginari fieri, quia aliter non potest imaginari aliquid fieri, nisi posset imaginari agens, quod posset illud facere, sed creatura non potest imaginari peragens potentius Deo, igitur Deus potest facere quicquid & creatura potest imaginari, sed creatura potest imagmnu.ri infinita esse totaliter distincta, igitur Deus potest hoc facere, minor patet, quia quilibet homo potest imaginari infinita puncta fieri actu simul, vel lineas, aut superficies, praesertim in sacramento altaris, vbi quantitas est sine subiecto, immo multi credunt ita fieri in rarefactione qualibet. Similiter multi credunt, quod in omni alteratione sit in quolibet instanti diuersa forma totalis vel totaliter, & per consequens imaginantur infinita fieri actu in tempore finito, ergo hoc potest Deus facere in instanti.
Nono. Descendat aliquod graue in medio aeris versus superficiem. a. in aere aeque distante orizonti, & sit agens ita condensans aerem circa a. quod illud graue, scilicet b. non possit attingere ad a. propter densitatem medij, sed stet ante a. si sit possibile, tunc enim verum est quod b.s antequam quiescat mouebitur in duplo tardius quam in principio, & postea in quadruplo tardius, & sic in infinitum, ergo cum non lateat Deum instans quodcunque, in quo duplicabitur vel quadruplabitur motus, & sic de singulis, sequitur quod Deus poterit si voluerit in quolibet instanti creare vnum angelum, & ita in toto tempore motus poterit creare infinitos angelos.
Decimo secundum sententiam Augustinus secundo de ciuitate Dei, & Philosophi 12. Metaphisicae. Angeli mouent orbes caeleste, ponatur igitur aliquem orbem non habere quacunque resistentia extra se, nec ab orbe supra se, nec ab orbe inferiori, & quod Deus sequestret potentiam resistitiuam intrinsecam orbis, ita quod non resistat angelomouenti, ita tamen quod infra substantiam illius orbis includatur aliquod corpus resistens motui circulari illius orbis, sicut ignis vel aliqua stella, & moueat angelus circulariter illum orbem, sit orbis solis habens stellam illuminantem aerem, & corrumpat Deus vniformiter in vna hora totam illam resistentiam, vel minuat eam sic quod in fine horae nulla sit resistentia in illo orbe solis, quod totum est possibile satis, sicut patet cum nulla repugnantia supponantur, nec aliquod impossibile. Isto casu posito arguitur sic. Sol in hora data causabit infinita lumina, igitur Deus potest multo magis causare infinita lumina in illa hora & conseruare ea, assumptum probatur, quia in prima medietate sol generabit vnum lumen in aere, sicut nunc facit in vna die, & similiter faciet noctem in eodem aere in eadem prima medietate, & in secunda parte proportionali generabit aliud lumen, & sic de caeteris, igitur in tota hora faciet infinita lumina & noctes infinitas, sic quod semel reuoluatur orbis in prima medietate horae, quia idem argumentum est si in prima medietate horae faciat medietatem vnius reuolutionis vel aliam partem, quia necessario sequitur, quod in tota hora faciet infinitas reuolutiones, & per consequens infinita lumina in aere & infinitas noctes, & aggregari potest argumentum quod saltem poterit in omni parte proportionali vnam talem copletam reuolutionem, & stat argumentum. Vndecimo. Ponat quod agens naturale incipiat diuidere aliquod corpus continuum, puta aquam in vna hora vniformiter secundum longum tunc sic. Dum agens sic diuideret vsque ad medium, Deus poterit alterius dati continui diuidere medietatem a medietate, & agens naturale dum praecise complebit medietatem residui diuidendo, poterit Deus vtranque vel alteram medietatem corporis dati diuidere in duas medietates, & sic vsque in finem horae, igitur in fine horae habebit infinita corpora in actu, scilicet partes proportionales, quas Deus diuidet modo praedicto. Confirmatur. Quia quando agens naturale corrumpit aliquid per partem ante partem posset Deus recreare in actu partes proportionales successiue, igitur &c.
Contra quartam conclusionem arguit Aureoteles probanbando quod impossibile sit simpliciter, quod magnitudini addatur in infinitum magnitudo eiusdem quantitatis, ita quod pertranseatur quaecunque data magnitudo, arguit enim sic. Si magnitudo posset crescere in infinitum omnem datam magnitudinem transeundo, necessario magnitudo actu infinita esset quoddam possibile, quod probatur sic, quia si magnitudo potest crescere vltra omnem determinatam quantitatem continue transcendendo, necessario possibilitates sunt infinitae numeraliter ad quantitates finitas in se, sed tamen infinitas in multitudine, per quarum additionem magnitudo illa in infinitum augmentetur, sed omnes istae possibilitates infinitae omnium magnitudinum & quantitatum possibilium integrant & constituunt vnam possibilitatem totalem respectu vnius totius magnitudinis aptae natae constitui ex omnibus quantitatibus finitis in se & infinitis multitudine, respectu quarum erant infinitae illae potentiae partiales, ergo necesse est quod consurgat vna totalis potentialitas vnius magnitudinis possibilis constitui ex quantitatibus infinitis, illa autem est necessario magnitudo infinita, igitur infinita magnitudo possibilis, est & vnam possibilitatem habebit, poterit ergo reduci ad actum per aliquam potentiam, sed consequens est impossibile, scilicet quod sit actu aliqua magnitudo infinita.
Confirmatur sic. Quia omnes partes magnitudinis secundum quas possibile est ipsam augmentari concurrunt ad vnam magnitudinem continuam, potest enim ex his constitui vna magnitudo in numero, sicut autem se habet actus ad actum, ita se habet potentia ad potentiam, & per consequens si partes magnitudinis actu positae constituunt vnam magnitudinem totalem, ita quod illa magnitudo integratur ex partibus, sequitur quod potentiae & possibilitates illarum partium integrent vnam potentiam, scilicet possibilitatem totius, vnde sicut omnes partes in actu conconcurrunt ad constituendum vnum totum in actu, sic possibilitates omnium partium constituunt vnam possibilitatem totius, quia igitur data aliqua magnitudine quaeritur, an possibiles sint addi sibi infinitae partes magnitudinis successiue, vel non, si secundum, habetur propositum, si primum, sequitur quod infinitae magnitudines sunt possibiles, non quidem quod sint in actu, sed tamen sunt in potentia, constat autem quod omnes illae si ponerentur in actu constituerent vnam magnitudinem in actu, ergo si ponantur in potentia possibilitates omnium, constituunt possibilitatem vnius totius, & per consequens totum illud erit quid possibile, omnis autem possibilitas reducibilis est ad actum, vt patet ex diffinitione potentiae, alias si reduci non posset, non esset vtique possibilitas, sed potius quid prohibitum & impossibile, magnitudo ergo infinita in actu erit possibilis, si potest augmentari magnitudo in infinitum.
Confirmatur sic. Nulla potentia respicit processum partium constituentium vnum totum, nisi quatenus per prius respicit ipsum totum, & ita si partes in infinitum addi possibiles sunt in aliqua potentia ordinata & debito modo se habente, necesse est quod totum per prius subsit illi potentiae, erit ergo possibilis tota vna infinita magnitudo, si fuerint partes possibiles addi in infinitum.
Contra sextam conclusionem arguit primo sic. Quandocunque aliqua potentia respicit multa quorum vnum est perfectius alio & totale secundum perfectionem respectu alterius, per prius respicit illud totale, quod est perfectius quam respiciat imperfectiora, quae sunt quodammodo partialia in. perfectione, & huius ratio est, quia sicut se habent huiusmodi in essendo, sic quod vnum est nobilius & perfectius alio, sic se habent in ordine ad potentiam, quia principalius respicitur a potentia illud, quod est nobilius, sed manifestum est quod si proceditur in infinitum in specificis perfectionibus creaturae, semper superior est quoddam totale perfectionale respectu inferioris, continet enim perfectionem inferioris, & adhuc plus, ergo prius respicit Dei potentia aliquod totum constitutum ex omnibus istis perfectionibus, quod habet rationem totius persectionalis respectu omnium quam respiciat quamlibet perfectionem minorem partialem, constat autem quod illud potest Deus producere, quod prius & principalius subest suae potentiae: ergo poterit producere Deus speciem vnam totalem eminenter continentem perfectiones omnium aliarum creaturarum: si igitur perfectiones huiusmodi sunt infinitae necesse erit creaturam istam totalem esse infinitae perfectionis, quod est impossibile.
Secundo. Processus alicuius ad mensuram necessario est finitus, sicut patet dum proceditur a numeris ad vnitatem proceditur ad mensuram, & ideo talis processus finitur, & huius causa est, quia de ratione mensurae est quod sit principium cognoscendi & certificandi alia, vt patet. 10. Metaphysicae, & propter hoc, quod est mensura debet esse maxime cognitum, & per hoc debet esse prius omnibus mensuratis, & consequenter debet esse in actu, ita quodsi proceditur ad mensuram de necessitate deuenitur ad eam, alias erit incognita, nec erit possibilis esse, sed manifestum est quod in perfectionibus specificis dum proceditur ad superius, proceditur vtique ad mensuram, sicut enim albedo in coloribus est mensura aliorum colorum, qui sunt inferiores, vt patet. 10. Metaphysicae, sic species superior & dignior est mensura: ergo impossibile est quod in istis procedatur in infinitum, alioquin mensura nobilissima erit ignota, nec poterit esse in rerum vniuersitate.
Tertio. Tota vniuersitas specierum creabilium cadit a diuina perfectione, sicut finitum & limitatum cadit ab illimitato & infinito, sed posito aliquo totali finito, impossibile est in ipso in infinitum procedere in ascendendo, & hoc quidem patet in magnitudine finita, licet enim possit procedi in ea in infinitum diuidendo in partes minores, non tamen accepta aliqua parte magnitudinis illius potest procedi continue in infinitum augmentando secundum eandem quantitatem, & similiter idem patet in multitudine finita, in millenario nanque non potest sumi aliquis numerus ita paruus, cui possit in infinitum fieri additio, sic quod additum infra millenarium maneat. Similiter & ita erit in vnitate finitae perfectionis specificae, necesse est enim vt accepta vna specie non possit in infinitum fieri additio, sic quod additum remaneat in fra multitudinem huiusmodi finitam in perfectione, ergo non potest in infinitum procedi in perfectionibus specierum.
Et si dicatur, quod licet vniuersitas specierum sit infinita multitudine, tamen finita est perfectione, quia quaelibet species est limitata in se.
Non valet. Tum quia finitum infinities sumptum constituit infinitum, quamuis ergo quaelibet species sit finitae perfectionis, tamen species infinitae constituunt infinitam perfectionem, igitur si potest dari, quod specierum creabilium vniuersitas sit finita & non infinita in perfectione, necesse est ponere quod non sit infinita in multitudine in ascendendo. Tum etiam quia in talibus tantum habet vlrimum, in quo sistitur quantum omnia praecedentia, vnde si vniuersitas specierum sit infinitae perfectionis, & proceditur ascendendo, necesse est quod ibi sit aliqua species infinitae perfectionis.
Et si dicatur vlterius quod idem inconueniens videtur sequi in numeris, erit enim in vniuersitate numerorum aliquis numerus infinitus.
Dicendum, quod natura numerorum consistit in actu permixto potentiae, inquantum vno dato semper alius est in potentia ex hoc ipso, & propter hoc quod omnes numeri non concurrunt ad aliquam vnitatem vel vniuersitatem, vt possit dici numerorum vniuersitas infinita, vnde concedi debet quod in numeris sit in infinitum procedere, non autem quod multitudo numerorum sit infinita. In speciebus autem creaturarum non sic est, quia ex ipsis connectitur vniuersitas, quaedam essentialiter ordinata, in qua est vnitas ordinis & bonum vt dicit Philosophus. 12. Metaphysicae.
Quarto sic. Processus ad vnitatem & totalitatem non potest esse infinitus, & hoc apparet in diuisione continui, vbi quia ad partem proceditur, est processus in infinitum, in additione vero non est, quia proceditur ad totum, in numeris vero proceditur in infinitum addendo, quia est processus ad multitudinem & non ad vnitatem seu totalitatem, sed magis ad species disparatas, & hac propositione vtitur Philosophus tertio Physicorum, vnitas enim, & totalitas habent rationem formae, multitudo autem & partialitas rationem materiae, partes enim se habent modo materiali respectu totius, & hinc est quod processus ad multitudinem & ad partes potest esse in infinitum, est enim processus ad materiam & ad potentiam, in qua consistit ratio infiniti, quod dicit actum permixtum potentiae, processus vero ad totalitatem & vnitatem est processus ad formam, & actum, & complementum, & finem, & propter hoc non potest esse infinitus nisi posset esse aliquod totum infinitum, vel nisi esset vanus processus & ociosus. Supposito ergo quod omne totum possibile sit finitum, supposito etiam quod vnus finis & te¬minus sit, vltra quem procedi non possit, statim apparet, quod processus ad vnitatem & totalitatem necessario est finitus, sed manifestum est, quod processus repertus in perfectionibus creaturarum in ascendendo est ad quandam vnitatem & totalitatem, proceditur enim ad multitudinem specierum, ex quibus constituitur vnum totum, quia tota vniuersitas entis, in qua consistit ratio boni & totius, omnia enim entia secundum rationes specificas ordinata sunt & connexa, alias vniuersitas entium esset male disposita & esset dissoluta & inconnexa, cuius oppositum est per se notum, vt Commentator dicit. 12. Metaphysi. commento. 51. ait enim Quia manifestum est per se quod omnia habent aliquod bonum & sunt ordinata ad inuicem, nec esse eorum est a casu, ergo impossibile est, quod in perfectionibus creaturarum, ex quibus consurgit illa vnitas & iste ordo, & haec totalitas procedi possit in infinitum, ociosus quippe esset iste processus, cum tendat ad constitutionem cuiusdam totius vniuersi, quia non posset peruenire ad illud, quod intendit.
Quinto sic. Vniuersitas specierum sic est ordinata secundum Dionysium, quod infima connectuntur supremis per media, sic quod suprema mediorum attingunt infima supremorum, & hoc quod a supremis descenditur ad infima per immediate connexa, & per eadem ascenditur ab insimis ad suprema, si ergo ab infima creatura procedatur in infinitum ascendendo, per eadem ad infima descendetur, querendum est igitur de illo, in quod primo descenditur, a Deo incipiendo an sit finitae perfectionis, aut infinitae, sed non potest dari quod sit finitae, tunc enim non distaret ab infima creatura in infinitum, & per consequens processus in perfectionibus specificis non esset infinitus, & habetur propositum, nec etiam dici potest quod sit infinitae perfectionis, quia tunc aliqua creatura esset infinitae perfectionis, vel perfectione infinita, & iterum illa quae esset immediatae inferior per vnum gradum, remaneret adhus infinita, & adhuc tertia inferior secunda per vnum gradum esset etiam infinita, & sic descendendo in infinitum semper quod remaneret esset infinitae perfectionis, nec posset perueniri descendendo ad primam creaturam finitam, sicut nec ascendendo ad primam infinitam, & sic essent duo processus penitus disparati ascensus & descensus, cuius oppositum declaratum est, quia per eadem media ascenditur & descenditur vt dicit Philosophus, tertio Physicorum, ait enim. Quia idem est spacium, per quod ascenditur & descenditur, ergo dici non potest quod in perfectionibus creaturarum ascendatur in infinitum. Sexto. Quia positis duobus extremis videlicet Deo & creatura infima, impossibile est quod media sint infinita. Et si dicatur quod immo, quia alterum extremorum est infinitum positiue scilicet Deus, & ita inter Deum & creaturam est distantia infinita.
Non valet vtique, quia. talis distantia non debet intelligi per modum intercidentis medij, sed per modum. infiniti extremi, & ideo a quocunque distat, in infinitum distat, nec minuitur distantia, si fiat aliquid superius, quia etiam ab eodem in infinitum distatur, minueretur vtique si distantia se teneret cx parte medij, non minuitur autem quia se tenet ex parte extremi, Deus enim semper est infinitus, & ideo a quocunque distet, in infinitum distat, creaturae autem a Deo semper distant finitae, quia non distant nisi seipsis, ipsae vero finitae sunt, & propter hoc vna creatura plus distat a Deo quam alia. Deus autem aequaliter distat ab omnibus, quia in infinitum Haec ille.
Contra octauam conclusionem arguit quantum ad tria ibidem posita, ipsam improbando. Dicit enim quod deficit in hoc, quod ponit Deum posse facere infinitas species meliores, & per consequens infinitos mundos specifice distinctos vnum post alium semper posterius ascendendo, ostensum est enim quod in perfectionibus specificis non potest procedi in infinitum. Et iterum istimet dixerunt alibi, quod necesse est omnia ad vnum mundum pertinere, & tunc dixerunt non esse possibile esse aliam terram quam istam, quia omnis terra fertur naturaliter ad hoc medium vbicunque esset, & eadem ratio est de alijs corporibus, quae sunt partes mundi secundum eos, sed multo magis posset aliam terram & alium mundum numeraliter distinctum producere quam distinctum specifice, igitur non videtur quod illa concorditer dicantur.
Secundo ad idem. Si Deus posset facere vniuersum aliud specifice melius semper in infinitum, sequitur quod rerum vniuersitas facta & factibilis non reduceretur ad vnum ordinem & ad quandam vnitatem totalitatis, sed manifestum est quod hoc stare non potest, quia quicquid cadit a diuina perfectione ordinabile est in Deum, & cum omni alio secundum habitudinem magis vel minus perfecti, vnde vniuersitas omnium entium ex hoc quod sunt extra, nihil ordinabilis est mutuo inter se & in Deum, nec possunt esse entia inter se connexa, ergo dato quod Deus posset facere species infinitas ascendendo in sursum, nihilominus omnes pertinerent ad vnicum vniuersum, & hic erit ordo illarum specierum ad istas, qui in nobilitate fundatur. Hoc etiam innuit vocabulum vniuersitatis, vnde licet Deus vniuerso isti possit adhuc addere, tamen si faceret alias species adhuc ex isto & illis speciebus vna vniuersitas resultaret,
Deficit iusuper secundo conclusio illa secundum eum in eo quod ait, quod si partes aliquae meliorarentur alijs non melioratis non esset tanta bonitas vniuersi, quanta est hodie. Non enim est dubium quod natura humana in Christo per gratiam vnionis summae fuit meliorata, nec tamen sol vel luna recepit intrinsece aliquam meliorationem essentialem vel accidentalem, similiter nec natura angelica in reprobis speciebus ex incarnatione Christi fuit mesiorata, sed erroneum est ponere quod ordo vniuersi fuerit deterioratus ex incarnatione Christi, ergo non est verum quin possit meliorari vna pars vniuersi, alia non meliorata manente ipso ordine in bonitate aequali, vel forsitan in maiori.
Secundo. Quia post iudicium ordo vniuersi non peiorabitur, & erunt aliquae species melioratae, vtpote homo, & corpora simplicia, & tamen non omnes species erunt melioratae, immo deficient plante, & alia animalia, & pisces, & aues, & cessabit mixtorum generatio motu coeli cessante.
Tertio. Quia ordo suscipit magis & minus absque hoc, quod in dissonantiam cadat, non enim sequitur, si ordo minoretur in bonitate, quod propter hoc deordinetur, sicut in consonantia citharae videmus quod potest fieri maior & minor consonantia, nec est verum quod stante consonantia, si trahatur plus vna corda semper dissonantia fiat, immo aliquando fit maior consonantia, aliquando m nor, suscipiunt enim ista magis & minus, sicut pulchritudo & sanitas & alia huiusmodi, quae in harmonia consistunt, ergo non est verum quod ordo vniuersi fiat deterior, si tantum vnica creatura melioretur. Contra vltimam conclusionem arguit probando, quod per nullam potentiam multitudo infinita possit esse in prospectu alicuius intellectus, vel in esse obiectiuo, sic. Illud quod implicat contradictionem directe, & in primo modo dicendi per se est simpliciter impossibile, nec aliqua potentia diuina vel humana cadit super illud, sed si ponatur infinita multitudo in intuitu intellectus, tunc ponitur totum, cuius partes permanent, & non permanent, succedunt & non succedunt, inquantum enim sunt partes multitudinis actualis permanent & non succedunt, sed inquantum sunt partes infiniti, cuius ratio in successione consistit & in actu permixto potentiae succedunt & non permanent. Et idem dicit de diuino intellectu, quod species numerorum, aut alia multitudo infinita non potest esse obiectiue in diuino prospectu, quoniam infinitum est totum, cuius partes sibi succedunt, vnde oporteret quod partes istius multitudinis essent in diuino prospectu vna post aliam successiue, & sic diuinus intuitus esset successiuus habens actum permixtum potentiae, quod omnino poni non potest, propter quod omnes creaturae sunt in vno simplici intuitu obiectiuo, quo cognito omnia sunt aequipollenter, & eminenter cognita.
Confirmatur. Quia semper erit contradictio dum opposita formaliter connectuntur, vt si dicatur lapis rationalis, vel nigredo disgregatiua, aut permanens successiuum, sed dicendo multitudinem infinitam, aut infinitas animas dicitur permanens successiuum, aut successiuum permanere, multitudo enim est de quantitatibus, cuius partes permanent, vel intelliguntur permanere, vt patet in praedicamentis. Infinitum autem est, cuius partes de necessitate intelliguntur succedere, dicere igitur infinitam multitudinem, est dicere totum, cuius partes succedunt & non succedunt, permanent & non permanent, quod est contradictio manifesta, ergo patet, quod qui suo conceptu fingit multitudinem infinitam connectendo hos duos terminos, necessario contradictoria contingit, & propter hoc nihil intelligit, sed format verbum ficticium, quod coniungi non potest, nec re nec intellectu. Quia autem de ratione infiniti sit successio, loquendo de infinito partibili, probat multipliciter. Primo quia ratio eius permiscetur ex actu cum potentia, igitur est intrinsece successiua, quia rationae actus, quem includit, est aliquid in actu, ratione vero potentiae includit aliquid, quod nondum est, & ita permiscetur ex eo quod est, & eo quod nondum est, omne autem tale est successiuum, quia componitur ex partibus, quae non sunt simul. Sed quod ratio infiniti quantitatiui permiscea tur ex actu cum potentia, patere dicit, quia qui imaginatur aliquod partibile infinitum necessario figit aspectum super aliquid in actu, & sic procedendo dicit, quod caret fine additionis, hoc autem modo intellectum non attingitur in actu, immo si intellectus illud attingeret, iam finiret, ex his, quod mens concipit per infinitum partibile, siue quantum carens omni fine, & ideo necessario permiscetur ex actuali, & non actuali, siue potentiali. Illud enim quo dicitur carere in actu non est. Quod amplius confirmatur. Quia concipere infinitum est ipsum concipere cum negatione actus & complementi, & ita vt incompletum & imperfectum, tale autem est in potentia, & ideo ratio infiniti est permixta ex actu & potentia.
Secundo probat idem ex dicto Commentatoris tertio Physicorum commento. 39. Vbi dicit quod non oportet intelligere per essentiam infiniti actum aliquem determinatum, vt hominem vel domum, sed actum compositum cum potentia: ergo ratio infiniti est necessario successiua. Tertio. Ex dicto Philosophi dicentis, quod non oportet intelligere infinitum sicut aliquid perfectum, vt hominem aut domum, sed magis secundum quod semper generatur successiue, sicut dies & pugna, & subdit, quod vniuersaliter haec est dispositio infiniti. Quarto. Quia infinitas partium nihil aliud est nisi habere partes sine fine, finis autem & complementum est idem, habere ergo partes sine fine est habere partes sine completione & consummatione & terminatione, hoc autem est consistere in quodam processu partium non consummato, ita vt iam aliqua pars sit sumpta, & nondum omnes sint sumptae, permiscetur ergo in ista ratione habere partes absque fine & consummatione actus cum potentia.
Ex quo patet euidentissime quod ratio infiniti consistat in quadam successione. Quinto. Quia ratio illa videtur in successione consistere, quam impossibile est reperiri nisi in entibusuccessiuis, in quibus actus cum potentia permiscetur, sed ratio infiniti est huiusmodi, non enim reperitur nisi vbi potest esse finis & successio sicut in diuisione partium continui, aut in additione numerorum, aut in processu temporis, aut in multitudine indiuiduorum, ergo ratio infiniti est formaliter successiua. Sexto. Probat idem ex hoc quod infinitum partibile non potest intelligi nisi per modum cuiusdam processus, non enim mens potest concipere aliquid partibile in infinitum nisi quatenus accipit in eo aliquid, & deinde aliud a praecedenti, & deinde aliud, & ita sine fine, quasi ista ratio in quodam processu & continua acceptione consistat.
Septimo. Probat idem per conditiones quas Philosophus infinito attribuit tertio Physicorum. Ex quibus concludit, quod ratio infiniti consistit in successione, quod fuit probandum suppositum in ratione principali contra tertiam conclusionem. Secundo. Principaliter sic arguit ad eandem. Impossibile est quod ille processus euacuetur, per quem dum aliquid consurgit in actu, ex hoc ipso consurgit aliud in potentia, necessario enim talis processus nunquam cessabit, in illo enim in quo poneretur cessare, iam consurgeret potentialitas ad aliquid aliud, & ita processus non esset terminatus, sed manifestum est quod in speciebus numerorum sic est, quod quando vna reducitur in actum, ex hoc ipso consurgit alia in potentia, posito enim aliquo numero in actu statim potest duplari, & ex hoc amplius est in potentia ad maiorem, & cum peruentum fuerit ad illud potest duplari, & sic consurgit alius in potentia, & sic in infinitum, ergo impossibile est quod processus numerorum per aliquam potentiam euacuetur, sed si esset multitudo aliqua facta per diuinam potentiam infinita in esse actuali reali vel obiectiuo, iam totus processus numerorum esset euacuatus in illa, quod patet, quia vel infra illam multitudinem continetur nulla species numeri, & hoc falsum est, cum essent ibi animae duae vel tres, & quatuor, & sic de alijs, si ponatur illa pluralitas esse in animabus, vel erunt ibi aliqui numeri, & aliqui non, & per consequens tota multitudo erit finita, cum aliqui numeri euacuent eam, vel erunt ibi omnes species numerorum, & sic euacuatus erit totus processus in numeris, quod per nullam potentiam fieri potest, vt dictum est, non ergoest possibilis infinita multitudo in actu reali nec obiectiuo. Haec ille.
Ad primum quidem dicitur quod procedit de forma infinita indiuiduata quae posset agere, vel transmutare, sed conclusio nostra intelligitur de formis non indiuiduatis si loquamur de albedine separata, vel de formis non in materia seipsis indiuiduatis si loquamur de angelis, albedo autem separata nullum subiectum transmutaret, angelus autem potest corpora transmutare, localiter tamen dumtaxat, non autem alterando, nec oportet quod formae illo modo infinitae, quo ponit conclusio, habeant infinitam virtutem, nec quod habeant operationem infinitae intentionis, non enim virtus intellectiua angeli est infinita, nec intellectio eius est efficaciae infinitae, licet ipse sit in sua specie infinitus. Causa autem quare albedo separata, vel calor non ageret in subiectum transmutando ipsum, assignatur prima parte. q. 65. arti. 4. Quia sicut probatur 7. Meta. Illud quod proprie fit est compositum, formae autem corruptibilium rerum habent quidem quod aliquando sint & aliquando non sint, absque hoc quod ipsae generentur aut corrumpantur, sed compositis generatis aut corruptis, quia formae non habent esse, sed composita per eas habent esse, sicut enim alicui competit fieri, sic & esse, & ideo cum simile fiat a suo simili, non est quaerenda causa formarum corporalium aliqua forma immaterialis, sed aliquod compositum secundum quod hic ignis generatur ad hoc igne, sic igitur formae corporales causantur non quasi influxae ab aliqua immateriali forma, sed quasi materia reductam de potentia ad actum ab aliquo agente composito. Haec ille.
Ex quibus patet, quod albedo ab omni subiecto separata vel calor subsistens non transmutaret materiam nisi per miraculum, & si hoc fieret per miraculum, Deus taxaret ei intentionem operis suis. Nec est instantia de Deo, quia est forma sine materia, & tamen potest alterare materiam omnifariam. Nam secundum quod dicit sanctus Doctor prima parte. q. 105. arti. primo ad primum. Effectus aliquis inuenitur assimilari causae agenti dupliciter. Vno modo secundum eandem speciem, vt homo generatur ab homine, & ignis ab igne. Alio modo secundum virtualem continentiam, prout scilicet forma effectus virtualiter continetur in causa, & sic animalia ex putresactione generata & plantae & corpora mineralia assimilantur soli & stellis, quorum virtute generantur. Sic igitur effectus causae agenti assimilantur secundum totum illud ad quod se extendit virtus agentis, virtus autem Dei se extendit ad formam & materiam, vnde compositum, quod generatur, assimilatur Deo secundum virtualem continentiam, sicut similatur composito generanti per similitudinem speciei, vnde sicut compositum generans potest mouere materiam ad formam generando compositum sibi simile, ita & Deus, non autem aliqua forma alia non in materia existens, quia materia non continetur in virtute alterius substantiae separatae, & ideo daemones & angeli operantur circa haec visibilia, non quidem imprimendo formas, sed adhibendo corporalia semina. Haec ille. Posset autem & alia ratio assignari quare calor separatus non ageret in subiectum in instanti, quia se haberet ad modum ideae platonicae, quae nihil agere posset. Ad secundum dico quod deficit in duobus. Primo quia supponit formam infinitam illo modo, quo ponit conclusio posse materiam in instanti transmutare, secundo quia ponit quod tali forma infinita posset fieri aliqua minor, vel remissior per vnum gradum, quod est falsum, quia aut illa forma, quae penitur minor esset in subiecto, & tunc in infinitum distaret ab illa, quae esset extra subiectum, & hoc quantum ad esse talis formae, puta caloris, aut esset extra subiectum, & hoc non concederet sanctus Doctor, scilicet quod essent duae albedines separatae, vel calores, concederet tamen de lineis, sed tales formae non sunt actiuae, & sic patet quod responsio prima, quae ibi datur non bene impugnatur, quia non posset fieri aliqua forma in specie Gabrielis remissior. Illa autem alia quae addit impugnando secundam responsionem ibidem positam non valent, nam procedunt de formis eiusdem speciei existentibus in subiecto, quarum vnaesset finita, quod non ponimus.
Sed contra nostram conclusionem non procedunt, dico enim, quod ab albedine finita, quae est in subiecto nunquam posset ascendi ad eam, quae est extra subiectum per intensionem eius in subiecto suo, quia nunquam ista posset attingere ad aequalitatem illius per quaecunque media, nec ab illa ad istam descendi, quia ista alium modum essendi habet ab illa, cum vna subsistat, alia inhaereat, vna habeat totum esse debitum suae speciei, alia vero limitetur ad hoc indiuiduum, vnde sicut ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 29. arti. 3. ad quintum. Quia aliquod finitum per continuum augmentum possit attingere ad quantumcunque finitum, veritatem habet si accipiatur eadem ratio quantitatis in vtroque finito, sicut si comparemus lineam ad lineam, non autem si accipitur alia & alia ratio quantitatis. Et hoc patet in quantitate dimensiua, quantumcunque enim linea augmentetur in longum nunquam perueniet ad latitudinem superficiei. Et similiter patet in quantitate virtuali vel intensiua, quantumcunque enim cognoscentis Deum per similitudinem proficiat, nunquam potest adaequare cognitionem compraehensoris, qui videt Deum per essentiam. Et similiter charitas viatoris non prodtest aequari charitati compraehensoris, aliter enim efficitur quis ad praesentia & absentia. Similiter etiam quantumcunque crescat alicuius hominis gratia, qui gratiam secundum aliquam particularem participationem possidet, nunquam potest adaequare gratiam Christi, quae vniuersaliter plena existit. Haec ille.
Ita in proposito cum calor separatus habeat esse secundum proportionem suae speciei, & non limitetur secundum capacitatem indiuidui, in quo est, nunquam poterit adaequari ab aliquo inhaerente calore, cuius esse ad subiecti capacitatem limitatur & non proportionaliter suae speciei datur, & ideo improbatio secundae responsionis in isto proposito non concludit, sed forte valeret loquendo de formis, quarum quaelibet inhaeret subiecto, quia esse illarum quantificatur eodem modo scilicet penes dispositionem subiecti.
Ad tertium eodem modo, procedit enim de intentione formae in subiecto, quae per continuam subiecti transmutationem acquireretur, forma autem de qualoquitur conclusio, ab illa phantasia longe diuertit, illa enim non fieret infinita per mutationem aut alterationem, sed per remotionem omnis terminantis esse debitum suae specificae rationi nec agens naturale posset illam intensionem inducere, nec albedo est in potentia naturali ad illam, sed in potentia obedientiali.
Ad quartum dico, quod proba¬solum, quod nulla forma sit infinita intensiue, hoc est aucta in infinitum per intensionem, sed non probat quin aliqua forma sit infinita intensiue isto modo quod non possit amplius tendere in esse sibi debitum, quia iam totum illud habet sicut ponimus de albedine separata. Et cum arguit, quod talis forma est in termino intensionis, & infinitas intensiua negat illum terminum, & sic implicatur contradictio. Dico quod illa forma non est in termino intensionis, sicut quod sua intensio sit terminata, nec ex hoc sequitur quod sibi fieri possit additio, aut quod alius gradus possit esse intensior in eadem specie, conceditur tamen improprie, quod est in termino intensionis sic, quod non potest esse vlterior intensio eo modo, quo concedi potest, quod Deus est in termino bonitatis, sed concesso quod calor illo modo esset in termino intensionis, negatur quod non sit infinitus, quia infinitas intensionis, non negat terminum intensionis illo modo, sed primo modo, Deus enim est terminus bonitatis, qui tamen est infinitae bonus, sed infinitas negat terminationem primo modo, eo modo quo aliquid dicitur esse in termino, quia est terminatum, & non quia terminat.
Ad argumenta secundo loco posita dicitur. Ad primum quidem conceditur, quod rosa forte non posset esse subsistens simpliciter, quia de ratione rosae est, quod habeat materiam organicam, & per consequens contractam, ac per hoc, quod sit in aliquo indiuiduo. Sed si arguat de albedine, conceditur quod natura albedinis si esset separata non praedicaretur de pluribus particularibus, nec pono quod esset exemplar ad quod natura, vel Deus aspiceret, sed dico quod esset tantae latitudinis in essendo, quantae reperiri possent in specie albedinis. Et cum dicitur quod albedo illius esset expers boni &c. negatur quia licet non posset intelligere, cum non naturaliter subsisteret, nec esset immaterialis, naturaliter tamen posset poni in materia, & esset extensa, & disgregaret visum, posset etiam poni in angelo, vt ponit Sanctus Thomas quolibet. 8. q. 4. arti. 3. & esset principium, in ea etiam reluceret diuina bonitas, & potentia, & infinita talia.
Ad secundum negatur antecedens, quia non est simile de omnibus sensibilibus formis, nam de ratione aliquorum est subiectum, non autem de ratione aliarum vt patet, quia aliud est de albedine & de cursu, vel de animalitate, vnde non est possibile, quod sit animalitas subsistens secundum quod dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 84. arti. 7. dicit enim. De ratione quidditatis in materia corporali est, quod in aliquo indiuiduo existat, quia non est absque materia corporali sicut de ratione naturae lapidis est, quod sit in hoc lapide, & de ratione equi, quod sit in hoc equo, & sic de alijs. Haec ille.
Sed quia arguens loquitur de accidentibus, puta cursu &c. dico, quod motus cursus & sessio si dicant respectum cum absoluto, ita quod absolutum in recto, & relationem in obliquo possunt subsistere quo ad absolutum, ita quod res quae nunc est cursus subsisteret, sed tunc non esset cursus, quia ratio cursus datur per additamenta scilicetper aliqua, quae sunt extra essentiam cursus, & in talibus illud, cui competit talis diffinitio potest remanere, ita vt non competat ei talis diffinitio data per additamenta, vt simitas sine naso, sed tunc non competeret ei nomen simitatis, vnde Sanctus Thomas quolibet. 3. q. 3. arti. 1. ad primum dicit. Qualitercunque subiectum ponatur in diffinitione accidentis, intelligitur esse diffinitio per additionem. vt habetur 7. Meta. & dicitur diffinitio per additionem quando in diffinitione ponitur aliquid quod est extra naturam diffiniti, sicut nasus ponitur in diffinitione simi, hoc autem est propter naturalem dependentiam accidentis a subiecto, sed hoc non impediente Deus potest accidentia sine substantia conseruare, nec tamen sequitur contradictoria esse simul vera, quia subiectum non est de substantia siue essentia accidentis. Haec ille.
Ex quibus patet, quod omne accidens potest separari ab eo, quod licet ponatur in diffinitione, non tamen est de eius essentia, nec praedicatur de ipso in recto, nisi forte denominatiue loquendo de accidentibus absolutis, quia de relatiuis communiter ponatur, quod relatio non potest esse sine fundamento & termino, quia esse eius est ad aliud se habere, finaliter igitur dicendum, quod si sessio sit quid absolutum secundum esse, licet secundum rationem suam & diffinitionem datam per additionem dicat relationem, vtique potest a subiecto separari, & consequenter potest esse sessionis natura subsistens non indiuiduata. Si vero dicat relationem in recto, & essentialiter, non potest a subiecto separari, ac per hoc nec indiuiduationem perdere, & consequenter natura eius subsistere potest, & sic patet quod non est simile de omnibus accidentibus nec etiam, de substantiali natura & accidentali, quia secundum quod ait Sanctus Thomas prima parte. q. 29. articulo primo. Substantia indiuiduatur per seipsam, sed accidens indiuiduatur per subiectum, quod est substantia, dicitur enim haec albedo inquantum est in hoc subiecto. Haec ille. Ex quo apparet quod non oportet, quod si potest esse natura accidentalis non indiuiduata, statim possit esse natura substantialis subsistens praeter indiuiduum.
Ad primum eorum, quae primo loco inducit Gregorius contra tertiam conclusionem respondetur sicut ibidem respondebatur. Et cum improbatur illa responsio. Dico ad primam improbationem, quod diuisio ibi facta est sufficiens: quia cum dicimus continuum habere infinitas partes in potentia, nec ly in potentia determinat hoc verbum habet, nec determinat ly partes ad intellectum ibi datum, partes enim continui sunt potentiales non solum illo modo, quia nulla earum est aliquid precipuum & non constituens cum alio tertium, sed isto modo, quia nulla earum proprie habet esse, per quod res dicitur actu ens & existens, sed ipsum totum constitutum ex partibus habet vere & proprie esse & existere, vnde Sanctus Thomas secundo quolibet. q. a, arti. 2. Esse quod est actus entis inquantum est ens, per quod denominatur aliquod ens actu in natura rerum non attribuitur, nisi ipsis rebus, quae in decem generibus continentur, vnde ens a tali esse dictum per decem genera diuiditur. Sed hoc esse attribuitur alicui rei dupliciter. vno modo sicut ei, quod proprie & vere habet esse, vel est, & sic attribuitur soli substantiae per se subsistenti, vnde quod vere est, dicitur substantia primo Physicorum. Omnibus vero quae non per se subsistunt, sed in alio & cum alio siue sint accidentia, siue formae substantiales, aut quaelibet partes non habent esse, ita quod ipsa vere sint, sed attribuitur eis esse alio modo, id est quo aliquid est, sicut albedo dicitur esse, non quia ipsa inesse subsistat, sed qua aliquid habet esse album, ergo esse proprie & vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti. Et subdit. Si archaesset quoddam indiuiduum naturale, ipsa tota non haberet nisi vnum esse, quaelibet tamen partium eius ab archaseparata habebit proprium esse. Haec ille.
Siciergo patet quomodo intelligo partes continui non esse in actu, sed in potentia. Et cum dicitur, quod non est magis imposdsibile esse aliquaminfinitam multitudinem aliquorum entium in actu quam aliquorum tali modo potentialium, vtputa non plus animarum quam partium continui, necgatur hoc, quia multitudo partium continui non est multitudo nisi secundum quid & in potentia, ea enim quae non suntientia simpliciter, secus est de multitudine animarum, vel angelorum. Nec est verum quod dicit arguens, quod omnis repugnantia, quae assignaretur data infinita multitudine animarum assignetur data infinita multitudine partium continui, quia vt dixi vnatistarum multitudinum est in actu, alia solum in potentia, cuius oppositum arguens supponit.
Ad confirmationem dico, quod Deus quamlibet partem proportionalem continui posset in esse conseruare sine alia parte eiusdem proportionis, & separare vnam ab alia, non tamen est possibile, quod ita faciat de omnibus, sicut non est aliquod creabile, quin Deus possit illud creare, non tamen est possibile, quod simul creet omne creabile, & iste modus respondendi habetur a sancto Doctore primo sen. distin. 17. quaestio. 2. arti. 4. ad primum. Additio (inquit) numeri in infinitum est possibilis, nunquam tamen est possibilis aliquis numerus infinitus in actu, quia potentia additionis numerorum vt dicit Commentator tertio Physicorum non est vna, sed semper ex noua additione efficitur alia potentia numero secundum quod efficitur species numeri noua, vnde quaelibet potentia potest exire in actum, non tamen potest esse, quod omnes excant in actum, quia in quolibet actu additur etiam potentia. Haec ille.
Huius autem ratio est, quia secundum quod ait Sanctus Thomas primo senten. distin. 43. quaestio. 1. arti. 1. ad quintum. Nullus effectus procedit per aliquam potentiam per modum, qui est contra rationem ipsius effectus, sicut potentia motiua non facit omnes partes motus esse simul, iam enim non esset motus, cum de ratione motus sit successio, talis autem actus est in infinitum secundum Philosophum tertio Physicorum, qui scilicet semper est permixtus potentiae, & ideo non reducitur in actum, nisi successiue, & ideo non sequitur, quod deus possit facere esse actu infinita, quia iam infinita essent finita. Haec ille.
Et secundo quolibet. quaestio. 1. arti. primo idem ponit. Non potest (inquit) esse aliquid in rerum natura actu non specificatum ad diuersas species indifferenter se habens, quamuis enim intellectus concipiat animal non specificatum rationali, vel irrationali differentia, non tamen potest actu esse animal quod non sit rationale, vel irrationale, vnde secundum Philosophum nihil est in genere, quod non sit in aliqua specie eius, vnaquaeque vero quantitas specificatur per certam terminationem quantitatis, sicut multitudinis species sunt duo, tria, & sic de alijs, & species magnitudinis sunt bicubitum, vel secundum aliquam determinatam mensuram, vnde impossibile est inueniri aliquam quantitatem in actu, quae non sit proprijs terminis limitata, cum infinitum congruat quantitati, & dicatur per termini remotionem, impossibile erit infinitum esse actu, propter quod dicit Philosophus tertio Physicorum, quod infinitum est sicut materia nondum specificata, sed sub priuatione existens, & quod se habet magis in ratione partis & contenti quam totius & continentis, & ideo sicut Deus non potest facere equum rationalem, ita non potest facere ens actu esse infinitum. Haec ille.
Ad secundum principale dicitur, quod nullum est instans in hora, quin Deus posset in eo producere vnum angelum, non tamen est possibile, quod in omnibus instantibus horae ita faciat, quia implicat contradictionem, vt probatum est, hoc enim subiectum infinitum, vel infinita multitudo, & hoc praedicatum, ens actu repugnant.
Ad tertium negatur antecedens, nam infinitas tollit rationem actus, tollit etiam omnem speciem multitudinis, ideo sicut illud quod non posset collocari sub aliqua specie animalis tolleret rationem animalis, ita proportionaliter infinittum tollit rationem multitudinis actu existentis. Ad primum eorum quae secundo loco inducit dicitur sicut ad praecedens, infinitas enim tollit rationem cuiuslibet speciei magnitudinis.
Ad secundum negatur antecedens. Ad probationem dico, quod non est possibile quod Deus diuidat ab inuicem omnes partes proportionales alicuius continui dati, quia talem diuisionem esse in actu impliccat contradictionem..
Ad tertium dico, quod casus est impossibilis, licet enim Deus posset augere 2. & b. quantum vult, non tamen est possibile, quod continuet illa augmentata per totum tempus eleuationis ipsius a. Ad quartum patet per simile, omnia enim ista argumenta stant in hac consequentia. In quolibet instanti possibile est quod Deus faciat taliter, ergo impossibile est, quin Deus ita faciat in quolibet instanti, quam consequentiam constat non valere, quia arguitur a sensu diuiso ad compositum, qui sunt sibi inuicem in proposito impertinentes.
Ad primum eorum, quae tertio loco inducit dicitur, quod repugnat aliquam formam intensibilem existentem in subiecto esse infinitam intensiue, quia omnis talis forma finitur intensiue secundum capacitatem subiedi, similiter dico, quod repugnat aliquam formam creatam esse infinitam in essendo, quia omnis formae creatae suum esse est receptum, & limitatum ad capacitatem potentiae, dico tamen quod non repugnat aliquam formam separatam esse infinitam secundum quid, scilicet secundum rationem sui generis, vt dictum est in conclusionibus. secus est de Deo, cuius est subsistens nullo modo receptum. Ad secundum dico, quod casus est impossibilis. licet enim Deus possit intendere charitatem tante, & tante, non tamen est possibile, quod illam intensionem isto modo velocitet, quod in omni parte proportionali horae duplet intensionem praecedentis partis, & causa dicta est prius, vnde iste modus arguendi peccat secundum fallaciam compositionis, & diuisionis sicut omnes praecedentes.
Ad tertium patet per idem. quia casus est impossibilis. & probatio eius est sophisma compositionis, & diuisionis.
Ad argumenta, quae facit Adam pariformiter respondetur. aliqua enim eorum procedunt ex suppositione casuum impossibilium, sicut, & argumenta Gregorij.
Ad primum igitur respondetur, quod non est possibile, quod Deus continuet illam diuisionem partium omnium proportionalium continui. ec similitudo valet. licet enim aliquod mobile possit successiue transire omnes illas partes proportionales, non tamen Deus potest omnes abinuicem diuidere, quia mobile non signat partes illas per motum suum nisi in potentia, non enim stat in fine alicuius partis, puta in linea, vel in superficie, nec tangit talia extrema nisi in instanti, quod est in tempore in potentia non in actu. vt ponit Commenta. 6. physicorum commen. 76. vbi ostendit quomodo res mota non est in longitudine sibi aequali nisi in potentia, quia non est ibi nisi per instans, arguere autem a significatione, & attingentia potentiali ad actualem diuisionem est arguere a secundum quid ad simpliciter.
Ad secundum dico, quod maior est falsa, vbi alicui multitudini repugnat actualitas, & simultas, non autem potentialitas, & successio. sic autem est de infinita multitudine cogitationum futurarum in angelis, vel damnatis.
Ad tertium dico similiter, quod non oportet, quod omnia, quae sunt in potentia, Deus ponat simul in actu. illa autem infinita, quae in linea, vel superficie, vel corpore non sunt entia in actu, nec actu multa. nec actu distincta proprie loquendo. ut supra dictum est, sed sunt multa in potentia, & distincta in potentia.
Ad quartum dico, quod licet linea non sit pars integralis superficiei, nec punctus lineae, tamen non est possibile, quod linea annihiletur conseruatis omnibus punctis, qui erant in linea in potentia, quicquid sit de punctis in actu prius existentibus, non enim est generaliter verum quod omnium absolutorum vnum possit alio destructo conseruari, quamquam vnum non sit pars alterius, potissime vbi actualitas alteri repugnat, cuiusmodi est in proposito, quia infinitae multitudini punctorum in linea repugnat actualitas.
Ad quintum dico, quod licet Deus nouerit infinita distincte, non tamen potest velle, quod omnia illa sint actu. Nec ex hoc sequitur inaequalitas inter intellectum, & voluntatem Dei, sed solum, quod aliter se habet cognitum ad intellectum, & volitum ad voluntatem. ad hoc enim, quod infinita cognoscantur a Deo, non oportet illa habere aliquod esse extra Deum cognoscentem sed solum in Deo, in quo sunt unum, sed voluntas fertur in res, ut sunt in seipsis. & ideo oporteret, quod illa infinita essent actu, quod est contradictio. vnde a simili probaretur, quod Dei voluntas posset simul velle contradictoria, quia intellectus diuinus simul ea intelligit. & similiter multa alia inconuenientia.
Ad sextum dico, quod modus arguendi non valet, quia eodem modo probaretur, quod Deus potest producere aliquam quartam personam diuinam distinctam abillis, quae nunc sunt in trinitate, quia arguitur sic. Aeque potens est Deus, sicut vnus alius Deus, si esset, sed ille posset producere verbum distinctum a verboquod nunc est in diuinis. igitur & Deus potest producere aliud verbum praeter illud quod produxit, & in multis alijs casibus, fallit illa consequentia. Dico ergo quod Deus non est aeque potens sicut illa infinita. Et cum dicitur, quod non potest imaginari maior potentia quam sit diuina potentia. Dico quod verum est sine contradictione, modo imaginari talem potentiam estlimaginatio includens contradictionem. unde Sanctus Thomas secundo quoli. q. 1. ad primum sic ait. Verbum intelligitur non solum quod verbo profertur, sed quod mente concipitur, quod autem sibiipsi est repugnans. mente concipi non potest, quia nullus potest intelligere contradictoria simul esse vera. ut probatur 4. metaphy. unde cum infinitum repugnet ei, quod est esse actu, non est verum, infinitum est in actu. Philosophi autem qui posuerunt infinitum esse in actu propriam vocem ignorauerunt. Haec ille. Ex quo a simili deduco, quod esse aliquam potentiam conpositam vel aggregatam ex in infinitis potentijs partialibus implicat contradictionem, & ideo non proprie est intelligibile. non ergo negatur Deus esse aeque potens. sicut illa potentia aggregata, eo quod illa potentia esset maior quam diuina, sed quia talis potentia non est proprie intelligibilis, ac per hoc, nec comparabilis alicui secundum magis, vel minus, aut aequale.
Ad septimum negatur minor. Dico enim quod cum creare infinita in actu secundum se implicet contradictionem, illud repugnat cuilibet potentiae siue finitae, siue infinitae, quod non habet rationem possibilis non subest alicui potentiae.
Et ad probationem dico, quod procedit ex suppositione impossibili, scilicet quod gehennae applicarentur infinitae animae cruciandae. ideo nimirum si infertur impossibile vnde illud, quod conueniret alicui ex suppositione impossibili, non oportet, quod simpliciter ei conueniat, sicut homo esset asinus ipse esset rudibilis. ex hoc tamen non potest inferri, quod rudibile conueniat homini. vel quod non repugnet homini. ita in proposito non sequitur, ignis cruciaret infinitos spiritus si essent. igitur igni conuenit posse producere infinitos cruciatus.
Ad octauum quicquid sit de maiori, negatur minor. infinita enim esse in actu non est intelligibile, nec conceptibile, ut dictum fuit & qui oppositum dicunt propriam vocem ignorant. Ad nonum dico, quod posito illo casu tale mobile duplabit, & quadruplabit tarditatem suam solummodo in potentia, non tamen in actu, quia ille motus non stabit in duplogradu tarditatis praecise, vel in triplo praecise nisi instantanee. ideo non sequitur quod sicut illud mobile duplabit, & quadruplabit illam tarditatem, quod Deus in illis instantibus omnibus duplationis, & quadruplationis posset actualiter creare vnum angelum, ita continuando per tempus illius motus, quia productio angeli est in actu cum sit tota simul & non successiua, ideo non valet similitudo Ad decimum dicitur, quod dato illo casu talis angelus no posset continuare illas reuolutiones vniformiter intelligere do motum orbis sic, quod in prima parte proportionalhorae moueret tanta velocitate, & in secunda parte proportionali moueret dupla velocitate, & sic in infinitum, quia iam omnes illae velocitates essent in actu, quia quaelibet duraret per tempus, nec Deus illo modo posset motum orbis intendere, quia implicat contradictionem omnes illas augmentationes poni in actu. argumentum etiam imaginatur, quod si orbis nullam resistentiam haberet ad angelum, quod angelus posset eum mouere in quantacunque, & qualicunque velocitate. hoc enim falsum est, immoest dare maximam velocitatem, qua posset eum mouere. vel minimam qua non posset, quia est finitae virtutis, & finitam proportionem habet ad mobile, illud argumentum tamen posset fieri de Deo, & tunc dicitur vt prius. Ad vndecimum dicitur, quod licet posset diuidere unum continuum in duas medietates, quando agens naturale diuidit aliquid aliud usque ad medium, non tamen est possibilis talis processus per omnes partes proportionales, & recte ad istud, & ad sequens dicitur sicut ad argumenta Gregorii. In tali enim multitudine nullum est, quod repugnet sic ri a Deo, repugnat tamen omnia fieri in actu. ideo non sequitur, hoc potest, & hoc potest &c. ergo possibile est, quod faciat omnia talia, sed est fallacia compositionis, & diuisionis.
Ad primum Aureoli contra quartam conclusione dicitur negando primam conditionalem ibidem assumptam, scilicet, quod si magnitudo posset augeri ad duplum triplum, & sic sine fine, quod ideo sit possibilis magnitudo actu infinita
Et ad probationem dicitur, quod infinitae possibilitates ad infinitas additiones non constituunt, nec integrant vnam totalem possibilitatem, immo nec illae possibilitates sunt simul, sed dum vna est ad actum reducta incipit alia, sicut dicit Sanctus Thomas 1. senten. distin. 17. q. vltim. articu. 4. loquens de augmento charitatis, quod esset simile augmento numerorum. Potentia (inquit) additionis numerorum non est vna, sed semper ex noua additione efficitur alia potentia in numero, secundum, quod efficitur noua species numeri. vnde quaelibet potentia potest exire in actum, non tamen potest esse, vt omnes exeant in actum, quia in quolibet actu, additur etiam potentia, & ita etiam de capacitate animae. Haec ille. Ex quibus patet quod dixi.
Ad primam confirmationem dico similiter. nam concedo, quod sicut omnes partes additae primae magnitudiniin actu constituunt unam magnitudinem, ita ex omnibus partialibus potentijs ad partiales additiones efficitur vna totalis potentia, quando illae partiales potentiae sunt, sed sicut nunquam omnes partiales additiones sunt positae in actu. nonnunquam enim potentia ad secundam additionem est nisi posita in actu prima additione, nec potentiad tertiam nisi posita secunda additione, ita quod sicut successiue ponuntur actus, successiue ponuntur potentiae ad alios, & alios actus, loquendo de potentia reali ex parte creaturae, non ex parte Dei, nec de potentia, quae est non repugnantia terminorum. Cum igitur quaerit. an data aliqua magnitudine possibiles sint addi sibi infinitae aliae &c. Dico quod sic successiue, non quod in data magnitudine sint possibilitates infinitae, vel ad infinitas additiones, sed est ibi possibilitas ad aliquam additionem, qua posita in actu consurgit alia possibilitas. Ad aliam confirmationem dico similiter. supponit enim, quod aliqua una potentia respiciat omnes partes possibiles addi, quod non est verum. vt patet per praedicta.
Ad primum contra sextam conclusionem dico, quod propositio ibi assumpta si quid probet, vtique concluderet, quod Deus posset in actum reducere totum ens creabile, ita quod hoc creato nihil vlterius posset, quia sicut iste arguit ego arguam. Diuina potentia principalius respicit illam totalem multitudinem perfectionalem infinitam, quam arguens ponit, quam aliquam eius partem, sed quamlibet eius partem potest producere. ergo & illam totalem multitudinem, & hoc facto queritur. An aliquam aliam perfectionem posset producere, vel non. si non. igitur Dei potentia ad extra productiua exhausta esset, si sic. igitur data multitudo non erat totalis, quam Deus producere poterat. sicut ergo iste modus arguendi non valet penes eum aut alium fidelem, ita nec suus penes me. Dico igitur, quod non oportet, quod potentia respiciens aliqua multitudinem, quae non est quid vnum, aut totum proprie principalius respiciat eam quam aliquam eitpartem, quando illa non habet esse, nisi per partem, nec ponitur in actu nisi ratione partis. sic autem est in proposito. nam multitudo perfectionum producibilium a Deo, vel specierum, vel huiusmodi, quae est infinita, non habet rationem totius, nec entis in actu, nec respicitur a diuina potentia primo, & per se, sed ratione partium, tanquam primo producibile, sed tanquam primo sibi correspondens, sicut nec motus aeternus infinitus in futurum secundum opinionem Aristoteles respicitur a primo motore, sicut producibile ab illo primo, & secundum se, sed ratione partium. concedo tamen quod sicut ille motus respicitur principalius a primo motore quam aliqua pars eius tanquam correspondens suae potentiae motiuae, ita multitudo producibilium principalius respicitur a diuina potentia, quam aliqua potentia tanquam sibi in latitudine, & ambitu correspondens, quia comprehendit omnia, ad quae diuina potentia se extendit.
Ad secundum negatur minor. infinitum enim non est mensura suarum partium, nec habet rationem totius, aut uniaut certificantis, nec aliquid illius multitudinis est mensura omnium, sed Deus, qui est extra illam: conceditur tamen quod omnium illius multitudinis in actu positorum est aliqua mensura in eodem genere, quia est dare summam speciem actu productam, non causam summam producibilem.
Ad tertium dico, quod vniuersitas creabilium, si tamen uniuersitas dici debet vel totum aut omne, est infinita secundum quid, Deus autem est simpliciter infinitus quia nulla creatura est infinita secundum esse, nec est producibilis, Deus autem est infinitus secundum esse, & secundum omnia, quae sunt in eo, nec eius perfectio limitatur ad aliquod genus, sed praehabet in se omnes perfectiones omnium generum. & ideo uniuersitas creabilium esset quidem infinita secundum rationem substantiae, vel huiusmodi non autem secundum perfectionem essendi, & in hoc caderet a diuina immensitate, & esset finita secundum esse unde Sanctus Thomas primo contra Gentiles c. 70. Si accipiantur infinita entia, siue sint eiusdem speciei, ut infiniti homines, siue infinitarum specietum, etiam si aliqua, velomnia essent infinita secundum quantitatem. si hoc esset possibile, vniuersum eorum esset minoris infinitatis quam Deus. nam quodlibet illorum, & omnia simul haberent esse receptum, & limitatum ad aliquam speciem, vel genus & sic secundum aliquid esset finitum. vnde deficeret ab infinitate Dei, qui est infinitus simpliciter. Haec ille.
Et ideo conceditur, quod in ea inquantum est finita, non esset processus in infinitum, cum esse eius esset finitum, quia receptum in aliquo, & si in ea esset processus in infinitum quam tum ad rationes specificas, & perfectiones essentiales. data enim infima. infinitae essent supra illam, quarum una esset perfectior alia. nulla tamen esset infinita secundum se, nec esset inter eas aliqua vltima. Responsiones autem quas ibi arguens impugnat, bene impugnantur saltem prima licet assumat in impugnando unum falsum cum supponit, oud in tali multitudine specierum aliqua esset vltima. hoc nm falsum est, sicut manifeste patet in numeris, in quorum pcessu nullus est infinitus, licet procedant sine termino. Cum autem impugnat secundam responsionem, quae bona est, deficit in dissimilitudine, quam ponit inter multitudinem numerorum, & similitudinem, aut vniuersitatem specierum. Dico enim quod sicut omnes numeri possibiles non concurrunt ad aliquam unitatem, aut totalitatem aut uniuersitatem, licet omnes numeri, qui sunt in actu, habeant adinuicem connexionem, & relationem proportionis, ita est de vniuersitate specierum creabilium, cum enim sit infinita, non habet rationem totius, aut connexi, aut uniuersitatis, sed verum est, quod omnes actu creatae habent adinuicem ordinem, & connexionem. & ideo sua dissimilitudo nulla est, quapropter sicut omnia argumenta sua non concludunt quin processus numerorum sit infinitus. vt ponit Augustinus 12. de ciuitate Dei, & recitat Sanctus Thomas prima parte q. 14. artic. 12. ita nec concludunt contra processum infinitum in perfectionibus specificis. Ad quartum similiter negatur minor processus enim in perfectionibus specificis in infinitum est processus ad multitudinem, & non ad totalitatem, vel vnitatem. saepe namque dictum est, quod multitudo illa non habet rationem vnitatis plus quam multitudo numerorum, sed illa pars eius, quae in actu est, habet rationem vnitatis, & totius cuiusdam. verumtamen Aristotes utitur illa propositione, in qua fundatur istud argumentum loquendo de totalitate continuitatis, & non de vnitate ordinis, de qua iste arguit. verumtamen nec de ista, nec de illa habet verum illa propositio. nam etiam in additione magnitudinis ad magnitudinem proceditur ad unitatem, & ad formam, & tamen ibidem est processus infinitus quantum ad Dei potentiam, licet, quantum ad potentiam naturalem non sit ibi talis processus, & hunc sensum habuit Sanctus Thomas prima parte q. 7. artic. 3. ad tertium dicens. Infinitum quod conuenit quantitati se tenet ex parte materiae, per diuisionem autem totius acceditur ad materiam. nam partes se habent in ratione materiae, per additionem autem acceditur ad totum, quod se habet in ratione formae, & ideo non inuenitur infinitum in additione magnitudinis, sed in diuisione tantum. Haec ille. Et quod ista sit eius intentio, scilicet loqui de potentia naturali patet. Nam de veritate, quaest. 29. ar. 2. ad tertium dicit. Capacitas creaturae dicitur secundum potentiam receptabilitatis, quae est in ipsa. Est autem duplex potentia creaturae ad recipiendum. Vna naturalis, quae potest tota impleri, quia haec non se extendit nisi ad perfectiones naturales. Alia est potentia obedientiae secundum quod potest aliquid recipere a Deo, & talis capacitas non potest impleri, quia quicquid Deus de creatura faciat, adhuc remanet in potentia recipiendi a Deo. Haec ille.
Et loquitur de capacitate animae ad gratiam, quam ponit in infinitum posse intendi, & similiter de magnitudine molis est dicendum, quod potest augeri non tantum, quin plus in duplopossit vlterius. nam naturaliter non potest esse maior quatitas, quam illa, quae est totius mundi, nec materia est in potentia naturali ad maiorem, & ideo naturaliter non potest in infinitum augmentari processio continuae quantitatis, secus est loquendo de Dei potentia. vnde processus ad formam naturalem finitus est, quiatiam est in actu maxima forma possibilis naturaliter.
Ad quintum dico, quod vnum falsum supponit in minori, scilicet quod descendendo a Deo sit dare primum, ad quod descenditur in infinitis. non enim est primum, nec vltimum versus illam partem, ad quam est in infinitum. ideo licet dare infimam speciem, non tamen summam, quia versus summitatem est infinitas. in infinito autem non est primum, aut initium ex parte infinita. vt ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 2. ar. 23.
Ad sextum dico, quod Deus non est vnum extremum illius multitudinis, sed est extra illam multitudinem producibilium specierum. ideo minor est falsa. Alia vero quae ibidem ponit, scilicet quod inter Deum, & creaturam non est infinitum medium intercidens, falsum est. mirabile etiam videtur, quod omnis creatura distet finite a Deo, & Deus infinite a qualibet, & sine ratione dictum, & absque probatione positum, ac si diceretur quod a. est solum subduplum ad b.s & tamen b.s excedit a. in infinitum.
Ad primum eorum, quae primo loco contra octauam conclusionem inducuntur. Dico quod male probauit, quod in specificis perfectionibus non possit procedi in infinitum. vt patuit supra. Cum iterum dicit Sanctum Thomas posuisse, quod non est possibile aliam terram &c. Dico, quod prima par. q. 47. ar. 3. ipse probat, quod non est alius mundus de facto ab isto, nec alia terra, quam illa, quae est in medio mundi, nec esse potest sic, quod esset eiusdem speciei cum ista, & similes habens proprietates manente cursu rebus nunc indito, quia illa alia terra ferretur ad locum in quo est ista naturaliter, quin tamen Deus aliter posset de sua potentia absoluta facere, non negauit. posset enim Deus alium mundum isti similem quo ad illa simplicia corpora facere, & terra alterius mundi non ferretur ad eundem locum in numero, ad quem fertur ista terra, sed ad locum similem in specie. & ideo argumentum in falso fundatur.
Ad secundum dico, quod non est possibile quod simul sint duo vniuersa, nec Sanctus Thomas oppositum ponit, sed quod Deus potest duo vniuersa successiue facere, uel tria, ita quod unum esset totaliter diuersum ab alio, vel etiam se haberet ad alium, sicut pars ad totum, concedo tamen, quod possibile est, quod essent duo mundi, quorum nullus esset vniuersum, sed aggregatum ex illis, & vnus eorum haberet ordinem ad alium, & ambo ad unum finem, scilicet Deum, nec valet consequentia, potest esse aliud uniuersum specifice melius isto. ergo non essent omnia ordinata, vel connexa. Ad ea quae secundo loco inducuntur contra eandem conclusionem.
Ad primum dicit, quod deficit in duobus. Primo. Quia Sanctus Doctor intelligit de meliora tione speciei totaliter, scilicet quo ad ea quae sunt speciem constituentia. Iste autem arguit de melioratione speciei quo ad aliqua indiuidua eo modo quo natura humana meliorata est per incarnationem, & ideo non directe facit instantiam. Secundo. Quia falsum est quin Sol, & Luna, & caeterae partes mundi principales sint melioratae ex Christiincarnatione, aut in re, aut in specie. omnia enim elementa mundi, & caelum in futuro innouabuntur, & in melius mumtabuntur propter bonum hominis beati, ut probat Sanctus Thomas 4. sen. distinc. 47. q. 2. ar. 1. 2. 3. 4. Et quia Christi incarnatio fuit causa tam glorificationis hominis, quam innouationis mundi. ideo innouata specie humana per incarnationem innouatae sunt aliae partes mundi principales, quae sunt de eius perfectione tanquam in sua causa. Nec valet instantia quam facit de angelis reprobi, quia illi non sunt de principali perfectione vniuersi, sicut illae quae beatitudinem consequuntur, quae immediatius attingunt vltimum finem, sicut ponit Sanctus Doctor prima par. q. 23. ar. 7.
Ad secundum dico similiter. sicut enim ponit Sanctus Thomas 4. sen. vbi supra ar. 5. ad tertium. Sicut perfectio hominis multipliciter assignatur. est enim perfectio naturae conditae, & naturae glorificate, ita etiam perfectio vniuersi est duplex. una secundum statum huius mutabilitatis. altera secundum statum futurae nouitatis. plantae autem, & animalia sunt de perfectione eius secundum statum istum non autem secundum statum illius, cum ordinem ad incorruptibilitatem non habebant. Haec ille.
Ex quibus apparet, quod Sanctus Doctor intelligit de partibus mundi, & vniuersi, quae principaliter habent ordinem ad incorruptibilitatem. illas enim omnes oportet renouari, & meliorari vna meliorata, ne sit deformitas in vniuerso. tales autem sunt secundum eum in 4. sen. vbi supra. Corpora coelestia, elementa, &homines: corpora enim coelestia secundum sui naturam incorruptibilia sunt, & secundum totum, & secundum partes. elementa vero sunt quidem corruptibilia secundum partes, sed incorruptibilia secundum totum. homo autem est corruptibilis secundum totum, & secundum partes, sed hoc ex parte materiae non autem ex parte formae, scilicet animae rationalis, quae post corruptionem hominis remanet incorrupta. animalia vero bruta, & plantae, mineralia, & omnia corpora mixta corrumpuntur, & secundum totum, & secundum partem ex parte materiae, quae formam amittit, & ex parte formae, quae actu non manet, & sic nullo modo habent ordinem ad incorruptionem. vnde in innouatione non manebunt, sed sola ea quae dicta sunt. Haec ille
De potentia Dei etiam q. 5. ar. 9. sic ait. Omnes partes uniuersi ordinantur, sicut in finem ad completionem vniuersi, ad quem quidem finem nullum mixtum praeter corpus humanum ordinatur, sicut per se, & essentialiter de perfectione vniuersi existens, cum nihil in eis existat, quod non inueniatur in principalibus partibus mundi, quae sunt corpora coelestia, & elementa, sicut in principiis actiuis, & materialibus. vnde praedicta mixta sunt quidem particulares effectus causarum vniuersalium, que sunt essentiales partes vniuersi, & ideo de perfectione sunt tantum secundum hoc, quod a causis suis progrediuntur, quod quidem fit per motum. unde pertinent ad perfectionem uniuersi sub motu existentis, non autem ad perfectionem vniuersi simpliciter. & ideo cessante mutabilitate uniuersi, oportet, quod praedicta cessent. Haec ille.
Ad tertium dico, quod impossibile est, quod una pars principalis, & essentialis uniuersi melioretur secundum totam speciem. aliis nullo modo melioratis, quin sit notabilis dissonantia, si prius erat debita armonia, concedo tamen quod melioratio vnius indiuidui alijs non melioratis non multum confert, aut adimit ordini debito praecedenti, & sic patet ad argumenta, quia non procedunt contra mentem Sancti Doctoris.
Ad primum principale contra vltimam conclusionem dicitur negando minorem. non enim ex hoc quod ponuntur infinita in esse cognito, ponitur totum, cuius partes permaneant, & non permaneant. non enim est de ratione infiniti, quod sit totum, sed potius habet rationem partis. Secundo nec est de ratione eius, quod in successione consistat, sed conceditur, quod de ratione infiniti quantitatiui est ordo partium. ut ponit Sanctus Thomas 1. pat. 14. ar. 12. ad primum. Et praeterea quicquid sit de hoc. tamen non oportet, quod si aliquid secundum suam rationem aliquid habet in esse reali, quod habeat in esse cognito, illo modo enim probaretur, quod Deus non cognosceret aliquod successiuum, quia de ratione successiui est, quod consistat in successione. & ideo non potest cognosci nisi successiue. secundum enim quod ponit Sanctus Doctor prima parte q. 14. arti. 3. ad primum. Infinitum congruit quantitati secundum philosophum primo physicorum, de ratione autem quantitatis est ordo partium. cognoscere ergo infinitum secundum modum infiniti est cognoscere partem post partem, & sic nullo modo contingit cognoscere infinitum, quia quantacunque quantitas partium accipiatur, semper remanet aliquid extra accipientem. Deus autem non sic cognoscit infinitum quasi enumerando partem post partem, cum cognoscat omnia simul sine successione. Haec ille.
Ex quo patet, quod licet ratio infiniti consisteret in successione, non tamen oportet, quod infinitum in esse intellecto poneretur successiue, praesertim in diuino intellectu. vnde Sanct. Thomas primo contra Gentiles c. 70. dicit. Patet(inquit) quod intellectus noster non cognoscit infinitum. sicut intellectus diuinus. Differt enim intellectus noster ab intellectu diuino quantum ad quatuor. Primum est, quia intellectus noster finitus est. diuinus autem intellectus infinitus. Secundum est, quia cum intellectus noster diuersa per diuersas species cognoscat, non potest infinita cognoscere secum dum vnam cognitionem, sicut diuinus intellectus. Tertium est ex hoc proueniens, quod intellectus noster, quia per diuersas species diuersa cognoscit non potest simul multa cognoscere, & ita in infinita non potest cognoscere nisi successiuc ea numerando, quod non est in intellectu diuino, qui simul multa intuetur quasi per vnam speciem visa.
Quartum est, quod intellectus diuinus est eorum, quae sunt, & quae non sunt. Patet etiam quomodo verbum philosophi, qui dicit, quod infinitum est ignotum praesenti sententiae non obuiat, quia cum infiniti ratio quantitati competat, vt ipse dicit, infinitum, vt infinitum cognosceretur si per mensurationem suarum partium notum esset. haec est enim propria cognitio quantitatis. sic autem Deus non cognoscit. unde etiam non cognoscit infinitum securdum quod est infinitum, sed secundum, quod ad suam scientiam se habet, ac si esset finitum, ut ostensum est. Haec ille.
Cum igitur anima Christi per vnam speciem multa cognoscat scilicet per verbum, quod tenet vicem speciei in sua beatifica visione, nimirum si infinita cognoscit non secundum, quod infinita. vt prius in vltima conclusione dicebatur. Vtrum autem ratio infiniti partibilis sit formaliter successiua, credo quod non, nisi loquendo de infinito secundum diuisionem, vel augmentationem, infinitum enim secundum numerum potest imaginari totum simullut patet de punctis in linea, vel de infinitis animabus secundum positionem Algazelis. Et ideo ad probationes arguentis posset dici. Ad prrmum quidem, quod infiniti ratio formalis non dicit actum permixtum potentiae, licet infinitum in diuisione continui inueniatur in actu permixto potentiae, sed hoc accidit infinito.
Nec valet probatio, quia licet ille qui imaginatur corpus infinitum successiue procedat de parte in partem, hoc non est, quia in obiecto sit successio, sed quia species qua cognoscit unam partem est alia a specie qua cognoscit aliam, ideo illae non sunt in actu in intellectu, sicut si quis videat partes domus magnae, illa quidem non est successiua, sed ipse partes domus successiue aspicit. & ideo sicut non sequitur in hoc exemplo, quod domus composita sit ex actu, & potentia, aut successiua, ita nec in proposito. Cum iterum addit, quod infinitum concipitur cum negatione termini, & vt incompletum &c.
Dico quod ibi est fallacia aequiuocationis. aequiuocatur enim de composito ex actu & potentia, nunc enim accipit illud pro eo, cuius pars est, & alia pars non est, sed erit. nunc vero accipit illud pro eo, cuius vna pars est actualis alia potentialis, vel pro illo, cuius pars est in potentia receptiua alicuius perfectionis, scilicet termini. puta superficiei aut lineae. & ideo negatur ista consequentia, infinitum est secundo modo compositum ex actu, & potentia. igitur est successiuum, licet primo modo concederetur.
Ad secundam probationem dico, quod mens philosophi, & Commentatoris solum fuit, quod infinitum non inuenitur nisi in illis, quorum esse consistit in successione, & quae sunt mixta ex actu, & potentia. non autem quod illa sit ratio infiniti, sed solum consistit in hoc, quod non est habere ultimum, vel finem partium in actu. Et ita dicendum ad tertiam.
Ad quartam dico, quod habere partes sine completione, aut consummatione non est esse, aut consistere in successione, sed potius habere partes, quarum nulla est vltima, sed data quacunque post eam sequitur alia, & ita est ibi ordo prioris, & posterioris non secundum tempus, sed secundum situm, vel ordinem ad aliquod primum, puta veritatem. & ideo videtur arguens deceptus ex aequiuocatione huius, quod dico successio, nunc accipiendo successionem secundum tempus. modo vero secundum ordinem ad aliquid primum aut signatum.
Ad quintam negatur maior si loquatur de successione temporali. accidit enim rationi infiniti, quod non reperiatur secundum esse, nisi vbi potest esse successio temporalis, licet sit de ratione eius habere successionem ordinis partium siue permanentium siue successiuarum.
Ad sextam dico, quod probat optime, quod ratio infiniti constat in successione situs partium, vel ordinis. non autem de successione temporali. Verumtamen falsum assumit scilicet quod mens non possit concipere infinitum, nisi procedendo de priori in posterius. hoc enim falsum esse patet per SancDoctorem, nisi loquendo de conceptione infiniti secundum quod infinitum est, sed concipere infinitum sic vel aliter accidit conceptioni infiniti. non enim oportet quod actus cognoscendi habeat talem modum qualem habet obiectum Ad septimam dico. sicut ad secundam.
Ad secundum principale contra conclusionem dicitur, quod bene probat, quod processus infinitus terminetur, & ideo dico, quod si infinitum produceretur successiue, nunquam esset totaliter productum in esse reali. si etiam intelligeretur successiue, nonnunquam esset positum in esse intellecto, vel obiectiuo, sed si intelligatur sine processu in infinitum argumentum non habet apparentiam. vnde Sanctus Thomas 1. par. q. 14. ar. 12. ad secundum dicit sic. Transitio importat quandam successionem in partibus, & inde est, quod infinitum transiri non potest, nec a finito nec ab infinito, sed ad rationem comprehensionis sufficit adaequatio, quia illud comprehenditur, cuius nihil est extra comprehendentem, non est autem contra rationem infiniti, quod comprehendatur ab infinito, & sic quod in se infinitum est potest dici finitum Dei scientiae tanquam comprehensibile non tanquam pertransibile. Haec ille. Et similiter dico de anima Christi, quae licet finita, & eius cognitio sit finita, tamen species qua intelligit est infinita, scilicet verbum, & ideo comprehendit infinita per illam. Cum igitur dicit arguens, & quaerit an data multitudine infinita posita in esse cognito omnes species numerorum sint infra illam &c. dico quod sic. Et cum infert. igitur totus processus &c. dico quod ibi comprehensio, quod potest fieri per speciem talem, quae diuersa potest distincte repraesentare, & tam ea quae sunt quam quae non sunt, & tam multa quam vnum, & tam successiua quam permanentia, cuiusmodi est diuinum exemplar. Et sic patet ad argumenta, & consequenter ad quaestionem totam.