Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum mundum incepisse sit conclusio demonstrabilis
V&IVIVO.1) TTV IIAVIVO.C QRDINISPRREDICATORVM, RIVRRAA& CHO IASTICAEPROTESSORIS Liber Secundus defensionum Theologiae Diui Doctoris Thomae de Aquino sa Secundo sextextiaram Libro.
CIRCA primam distinctionem secundi sententiarum quaeritur. Vtrum mundum incaepisse sit conclusio demonstrabilis.
Et arguitur quod sic, quia si mundus semper fuit, infiniti dies praecesserunt hanc diem, sed infinita non est pertransire: ergo nunquam peruentum fuisset ad hunc diem, quod est manifeste falsum.
In oppositum arguitur sic. Articuli fidei demonstratiue probari non possunt, quia fides est de non apparentibus, vt dicitur Hebraeor. 9. sed Deum esse creatorem mundi sic, quod mundus incaeperit, est articulus fidei, dicimus enim Credo in vnum Deum creatorem coeli & terrae, & iterum quia dicit Gregorius prima Homelia Ezechiel. quod Moyses prophetauit de praeterito dicens. In principio creauit Deus caelum & terram, in quo nouitas mundi habetur per reuelationem: ergo non potest demonstratiue probari. II hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiedtiones. In tertio ponentur ad argumenta solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit ista prima conclusio. Non implicat contradictionem aliquod ens ab alio esse aeternum. Istam conclusionem tenet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. artic. 13. & prima parte. q. 46. ar. 2. & est ratio sua vbique, quia vbi actio vel productio est subita & instantanea & non successiua, non oportet faciens esse prius facto duratione, sicut patet in illuminatione, res autem per motum producta de necessitate posterior est sua causa efficiem te duratione, quia talis non incipit nisi in termino motus. Terminus autem motus posterior est motu, vnde in de potentia Dei vbi supra sic inquit. Res per motum producta in esse, primo esse incipit in termino motus. Cum autem principium motus de necessitate terminum motus praecedat duratione, quod necesse est propter motus successionem, nec possit esse motus principium vel initium sine causa mnauente ad producendum, necesse est vt causa mouens ad aliquid producendum praecedat duratione id, quod ab ea producitur. Vnde quod ab aliquo sine motu procedit simul est duratione cum eo, a quo procedit, sicut splendor in igne vel in sole. Nam splendor subito & non successiue a corpore lucido procedit, cum illuminatio non sit morus, sed terminus motus. Relinquitur ergo, quod in diuinis, vbi omnino motus locum non habet, procedens sit simul duratione cum eo, a quo procedit, & ideo cum pater sit aeternus, & filius, & Spiritus Sanctus ab eo procedentes sunt ei coaeterni. Haec Sanctus Thomas
Secunda conclusio. Nullam contradictionem implicat aliquid a Deo diuersum in essentia nunquam incepisse. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas. bi supra articulo. 14. Et ratio sua stat in hoc, quia hoc, quod est esse ab alio, non repugnat ei, quod est semper fuisse, vt ostensum est in prima conclusione. Per hoc autem quod additur in substantia diuersum, nulla repugnantia absolute loquendo datur intelligi ad id, quod est semper fuisse. Vnde vbi supra sic inquit. Secundum Philoso phum quinto Metaphysic. Possibile dicitur quandoque secundum aliquam potentiam. quandoque vero secundum nullam potentiam, secundum potentiam quidem vel actiuam, vel passiuam, secundum actiuam quidem, vt si dicamus possibile est aedificatori vti aedificet, secundum passiuam vero, vt si dicamus possibile est ligno quod comburatur. Dicitur autem quandoque aliquid possibile non secundum aliquam potentiam, sed vel metaphorice, sicut in geometricis dicitur aliqua linea potentia rationalis, quod praetermittatur ad praesens. Vel absolute, quando scilicet termini enuntiationis nullam adinuicem repugnantiam habent. Econtrario vero dicitur impossibile, quando sibi inuicem repugnant, vt simul esse affirmationem, & negationem dicitur impossibile, non quisit impossibile alicui agenti vel patienti, sed quia est secundum se impossibile, vtpote sibiipsi repugnans. Si ergo consideretur hoc enuntiabile, aliquid diuersum in substantia existens a Deo fuit semper, non potest dici esse impossibile secundum se quasi sibi ipsi repugnans, hoc enim, quod est esse ab alio, non repugnat ei, quod est semper esse, vt supra ostensum est, nisi quando aliquid procedit ab alio per motum, quod non interuenit in processu rerum a Deo. Per hoc autem quod additur in substantia diuersum, nulla repugnantia absolute loquendo datur intelligi ad id, quod est semper fuisse. Si autem accipiamus possibile dictum secundum potentiam actiuam, tunc Deo non deest potentia ab aeterno ad essentiam aliam a se producendam. Si vero ad potentiam passiuam referatur, sic supposita catholicae fidei veritate, dici non potest quod aliquid a Deo procedens diuersum in essentia potuerit semper fuisse. Supponit enim fides catholica omne id, quod est praeter Deum, aliquando non fuisse. Sicut autem impossibile est id, quod ponitur aliquando fuisse, nunquam fuisse, ita impossibile est illud, quod ponitur aliquando non fuisse, semper fuisse: vnde & dicitur a quibusdam, quod hoc est possibile ex parte Dei creantis, non autem ex parte essentiae a Deo procedentis propter suppositionem contrarij, quam fides facit. Haec ille.
Item in tractatu speciali, quem fecit de ista materia sic 1 dicit. In hoc tota consistit quaestio. Vtrum esse creatum a Deo secundum totam substantiam, & non habere durationis principium, repugnent adinuicem vel non. Quia autem non repugnent, sic ostenditur. Si enim repugnarent, hoc non esset nisi propter alterum duorum, vel propter vtrunque, aut quia oportet quod causa agens praecedat effectum duratione, aut quia oportet, quod non esse praecedat esse duratione, propter hoc quod dicitur creatum a Deo ex nihilo fieri. Primo ergo ostendam, quod non est necesse, vt causa agens, scilicet Deus, praecedat suum creatum duratione, si ipse voluisset. Primo sic. Nulla causa producens suum effectum subito necessario praecedit suum effectum duratione, sed Deus est causa producens effectum suum non per motum, sed subito: ergo non est necessarium, quod praecedat suum effectum duratione. Primum patet per inductionem in omnibus mutationibus subitis, sicut est illuminatio, & huiusmodi, nihilominus potest probari per rationem sic. In quocunque instanti ponitur res esse, potest poni principium actionis eius, vt patet in generabilibus, quia in illo instanti, in quo incipit esse ignis, incipit eius calefactio, sed in opatione subita simul, immo idem est principium eius, & finis vel terminus eius, sicut in omnibus indiuisibilibus: ergo in quocunque instanti ponitur agens producens effectum suum subito, potest poni terminus actionissuae, sed terminus actionis simul est cum ipso facto: ergo non est repugnantia intellectuum, si ponatur causa producens effectum suum subito non praecedere causatum suum duratione. Repugnarent autem in causis producentibus per motum suos effectus, quia oportet quod principium motus praecedat finem eius. Et quia homines sunt assueti considerare huiusmodi actiones, quae sunt per motum, ideo non facile capiunt, quod causa agens duratione effectum suum non praecedat. Nec potest huic rationi obuiari per hoc, quod Deus est causa agens per voluntatem, quia non est necessarium quod voluntas praecedat effectum duratione, nec agens per voluntatem. nisi quia est agens ex deliberatione, quod absit vt in Deo ponamus. Primo. Causa producens totam substantiam rei non minus potest in producendo totam rei substantiam quam causam producens formam in productione formae, immo multo magis, quia non producit educendo de potentia materiae, sicut illud, quod producit formam, sed aliquod agens quod producit solam formam potest in hoc, vt forma ab eo producta sit quandencunque ipsum est, vt patet in sole illuminante: ergo fortius Deus qui producit totam rei substantiam, potest facere vt causatum suum sit, quandocunque ipse est. Primo. Si aliqua causa sit, qua posita in aliquo instanti non possit poni effectus eius procedens in eodem instanti, hoc non est, nisi quia tunc illicausae deest aliquid de complemento, causa enim completa & causatum sunt simul, sed Deo nunquam defuit aliquid de complemento: ergo causatum eius potest poni semper eo posito, & ita non est necessarium quod duratione praecedat. Primo. Voluntas volentis nihil diminuit de virtute eius, & praecipue in Deo, sed omnes soluentes ad rationes Aristotelis quibus probatur semper res fuisse a Deo per hoc, quod idem semper facit idem, dicunt quod hoc sequeretur, si non esset agens per voluntatem, nihilominus sequitur quod potest facere vt creatum ab eo semper sit, & ita patet quod non repugnat intellectui, quod dicitur agens non praecedere suum effectum duratione, quia in illis, quae repugnant intellectui Deus non potest facere, vt illud sit. Restat nunc videre vtrum repugnet intellectui aliquod factum nunquam fuisse, propter hoc quod sit necessarium non esse eius praecedere duratione eius esse, propter hoc quod dicitur ex nihilo factum esse, sed quod hoc in nullo repugnet ostenditur per dictum Ansels in monologion. cap. 8. ostendentis quomodo creatura dicitur facta ex nihilo. Tertia (inquit) interpretatio, qua dicitur aliquid factum ex nihilo est, cum intelligimus esse quidem factum, sed non esse aliquid, vnde factum sit. Per similem significationem dicimus cum homo contristatur sine causa, quod contristatur de nihilo. Si igitur secundum hunc sensum intelligat quod supra conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta, quae sunt ab eadem, ex nihilo facta sunt. 1i. non ex aliquo, nihil inconueniens sequitur. Vnde patet secundum hanc expositionem, quod non ponitur aliquis ordo eius, quod factum est ad nihil, quasi oportuerit prius, quod factum est nihil fuisse, & postmodum aliquid esse.
Primo. Supponatur quod ordo ad nihil in praepositione importatus remaneat affirmatus vt sit sensus, creatura facta est ex nihilo, id est facta est post nihil, haec dictio post ordinem importat absolute, sed ordo est multiplex scilicet durationis & naturae. Si igitur ex con & vniuersali non sequitur proprium & particulare non est necessarium, vt propr hoc quod creatura dicitur esse post nihil, prius duratione fuerit nihil, & postea fuerit aliquid, sed sufficit si prius natura sit nihil quam ens. Prius enim natura inest vnicuique, id quod conuenit sibi ex se, quam illud quod solum habet ab alio. Esse autem non habet creatura nisi ab alio, sibi autem relicta & in se considerata nihil est. Vnde naturaliter prius inest sibi uihil quam esse: nec oportet quod propter hoc sit simul nihil & ens, quia duratione non praecedit, non enim ponitur si creatura semper fuit, vt in aliquo tempore nihil sit. Sed ponitur quod natura eius est talis, quod esset nihil si sibi relinqueretur, vt si dicamus, aetem semper illuminatum a sole, oportebit dicere quod aer factus sit lucidus a sole, & quia omne, quod fit ex incontingent sit, oportebit dicere, quod factus sit lucidus ex nonlucido vel ex tenebroso, non quia vnquam fuit non lucidus vel tenebrosus, sed qua esset talis si sibi soli relinqueretur. Et hoc expressius patet in stellis & orbibus, qui semper illuminantur a sole. Sic igitur patet, quod in hoc quod dicitur aliquid esse factum a Deo, & nunquam non fuisse, non est aliqua repugnantia intellectus. Haec ille.
Tertia conclusio. Mundum incepisse vel non semper fuisse sola fide tenetur, & demonstratiue probari non potest. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 46. ar. 2. vbi sic dicit. Mundum incepisse & non semper fuisse sola fide tenetur & demonstratiue probari non potest, cuius ratio est. Quia nouitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. demonstrationis enim principium est quod quid est. Vnumquodque autem secundum rationem suae speciei abstrahit ab hic & nunc, propter quod dicitur, quod vniuersalia sunt vbique & semper: vnde demonstrari non potest quod homo, aut caelum, aut lapis non semper fuerunt. Similiter etiam nec ex parte causae agentis, quae agit per voluntatem, voluntas enim Dei ratione inuestigari non potest, nisi circa ea, quae absolute necesse est Deum velle, talia autem non sunt ea, quae circa creaturas vult. Potest autem diuina voluntas homini manifestari per reuelationem, cui fides innititur: vnde mundum incepisse est credibile, non autem scibile, aut demonstrabile. Et hoc vtile est, vt consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est, demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi infidelibus aestimantibus nos propter huiusmodi rationes credere quae fidei sunt. Haec ille. Eandem conclusionem ponit, secundo contra Gentiles cap. 37. Item secundo sententiarum dist. 1. quaestio. 1. artic. 5. Similiter de potentia Dei quaestione tertia arti. 14.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones potissime contra secundam & tertiam, Scotus. siquidem recitat argumenta quorundam arguentium, & qui nituntur probare, quod implicat contradictionem aliquod diuersum a Deo in esse productum fuisse aeternaliter a Deo. Primo sic. De omni producto verum est aliquando, vel aliquando Verum erit dicere, quod producitur, quia de filio Dei in aeternitate producto vere dici potest quod producitur in aeternitate, creatura igitur, aut producitur semper quando est, aut aliquando producitur & non semper. Si secundo modo, in illo instanti, in quo sic producitur primo capit esse, & habetur propositum, quia quod primo capit esse, habet principium. Si primo modo, igitur creatura est in continuo fieri, quod videtur inconueniens, quia tunc esset non permanens. Vbfur etiam quod tunc creari non differt a conseruari. Sed hoc improbatur dupliciter Primo. Quia creari est produci de non esse ad esse, conseruari autem est ipsius esse praehabiti continuatio, & ita conseruari non potest esse creari. Secundo. Quia agens particulare generat, & non conseruat: igitur vbi concurrunt ambo in eodem, aliud est vnum & alterum, & additur huic rationi, quod creatura habet esse acquisitum, & per consequens esse post non esse, quia si non, tunc haberet esse sine acquisitione, sicut filius Dei habet idem esse eius, a quo acquirit esse.
Secundo principaliter arguit sic. Omne quod est quando est necesse est esse ex primo perihermenias: igitur nihil potest non esse nisi quia potentia praecessit esse eius, per quam potest impediri esse eius, sed si aliquid fuit ab aeterno nulla potentia praecessit esse eius a Deo: igitur non potuit non esse a Deo. Et si instatur, quia praedestinatus potest saluari, & non saluari: igitur similiter de facto ab aeterno possibile est ipsum fuisse & non fuisse. Respondet quod praedestinatio respicit rem extra pro aliquo nunc, pro quo scilicet res potest non esse, & ita non praedestinari, quia praedestinatio correspondet verae rei, sed dare esse rei ab aeterno respicit potentiam pro infinita aeternitate, in qua nulla est potentia ad oppositum, & ideo nec in actu creandi.
Confirmatur. Quia in perpetuis non differt esse & posse, & 9. Met. nullum sempiternum est in potentia. Tertio sic. Quaelibet species aeque est in potentia, vt sic comparando ad Deum vt dantem esse: igitur sicut sol potuit esse ab aeterno, ita & asinus & homo perfectus potens generare, & ab illo possent fuisse omnes alij asini generati, qui modo sunt vsque ad istum modo genitum. Et tunc quaero, vtrum omnes fuissent tunc siniti aut infiniti, si finiti: igitur totum tempus ab illo vsque ad istud tempus fuisset finitum, si infiniti: igitur positis extremis potuisset esse infinitum actu, quod est inconueniens.
Quarto sic. Creatura non habet de natura sua quod sit, immode se est possibilis esse & non esse, igitur aeternaliter, sed si haberet esse ab aeterno a Deo non esset ei esse acquisitum a Deo, nec possibile acquiri, quia si fuit ab aeterno, nunquam ab aeterno erat aliqua potentia, nec ex parte rei, nec ex parte Dei, per quam possibile fuisset sibi esse acquiri de nouo, in aliquo initio temporis, quod est falsum, & simpliciter impossibile, cum fides contrarium teneat, quae ponit quod mundus aliquando de nouo fuit factus a Deo. Et sic patet quod necesse est ponere, quod esse sit mundo acquisitum post non esse de nouo, quod postmodum ei conseruetur a Deo, vt omnino non possit aliter esse ab ipso, aut necesse est ponere si habet esse ab aeterno a Deo non acquisitum nouiter, quod mundus absolute non potest non habere esse ab eo, & sic, quod nunquam potuerit ei acquiri esse a Deo de nouo, nec vnquam poterit permittere, vt cadat in non esse. Quinto. Contra rationem infiniti est posse excedi, vel esse totum acceptum, sicut patet ex eius diffinitione tertio Physicorum. Infinitum est, cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid sumere extra, sed si mundus potuisset esse ab aeterno, & sine principio, infinita duratio fuisset accepta. Nec valet responsio illa, qua dicitur quod fuissent infinita accepta in potentia & semper in accipiendo esse, & non in accepto esse, quia signatio intellectus nihil facit ad hoc, vt infinitum sit actu acceptum, quia impossibile est futurum infinitum aliquando fuisse acceptum, licet nullus intellectus esset qui signaret partes illius temporis infiniti.
Sexto sic. Nam tunc pars esset maior toto, quia sit meridies huius diei, a, & meridies crastinae diei sit, b, si ex vtraque parte ipsius, a, tempus potuit fuisse infinitum, pari ratione de praeterito respectu, b, ad futurum respectu, b, igitur quocunque tempore praeteritum ad, b, est maius, futurum ad, b, est maius eo, sed praeterito ad a, est maius praeteritum ad b, sicut totum sua parte, igitur praeteritum ad b, est maius futuro ad a, igitur futurum ad, b, esset maius suturo ad a, & sic pars esset maior toto. Haec argumenta ponit Scotus in forma, quorum aliqua videntur esse Henrici in primo quolibet.
Contra eandem conclusionem arguit Aureolus primo sic. De ratione infiniti est, quod sit actus permixtus potentiae, rationi autem praeteriti repugnat contradictorie, quod sit actus permixtus potentiae: ergo ratio infiniti repugnat contradictorie rationi praeteriti. Huius rationis maiorem dat Philosophus tertio Physicorum, & Commentator commento. 58. Philosophus enim ibi dicit, quod infinitum est in potentia, & infra, quod infinitum est in successione, sicut dies semper generatur successiue. Et ibi Commentator dicit expressius sic. Infinitum esse in re non est nisi secundum potentiam existentem in ea, quemadmodum differentiae substantiales plurium rerum, quae conseruant suum esse in conmixtione potentiae cum eis, vt est in rebus, quarum esse est in motu, & infra. Infinitum enim est in continuatione huius coniunctionis, non in corruptione potentiae, adueniente scilicet actu. Et infra Et perfectio eius est in potentia coniuncta cum actu, & non est actus entis, quod est in actu puro. Minor nota est: nam respectu praeteriti nulla est potentia respectu cuiuscunque agentis. Hoc enim solo priuatur Deus &c. Nec valet (inquit) responsio aliquorum dicentium, quod in praeterito semper est potentia coniuncta cum actu sicut in infinito, quia quando vis accipere praeteritum, quando aliquid acceperis, adhuc aliud restat accipiendum, vt accipe diem hester nam, restat tertia dies accipienda, & sic semper in infinitum. Nam quod acceptum est, est in actu, quod vero restat accipiendum est in potentia. Contra illam (inquit) solutionem ostendo quod confirmat propositum, & reduco rationem sic. Ex illa parte inest tempori infinitas, ex qua inest ei potentia, & non ex illa, ex qua nulla inest ei potentia, sed excluditur omnis potentia. Non enim habet infinitatem ex illa parte, ex qua tantum est in actu per Commentatorem, qui dicit vbi supra, quod infinitum non est actus entis, quod est in actu puro non admixto potentiae, & quod infinitum non est in re nisi secundum potentiam existentem in actu, & ex continnatione potentiae cum actu non ex corruptione eius, alias corrumperetur ratio infiniti, sed tempori ex parte, qua praeteritum est, nulla inest potentia, nec ex parte, qua accipitur in ante, sed ex parte futuri, qua accipitur in post: ergo infinitas solum inest tempori a parte post, & in tempore futuro, & non a parte ante, nec in tempore praeterito. Si dicas. Capio illud a parte post, illud transijt in praeteritum, similiter aliud post sequens, & sic in infinitum: ergo infinita posteriora praeterierunt. Contra. Probo quod hoc modo non potest esse infinitas in post capto, & arguo sic primo. Ex parte, qua ponitur terminus, nunquam est infinitas, sed considerando post in praeterito tempore, semper inuenies terminum &c. Vnde hoc modo accipiendo infinitatem in ipsis post, accipio infinitatem in ante, & non in post, quod tamen est impossibile.
Secundo ad idem. Protunc, pro quo ponitur res aliqua, si illa habeat infinitatem pro illo tunc, oportet quod ponatur possibilitas in ea, quia rei non est infinitas nisi per rationem potentiae per Commentatorem vbi supra, sed tu dicis quod infinitas inest tempori praeterito & versus ante, nihil autem eius quod est praeteritum & in ante est in potentia, immo ratio praeteriti contradicit praeterito: igitur &c.
Secundo arguit sic. Ratio infiniti est ratio, quae necessario est in processu, ita quod est accidens entis, quod est in processu, nec inuenitur nisi in processu, & ex parte illa, ad quam proceditur, non autem ex illa parte, a qua proceditur, sed tempus non procedit in praeteritum, sed a praeterito: ergo omnis infinitas inest tempori praecise a parte futuri. Maior declaratur exemplo, & ratione. Exemplum enim apparet de infinito reperto in numeris, & in magnitudine, quod non est nisi in fieri. Infinitas enim vtrobique est processus versus partem ad quam, non autem versus partem a qua. Non enim processus numeri in infinitum est procedendo versus vnitatem, sed ab vnitate. Similiter processus diuisionis in infinitum in continuo non est ad totum, sed a toto: ergo patet propositum in exemplo. Similiter propositum patet ratione. Quia ex quo infinitas in processu non inest per rationcm termini a quo, quia ille non est in potentia, sed in actu perfecto: ergo inest per rationem termini ad quem. Minor autem rationis patet, quia tempus procedit a praeterito in futurum, sicut numerus ab vnitate: ergo infinitas est ex parte temporis suturi, & non ex parte temporis praeteriti.
Item Commentator vbi supra dicit, quod commune esto omnibus speciebus infiniti, quod potest quis accipere aliud post aliud. Dicetur forte ad istam rationem concedendo maiorem, & ad minorem diceretur, quod tempus potest hoc modo accipi in processu in infinitum accipiendo in ante: vnde capiendo diem hesternam possum adhuc accipere aliam priorem, & ita in infinitum, & sic nunquam finietur: ergo versus praeteritum potest esse processus, & per consequens iufinitas. Contra. Ista responsio confirmat propositum, reduco enim rationem sic. Illi parti temporis conuenit infinitas in processu, circa quam intellectus concipit rationem processus, sed circa praeteritum non concipit intellectus processum in infinitum nisi mutando praeteritum in futurum. Probatio, quia quando capio hanc partem, & post aliam, mens mea procedit in ante, sed praeteritum non procedit in ante, sed ab ante in post: ergo praeteritum conceptum vt procedens hoc modo non concipitur vt praeteritum. Vnde ratio posset sic formari. Impossibile est aliquam conditionem attribuere praeterito, quae sibi attributa mutat rationem praeteriti in rationem futuri, sed infinitas attributa praeterito mutat ipsum praeteritum in futurum: igitur &c. Maior est nota, minor probatur, quia conditio praeteriti est, quod sit processus ab illo, conditio futuri est quod sit processus ad illud. Infinitum autem impossibile est capere in eo, a quo proceditur, immo eo ipso, quo tu accipis infinitum, respicis necessario ad illud, ad quod proceditur. Cuius ratio est, quia eundo ad illud a quo proceditur, semper inuenies finitum, non enim proceditur nisi ab aliquo determinato, & per consequens a finito, quia hic finitur processus, vbi incipis.
Tertio arguit sic. Illud de cuius ratione est quod eius potentia non exeat ad actum, nec cessare possit, illud repugnat rationi praeteriti, sed de ratione infiniti est quod nunquam cesset, & quod eius potentia non exeat ad actum: ergo &c. Maior patet, quia deratione praeteriti est quod totum exiuit ad actum, dato enim quod non iam non est praeteritum ergo de ratione praeteriti vt sic est, quod eius potentia desinat esse & tollatur, & per consequens illud, quod non cessat, & eius potentia non totaliter exit ad esse, repugnat rationi praeteriti, sed infinitum est huiusmodi igitur &c. Probatur minor per philosophum in 11. Meth. vbi dicit, quod infinitum non est aliquod in potentia quoquomodo, sicut illud, quod est separatum in actu, sed secundum philosophum necesse est, vt actus eius sit in potentia, quae non exeat ad actum. Haec eadem dicit ibidem Commentator. Et est illa ratio eius. 3. Phy. Dicetur forte. quod in praeterito remanet adhuc potentia, quoniam quantumcunque intelligam praeteritum in infinitum, semper accipio aliquid in actu, & remanet mihi aliquid accipiendum in potentia. Sed hoc non valet, nam licet intellectus hoc possit facere, vt intelligat in praeterito aliud & aliud in infinitum procedendo, & Deus hoc possit facere, tamen hoc erit procedendo in post, & non in praeteritum, sed quasi in futurum, sed accipiendo praeteritum in ratione praeteriti, de ratione eius est quod totum exiuerit in actu. Et ideo differentiae quod praeteritum sit infinitum est dicere quod infinitum sit in actu exclusa ratione potentiae.
Quarto arguit sic. Secundum Philosophum & Commendu. ratio infiniti est ratio partis, & causa huius est, quia ratio infiniti est ratio incompleti, & imperfecti. tunc sic. Ex illa parte inest tempori infinitas, ex qua habet rationem incompleti, & imperfecti, & rationem partis, sed quod sit incompletum, & imperfectum, aut pars, non inest sibi subratione, quae est praeteritum, sed sub ratione, qua est futurum: immo sub ratione, qua est praeteritum habet quod sit completum, & perfectum, igitur &c. Maior est euidens per Philosophum 3. Phy. & 11. Metaphy. & per Commentatorem magis expresse, qui attribuit infinito rationem incompleti, & imperfecti, & partis. Minorem probo, quia semper tempus sub ratione qua est praeteritum, habet rationem perfecti, vnde dicunt grammatici praeteritum perfectum. Et sub ea ratione qua tale habet rationem totius, & completi, quia praeteritum est extra ipsum nihil est: nec expectat aliquid, quod sit eius pars inquantum praeteritum est. Nam quicquid expectat aliud:totum pertinet ad futurum, & est pars futuri. Haec est ratio Commentatoris. 3. Physi. Comas 65. vbi dicit quod totum & perfectum opponuntur infinito.
Quinto arguit sic. Illi repugnat infinitas: cui repugnat esse illud, extra quod est aliud, sed tempori praeterito ratione qua praeteritum est, repugnat esse huiusmodi igitur &c. Maior est euidens ex dictis Philoso. 3. Phyas ille enim ibidem reprobat opiniones antiquorum de infinito. nam ipsi diffiniebant infinitum dicentes, infinitum esse intra quod est omne. Hoc improbat Philosophus tanquam implicans contradictionem, quia de ratione eius intra quod est omne, est quod habeat omnes partes suas, & si sic iam est finitum, & terminatum, & completum, sed hoc est contra rationem infiniti, & ideo concludit, quod infinitum est extra quod est aliud semper. Minorem probo, & capio illam propositionem, infiniti dies transierunt, impossibile est quod aliqua dies totius illius praeteriti sit extra ipsum: alias non esset praeterita, & sic non esset dies infra totum praeteritum. De ratione autem infiniti est quod aliquid inueniatur extra ipsum pertinens ad totalitatem eius: quare &c. Quia ergo esse tale extra quod semper est aliquid praecise conuenit tempori inquantum futurum est, quia contradictio temporis futuri est, quod semper extra quodcunque datum sit aliud accipiendum ideo ex sola ratione suturi conuenit tempori infinitas. Sed forte dicetur, quod extra praeteritum potest esse aliquid verbi gratia capio extremam diem restat accipere tertiam diem praeteritam, & sic de alijs quare &c. Contra quia sic accipiendo non procedis ad praeteritum, sed ad futurum. Dicetur forte, quod immo, quia quaelibet illarum est praeterita. Contra quaelibet illarum est in re praeterita, & ideo in re non est processus ad praeteritas, sed praecise ad futuras. Quia autem sic accipiendo sit processus ad praeteritas hoc est tantum in mente tua, & ideo dies illi, licet in re sint praeteriti, tamen in mente tua sunt futuri.
Sexto arguit sic. Secundum omnes Doctores contradictio est infinitum esse actu: ergo tempus praeteritum esse infinitum actu est contradictio: antecedens conceditur ab omnibus. consequentiam probo, quia secundum Doctores, si Deus faceret infinitum esse actu, sequerentur impossibilia, puta, quod pars esset aequalis toti, & totum non esset maius parte sua. Quia probatur, quia pars infiniti est infinita, & ideo capto vno infinito, ibi erunt tot cubiti quot dietae, quia infiniti cubiti, & infinitae dietae. sed illa aeque bene concludit in proposito. Probatur. si enim praecesserunt infiniti dies, ibi conuenit dare infinitos menses, quia dato, quod sint solum finiti. ergo dies non erunt infiniti, sed dies est pars respectu mensis. ergo pars est aequalis toti. Dicetur forte quod infinitum non est aequale, nec inaequale. Contra. Quia sic dicam ego ad dicta doctorum & rationes eorum. Dicetur quod non est simile, qua vbi ponitur magnitudo infinita. ibi vere ponitur ratio totius, & partis, non autem vbi pono praeteritum infinitum, cuius ratio est, quia partes infiniti praeteriti non permanent, sicut partes magnitudinis, & ideo non constituunt vnum totum. Contra. Responsio ista non enadit, quoniam ita habet suas partes quantitas successiua, sicut continua permauens, & ita repugnat parti eius aequari toti, sicut parti magnitudinis permanentis. sic enim repugnat, quod hora sit aequalis diei sicut quod cubitus digito vel dietae. Ex propria enim ratione partis oritur minoritas ad totum, vbicunque reperiatur. Dicetur forte quod ex alio est, quod repugnet infinito esse actu quam ex aequalitate partis ad totum, quia huiusmodi est ratione simultatis, vnde si poneretur infinitum permanens poneretur infinitas simul. Si vero ponitur infinitum successiuum non ponitur simultas, ideo non sic est impossibile hoc sicut illud. Contra. Ostendo propositum sic. Non magis repugnat infinitas simultati quam prioritati, & posterioritati. Non enim est magis impossibile infinita esse in actu simul, quam infinita esse sub prioritate & posterioritate. Repugnantia ergo non est ex simultate, sed ex actualitate, quia vbi infinitum est in actu. ibi omnes partes sunt reductae ad actum, & per consequens ad finem, & complementum, ergo non sunt infinitae, quia ratio infiniti consistit in ratione incompleti & imperfecti. Si autem repugnantia est ratione actualitatis, ergo infinitas repugnat ipsi praeterito, cuius omnes partes sunt reductae ad actum. Patet igitur ex 6. rationibus vltimo factis, quod impossibile est & implicans contradictionem, quod tempus praeteritum sit finitum ergo implicat contradictionem mundum ab aeterno fuisse. ex quo illud primum impossibile sequitur.
Septimo arguit sic. Nulla productio mensurata instanti transeunte potest esse aeterna, sed omnis productio creatuae ex vi, qua est productio creaturae, habet quod mensuretur instanti transeunte, igitur &c. Maior videtur manifesta, quod ostenditur quadrupliciter. Ex quo enim ponitur instans transiens si fuit in actu, ergo tempus quod consequitur illud instans habuit initium, quia necesse est, quod si prius instans transijt, & fuit in actu, quod non fuerit continuatiuum temporis praecedentis, & sequentis. Instans enim quod continuat tempus praecedens, & sequens non est in actu, sed tantum in potentia: igitur si instans mensurans productionem fuit in actu: necessario tempus sequens habebat initium, quia per illud non poterat continuari cum praecedenti. igitur productio illa mensurata illo instanti non fuit tempore aeterno. Et praeterea in omni mensurato instanti ti transeunte differt manutenentia, & productio. Productio enim mensuratur instanti transeunte. non autem manutenentia, licet etiam aliquid possit esse manutentum tempore aeterno, vel ab aeterno tempore continuo, non tamen productum, quia productio mensuratur instanti transeunte. Et quia instans erat in actu, non poterat esse finis temporis praecedentis, & initium sequentis. igitur necessario praecedebat tempus prius. igitur illud instans non fuerat ab aeterno, quare nec productio. Similiter ex hoc quod instans ponitur transiens iam ex terminis patet, quod non est aeternum, quia si esset aeternum, non statim transisset, sed durasset in aeternum. Similiter ex alio, quia instans productionis fuit initium temporis mensurantis manutenentiam, sed manutenentia non est aeterna. igitur &c. sic igitur patet maior quadrupliciter probata. Minor probatur sic, quia si productio creature haberet, quod posset durare ex sua vi sic quod non indigeret manutenentia, non videtur quin posset esse ab aeterno, sed hypothesis est impossibilis, quia ex hoc videtur, quod illa productio esset necesse esse, & quod productum non posset annihilari. Nec obstat si dicatur, quod ex hoc non est aeterna na, quia differt realiter a productione actiua. nam in diuinis generare, & generari differunt realiter, & tamen generare ab aeterno infert generari. Non est ergo ibi ratio quare generare, & generari sunt coaeterna, quia sunt in eadem natura, sed quia generare, & generari ex vi, qua tales productiones sunt non determinant sibi mensuram. sed instantia ex eo quod tales productiones sunt, mensurantur aeternitate, & sunt semper. Hoc modo imaginatur Augustinus quod si sol esset aeternus: radius esset coaeternus, quia productio radij ibi mensuraretur aeternitate, & esset quasi in continuo produci, sed quia secundum fidem creatura tali productione producitur, quod natura, in qua talis productio est, non durat nisi mediante conseruatione, quae cadat super illam productionem, vel super rem sub productione secundum alios, quia circa hoc diuersi diuersimode opinantur. Quicquid sit de hoc. vnum tamen oportet concedere, quod productio creaturae, & natura, in qua est talis productio, non habet, quod duret in aeternum sine conseruatione, & nisi mediante conseruatione, alias non posset Deus eam annihilare. si ex vi sua haberet, quod duraret in aeternum. Ex his potest ratio sic formari. Productio quae ex vi sua non durat nisi per instans, mensuratur instanti transeunte, quia da oppositum, igitur mensurabitur alia mensura. igitur vi sua habebit, quod durabit, per totam illam mensuram sine conseruante, & per consequens non tantum per instans: immo in illa duratione erat necesse esse: nec poterat annihilari a Deo. Sed creatura vi suae productionis non habet, quod duret nisi per instans, alias per aliquam durationem durare poterat sine conseruante. Et pari ratione non videtur quare non per totum tempus consequens est contra fidem, quia pro quocunque tempore creatura indiget conseruante secundum fidem. Et ideo si durat: hoc erit ex alia manutenentia, qua manutenetur res producta, vel productio ipsa. ergo productio creaturae non habet de se quod duret nisi per instans. ergo mensuratur instanti transeunte. quare non potest esse aeterna.
Octauo arguit. Quia si mundus fuisset ab aeterno perfectus ex suis speciebus vt modo est: sequerentur impossibilia manifesta. Primum est, quod essent infinitae animae in actu eo, quod species hominis durat ab aeterno, & ideo semper est continua generatio hominum, vel animarum, aut vnum indiuiduum durasset tempore infinito, vel fuisset continua successio alterius induidui.
Secundum est, quod fuissent infinitae circulationes. Ex quo sequitur, quod tot fuissent circulationes solis, quot lunae, quare vtriusque infinitae, & sic pars esset aequalis toti. Et si dicatur, quod infinitum non est maius, nec minus, nec aequale alteri infinito, quia illae sunt passiones quantitatis finitae. Contra hoc arguitur. Quia proprium est quantitatis secundum eam aequale, vel inaequale dici, ergo vbi seruatur vera ratio quantitatis, erit vera ratio aequalitatis, vel inaequalitatis, sed infinita quantitate seruatur vera ratio quantitatis. vnde infinita linea est linea secundum Auicennam secundo suae Metaphy.
Tertium est quia sequitur quod continuum sit actu diuisum, & haec rationes concludunt Physicae a posteriori ex dictis Aristotelis, vt arguens dicit. Arguunt etiam aliqui, vt recitat Gregorius de Arimino primo sic. Quaecunque sunt incomposibilia pro eodem instanti durationis qualem habent ordinem naturae: talem necessario habent secundum durationem, sed esse, & non esse creaturae sunt incompossibilia pro eodem instanti durationis, & non esse prius conuenit ei ordine naturae. ergo necessatio secundum durationem prius conuenit ei non esse quam esse, & per consequens non potest poni ei conuenire ab aeterno esse. Minor probatur, quia quod conuenit alicui ex se prius secundum naturam conuenit ei quam quod sibi conuenit tantum ab alio: ergo &c. Secundo. Si Deus produxisset aliquam rem ab aeterno, necessario produxisset eam consequens est impossibile. igitur & antecedens, probatur consequentia, quia Deus non potuisset non produxisse illam nam non antequam produxit, quia ante aeternum nihil est. nec dum produxit, quia omne quod est, quando est: necesse est esse: nec postquam produxit, quia quod factum est, non potest non fuisse. 6. Ethicorum. Tertio Deus ita cio potuit rem aliquam, puta equum, producere de materia, sicut potuit de nihilo. Patet, quia quandocunque Deus potuit producere materiam. potuit producere compositum. alias materia produceretur sine forma. Sed Deus non potuit equum de materia ab aeterno producere. igitur nec de nihilo, & per consequens nullo modo. Probatur minor. nam si produxisset de materia: aut per motum, aut per subitam mutationem. si per motum igitur non ab aeterno, cum motus duratione praecedat terminum, nec per mutationem subitam, quia illa fuisset mensurata aliquo instanti, & per consequens illa habuisset primum instans sui esse, ac per hoc non fuisset ab aeterno. Quarto. Omne, quod communicat aliquid alicui per electionem necessario praeintelligit illud sub opposito illius communicati: sed Deus producendo creaturam communicat sibi esse per electionem. ergo praeintelligit illam sub non esse non autem intelligit nisi verum. ergo necessario illa prius habet non esse quam producatur, & per consequens non potuit ab aeterno produci a Deo.
Confirmatur. Quia electio non est respectu praesentis, sed tantum respectu futuri. 3. Ethicorum. igitur si Deus elegit creaturam producere. illa futura erat, & non praesens. vnde secundum istos contradictio est dicere, quod creatura libere fuerit producta, & tamen ab aeterno. Quinto. Si Deus produxisset aliquam rem ab aeterno essentialiter distinctam a se: transisset de contradictorio in contradictorium. Patet, quia de facto non produxit ab aeterno. ergo fuisset aliqua mutatio, & non in Deo, vt per se constat. igitur in re producta, & sic illa res transisset de non esse in esse: sed quod transit de non esse ad esse non fuit ab aeterno. ergo si Deus produxisset eam ab aeterno non produxisset eam ab aeterno.
Sexto. Quicquid est in potentia ad duo opposita contradictorie. si acquirat vnum illorum necessario relinquit reliquum, quando non est medium inter contradictoria, sed ab aeterno fuit verum dicere, de qualibet creatura haec res potest esse. similiter haec res potest non esse. igitur si illa acquisiuisset esse: reliquisset non esse. Nihil autem potest relinquere non esse nisi prius fuerit sub non esse, & sic si .b. fuit ab aeterno prius non fuit, quod est impossibile. Septimo. Quicquid potest fuisse aeternum. fuit aeternum: sed nulla alia res a Deo fuit aeterna. ergo nulla alia res a Deo potuit fuisse aeterna. Minor patet, sed maior probatur, quia potentia, quae necessario coniungitur actui, infert actum: sed potentia ad esse aeternum necessario coniungitur actui. Quod probatur. tum primo, quia vbicunque potentia non necessario coniungitur actui actus potest sequi potentiam secundum durationem, sed esse aeternum a parte ante non potest sequi suam potentiam secundum durationem, quia tunc illud non fuisset ab aeterno. ergo potentia ad aeternum necessario coniungitur actui suo scilicet esse aeternum. tum secundo per illud philosophi. In perpetuis non differt esse & posse.
Octauo. Si causa naturaliter agens effectiua fuisset ab aeterno, non potuisset producere effectum sibi coaequum, ergo si causa libera effectiua fuit ab aeterno, non potuit produxisse effectum sibi coaequum. Patet consequentia, & antecedens probatur, quia si detur oppositum, verbi gratia, quod ignis ab aeterno fuisset, qui produxisset splendorem sibi coaequum, aut illum produxisset de nihilo, aut de aliquo. Non de nihilo, quia tunc creasset, & fuisset Deus. nec de aliquo, quia aut per motum: aut mutationem, quia omnis reductio entis de potentia in actum est altero istorum modorum, sed si naturale agens produceret de aliquo effectum: produceret, vt de aliquo, quod est in potentia ad actum illius effectus. igitur aut per motum, aut mutationem. Non per motum, quia tunc talis effectus non esset coaequus suae causae, quod est propositum. Nec per mutationem, quia omnis mutatio mensuratur aliquo instanti, & per consequens in illo instanti non fuisset talis effectue, ac per hoc nec ab aeterno. Arguit etiam quidam alius primo. Si Deus potuit aliquam rem producere ab aeterno, puta rosam: aut hoc potuit creando seu de nouo producendo, aut potuit non de nouo producendo. Non secundo modo, quia rosa non fuit ab aeterno. igitur non potuit aliquando produci nisi per nouam productionem, sicut nunc nullum futurum potest esse, nisi fiat de nouo. Nec primo modo, quia hoc includit contradictionem scilicet noua rei productio cum eius aeternitate.
Secundo Si Deus potuit producere mundum ab aeterno, vel produxisse. igitur potuit produxisse istum mundum. igitur Deus potuit produxisse istum mundum nouiter creatum ab aeterno. consequens includit contradictoria. Et consequentia patet saltem vt nunc, quia termini antecedentis, & consequentis conuertuntur, vt nunc, & ambae sunt propositiones singulares. Tertio. Si Deus potuit produceret. b. rosam b aeterno: aut antequam produxit. b. aut quando produxit. b aut postquam produxit b. potuit hoc. Et sit. b. rosa hodie producta. Non potest dici quod ante, quia tunc sequitur quod in aliquo instanti hoc potuit. Sed hoc consequens est impossibile, quia tunc in hoc instanti posset idem facere scilicet producere. b. ab aeterno. Nec potest dici, quod tunc quando prius produxit. bs quia accipiatur illud instans, & sit praesens instans. sequitur quod potest ab aeterno producere. b. quod est falsum. tum quia hoc non potest per aliquam actionem subitam, nec successiuam. tum quia Deus non potest facere praeteritum non fuisse. igitur non potest facere non praeteritum ante. a fuisse ante. a. & per idem patet, quod nec postquam produxit. b. potuit ipsum ab aeterno producere Quarto. Si aliud a Deo potuit esse ab aeterno. sequitur quod aliquod contingens potuit esse necesse esse. consequens est falsum, quia omne quod potest esse necesse esse, fuit necesse esse, & si fuit est. Igitur si aliquod contingens potuit esse necesse esse. aliquod contingens est necesse esse. Quod consequens implicat contradictionem. consequentia probatur, quia omnis alia res a Deo est contingens. Si ergo aliqua huiusmodi potuit esse ab aeterno, ponatur quod fuerit ab aeterno. tunc sic. Haec res fuit ab aeterno. ergo non potuit annihilari a Deo, quin prius fuerit tempore infinito. igitur per tempus infinitum fuit independens a Deo, & non possibilis, non esse. igitur tempore infinito fuit necesse esse, & vltra. igitur fuit necesse esse. Si igitur antecedens est possibile, & consequens. Prima consequentia probatur, quia si potuit annihilari ita quod prius non fuerit tempore infinito. igitur dato instanti anhilationis non praecessisset nisi tempus finitum, in quo fuisset, & per consequens non fuisset ab aeterno, quod est oppositum antecedentis. Aliae consequentiae sunt satis euidentes. Quinto. Non est nunc possibile aliam rem a Deo fuisse ab aeterno. igitur nec hoc fuit possibile: antecedens probatur, quia sicut est impossibile illud, quod fuit ante hoc, non fuisse ante hoc instans sic est impossibile, vt id quod non fuit ante hoc instans, fuerit ante hoc instans, & eodem modo est impossile, vt id quod non fuit ab aeterno, fuerit ab aeterno.
Confirmatur. Quia omnis propositio mere de praeterito, si est vera est necessaria, & per consequens sua opposita est impossibilis respectu illius instantis: cuius illa est vera: consequentia vero patet, quia sicut in hoc instanti quaelibet talis singularis de praeterito. hoc non fuit ab aeterno, quaecunque alia res a Deo demonstraretur est vera, & necessaria, sic & in quolibet instanti praeterito quod fuit aut possibile fuit esse. ipsa fuisset vera, & consequens necessaria, & sua opposita impossibilis, si fuisset formata: cum igitur in nullo instanti fuerit possibile aliquam talem esse veram. hoc fuit ab aeterno. quodcunque aliud a Deo demonstraretur. sequitur autem in nullo instanti possibile fuit ista esse veram. igitur non fuit possibile ipsam esse veram. Sexto. Nam si conclusio sit vera, sequitur quod fuit possibile esse ma gnitudinem infinitam. consequens est falsum, sicut de multitudine. tenet consequentia, quia tunc Deus potuisset qualibet die creasse vnum lapidem cubitalem, & prior vniuisse. Infiniti autem lapides cubitales non est dubium, quin constituerent magnitudinem infinitam actu. Septimo. Quia sequeretur, quod Deus potuisset facere vnum triangulum infinitum. hoc autem implicat contradictionem. Quia ex quo esset triangulus: haberet latera constituentia angulos, & per consequens terminata ad aliqua puncta, ac per hoc essent finita. Si autem esset infinitus, oporteret, quod sua latera essent infinita, & sic latera illius trianguli essent finita, & infinita, quod implicat contradictionem. Sed probatur consequentia dupliciter. Primo quia qualibet die potuisset fecisse vnum triangulum, & qualibet die maiorem facto triangulo praecedenti secundum aliquam quantitatem, & secundum hoc hodiernus triangulus esset infinitus nam contineret in se infinities quantitatem determinati excessus.
Secundo probatur consequentia, quia potuisset ab aeterno fecisse vnum triangulum: deinde qualibet die ad quantitatem vnius cubiti eius latera augmentasse. quo posito nunc esset infinitus. simili modo posset probari de circulo. Nam sicut Deus potuisset ab aeterno secisse coelum empireum. sicut qualibet die retenta eadem finita secundum speciem, sic concauum, & connexum potuisset secundum determinatam quantitatem augere, & sic nunc esset infinitum in concauo, & connexo, quod implicat manifeste contradictionem. Octauo. Potest argui per auctoritates sanctorum. Nam Ambrosius in exameron dicit. Quid tam inconueniens est, quam quod aeternitas operis coniungatur aeternitati Dei.
Item Damastce lib. 1. Creatio est ex Dei voluntate opus existens, & non coaeternum est cum Deo, quia non aptum natum est, quod ex non ente ad esse deducitur coaeternum esse ei, quod sine principio & semper est. Si igitur nullum opus Dei est aptum natum, vt sit fcoaeternum sequitur quod nullum opus Dei potuit esse ab aeterno.
Item Augustinus dicit contra felicianum diffiniens creaturam. Creatura est animal ex eo quod adhuc non est, aut aliquando non fuit rei cuiuslibet corruptibilis, quantum in se est, per omnipotentis Dei voluntatem facta substantia. Ex quo patet quod cuiuslibet creaturae non esse praecessit esse.
Item Hugo de sacramentis lib. 1. dicit. Dei omnipotentis virtus inaestimabilis non poterat aliud praeter se habere coaeternum. Arguit etiam Durandus volens probare, quod repugnat motui, & cuilibet creaturae sub motu fuisse ab aeterno. Et arguit sic primo. In quibuscunque est dare primum, & vltimum: illa necessario sunt finita, sed in reuolutionibus coeli acceptis seu praeteritis, quae sunt praeteritae, vel esse potuerunt. necesse est dare primam reuolutionem, & vltimam, ergo necessario praecesserunt reuolutiones finitae, & non infinitae. Sed motus constans ex reuolutionibus finitis quantitate, & numero non potest esse ab aeterno, igitur & c. Maior patet, sed minor probatur, quia in omnibus prxteritis reuolutionibus fuit ordo durationis: ita quod nunquam fuerunt plures simul: sed semper vna post aliam in post sumendo, vel vna ante aliam in ante sumendo. ergo cum quaelibet accepta sit & omnes. ex quo quaelibet & omnes sunt praeteritae, & prius necessario fuerunt praesentes: Aut ergo est accepta aliqua antequam nulla: aut non. Si sit accepta aliqua antequam nulla: habetur propositum, quia illa erit prima, nunc vero est dare vltimam acceptam scilicet hodiernam, igitur &c. Si vero non sit dare aliquam reuolutionem antequam nulla sit accepta. Contra. Ante omnes coniunctim acceptas nulla fuit. perinde autem est, quod ante omnes con iunctim acceptas fuerit aliqua alia ab omnibus coniunctim acceptis, & quod ante quamlibet acceptam fuerit aliqua alia, quia non semper sunt acceptae nisi quodam ordine vna ante aliam, & nunquam plures simul. ergo non sunt acceptae nisi sit accepta aliqua, quae includat omnes. alioquin inter omnes coniunctim acceptas non esset ordo. Et confirmatur. Quia in post sumendo non essent acceptae omnes: nisi esset aliqua claudens omnes. igitur nec in ante sumendo.
Secundo probatur eadem minor. Aut inter reuolutiones praeteritas fuit aliqua reuolutio, a qua hodierna reuolutio distat in infinitum, aut non. Si sic illa fuit necessaria prima, quia non potest esse maior distantia quam infinita. Si non, ergo non praecesserunt infinitae reuolutiones, quia quanto plures praecesserunt tam to est maior distantia alicuius illarum a reuolutione hodierna. si ergo a nulla illarum distat reuolutio hodierna in infinitum, sequitur quod non praecesserunt infinitae reuolutiones. Et sic quicquid detur: semper sequitur, quod nullo modo potuerunt praecessisse reuolutiones infinitae. Secundo arguit quod generatio non potuit esse ab aeterno. Quia si esset possibile generationem fuisse ab aeterno: hoc maxime fuisset ponendo virum, & mulierem creatos ab aeterno in perfecta quantitate, & virtute generandi, sed illo modo non fuit possibile, ergo nec quocunque alio modo. Maior probatur, quia si alio modo fuisset possibile generationem fuisse ab aeterno. ponendo videlicet omnes homines fuisse genitos quemlibet ab alio priore, & sic semper ita, vt non esset deuenire ad aliquem creatum & non genitum. si inquam hoc modo fuit possibile. similiter possibile fuisset primo modo, quia homo creatus ab aeterno coextitisset cuilibet genito homini & omnibus. Et ideo secundum ipsum potuigeneratio fuisse quandocunque potuit fuisse secundum alios, & sic patet maior. Minor vero probatur, quia homo genitus ab aeterno: aut prius fuisset, & posterius genuisset, & sic generatio non fuisset ab aeterno: aut non prius fuisset, quam genuisset, sed mox vt fuisset genitus, genuisset, sed hoc non potest esse Probo, quia agens per motum praeexistit termino motus non solum natura. sed duratione. sed generans agit per motum alterationis: cuius terminus extrinsecus est generatio. ergo homo generans necessario praeexistit generationi, non solum vni sed omni. nec solum natura: sed duratione. Et sic generatio non potuit esse ab aeterno, quia nihil praecedit aeternum duratione. Concludit autem haec ratio non solum de hac generatione, vel de illa, sed de generatione simpliciter. si bene aduertatur, quia quodlibet generans praecedit omnia genita ab eo etiam coniunctim accepta.
Item. Illud quod est de ratione geniti conuenit omni genito non solum per se accepto, sed coniunctim cum alijs. Sicut quia de ratione medij est, quod sit inter extrema conuenit omni medio non solum per se sumpto, sed omnibus simul sumptis. Nunc autem ita est, quod de ratione geniti per motum, vel alterationem praecedentem est, quod sequatur duratione generantem: ergo hoc conuenit omnibus genitis simul sumptis. sed hoc non posset esse ponendo generationem ab aeterno. igitur &c. Ex praedictis videtur quod conclusio secunda, & tertia minus bene sint positae.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum ponendae sunt ad obiecta responsiones. Et quidem ad primum dicerent sustiuentes mundum non incaepisse, quod licet de omni producto aliquando sit verum dicere, quod producitur, non tamen oportet quod de illo sit aliquando verum dicere. hoc nunc primo producitur, vel quod hoc nunc producitur, & prius non producebatur, vel quod cuiuslibet talis sit dare aliquod nunc transiens: in quo primo producitur, vnde Sanctus Thomas de. potentia Dei. q. 3. art. 14. in sol. vlt. sic dicit. Operatio qua Deus producit res in esse, non est sic intelligenda, sicut operatio artificis, quae facit arcam, & post deserit eam, sed quod Deus continue influat esse, vt dicit Augutnus super genesim ad litteram. Vnde non oportet assignare aliquando instans productionis rerum antequam productae non sint: nisi propter fidei suppositionem. Haec ille.
Diceretur igitur quod talis res aeterna continue producitur, sed in nullo nunc transeunte primo producitur, sed est in continuo produci. Hoc enim dicit non esse inconueniens Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. art. 3. ad sextum. Non esset (inquit) inconueniens dicere, quod sicut aer quamdiu lucet illuminatur a sole. ita creatura quamdiu habet esse, fiat a Deo, vt etiam Augustinus dicit super genesim ad literam. Haec ille.
Tunc ad primam improbationem huius dico, quod talis creatura diceretur permanens, sicut lumen causatum in aere a candela, vel ab aliquo lucido quieto, & immobili, quia tota simul esset, nec aliquid nouum potissime ad sui integritatem pertinens acquireret. Nec esset continue alia, & alia, eo modo quo successiua perdunt vnam partem, & acquirunt aliam: sed esset continue eadem. sicut operatio, qua infiuitur sibi esse a Deo est eadem non variata. Conm cordat Gregorius de Arimi. ponens duas propositiones. Prima est. Possibile est aliquam rem simul cum causa fieri a Deo iu aliquo nunc: nec aliquid eius tunc incipere esse.
Secunda est. Possibile est aliquam rem totam simul fieri a Deo sine mutatione aliqua subita, vel successiua, & exemplificat de lumine causato a lucido quiescente in diaphano manente per tempus in eadem dispositione. Et ex istis infert, quod cretura quandiu habet esse ab alio, & non de aliquo semper creatur. Hoc etiam concedit Durandus vt post dicetur. Similiter secunda improbatio ibidem posita non valet. Dico enim quod tunc fieri, & conseruari idem essent. sicut & nunc creari a Deo & conseruari idem dicunt in recto scilicet relationem dependentiae ad Deum, licet in obliquo dicant habitudines ad diuersa. Et cum hoc improbatur Dico ad primum, quod creari dicitur produci de non esse ad esse, non quod ly de dicat ordinem durationis, & prioritatis ipsius non esse ad esse: sed solum ordinem naturae. Vnde Sanctus Thomas 1. sen. dis. 5. q. 2. ar. 2. sic dicit. Cum dicitur aliquid esse ex nihilo remanet ordo affirmatus ad nihil: sed aliquid habet ordinem ad nihil dupliciter scilicet ordinem temporis & ordinem naturae. Ordinem temporis, eo quod prius fuit non ens, & postea ens, & hoc nulli aeterno conuenit orninem naturae, quando aliquid habet esse dependens ab alio. Hoc enim ex parte sui non habet nisi non esse, cum totum esse suum ad alterum dependeat. Et quod inest alicuiex se ipso, naturaliter praecedit quod illud inest esab altero. Et ideo supposito, quod coelum sit ab aeterno. adhuc tamen verum est dicere, quod sit ex nihilo, vt probat Auicenna. Haec ille.
Sed contra hunc modum loquendi scilicet quod creatura prius natura sit non ens quam ens arguit Duru 1e dicens, quod non intelligitur e qualiter hoc possit esse verum. Quia quod inest alicui ex se vel ex natura sua naturam non destruit, sed supponit, vel ponit. non ens autem vel nihil naturam destruit. ergo impossibile est, quod aliqua res ex natura sua sit non ens vel nihil. Secundo, quia si hoc esset: ob hoc maxime videretur, quod res de natura sua non est ens, sed hoc non debet mouere, quia aliud est dicere naturam rei non habere esse de se, & habere de se non esse. Primum enim istorum verum est. Secundum ante est falsum & impossibile. Arguit Gregorius etiam de Arimin. quia si creaturae ex se conueniret non esse, & si ex se esset non primo ens, a nullo posset sibi conuenire esse, nec ab alio posset esse ens. sicut quia diameter est ex se incommensurbilis costae sui quadrati, a nullo alio posset sibi esse commesurabilis. Secundo. Quia licet cuilibet creaturae non ex se conueniat esse, & licet nulla creatura a se & ex se sit ens, tamen ex talibus negatiuis non inferuntur illae affirmatiuae. Nec etiam potest concludi quod non esse prius ordine nature conueniat creaturae quam esse.
Ad primum Durandus dicitur, quod aliquid inesse alicui ex se potest tripliciter intelligi. Primo modo, quia conuenit ei in primo modo dicendi per se. sicut existens de ratione illius. Secundo modo, quia conuenit ei in modo secundo perseitatis tanquam propria passio per se consequens naturam Tertio modo, quia conuenit ei quasi in tertio modo perseitatis idest dum consideratur solum, & solitarium remotis omnibus, quae sibi conueniunt ex causis extrinsecis. Hoc autem tertio modo non esse conuenit per se omni essentiae creatae. Tunc ad formam argumenti dicitur, quod maior est vera loquendo de ly ex se, vel per se primo modo vel secundo falsa est autem si intelligatur dely ex se tertio modo. Illud enim, quod conuenit naturae ex se tertio modo potest naturam destruere quantum ad esse actualis existentiae, & omnia quae naturae sunt accidentalia, licet non tollat ab ea, ea quae insunt sibi per se primo modo vel secundo. sic est in proposito de non esse respectu naturae creatae.
Ad secundum dicitur, quod consequentia non valet, quia illa causa quae ibi assignatur non est totalis causa, sed illa quae assignata est, quia scilicet non esse conuenit cuilibet naturae creatae in tertio modo perseitatis.
Ad primum Gregorii negatur consequentia vel conditionalis ibidem assumpta: si intelligatur de perseitate, de qua loquimur. si autem intelligatur de perseitate primi vel secundi modi non est contra nos, quia non dicimus quod aliquo illorum modorum non esse per se conueniat naturae creatae, vt dictum est. Quia autem adducitur de diametro non est ad propositum, quia incommensurabilitas illa conuenit diametro in secundo modo perseitatis.
Ad secundum respondetur. sicut ad secundum Durandi. quia nos non inferimus illas affirmatiuas ex illis negatiuis, sed ex alia radice scilicet ex hoc principio. Omne quod inest alicui solitarie considerato in est ei per se vel ex se in tertio modo perseitatis. Istis igitur instantijs sublatis. dico quod in tali creatura, quae poneretur fuisse ab aeterno, creatio diceretur productio illius de non esse ad esse modo praedicto sine quacunque inceptione essendi. Eadem autem productio diceretur conseruatio inquantum est continuatiua esse praehabiti, ita quod creatio, & conseruatio non differrent nisi penes habitudinem ad diuersa creatio enim respicit non esse consequens creaturam in tali aptitudine, & conseruatio respicit mensuram praecedentem, in qua creatura habuit esse, & dicit habitudinem ad illam. Similiter ad secundum ibidem positum contra hoc dicitur, quod licet aliquod fieri non sit conseruari: non tamen ideo sequitur, quod nullum fieri sit conseruari, aut quod fieri & conseruari vbicunque reperiantur sint res totaliter diuersae, sed sequitur quod differant ratione. sicut non sequitur. Aliqua anima sensitiua non est intellectiua. igitur vbi idem habet animam sensitiuam, & intellectiuam, anima sensitiua differt realiter ab intellectiualertium similiter quod ibi additur non valet. Dico enim quod talis creatura haberet esse acquisitum ab alio, quia non haberet esse a seipsa sed a Deo, tamen illud esse non esset nouiter acquisitum, sed ab aeterno. Nec in hoc assimilaretur, aut aequaretur filio Dei, quia filius Deiab aeterno accepit a patre idem esse substantiale, quod habet ipse pater, & non aliud, & esse quod accipit est eius essentia, non sic creatura, quia esse quod accipit est aliud ab ipsa & aliud ab esse Dei vnde in argumento est fallacia conse. quentis, vel petitio principij. Arguit enim quasi sic creatura non habeat esse nouiter acquisitum. igitur non habet esse acquisitum. Totam praedictam respotesionem ponit in virtute Duran. 1. dist. 2. vbi recitat tale argumentum: omnis duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita. sicut omnis linea, quae est inter duo puncta necessario est finita, sed omnis duratio creaturae necessario clauditur inter duo nunc:igitur &c. Minor probatur, creatio enim cuiuslibet creaturae necessario est in aliquo nunc. Non enim in tempore cum sit subita. modo etiam est accipere aliquod nunc scilicet nunc praesens: inter quae duo nunc tota duratio creaturae clauditur. quare &c. Ecce argumentum. Respondet.
Dicendum est, quod duratio creaturae inclusa inter duo nunc fluentia, vel quae imaginantur in motu fluente, est necessario finita, sed duratio creaturae permanentis non accipientis esse per motum, vel mutatione sequentem motum non necessario clauditur inter talia duo nunc sed mensuratur nunc stante, quod potest pluribus partibus coexistete. immo quod plus est: potest toti tempori coexinere, & ideo non oportet talem durationem esse finitam. Haec Durandus.
Ad secundum dicendum quod posito quod Deus non praecederet mundum duratione adhuc Deus potuit non producere mundum. Et ad illam probationem. omne quod est, quando est &c. Dico quod verum est. loquendo de necessitate suppositionis non autem de absoluta, & ideo si Deus produxisset mundum ab aeterno, adhuc absolute potuit eum non producere in tota aeternitate, sed ex suppositione necessario produxisset. sicut Deus praedestinauit Petrum ab aeterno, nec aliqua potentia praecessit illam praedestinationem, per quam posset impediri ne Petrus praedestinaretur, & tamen absolute considerando Deum & petrum, possibile fuit Deum non praedestinasse Petrum. Sed ex suppositione factum est impossibile scilicet supposito quod praedestinauerit eum in tota aeternitate. ita in proposito.
Nec valet dissimilitudo quam dat arguens, quia si praedestinatio est aeterna, & respectus ad Petrum est aeternus, & eodem modo argueretur contra arguentem. sicut ipse arguit contra nos, quia esse quod fuit, quando fuit necesse est fuisse, sed illa praedestinatio, & talis respectus ad Petrum fuit in tota aeternitate. ergo necessario fuit. Nec potest respondere nisi per illam distinctionem de necessitate absoluta, & conditionata vel ex suppositione. ideo sicut ratio in illo proposito nihil concludit. ita nec sua in nostro.
Item sicut dicit Bernard. de Gannaco impugnando quoli beta Henrici: cuius est praesens argumentum cum dicit arguens quod in tali casu potentia Dei nullam prioritatem haberet ad durationem illius creaturae &c.
Dico quod verum est si loquamur de tota duratione. falsum est autem si loquamur de qualibet parte durationis: quia potentia Dei duratione praecessisset quodlibet instans illius per mille annos, & sic impedire potuit, ne talis creatura duraret in tali instanti, & ipsam annihilare per centum annos prius, & sic in tota illa duratione num quam inuenies determinatum tempus. aut nunc, in quo necesse fuerit mundum esse simpliciter, quia semper habet respectum ad Deum qui prius potuit ipsum annihilare. Hanc responsionem innuit Durandus vbi supra dicens. Cum dicitur illud, quod aliquando fuit, nec erat tempus praecedens, pro quo potuit impediri. illud est necessarium necessitate absoluta. Dicitur quod falsum est. siue enim creatura sit ab aeterno producta, siue ex tempore semper est a Deo libere producta, & non necessitate absoluta. Quod patet, quia illud quod non est necessario volitum a Deo non est necessario productum ab eo, cum Deus agat per voluntatem sed Deus nihil aliud a se vult ex necessitate. non enim necessitatur voluntas, nisi respectu finis, vel eorum sine quibus finis non potest haberi vel conseruari. Nihil autem tale inuenitur in creatis respectu diuinae bonitatis, quae est finis omnium, & ideo nihil creatum est necessario a Deovolitum vel productum. Quia enim tempus praecedit vel non praecedat, nihil facit ad hoc quod aliquid procedat a Deo libere vel necessario. Tota enim ratio libertatis vel necessitatis sumenda est ex habitudine potentiae ad obiectum. Quod patet, quia omnis praedestinatus est ab aeterno praedestinatus, & tamen quilibet praedestinatus libere est praedestinatus, ita quod ab aeterno potuit non praedestinari, & similiter in proposito. Quia si aliquis dicat quod non est simile, quia praedestinatio ratione eius, quod est praedestinatio importat antecessionem ad effectum praedestinationis, & ideo quod praedesti natum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem id quod est ab aeterno.
Non valet, quia non solum effectus praedestinationis, qui euenit in tempe contingenter euenit, & non ex necessitate puta Petrum saluari, sed ipsum esse praedestinatum saluari, quod est aeternum, & non respicit determinatum tmins:liberum fuit & non necessarium, nisi ex suppositione sicut sortem currere supposito quod currat. Haec Durandus. Ad confirmationem dicendum, quod Arisoe loquitur de potentia passiua secundum quod ostendit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. art. 14. ad quintum. Non sequitur( inquit) si Deus potuit aliquid facere, quod illud fecerit, quia est agens secundum voluntatem non secundum necessitate naturae. Quia autem dicitur quod in sempiternis non differt esse a posse, intelligendum est secundum potentiam passiuam, non secundum actiuam. Potentia enim passiua actui non coniuncta corruptionis principium est, & ideo sempiternitati repugnat. Effectus vero actiuae potentiae actu non existens perfectioni causae agentis praeiudicium non affert. maxime in causis voluntarijs. Effectus enim non perfectio potentiae actiuae, sicut forma potentiae passiuae. Haec ille.
Et intendit quod in sempiternis per se cuius est Deus: aut caelum, aut substantiae separatae, aut animae humanaemn on est potentia passiua ad esse substantiale, vel ad nouam formam substantialem, nec potentia passiua ad non esse: cum quo stat, quod in Deo est potentia actiua, qua potest quamlibet rem a se productam annihilare. Vel secundum Gregorium de Arimi. auctoritas illa intelligitur de perpetuo sempiterno qpoprie, & stricte, quod scilicet non tantum caret principio, & fine: immo est omnino inuariabile. Hoc autem modo nulla creatura potest, aut potuit esse perpetua vel aeterna, dato quod non haberet principium, neque finem suae durationis: esset enim adhuc variabilis, & ideo auctoritas non est ad propositum. Ad tertium potest dici, quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua creatura. non autem homo vel asinus. Aliter posset dici, quod concessio, quod Deus creasset ab aeterno aliquem hominem potentem generare, & similiter mulierem, illi duo per infinitum tempus stetissent antequam generassent, quia vt dictum est in prima conclusione. nulla res facta per motum potest esse aeterna, vel ab aeterno fuisse. Et ideo non est inconueniens si omnes homines ab eo geniti vsque in hodiernum diem essent tantummodo finiti, & non infiniti. Similiter qui vellet posset dicere, quod sicut Aristoteles, & multi peripathetici tenentes sempiternitatem mundi concederent, quod sol produxit infinitas arbores, infinitos homines, & creauit infinitos dies. ita si Deus produxisset ab aeterno talem hominem, ille genuisset infinitos homines, nec esset dare primum ab illo genitum, sed vltimum. Et si obijcitur, quia ille praecessisset duratione omnes a se genitos, & ita post illam durationem non remansisset nisi tempus finitum.
Dicendum quod sicut responderet Aristotele de sole, & hominibus a se productis ita esset hic respondendum. Diceret enim hic, Aristotelis, quod sol praecessit duratione quemlibet hominem a se productum sigillatim, sed totam multitudinem productorum a so non praecederet duratione aliqua determinata sed folum natura, vel causalitate: immo nec potest accipi aliqua multitudo includens omnes ab illo productos, quia infinitum est, cuius quantitatem accipientibus semper est, aliquid sumere extra.
Ad quartum patet respousio ex solutione primi. Nam posito quod illa creatura fuisset producta ab aeterno. adhuc absolute loquendo ipsa esset possibilis produci nouiter in tempore, licet noua productio repugnaret ei ex suppositione facta scilicet quod esset producta ab aeterno non autem repugnaret ei absoluta impossibilitate. Vnde sua aeterna productio non haberet absolutam necestitatem, sed ex suppositione. Nec eius noua in tempore productio haberet absolutam impossibilitatem, sed ex suppositione. Nec valet quod vlterius infertur Deus necessario produxit eam tali praedicta necessitate. ergo necessario etiam constriabit fabt absalsta befefifate sed bene sequitur, quod de necessitate ex suppositione in praeterito conseruauit eam. sicut non sequitur sortes dum sedet necessario sedet. ergo necessario in perpetuum sedebit, quia ex necessitate conditionata non infertur necessitas absoluta & simpliciter, vnde omnes aliae consequentiae sunt sophisticae.
Ad quintum dico quod infinito ex parte, qua infinitum est, repugnat excedi, vel esse totum acceptum, non autem ex illa parte, qua finitum est, vnde Sanctus Thms 2. sent. dist. 1. q. 1. art. 5. ad tertium in oppositum. Tempus(inquit) praeteritum est ex parte interiori infinitum, & ex posteriori finitum, tempus autem futurum econtra. Vnicuique autem ex parte illa, qua finitum est, ponere terminum, vel finem, aut principium conuenit, vnde ex hoc quod tempus praeteritum est infinitum ex parte anteriori secundum philosophos sequitur quod non habet principium secundum finem. Et ideo sequitur, quod si homo incipiat numerare a die isto non poterit numerando peruenire ad primum diem. & econtrario sequitur de futuro. Haec ille.
Item ibidem ad quartum sic ait. Infinito non fit additio secundum suam totalem successionem, qua infinitum est in potentia accipientis. Sed alicui finito accepto in actu ab illo infinito, nihil prohibet aliquid esse plus vel maius. Et quod haec ratio inquit sit sophistic a patet, quia tollit etiam infinitum in additione numerorum, vt si sic dicatur. Aliquae species numerorum sunt excedentes denarium, quae non excedunt centenarium. ergo plures species excedunt denarium quam centenarium. Et ita cum infiniti excedant centenarium, erit aliquid maius infinito. Patet enim quod excessus, additio, & transitus non est nisi respectu alicuius existentis in re actu vel per intellectum, aut per imaginationem actu accepti. Haec ille.
Ex quibus patet ad argumentum. Dico enim quod infinitum tempus praeteritum ex parte posteriori finitum est, & ideo ex illa parte potest excedi, & accipi, & fieri sibi additio non autem a parte anteriori. Et si dicatur, quod illud tempus est totaliter acceptum ab vtraque parte, quia omnis pars eius est praeterita & fuit in actu posita.
Dico quod quaelibet pars illius praeteriti inclusa inter duo instantia est accepta, & posita in actu, sed nulla pars eius infinita fuit vnquam posita in actu, nec potest accipi per intellectum, autimaginationem complete, nec vlla talis fuit vnquam pertransita sicut ponit Sanctus Thomas 1. p. q. 46. art. 2. ad sextum Transitus (inquit) semper intelligitur a termino in terminum. Quaecunque autem praeterita dies signetur ab illa vsque ad istam sunt finiti dies, qui pertransiri poterunt obiectio autem procedit ac si positis extremis media sint infinita. Haec ille.
Et simile ponit 2. contra gen. c. 38. Si mundus(inquit) semper fuisset in omnibus circulationibus simul non esset accipere primam, & ita nec transitum, qui semper exigit duo extrema. Haec ille. Ibidem etiam sic dicit. Infinitum & si non sit simul in actu, potest tamen esse in successione, quia sic quodlibet infiniti acceptum finitum est. Haec ille.
Ex quo patet, quod quaelibet pars infiniti posita in actu, & accepta finita est, quod nullum infinitum est actu acceptum in re:aut intellectu, aut imaginatione, dato quod tempus praeteritum fuerit infinitum a parte ante.
Ad sextum negatur prima consequentia. Et ad probationem eius dicitur, quod in casu illo praeteritum respectu b.s non est maius praeterito respectu a. Quia secundum quod dictum est in solutione quinti. hic excessus, & additio non est nisi respectu alicuius actu existentis in re, vel actu accepti per intellectum, aut imaginationem. Modo nullum infinitum secundum totam suam successionem est actu, aut intellectu acceptum. Et cum dicitur quod pars est minor toto. Dico quod nullum infinitum habet rationem totius, & illa non habet rationem partis. Vlterius dico, quod vbi totum non superaddit parti signate aliquam aliam partem, quae se habeat in certa proportione ad primam partem, non oportet, quod pars sit minor toto. Vnde Sanctus Thomas matrim. q. 2. arti. 2. ad octauum ostendit quomodo non semper quantum additum quanto facit ipsum maius, potissime quando illud, quod additur non est quantum secundum eandem rationem, qua illud, cui additur, vel non habet proportionem ad iplum. Si enim corpori addatur noua superficies, non resultat maius quam prius, vel si superficiei addatur linea, vel lineae punctus. Ita in proposito, quia tempus ab. a. vsque ad b. nullam habet determinatam proportionem ad infinitum tempus praeteritum respectu. a. cui additur ideo illud infinitum per talem additionem non fit maius, nec totum si quod resultat ex illo infinito, & ex illo finito est maius sua parte scilicet infinito &c. Potest etiam dici quod nulla dictarum additionum fit alicui infinito praecedenti, sed solum alicui finito. Vnde argumentum istud sicut & praecedens ex falsa imaginatione procedit, ac si infinitum habeat rationem totius, & ac si infinito possit fieri additio quantum ad id, quod infinitum est, & quantum ad suam totalitatem.
Ad primum Aurinus concessa maiore, negatur minor ad bonum sensum loquendo. Et tunc cum dicitur quod in praeterito nulla est potentia &c. Dico quod verum est quod in praeterito nulla est potentia, sed fuit, & ideo proprie loquendo non est infinitum, sed fuit infinitum. Vnde tempus futurum erit infinitum, quia post omnem eius actum restat potentia, & econtra. Nam post quamcunque eius partem positam in actu, erit alia in potentia, & restat alia ponenda in actu, & propter mixtionem huiuscemodi actus cum potentia dicitur fore infinitum. Ita tempus praeteritum fuit infinitum data illa positione scilicet quod mundus fuerit ab aeterno per oppositum temporis futuri, quia scilicet ante omnem actum praecessit potentia, & econtra. Nam ante quamcunque partem eius positam in actu, alia immo aliae innumerabiles fuerunt positae in actu. Sicut enim in futuro posita vna parte in actu ponuntur aliae in potentia vlterius ponem dae in actu ita in praeterito ante positionem cuiuscunque partis in potentia praecessit positio alterius immo innumerabilium in actu, quae prius fuerant in potentia. Et ideo tam hoc quam illud potest habere rationem infiniti, sed diuersimode, quia in futuro non erit dare vltimum actum, nec vltimam potentiam, sed in praeterito posito casu illo non fuit dare primum actum, nec primam potentiam. Ex quo patet solutio ad argumentum. Nam fallitur in hoc, quod rationem infiniti eodem modo vult inuenire in infinito a parte ante, & in infinito a parte post. Vnde si modus arguenmdi valeret, probaret vtique, quod nulla infinitas a parte ante dari posset. Quod esse falsum manifeste patet per totum sextum Physicorum, vbi Arie ostendit, quod omne, quod mouetur, prius mouebatur in infinitum, & quod ante omnem diuisionem motus, & temporis, & magnitudinis, c mobilis praecesserunt infinitae, & quod ante omne mutatum esse praecesserunt infinita mutata esse, vt patet ibidem Conmento. 39. vbi dicit Commentator. Necesse est, vt motus, & tempus, & motum sint diuisibilia in infinitum, quoniam si tu intellexeris transmutationem, statim intelliges diuisibilitatem in infinitum. Ipsam autem esse infinitam declarabitur post cum declarauerit, quod omne quod transmutatur prius transmutabatur in infinitum. Haec ille.
Idem ostendit Commentis. 52. & 53. vbi dicit omne tempus est diuisibile per instantia, & inter quaelibet duo instantia est tempus, & ista diuisio procedit in tempore demonstrato in infinitum. Et in quolibet instanti transmutatum dicitur esse transmutatum, & in quolibet tempore dicitur transmutari. ideo necessario transmutabatur infinities.
Item Conmento. 54. dicit. In instanti non est transmutatio ergo necesse est, vt in instanti sit transmutatum, & si instantia sunt infinita: sequitur vt illud, quod iam transmutatur sit iam transmutatum infinities. Haec ille.
Item Commendu. 58. Omne instans, in quo demonstratur transmutatum transmutari necessario, ante illam transmutationem erit transmutatum adeo, quod est impossibile recipere transmutationis initium, sed ante omnem transmutationem est transmutatio in infinitum scilicet in potentia. Haec ille.
Ex quibus apparet, quod infinitas ita bene saluari potest in praeterito, sicut in futuro, licet alio, & alio modo, vt dicendum est. Nec oportet quod sicut iste replicat, in omni modo infiniti sit actualiter & in re potentia post actum, & actus post potentiam, immo sufficit, quod ante omnem potentiam fuerit actus, & ante omnem actum potentia ideo prima replicacontra primam responsionem non valet. Similiter minor secundae replicae falsa est, quia in praeterito a parte ante nullus fuit terminus scilicet nec aliquis primus actus, nec aliqua potentia. Vnde ad hoc quod in aliquo saluetur ratio infiniti, sufficit quod intellectus noster in cognitione distincta illius non inueniat primum, vel si inueniat primum non tamen vltimum, quod patet per Commentatorem 3. Physico. Commen. 57. dicentem. Apparet vniuersaliter, quod illud, quod est commune omnibus speciebus infiniti est, quando quis potest accipere ex eo aliud post aliud in intellectu, & indifferenter, siue illud quod imaginetur ex hoc fuerit actio mentis, vt est dispositio in diuisione mensurarum, aut fuerit extra animam, vt est dispositio in motu, & illud quod mens accipit exlinfinito semper est finitum, sed est aliud ab eo, quod accepit in praeterito, quando ergo ista actio mentis fuerit in aliquo entium, dicetur illud esse infinitum. Haec Commenta. Ex quo apparet quod ad rationem infiniti sufficit coniunctio potentiae cum actu indeficiens in praeterito, vel in futuro, vel secundum acceptionem mentis habentis fundamentum in re. Et per consequens, quod non oportet in re esse realem potentiam in futurum reducibilem ad actum extra animam.
Item quod illud argumentum sit sophisticum apparet. Quia sicut probat hanc esse impossibilem infinitum est praeteritum, ita probaret illam esse impossibilem motus est praeteritus quod est derisibile. Patet consequentia, quia arguendo sicut ipse arguit in praeterito nulla est potentia, sed de ratione motus potentia mixta cum actu omni eodem modo, quo de ratione infiniti, vt patet per dicta Commentatoris per ipsum allegata. igitur motui repugnat quod sit praeteritus.
Ad secundum negatur maior secundum quod iacet. Licet nm omnis infinitas de qua hic loquimur, stet in processu: non tamen oportet, quod solum inueniatur infinitas in re ex illa parte, ad quam proceditur secundum rem, quamquam sit verum de processu intellectus nostri, qui solum tunc cognoscit infinitum cum procedit ab vno in aliud, & patet falsitas maioris. Nam motus non procedit versus terminum a quo, sed ad quem, & tam a parte ante quam a parte post reperitur infinitas diuisionis in motu, vt ostensum est. Tunc cum probatur maior illa per exemplum.
Dico quod similitudo de numero non valet, quia datur exemplum de vno contrariorum per aliud & non de vno simili per aliud, quod patet, cum numerus non habeat infinitatem nisi a parte post procedendo ab vnitate ad numeros, & non econtra. Id autem de magnitudine facit contra arguentem, nam infinitas diuisionis in magnitudine, super quam mouetur mobile continue, non solum reperitur procedendo de toto ad partes, sicut cum mobile est super totam magnitudinem, & postea deserit eam continue. immo etiam procedendo a partibus ad totum, sicut cum mobile continue acquirit illam magnitudinem prius enim acquirit medietatem quam totum, & prius dimidium medietatis quam medietatem, & sic in infinitum. Similiter idem patet de motu, & tempore: nam antequam sit hora praecessit eius medietas, & ante medietatem horae dimidium medietatis, & sic in infinitum. patet ergo, quod exemplum non iuuat arguentem. Similiter probatio nulla est, supponit enim quod in processu qui fuit in praeterito a parte ante fuerit aliquis, & solum vnus terminus a quo simpliciter, quod non est verum. Sicut enim in futuro temporae vel motu coeli nullus erit secundum philosophum vltimus terminus ad quem simpliciter, ita nec in praeterito secundum eum fuit aliquis terminus a quo simpliciter primus, & patet in simili de hoc, quod dicit Commentator, quod in motu continuo non est dare primum moueri, nec primum mutatum esse. Dico igitur ad formam, quod infinitas a parte ante in tempore praeterito non est ex parte vnius termini a quo pura vnius diei, sed ex parte infinitorum talium. Sicut infinitas suturi ex parte posteriori est ex parte infinitorum terminorum ad quos, & non solum vnius. Posset autem breuius dici secundum Commentatorem 3. Physi. Commento. 57. quod ad rationem infiniti non requiritur processus secundum rem, sed sufficit processus secundum intellectum aut imaginationem:ille autem tam reperitur in praeterito quam in suturo. Similiter patet, quod argumentum sit sophisma, quia probaretur similiter, quod nullus motus sit praeteritus arguendo vt ipse arguit. Processus a termino a quo ad terminum ad quem repugnat praeterito, sed talis processus est de ratione motus: ergo contradictio est motum esse praeteritum.
Item cum dicit. Impossibile praeteritum mutari in futurum. mirum est quomodo non aduertit in ista ratione & praecedenti, & sequentibus, quod omne tempus praeteritum aliquando fuit futurum secundum se totum, aut secundum quamlibet sui partem.
Ad tertium dicitur de minore, si enim intelligatur de infinito a parte ante, falsa est. Si autem de infinito a parte post vera est, sicut enim infinitum a parte post nunquam totaliter exit in actum sic quod sit dare simpliciter vltimum actum possibilem, ita infinitum a parte ante nunquam incaepit exire in actum, sic, quod sit dare primum exire, quod non praecesserit exiuisse. Dico tamen quod nec de ratione huius aut illius infiniti est quod nunquam complete exiuerit, aut quod nunquam cesset, vt patet de infinito in motu tam a parte ante quam a parte post. Nam motus lapidis licet habeat infinitatem diuisionis tam a parte ante quam a parte post: tamen non semper durauit, nec semper durabit. Sed mens Aristotes est quod in omni processu infiniti hoc est commune, quod non est ibi accipere primum simpliciter, si sit infinitum a parte ante, vel vltimum simpliciter, si sit a parte post infinitum. Potest etiam dici, quod nullum infinitum totaliter exit in actum, sic quod sua totalis successio sit simul in actu, & isto modo infinitum tempus praeteritum nunquam exiuit in actum. Item nullum infinitum totaliter exit in actum isto modo, quia intellectus noster quantumcunque accipiat de illo, adhuc potest amplius accipere sine statu.
Ad quartum dico ad minorem, quod tempus praeteritum habet rationem partis & incompleti ex illa parte, qua est infinitum scilicet a parte ante, quia ex illa parte non habet nec complementum nec terminum, sicut patet in simili de diuisione motus, & temporis a parte ante Sed a parte post habet rationem totius, & finiti, & termini, & ideo argumentum solum probat, quod tempus praeteritum non est infinitum quantum ad omnia eius extrema, non autem quantum ad vnum scilicet a parte ante Cum autem dicitur in probatione minoris, quod illud quod factum est habet rationem perfecti, & quod praeteritum inquantum huiusmodi extra ipsum nihil est.
Dico quod ista ratio si quid probat, probaret multa falsa, vtputa, quod nullum mobile infinities fuerit mutatum, aut infinities fuerit in moueri, aut in mutato esse, & quod infinita instantia non pertransierint in tempore, quae omnia sunt contra philosophum, & Commentatorem, quibus arguens se dicit inniti. Vlterius dico, quod praeteritum cum non sit actu, non habet rationem alicuius completi: nisi pro quanto relinquit in actu. Vel si loquamur largius praeteritum potest habere rationem completi aut perfecti pro quanto aliqua eius pars finita terminatur ad aliquod nunc, & similiter ex illa parte extra ipsum nihil est, sed ex alia parte semper habet aliquid extra, sic quod non est deuenire ad eius principium, sicut in motu non est deuenire ad primum moueri: nec ad primum mutatum esse. Et isto modo debet intelligi, quod perfectum est extra quod nihil est scilicet quia est deuenire ad eius primum, vel vltimum, loquendo de pfecto in quantis corporeis, & materialibus. Vel forte ista est mens philosophi, quod infinitum pro tanto habet rationem partis, & incompleti, quia nunquam totum est simul actu in re. nec vnquam potest totum accipi per intellectum, vt 5. patuit per Commentatorem.
Ad quintum dicitur sicut saepe dictum est. Nam tempus praeteritum ex illa parte qua est infinitum, est illud extra quod est aliud, sic quod non est deuenire ad eius primum simpliciter, nec hebtam omnes suas partes actu: nec potest totum accipi per intellectum, aut imaginationem. Et cum arguitur contra hoc, quia non est ibi processus realis ad praeterita. Saepedictum est, & potissime in responsione secundi, quod consequentia non valet. Non enim oportet quod versus illam partem sit processus in re, ex qua parte est infinitas in re, nisi secundum intellectum. Ad sextum negatur consequentia. Et ad probationem dico, quod probationes doctorum, de quibus iste loquitur, non sunt efficaces in hoc proposito, nec contra istam, nec contra aliam infinitatem. Nam eodem modo concluderent, quod impossibile est tempus futurum in infinitum durare, quod tamen non est impossibile, immo Deus sic posset mundum in perpetuum conseruare. Probarent etiam, quod nulla sit infinitas in actu vel potentia a parte ante in diuisione motus aut temporis. Et ad argumenta, quae fiunt de aequalitate partis ad totum patet post iam dicta. Tum quia arguens astruere conatur, quod nullum infinitum habet rationem totius, & verum est. Tum quia si infinitum habeat rationem totius, non tamen infinitum in potentia, sed infinitum in actu. Tum quia si infinitum qualecunque habeat rationem totius, non oportet quod sit maius sua parte, nisi addat aliquam partem habentem certam proportionem ad illud cui additur. Et ideo si alicui infinito praeexistenti addatur aliquid finitum, cum illud nullam proportionem habeat ad infinitum, non efficit ipsum maius, sicut nec punctus lineam. Si autem vnum infinitum adderetur alteri, de hoc esset quaestio. Vnde Sanctus Thomas tertia parte q. 10. artic. 3. ad tertium sic ait. Est autem quaedam proprietas infiniti, quod infinito non sit aliquid maius. Si ergo accipiamus vnam lineam infinitam, in illa non est aliquid maius infinito, & similiter si accipiamus quacunque aliarum linearum infinitarum, manifestum est tamen, quod vniuscuiusque illarum partes sunt infinitae. Oportet igitur quod omnibus illis infinitis non sit aliquid maius in illa linea. Tamen in illa linea & in tertia, & sic in alijs erunt plures partes etiam infinitae praeter istas. Et hoc videmus in numeris accidere: nam species numerorum parium sunt infinitae, & similiter species numerorum imparium, & tamen numeri pares & numeri impares sunt plures quam pares solumSic igitur dicendum, quod infinito simpliciter quo ad omnia nihil est maius. Infinito autem secundum aliquid determinatum non est aliquid maius in illo ordine, potest tamen accipi aliquid maius extra illum ordinem. Haec ille.
Ad propositum dico, quod dato quod fuisset tempus praeteritum infinitum, in illo Elissent infiniti dies, & infiniti moeses similiter. Et ideo omnes dies praeteriti respectu dici crastinae non essent plures quam omnes dies praeteriti respectu diei praesentis, vt supra dicebatur. Et similiter in ordine mensium tota illa multitudo infinita non esset maior aliqua parte sui infinita, vtpote illa parte, quae includeret omnes menses praeteritos praeter. 5. vel 8. quia illud totum non adderet in aliqua proportione ad illam partem infinitam plusquam aggregatum ex linea & puncto addit ad lineam solum sumptam in aliqua proportione. Verumtamen hoc non obstante tota multitudo dierum esset maior quam multitudo mensium, & aggregatum ex illis duabus multitudinibus esset maius vna illarum. Sic ergo patet: quod argumentum illud de aequalitate partis ad totum est sophisma, nec sufficienter improbaret, quamcunque infinitatem, quia si aliquam improbaret eadem aut tanta facilitate improbaret infinitatem partium proportionabilium magnitudinis, & motus, & temporis.
Item infinitatem instantium in tempore, & mutatorum esse in motu, quam tamen arguens non negaret. Et quod ita possit improbari ista sicut illa patet: quia arguendo sicut ipse. infinita mutata esse fuerunt in motu praeterito. ergo ibi fuerunt infiniti binarij, & infiniti quaternarij. Quaero igitur an multitudo compraehendens omnes binarios sit aequalis multitudini compraehendenti omnes quaternarios, aut minor, aut maior &c. Et vlterius deducam vt ipse deducit. Et ideo Gregorius de Ari. ad hoc argumentum dat duas responsiones. Prima est, quod inconueniens non est vnum infinitum esse multiplex ad aliud, puta duplum, triplum &c. Secunda est per oppositum, quod licet in tali infinita multitudine essent infiniti ternarij, & infiniti senarij, non tamen inter has duas multitudines esset aliqua multiplicitas, aut proportio, & si quae auctoritates sonent oppositum, intelligendae sunt de multitudinibus finitis, inter quas tantum potest esse proportio. Sed quid sit illud, quod prohibet, ne sit infinitum in actu ostendit Sanctus Thomas in quodlibe. quia scilicet posita infinita magaitudine in actu, illa esset in genere corporis, & non in aliqua eius specie, & idem est de infinita multitudine. Hoc autem argumentum non tenet de infinito in potentia: quia non oportet illud, de cuius ratione est, esse partem alterius, & ens in potentia esse in aliqua specie, cuius est infinitum in potentia.
Ad septimum negatur minor, scilicet quod omnis productio creaturae ex vi, qua est productio creaturae, habet quod mensuratur instanti transeunte. Falsitas quippe huius patet. Primo de productione cuiuslibet successiui: nam talium productio non mensuratur instanti, sed tempore.
Secundo quia creatio cum in nullo dependeat a tempore, nec a motu coeli, non oportet quod mensuretur tempore vel instanti transeunte illius temporis, sed nunc stante, quod potest coexistere infinitis instantibus. Vnde Durandus multum bene dicit in hac materia. Quatuor (inquit) sunt modi in vniuerso, quibus habet aliquid fieri. Quaedam enim fiunt per motum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum de necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem primam, cuius ipsa est terminus, saltem extrinsecus. Tertio modo fiunt aliqua per mutationem quidem sequentem motum, sed non per se, nec ex necessitate sicut illuminatur haemisphaerium nostrum a sole, quam illuminationem praecedit motus localis solis, per quam fit nobis praesens. In primo autem instanti, in quo sol factus est praesens, fuit aer illuminatus a sole, sed non per praecedentem motum.
Quarto modo fiunt aliqua non per motum, aut mutationem, sed per simplicem emanationem sicut illa quae creantur. In his autem quatuor modis fieri & factum esse non eodem modo se habent: nam in illis quae fiunt per motum factum esse se habet ad fieri sicut eius terminus. Propter quod sicut motus vel fieri mensuratur tempore, sic factum esse mensuratur nunc temporis, quod est nunc fluens, & sicut verum est dicere de tali re quod fit solum pro tempore mensurante motum, sic verum est dicere quod factum est solum pro isto instanti, in quo terminatus est motus. In illis vero quae fiunt per mutationem sequentem motum per se, idem est iudicium. Quia enim vnum est propter alterum scilicet motus praecedens propter sequentem mutationem, iudicandum est quasi vtrobique sit vnum tantum quo ad mensuram, isto modo scilicet vt res talis dicat solum fieri pro tempore mensurante motum, factum esse vero pro nunc, quod est terminus illius temporis, quamuis factum esse, vel fieri secundum ipsam mutationem praecise simul sit & vnum & idem. In his vero quae fiuntem per mutationem sequentem motum localem. sed non ex necessitate, vt dictum est de illuminatione, est aliter, quia propter motum praecedentem non dicitur res fieri, quia per motum localem nec forma acquiritur subiecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus praecedentis motus nisi per accidens quia est quando terminus pecedentis motus est, nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus nisi secundum accidens, inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, & alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante & non fluente, quod sic patet. Idem manens idem, & secundum idem, & respectu eiusdem semper natum est facere idem, si agat ex necessitate naturae, sed si solaccedens ad primum punctum haemisphaerij nostri staret ibi, ita quod ibi terminaretur motus localis praecedens, & inciperet illuminare nostrum aerem, tunc sol maneret idem respectu aeris, & secundum idem ageret. & ex necessitate naturae, aer autem maneret in eadem dispositione, vt supponitur. ergo sol sic manens semper faceret idem. Sicut igitur fuit verum dicere in primo instanti de eodem lumine, quod fit & factum est, ita in quolibet alio verum esset dicere de eodem lumine quod fit & factum est, ipsa ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non conuenit bis accipere, sed nunc stans, quod potest pluribus partibus coexistere. Verumtamen quia motus praecedit, est dare aliquod nunc tenporis, cui primo coexistit. ideo tale nunc per accidens est mensura illuminationis, quod non esset nisi motus praecederet. In his vero quae fiunt per simplicem emanationem absque motu praecedente, sicut illa, quae creatur, fieri & factum esse simul sunt & vnum & idem, & mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis. Quod patet: quia actio & passio sunt vnus motus sub diuersis respectibus a quo, & ad quem. ergo motu circunscripto actio & passio dicunt solos respectus inter producens & productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare & creari dicunt solos respectus inter Deum & creaturam, ita quod creari nihil aliud est quam habere esse sic a Deo, & ideo cum pro quolibet instanti sit verum dicere, quod creatura habet esse sic a Deo, pro quolibet etiam est verum dicere quod creatur & creata est. Nec oportet mensuram creationis primo coexistere alicui nunc temporis: quia non oportet aliquem motum praecedere creationem, sicut fit in illuminatione noua ratione nouitatis situs. Sed sicut in diuinis semper est verum dicere, quod filius gignitur & genitus est a patre ex necessitate naturae, & in identitate essentiae, sic verum est dicere de creatura quamdiu est, quod creatur a Deo & creata est, tamen ex libera voluntate diuina, & in diuersitate essentiae, vt sit eadem actio creatio rerum & conseruatio. Et licet sic sit sentiendum, tamen aliter est loquendum secundum quod plures loquuntur. Quia enim actiones notiores nobis sunt illae, quae sunt cum motu, aut sequuntur motum, vt generationes rerum naturalium, & in his res non dicitur fieri post primum instans, quo accepit esse, ideo secundum hanc similitudinem nec nos dicimus quod coelum nunc creetur, aut Angelus, cum tamen secundum rei veritatem sit sentiendum sic: mensura igitur creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis, cui primo coexistat, cum nullus motus creationem praecedat. Sicut non est necesse dare a parte post vltimum nunc temporis, cui duratio creaturae vltimo coexistat. Haec Durandus.
Ex quibus satis patet ad argumentum. Cum enim dicit arguens, si productio creaturae non mensuratur instanti transeunte. igitur mensuratur alia mensura. Conceditur, quia nunc stante quod potest coexistere multis vel paucis nunc temporis fluentibus secundum quod placet creanti. Nec tamen sequitur quod productio creaturae ex vi sua habeat, quod duret per quodcunque tempus, vel mensuram maiorem nunc sine conseruante, quia eadem actione creatur & conseruatur, vt dicetur in sequenti quaestione, & creari & conseruari idem sunt. Sed dato quod essent duo distincta, quid dicet iste de motu, & de formis successiue productis vel intensis, de quibus constat quod non in instanti, sed in tempore producuntur ; Quicquid dicat. Ego dico, quod licet talis productio habeat quod duret per tempus, non sequitur quod sit necesse esse, nec inde praecedens nec inannihilabilis, quia si durat necessario per tempus, illa necessitas est ex suppositione, & non absoluta. Sicut si aliquid mouetur infinities, adhuc mouebitur, sed ille motus non durabit sine Dei manutenentia, vel ad minus sine Dei influentia. Gregorius autem & alij, qui non ponunt talia nunc stantia, dicerent distinguendo de illa manutenentia ibidem posita, quia si intelligatur sic, quod omnis productio passiua, quae ex vi sua non durat nisi per instans mensuratur aliquo instanti transeunte primo, sicut illo ante quod non fuit, ipsa esset neganda a ponentibus aeternitatem mundi, licet prima pro nunc sit vera secundum fidem, tamen eius opposita non implicat contradictionem scilicet quod aliqua productio ex vi sua non durat nisi per instans, & tamen nullo instanti primo mensuratur, sicut patet de illuminatione, si qua esset., Si autem maior intelligatur absolute dicerent, quod omnis actio talis, quae ex vi sua non habet quod duret nisi per instans, mensuratur per instans continuatiuum. Sed tunc ex illa nunquam probabitur incaeptio illius productionis vel producti, vt patet in exemplo praedicto. Tunc ad probationes illius maioris in sensu, quo negatur dicitur ad primam probationem, quod procedit ex falsa suppositione scilicet quod illud instans mensurans huotmsodo productionem sit in actu, vel sit primum instans mensurans illam productionem. Hoc enim dato bene sequeretur quod totum tempus ab illo instanti vsque nunc esset finitum, ac per hoc illa productio solum tempore finito fuisset. Sed nos illud suppositum negamus, dicimus enim quod illa productio mensuratur instanti transeunte, immo infinitis, sed nullo eorum primo mensuratur, & ideo incaepit esse. Secunda insuper probatio nihil valet: quia stat in illa propositione, in omni mensurato instanti transeunte differt produdio & manutenentia. Dico enim quod ista vera est ad bonum sensum, vt nunc vbi omne productum incipit esse, sed posita aeternitate mundi diceretur quod pro quocunque instanti illius temporis infiniti mundus producitur & conseruatur, & quod productio mundi, & eius conseruatio non differrent nisi per respectum ad diuersa. De facto autem supposita mundi nouitate conseruatio eius mensuratur quolibet instanti durationis illius praeter primum, in quo non proprie dicitur conseruari, sed produci. Sed productio eius mensuratur primo instanti durationis eius, & omnibus sequentibus nisi forte productio in suo significato importet incoeptionem, sed hoc esset disputare de nominibus. Denique tertia probatio nulla est: quia supponit quod aliquod instans transiens sit primum instans productionis, quod negatur & dicitur quod licet nullum instans transiens mensurans productionem sit aeternum, tamen illa productio ab aeterno fuit: quia in quolibet instanti temporis illius infiniti mundus producitur, & tamen in nullo tali incipit esse, sed semper producitur igitur infinities productus fuit, & in quolibet tali instantisit, & factus est. Ita diceret Gregorius Item notandum quod ex solutione huius septimi, patet solutio ad argumentum, quod solet fieri, si sol fuit ab aeterno productus, consequenter in instanti, quo creabatur illuminabat haemisperium nostrum, aut antipodum. Si nostrum, igitur nox fuit eis, & dies noster praecessit diem eorum. igitur est dare primum diem illorum. igitur ipsum tempus, quod est post, est finitum. Si dicatur quod prius illuminauit haemisperium illorum. igitur primus dies eorum praecessit diem nostrum, & sic vt prius. Argumentum enim istud fundatur in falsa imaginatione scilicet quod in illo casu fuisset dare primum nunc fluens creationis, aut primum situm sibi aequalem, in quo creabatur, quorum vtrunque est falsum, quia tunc in nullo instanti fuente fuisset primo creatus, nec in aliquo situ sibi aequali fuisset primo creatus, sed ante omne instans, & ante omnem situm fuisset creatus, loquendo de situ determinato. ergo dicitur, quod in toto loco sui motus fuisset ab aeterno, sed in nullo situ determinato fuisset primo.
Ad octauum partim dictum fuit supra, sed rursus dicitur. Ad primum quidem inconueniens, quod adducit de infinitate animarum respondet Sanctus Thomas prima parte q. 46. artic. 2. ad octauum ait enim sic. Ponentes aeternitatem mundi hanc rationem multipliciter effugiunt. Quidam enim non reputant impossibile esse infinitas animas in actu, vt patet in Metaphysic. Algazel. dicentis, hoc esse impossibile per accidens, sed hoc est superius improbatum. Quidam vero dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam vero, quod ex omnibus animabus remanet tantum vna. Alij vero, vt Augustinus dicit, propter hoc posuerunt circuitum animarum, vt scilicet animae separatae a corporibus post determinata temporum curricula iterum redirent ad alia corpora. Consideradum tamen est, quod haec ratio particularis est: vnde posset aliquis dicere, quod mundus fuit ab aeterno, vel saltem aliqua creatura, vt Angelus, non autem homo, nos autem intendimus vniuersaliter, an aliqua creatura potuerit esse ab aeterno. Haec ille.
Ad primum aliorum dicitur, quod minor est, falsa pro vna sui parte, scilicet quod non esse creaturae prius natura insit ei actualiter, quam suum esse. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. artic. 14. ad septimum in oppositum sic ait. Primae creaturae non sunt productae ex aliquo, sed ex nihilo. Non tamen hoc oportet ex ipsa natura productionis, sed ex veritate, quam fides supponit, quod prius non fuerint, & postea in esse prodierint. Vnus enim sensus praedictae loquutionis secundum Anselmum esse potest, vt dicatur creatura ex nihilo: quia non est facta ex aliquo, vt negatio includat praepositionem & non includatur ab ea, vt sic negatio neget ordinem ad aliquid, quem praepositio importat, non autem praepositio importat ordinem ad nihil. Si vero ordo ad nihil remaneat affirmatus praepositione includente negationem, adhuc non oportet quod creatura aliquando fuerit nihil. Potest enim dici sicut Auicenus dicit. Quia non esse praecedit esse rei, non duratione, sed natura, quia videlicet si ipsa sibi relinqueretur nihil esset, esse enim solum ab alio habet. Quod enim natum est inesse alicui ex se ipso, naturaliter prius conuenit ei, quam illud, quod natum est ei esse ab alio. Haec ille. Ex quo patet, quod non esse creaturae non ideo dicitur naturaliter praecedere esse eius, sic quod creatura prius sit non ens quam ens, sed quia prius natura nata est non esse quam esse, ex se enim habet aptitudinem ad non esse, sed ex se non habet esse, sed ab alio.
Ad secundum dicitur sicut dictum est, quod posito quod Deus ab aeterno produxisset mundum, adhuc potuisset eum non produxisse, & hoc non prius quam produxit, sed cum illum produxit, scilicet in toto tempore infinito, vel post in illo nunc stante, de quo supra dictum est. Et ad improbationem huius cum dicitur, omne quod est quando est &c. Dico, vt saepius dictum est, quod hoc est verum de necessitate suppositionis & conditionata, cum qua stat contingentia & potentia absoluta ad oppositum. Si autem intelligatur de necessitate absoluta, falsum est, vt patet de sorte, qui contingenter currit, & tamen quando currit necessario currit, loquendo de tali necessitate.
Ad tertium dico, quod Deus potuit hominem ab aeterno producere de nihilo, & de materia, sicut creauit terram de nihilo, & de materia. De nihilo quidem, quia produxit terram, & non de aliquo praeexistenti. De materia vero: quia produxit terram compositam ex materia, & forma, ita quod cum dicitur de materia, lyde dicat ordinem causalitatis materiae ad terram, non autem praecessionem materiae ad terram. Et cum arguitur in oppositum, quia si Deus ab aeterno produxisset equum de materia, aut hoc fuisset per motum aut mutationem, negatur consequentia. Hoc enim fecisset Deus sine motu, & mutatione influendo esse toti composito ex materia, & forma sine initio durationis, non in aliquo nunc fluente, sed in nunc stante. Quia si arguens intendit loqui de materia praeexistente. Tunc dicitur, quod impossibile fuit Deum ab aeterno producere equum de materia. Et ad probationem cum dicitur, quandocunque potuit producere de nihilo, potuit de materia praeexistente. Conceditur si ly quandocunque distribuat pro nunc fluente, vel pro parte temporis infiniti, non tamen si distribueret pronunc stante, vel pro toto tempore infinito: quia secundum implicat contradictionem, & non primum.
Ad quartum dicit Greg. de Ari. quod electio sumitur dupliciter. Vno modo stricte scilicet vt est conclusio consilij, secundum quod sumitur 3. Ethic. & sic non cadit in Deo. Aliomodo comniter pro libera volitione contingenter volibili. Si primo modo sumatur, minor est neganda. Si secundo modo sumatur, negetur maior. Non enim necesse est, quod illud, cui aliquid conincatur electiue electione sic sumpta, intelligatur prius esse sub opposito, aut illo carere, sed sufficit quod sit possibile carere illo, vel esse sub opposito, si illud sibi non concaretur. Et similiter ad confirmationem dicit, quod electio secundo modo sumpta potest esse respectu praesentis, non autem electio primo modo sumpta. Haec autem distinctio de electione concordat cum dictis Sanctus Thoma2. sent. dis. 25. ar. 1. ad primum, vbi sic ait. Electio isto modo saluatur in Deo, vt abijciatur illud, quod imperfectionis est, retento eo, quod ad perfectionem pertinet. Quia enim post inquisitionem consilij electio fiat hoc imperfectionis est, & accidit libero arbitrio prout est in natura ignorante. Vnde secundum hoc in Deo non saluatur, sed quantum ad hoc quod determinatio sui actus non est ab alio, sed a seipso: vnde ipse verissime sui operis Dominus est. Haec ille. Similiter de maloq. 16. art. 4. ostendit, quomodo Angelus in primo instanti sui esse potest eligere, & ita esset in homine, si enim certum esset, quid oporteret fieri absque consilio, statim in primo instanti homo eligeret, sicut patet in arte scripturae, & in caeteris, in quibus non est opus consilio.
Ad quintum dicit idem Gregorius quod nihil valet: nam similiter probaretur, quod Deus non potuit ab aeterno praedestinare Antichristum, aut aliquem ex reprobatis, quia de facto non praedestinauit: quia transiuisset de contradictorio in contradictorium, & non per mutationem in Deo. Et eodem modo probaretur quod nihil, quod Deus non praesciuit, potuit ab aeterno praesciuisse, quae omnia sunt falsa.
Respondet igitur ad rationem negando consequentiam. Nec probationem dicit valere, quia quamuis de facto ita sit quod non produxit, si tamen ab aeterno produxisset, nunquam fuisset verum ipsum ab aeterno non produxisse, & per consequens non transisset a non produxisse in produxisse. Haec Gregorius Ad sextum patet per idem, secundum enim quod dicit idem Gregorius illud argumentum aequaliter concludit vtranque partem contradictionis, quia vt sumitur in minore, ab aeterno fuit verum dicere, mundus potest esse, & similiter mundus potest non esse. igitur si mundus non fuit ab aeterno, acquisiuit vnum extremum contradictionis scilicet non esse, & per consequens si argumentum valeat, reliquit aliud scilicet esse. igitur prius fuit, & per consequens si mundus non fuit ab aeterno, mundus fuit ab aeterno. Et eodem modo probaretur quod Deus nullum potuit ab aeterno praedestinare. Deficit autem Argumentum in hoc, quod haec maior est falsa scilicet quicquid est in potentia ad duo contradictoria si acquirit vnum, reliquit reliquum, nisi intelligatur de potentia nouiter acquirente, vel per sui murationem, tunc enim est vera. Sed sic intellecta & concessa maiore negaretur minor, quia illa creatura, quam poneremus productam ab aeterno, non sic acquisiuisset alterum extremum contradictionis scilicet esse. Potentia enim creaturae semper fuisset coniuncta suo actui, & nunquam distans, nec per sui mutationem acquisiuisset actum, vt patet ex dictis. Ad septimum dico, quod si maior intelligatur de possibili absoluto vel logico, falsa est, si vero intelligatur de possibili secundum potentiam passiuam, vera est. Modo nos non dicimus aliquam creaturam potuisse esse ab aeterno nisi primo modo, vt dicit secunda conclusio. Tunc ad primam probationem maioris dico, quod potentia logica ad esse ab aeterno non necessario coniungitur actui.
Nec valet prima probatio ibi facta. Dico enim quod falsum assumit scilicet quod potentia non necessario coniuncta actui potest praecedere actum suum secundum durationem. Huius enim falsitas patet loquendo de potentia logica in multis exemplis. Nam Petrus potuit ab aeterno non praedestinari, & tamen illa potentia non potuit praecedere actum suum. Similiter secunda probatio non valet: quia Ariste loquitur de potentia passiua, & non de possibili absoluto. Ad octauum negetur maior, nec valet probatio. Dico enim quod si sol fuisset ab aeterno, velignis habens diaphanum debite praesens potuisset vtique producere splendorem de aliquo scilicet de diaphano, & in diaphano, & hoc non fuisset per motum, aut mutationem. Nam sicut supra dictum est, splendor productus a sole vel a candela quiescente, post primum instans suiesse, in quolibet alio nunc temporis, quo durat producitur, sicut in primo, & tamen non per motum aut mutationem, supposito quod ignis, vel sol, & diaphanum secundum nullam aliam mutationem mutaretur. Et ita si ab aeterno sol fuisset, & similiter diaphanum, ille splendor fuisset sine motu & mutatione productus. Et cum dicitur, quod omnis reductio entis de potentia in actum est per motum &c. Dico quod ibi non esset proprie loquendo reductio de potentia in actum, sed actuatio potentiae per actum, quia ibi non esset potentia distans ab actu, quod est de ratione reductionis praedictae.
Ad primum quarto loco dicitur, quod hoc fecisset Deus creando, sed non de nouo producendo. Et ad probationem dicitur, quod nunc est verum dicere, quod rosa non fuit ab aeterno, tamen hoc tunc fuisset falsum, Et ideo bene probat, quod rosa quae non fuit ab aeterno, non habet potentiam passiuam ad hoc, quod fuerit ab aeterno, sed loquendo de possibili absoluto non valet probatio, sicut non sequitur, sortes non fuit praedestinatus ab aeterno. igitur non potuit fuisse praedestinatus, nisi per nouam praedestinationem.
Ad secundum dicitur, quod prima consequentia est bona, sed secunda non valet, & eius probatio est sophistica, quod patet in alio exemplo, arguendo sic. Istae conuertuntur vt nunc, iste Antichristus, & iste Antichristus reprobatus, sicut istae, iste mundus, & iste mundus nouiter creatus, & ita sunt singulares, & tamen non sequitur, Deus potuit ab aeterno praedestinare istum Antichristum. ergo potuit ab aeterno praedestinare istum Antichristum reprobatum. Nam antecedens est verum, & consequens implicat contradictionem in sensu composito, sicut ista, Deus praedestinauit istum reprobatum, & multa alia exempla sunt ad hoc de istius consequentiae nullitate.
Ad tertium dicitur, quod demonstrata b. rosa hodie producta dicendum est, quod ipsa secundum potentiam passiuam non potuit fuisse producta ab aeterno, ex quo non fuit ab aeterno producta, sed ipsa potuit fuisse producta ab aeterno secundum potentiam actiuam Dei, loquendo de possibili absoluto. Et cum dicitur, si Deus potuit producere rosam bs ab aeterno. igitur aut quando produxit, aut ante &c. Dicitur quod antequam produxerit, cum infertur. igitur in aliquo instanti ante &c. negatur consequentia si sermo intelligatur de aliquo nunc fuenti, conceditur autem si intelligatur de aliquo nunc stante, quod fuit possibile esse ab aeterno, & de hoc satis dictum. est prius. Conceditur tamen quod in nullo nunc fsuente potuit produci ab aeterno, sed bene in toto tempore infinito imaginabili, & ita respondet Gregorius.
Ad quartum negatur prima conditionalis consequentia. Et ad eius probationem dicitur, quod si b.s fuisset al aeterno, non stat quod Deus aliquando post illius creationem annisilasset b.s & bs non fuisset per infinitum tempus ante sui annihilationem, nec tamen sequitur. igitur per infinitum tempus. b. fuisset necesse esse necessitate absoluta. Conceditur tamen quod necessario fuisset per infinitum tempus necessitate suppositionis, quam non tollit contingentiam, sicut patet: quia Deus nullum mobile mouet necessario necessitate absoluta per aliquod tempus aut per alium mensuram, tamen si ita sit, quod Deus mouet aliquid localiter motu continuo, necessario mouebit illud per infinitas partes temporis sequentis, & mouit per infinitas partes temporis praeteriti iuxta illud. 6. Physic. omne quod mouetur, prius mouebatur, & adhuc mouebitur. Talis enim necessitas est conditionata, & ex suppositione, & non absoluta. Dato enim casu supradicto, Deus tali necessitate necessario conseruasser bs ab aeterno productum per infinitum tempus antequam bs desijsset esse per annihilationem vel corruptionem, tamen per nullum tempus, aut instans illud necessario conseruasset: quia dato quocunque nunc fluente, & data quacunquc parte finita, & inter duo nunc inclusa temporis, in qua Conseruasset bs poterat prius ipsum millesies annihilasse.
Ad quintum dicitur, quod loquendo de possibili & impossibili absoluto falsum est, quod omnis propositio de praeterito falsa sit impossibilis, & quod omnis propositio de praeterito vera sit necessaria, loquendo de necessitate absoluta. Si autem loquamur de necessario ex suppositione, & de impossibili ex suppositione, tunc praedictae duae sunt verae. Vnde conceditur, quod necesse est mundum non fuisse ab aeterno, & quod impossibile est mundum fuisse ab aeterno, loquendo de talibus necessitate & impossibilitate ex suppositione, cum quo stat. quod absolute loquendo mundus potuit esse ab aeterno. Similiter patet ad multa alia ibidem posita, vt cum dicitur, quod non fuit ante hoc, impossibile est fuisse ante hoc, & quod fuit ante hoc, impossibile est non fuisse ante hoc: omnia enim ista vera sunt loquendo de impossibilitate ex suppositione, falsa autem sunt loquendo de impossibilitate absoluta. Item cum dicitur in nullo instanti fuit possibile istam esse veram, mundus fuit ab aeterno. igitur non fuit possibile. Patet per dicta, talis enim propositio fuit impossibilis in quolibet instanti praeterito impossibilitate conditionata sicut ista. Iudas fuit pteudestinatus, non autem impossibilitate absoluta.
Ad sextum negatur consequentia prima, nec valet probatio, dico enim quod licet qualibet die illius temporis infiniti potuisset Deus creasse vnum lapidem, non tamen fuit possibile, quod ita secisset in omnibus diebus, vt patet in illo exemplo. Constat enim quod non est nunc vel instans in hora, in quo non posset Deus creare vnum Angelum, & tamen non est possibile, vt creauerit in quolibet nunc horae vnum Angelum. Similiter non est aliquid possibile fieri a Deo, quin illud posset fieri a Deo, non tamen est possibile, quod Deus faciat vel fecerit omnem possibile fieri a Deo: quia tunc sua potentia esset exhausta, immo fecisset duo contradictoria actu simul esse. Causa autem quare tales consequentiae non valent est: quia arguitur a sensu diuiso ad compositum, vtputa sic arguendo, in quolibet nunc Deus potuit creare vnum angelum. igitur possibile fuit quod in quolibet nunc temporis creauerit vnum angelum distinctum ab alijs post creatis, prima enim est diuisa, secunda composita, ita in proposito. Et per idem patet ad septimum, ibidem enim arguitur a sensu diuiso vero & possibili ad sensum compositum falsum.
Ad octauum dicitur, quod ex illis auctoritatibus non aliud concluditur, nisi quod nulla creatura plurificari potest Deo in aeternitate, & hoc conceditur, vt enim ait Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. ar. 14. ad primum in oppositum. Si mundus semper fuisset, non esset Deo coaeternus, eius enim duratio non esset tota simul, quod ad rationem aeternitatis requiritur. Est enim aeternitas interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio, temporis autem successio ex motu causatur, vt dicitur 4. Physic. vnde etiam mutabilitati subiacet etiam si semper sit. Et propter hoc dicit Augustinus quod inuariabilis essentiae trinitatis nulla creatura aeterna esse potest. Haec ille. Item ibidem ad tertium in oppositum dicit, & variabisi tas de sua ratione excludit aeternitatem, non tamen infinitam durationem. Haec illae. Ad diffinitionem vero Augustini diciim, quod Augustinus diffinit ibi creaturam, quae incipit esse, non autem dat ibi rationem creaturae, vt creatura est: nam de ratione illius non est posterioritas secundum durationem ad nihil.
Ad primum Durandi negatur minor, diceret enim Aristoteles, quod inter reuolutiones caeli praeteritas nulla fuit simpliciter prima, sed ante quamlibet reuolutionem praecesserunt infinitae aliae. Et ad primam probationem minoris diceret, quod licet omnes illae reuolutiones transierint & fuerint acceptae ordine quodam vna post aliam, & nunquam duae simul, nulla tamen fuit ante omnes, aut includens omnes, aut simpliciter. Nec ex hoc sequitur, quin omnes fuerint acceptae coniunctim vel diuisim saltem: quia impossibile est accipere totum infinitum in actu secundum rem, nec secundum intellectum. Et quodilla consequentia, quam ibi facit, nulla sit, potest ostendi multis exemplis.
Primum est de mutatis esse in motu continuo, dicitenim Arisotes 6. Physicor. quod ante quodlibet moueri praecesserunt infinita mutata esse, nec tamen fuit dare primum. Et constat quod talia mutata esse transeunt ordine quodam, & nunquam duo simul. secundum exemplum est de partibus proportionalibus horae praeteritae, quarum omnes quodam ordine sunt acceptae, nec tamen fuit inter eas aliqua prima potissime distinguendo sic illas partes, quod minores sint versus principium horae, & maiores versus finem, & infinita talia exempla de facili patent. Causam autem quare in talibus non oportet dare primam est: quia tales partes non sunt essentialiter ordinatae, sed per accidens, & in talibus non oportet daret primam. Et sicut ista consequentia nulla est, quam facit in prima probatione, ita nec eius confirmatio. Similiter secunda probatio nihil valet, diceret enim Aristoteles quod inter illas non fuit aliqua, a qua hodierna reuolutio infinite distaret, sed solum finite. Et cum infertur. igitur non fuerunt infinitae, sed solum finitae, negatur consequentia. Est enim ibi fallacia consequentis arguendo a pluribus causis veritatis ad vnam illarum. Non enim ponimus infinitatem in talibus reuolutionibus isto modo, quod inter eas fuerit aliqua, a qua praesens infinite distet, sed alio modo, quia scilicet inter eas nulla tantum distat a praesenti reuolutione, quin fuerint mille aliae amplius distantes, nec fuit inter eas aliqua summe distans. Quod patet: quia infinitum est, cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid sumere extra, si ergo inter illas non est accipere aliquam summe distantem. igitur ille sunt infinitae. Vnde consequentia, quam facit, nulla est, nulla infinitate distat. igitur non praecesserunt infinitae, quod patet in simili, nulla species numeri infinite distat a veritate. igitur non sunt infinitae species numerorum.
Ad secundum diceret Philosophus, quod generatio fuit ab aeterno, vel ab aeterno fuit generatio non primo modo, quo ponit arguens, sed secundo modo scilicet quia non fuit dare primum hominem generantem, nec primum genitum, sed ante quemlibet hominem infiniti praecesserunt, & ante quamlibet generationem, praecesserunt infinitae. Quia autem aliquis homo singularis fuerit ab aeterno, vel esse potuerit ab aeterno, negaret Philosophus. Nos tamen concedimus, quod Deus potuit ab aeterno producere virum vnum & mulierem vnam cum sufficienti virtute, & dispositione, & voluntate generandi. Vtrum autem illi potuissent genuisse ab aeterno, & continuasse infinitatem generis humani vsque modo duplex est modus dicendi. Primus est, quod non, immo stetissent necessario per infinitum tempus antequam genuissent, & per consequens non potuissent genuisse nisi finitos homines, sicut patetin simili. Arguens enim habet concedere, quod Deus potuisset producere ab aeterno vnam mulierem praegnautem. Conceditur enim quod nulla est repugnantia, rem permanentem fuisse ab aeterno, licet neget hoc de successiuis. Mulier autem grauidata diuinitus sine motu aut mutatione est res permanens. igitur potuit ab aeterno produci, tunc quaero ab isto aut illa mulier mox vt fuisset peperisset, aut prius duratione fuisset, & postea peperisset, & sic quaero quanto tempore esse eius praecessit partum, aut finito aut infinito. Si solum finito, cum reliquum tempus a partu vsque modo necessario sit finitum, vtputa ab vtraque parte terminatum. igitur totum tempus aeternum ex illis duob.s compositum esset finitum, quod implicat. Si dicat, quod per infinitum tempus mulier fuisset antequam peperisset, ita dicetur in proposito. Alius modus dicendi est, quod sicut Aristoteles concederet, quod sol de materia produxit infinitos effectus, puta nubes in aere, aues, pisces, bruta, homines, iumenta, ita vir ille de illa muliere genuisset infinitos homines, nec fuit dare primum ab eo genitum. Et cum arguens hoc improbat, quia aut ille homo prius fuisset quam genuisset, &c.
Respondetur sicut Aristotes responderet de sole generante arbores, & alia mixta. Diceret enim quod sol quodlibet genitum ab eo praecessit duratione, non tamen omnia genita a se praecessit duratione, sed natura & causalitate, ita in proposito diceretur de illo homine. Et si arguitur, sol praecessit duratione quamlibet arborem genitam a se. igitur praecessit duratione omnes arbores a se generatas coniunctim sumptas, est fallacia compositionis & diuisionis. Quodlibet enim genitum est vel fuit aliquid finita &certa duratione actupositum, ideo potuit praecedi duratione. Illa autem infinita multitudo genitorum non est, nec fuit aliquid duratione finita & certa in actu acceptum, ideo non oportet talem infinitatem praecedi duratione temporis, immo nec fuit possibile, vt de se patet.
Ad confirmationem qua dicit. Quod est de ratione geniti conuenit omni genito &c. Dicitur quod de ratione geniti, quod certa finita & limitata duratione mensuratur, est praecedi a suo generante duratione, & similiter de ratione omnium genitorum sic mensuratorum. Vbi autem totalia multitudo generatorum nulla certa mensura mensuratur, non oportet quod praecedatur duratione temporali a quocunque, & per consequens nec a generante, nec a non generante, sic autem esset in illo proposito, & ita diceret Aristeles de sole generante omnia mixta. Et notandum quod in hoc imaginatio hominum deluditur: quia volunt imaginari infinitum quasialiquid signabile, & actu per intellectum acceptibile, & iudicare de illo sicut de aliqua re in actu, quod tamen est impossibile fieri, vt supra multipliciter est ostensum. Ad argumentum factum in pede quaestionis Respondit Sanctus Thomas 1. parte q. 46. ar. 2. ad sextum dicens, quod transitus semper intelligitur a termino in terminum. Quaecunque autem dies praeterita assignetur ab illa vsque ad istam sunt finiti dies, qui pertransiri poterunt. Obiectio autem procedit ac si positis extremis media sint infinita. Haec ille.
Et intendit quod posita aeternitate mundi, non est concedendum, quod aliquod infinitum sit pertransitum totaliter & in actu. Nec hoc sequitur ex dicta positione loquendo de infinito cathegorice accepto, sed quod infinita sumine multa pertransita, & nullum pertransitum est maximum pertransitum. Veruntamen non apparet inconueniens aliquod infinitum esse pertransitum, potissime infinitum in multitudine, quadod tale infiniti nullum est primum pertransitum, vt patet de finitis mutatis esse, quae habent quodcunque mobile, quod continue mouebatur, & de infinitis partibus magnitudinis, & infinitis locis aequalibus ipsimobili, in tali enim infinito nullum est primum pertransitum. Et ideo tale infinitum potest esse pertransitum. Tum quia licet ibi non sit primum a parte, qua infinitum est, habet tamen ex illa parte terminum extrinsecum scilicet carentiam, & non esse sui, & ideo tale infinitum potest incipere & cessare pertransiri. Tum in proposito posita aeternitate mundi, licet non fuisset prima dies, & ita illud infinitum caruisset termino intrinseco scilicet prima die, tamen cum hoc caruisset termino extrinseco, quia non incaepit pertransiri, nec per positionem de praesenti, & remotionem de pteterito, nec per remotionem de praesenti, & positionem de futuro. Et ideo nullomon debet concedi, quod illud infinitum fuit pertransitum, cuius oppositum putat Gregorius propter simile datum de mutatis esse. Sed vt patet similitudo non valet. Et haec tantum de praesenti quaest. Benedictus Deus.