Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum creatio sit aliquid
& arguitur quod non. Quia nihil est medium inter creatorem & creaturam, sed creatio significatur vt medium inter vtrunque: non enim creator, cum aeterna non sit, nec est creatura, quia oporteret eadem ratione aliam creationem ponere, qua illa creatura crearetur, & sic in infinitum. igitur creatio non est aliquid.
N oppositum arguitur. Nam maius est aliquid fieri secundum totam substantiam quam secundum formam substantialem, aut accidentalem, sed generatio simpliciter, qua aliquid fit secundum formam substantialem, vel secundum quid, qua aliquid fit secundum formam accidentalem, est aliquid in genito. ergo multo magis creatio, qua aliquid fit secundum totam substantiam, est aliquod in creato.
In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo ponentur aliorum obiectiones. In tertio ponentur ad obiecta responsiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum ponitur prima conclusio talis. Aliqua creatio est Deus & aliqua creatio non est Deus Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. art. 3. dicens. Quidam dixerunt creationem esse aliquid in rerum natura, medium inter creatorem & creaturam. Et quia medium neutrum est extremorum, sequebatur ideo quod creatio neque esset creator, neque creatura. Sed hoc a magistris est erroneum iudicatum, cum omnis res quocunque modo existens non habeat esse, nisi a Deo, & sic est creatura. Et ideo alii dixerunt quod ipsa creatio non ponit aliquid ex parte creaturae. Sed hoc etiam est inconueniens: nam in omnibus, quae secundum respectum adinuicem referuntur, quorum vnum ab alio dependet, & non econuerso, in eo quod realiter dependet relatio inuenitur realiter, in altero vero secundum rationem tantum, sicut patet in scientia, & scibili, vt dicit Philosophus 5. Meta. Creatura autem secundum nomen refertur ad creatorem, dependet autem creatura a creatore, & non econuerso: vnde oportet quod relatio, qua creatura refertur ad Deum creatorem, sit realis, sed in Deo est relatio secundum rationem tamuendum, & hoc expresse dicit magister sententiarum 1. lib. dist. 3. Et ideo dicendum, quod creatio potest sumi actiue & pasuae. Si sumatur actiue, sic designat actionem Dei, quae est eius substantia cum relatione ad creaturam, quae non est relatio realis, sed secundum rationem tantum. Si autem relatio passiue sumpta tur, cum creatio non sit mutatio, non potest dici, quod creatio sit in genere passionis, sed est in genere relationis, quod sic patet. In omni vera mutatione, & motu inuenitur duplex processus, vnus ab vno termino motus in alium, sicut ab albedine in nigredinem, alius ab agente in patiens, sicut a faciente in factum. Sed hi processus non similiter se habent in ipso moueri, & in termino motus. Nam in ipso moueri id, quod mouetur recedit ab vno termino motus, & accedit ad alterum, quod non est in ipso termino motus, vt patet in eo, quod mouetur de albedine in nigredinem, quia in ipso termino notus iam non accedit ad nigredinem, sed incipit esse nigrum. Similiter dum est in ipso moueri patiens vel factum transmutatur ab ipso agente, cum autem est in termino motus non vlterius transmutatur ab ipso agente, sed consequitur quandam relationem ab agente, prout habet esse ab ipso, &, prout est ei simile quoquo modo, sicut in termino generationis humanae natus consequitur filiationem. creatio autem, sicut dictum est, non potest accipi vt moueri, quod est ante terminum motus, sed accipitur, vt factum esse. Vnde in prima creatione non importatur transmutatio a creante, nec accessus ad esse, sed solummodo incaeptio essendi, & relatio ad creantem a quo habet esse, & si creatio nihil aliud est quam relatio quaedam ad Deum cum nouitate essendi. Haec ille.
Item ibidem ad secundum sic dicit. Creatio actiue sumpta significat essentiam diuinam cum quadam relatione cointellecta, & sic est quid increatum. Accepta vero passiue est quaedam relatio significata per modum mutationis ratione nouitatis vel inceptionis importatae. Haec autem relatio creatura quaedam est, acceptio comniter nomine creaturae proomnim eo, quod est a Deo. Nec oportet procedere in infinitum: quia relatio creationis non refertur ad Deum alia relatione reali, sed seipsa, vt dicit Auicus in sua Meta. Si vero nomen creaturae accipiamus magis stricte pro eo tantum, quod subsistit, quod proprie fit & creatur, sicut proprie habet esse, tunc praedicta relatio non est quid creatum, sed concreatum, sicut nec est ens proprie loquendo, sed inhaerens, & simile de omnibus accidentibus. Haec ille.
Ex quibus patet, quomodo creatio actiue sumpta est quid increatum intellectum cum habitudine rationis ad creaturam. Creatio autem passiue sumpta est accidens in creatura scilicet relatio realis creaturae ad Deum cum nouitate essendi. Quae quidem nouitas non est aliud quam relatio rationis ad non esse praecedens scilicet quaedam posterioritas ad non esse immediate praecedens, vel negatio praecedentis durationis tam in actu quam in potentia passiua, aut qualitercunque subiectiua eiusdem rei. Eandem conclusionem ponit prima parte q. 45. artic. 3. & 2. sent. dist. 1. q. 1. ar. 2. ad quartum. Et quia conclusio habet duas partes potest pro qualibet parte formari ex dictis probatio. Pro prima quidem scilicet quod creatio actiua est Deus, arguitur sic. Actio dei est diuina essentia cointellecto respectu ad suum effectum vel productum, sed creatio actio est actio Dei. igitur est diuina essentia. Pro scoma vero parte conclusionis scilicet quod aliqua creatio non est Deus, arguitur sic. Nulla relatio temporalis formaliter inhaerens creaturae est Deus, sed creatio passiue sumpta est huotmod. igitur, maior & minor vtriusque argumenti patent ex praedictis. Secunda, conclusio. Creatio passiue sumpta non est proprie loquendo mutatio nec passio, licet per modum passionis aut mutationis significetur. Pro huius conclusionis intellectu notandum est, quod Sanctus Thomas exponens Philosophum in 10. Meta. ostendit, quo se habent haec tria in creaturis scilicet motus, actio, & passio. Motus (inquit) non habet aliquam aliam naturam separatam a rebus alijs, sed vnaquaeque forma secundum quod est in heri est actus imperfectus, qui dicitur motus. Hoc enim ipsum est moueri ad albedinem, quod est incipere albedinem fieri in subiecto, sed nondum esse in actu perfecto. Haec ille.
Et post in fine capituli sic concludit. Vna est distantia duorum ad vnum, & vnius ad duo, sed differt ratione, & propter hoc diuersimode significatur scilicet per duplum & dimidium. Et similiter vna est via ascendentium & descendentium, sed differt ratione, & peror hoc hidicuntur ascendentes, & illi descendentes. Et ita est de mouente & moto: nam vnus motus secundum substantiam est actus vtriusque, sed differt ratione, est enim actio mouentis, attamem est mobile, vt passio. Haec ille.
Et tunc obijcit contra praedicta dicens. Sed si actio & passio sunt idem secundum substantiam, videtur quod non sint diuersa praedicamenta. Sed sciendum, quod praedicamenta diuersificantur secundum diuersos modos praedicandi: vnde licet idem sint quae diuersimode de diuersis praedicantur, ad diuersa praedicamenta pertinent. Locus enim secundum quod praedicatur de locante ad genus quantitatis pertinet, secundum autem quod praedicatur denominatiue de locato constituit praedicamentum vbi. Similiter motus secundum quod praedicatur de subiecto, in quo est, constituit praedicamentum passionis, secundum autem quod praedicatur de eo, a quo est, constituit praedicamentum actionis. Haec ille.
Ex quibus patet, quod secundum mentem eius & Philosophi, quam ibidem exponit, haec tria sunt idem realiter actio & passio & motus, nec differunt nisi ratione & diffinitione. Et hoc loquendo de actione transeunte, non autem de immanente, cuiusmodi sunt velle & intelligere, talis autem est diuina actio quae est substantia, vt supra dictum fuit. Et hoc etiam probat Sanctus Thomas 2. contra Gentiles c. 9. multis medijs, quorum vnicum recito. Actio enim alicuius rei est complementum potentiae eius, comparatur enim ad potentiam sicut actus secundus ad primum, diuina autem potentia non completur per aliud a se, cum sit Dei essentia, in Deo igitur non est aliud potentia, & aliud actio. Haec ille.
Istis suppositis probatur conclusio per eundem 1. parte q. 45. art. 2. ad secundum. Creatio (inquit) non est mutatio nisi secundum modum intelligendi tantum. Nam de ratione mutationis est, quod aliquid idem se habeat aliter nunc quam prius. Nam quandoque quidem est idem ens actu aliter se habens nunc & prius sicut in motibus secundum qualitatem, & quantitatem, & vbi, quandoque vero est idem ens in potentia tantum, sicut in mutatione secundum substantiam, cuius subiectum est materia. Sed in creatione per quam producitur tota substantia rei, non potest accipialiquid idem aliter se habens nunc & prius, nisi secundum intellectum tamen, sicut intelligitur aliqua res prius non fuisse, & postea esse, sed cum actio & passio conueniant in vna substantia motus, & differant secundum habitudines diuersas, vt dicitur 3. Physicor. oportet quod subtracto motu non remaneant nisi diuersae habitudines in creante & creato. Sed quia modus significandi sequitur modum intelligendi, ideo creatio significatur per modum mutationis. Et peropoer hoc dicitur, quod creare dicitur ex nihilo aliquid facere, quamuis facere & fieri magis in hoc conueniant quam mutare & mutari: quia facere & fieri important habitudinem causae ad effectum, & effectus ad causam, sed mutationem ex consequenti. Haec ille.
Ex quibus patet, quod creatio passiue sumpta non est passio, nec mutatio, & quomodo vbi no est mutatio, non est passio. Hoc idem ponit q. 41. ar. 1. ad secundum. Primo (inquit) cognoscere potuimus originem alicuius ab alio ex motu. Quia enim aliqua res a sua dispositione remoueatur per motum, fuit manifestum hoc ab aliqua causa procedere, & ideo actio secundum primam nominis institutionem importat originem motus. Sicut enim motus prout est in mobili ab aliquo dicitur passio, ita origo ipsius motus secundum quod incipit ab alio, & terminatur in id, quod monetur vocatur actio. Remoto igitur motu, actio nihil aliud importat quam ordinem originis secundum quod a causa aliqua vel a principio procedit in id, quod est a principio. Haec ille. Et ibidem ad tertium. Actio (inquit) secundum quod importat originem motus infert ex se passionem. Sic autem actio non est in diuinis personis, ideo nec est ibi passio. Haecille. Ex quibus omnibus patet, quod non omnis actio infert ex se passionem nisi actio, quae est cum motu, vel mutatione.
Sciendum tamen quod vt ex praedictis apparet, actio quae est cum motu, non est aliud quam motus, licet dicat in obliquo relationem causae ad effectum scilicet relationem originis ipsius motus, quae quidem relatio est in mouente. Passio autem dicit illum motum in recto, & in obliquo dicit relationem effectus, ad causam scilicet ipsius motus ad agens, a quo actus immanens est. Vbi autem non est motus, nec mutatio, actio dicitur forma agentis cum relatione ad productum vel originatum, sicut actio Dei est diuina essentia cum respectu ad illud, quod per eam originatur. Passio autem non habet ibi locum nisi secundum modum intelligendi: quia relatio producti ad producens non solum significatur vt relatio, immo per nomen passionis, vt per hoc nomen creatio, & ideo quia generatio diuina est sine motu, ideo in filio nulla est passio, licet relatio ibi significetur per nomen passionis, cum dicitur generari & nasci. Similiter in proposito: quia creatio actiua est sine motu, ideo creatio passiue significata non est passio, licet significetur per verbum passiuum, cum dicitur creari, & per modum passionis per hoc nomen creatio.
Sciendum est, quod cum articulus Parisiensis dicit, quod error est dicere, quod creatio non sit mutatio ad esse, accipitur ibi mutatio valde large & improprie. Tertia conclusio. Licet eadem sit actio, qua Deus creauit, & qua conseruat res, tamen creatio actiua & conseruatio actiua ratione distinguuntur. Istius conclusionis primam partem ponit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 5. art. 1. ad secundum Dicendum (inquit) quod Deus non alia operatione producit res in esse, & conseruat eas in esse. Ipsum enim esse rerum permanentium non est diuisibile nisi per accidens, prout alicui motui subiacet, secundum se autem est in instanti. Vnde operatio Dei secundum quod est per se causa quod res sit, non est alia secundum quod facit principium essendi, & essendi continuationem. Haec ille.
Item 1. parte q. 104. 11. 1. ad quartum. Conseruatio (inquit) rerum a Deo non est peraliqum nouam actionem, sed per continuationem actionis, qua dat esse, quae quidem actio est sine motu & tempore, sicut conseruatio luminis in aere est per continuatum influxum a sole. Haec ille.
Hanc eandem probat Berus de Gamnacocontra Henri. in 1. quolibet q. 17. Actio (inquit) non plurificatur nisi ex parte principiorum actionis quae plura sunt, sicut idem suppositum potest habere plures actiones per plura principia, vel ex parte terminorum, vt sit alia & alia actio, quae ad alium & alium terminum terminatur, vel ex parte temporis: quia interrumpitur, sicut motus interruptus non est vnus 5. Physi. vel quia actio est a diuersis suppositis, vt si diceremus, quod vbi sunt plures trahentes nauem sunt plures actiones, licet sit vnum tractum. Sed nullo istorum modorum possunt in Deo plurificari istae duae actiones creatio, & conseruatio. Non enim per pluralitatem principiorum operandi: quia principium operandi in Deo respectu creaturarum est sua essentia, quae semper est eadem vel idea. Constat autem, quod per eandem ideam Deus producit & productum conseruat, non per aliam. ergo non plurificantur ex parte principiorum.
Item nec ex parte terminorum: quia eadem res numero est, quod producitur & conseruatur. Item nec ex interruptione temporis: quia res postquam producta est, continue conseruatur, si enim ad modicum Deus desineret conseruare, creatura annihilaretur.
Item nec ex parte plurium suppositorum operantium: quia opera trinitatis in creaturis sunt indiuisa, non enim sunt plures creationes, quibus tres personae creantur sed vna. Et ita ex nulla parte inuenitur, vn istae actiones possint plurificari realiter re abstracta. Haec ille.
Scda pars conclusionis de se patet. Nam creatio secundum communem acceptionem, & vt nunc in sua ratione includit nouitatem effectus, non autem conseruatio. Similiter conseruatio includit in sua ratione continuationem actionis & influxus, non autem creatio. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. ar. 3. ad o. sic dicit. Creatio relationem importat cum nouitate essendi: vnen non oportet quod res quandocunque est, creetur, licet semper re feratur ad Deum, quamuis non esset inconueniens dicere, quod sicut aer quandiulucet, illuminatur a sole, ita creatura quandiu hebt esse fiat a Deo, vt etiam Augustinus dicit super Gen. ad litteram, sed in hoc non est diuersitas, nisi secundum nomen, prout nomen creationis potest accipi cum nouitate vel sine nouitate. Haec ille.
Idem ponit prima parte q. 104. artic. 1. Ex quibus patet, quod non est de propria ratione creationis vt creatio est, quod importet nouitatem essendi, nisi ex accommodatione loquentium de creatione. secundo quod ex communi vsu Christianorum ponentium mundi inceptionem creatio dicit relationem dependentiae ad Deum cum nouitate essendi, quae quidem nouitas est quae dam negatio praeexistentiae in priori duratione, vt supra dictum est. tertio, quod conseruatio passiua dicit relationem praedictam sine tali negatione, immo cum habitudine, quam negat nouitas, vel incaeptio. Conseruatio enim passiua dicit relationem dependentiae ad Deum cum respectu ad essentiam creaturae, & dependentiae in priori mensura. Similiter conseruatio actiua dicit actionem diuinam cum respectu ad creaturam, cui influitur esse connotando eundem influxum fuisse in priori mensura. Vnde sicut dicit Berus de gannaco, vbi supra. Creatio & conseruatio sunt vna & eadem actio, differens solum secundum diuersum respectum, quia creatio habet respectum ad rem secundum quod incipit esse, sed conseruatio habet respectum ad rem, secundum quod continuatur in esse. Vnde sicut ignis eadem actione numero, & eadem calefactione causat calorem in ligno, & in eodem sibi coniuncto conseruat, ita Deus eadem actione conseruat res quas produxit, quae actio vt respicit initium essendi dicitur creatio, sed vt respicit continuationem in essendo dicitur conseruatio. Haec ille. Aliter potest dici, quod creatio actiua dicit diuinam actionem, prout coexistit primo instanti durationis creaturae, sed dicitur conseruatio prout coexistit caeteris instantibus post primum.
Quarta conclusio. Nullum aliud a Deo potest esse nisi creatum a Deo. Istam probat Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. artic. 5. triplici ratione. Prima est haec. Oportet (inquit h aliquid vnum in pluribus inueniatur, quod ab aliqua vna causa in illis causetur. Non enim potest esse quod illud commune vtrique ex se ipso conueniat, cum vtrunque secundum quod ipsum est ab altero distinguatur, & diuersitas causarum diuersos effectus inducat. Cum igitur esse inueniatur rebus omnibus commune, quae secundum id quod sunt distinctae sunt adinuicem, oportet quod de necessitate non eis ex se ipsis, sed ex aliqua vna causa attribuatur. Et ista vi detur esse ratio Platonis, qui voluit quod ante omnem multitudinem esset aliqua vnitas non solum in numeris, sed in rerum natura. Secunda ratio est haec. Quia cum aliquid inuenitur a pluribus diuersimode participatum, oportet quod ab eo, in quo perfectissime inuenitur, attribuatur omnibus illis, in quibus imperfectius inuenitur. Nam ea quae positiue secundum magis, & minus dicuntur, hoc habent ex accessu propinquiori vel remotiori ad aliquid vnum, si enim vnicuique eorum ex se ipso illud conueniret, non esset ratio cur perfectius in vno quam in alio inueniretur. Sicut videmus quod ignis, qui est in fine caliditatis, est principium caloris in omnibus calidis, est autem ponere vnum ens, quod est perfectissimum, & verissimum ens, quod ex hoc probatur: quia est aliquod mouens omni no immobile & perfectissimum, vt est probatum a Philosophis, oportet igitur quod omnia alia minus perfecta ab ipso esse recipiant, & haec est ratio Philosophi in 2. Met. Tertiam rationem talem facit ibidem. Quia illud, quod est per alterum reducitur sicut in causam in id, quod est per se. Vnde si esset vnus calor per se existens, oporteret ipsum esse causam omnium calidorum, quae per modum participationis calorem habent. Est aut ponere aliquod ens, quod est ipsum suum esse, quod ex hoc probatur, quia oportet esse aliquod primum ens, quod sit actus purus, in quo nulla sit compositio. Vnde oportet quod ab illo vno ente omnia alia sint quaecunque non sunt suum esse, sed habent esse per modum participationis, & haec est ratio Auicnus Has ra¬tiones facit ibidem Sanctus Thomas in forma.
Quinta conclusio. Nullum ens aliud a Deo potest in esse conseruari sine Deo conseruante. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 5. artic. 1. dicens. Absque omni dubio concedendum est, quod res conseruantur a Deo in esse, & quod in momento in nihilum redigerentur, cum a Deo desererentur, cuius ratio accipi potest ex hinc. Effectum enim a sua causa dependere oportet, hoc enim est de ratione effectus & causae, quod quidem in causis formalibus & materialibus manifeste apparet, quocunque enim materiali vel formali principio subtracto, res statim esse desinit, cum huius principia essentiam intrent rei. Idem autem iudicium esse oportet de causis efficientibus & formalibus & materialibus. Nam efficiens est causa rei secundum quod formam inducit vel materiam disponit.
Vnde eadem est dependentia rei ad efficiens & materiam vel formam, cum per vnum eorum ab altero dependeat. De finalibus autem causis oportet idem esse iudicium, quod de causa efficiente: nam finis non est causa., nisi secundum quod mouet efficientem ad agendum. Non enim est principium in esse, sed in intentione solum: vnde & vbi non est actio, non est causa finalis, vt patet 3. Meta. Secundum hoc igitur esse rei factae dependet a causa efficiente secundum quod dependet ab ipsa forma rei factae. Est autem aliquid efficiens, a quo forma rei factae non dependet per se, & secundum rationem formae, sed solum per accidens, sicut forma ignis geniti ab igne generante per se quidem & secundum rationem suae speciei non dependet, cum in ordine rerum eundem gradum teneat, nec forma ignis aliter fit in igne genito quam in generante, sed distinguitur ab ea solum diuisione materiali, prout scilicet est in alia materia.
Vnde cum igni genito sua forma sit ab aliqua causa per se, oportet ipsam formam dependere ab altiori principio, quod sit causa ipsius formae per se, & secundum propriam rationem speciei. Cum autem esse formae in materia per se loquendo nullum motum aut mutationem implicet, nisi forte per accidens, omne autem corpus non agit nisi per motum, vt Philosophus probat, necesse est quod principium, a quo dependet forma, sit aliquod principium incorporeum. Per actionem enim alicuius principij dependet effectus a causa agente. Et si aliquod principium corporeum est causa per aliquem modum, hoc hatm inquantum agit in virtute principij incorporei, quasi eius instrumentum. Qd quidem est necessarium ad hoc, quod forma esse incipiat, inquantum forma non incipit esse nisi in materia. Non enim materia quocunque modo se habens potest subesse formae, quia proprium actum in propria materia esse oportet. Cum igitur materia est in dispositione, quae non competit formae alicui, non potest a principio incorporeo, a quo forma per se dependet, eam consequi immediate.
Vnde oportet quod sit aliquid transmutans materiam. Et hoc est agens corporeum, cuius est agere mouendo. Et hoc quidem agit in virtute principij incorporei, & eius actio determinatur ad hanc formam, secundum quod talis forma est in eo actu, sicut in agentibus vniuocis, vel virtute sicut in agentibus aequiuocis. Sic igitur hutmodi agentia corporalia non sunt formarum principia in rebus factis, nisi inquantum se potest extendere causalitas transmutationis, cum non agant nisitransmutando, vt dictum est. Hoc autem est inquantum disponunt materiam, & educunt formam de potentia materiae. Quantum igitur videtur ad hoc formae generatorum dependenta generantibus materialibus, quod educuntur de potentia materiae, non autem quantum ad esse absolutum.
Vnde & remota actione generantis, cessat aeductio formarum de potentia in actum, quod est fieri genitorum, non autem cessant ipsae formae secundum quas genita habent esse, & inde est quod esse rerum generatarum manent, sed non fieri cessante actione generantis. Si quae autem formae sunt non in materia, vt formae intellectuales, vel in materia nullo modo indisposita ad formam, vt est in corporibus coelestibus, in quibus non sunt contrariae dispositiones, harum principium non potest esse nisi agens incorporeum, quod non agit per motum, nec dependet ab aliquo secundum fieri, a quo non dependeant secundum esse. Sicut igitur cessante actione causae efficientis, quae agit per motum in ipso instanti cessat fieri rerum generatarum, ita cessante actione agentis incorporei cessat ipsum esse rerum ab eo causatarum. Hoc autem agens incorporeum, a quo omnia causantur & corporalia & incorporea deus est, a quo non solum sunt formae rerum, sed etiam materiae, & qutum ad propositum non differt, vtrum immnediate vel quodam ordine, vt Philoses posuerunt. Vnde sequitur quod cessante operatione diuina omnes res eodem momento in nihilum deciderent. Haec ille.
Idem ponit 1. par. q. 104. ar. 1. & 3. contra Gent. c. 63. Vnde ratio potest sic formari. Tante vel plus dependet res a causa sua in esse, quante a causa sua in fieri, sed tante dependet res a sua causa in fieri, quod cessante actione illius cessat rei fieri, igitur cessante actione causae in esse, cessat ipsum rei esse. Tunc vltra, causa esse rei est ipse Deus, & conseruare rem est influere rei esse, igitur subtracta eius actione & conseruatione cessaret esse rei causatae, quaelibet igitur creatura eget conseruatione Dei
Sexta conclusio. Deus est causa non solum creaturae, sed etiam cuiuslibet actionis creaturae quatuor modis. Hanc ponit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. artic. 7. dicens. Non est sic intelligendum, quod Deus in omni re naturali operetur, quasi res naturalis nihil operetur, sed quia in ipsa natura, vel in voluntate operante Deus operatur, quod quidem qualiter possit intelligi ostendendum est.
Sciendum nanque est, quod actionis alicuius rei, res alia potest dici multipliciter causa Vnomodo, quia tribuit ei virtutem operandi, sicut dicitur in 8. Physicor. quod generans mouet graue & leue inquantum dat virtutem, quam consequitur talis motus, & hoc modo Deus agit omnes actiones naturae, quia dedit naturalibus rebus virtutes, per quas agere possunt. Non autem solum sicut generans virtutem tribuit graui & leui, & eam vlterius non conseruat, sed sicut continue tenens virtutem in esse: quia est causa virtutis collatae, non solum quantum ad fieri, sicut generans, sed etiam quantum ad esse, vt sic possit Deus dici causa actionis inquantum causat, & conseruat virtutem naturalem in esse. Nam etiam alio modo conseruans virtutem dicitur facere actionem sicut dicitur, quod medicinae conseruantes visum faciunt videre, sed quia nulla res per seipsam mouet vel agit, nisi sit mouens non motum. Tertiomodo dicitur vna res esse causa actionis alterius inquantum mouet eam ad agendum, in quo non intelligitur collatio aut conseruatio virtutis actiuae, sed applicatio virtutis ad actionem, sicut homo est causa incisionis cultelli ex hoc ipso, quod applicat acumen cultelli ad scindendum mouendo ipsum, & qua natura inferior agens non agit nisi mota, eo quod huiusmodi corpora inferiora sunt alterantia alterata, celum autem est alterans non alteratum, & tamen non est mouens nisi motum, & hoc non cessat quousque perueniatur ad Deum, sequitur de necessitate, quod Deus sit causa actionis cuiuslibet rei naturalis, vt mouens & applicans virtutem ad agendum. Sed vlterius inuenimus secundum ordinem causarum esse ordinem effectuum, quod necesse est peroper similitudinem effectus & causae, nec causa secunda potest in effectum causae primae per virtutem propriam, quamuis sit instrumentum causae primae respectu illius effectus. Instrumentum enim est causa quaedam effectus principalis causae non per formam vel virtutem propriam, sed inquantum aliquid participat de virtute causae principalis, sicut dolabrum non est causa rei artificiatae per formam vel virtutem propriam, sed per virtutem artificis, a quo mouetur, & eam quoquo modo participat.
Vnde quarto modo vnum est causa actionis alterius, sicut agens principale est causa actionis instrumenti, & hoc modo etiam oportet dicere, quod Deus est causa omnis actionis rei naturalis. Quanto enim aliqua causa est altior, tanto est communior & efficacior, & quanto est efficatior, tanto profundius ingreditur in effectum, & de remotiori potentia ipsum reducit ad actum. In qualibet autem re naturali inuenimus quod est ens, & quod est res naturalis, & quod est talis vel talis naturae, quorum primum est commune omnibus entibus, secundum omnibus rebus naturalibus, tertium in vna specie, & quartum, si addamus accidentia, est proprium huic indiuiduo Hoc igitur indiuiduum agendo non potest constituere in simili specie nisi prout est instrumentum illius causae, quae respicit totam speciem, & vlterius totum esse naturae inferioris, & propter hoc nihil agit ad speciem in istis inferioribus, nisi per virtutem corporis coelestis, nec aliquid agit ad esse, nisi per virtutem causae primae. Ipsum enim esse est communissimus effectus primus, & interior omnibus alijs effectibus, & ideo soli Deo conuenit secundum virtutem propriam talis effectus: vnde vt dicitur in libu. de causis. intelligentia non dat esse, nisi prout est in ea diuina virtus. Sic igitur Deus est causa cuiuslibet actionis, prout quodlibet agens est instrumentum diuinae virtutis operantis. Sic ergo si corlideremus supposita agentia, quodlibet agens particulare est immediatum ad suum effectum.
Si autem consideremus virtutem, qua fit actio, sic virtus superioris causae erit immediatior effectui quam virtus causae inferiorum: nam virtus causae inferioris no coniungitur effectui nisi per virtutem superiorum. Vnde dicitur in lib.s de causis, quod virtus causae primae prius influit in causatum & vehementius ingreditur in ipsum. Sic igitur oportet virtutem diuinam adesse cuilibet rei agenti, sicut virtutem corporis caelestis oportet adesse cuilibet elementariagenti, sed in hoc differt quia vbicunque est virtus diuina, est essentia diuina, non autem essentia corporis coelestis est vbicunque est sua virtute. Et iterum Deus est sua virtus, non autem corpus caeleste, & ideo potest dici, quod Deus in qualibet reoperatur inquantum eius virtute quaelibet res indiget ad agendum, non autem proprie potest dici, quod caelum semper agat in corpore elementari, licet eius virtute corpus elementare agat. Sic igitur Deus est causa cuiuslibet actionis inquantum dat virtutem agendi, & inquantum conseruat eam, & inquantum tum applicat actioni, & inquantum eius virtute omnis alia virtus agit, & cum coniunxerimus his, quod Deus sit sua virtus, & quod sit intra quamlibet rem non sicut pars essentiae, sed sicut tenens rem in esse, sequitur quod ipse in qualibet operatione operetur immediate non exclusa operatione voluntatis & naturae. Haec ille.
Et ibidem ad tertium dicit, quod in operatione, qua Deus operatur mouendo naturam, operatur natura, sed ipsa naturae operatio est etiam operatio virtutis diuinae, sicut operatio instrumenti est per virtutem agentis principalis. Similiter ibidem ad septimum ponit, quod quandocunque aliqua res naturalis, operatur, Deus influit sibi aliquid, quo actualiter agat: vnde sic ait. Virtus naturalis, quae est rebus naturalibus in sua institutione collata, inest eis vt quaedam forma habens esse ratum & firmum in natura, sed illud quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat est, vt intentio sola habens esse quoddam incompletum per modum, quo colores sunt in aere, sicut virtus artis in instrumento artificis. Sicut igitur securi potuit dari per artem acumem, vt forma in ea permanens, non autem ei potuit dari, quod vis artis esset in ea quasi quaedam forma permanens, nisi haberet intellectum, ita rei naturali conferri potuit virtus propria, vt forma in ea permanens, non autem vis, qua agit ad esse, vt instrumentum primae causae, nisi daretur ei, quod esset vniuersale essendi principium. Nec iterum virtuti naturali conferri potuit, vt moueret seipsam, nec vt conseruaret se inesse: vnde sicut patet, quod instrumento artificis conferri non potuit, quod operaretur absque motu artis, ita etiam rei naturali conferri non potuit, quod operaretur absque operatione diuina. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio, causa conferens & conseruans virtutem cuiuslibet agentis secundi, & mouens illam ad operandum, & eam suo effectui coniungens operatur in qualibet operatione agentis secundi, sed Deus est huiusmodi. igitur &c. maior & minor patet ex pedictis. Et in hoc primus ar. terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum artic. arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aurnus probando quod actio, qua Deus ponit immediate creaturam in esse elicitiuo, est vna actio transiens de genere actionis, & non est diuina essentia, vt ponitur in prima conclusione, & in scumnma. Arguit igitur primo sic. Effectus in actu exigit causam in actu, effectus enim & causa simul se ponunt ex secundo Physic. igitur simul est Deus causa in actu & creatura effectus in actu, sed per creationem actionem Deus est causa in actu omne enim agens praecise est agens in actu quamdod actio sua est in actu. Igitur oportet quod dum creatura, quae est effectus est in actu, creatio actiua sit in actu, & quando creatura vt est effectus non est in actu quod creatio actiua non sit in actu, alias esset causa in actu, effectu non existente in actu, sed velle Dei, vel diuina essentia non solum est in actu quando creatura producitur actu, sed etiam antequam producatur ergo diuinum velle vel diuina essentia non est illa creatio Dei actiua. Sed forte inquit dices, quod secus est de agente libero, & de agente naturali, quia agens naturale oportet quod in eodem instanti, quo est effectus eius, sit sua actio, & econtra, sed hoc non habet locum in agente libero. Nam agens liberum potest velle agere aliquid pro aliquo instanti, in quo non est sua volitio, sicut ego possum velle nunc in actu aliquid, sed non pro nunc, sed pro alio instanti, & si voluntas mea esset potentia factiua, & esset efficax, sicut nunc volo aliquid pro instanti b. sic per illud velle meum poneretur in esse pro instanti bs & non pro aliquo alio instanti, & tamen in alio instanti fuit velle meum in actu sine hoc, quod illud poneretur in esse pro illo instanti. Sed ista responsio inquit confirmat propositum. Ex hoc enim apparet, quod velle non sit illa actio, qua agens est in actu, quia velle eius pro instanti, in quo est, non ponit effectum. Contradictio autem videtur quod creatio sit in actu, & creatura non sit in actu. Per te autem ab aeterno erat velle diuinum & diuina essentia, & pro tunc non erat creatura in actu, igitur &c. Et quod dicitur de libero agente, nihil est ad propositum. Nulla enim actio sic est libera, ex quo posita est pro aliquo instanti, vel in aliquo instanti, quod pro illo instanti non sit illud, quod er natura rei concomitatur actionem.
Confirmatur hoc sic. Tudicis quod velle non potest esse actu, quando effectus non ponitur in actu, tunc sic, quaero quando effectus per velle praecedens ponitur in actu, aut fit aliquid vltra velle, quod eliciat effectum, vel non, si non, sequitur quod sicut effectus antea non eliciebatur, sic nec modo per ipsum velle, si sic, habeo propositum, quia illud non erit aliquid aliud quam realitas actionis.
Secunda ratio sua talis est. Si actio Dei sit diuina essentia, vel diuinum velle, aut illud erit absolute velle imperij sine executione, aut erit executio cum imperio. Non primo modo, nam de natura imperij est, quod habeat exequens, & quod exigat executionem. Si dicis, quod non requiritur nisi imperium omnipotens & efficax. Contra. Iam vadis ad aliquid vltra imperium scilicetad omnipotentiam, imperium enim efficax non est aliquid aliud, nisi imperium cum executione. Et tunc habeo propositum, quia illam executionem aut faciet ipsamet creatura, & patet quod non, quia nihil potest esse sibiipsi causa vt sit, aut illud est res alia creata, & hoc non, quia tunc res illa crearet, aut ipse Deus exequens, & habeo propositum, quia non per solum velle imperatiuum, sed per illam actionem mediam.
Tertia ratio est. Si velle diuinum sit illa actio, aut illud est velle aliquod determinatum ad talem productionem ex natura rei, aut est aliud velle, quod determinat illud, sed nec sic, nec sic. Probatur quod non primo modo, quia si in Deo esset aliquod velle determinatum ex natura rei ad talem productionem, necessario poneretur talis productio in esse, & sic creatura proflueret a Deo non libere, sed naturali necessitate. Nec secundo modo, puta quod intrinsece se determinet ad illud velle. Quaero enim vtrum in Deo possit esse oppositum velle, aut non. Si non: ergo ad illud non se determinauit, immo Deus erat iam determinatus ad illud. Si sic, ergo de necessitate nunc est in eo omnium velle, quia quid quid potuit ab aeterno esse in Deo, nunc est in eo: igitur opposita velle nunc sunt in Deo actualiter: igitur de necessitate erunt opposita volita, quia si prius fuit volitum, & nunc non est, iam sequitur quod sit mutatio in eo.
Quarta ratio est. Impossibile est formam esse in actu, quin formalis effectus sit in actu, sed velle diuinum est ab aeterno: igitur si illud sit talis creatio actio, necessario Deus ab aeterno erat creans in actu, igitur ab aeterno erat creatum, quia contradictio est, quod agens producat, & a sua productione nihil producatur. Quinta talis est. Quandocunque impossibile est aliqua intelligi sine inuicem, impossibile est, quod in esse ab inuicem separentur, vnde non potest esse pater sine filio, quia non potest intelligi sine eo. Et huius ratio est, quia intellectus magis potest separare quam actualis existentia, diuidit enim intellectus ea, quae adunata sunt esse secundum Commentatorem. 12. Met. commen. 38. sed impossibile est concipi, quod sit actualis productio alicuius rei, quin res illa intelligatur passiue produci. Actio enim & passio simul intelliguntur in esse, nec potest aliquid intelligi producens productione actuali, quin aliud intelligatur produci productione passiua actuali: ergo impossibile est, quod res diuinae essentiae, quae incommutabilis est & aeterna, sit ipsamet actualis productio creaturae, quae non producitur ab aeterno, sed habet tantum esse in tempore.
Sexta est talis. Nulla actio transiens enim productum, & non manens in producente potest esse realiter id ipsum, quod diuina essentia, alioquin res diuinae essentiae transiret & inhaereret rebus productis, nec maneret in Deo, quod est omnino impossibile, sed operatio & actio diuinae potentiae executiuae transeunt in ipsum actum, & sunt perfectio acti, vt dicit Philosophus 9. Met. Actio nanque ignis videlicet calefacere non manet subiectiue in ipso igne, alioquinomne agens pateretur, & ageret in seipso inquantum acquireret in seipso realitatem actionis. Et propter hoc dicit Philost 3. Physi. quod actio & passio sunt in passo, alioquin omne mouens necessario moueretur: igitur impossibile est poni, quod operatio diuina executiua sit realiter ipsa diuina essentia, immo est aliquid egrediens ab ea, & manens in creatura.
Septima est. Impossibile est operationem esse coniunctam agenti, quin illud agens possit vere denominari, vt actu operans & producens, sed res diuinae essentiae est ipsa operatio executiuae potentiae omnium effectuum exteriorum secundum te. Constat autem quod illa coniuncta est Deo, & est in Deo ab aeterno: ergo vere dici potuit Deus ab aeterno operans & creans vniuersa: igitur ab aeterno creauit mundum, si ab aeterno creatio mundi fuit in eo, quod necesse est dici, si creatio actio sit ipsa diuinitas: cum igitur illud sit absonum, non potest aliud poni.
Octaua est. Operatio executiuae potentiae non expectat aliam executionem, alioquin procederet in infinitum quia & illa executio expectabit executionem, sed si ex opcratione executiua aeterna non statim sequeretur effectus, sed proueniret secundum nutum & dispositionem voluntatis in tempore, tunc operatio executiua indigeret alia executione, nam dispositio voluntatis exequeretur aliquid nouum a potentia operatione, alioquin si prima operatio, vt est operatio effectum poneret, iam fuisset effectus positus ab aeterno: ergo nihil est dictu, quod operatio executiua diuina sit aeterna, & idipsum quod diuina essentia, & tamen quod non sequatur effectus, nisi secundum nutum & dispositionem voluntatis. Nona est. Illud quo posito effectus potest poni & non poni magis habet rationem potentiae quam actualis operationis. Nam actualis operatio est causa effectus in actu non ponens ipsum in potentia, sed in actu, sed per hunc modum dicendi, diuinitate aeternaliter existente adhuc effectus potest poni & non poni, sequi & non sequi ex tempore ad nutum & dispositionem voluntatis: ergo diuinitas magis habet rationem potentiae quam actualis operationis vel productionis, quinimmo illam nullatenus habet. Decima est.
Ex quo operatio est in actu, nihil est dictu, quod executio subsit dispositioni & nutui voluntatis, vt quod aliquid non illuminetur si aliud illuminat, aut quod creatura non creetur, si Deus creat, sed diuinitate manente adhuc diuinae dispositioni subiaceat, quod effectus creatus ponatur, vel non ponatur: ergo ipsa diuinitas non habet rationem actualis productionis. Vndecima. Nam ex terminis patet, quod executio actiua alicuius effectus non relinquit illum effectum in potentia, sed ponit illum in executione, & in effectu, & in actu, quae omnia sunt idem, ergo diuina essentia non potest concipi per modum cuiusdam executionis vel productionis, qua omnis creatura in actu producitur, & consequitur suum esse, quin & ipsa creatura in actu & in effectu. Duodecima. Per nullam actionem non ponatur transeuntem in aliquod extrinsecum productiue, potest aliquod extrinsecum vere & executiue prodici. Nam si haec ponatur, est contradictio in dicto, erit nanque talis actio non transiens productiue ad aliquid producendum, & tamen aliquid extrinsecum producetur per illam, sed velle Dei est actio immanens, & perfectio volentis, nec est actio pductiua, sed magis operatio de genere qualitatis secundum Philost 12. Met. ergo nunquam per velle diuinum concipi potest res aliqua extrinseca profsuere in actum, & conduci ad esse nisi cointelligatur aliqua alia operatio productiua. Decimatertia. Quia ex terminis patet, quod velle aliquid facere, non est facere illud, nec velle aliquid fieri, est illud fieri, sed est magis obiectum illius. Transit enim obiectiue velle super facere vel fieri, non autem transit productiue, quia actus voluntatis non producit suum obiectum, vt ex terminis patet. Decimaquarta. Nunquam aliquis actus per hoc, quod ad diuina transfertur aut intelligitur quocunque modo perfectus potest induere oppositum suae rationis, sed ratio volibilis est, quod sit operatio de genere qualitatis manens intra, & nullatenus productiua, aut extra egrediens effectiue, quamuis intrinsece determinet potentiam executiuam ad actum, & in hoc consistit tota sua efficacia, quod potentiam executiuam determinat ad nutum, tanquam potentiam sibi obedientem: ergo quantumcunque transferatur ad diuina, & intelligatur omnipotens & perfecta, non procedet exterius effectiue, nec induet aliquam efficaciam ad extra, sed tantum intra habebit efficaciam, ita quod virtus executiua ad eius nutum omnia exequetur. Decimaquinta. Omne imperium indiget aliquo exequente sic, quod imperare & exequi non sunt formaliter vnus actus, immo sunt alterius rationis, & vnus subseruit alteri, & est inferior altero, & transit in exteriorem materiam, sed manifestum est, quod velle diuinum aut nutus suae voluntatis, quo intelligeretur Deus, vt volens creare aliquid, aut volens aliquid fieri non est aliud quam quoddam imperium, quod hoc fiat: ergo necessario exigitur aliquis actus alterius rationis scilicet ex ecutio, vnde vel ipsamet creatura obediet exequendo iussum diuinae voluntatis, quod est impossibile, quia tunc idem conduceret se ad esse, & esset causa suiipsius, aut ipsemet Deus exequitur, & obedit suo imperio per aliquam operationem executiuam sui beneplaciti, quia ratio beneplaciti non habet, quod ponat in effectu illud, quod placet, quinimmo si illud ponitur, aliqua actio ibi concurrit extra beneplaciti rationem. Ecce rationes Aureol. tam in 2. sen. quam in 1. dist. 27. & 42. quibus probat quod actiua creatio non est diuina essentia, nec diuinum velle, sed est actio transiens subiectiue in creatura. Similiter contra eandem conclusionem arguit Gregorius de Aries & primo intendit probare, quod nec creatio, nec conseruatio est Deus, quocunque modo sumantur. Et arguit primo sic. Omne illud, cuius potentia creatiua inquantum huiusmodi est principium, est entitas a Deo distincta, patet de se, sed creationis potentia creatiua inquantum huiusmodi est principium, igitur &c. Maior probatur, quia omnis potentia actiua inquantum huiusmodi, est principium sui actus seu operationis, sicut & omnis potentia actiua transmutatiua est principium suae transmutationis, & factiua suae factionis.
Secundo sic ad idem. Omnis operatio non coaeterna Deo ex Deivoluntate existens est entitas a Deo distincta, sed creatio est huiusmodi secundum Damasts libu. 1. c. 9. Creatio inquit est ex Dei voluntate opus existens, & non est coaeternum Deo. Secundo loco arguit, quod creatio passio non sit relatio, aut aliquid distinctum realiter a re creata. Et arguit sic primo. Si aliqua res creatur creatione a se distincta, sit illa, verbi gratia angelus, aut igitur creatio angeli creatur a Deo creatione alia a se distincta, aut non alia creatione a se distincta, hoc paitet, quia omnis entitas quae non est Deus, est facta a Deo: igitur ista entitas, si est distincta ab angelo, cum etiam sit distincta a Deo est a Deo facta. Et constat etiam secundum opinantes, quod ista de nihilo fit, sicut angelus, & quod etiam immediate ante prius non fuerit: igitur est creata:si sic, aut alia creatione, aut non alia, eadem ratione & illa alia est creata alia creatione, & sic in infinitum: si non alia, eadem ratione nec angelus, qua qua ratione vna entitas est creata absque tali creatione a se distincta, eadem ratione quaelibet alia, cum nulla ratio, nec auctoritas plus cogat de vna quam de qualibet alia.
Confirmatur. Quia sine ratione & superflue ponitur in aliquo creationem eius ab ipso distingui, ex quo aliquid sine creatione a se distincta creatur, nec euidentia, aut ratio aliqua vel auctoritas, cui sit standum, plus in vno ad illud cogit quam in alio. Secundo. Constat quod omnem entitatem corruptam, vel annihilatam potest Deus eandem numero reparare, & in eodem subiecto, in quo prius fuit reponere, si in aliquo prius fuit, quoniam non magis in vno instantirepugnat alicui subiecto informari vna forma quam in alio. Si igitur creatio angeli Michaelis fuit quaedam talis res existens, tunc tantum quando primo creatus est Michael, potest Deus illam eandem numero recreare in aliquo instanti praesenti vel futuro in ipso Michaele, & tunc in illo instanti, quo poneretur in Michaele verum erit dicere. Michael creatur: igitur immediate Michael prius non fuit, sed ponitur quod fuit: igitur fuit & non fuit.
Tertio. Aut Deus potest creare aliquam rem absque creatione ab illa re distincta, aut non, si sic, cum nulla auctoritas, aut experientia habeatur, per quam cognosci possit, quod aliquem creet mediante creatione distincta, & per consequens, nec etiam ratio aliqua, ex quo oppositum est possibile. Nam omnis talis vel experientia, vel auctoritate procederet, sequitur quod irrationabiliter ponitur talis multitudo rerum superflua. Si vero non possit sine talire media, cum ipsa non sit intrinseca rei, quae causatur, aut eius effectus naturaliter consequens, aut accidens sibi inhaerens, aut aliquo modo causa per se extrinseca eius, non apparet qua ratione non possit illa res creari sine ista, sed non primum, quia cuiuslibet causae secundae effectum Deus posset impedire, patet de igne trium puerorum. Nec secundum quia sine quocunque accidente rei Deus illam potest facere, sicut potest haberi ex intentione Augustinus in Epistola ad Consensium. Vbi ait, quod valet diuina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporis, quibusdam manentibus auletre quas voluerit qualitates, vnde posset facere ignem sine caliditate, & sicut de istis, ita de caeteris accidentibus respectu suorum subiectorum est sentiendum. Similiter Deus potest facere accidens sine subiecto, igitur &c. Nec tertium, quia cuiuslibet causae secundae effectum Deus potest facere sine illa, vt conter conceditur, & hoc dicit articulus Parisiensis. 63 Tertio loco probat idem de conseruatione, & arguit primo sic. Si angelus conseruaretur conseruatione a se distinctajcuquaelibet res, quae non est Deus conseruetur a Deo, aut illa conseruatio conseruatur a Deo conseruatione a se distincta, & illa per aliam, & sic in infinitum, aut conseruatur absque alia conseruatione: ergo eadem ratione & ipse angelus. Sccundo. Si conseruatio sit res distincta ab angelo, cum Deus nullo alio a se indigeat ad conseruandum quamcunque rem, & quamlibet possit facere inesse continuare absque aliquo alio ab illa, & quocunque eius intrinseco a Deo & distincto, sequitur quod Deus poterit conseruare angelum sine conseruatione, & sic non conseruando conseruabit.
Tertio. Agens creatum conseruat suum effectum absque conseruatione ab illo distincta, igitur multo magis Deus, assumptum probatur. Et sumo gratia exempli corpus, quod causat & conseruat suam imaginem in speculo, vel speciem in oculo, & suppono, quod quilibet effectus de genere permanentium naturaliter productus ab agente creato, siue producatur subito, siue successiue habet primo esse in aliquo instanti. Similiter suppono, quod nulla res conseruatur in primo instantisui esse. Sit igitur effectus datus a. si eius conseruatio est entitas ab ipso distincta, illa non est in primo instanti esse ipsius a. vel igitur ipsa post illud instans fiet partibiliter, vel tota simul, si tota simul, igitur in aliquo instanti post primum instans esse 2. habebit primo esse, & per consequens per totum tempus medium a. fuit conseruatum a suo generante creato absque conseruatione media, ex quo vlterius sequitur, quod etiam postea non est ponenda. Si vero non producitur tota simul, sed pars post partem. Aut igitur quaelibet illarum partium erit conseruatio, aut non, sed omnes simul, quasi ipsa conseruatio sit quoddam totum etheroge neum. Si secundo modo, per id quod praecedit instans primum esse a. est facta conseruatio absque conseruatione. Si autem dicatur primo, sequitur quod conseruatio essentialiter intenditur, & suscipit magis & minus, & per consequens, quod aliquid poterit intensius & remissius conseruari, quia intensius per intensiorem, & remissius per remissiorem. Sed huius oppositum ex toto sequitur in proposito, quia non aliter potest intelligi aliquid intensius conseruari, nisi quia diutius continuatur in esse. Constat autem quod 2. diutius continuabitur per vnam partem suae conseruantionis, puta per prius factam quam per totam. Nam per totum tempus, quo erit post completam creationem suae conseruationis conseruabitur, & per illam partem etiam vltra hoc per tempus praecedens creationem totius, & sequens creationem partis Contra eandem conclusionem arguit Scot.s probando, quod relatio dependentiae ad Deum, quae dicitur creatio passiua in conclusione non sit aliquid distinctum a creatura, in qua est. Primo arguit sic. Omne quod vniformiter dicitur de vomni alio termino nulli dicto ad talem terminum accidit, sed talis relatio comns omni creaturae vniformiter dicitur de omni alio a Deo ad ipsum Deum: igitur nulli accidit, & est idem fundamento per consequens. Probatur maior. Quia si alicui rei, pari ratione alteri, vtputa si relatio effectus ad causam primam accideret lapidi, & per consequens esset alia res lapide, ipsa pari ratione haberet relationem effectus ad Deum, & tunc accideret sibi alia relatio effectus, & ita erit alia relatio, & sic in infinitum.
Secundo sic. Substantia est prior accidente secundum Philosics 7. Met. cognitione, diffinitione, 1 & tempore, & hoc quod est esse prius tempore intelligitur sic, quod nulla contradictio est ex parte substantiae, quin possit esse prior duratione omni accidente:igitur non esset contradictio, quod lapis esset prior duratione omni dependentia ad Deum, & per consequens non esset contradictio lapidem non dependere a Deo, quod est falsum.
Tertio sic. Illud quod proprie dicitur inesse alicui, sine quo illud non potest esse sine contradictione est idem sibi realiter, sed relatio ad Deum proprie inest lapidi, & sine ea non potest esse lapis lisine contradictione: igitur relatio illa est eadem realiter ipsilapidi. Probatur maior, quia sicut contradictio dicta dealiquibus est via concludendi distinctionem, ita etiam impossibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse, est via concludendi identitatem in esse, & hoc vbi non est dependentia essentialis, quae requirit manifestam distinctionem, quod declaro sic, quia impossibilitas quod 2. sit sine bs aut est propter identitatem b.s ad a. aut propter prioritatem, aut simultatem in natura: igitur si b. nonsit prius a. naturaliter, nec necessario simul natura, & a. non potest esse absque b.s sequitur quod a. sit idem b. Si autem sit aliud & posterius eo, non est verisimile, quod non possit esse sine eo absque contradictione, sed quod inest alicui proprie, sicut relatio inest fundamento, hoc est ita inesse, quod si esset aliud, esset posterius natura, tale non prius esset, nec simul natura cum eo, cui inest: igitur si necessario requiritur ad esse eius, ita quod illud non possit esse sine eo necessario est idem sibi realiter, ita in proposito. Minor est manifesta, quia sicut est impossibile lapidem esse sine Deo ita impossibile est lapidem esse sine dependentia ad Deum, nam si posset esse sine tali dependentia, ita posset esse sine termino illius dependentiae, non enim est impossibilitas essendi sine termino, nisi propter ipsam dependentiam, non est autem aliquid non necessarium simpliciter ratio simpliciter necessarij igitur &c. Secundo loco contra secundam conciusionem arguit Aureolus probando, quod actio & passio non sunt vnus motus, & arguit primo sic. Quia illuminatio est actio corporis luminosi in corpus illuminabile, sed illuminatio non fundatur in motu, non enim lumen acquiritur per motum, sed per mutationem indiuisibilem & instantaneam, quia Commentator ait. 6. Physic. commento 32. quod Arieles & omnes peripatetici dicunt transmutationes esse quae non fiunt in tempore. Et hoc manifestum est in illuminationibus: ergo non omnis actio est motus, nec habet motum pro fundamento. Et si dicatur quod illuminationem praecedit motus localis corporis luminosi, quia tales transmutationes indiuisibiles sunt fines aliorum motuum, vt Commentator dicit ibidem, & quod non possunt reperiri sine motu praeuio, hoc non valet, quia illuminatio actio non fundatur in illo motu, immo transiuit motus, nec est instans, in quo luminosum illuminat actiue, & elicit illuminationem actiuam.
Secundo sic. Via in aliquod ens est actio, vt patet 4. Metaph. commento 1. sed non omnis via ad ens est per motum, immo aliqua habet esse per simplicem mutationem, sicut formae substantiales, & gratia in anima, & similiter creaturae sunt a Deo per simplicem emanationem: igitur non est verum, quod omnis actio sit fundata in motu.
Nec valet si dicatur, quod Commentator ibi dicit de Aristotele quod intendebat per motus corporum vias ducentes ad generationes istorum, non valet inquam, quia magis per hoc habetur intentum, non enim exponeret motus per vias, nisi quia in plus se habet via ad ens quam motus. Tertio. Philosophus dicit quod visio & auditio perficiuntur in instanti, sed visio & auditio sunt passiones sensuum, & actiones sensibilium, vt patet 2. de anima. ergo non omnes actiones & passiones sunt in tempore, & per consequens non sunt in motu.
Quarto sic. Intellectus agens vere dicitur agere, & non tantum metaphorice secundum Commentatorem. 3. de anima, commento 18. Deducit enim themistium & theophrastum ad hoc inconueniens, quod intellecta non erunt vere facta, si intellectus agens & patiens & intellectus in habitu est aeternus, sed actio intellectus agentis non est cum motu, & tempore hoc, quia species intelligibiles non acquiruntur in tempore, vepatet 7. Physic. igitur. Quinto. Motus remanet transeunte actione & passione, sicut patet in proiectis, manet enim motus proiectorum proijciente cessante, immo eo ablato maneret, quia motus dependet ab actione motoris in ordine causalitatis effectiue: ergo motus non est actio & passio.
Sexto sic. Actio & passio non differunt a motu: ergo posito motu in aliquo mobili non poterit ratio assignari, quare plus esset ab vno motore quam ab alio, positis duobus motoribus appropinquatis ad mobile. Constat enim quod motus talis mobilis potest profluere ab alterutro duorum mouetium, & intellectus aeque potest fundare respectum super motum ad vnum sicut ad aliud quantum est ex natura mouentium, & ex natura ipsius motus, nisi igitur ponatur, quod motus habet aliquam connexionem plus cum vno motore quam cum alio extra omnem intellectum, vtpote, quia scilicet oritur ab vno & non ab alio, & quia vnum agit motum, aliud vero non agit, non poterit intellectus connectere motum cum suo proprio & determinato motore, sed hoc est omnino absonum & impossibile: ergo necesse est, quod in rerum natura vltra motum & mouentem sit realis connexio motus ad ipsum motorem sub respectu originis motus a motore & actione motoris. Septimo. Illud quod potest non esse motu & motore existentibus, non est idem realiter cum motu, aut motore, immo realiter differt a quolibet, ex quo sine contradictione potest non esse illis existentibus, si esset enim alterum eorum, & illud alterum existeret illo non existente, sequeretur eandem rem esse & non esse simul. Sed manifestum est, quod per diuinam potentiam potest manere idem motor, & idem motus non existente agere ipsius motoris, aut fieri a motore. Nam approximato igne alicui conbustibili, potest Deus suspendere actiuitatem ignis, ne agat pro aliqua hora, & facere in combustibili eundem motum quem ignis faceret illa hora, & secundum hoc remaneret idem motus remoto agere motoris, & ipso fieri a motore, quod tamen agere & fieri affuisset, nisi diuina potentia suspendisset vtraque: ergo necesse est, quod agere motoris sit aliud a motu & a motore realiter, & similiter fieri motus sit aliud a motu & motore, ex quo potest suspendi vtroque manente. Octauo. Quaecunque habitudines sunt oppositae & reales per necessitatem realiter distinguuntur, notanter enim dicitur reales, quia si essent rationis & oppositae sola ratione didingueretur inter se, sed probatum est inquit quod effluxud effectus ab agente est quid reale positum in rerum natura & similiter actus agentis & proruptio in effectum est quid vere reale isti autem exitus & effluxus sunt vere oppositi, quia vnus incipit ab agente, & terminatur in effectum, vtpote actio, qua agens prorumpit in ipsum, alter vero incepit ab effectu & terminatur ad agens scilicet exitus & origo effectus ab agente: ergo isti duo exitus realiter distinguuntur, & ita actio & passio sunt res distincte, & non vnus motus. Nono. Quia illa quae sunt vnum secundum subiectum, & differentia secundum quidditatem, & sunt in rerum natura, nec fiunt per intellectum, illa de necessitate realiter distinguuntur, distingui enim secundum quidditatem realem est re distingui, sed Commentator dicit 3. Physi. commento 21. expresse, quod actio motoris & moti est eadem secundum subiectum, quia secundum motum, in quo fundatur, vel formam indiuisibilem in his, quae acquiruntur sine motu, sunt autem differentia secundum quidditatem: ergo actio & passio realiter differunt a motu & inter se.
Contra eandem conclusionem arguit Scot. probando, quod actio fit in agente, & quod per consequens non sit motus cum ille sit in mobili. Arguit igitur primo sic. Impossibile est effectum formalem separari a forma, sed agens dicitur formaliter agere actione: ergo actio est formaliter in agente.
Secundo sic. Agens & patiens debent in omnibus proportionari, excepto eo, quod est vere productum, sed in patiente sunt tria scilicet potentia passiua, & passio & passum, quartum autem quod est motus est vere productum: ergo in agente sunt alia tria scilicet agens, potentia actiua, & actio, sed non erit in eo motus vere productus.
Tertio sic. Omnis perfectio est subiectiue in eo, quod perficitur, nihil enim perficitur per aliquid, quod est extra se, sed actio est perfectio agentis. Vnumquodque enim est perfectum dum potest sibi simile generare secundum Philosophum 4. Metheororum: igitur actio est subiectiue in agente. Quarto. Quia Philosophus dicit in de somno & vigilia, quod cuius est potentia, eius est actus, sed constat quod potentia actiua est agentis & in agente: ergo & actio, quae est actus huius potentiae erit in eo: ergo si actio esset in passo, & non in agente, tunc crucifixio & blasphematio actiua Iudaeorum subiectiue fuisset in Christo, & non in Iudaeis, sed hoc absonum, quia cum illae actiones fuerint grauissima peccata, tunc peccata fuissent subiectiue in Christo: igitur huiusmodi actiones erant in agentibus subiectiue.
Sexto. Impossibile est formas oppositas esse simul, sed actio & passio sunt opposita: igitur non sunt simul, sed in patiente est passio, ergo actio non erit in eo. sed in agente. Septimo. Omnis forma denominat suum subiectum, impossibile est enim albedinem inesse alicui subiectiue, quin illud sit album, sed manifestum est quod passum non agit, nec denominatur ab actione, ergo actio non est subiectiue in eo, sed in agente. Octauo. In eodem subiecto est relatio & suum fundamentum, sed actio est respectus habens pro fundamento potentiam actiuam, quae est in agente: igitur. Nono. Philosophus dicit 3. Physcs quod formalis ratio actionis consistit in esse ab hoc in hoc, sed respectus qui importatur p esse ab hoc est subiectiue in agente, esse enim ab hoc non accipitur respectu opposito ei, quod est a quo aliud, sed per illo respectu vel habitudine importata per a quo est aliud, de qua constat, quod est in agente subiectiue & formaliter, nec respicit motum vel passum nisi terminatiue: ergo actio est formaliter in agente, terminatiue vero est in passo, vbi est motus.
Decimo. Philosces dicit 8. Physic. quod si Deus ageret de nouo, mutaretur, hoc autem non contingeret, nisi quia reciperet aliquid nonum in se, non autem apparet quid, nisi ipsam actionem, igitur illa erit in eo, & similiter omnis actio est in agente. Vndecimo. Quia si vnus ignis calefaciat duo calefactibilia, aut erit vna actio tantum, aut duae, non duae, quia vnius agentis vnica est actio: igitur vna tantum& si sic, aut illa est in passo, aut in agente, non in passo, quia qua ratione in vno, & in vtroque, & sic idem accidens erit in duobus subiectis, quod est impossibile: igitur est in agente, quod est propositum. Duodecimo. Quandocunque aliqua duo sunt incompossibilia in eodem subiecto propter praeuiam incompossibilitatem quorundam aliorum in eodem subiecto, si consequentia non compatiuntur se in eodem subiecto, nec etiam illa antecedentia sed relationes de secundo modo relatiuorum sunt incompossibiles in eodem, & hoc praecise propter praeuiam incompossibilitatem actionis & passionis, quas consequuntur, idem enim ideo non potest esse pater & filius, quia idem non potest generari a seipso, aut generare se: ergo actio & passio non sunt compossibiles in eodem, sed passio est in patiente, igitur in eo non est actio. Decimotertio. Aut actio denominatur agens denominatione intrinseca, aut solum extrinseca, non secundum quia omne quod denominat aliquid denominatione extrinseca, denominat aliquid denominatione intrinseca, vt patet de visione, quae denominat obiectum denominatione extrinseca esse visum, & denominatione intrinseca denominat subiectum videns, nec alicubi reperitur instantia, nisi instetur in proposito, quod non licet: quaeritur ergo, quid denominet actio intrinsece. Constat enim quod non passum, quia passum non dicitur agens, nec potest dari quid aliud denominet intrinsece, nisi agens, & per consequens est subiectiue in eo. Decimoquarto. Nam Philoasice dicit 3. Physic. quod actio & passio non sunt proprie idem, sed cui haec insunt: igitur actio non est passio, dato quod esset in passo. Decimoquinto. Nam primo Posteriorum dicitur, quod illa negatiua est immediata, in qua vnum genus generabilissimum, negatur ab alio vniuersaliter, ista ergo est vera vniuersaliter, nulla actio est passio: igitur nulla actio est eadem res cum passione. Decimosexto. Quaecunque differunt genere, differunt specie & numero, vt patet 5. Met. sed actio & passio differunt genere, cum sint duo praedicamenta: ergo differunt numero & sic non sunt vna res numero. Contra eandem conclusionem iterum arguit Aureolus probando, quod actio vel motus non sit idem realiter cum forma, quae producitur, sicut ponit illa conclusio. Et arguit primo sic. Quia transeunte motu vel actione manet forma. Forma enim acquisita est, & nec actio, nec motus est, quia habitibus praesentibus in materia cessat motus.
Secundo. Quia forma illa & partes eius sunt termini motus & mutatorum esse, sed nec motus, nec actio est terminus motus, aut mutati esse: igitur. Tertio. Quia per mutatum esse, acquiritur illa forma, non autem motus, aut actio: igitur. Quarto. Illud vere est motus, per quod acquiritur. Forma enim acquiritur per motum, sed forma non acquiritur per formam, nec partes formae succedentes:igitur. Maior est euidens, & probatur per Commentatorem primo coeli & mundi commen. 1. & 4. Met. commen. 2. vbi dicit quod motus est via ad rem, vocat enim viam acquisitionem rei pro quanto inducit rem. Minor patet. Tum quia idem acquireret se. Tum quia illae partes succedentes acquiruntur, quaero per quid, vtrum per alias partes, & sic erit processus in infinitum.
Quinto. Illud est proprie motus, quod terminatur & diuiditur permutata esse, & continuatur permutata esse in potentia, sed huiusmodi non potest esse forma, nec partes formae: igitur &. Maior nota est, quia licet motus non incipiat a mutato esse, tamen terminatur per mutatum esse in actu, & diuiditur, vt patet 6. Physasts Minor patet, quia nec forma, nec partes formae succedentes terminatur in mutato esse, & ita quod mutata esse sint termini illarum partium succedentium, immo est econtra, quia partes succedentes sunt termini illorum mutatorum esse, sicut enim se habet tota partes formae ad mutata esse, quod terminant illa mutata esse, vnde vltima pars formae, quae est in actu, terminat vltimatum mutatum esse in actu, & sicut partes formae sunt infinitae in potentia, sic etiam acquiruntur per modum termini per infinita mutata esse in potentia, & si partem in potentia sacias in actu, statim illa est terminus acquisitus per mutatum esse in actu: sic ergo mutata esse terminantur ad partes formae, & non econtra.
Sexto. Sicut se habet mutatio indiuisibilis ad formam indiuisibilem, sic motus ad formam diuisibilem, sed mutatio indiuisibilis non est forma illa indiuisibilis, sed eius acquisitio: ergo motus non est forma indiuisibilis, sed eius acquisitio. Septimo. Impossibile est quod generatio formae successiua sit illa forma, sed motus est generatio formae successiua: igitur &c. Maior patet, quia alias generationis esset generatio, quod est falsum, & contra Philosophum 5. Phys. & 11. Met. Minor probatur per Commentatorem 3. Physces commen. 9. vbi ait. Dicamus igitur, quod motus vno modo accipitur vt est idem cum perfectione, ad quam vadit, differens tantum secundum magis & minus. Alio modo vest generatio partis post partem & via ad perfectionem, quae est alia a perfectione, quia via ad rem est aliud ab illa re, & primo modo est de genere eius, ad quod vadit, sed secundo modo est de praedicamento passionis, & prima opinio est verior, secunda famosior. Haec ille, & 5. Phyasas commento 9. postquam improbauit illud dictum, quod motus sit forma, dicit quod motus est formaliter transitio coniuncta cum tempe. Et postponit ibi distinctionem hanc, quod motus habet duplicenconsiderationem scilicet secundum suam materiam, & sic est de genere eius, ad quod vadit, & secundum formam scilicet secundum suam formalem rationem, hoc est secundum eum inquantum est transitio coniuncta cum tempore, & sic est in genere passionis, & in eodem commento allegat dicta aliorum expositorum, quibus magis assentit, quod motus est in genere passionis formaliter. Aristotele autem attribuit motum alijs praedicamentis, quia alia praedicamenta sunt materia motus, non quia formaliter colloforma ad motum, quod acquiritur per motum, sic se habent cetur sub eis.
Octauo. Nam secundum Augustinum 1. de Trinit. Nulla prorsus est res, quae seipsum gignat. Ex quo habetur, quod impossibile est, quod aliquid sit causa sui ipsius in quocunque genere causae vel causalitatis, sed motus aliquo genere causalitatis est causa formae acquisitae: igitur &c. Si dicatur, quod in hac propositione, forma acquiritur motu, ablatiuus tenetur in habitudine, vel in ratione causae formalis, & non causae efficientis, quo modo dicimus, hoc est album albedine, & ideo nihil prohibet quod aliquid disponatur per seipsum in genere causae formalis, sicut dicimus quod interemptum interiit interemptione. Contra hoc arguitur sic. Forma capit esse per generationem, cum sic dicitur ly per non notat causam formalem, sed efficientem. Quod sic patet, quia formaest in esse per suum efficiens, & non nisi per efficientiam efficientis: ergo ad idem genus causalitatis reducitur esse per efficientiam efficientis, & esse per efficiens, sed esse per efficiens reducitur ad genus causae efficientis:igitur &c. Non igitur est simile, lapis albet albedine, & forma producitur motu, vel lapis creatur creatione, non enim albedo se habet per modum causae efficientis ad album sicut creatio ad lapidem, vel motus ad formam.
Nono sic. Quia secundum omnes generatio non est aliud quam hoc, quod dico substantiam esse effectiue ab alio, similiter creatio non est aliud quam hoc, quod importatur per esse a Deo, hoc autem esse effectiue praecedit lapidem causalitate originis, quod probatur, aut enim lapis creatur, aut lapis est, quia creatur, sed ista non est vera, lapis est a Deo, quia lapis est, sed potius ista, lapis est, quia est a Deo. Hoc autem non est, nisi quia suum exire a Deo est sibi causa quod sit: igitur quod significatur per esse a Deo necessario est primum prioritate originis & causalitatis.
Confirmatur. Quia si Deus subtrahat actionem suam, creatura cedet in nihil: igitur actio illa est causa, ex quo infertur, quod creatio nullo modo debet dici relatio, quia nulla relatio est suo fundamento causa vt sit, nec est eo prior origine, immo posterior. Decimo. Si forma imperfecta, quae partim est in actu, partim in potentia, dicatur motus, sequitur quod aliquid quiescens mouebitur, quia subiectum quiescens sub tepiditate est sub actu imperfecto in potentia ad aliquid vlterius acquirendum. Si dicatur quod non intelligitur, quod motus sit illa forma absolute imperfecta, sed vt est in quadam successione. Contra. Quia Philostces putauit habere veram diffinitionem motus, & tamen non posuit hanc successionem in diffinitione illius. Contra eandem partem conclusionis arguunt sic quidam alij. Partibus motus repugnat esse simul, sed partibus formae, quae acquiritur, non repugnat esse simul: igitur motus non est forma. Secundo. Nullus motus potest esse in instanti, sed omnis forma, quae per motum acquiritur, potest esse in instanti: igitur &c. Tertio. Quia si motus non esset aliquid distinctum a formis permanentibus, sequitur quod non essent haec sensibilia communia, sicut dicit Philosts 2. de anima, tenet consequentia, quia inter illa numeratur motus, & constat quod omnis forma permanens, quae est de sensibilibus communibus, compraehenditur sub aliquo aliorum quatuor innumeratorum. Quarto. Omnis motus est velox vel tardus, sed nulla forma permanens est velox vel tarda: igitur nulla talis est motus. Quinto. Ad nullum motum est motus, sed ad formam, quae acquiritur, est motus: igitur &c. Sexto. Nam dicit Commentator 5. Physas commen. 5. quod albificatio est motus, non autem albedo. Septimo. Nam si sic, tunc locus vel magnitudo, quam acquirit mobile esset motus, consequens est falsum, & tenet consequentia, quia si forma, quae acquiritur, dum est in fieri est motus, cum illud quod mouetur localiter non aliud quam locum acquirat, sequitur quod locus dum est in acquiri, est motus localis, sed falsitas consequentis probatur octo modis. Primo. Nam omnis motus est actus mobilis & est in mobili, sed locus non est actus mobilis, nec in mobili. Tum secundo. Quia ponatur quod super magnitudinem a. moueatur corpus b.s quod tamen nunquam alias mouebatur super eam. Tunc sic, haec magnitudo vel locus scilicet a. fuit antequam bs moueretur super a. sed hic motus, quo bs mouetur super a. non fuit antequam b.s moueretur super a. igitur iste motus non est locus a. nec magnitudo a.
Confirmatur hoc. Quia hunc locum possibile est esse nullo motu existente, sed hunc motum, quo b. mouetur super a. impossibile est esse, nullo motu existente: igitur iste motus non est locus a. nec magnitudo a. Tum tertio. Quia si locus vel spacium, quod acquiritur mobili, esset motus localis, sequitur quod motus contrarij essent idem, quod est impossibile, tenet consequentia, quia super eandem magnitudinem, vel locum potest mobile moueri prius ex vna parte ad aliam, & deinde econtra, qui motus vtique sunt contrarij, sicut motus sursum & motus deorsum super idem spacium. Tum quarto. Quia si sic, motus corruptus idem numero rediret per naturam, si enim aliquid mouetur nunc per aliquod spacium, & postea quiescit, & iterum per idem spacium moueatur idem erit motus, qui erit postea, & qui fuit prius, si motus non sit aliud quam locus vespacium. Tum quinto. Quia 6. Physas probatur, quod motus diuiditur diuisione mobilis & spacij, quod non esset verum, nisi motus esset aliud a loco & spacio. Tum 6. Quia tunc motus coeli non est aliud quam terra, circa quam mouetur, & cum motus caeli numeratus sit tempus vel subiectum temporis, sequitur quod terra esset tempus, vel temporis subiectum. Tum 7. Quia motus caeli est vniuersalis causa generationis & corruptionis istorum inferiorum, vt patet 2. de generatione, & 12. Met. per Commentatorem, sed constat quod terra vel locus, quem acquirit coelum, non est talis causa: igitur ipsa non est motus coeli. Tum &. Quia si nullus motus localis, qui non esset locus, aut spacium, sequitur quod impossibile esset aliquid localiter moueri, nisi acquireret locum vel spacium, sed consequens est falsum. Nam constat quod Deus posset influere ad intelligentiam mouentem caelum luminare, sicut nunc influit, & ita agere circa illud, sicut nunc agit, & cum hoc annihilare omne aliud corpus mundi, immo posset etiam Deuscreare vnum coelum totum solidum intrinsecus, & annihilare omne aliud corpus, & tamen rotare ipsum, sicut nunc actualiter vertitur. Hoc autem posito patet, quod illud moueretur, & tamen nullum locum, aut spacium, aut aliam rem permanentem acquireret. Octauo. Quia si actio & motus non sunt aliud a forma, quae acquiritur. Quaero cum dicitur radium esse a sole, aut dico praecise radium, aut praecise radium & solem, aut aliquid aliud ab eis, non potest dici primum, quia tunc non magis radius esset a sole quam a lapide, nec secundum, quia tunc non esset potius radius a sole quam econtra: relinquitur igitur tertium, quod est propositum, quia illud est actio. Nono. Cum dico radius est a sole, haec praepositio a. aut connotat aliquid extra intellectum, aut non, si non, sequitur, quod circunscripto actu intellectus radius non esset a sole, quod est falsum, si sic, vel illud est radius tantum, vel sol tantum, vel vterque, vel aliquid aliud, tria prima sunt improbata: igitur restat vltimum. Decimo. Omnem formam, quam potest inducere agens naturale, potest Deus inducere se solo immediate: ponatur igitur quod in instanti, in quo debet sol radium inducere, aut aliud generans formam substantialem, Deus illum per se inducat, & suspendat actionem solis, aut illius generantis, tunc verum est dicere, quod radius ille non est a sole, nec illa forma a generante, sed vtrunque a Deo, & tamen est eadem forma, & idem radius, qui esset a sole & a generante: igitur habitudo importata per esse a sole, non est idem quod radius, nec habitudo importata per esse a generante est idem cum forma substantiali.
Confirmatur. Quia si talis habitudo non esset aliud a ptendictis, nulla esset ratio, quare si Deus non produxisset radium, nec suspendisset actionem solis, tunc potius diceretur, quod radius esset a sole, quam stante casu primo, cum ita tunc esset entitas solis, & similiter radij, sicut nunc in casu. Et potest adhuc confirmari. Quandocunque aliqua propositio verificatur pro rebus, si ad eius veritatem non sufficiunt duae res, requiritur tertia, & si non sufficiunt tres ponenda est quarta, & sic vltra, donec tot sint quot requiruntur, & sufficiunt ad eius veritatem, sed ad veritatem istius, radius est a sole, non sufficiunt entitates radij & solis, praecipue in casu posito: ergo requiritur tertia. Illa autem est habitudo mere importata per esse a sole, & hanc dicimus actionem. Tertio loco contra tertiam conclusionem arguit Aureles multipliciter primo sic. Via in terminum & manutenentia in termino non sunt eaedem habitudines, nec ijdem respectus, sed creatio & conseruatio se habent, sicut via in terminum & manutenentia in termino, quia creatio deducit esse, conseruatio manutenet in esse: igitur &c. Maior patet exemplo, auctoritate, & ratione. Exemplo quidem, quia leuare lapidem in aere, & tenere non sunt idem, immo columna potest lapidem tenere in aere, cui non competit lapidem leuare. Similiter non eodem modo nec ex eadem causa figura sigilli actiue imprimitur in cera & conseruatur in cera, nam conseruatur ratione dispositionum materiae, quae non sunt actiuae, puta duriciei & huiusmodi.
Item secundo auctoritate Philost6. Physi. Impossibile est simul ire thebas, & itum esse illuc, vel illic esse. Item ratione. Quia mutuo se excludunt, ei enim cui attribuitur manutenentia, impossibile est, quod attribuatur via. Termino enim in esse accepto & acquisito attribuitur manutenentia, & tamen terminus excludit viam. Et exemplum est de generatione & motu, habitibus nanque praesentibus cessat motus & generatio. Forte dicetur quod duplex est via, Vna est processus imperfecti ad perfectum, & processus termini a quo ad terminum ad quem, & talis via est, motus. Alia est via, quae est processus agentis in passum, & talis via est creatio & generatio, huiusmodi enim via est instantanea. Prima via non habet coniunctum terminum, sed secunda habet, & de prima via procedit ratio, non autem de secunda, via enim secunda cum stet cum ipso termino, non plus requirit ad hoc, quod manuteneatur, nisi quod habitudo ipsius ter. mini ad productionem manuteneatur, vnde per hoc quod continuatur acceptio esse, vniformiter dicitur productum & creatum conseruari.
Sed contra istam responsionem arguitur sic primo. Quia impossibile est quod continuatio cadat supra originem, cum supra originem non cadat origo, alias esset processus in infinitum, vnde sicut origo non originatur, ita nec conseruatur. Secundo. Quia dato quod conferuatio caderet super originem, tunc prius origo conseruabitur quam creatura, quia creatura hoc modo seruabitur per conseruationem creationis. Tertio. Quia non euadit difficultatem, dato enim quod conseruatio caderet super originem, quaeritur vtrum creatum conseruetur sola creatione nullo addito, vel aliquo ad dito, non solatigitur &c. Quarto. Quia licet via instantanea & terminus sint simul in eodem instanti, tamen repugnantia est, quod productum in eodem instanti sit simul sub origine, & sub opposito originis scilicet sub conseruatione ipsius esse acquisiti per originem, quare non valet similitudo.
Secundo principaliter arguit sic. Illud quod quantum est de se, non habet quod duret, nisi per instans co non potest conseruari creatura, alias conseruaretur sine eo quo habet formaliter conseruari: si ergo productio quantum est de se non habet quod duret, nisi per instans, oportet productum si est in tempore sequenti, quod sit alia via, & alia operatione agentis, quae non transit in illo instanti, hinc est, quod quia productio in diuinis ex propria natura habet, quod duret ex se, & mensuretur aeternitate, ideo non indiget filius alia manutenentia & conseruatione, sed creatio & vniuersaliter omnis productio in creaturis ex se non habet quod duret nisi per instans. Dato enim quod haberet ex se quod duraret post instans, non posset Deus annihilare productum post primum instans.
Confirmatur. Quia si haberet ex se, quod duraret sine alia manutenentia, tunc esset ex se necesse esse, quia illud est necesse esse, quod habet ex se quod duret quocunque alio circunscripto. igitur si productum conseruetur post instans necessario, oportet quod hoc sit alia via, & alia operatione. Tertio. Quia secundum te conseruatio addit super productionem continuationem, sed continuatio differt a productione, quod patet dupliciter. Tum primo. Quia productio rei est instans, in quo non est continuatio, sed in toto tempore sequenti. Tum secundo. Quia productio ex vi productionis non hebtem quod duret nisi per instans, excepta productione diuina, quia tunc ex se essent aeternae productiones, sicut est diuina productio: ergo productio creaturae non habet ex se, quod sit continuatio, immo habet quod possit non continuari. Si enim productio creaturae seipsa esset continuatio, esset aeterna, consequens est falsum: ergo seipsa non est continuatio, sed seipsa est productio: igitur productio & continuatio non sunt idem. Quarto. Quia Deus conicat actiones creaturis, sed non conicat eis conseruationem, quaelibet enim res immediate & totaliter conseruatur a Deo, sed non quaelibet res creata totaliter creata, & immediate producitur a Deo: igitur non sunt idem creatio & conseruatio. Haec Aureolus. in forma.
Contra eandem conclusionem arguit Gregorius de Ariles sed quia argumenta sua procedunt ex falso fundamento scilicet quod creatio non est aliud nisi res, quae creatur, & conseruatio non est aliud, nisi res, quae conseruatur, cuiusmodi ad hoc argumenta superius posita sunt, ideo non curo ea ponere, quia solutis praecedentibus alia faciliter solui possunt.
Item contra eandem conclusionem arguit Henri. 1. quolibe. cuius rationes in parte positae sunt in praecedenti conclusione. Quaedam vero alia argumenta facit modici ponderis, ideo supersedeo, quia visa solutione praescriptorum faciliter alia possunt solui. Quarto loco contra quartam conclusionem arguit Aures probando, quod aliquid creari implicat contradictionem, & per consequens probationes conclusionis, quae innitantur rationi naturali, non valent. Arguit igitur sic in principio quarti. De formali ratione omnis productio terminatur ad aliquid, quia virtute productionis accipit aliquid, quod prius non habebat, vt sit impossibile concipere productionem, quin concipiatur terminus productus per eam, & oppositum termini prius existentis virtute productionis exclusum: si igitur ex nihilo aliquid fit, terminus a quo ipsius productionis est ipsum nihil, quod excluditur, terminus vero ad quem est aliquid, quod ponitur, tunc arguo sic. Si aliquid fit ex nihilo tanquam ex termino, aut fit &x nihilo per se, aut per accidens, sed non per se, quia ex opposito non sit aliquid per se, nisi aliud mutaretur in ipsum, verbi gratia, caecitas in visum, tenebra in lucem, nihilitas in entitatem, quod est impossibile. Tum quia si fieret per se aliquid ex nihilo, iam non fieret ex eo tanquam ex termino, sed potius tanquam ex subiecto: igitur oportet quod detur secundum secuod fiat exnihilo per accidens, esse autemper accidens reducitur ad per se: ergo necesse est quod ipsum nihilum cum aliquo coniungatur, ex quo fiat aliquid per se, si haec sit vera per accidens, ex nihilo aliquid fit, quare illi nihilo aliquid coniungitur, & per consequens non est nihil illud, quod ponebatur nihil: contradictionem igitur implicat dicere quod aliquid fiat ex nihilo. Diceretur forte, quod ly ex non notat habitudinem materiae, nec termini, sed prioris & posterioris scilicet posterioris ad prius, vt sit sensus ex nihilo. 1. post nihil aliquid fit sicut ex nocte fit dies. 1. post noctem, sed hoc dictum confirmat propositum, nam vbicunque talis ordo ponitur succedente posteriore tollitur prius, sed succedente aliquo non potest eius oppositum, quod est nihil tolli, nisi ponatur aliquid commune substractum: igitur illud quod prius erat, non erat nihil, & per consequens erit contradictio, quod ex nihilo aliquid fiat. Probatur minor. Cum enim post nihil succedit esse lapis, quaero a quo tollitur nihilitas, aut ab ipsolapide, & patet quod non, quoniam realitas lapidis nunquam fuit sub nihilo, sicut enim albedo nunquam fuit nigredo, sic lapis nunquam fuit non lapis, nec ens nunquam fuit non ens. Nunquam enim vnum contrariorum vel contradictoriorum fuit aliud, nec tollitur nihilitas absolute quando producitur lapis, quia quicquid fuit nihil, remanet nihil, nisi verteretur in ens, quod est omnino impossibile. Aut igitur lapis non fuit nihil, aut necesse est dicere, quod nihilitas transierit, & sit versa in lapidem, aut necesse est, quod aliquid substractum concipiatur, quod prius fuit nihil, & postmodum ens, & sic habemus propositum.
Confirmatur. Quia nunquam ex die sit nox, nisi succederent sibi in aliquo communi. Prima si ly ex notat habitudinem posterioris ad prius, non notat alium ordinem nisi illum, quem habet terminus ad quem ad terminum a quo, sicut ex vno opposito fit aliud, sed virtute talis factionis primum excluditur, & secundum ponitur, sed nisiponatur aliquid substractum nihilo, cum dicitur, lapis fit post nihil, non apparet quod positio lapidis sit exclusio nihili. Nam quaero a quo excluditur nihil, vel ab ipso lapide, & hoc non vt determinatum est, vel a seipso, & hoc est impossibile, quoniam quicquid vnquam fuit nihil, modo est nihil, nec a toto vniuerso, quia vniuersitas nihilorum, vt ita dicam, non est mutata, nisi nihil verteretur in ens. Oportetigitur dare substractum a quo fiat exclusio nihili adueniente eo quod fit. Prima. Vbicunque est ordo termini a quo ad quem, oportet quod aliquid transeat a termino a quo ad terminum ad quem, vt sic dicatur esse sub termino ad quem, postquam fuit sub termino a quo, sed hoc non potest poni, quod aliquid fuerit sub nihilo cum dicitur ex nihilo. 1. post nihil, nisi ponatur aliquid substractum. Non enim ens prius fuit sub nihilo: igitur oportet quod talis ordo includat substractum, & habetur propositum, & remanet ratio principalis, & hanc innuit Philosophus 1. Physi. & Commentator 8. Physias Secunda ratio sua talis est. Haec propositio est impossibilis & implicaus contradictionem, nihil sit aliquid: igitur & illa ex nihilo fit aliquid, antecedens patet, quia prima non habet nisi duos sensus. Primus est, quod nihil vertatur in aliquid per se & a primo. Secundus, quod per accidens nihil fiat aliquid in ratione substracti, & tunc non esset nihil, & ita in vtroque sensu implicat contradictionem, consequentia probatur. Primo inductiue, quia non reperitur instantia, quin idem significet, ex hoc fit hoc, & fit hoc, sicut cum dicitur ex aere fit aqua, conceditur quod aer fit aqua, & ex puero sit vir, conceditur quod puer fit vir, similiter cum dicitur, ex die fit nox conceditur, quod dies fit nox. Dicetur forte, quod tunc aequipollent, quando ly ex notat habitudinem causae materialis, quod non est in proposito, nam sensus est, ex nihilo fit aliquid. id est de non aliquo. Sed haec responsio non valet, quoniam qualemcunque ordinem importet ly ex nihilo, siue termini, siue subiecti, siue termini oppositi succedentis, & posteriorum ad prius semper aequipollent, hoc fit hoc, & ex hoc fit hoc.
Confirmatur. Quia vbi est habitudo materiae, siue subiecti tantum, conceditur, hoc fit hoc, non tamen hoc sit ex hoc, vt homo fit sanus, non tamen, ex homine fit sanus, vt patet 7. Met. Semper igitur haec praepositio, ex hoc sit hoc, infert istam, hoc fit hoc, non tamen econuerso, & ratio est, quia ly ex importat habitudinem termini a quo ad terminum ad quem, siue prioris ad posterius, hoc autem necessario exigit habitudinem subiecti respicientis ad vtrumque terminum, quae importatur, quando dicitur, hoc fit hoc. Terminus nanque non habet per se habitudinem ad terminum, sed per accidens ratione subiecti, quia nulla connexio esset termini a quo ad terminum ad quem, nisi poneretur subiectum. Forte aliter dicetur, quia ly ex non importat habitudinem termini a quo ad terminum ad quem, nec prioris, sed est sensus, ex nihilo. 1. non de aliquo Sed haec responsio non valet, quia secundum hoc, filius in diuinis esset creatus, cum sit productus non de aliquo & ex nihilo, vt ly ex nihilo negat omnem habitudinem ad non esse praecedens. Igitur cum productio filij in diuinis non sit creatio, relinquitur quod ly ex in proposito dicat aliquam habitudinem.
Item Ansel. Monol. dicit c. 6. quod sine omni repugnantia, quae facta sunt a creatrice substantia, dici possunt omnia esse facta ex nihilo, eo modo quo dici consueuit diues fieri ex paupere, quia qui prius erat pauper modo est diues, & antea non erat. Et si recepisset quis sanitate ex egritudine. 1. qui prius habebat egritudinem, nunc habet sanitatem, quam prius non habebat, hoc modo potest intelligi creatrix essentia de nihilo cuncta creasse. 1. quae prius nihil erant, per ipsam facta sunt aliquid. Haec Ansel. Ex quibus patet, quod aliqua habitudo derelinquitur inter ens, & nihil, cum, dicitur, creatio est ex nihilo, & sic ratio constat.
Tertia ratio sua talis est. Annihilatio est impossibilis: igitur creatio est impossibilis, consequentia patet, sed antecedens probatur: nam annihilatio nihil aliud est quam entis in nihil reductio. Sed manifestum est, quod hoc implicat contradictionem. In nullo enim genere oppositionis vnum oppositum reducitur in aliud, patet inducendo in omnibus, sed talis reductio fit ratione subiecti, quod nunc est sub vno opposito, nunc sub alio. Cum igitur nihil contradictoriae opponatur enti, impossibile est, quod ens reducatur in nihil, nisi ratione subtracti, & sic non erit nihil.
Quarta ratio est. Impossibile est intelligere aliquid factum, quin intelligatur, quod habet esse post non esse. Factum enim est illud, quod est postquam non fuit, vnde de ratione termini producti, vt productum est, hoc est, quod intelligatur virtute productionis habere aliquid, quod ante non habebat. Tunc arguitur sic. Cum lapis dicitur temporaliter creatus aut virtute productionis factum est, quod prius erat, aut factum est, quod omnino nihil erat, aut factum est, quod aliquo modo erat, & aliquo modo non erat. Non primum, quia factum facere, nihil est facere. Nec secundum potest dari, quia si totum illud, quod factum est, prius nihil erat, sequitur quod nihil sit versum in ens, quia quod prius nihil erat, factum est ens, sed illud est omnino impossibile: igitur necesse est dari tertium scilicet quod aliquo modo erat, & aliquo modo non erat. Erat quidem in potentia, & non erat in actu, & sic non est creatio seu productio de nihilo, sed ex aliquo modo ente, & ex aliquo modo non ente. Forte dicetur quod licet lapis nullo modo esset, aut nihiesset prius quam crearetur, tamen non sequitur ex hoc, quod nihil sit conuersum in lapidem, sed quod lapis qui prius erat nihil, modo est. Sed ista responsio non valet, cum enim dicitur lapis qui prius erat nihil, aut intelligitur purum nihil aut esse aliquid substractum nihileitati: si purum nihil, habeo propositum, quia tunc purum nihil ponitur in esse. Si vero detur quod sit aliquid substractum nihileitati, habeo propostuiquia productio ista non est ex non ente simpliciter.
Item contra eandem conclusionem arguit, quod non omne aliud a Deo sit productum a Deo, cuius oppositum ponit illa conclusio. Primo sic. Omne factum potest aliquando non esse, nullum aeternum a parte post vel perpetuum potest aliquando non esse: igitur nullum perpetuum est factum, & vltra sed plura entia alia a Deo sunt perpetua & aeterna a parte post scilicet coeli, intelligentiae, & materia prima, quoniam quodlibet talium semper erit: igitur &c. Maior probatur eodem modo sicut arguit Philosophus primo coeli & mundi, & per eosdem terminos. Quia omne genitum est corruptibile sumendo genitum & factum in eadem significatione. & similiter corruptibile & ens potens aliquando non esse, & in eodem sensu eorum opposita scilicet ingenitum & incorruptibile, ad hoc vt probatio sit vniuersalior, qualitercunque ponantur talia esse facta, siue per generationem proprie dictam, siue per creationem, siue per aliam factionem. Probatur itaqua illa maior sic, omne incorruptibile est ingenitum, & omne ingenitum est incorruptibile: igitur omne corruptibile est genitum, & econtra, omne genitum est corruptibile. Antecedens notum est, consequentia probatur per illam regulam, si fuerint quatuor termini, quorum duo sunt inuicem contradictorie oppositi, & reliqui duo similiter, & vnus terminus primae oppositionis conuertitur vniuersaliter cum vno termino alterius oppositionis, necesse est reliquum cum reliquo vniuersaliter conuerti, patet autem regula per primum principium, huiusmodi autem sunt termini praemissi, sicut patet. Minor principaliter probatur dupliciter. Primo. Quia si aliquod perpetuum potest aliquando non esse, ponitur in esse quod aliquando non erit: igitur perpetuum aliquando non erit: & si sic: igitur simul erit, & non erit, quod est impossibile. Sed ex positione possibili in esse, nunquam sequitur impossibile, quamuis aliquando sequatur falsum, sicut patet ex diffinitione possibilis: igitur illud positum non fuit possibile, & per consequens haec est falsa. Perpetuum potest aliquando non esse: igitur opposita eius, quae est minor, est vera.
Secundo probatur eadem minor. Quoniam si aliquid est perpetuum, ipsum potest semper esse, & si perpetuum, potest aliquando non esse, sequitur quod aliquid potest semper esse, & potest aliquando non esse, & sic in aliquo congregantur potentiae ad opposita immediata. Sed hoc est impossibile, quoniam tunc esset possibile, vt illa opposita simul eidem inessent, ita vt idem simul esset & non esset, & ista est probatio Commentatoris primo coeli commen. 124.
Secundo sic. Nullum aeternum in praeterito & futuro est factum, sed omne perpetuum est aeternum in praeterito & futuro: igitur nullum perpetuum est factum, ex quo sequitur, quod aliqua alia a Deo sunt non facta. Probatur maior. Quia omnis factio est ex opposito in oppositum. 5. Physic. & per consequens ex non esse in esse, & ita quod est factum, quandoque non fuit. Sed probatur minor. Quia si detur oppositum, sequitur quod vnum infinitum erit maius alio. Nam tempus aeternum ex vtraque parte, super aeternum ex altera tantum, addit reliquum tempus aeternum ex vna parte tantum, sicut tempus aeternum ex vtraque parte non addit temporiaeterno in praeteritum, nisi tempus aeternum solum in futurum, & econtra. Cum igitur omne aeternum in futuro, sit ens tempee. infinito, sequitur quod fuit etiam ens infinito tempe praeterito.
Confirmatur iuxta intentionem Commentatoris primo caeli commen. 136. & iterum lib. 3. com. 53. Quoniam omne quod habet naturam vel potentiam vt sit tempore infinito, habet potentiam infinitam. Potentia autem infinita nulla est maior: igitur quod habet potentiam vt sit tempe infinito futuro, hebtem potentiam vt sit tempe infinito praeterito. Nam alias quod posset esse tempeex vtraque parte infinito esset maioris potentiae, & per consequens aliqua potentia infinita esset maior alia, cuius oppositum dictum est in antecedente.
Tertio sic. Materia prima est aliud a Deo, & tamen ipsa non est facta: ergo conclusio falsa. Antecedens probatur, quia si materia prima esset facta, ipsa esset facta de nihilo. Sed consequens est impossibile, vt patet, tum per inductionem, quia in omni factione apparet aliquod subiectum, quod subest vtrique termino transmutationis, tum quia nullum agens agit nisi transmutando materiam, & deducendo ad actum quod erat in potentia: tum quia si aliquid posset fieri ex nihilo, sequitur quod vel motus esset, & nihil moueretur, vel quod aliquid esset mutatum, quod prius non mouebatur, & vtrunque istorum est possibile. Et patet impossibilitas primi ex diffinitione motus, qui est actus entis in potentia secundum quod in potentia. Secundi autem patet impossibilitas. 6. Physi. vbi demonstrat, quod ante quodlibet mutatum esse praecessit moueri. Sed probatur con. sequentia. Quia si aliquid fiat ex nihilo, vel fiet successiue pars ante partem, & sic motus erit sine mobili & subiecto, ac per hoc nihil mouebitur, & sic habebitur prima pars consequentis. Vel fiet subito, vt solum habeat factum esse, & tunc erit aliquid factum, quod prius non fiebat, & mutatum quod ante non mouebatur, & haec est secunda pars consequentis. Quarto. Quia caelum est aliud a Deo, & tamen non est factum: igitur. Minorem sic probat Philoastes & Commentator tertio coeli. commen. 29. Impossibile est vt aliquod corpus generetur nisi in loco: si igitur totus mundus fuit genitus, aut primum corpus necesse est vt haberet locum in quo generaretur priorem ipso tempe vel natura. Locus autem aut est vacuum aut est terminus corporis continentis, sed si totus mundus fuit genitus, non habuit continens, cum ante non erat corpus: igitur ante ipsum erat vacuum, sed vacuum non est possibile. Haec Commentator. Quinto. Intelligentiae sunt aliud a Deo, & tamen non sunt factae nec productae: igitur. Minor patet. Tum quia omne generatum & factum est factum ab aliquo alterante & transmutante, omne autem alterans est corpus, Deus autem non est corpus, nec intelligentiae sunt illo modo alterabiles. Tum quia hoc ponit Commentator. 12. Metaphy. commen. 44. recitans opinionem Auicus quod ex intelligentijs quaedam earum consequuntur aliam sieut causatum causam, & quod a motore primi coeli prouenit anima primi caeli, & motor orbis sequentis. Vbi dicit Commentator, quod iste sermo est inimaginabilis, non enim est illic prouentus, neque consecutio, neque actio, ita vt dicamus quod vna actio consequitur vnum agens. Et subdit aliquibus interpositis. Ab agente enim nihil prouenit sicut praediximus, nisi extrahetur id, quod est in potentia in actum, sed illic non est potentia, vnde neque agens, tantum enim illic est intellectus & intellectum, perficiens & perfectum. Ex quo patet, quod secundum Commentatorem intelligentiae non sunt vllo modo producte.
Nec valet si dicatur, quod Commentator non negat eas esse factas nisi per motum & mutationem cum nouitate essendi, quia si ita induceret, nihil argueret contra Auicendus quia nec Auicenus dicebat intelligentias illo modo esse factas scilicet per transmutationem, immo per simplicem emanationem aeternam.
Sexto arguitur. Nam omni potentiae actiuae corporalis aliqua potentia passiua est non facta:igitur & caet. consequentia est bona, quia illa est aliud a Deo. Antecedens probatur, quia omni potentiae actiuae correspondet corporaliter propria potentia passiua. Nam relatiue dicuntur adinuicem, & mutuo se diffiniunt, vt patet 5. Met. cap. de potestate. Et hoc vniuersaliter verum est de potentia actiua, siue sit actiua per motum, siue per simplicem emanationem. Quia autem talis potentia sit non facta patet. Quia tunc ipsa prius fuisset, quia in eius factione potentia Dei requisiuisset eam sicut propriam potentiam passiuam praesuppositam actioni potentiae actiuae.
Septimo arguitur. Nam formae quae educuntur de potentia materiae non dicuntur creari a Deo, similiter anima rationalis & formae, quas Deus infundit subiecto, non videntur creari, cum creatio non supponat subiectum. Quinto loco arguit contra quintam conclusionem Aureolus sic. Nullum conseruatum ab aliquo potest corrumpi per aliquod agens, nisi illud agens vincat actionem conseruantis. Actio enim conseruantis tenet rem in esse, actio vero corrumpentis deducit rem in non esse. Sed agentia naturalia deducunt ad non esse illa, quae non sunt immediate a Deo: ergo si Deus conseruat omnia, oportet quod agens naturale vincat actionem Dei, ita quod Deus dimittat se vinci, vel quod ad actionem agentis naturalis Deus semper dimittat conseruare. Quodlibet autem istorum videtur valde inconueniens, quare videtur, quod Deus non conseruet ea, quae per agens naturale corrumpi possunt. Sexto loco contra sextam conclusionem arguunt multi. Primo siquidem Aureolus arguit sic. Nam dicit Augustinus 1. de Trinitate, quod Deus sic res quas condidit administrat, vt eas suos motus vel cursus agere sinat.
Item Ecclesiastici. Deus fecit hominem rectum, & dimisit eum in manu consilij sui. Ex quibus videtur quod Deus non eoncurrit ad actionem cuiuslibet creaturae actiue aliquid operando praeter conseruationem. Secundo. Quia Commentator 3. Metaphy. deridet in hoc Saracenos, quia subtrahebant a rebus suas operationes, sed similiter facit ista opinio. igitur &c. Tertio. Quia non apparet quare Deus non possit communicare alicui creaturae actionem, quae non est creatio, sed extractio de potentia in actum, vel perfectibilis ad complementum. Et ratio est, quia ad talem actionem non requiritur virtus infinita. Vnde quidam Doctores solemnes dicunt, quod Deus agit in omnibus quantum ad esse, intelligentes per esse omne illud, quo res est extra nihil. Et ideo quia Deus creauit materiam, in qua infinita sunt in potentia, ideo creauit omnia talia quantum ad esse in potentia, non quo ad esse in actu completum. Sic igitur Deus agit ad esse vniuersale secundum eos, agens autem particulare ad tale esse. Quarto. Nam in actione qua materia informatur sua forma, siue trahitur ad suum complementum, si semper habet concurrere actio Dei & creaturae, quaeritur vtrum tam Deus quam creatura faciant illud totaliter, aut quilibet partem. Non potest dari secundum quoniam in simplicibus non est pars & pars. Et praeterea partem, quam faceret creatura, non faceret Deus: igitur non attingeret omnem rem positiuam, & habetur propositum. Nec potest dari primum, quia impossibile est idem esse simul a pluribus causis totalibus in eodem genere causae. Arguitur etiam ab alijs primo. Quia si Deus concurrat ad omnem effectum creaturae cuiuslibet, tunc Deus & creatura non haberent aliquem ordinem in productione illius effectus, ex quo quilibet immediate produceret illum, consequens est falsum, quia tunc ille concursus esset a casu.
Secundo sic. Quia si tam Deus quam creatura producant calorem, illa alteratio est velocior quam si fieret tantum ab altero illorum. Et ita sequitur, quod si agens naturale duplum ad primum agens produceret illum calorem, proportio motus ad motum in velocitate non esset secundum proportionem illorum agentium naturalium, quia neutrum est totale, ratione cuius est velocitas alterationis, consequens est contra Philosophum in multis locis. Septimo. Si tam creatura quam Deus vterque immediate produxit vel conseruat rem, per consequens actio vnius non dependet ab actione alterius tanquam a causa. Et ita sequitur quod posito, quod actio Dei producentis vel conseruantis rem remaneret, agente naturali non producente, nec conseruante, adhuc talis effectus produceretur, vel conseruaretur per actionem Dei, consequens est impossibile, quia si ille effectus remaneret in esse, vel produceretur absque conseruante vel producente naturali per solam Dei actionem, qua producebatur vel conseruabatur, sequitur quod agens naturale nihil agebat ad eius conseruationem vel productionem, quia illo amoto caeteris vt prius vniformiter manentibus, nihilominus res illa producitur vel conseruatur. Et sic sequitur, quod amota candela ita bene aer illuminaretur, & lumen in eo conseruaretur sicut ad praesentiam candelae, incuius oppositum experimur.
Contra eandem conclusionem arguit Durandus sic. Si Deus immediate ageret ad productionem effectus causae secundae, vt cum ignis generat ignem, aut ageret eadem actione, qua creatura, aut alia. Non eadem propter duo. Primo, quia illam potest habere creatura sine speciali influxu Dei supposita conseruatione suae naturae, & suae virtutis actiuae, quia actio quae non excedit virtutem speciei agentis sufficienter elicitur a sola virtute speciei. frustra ergo poneretur aliud immediatum eliciens talem actionem. Secundo. Quia impossibile est eandem actionem numero esse a duobus vel pluribus agentibus, ita quod sit a quolibet immediate & perfecte, nisi in illis sit eadem virtus numero, sed in Deo & creatura non potest esse eadem virtus in numero: ergo impossibile est, quod eadem actio numero sit ab vtroque immediate & perfecte. Actio autem creaturae immediate est a creatura & perfecte, cum non excedat virtutem suae speciei: igitur eadem actio non erit immediate a Deo. Minor de se patet, sed maior probatur. Contingit enim quod eadem actio numero sit a duobus, & a quolibet perfecte, sed ab vno immediate, ab alio vero mediate, quia eandem actionem, quam facit causa propinqua immediate, facit causa vniuersalis, & remota dat virtutem causae proximae, & datam conseruat, & hoc est mediate solum. Alio modo contingit eandem actionem in numero esse duorum immediate, sed a neutro perfecte. Vt cum duo trahunt nauem, vel duae candelae causant vnum lumen, quia a neutro est perfecte tractus nauis, & a neutra candela per se est perfecte illuminatio aeris. In talibus enim duo agentia imperfecta supplent vicem vnius agentis perfecti. Si autem actio sit immediate & perfecte a quolibet, non apparet modus possibilis, nisi vtroque eorum fit idem principium vel eadem virtus numero. Propter hoc enim dicimus, quod in diuinis pater & filius vna numero spiratione spirant Spiritum sanctum, & quilibet perfecte, quia in eis est vis spiratiua vnanumero: ergo propositio maior vera est, scilicet quod eadem actio non potest esse a duobus agentibus, & a quolibet perfecte & immediate, nisi in eis sit eadem virtus secundum numerum. Minor autem de se manifesta est: sequitur ergo conclusio scilicet quod Deus ad effectum secundae causae non agit immediate eadem actione, qua creatura.
Item nec alia, quia aut vna illarum actionum prius attingere productum quam alia, aut non, sed vtraque simul. Non vna prius quam alia, puta actio Dei prius quam actio creaturae, quia si Deus sua actione prius totam rem produceret, tunc creatura per suam actionem sequentem nihil faceret, econtra si actio creaturae praecederet actionem Dei. Nec potest dici, quod creatura producat vnam partem, & Deus aliam, quia hic quaerimus, vtrum illud idem quod producit creatura immediate, producat etiam Deus immediate.
Item nec vtraque actio simul attingit productum, quia si hoc esset, altera superslueret, cum vn a sufficiat ad totum producendum. Et praeterea actiones videntur esse idem realiter cum suis terminis, vnde & ab illis sumunt denominationem. Impossibile est ergo ad acquirendum eandem formam numero esse diuersas actiones. Patet igitur, quod ea que producuntur per actionem creature, non producuntur a Deo immediate. Posset tamen Deus ea immediate producere si vellet, sed tunc creaturae ibi nihil ageret.
Secundo arguit sic. Ordo agentium correspondet ordini finium, sed vnius rei non possunt esse duo fines immediate & perfecti, ergo nec duo agentia, nisi sorte supplerent vicem vnius agentis, modo quo dictum est de trahentibus nauem, quia consimiliter possent esse Duo immediati fines.
Tertio sic. Si Deus immediate ageret ad productionem effectus cuiuslibet causae secundae, aut hoc esset ideo, quia Deus producit aliquid pertinens ad constitutionem cuiuslibet creaturae scilicet materiam, & causae secundae perducunt formas, aut quia Deus produxit esse, cuiuslibet creaturae, causae vero secundae producunt illa per quae determinatur ipsum esse, puta viuere, & huiusmodi, aut quia licet causa prima & causae secundae producant quicquid est in creatura, tamen illud idem producitur a Deo sub ratione communi, qua scilicet est ens, a causa vero secunda sub ratione speciali, puta inquantum est viuens, vel huiusmodi, sed nullum istorum potest dari, igitur &c. Maior patet, quia tenentes illam conclusionem fundantur in altera trium viarum iam tactarum. Minor probatur. Prima enim pars dari non potest, quia si prima causa producit materiam, causa vero secunda producit formam, iam habemus propositum, quod scilicet aliud est, quod producitur a causa prima, & aliud est, quod producitur a causa secunda, & non idem. Nec secunda pars dari potest, tenentes enim illam viam dicunt, quod esse est intimius rei quam viuere, & quia Deus immediate operatur ad esse rei, ideo Deus intimius operatur quam causa secunda. Hoc autem non valet, quia cum dicunt, quod esse est intimius quam viuere, aut intelligunt ita quod esse in potentia sit intimius rei quam esse in actu per quod determinatur. Sed hoc falsum est. Sicut enim per formam quaelibet res est virtus id, quod est quam per materiam, vt dicitur secundo physicorum, sic esse in actu est verius & intimius esse reiquam esse in potentia.
Si autem intelligatur, quod esse actuale in sua communitate sumptum sit intimius reiquam ea, per quae determinatur ad hoc esse vel illud, quod est esse viuens, vel intellectuale, tunc variatur propositum, vt de se patet. Quod etiam non videtur verum, quia quae penitus sunt idem, vnum non est intimius alio, sed esse, & determinatum esse in vna & eadem re sicut in planta, sunt idem re, viuere enim viuentibus est esse, ergo vnum non est intimius quam alterum loquendo realiter. Secundum tationem tamen, esse in communi intimius est rei, quam perfectiones determinantes ipsum, & secundum intellectum nostrum prius aduenit & posterius recedit. Separatur enim secundum rationem ab alijs, quia communius, sed ex hoc non potest haberi, quod Deus immediatius operetur in omni re quam aliqua creatura, immo nec quod operetur immediate, quia vniuersalia non fiunt nisi factione singularium. Et ideo res non sunt ab aliqua inquantum habent esse, nisi quia sunt ab eodem inquantum habent determinatum esse, cuius oppositum pro conclusione ponit haec secunda opinio. Tertia vero pars dari non potest. Cum enim illa positio assumit, quod effectus particularis reducitur in causam particularem, & vniuersalis in vniuersalem, hoc intelligendum est de particulari & vniuersari secundum praedicationem, consimiliter in causa & in effectu, vt patet per exempla, quae ponit ibidem philosophus dicens. Vt statuae quidem statuam faciens, hoc autem huius, ita quod sicut non est aliud restatua, & haec statua, sed ratione tantum, sic non reducuntur in causas realiter diuersas, sed tantum ratione, quae sunt statuifica, & haec statuifica, & similiter in proposito. Cum esse & viuere in eodem solum differant ratione, reduci debent in causas differentes sola ratione, ita quod solum est vna causa in re, quae dat esse & viuere immediate, sed sub diuersis rationibus. Esse quidem inquantum ipsaest ens actu, & aliud solum in potentia. Viuere vero inquantum est viuens actu, & aliud viuens in potentia. semper enim quod est tale in potentia, fit ab eo quod est tale in actu. Et ita non oportet quod esse & viuere in eodem secundum rationes eorum differentes reducantur immediate in causas realiter diuersas, puta viuere in causam secundam, esse autem in causam primam, quae est Deus, Contra eandem conclusionem arguunt alij. Primo sic. Si Deus operetur in omni actione creaturae, accipio actionem voluntatis, & arguo sic, si Deus &c. tunc talis actus voluntatis simul produceretur a Deo, & a voluntate Aut igitur secundum se totum ab vtroque, aut partim a Deo, & partim a voluntate. Si primo modo, igitur vnus effectus secundum quod vnus simul produceretur a duobus agentibus immediate contra Commentatorem septimo metaphy. Commento. 30. & pluribus alijs locis.
Item tunc altera causa superflueret, probatur consequentia. Quia non plus facerent duae quam vna, quia totus actus secundum se totum fit ab vtraque. Haec illa duo coniuncta plus faciunt quam alterum illorum per se, ergo altera illarum superfluit, frustra enim fit per plura, quod potest fieri per pauciora. Si secundo modo, sequitur propositum, quia aliquid illius effectus est productum a creatura, & non a Deo.
Secundo sic. Quia tunc aut voluntas potest illum actum producere Deo non concurrente, aut non. Si detur primum, habetur propositum. Si secundum, tunc quilibet effectus requireret potentiam infinitam ad eius productionem, & per consequens cuiuslibet effectus productio esset infinitae difficultatis: consequens est falsum, quia tunc nullius effectus productio foret maioris difficultatis quam alterius. Si dicatur negando consequentiam, quia esto quod ad cuiuslibet effectus productionem requiratur potentia infinitae difficultatis, quia illa potentia infinita non agit nisi finite in illius productione. Contra. Si Deus non ageret nisi finite, igitur talis actio finita a potentia finita posset produci. Creet igitur Deus talem potentiam finitam in aliqua creatura, quae simul cooperetur voluntati aequaliter, sicut Deus cooperabatur. Igitur sequitur quod deducta omni actione Dei pro tunc illa creatura produceret illum actum. Et haec tantum de secundo articulo.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus aduersariorum. Et quidem ad argumenta contra primam conclusionem primo loco posita, quae sunt Areoli, respondetur ad primum dupliciter. Primo modo distinguendo de causa in actu. Nam causa in actu potest dupliciter accipi. Vno modo procausa coniuncta suo actui, alio modo pro causa actualiter causante vel faciente. Ista enim multum differunt secundum sanctum Thomam, de potentia Dei quaest. tertia, articulo decimoseptimo ad vigesimumsextum vbi dicitur. Quia actio Dei est aeterna, sed Deus non facit ab aeterno, quia facere vltra diuinam actionem importat respectum in creatura, & ponit creaturam in actu. Similiter dico loquendo vniuersalius, quod causam aliquam esse in actu contingit dupliciter. Primo modo quia illud quod dicitur causa est in sua vltimata actualitate quo ad absolutum importatum in nomine & ratione causae.
Secundo modo, quia non solum est in suavltimata actualitate quantum ad absolutum, verum etiam quantum ad respectum importatum ad effectum, ita quod actualiter causat effectum. Et ista distinctio fundatur in hoc, quia causa dicit duo scilicet absolutum & habitudinem eius ad effectum. Cum ergo dico causam in actu., ille actus potest con perere causae quantum ad eius absolutum, vel quantum ad relationem causalitatis. Et ideo conceditur, quod causa in actu secundo modo scilicet quae actu causat, vel quae est in actu quo ad respectum ad effectum coexigit effectum in actu pro simul, sed causa in actu solum primo modo, si quae est in sua vltimata actualitate quo ad suum absolutum tantum, non exigit nec infert effectum in actu, & tunc minor intellecta in primo sensu falsa est. Non enim omnis causa coniuncta actioni est in actu in illo secundo modo, quo solo maior conceditur, est autem vera in primo sensu maioris, in quo negatur maior illa. Ista est prima responsio. Aliter vero potest dici, quod maior non est vera nisi de causa, quae agit sccundum quod est, sed falsa est loquendo de causa, quae agit secundum quod disponit.
Vnde Sanctus Thomas 2. contra Genti. cap. 35. sic dicit. Non oportet( inquit) quod si actio praesentis sit aeterna, quod eius effectus sit aeternus. Ostensum est enim supra, quod Deus agit voluntarie in rerum productione, non autem ita quod sit actio media ipsius, sicut in nobis actio virtutis motiuae est media inter actum voluntatis & effectum, sed oportet quod suum intelligere & velle sit suum facere. Effectus autem ab intellectu & voluntate sequitur secundum determinationem intellectus, & imperium voluntatis. Sicut autem per intellectum determinatur rei factio, & quaecunque eius conditio, ita etiam praescribitur ei tempus. Non enim ars solum determinat vt hoc tale sit, sed vt tunc sit, sicut medicus vt tunc, vel nunc detur potio.
Vnde si eius velle per se esset efficax ad effectum producendum, sequeretur de nouo effectus ab antiqua voluntate, nulla actione de nouo existente. Nihil igitur prohibet dicere actionem Dei ab aeterno fuisse, effectum autem non ab aeterno, sed tunc cum ab aeterno disposuit. Ex quo etiam patet, quod & si Deus sit causa sufficiens productionis rerum in esse non tamen oportequod effectus aeternus ponatur eo existente aeterno. Posita enim causa sufficiente ponitur eius effectus proprius, non autem effectus extraneus a causae. Hoc enim esset ex insufficientia causae, ac si calidum non calefaceret. Proprius autem effectus voluntatis est, vt sit hoc quod voluntas vult.
Si autem aliquid aliud esset quam voluntas vellet, non poneretur effectus proprius causae, sed alienus ab ea. Voluntas autem, vt dictum est, sicut vult hoc esse tale vel tale, ita vult hoc tunc, vel tunc esse. Vnde oportet ad hoc quod voluntas sit sufficiens causa, quod effectus sit quando voluntatis est quod sit, & quando voluntas effectum esse disposuit. In his autem, quae a causa naturaliter agente procedunt, secus est, quia actio naturae est secundum quod ipsa est, vnde ad esse cause oportet sequi effectum. Voluntas autem non agit secundum modum sui esse, sed secundum modum sui propositi. Et ideo sicut effectus agentis naturalis sequitur esse agentis, si sit sufficiens, ita effectus agentis per voluntatem sequitur modum sui propositi. Haec ille.
Et nota vltima verba, per quae habetur responsio data scilicet quod causa in actu, quae agit secundum modum sui esse, requirit effectum in actu pro eadem mensura, non autem causa quae agit secundum quod ponit vel disponit. Causa enim naturaliter agens, si sit sufficiens, ponit suum effectum in actu simul. Sed causa per voluntatem agens, si eius velle sit sufficiens, ita quod non requirat aliam actionem mediam inter se & suum effectum, vt motum membrorum vel aliarum potentiarum, ponit suum effectum non quandocunquae ipsa est in actu, sed solum tunc quando ipsa vult suum effectum esse, vt oportet manifeste, quod ex voluntate antiqua, qua volo mouere digitum, procedit motus digiti in tempore determinato, & modus actualis considerationis in intellectu. Nec forte est alia potentia motiua actiue in alijs praeter appetitum & cogitationem. Sed quicquid sit de hoc, constat, quod appetitus est causa motus localis animalis per actum suum immediate, & tamen actus appetitus quandoquae praecedit effectum illum immediatum, scilicet motum membrorum. Et si voluntas immediate causaret alios effectus exteriores sicut causat motum animalis, consimili. ter &x antiqua voluntate sequeretur nouus gladius, aunoua domus, aut alius effectus, & quilibet alius effectu volitus. Huic responsioni concordat dominus Albertus supra 4. cap. caelestis hierarchiae, vbi sic dicit. Dicimus sicut dixit Auguuius quod Deus ab aeterno creauit res, sed res non sunt ab aeterno creatae. Et si tu obijcis, quod actiua vertitur in passiuam.
Dico quod hoc non est verum in illis, in quibus patiens non recipit totum actum agentis, sicut sol viuificat illuminata, non tamen lapides viuificantur, cum non habeant proportionem ad sustinendum vitam, quae per actum solis infertur. Actus autem diuinus infinitus est, vnde nulla res est sibi proportionata ad sustinendum ipsum in toto, sed quod ipse aeterna actione efficit, quaedam sustinet in aeuo, quaedam in tempore, & ideo non est necessarium, vt quod ipse aeterna actione fecit, ab aeterno sit factum. Actio enim agentis per voluntatem est duplex scilicet interior & exterior. Sicut cogitatio operis & voluntas est interior actio artificis exterior autem est secare vel dolare, cum autem exterior semper sit ex defectu interioris. Si enim cogitatio & voluntas esset causa efficax operis, nunquam artifex moueret manum. In Deo est tantum actio interior, exterior autem actio ipsius non est nisi respectus quidam creaturae ad ipsum, suum enim intelligere & velle efficax est ad causandam rem. Intelligit autem & vult ab aeterno aliquid in tempore fieri, & hoc immobiliter stat. Vnde ipso causante immobiliter res ab aeterno secundum praefinitum tempus ex ordine sapientiae diuinae, exit in esse mutatione facta secundum ipsas tantum. Haec ille.
Quae omnia concordant sancto Doctori. nisi in hoc quod dicit. Deum ab aeterno creare vel agere. Hoc enim Sanctus Thomas negat in de potentia Dei, vt allegaui in prima solutione huius argumenti. Sed tantum hoc recipio ex dictis eius, quod actio Dei aeterna est, licet effectus sit temporalis.
Item quod actio Dei non est aliud quam eius velle & intelligere, nec aliqua eius actio exterior ponenda est, quia ipse dicatur formaliter agens, nisi dicatur respectus eius ad creaturam, vel respectus creaturae ad ipsum. Tunc cum arguens solutionem istam conatur euertere, responsionem in arguendo datam impugnando.
Dico quod solutio ista non consir mat, sed potius suum destruit propositum. Et cum dicit, quod contradictio est, quod creatio sit in actu &c. Dico quod verum est, sed illa contradictio non sequitur ex ista responsione. Licet enim dicat quod creatio actiua sit Deus vel diuinum velle, & quod diuinum velle aeternum, non tamen sequitur quod aeternaliter Deus, vel diuinum velle sit, aut fuerit creatio. sed est fallacia figurae dictionis, qua mutatur quid in aliquid sic arguendo. Diuina essentia fuit aeternaliter, sed creatio petri vel mundi est diuina essentia, igitur creatio mundi fuit aeternaliter, quia creatio mundi dicit d uinam essentiam respectiue, non absolute, vt supra patuit Cum etiam dicitur in argumento, quod nulla actio sic est libera &c. quod actionem voluntatis non necessario sequitur effectus pro eadem mensura in creaturis, vbi ex antiqua volitione nouus effectus sequitur scilicet motus in alijs potentijs. Et multominus in Deo, cuius actio quo ad sui absolutum nulla eadem mensura mensurari potest, qua eius effectus, vt declaratum est ex dictis Alberti.
Ad confirmationem ibidem factam dicitur, quod quando aliquis effectus a Deo volitus ponitur nouiter in actu, non interuenit alia actio ex parte Dei vltra eius aeternum velle, quae effectum aeliciat, licet consurgat noua habitudo actionis aeterne ad eius tenporalem effectum. Nec tamen sequitur, quod effectus ille non debeat plus poni in illa mensura quam in praecedentibus, quia causa illius disposuit effectum poni solum in tali mensura, & non in alia. Effectus autem Dei consequitur modum dispositionis voluntatis diuinae, & non modum essendi eiusdem, quia vt sic est effectus proprius voluntatis, dum ponitur illud quod & quale & quantum, & quando disposuit Deus. Et quod istud argumentum sit sophisma. patet. Nam sicut tu arguis quod ex diuino velle aeterno non potest sequi nouus effectus nisi ponatur praeter diuinum & aeternum velle aliqua actio noua, ita arguam contra te, quod illa noua actio non potest nouiter esse a Deo per suum aeternum velle, nisi per aliquod medium inter diuinum velle & illam actionem. Quaeram enim sicut tu quaeris, vnde est quod ab illo aeterno velle ponatur in esse talis actio in hoc instanti, & non prius. Si dicas, quia Deus hoc ab aeterno disposuit quod in hoc instanti aliquid sequatur a sua omnipotenti voluntate, ita dicam in propoposito.
Sciendum etiam pro praedictis, quod ista propositio concedi posset secundum aliquos, creatio actiua Petri fuit ab aeterno, licet ista non sit concedenda, ab aeterno fuit creatio actiua Petri. Quia secundum quod dicit Sanctus Thomas 3. sent. distin. 22. q. 1. arti. 2. Ad veritatem locutionis requiritur & sufficit, quod praedicamentum secundum se totum conueniat subiecto. Sufficit autem quod conueniat ei ratione suppositi, licet non conueniat ei quantum ad omnia per suppositum importata, vel connotata. Vnde ibidem concedit, quod demituato Christo, haec est vera, iste homo est vbique, licet ista sit falsa. Christus est homo vbique.
Item ibidem dicit, quod termini in praedicato positi tenentur formaliter, non autem positi in subiecto. Et hoc est quod dicunt logici, quod praedicatum suam formam appellat, non autem subiectum. Vnde non est repudiandus tractatus de appellationibus logicis, quia ad multa valet, potissime ad argumenta Aureoli.
Item tractatus de fallacijs, quia ex illis apparet solutio argumentorum eius contra Sanctus Thomas in multis locis. & similiter idem ponit distin. 32. de ista. iste homo incaepit esse &c. Sic in proposito ista potest concedi, creatio Petri vel mundi fuit ab aeterno, quia ad huiusmodi veritatem sufficit, quod istud praedicatum ens ab aeterno conueniat isti subiecto creatio Petri, quantum ad illud, pro quo supponit scilicet diuinum velle, licet non quantum ad aliud, quod conotatur vel apponitur. Sed ista est falsa, aliquid ab aeterno fuit creatio. Petri, quia non totum quod importatur per praedicatum, conuenit subiecto ab aetemo. Si cui autem non placet concedere dictas propositiones dicatur quod regula Sanctus Thomas solum tenet in concretis, non autem in abstractis. Nam abstractum non praedicatur de aliquo, nec econtra, si praedicatum dicat aliud secundum rem in suo significato quam dicat subiectum, vel econtra. Vnde ista non conceditur, sortes est humanitas propter causam praedictam, & isto modo loquendi vtar in sequentibus. Vnde Sanctus Thomas 1. sen. di. 14. q. 1. art. 1. ad quintum dicit Nullum coniunctum potest affirmari, nisi pro vtraque parte, sed negari potest pro altera tantum, sicut patet in veritate & falsitate propositionis copulatiuae. Et quia temporale includit in se quandam negationem cum affirmatione scilicet aliquando esse, & aliquando non fuisse. Aeternum autem tantum importat affirmationem essendi, ideo coniunctum non potest dici aeternum nisi vtrunque sit aeternum, temporale autem dici potest etiam si alterum tantum sit temporale. Sicut creator importat diuinam operationem, & connotat effectum in creatura actualiter, ratione cuius Deus non dicitur creator ab aeterno, sed ex tempore. Haec ille. Vnde vt ibidem dicit. Processio temporalis spiritus Sancti. licet sit ipsa processio aeterna spiritus sancti tamen dicitur temporalis propter respectum temporalem quem addit super aeternam processionem. Similiter in de veritate. quaest. 5. ar. 3. ad vndecimum sic ait. Creatio, missio, & huiusmodi important productionem alicuius temporalis effectus. & ideo ponunt tmpalem effectum esse, & propter hoc oportet esse temporalia, quamuis in se aliquid aeternum includant. Haec ille.
Ad secundum dicitur, quod illud velle diuinum, quod dicimus actionem creationem, est velle imperij, & executio voliti & imperati. Nec ibi dicitur executio ab imperio nisi proquanto executio vltra diuinum velle includit respectum ad effectum temporalem in actu. Secus autem est in nobis, vbi velle non sufficit moueri immediate, nisi potentias in eadem essentia animae colligatas. Sed diuinum velle est aequae potens & efficax, sicut quaecunque potentia executiua immediate motiua materiae exterioris. Et cum dicit arguens, quod si Deus exequatur illud velle aut imperium, tunc habet quod ibi est actio distincta a volitione. Dico quod falsum est. Nam sicut dictum est, actio exterior non est nisi ad supplementum imperfectionis actus interioris, quae imperfectio procul est a diuino velle.
Ad tertium dicitur, quod illud diuinum velle quod ponitur actiua creatio, non determinatur ex natura rei plus ad hoc volitum creatum quam ad suum oppositum, sed Deus ordine suae sapientiae libere se determinauit ab aeterno ad hoc volendum, & non illud. Et ad probationem ibidem factam dicitur sicut alias dictum fuit in 1. dist. 45. quod in Deo non potuit esse aliud velle quam fuerit in eo. Potuit tamen velle eius aeternum esse respectu alicuius obiecti secundarij, respectu cuius non fuit, immo respectu oppositi. Et ideo cum sic arguitur. Quicquid potuit esse in Deo, aeternaliter fuit in Deo, sed velle hoc esse, puta Iudam saluari, potuit esse in Deo aeternaliter, igitur hoc fuit in Deo, est fallacia figurae dictionis, quia mutatur quid in ad aliquid. Ad quartum dicitur, quod licet diuinum velle sit actiua creatio, non tamen ab aeterno fuit actiua creatio, vt dictum est. Sicut enim Deus incaepit esse creator, ita diuina actio incaepit esse creatio propter nouitatem respectus & effectus connotati, & ideo non oportet, quod Deus fuerit aeternaliter creans. Sed si dicatur, ex quo eius actio est aeterna, sequitur quod aeternaliter fuerit agens.
Dico quod consequens potest concedi, quia Deus fuit aeternaliter volens & intelligens, velle autem & intelligere est operari Vnde concedo, quod Deus ab aeterno fuit agens & operans actione immanente, non autem operatione transeunte. Et adhuc magis communiter conceditur Deum operari ab aeterno quam facere ab aeterno. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. arti 17. ad duodecimum sic ait Deiactio est aeterna, cum sit eius substantia, dicitur autem incipere agere ratione noui effectus, qui ab aeterna actione consequitur dispositionem voluntatis, quae intelligitur quasi actionis principium in ordine ad effectum, Haec ille.
Et ibidem ad trigesimum sic dicit. Ex parte ipsius Dei facere non importat aliquid, quod sit aliud quam suum dicere. Non enim actio Dei est accidens eius, sed eius substantia. Sed facere importat effectum actualiter existentem in propria natura, quod per dicere non importatur. Haec ille.
Ex quibus apparet, quod ista non conceditur, Deus faciebat ab aeterno, sed ista concedi potest Deus agebat ab aeterno. Et si conceditur quod Deus incaepit agere, hoc erit ratione noui effectus. Causa autem huius est, quia sicut dicit Sanctus Thomas tertio sen. distin. 35. q. 1. articu. 1. Agere proprie loquendo est operatio a voluntate elicita vel imperata in ipso operante consistens, non in materiam exteriorem transmutandam transiens, quia illa dicitur proprie facere. Eandem sententiam ponit 3. sen. distin. 13 in expositione litterae dicens. Facere proprie est actus rei transiens in materiam exteriorem. Vnde phylosophus dicit. 6. ethic. artificialia esse factibilia, & sic Deus non fecit aliquid ab aeterno, sed operatio dicitur quilibet actus rei etiam si exterius non transeant, sicut intelligere est operatio intellectus, & potest esse sine motu. Vnde philosophus dicit. 7. Ethicorum, quod Deus vna simplici operatione gaudet. Et per hunc modum Deus ab aeterno res operatur, sicut artifex cogitando formas artificialium. Haec ille.
Sic igitur patet, quod concedi potest, quod Deus sua actione aeterna fuit aeternaliter agens, & sua aeterna operatione fuit operans, & operabatur. Et tunc cum infertur, igitur res productae & operatae erant aeternae, negatur consequentia. Non enim agere immanens infert agi, nec operans operatum, sed solum agere actione transeunte, quae dicitur factio. Et ad probationem consequentiae dicitur, quod licet ad omne producere sequatur produci aliquid, non tamen ad omne agere sequitur agi. Vnde producere addit super agere habitudinem ad aliquid sequens ex actione, vel terminans actionem, sicut facere addit similiter, & ideo licet concedatur, quod Deus aeternaliter operatur & agit, non tamen quod aeternaliter producat, vel faciat creaturam.
Ad quintum dicitur, quod peccat per fallaciam figurae dictionis, quia deductio argumenti in hoc consistit. Nihil potest separari a passiua productione secundum esse, quod non potest separari ab illa secundum intelligi a productione eius passiua, igitur nec secundum esse, constat autem, quod ibi mutatur quid in ad aliquid. Tamen pro materia argumenti dico, quod productio actiua vt productio actiua non separatur in esse a productione passiua, quia licet diuina essentia sit ab aeterno, non tamen essentia diuina aeternaliter fuit productio actiua creaturae, quia productio actiua Petri licet dicat in recto solum diuinam essentiam, tamen in obliquo dicit respectum ad positionem Petri, & ille respectus non est aeternus. Et ideo non dicitur, quod ab aeterno sit actiua creatio plusquam passiua creatio, imo vtrunque est temporale, sicut supra dictum est de missione temporali spiritus scilicet. Nec productio actiua plus est aeterna quam prodnctio passiua, licet concedi posset, quod actiua creatio vel productio fuit ab eterno quantum ad aliquid, quod importat in sui ratione scilicet diuinam actionem. Posset etiam dici, quod illa maior est falsa, quaecunque sunt inseparabilia secundum intelligi &c. Quod manifeste patet in relatiuis secundi modi, quorum vnum est in rerum natura, & aliud non, cuiusmodi sunt scientia & scibile. Nam respectus scibilis ad scientiam nihil est in rerum natura, respectus autem scientiae ad scibile est realis. Et consimile est de respectu Dei ad creaturam. Item patet falsitas, quia prius tempore & posterius tempore sunt in separabilia secundum intelligi, non tamen secundum esse.
Ad sextum negatur minor. Nulla enim diuina operatio aut actio qua formaliter agit, aut operatur est transiens in passum, sic quod in passo formaliter recipiatur, cum eius agere sit eius velle & intelligere, quae sunt actiones immanentes. Sed concedi potest, quod diuina actio dicitur quandoque transiens propter respectum rationis ad realem effectum in creatura, sicut creatio, conseruatio, & huiusmodi, quae dicunt diuinam actionem cum respectu ad creaturas in propria natura terminatum. Ad dictum vero philosophi respondetur, quod Ariles loquitur de actione quae est praedicamentum, & de actione exteriori, quae est cum moin vel mutatione, immo est motus vel mutatio. Talis enim actio praedicamentalis, & quae est motus, est subiectiue in passo, diuina autem actio non est motus nec mutatio, licet causet motum & mutationem. Vnde Sanctus Thomas 2. contra Gentiles cap. 16. Materia comparatur ad agens sicut recipiens actionem, quae ab ipso est. Actus enim quiest agentis vt a quo, est patientis vt in quo, materia igitur requiritur ab aliquo agente, vt recipiatur actio ipsius. Ipsa enim actio agentis in patiente recepta est actus patientis, & aliqua in choatio formae in ipso. Deus autem non agit aliqua actione, quam necesse sit in aliquo recipi, quia sua actio est sua substantia. Haec ille.
Et ista potissime vera sunt de actione, quae est creatio vel conseruatio. Ad septimum dico sicut ad 4. sumendo enim agere pro facere, vel producere, negatur maior, nisi intelligatur de actione transeunte modo statim exposito. Sed tunc concessa maiore, negatur minor. Quia licet diuina essentia sit ipsa actio, qua Deus facit & producit res, & ad illum sensum dicatur actio transiens, non tamen ab aeterno habet rationem actionis illo modo transeuntis, sed tantum ex tempore. Sumendo autem agere vel operari pro vt distinguuntur contra facere, conceditur quod ab aeterno Deus operatur & agit. Vnde Auguuius super gene. dicit sic. Quatuor modis operatur Deus 1. in verbo omnia disponendo. 2. in materia informi quatuor elementorum eam de nihilo creando. 3. per opus sex dierum varias distinxit creaturas quarto ex primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, sed notae saepius reformantur ne pereant. Haec ille.
Ex quo patet, quod iuxta primum modum operandi concedi potest, Deus ab aeterno operatur & agit scilicet disponendo in verbo suo, quae per tempus facturus est. Sed vtrum concedi debeat, quod Deus eternaliter agat vel operetur res.
Dico quod sic secundum Albertum, licet tamen concedatur, quod Deus illo modo ab aeterno operatur, nullo modo tamen potest concedi, quod ab aeterno creat, quia non aeque potest distingui de creare, & de hoc quod est operari, quia creatio dicit respectum ad effectum actu existentem extra Deum. Et cum dicit arguens. Quia si creatio est diuina essentia, ergo ab aeterno fuit Deo coniuncta. Responsum est prius, quod consequentia non valet, nisi intelligatur consequens de creatione quantum ad absolutum quod importat, sic enim consequens est verum. Multi tamen concederent, quod creatio fuit aeternaliter in Deo. Et si inferetur, igitur in Deo fuit aeternaliter creatio. Negarent consequentiam, quia dicerent ib esse fallaciam consequentis, arguendo a magis amplo ad minus amplum. Vnde arguens videtur totaliter ignorare capitulum de appellationibus quasi in 15. argumentis contra primam conclusionem, immo quasi in omnibus argumentis istius conclusionis, supponendo istam consequentiam, creatio est diuina essentia, igitur sicut in Deo aeternaliter fuit diuina essentia. ita in Deo aeternaliter fuit creatio, vel productio, vel executio effectus, quam consequentiam constat nullius esse potederis, aut momenti. Et hoc quod dico ad septimum intellige per totam conclusionem, ne oporteat nugare, vel idem petere.
Ad octauum negatur minor. Licet enim diuina actio ponat effectum nulla alia actione vel executione requisita media inter diuinam voluntatem & effectum, non tamen sequitur, quod in eadem mensura ponatur effectus, in qua ponitur actio, quia ex actione non sequitur effectus nisi secundum modum formae, quae est principium actionis, quae quidem forma vel agit secundum quod est, vel secundum quod disponit. Et hanc solutionem ponit, Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. art. 15. ad 18. & ar. 17. ad sextum.
Item in de veritate. q 3. & 3. ar. 5. Item 1. parte q. 46. ar. 1. ad decimum vbi sic ait. Posita actione sequitur effectus secundum aexigentiam formae, quae est principium actionis. In agentibus autem pervoluntatem quod conceptum est & praediffnitum accipitur vt forma, quae est principium actionis. Ex actione ergo Dei aeterna non sequitur effectus aeternus, sed qualem Deus voluit, vt scilicet haberet esse post non esse. Haec ille. Dico igitur, quod actio diuina est actio diuinae voluntatis, & diuini intellectus, vnde talis actio ponit effectum talem, & tantum, & in tali tempore, sicut disposuit voluntas & intellectus diuinus, arguens autem procedit de actione formae, quae agit secundum modum sui esse.
Item hoc argumentum sicut praecedens deficit, quia supponit, quod ex dictis nostris sequatur, quod diuina essentia fuerit executio, aut creatio ab aeterno. Nos autem hoc non dicimus, sed quod essentia diuina ex tempore est creatio & factio, & executio actiua, ideo frustra laborat. Ad nonum negatur maior, nisi loquendo de operatione, quae est actus & perfectio passi. Illa enim non relinquit effectum in potentia, sed ponit illum in actu mox vt ipsa posita est. Actio autem immanens in agente & non transiens subiectiue in passum non necessario pro omni mensura, qua est, ponit effectum in actu, sed tantum in mensura praeconcepta, quia solum pro illa mensura est eius executio & creatio, non ante pro alijs. Vlterius dicitur, quod posita actione diuina cum respectu ad effectum, necesse est effectum poni necessitate suppositionis, non autem absoluta necessitate.
Item si argumentum aliquid valet, non aliud concludit, nisi quod diuina essentia sumpta fine omni respectu, non habet rationem productionis alicuius effectus exterioris, quod verum est, non autem quin ipsa sumpta cum tali respectu habeat rationem huiusmodi productionis. Vnde procul dubio omnia ista argumenta peccant per fallaciam figurae dictionis, si bene inspiciantur. Ad decimum patet per idem, quia vel arguens loquitur de actione, quae est perfectio passi, & tunc maior est vera, sed nihil est ad propositum. Si autem loquitur de actione immanente secundum rem, tunc dicitur, quod posita tali operatione in actu quo ad suum absolutum tantum, non est necesse statim poni effectum. Si autem ipsa sit posita in actu, tam quo ad suum absolutum quam quo ad habitudinem, quam superaddit productio vel executio, dico quod mox ponitur effectus Dei aut actio, vel potius actiua creatio est aeterna, quo ad primum non autem quo ad secundum.
Item dico ad omnia ista, quod posita actione Dei illo modo, quo actio vel productio. 2. efectus statim ponit .a. effectus, sed diuinum velle vel diuina essentia non est productio .a. effectus ab eterno sed ex tempore, tunc scilicet tantum quando. 2. effectus ponitur in actu.
Ad vndecimum dico, quod executio dicit duos scilicet diuinam actionem & habitudinem eius ad effectum in actu, est enim executio quasi effectus extra secutio. Et ideo non dico, quod simul stent, effectum non esse, & creationem vel executionem esse, immo vnum infert aliud, cum hoc tamen stat, quod diuina essentia, quae est aeterna, sit executio nouiter, & ex tempore alicuius temporalis effectus. Et si arguitur sic. Aeternalidiuina essentia, sed illa executio est diuina essentia, igitur aeternaliter fuit illa executio. Dicitur quod argumentum non valet, sed est fallacia figura dictionis, vt sepe dictum fuit. Sunt etiam plures alij dicentes, quod est defectus in huiusmodi consequentijs, cum dicitur. Productio vel creatio fuit ab aeterno diuina essentia, igitur diuina essentia fuit ab aeterno creatio, puta fallacia aequiuocationis, quia creatio respectu huius praedicati fuit, est aequiuocum scilicet ad id quod nunc est, & ad id quod prius fuit creatio, sicut dicit. Aristotele in elenchis de ista, laborans sanabatur.
Ad duodecimum negatur minor. Dico enim quod non solum diuina volitio, immo mea volitio est productiue transiens in aliud ab illo, a quo elicitur scilicet a voluntate. Nam in me volitio mouet intellectum & alias potentias, quia ipsa licet sit operatio de genere qualitatis, habet tamen habitudinem originis respectu motus intellectus, & aliarum potentiarum, & membrorum. Et si voluntas mea non esset consequens animam quae est forma corporis, sed esset voluntas alicuius substantiae nulli corpori colligate, ipsa suo imperio moueret non solum membra corporis sicut facit actiue immo corpora exteriora, sicut faciunt substantiae separatae saltem prima, quae est Deus. Ad decimumtertium dico, quod velle facere aliquid, quod habet pro principaliobiecto factionem, non est illa factio quae est eius obiectum, inquantum tale velle, sed nihil prohibet quin velle aliquid sit facere illud secundum rem, licet facere addat respectum ad effectuu in actu, quem non addit velle. Cum autem dicitur quod voluntas, vel actus voluntatis non producit suum obiectum.
Dico quod hoc falsum est, si intelligatur vniuersaliter. Sicut enim scientia & cognitio practica, vel forma artificis est causa sui obiecti, ita volitio aliqua est causa suiobiecti, cum scilicet obiectum est operabile a volente potissime in tali volente, cuius potentia est omnipotentia, & velle & posse sunt idem. Vnde arguens manifeste petit, quod est in principio, quod nullum velle sit facere.
Item imperfectionem repertam in creaturis refundit in Deum. Item vult vniuocare diuinum velle cum velle creato, im. mo plus imperfectionis attribuit volitioni diuinae quam creatae. Ad decimumquartum negatur minor. Non enim repugnat rationi volitionis, quod sit immediate productiua alicus extrinseci, vt saepe dictum est, cum. Aristeles tertio de anima ostendat, quod virtus motiua animalis est appetitus, & cognitio. vnde Commentator ibidem commento 52. dicit sic. Iam apparuit ex sermone, quod talis virtus animae, quae compraehendit rem & desiderat ipsam est virtus mouens animal, & Commento. 48. dicit sic. Apparet ex hoc quod diximus, quod agens motum est duo, scilicet intellectus & desiderium, aut imaginatio, quae est similis intellectui.
Idem ponit Commentis 49. & 50. Idem ponit 9. metaphysi. Commento. 10. Ad decimumquintum negatur maior. Non enim oportet quod omne velle imperij sit alius actus ab actu executionis, nisi vbi voluntas propto suam imperfectionem non potest sequi sine corpore, cuialligatur, vt est in nobis, vbi voluntas radicatur in essentia animae, quae est actus corporis, nec potest naturaliter mouere immediate aliquod corpus, nisi corpus sibi coniunctum. Alia autem corpora non mouet, nisi mediante corpore quod informat, secus est in substantijs separatis praesertim in Deo.
Item si illa maior alicubi posset habere veritatem, potissime hoc esset in tali natura, quae per aliam potentiam vult, & per aliam exequitur, hoc autem non oportet somniare in Deo. Et cum dicit arguens, quod actus quo exequuntur illud, quod est imperatum, est inferior volitione, & transiens in materiam exteriorem &c.
Dico quod vbi potentia volitiua est alia a potentia executiua & obediente, illud quod dicit haheret colorem, sed non in proposito. Rursus dicitur, quod etiam in nobis illud veritatem habet, vbi voluntas mouet corpora exteriora. Sed loquendo de motu corporis animalis dicitur, quod actus appetitus sensitiui, vel actus voluntatis est actiua motio interior membrorum & executio. Et si dicatur quod non, sed solum potentia motiua affixa organo corporali. Dicitur quod potentia illa quae est affixa organo dicitur motiua, non quia motum principaliter efficiat, sed quia reddit membra ad motum habilia & obedientia appetitui, vt vult Sanctus Thomas 1. parte, quest. 78. art. 1. ad quartum. Patet igitur ex dictis, quomodo actio Dei secundum rem non est aliud quam diuina essentia, licet in sui ratione dicat respectum. Et licet hoc sit superius multipliciter probatum ex dictis. Sanctus Thomas tamen ex abundanti alia adducuntur. Sanctus namque Thomas de potentia Dei. quaest. quinta art. tertio ad sextum sic dicit. In actione Dei, quae res producit, est duo considerare scilicet ipsam substantiam operationis, & ordinem ad effectum. Substantia quidem diuinae operationis cum sit diuina substantia aeterna est, nec potest non esse, ordo autem ad effectum dependet ex diuina voluntate. Ex qualibet enim actione facientis non sequitur effectus, nisi secundum exigentiam principij actionis, secundum enim modum caloris, ignis calefacit. Vnde cum principium factorum a Deo sit voluntas Dei, secundum hoc in actione Dei est ordo ad effectum. Et ideo quamuis actio Dei cessare non possit secundum suam substantiam, ordo tamen ad effectum cessare posset si Deus vellet. Haec ille.
Item secundo senten. distin. 1. quaest. 1 arti. 5. ad vndecimum. Duplex est agens, quoddam per. necessitatem naturae, & istud determinatur ad actionem per illud, quod est in natura sua. Vnde impossibile est, quod incipiat agere, nisi per hoc quod educitur de potentia essentiali vel accidentali in actum. Aliud est agens per voluntatem, & in hoc distinguendum est, quia quoddam agit actione media, quae non est essentia ipsius operantis, & in talibus non potest sequi effectus nouus sine noua actione, & nouitas actionis facit aliquam mutationem in agente, prout est exiens de ocio in actum, vt dicitur secundo de anima. Quoddam vero sine actione media vel instrumento, & tale agens est Deus, vnde suum velle est sua actio, & sicut velle suum est aeternum, ita & actio. Non tamen sequitur effectus nisi secundum formam voluntatis, quae proponit sic facere. Et ideo non exit de potentia in actum, sed effectus, qui erat in potentia agentis efficitur actu ens. Haec ille.
Ad primum Gregorij contra eandem conclusionem dicitur negando minorem. Et ad eius probationem dicitur, quod non omnis potentia actiua est principium sui actus, nisi taliter actiua, quod etiam sit passiua vel receptiua motus, & realis relationis ad motum. Sed potentia actiua, quae nullo modo est passiua, non oportet quod sit principium sui actus, sed est suimet actus, sicut est in Deo. Conceditur tamen, quod omnis potentia actiua est principium sui actus, vel termini actus, vel effectus suiactus. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei quaest. 1. art. 1. ad 1. Potentia non solum est principium operationis, sed etiam effectus, vnde non oportet, quod si potentia ponatur in Deo, quae sit effectus principium, quod essentiae diuinae, quae est operatio, sit aliquod principium. Vel dicendum est melius, quod in diuinis inuenitur duplex relatio. Vna illa scilicet qua personae adinuicem distinguuntur vt paternitas & filiatio, alias personae diuinae non realiter sed ratione distinguerentur, vt Sabelius dixit Alia est rationis tantum, quae significatur cum dicitur, quod operatio diuina est ab essentia diuina, vel quod Deus operatur per essentiam suam. Praepositiones enim quasdam habitudines designant. Et hoc ideo contingit, quia cum attribuitur Deo operatio secundum suam rationem, quae requirit aliquod principium, attribuitur etiam ei relatio existentis a principio, vnde illa relatio non est nisi rationis tantum. Vnde licet essentia diuina non habeat aliquod principium, nec re, nec ratione, tamen operatio diuina habet aliquod principium secundum rationem. Haec ille. Consimile ponit prima parte, quaest. 25. articu. 1. ad 3.
Ad 2. dicitur, quod minor est falsa. Et ad dictum Damastcs dicitur, quod Damastcu loquitur de creatura, & non de creatione, licet creaturam vocet creationem. Vel si loquitur de creatione actiua quod tamen non credo, tunc distinguendum est. Nam secundum dictum est in tali creatione potest considerari ipsa substantia operationis, quae est diuina essentia, & potest ibi considerari relatio. Quo ad secundum intelligendus est Damascenus non quo ad primum, quia ille respectus non est coaeternus Deo, sicut nec terminus illius respectus. Potest etiam dici vt prius, quod creatio est opus Dei, & quid temporale, non quo ad substantiam operationis, sed quo ad eius terminum vel effectum. Vlterius ad argumenta, per quae nititur probare, quod creatio passiua non sit aliquid distinctum a substantia, quae creatur: respondendum est, & ad primum dicitur, quod creatio qua creatur angelus est creatura, generaliter sumendo nomen creature pro omni alio a Deo. Et dico quod ipsa creatur vel potius concreatur se ipsa, & non per aliud a se formaliter. Nec est simile de angelo, quia angelus est proprie creatura, & illud quod proprie creatur, non sit relatio, immo potius se habet, vt quo aliquid creatur. Similiter non est simile de absoluto & relatiuo. Nam absolutum non est seipso formaliter ad aliud sicut relatio, & ideo indiget aliquo respectu a sedistincto, quo referatur ad Deum, ac per hoc creatione distincta a se, quae non est nisi relatio dependentie ad Deum cum quadam nouitate essendi. Vnde sanctus Thomas de potentia Dei. q. septima articu. nono. ad secundum inquit. Relationes ipsae non referuntur ad aliud per aliam relationem, sed per se ipsas. Quia enim essentialiter relationes sunt, essentialiter referuntur, non autem est simile de his, quae habent substantiam absolutam, ideo non sequitur processus in infinitum. Haec ille.
Consimile ponit prima parte. q. 45. arti. tertio ad secundum Creatio (inquit) passiue sumpta est in creatura, & est creatura, nec tamen oportet quod alia creatione creetur, quia relationes cum hoc ipsum quod sunt ad aliud dicantur, non referuntur per aliquas alias relationes, sed per seipsas. Haec ille.
Ad confirmationem negatur antecedens. Nec valet eius probatio, vt dictum est, quia non est simile de relatiuis, & absolutis. Vnde quia ille modus arguendi est ta conueniens isti arguenti, quod fere in omni materia armat se de ipso, ipsum ad multa deducit inconuenientia manifesta & inopinabilia quo ad antiquos philosophos & theologos. Quia sicut arguit in proposito, ita posset arguere, quod forma non sit aliud a materia, sed quod ipsamet materia sit actu se ipsa. Quia ex quo est aliquid in entibus, quod est actu seipso, & non per aliud supperadditum, puta forma, eadem ratione debet poni, quod ipsa materia est actu seipsa, & non per aliud superadditum, & sic de multis alijs, vt puta quod omne ens est substantia. Item per istud medium negat relationem esse aliud ab absolutis, & multa alia concludit absurda, sicut pater suus Ocham, Adam, & caeteri terministae.
Ad secundum dico, quod illud argumentum est contra quemcunque, siue ponatur quod creatio sit accidens creaturae, siue sit ipsamet creatura, quia tunc eodem modo quaereretur, quod si creatio est ipsamet substantia creata, sequitur quod quandocunquae creatura est ipsa creatur. Dico ergo quod licet creatio passiua sit accidens, quod durat quandiu est creatura, non tamen oportet, quod semper subiectum illius accidentis creetur, quia illud accidens non dicitur creatio nisi quandiu est in subiecto cum nouitate essendi & cum incaeptione. Illa autem nouitas non est nisi negatio praexistentiae vel praeteritionis. Et talis negatio non est in subiecto nisiin primo instanti sui esse, quia statim tollitur per suum oppositum. Quia quam cito creatura est in quolibet sequenti instanti, verum est dicere, quod prius fuit, & per consequens non est noua. Nec est possibile, quod in alio instanti sequenti Deus poneret vel conseruaret talem negationem, nisi faceret praeteritum nunquam fuisse. Vnde. Sanctus Thomas prima parte. q. 45. arti. tercio ad tertium Non oportet (inquit) quod creatura quandiu est, dicatur creari, quia creatio importat habitudinem creaturae ad creatorem cum nouitate quadam siue incaeptione. Haec ille. Multi tamen concederent, quod creatura semper quandiu est creatur, immo iste concedit.
Ad tertium dicitur, quod nullam rem absolutam posset Deus creare, quin concomitetur illam talis relatio media. Et cum dicitur, quod talis creatio non est accidens inhaerens, vel si sit, Deus poterit rem sine illo facere. Negatur hoc. Et ad dictum Augustini dico, quod loquitur de accidentibus communibus absolutis, non autem de proprijs, talis autem relatio est propria passio omnis essentiae creatae. Quia autem creatura non possit esse sine tali relatione hoc contingit, quia consequitur naturaliter ad productionem substantiae creatae. Vnde sanctus Thomas de potentia Dei. q. septima arti. nono ad quintum. Cum (inquit dicitur creatura immediate a Deo procedere, excluditur causa media creans, non tamen excluditur media relationis habitudo, quae tamen naturaliter sequitur ad productionem substantiae creatae, sicut ad productionem quantitatis sequitur habitudo aequalitatis vel inaequalitatis. Haec ille.
Item prima parte. q. 44. arti. 1. ad primum. Licet habitudo ad causam non intret diffinitionem entis, quod est creatum, tamen consequitur ad ea, quae sunt de eius ratione, quia ex hoc quod aliquid est ens per participationem, sequitur quod sit causatum ab alio. Vnde huiusmodi ens non potest esse, quin sit causatum ab alio, sicut nec homo quin sit risibiliter. Haec Sanctus Thomas Ad argugumenta quae tertio loco inducit Gregorius contra eandem primam conclusionem dicitur. Et ad primum quidem dico, quod si arguens loquitur de conseruatione actiua, illa est Deus, ac per hoc nullo modo conseruatur potissime quo ad subiectam ipsius operationis, quicquid sit de ordine operationis ad effectum. Si autem loquitur de conseruatione passiua, illa non est nisi relatio ad Deum conseruantem. Et sicut creatio passiua seipsa creatur, vel concreatur, & non per aliam creationem, ita dico de conseruatione. Nec valet huiusmodi improbatio, quia vt supra multotiens patuit, aliud est loqui de absoluto, aliud de relatione.
Ad secundum dico sicut ad tertium praecedens Licet enim Deus non indigeat aliquo medio ad conseruam dum creaturae substantiam, tamen ex hoc quod Deus conseruat substantiam effectiuae, oportet quod in creatura sit aliquid formaliter, quo formaliter dicatur conseruari & dependere a Deo. Vnde licet Deus possit creaturam se solo conseruare effectiue, non tamen formaliter, sicut nec albificare sine albedine.
Ad tertium negatur maior. Et ad probationem dicitur, quod conseruatio luminis a sole vel ab alio luminoso est quaedam relatio, quae quidem incipit in primo instanti productionis luminis. Sed pro illo instanti non habet perfecte rationem conseruationis, quia conseruatio dicit in recto talem relationem dependentiae, in obliquo autem dicit & connotat continuationem luminis in esse. Illa autem continuatio superaddit ad relationem dependentiae respectum rationis ad existentiam in priori mensura cum negatione interruptionis. Et ideo quia illum respectum & negationem non habuit in primo instanti productionis luminis, non dicitur conseruatio in illo instanti, sed in sequentibus instantibus. In 1. autem instanti dicitur productio, & sic argumentum non conciidit, quia arguens imaginatur, quod conseruatio luminis non producitur in 1. instanti luminis, sed post illud instans, que imaginatio falsa est.
Item illud argumentum est contra ipsum, quia nullus potest negare, quin conseruatio angelisit aliquid. Quaero igitur ab arguente, in qua mensura producitur illa conseruatio, vel in 1. instanti, vel post. & arguo sicut ipse arguit, & soluam sicut ipse soluet. Ad argumenta Scoti contra primam conclusionem respondendum est. Et ad primum quidem negatur minor. Quia dependentia ad Deum non vniformiter dicitur de quolibet alio citra Deum. Non enim proprie dicitur nisi de subsistentibus, sicut nec creari. Vnde. Sanctus Thomas prima parte q. 45. ar. 4. Creari(inquit) est quoddam fieri, fieri autem ordinatur ad esse rei, vnde illis proprie conuenit fieri & creari, quibus conuenit esse. Quod quidem proprie conuenit subsistentibus, siue sint simplicia sicut substantiae separatae, siue sint composita sicut substantiae materiales. Illi enim proprie conuenit esse, quod habet esse hoc, & est subsistens mn suo esse, formae autem & accidentia & huiusmodi non dueur entia, quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est, sicut albedo ea ratione dicitur ens, quia ea subiectum est album, vnde secundum philosophum accidens magis proprie dicitur entis quam ens. Sicut igitur accidentia & formae, & huiusmodi quam non subsistunt magissunt coexsntes quam entia, ita magis dotentem dici cocreata quam creata. Haec ille.
Et sicut dicit de creari, ita potest dici de dependere. Aut si fiat vis. Dicitur quod sicut creatio seipsa formaliter creatur, ita dependentia seipsa formaliter dependet, quia cum sit habitudo, seipsa refertur. Secus est de absolutis, quae hoc ipsum quod sunt, non sunt ad aliud, sed ad se. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. ar. 3. ad septimum. Relatio (inquit) creationis est creata non principaliter, sed secundario, sicut quid concreatum. Aduertendum tamen, quod in quodam opusculo, quod attribuitur sancto Thomas legitur, quod relatio creaturae ad Deum est quandoque substantia, vt cum substantia creatur, quandnquae vero est accidens, vt cum accidens creatur. Sed credo, quod Sanctus Thomas non fecit illum tractatum, aut si fecit, dicta ibidem alibi correxit, potissime in summa, quia ibi continetur testamentum eius, & vltima determinatio.
Ad secundum dicitur, quod illa relatio creationis & dependentiae ad deum potest dupliciter considerari. Vno modo inquantum est accidens, alio modo inquantum est via in substantiam, & acceptio essendi. Primo modo est posterior suo subiecto, secundo modo est prior, & quia istos duos modos inseparabiliter habet, ideo contradictionem implicat substantiam esse sine illa. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. arti. 3. ad tertium loquens de illa relatione sic dicit. Illa relatio est accidens, & secundum suum esse considerata prout inhaeret subiecto, posterius est quam res creata, sicut accidens subiecto intellecta & natura posterius est, quamuis non sit tale accidens, quod causetur ex proprijs principijs subiecti. Si vero consideretur secundum suam rationem prout ex actione agentis innascitur praedicta relatio, sic est quodammodo prior subiecto, sicut & ipsa diuina actio, quae est eius proxima causa. Haec ille. Et multa similia adducta sunt prius in responsionibus ad argumenta Gregorii.
Ad tertium negatur maior. Et ad probationem eius dicitur, quod imposibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse, non est sufficiens via concludendi illa, quibus dicta impossibilitas in est, esse idem realiter, vbi est essentialis dependentia vnius ab alio, vel necessaria, & naturalis sequela, vt patet de subiecto, & propria passione, de materia respectu formae, de essentia respectu esse. Cum autem dicit arguens, quod illa relatio non est prior natura tali substantia creata. Falsum est, vt prius dixi, licet non sit prior inquantum est accidens, sed inquantum innascitur ex actione agentis, & est quodammodo simul intellectu cum illa. Illo modo enim praecedit substantiam creatam, sicut & actio diuina.
Sciendum etiam, quod prioritas temporis, quam habet substantia respectu accidentis, non est intelligenda co modo, quo arguens dicit, quia scilicet sine contradictione potest esse substantia sine accidente, loquendo de substantia, quae apta est subijci accidenti, sed mens Aristotelis secundum Commento. septimo metaphy. Commento. 4. est haec. Substantia (inquit) est prior tempore, quoniam si accidens sit post corpus in quo est, manifestum est, quod illud corpus praecedit ipsum secundum tempus, & si fuerit ex accidentibus inseparabilibus a re in qua fuerit, tunc substantia subiecta ad rem illam praecedit illam rem, & accidentia sequentia ipsam, verbi gratia, quando subiectum, ex quo generatur ignis, est prius forma & calore ignis. Haec ille.
Ex quo patet, quod Aristoteles non vult ibi, quod quodcunque subiectum accidentis sit prius tempore ipso accidente, sed quod subiectum accidentis praecedit tempore illud accidens, vel saltem materia, ex qua fit illa substantia, praecedit illud accidens, & loquitur de substantia generabili & corruptibili. Vel forte mens Aristotes fuit, quod est aliqua substantia prior duratione omni accidente scilicet Deus, quicquid sit autem de accidentibus absolutis, tamen de relatiuis falsum est, quod substantia creata possit esse sine accidente relatiuo. In secunda parte huius articuli respondendum est ad argumenta contra secundam conclusionem. Et primo ad argumenta Aureolus per quem conatur probare, quod actio non sit motus.
Ad primum dico, quod solum probat, si tamen aliquid probat, quod non omnis actio praedicamentalis, de qua loquimur, est motus, aut fundata in motu stricte capiendo motum. Sed non ita stricte loquitur Sanctus Thomas sed potius nomen motus in proposito isto extendit se ad omnem mutationem subitam vel successiuam, in qua est exitus de potentia passiua in actum suum, vt patet primo sen. dist. 8. q. 3. ar. primo ad quartum. & eodem modo dico ad secundum tertium & quartum quod nihil concludunt contra nos nisi verbaliter.
Ad quintum negatur antecedens. & ad probationem dico, quod in proiectis tandiu remanent actio & passio, quandiu & motus. Sicut enim dic tm Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. ar. 11. ad quintum Instrumentum dicitur moueri a principali agente quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam. Vnde sagitta tandiu mouetur a sagittante vel proijciente quandiu manet vis impulsus proijcientis, sicut & genitum tandiu mouetur a generante in grauibus & leuibus quamdiu retinet formam sibi tradita a generante, vnde & semen tandiu intelligitur moueri ab anima generantis, quamdiu remanet virtus impressa ab anima. Oportet autem mouens & motum esse simul quantum ad principium motus, non autem quantum ad totum motum, apparet in proiectis. Haec ille. Ex quo apparet, quod proiectum semper mouetur a proijciente durante motu. & per consequens cum moueri sit pati, tandiu patitur motum, quamdiu mouens agit, quod expressius patet de anima, quae mouet semen, & non aliter quam agendo in semen, & hoc siue anima illa distet, vel forte non sit in medio illius motus. Vtrum quae enim illorum agit mediate in suum mobile, licet non immediate, sed mediante virtute impressa mobili suo &c Item istud argumentum est contra quencunque, potissime contra arguentem. Quia quaero ab ipso, an proiectum post proiectionem moueatur ab aliquo, vel a nullo. Si a nullo, ergo est passio sine actione, & moueri sine mouere. Si ab aliquo quod cunque illud sit, siue ipsum proiectum, siue aliud, hiabtur quod quandiu durat motus, durat aliqua actio, quia mouere est actio, vel necesario exigit illam, & sic patet, quod falsum est motum esse sine actione.
Ad sextum negatur consequentia, & ad probationem dicitur, quod illo casu posito bene potest assignari ratio, quare illud mobile mouetur ab vno mouente, & non ab alio, quia scilicet motus eius originatur ab vno illorum & non ab alio, sed talis origo actiua non est proprie actio transiens, sed est relato existens in mouente. Nos enim ponimus, quod actio & passio praedicamentalis sunt idem motus, vel saltem includunt eundem motum tanquam partem suae significationis. Sed actio dicit illum motum in patiente exitentem in recto, & vltra hoc importat in obliquo relationem existentem subiectiue in ipso mouente. passio vero dicit motum cum opposita relatione. Et ideo sanctus Thomas aliquando inuenitur dicere, quod actio est subiectiue in agente, non quidem quantum ad illud, quod dicit in recto, puta motum vel mutationem, sed quantum ad relationem, quam dicit in obliquo.
Ad septimum dico distinguendo maiorem. Illud enim quod est idem realiter motui, sic quod nullam aliam rem dicit nisi re motus in recto, aut in obliquo, non potest desinere esse nisi motus delinat esse. Sed tamen illud quod sic est idem realiter cum motu, quod licet dicat solum motum in recto, tamen dicit aliam rem obliquo, potest desinere esse, non desinente motu, quia secundum quod dicit sanctus Vgous de potentia dei q. 7. ar. 9. ad septimum. (Quandocunque aliquid, quod est de ratione rei tollitur, oportet quod res ipsa auserat.) Et exemplificat ibidem de relatione quomodo potest desinere esse & auferri dupliciter scilicet per sublationem sui fundamenti, vel per sublationem sui termini, & istud expressius ponit primo sen. distin. 26. q. secunda arti. primo ad tertium. Isto modo autem vltimo in sensu maioris actio est eadem motui, quia dicit motum in recto, & aliud in obliquo scilicet originem motus. Potest ergo esse quod desinente illa relatione originis motus, qui erat subiectiue in agente desinat esse actio non quo ad illud, in quo erat eadem motui, sed quo ad illud, quod supperanddit ad motum. Vnde potest dici esse eadem realiter motui, & distincta realiter a motu. Et potest dici esse subiectiue in mobili, & potest dici esse subiectiue in mouente, & hoc secundum diuersa, quae sunt de ratione eius in recto, vel in obliquo.
Ad octauum dico, quod illae habitudines scilicet exitus & effluxus realiter distinguuntur, sed neutra illarum est proprie actio vel passio praedicamentalis, licet vna illarum sit de ratione actionis, & a. ia de ratione passionis. Actio enim & passio non dicunt purum respectum, sed absolutum cum respectu.
Ad nonum dicitur, quod quiditas vno modo accipitur pro essentia rei, quae praedicatur in quid, alio modo sumitur pro conceptudiffinitiuo rei. Ipse enim conceptus rei est quiditas rei in esse intelligibili, tunc dico, quod maior argumenti est vera capiendo quiditatem primo modo, sed ad illum sensum negatur minor, nec Commentator ad illum sensum loquitur. Si autem secundo modo capiatur quiditas, tunc maior est falsa, & minor vera & quod iste sit sensus Commentatoris patet nam 3. phy. commento. 18. sic dicit. Necesse est vt motus sit eadem perfectio vtriusque scilicet motoris & moti, non quod mouere sit aliud a moueri omnibus modis scilicet aliquid existens in essentia motoris, quemadmodum motus est in essentia moti. Actio enim motoris quae est mouere, est eius non in eo. Haec ille.
Et subdit, actio agentis & patientis est vna in subiecto, & duo in diffinitione. Et post. Non est eadem diffinitio ascensus & descensus, licet ambo sint idem secundum subiectum: & simile est de motore & de moto: quoniam actio facta inter illa est eadem: sed in respectu alterius dicitur mouere: & in respectu reliqui dicitur moueri.
Item commento. 21. dicit sic. Non est inopinabile: quod actio agentis sit in alio: est enim manifestum per se: quod doctrina est actio docentis: & est in addiscente. Et commento. 20. Actio & passio sunt vnum secundum vnum modum: & diuersa secundum alium modum: & hoc conuenit ei: quod est manifestum per se. sunt enim idem secundum subiectum: & diuersa secundum diffinitionem. Haec ille.
Vnde Commentator in toto illo tractatu diuersa secundum quiditatem vocat diuersa secundum diffinitionem. Eadem autem secundum subiectum. Aristoteles & Commentator consueuerunt dicere illa, quae sunt idem realiter: & idem dicunt in recto: vel pro eodem supponunt secundum alios. De primo namque patet. nam commento 22. dicit sic. Mouere & moueri non sunt idem secundum quiditatem: quare diffinitio eorum est diuersa. mouere enim est actio motoris in rem motam. moueri vero est passio moti a motore. Haec ille.
Vbi patet quod differre quiditatiue vocat differre diffinitiue. De secundo patet. nam quarto metaphy. commento tertio dicit sic. Vnum & ens aut significant idem omnibus modis scilicet diffinitiue & subiectiue: aut vtrunque conuertitur super alterum: & consequitur illud scilicet quod significant eandem naturam subiecti: & duas diffinitiones: vbi patet quod eadem secundum subiectum intelligit illa: quae sunt idem realiter, & quae predicantur de eodem subiecto logico: non quod sint in eodem subiecto physico: sicut albedo & dulcedo in lacte. nam ens & vnum non sunt illo modo in subiecto. Dico tamen conformiter ad praemissa, quod actio & passio possunt dici differentia secundum quiditatem: quia dicunt diuersas res in obliquo: licet in recto dicant idem, & hoc est secundum alium modum loquendi dicere, quod supponunt pro eodem, licet connotent diuersa: & secundum hanc distinctionem multae contradictiones apparentes in dictis philosophorum effugantur. Et similiter in dictis sancti Thomae. nam licet ipse teneat: quod actio & passio praedicamentalis sunt idem motus, & eadem res diuersimode diffinita: tamen aliquando tenet: quod actio & passio sunt diuersa accidentia, & in diuersis subiectis existentia: vt patet primo sententiarum dist. 8. q. 3. artic. primo ad quartum, & secundo sententiarum distin. 40. q. prima artic. 42. & secundo contra Gen. cap. 9. Scilicet illa controuersia sic soluitur. quia actio & passio praedicamentales sunt idem quantum ad id, quod dicunt in recto idest pro eadem re supponunt: sed differunt realiter, & subiecto quantum ad relationes: quas dicunt in obliquo: hoc est dictum quantum ad connotata.
Ad argumenta Scoti contra eandem conclusionem secundam respondetur. Et primo ad primum dicitur: quod effectus formalis est duplex: quidam scilicet a forma intrinseca: & quidam a forma extrinseca. Vnde sanctus Thomas primo sententiarum distin. 32. q. prima ar. primo dicit. (Secundum diuersam naturam generis diuersus est modus denominationis: quaedam enim genera secundum rationem suam significant vt inhaerens. sicut qualitas: quantitas: & huiusmodi. Et in talibus non fit denominatio nisi per formam inhaerentem quae est principium secundum aliquod esse substantiale & accidentale. Quaedam autem significant secundum rationem suam vt ab alio exiens & non inhaerens: sicut praecipue patet in actione. Actio enim secundum quod est actio significatur vt ab agente: vnde in genere actionis denominatur agens per id quod est ab eo: non per aliquid, quod sit principium agentis. Haec ille. Ex quo patet: quod vbi est denominatio ab aliquo, quod secundum suam rationem se habet vt exiens: non oportet in eodem esse formam denominantem, & eius effectum formalem, sumendo effectum formalem pro omni eo, quod dicitur tale vel tale ab aliquo forma: sicut aliquid dicitur agens actione, & docens doctrina.
Ad secundum dicitur: quod actio est vere producta si motus sit aliquid vere productum: quia sunt idem subiecto. & ideo illa proportio non potest obseruari inter agens & passum. Concedo tamen quod sicut in patiente est subiectiue passio quantum ad respectum: quem addit supra motum: ita consimiliter actio est in agente quantum ad respectum, quae dicit in obliquo scilicet originem motus, & causalitatem mouentis respectu motus.
Ad tertium dicitur: quod actio non est perfectio agentis, sicut subiecti, sed sicut principij elicitiui. & hoc loquendo de illo, quod actio dicit in recto. conceditur tamen: quod actio est perfectio agentis, etiam sicut subiecti quantum ad illud, quod dicit in obliquo scilicet relationem, eo modo quo relatio conceditur esse perfectio vel actus subiecti. Ad quartum dicitur, quod Aristoteles non intendit, quod semper actus & potentia sint eiusdem sicut subiecti, nisi loquendo de potentia passiua, & de actiua actione immanente, sed intendit, quod actus & potentia sunt eiusdem isto modo, quod scilicet illius est agere, cuius est posse agere, licet aliter actus sit agentis quoque potentia agendi, nam potentia agendi est eius, sicut inexistens. 11. Actus autem est eius sicut ab eo egrediens, aliter vana esset distinctio de actione transeunte & immanente. Ad quintum dicitur, quod secundum Sanctum Thomam tertio sententiarum distin. 20. q. 1. articu. quinto quaestiuncula secunda ad tertium (Opus operans iudaeorum Christum occidentium fuit simpliciter malum, sed passio quae est opus operatum est quidem simpliciter bona secundum quod est in patiente, quamuis possit dici mala secundum quid secundum quod est in actione illorum sicut in causa.) Haec ille. A simili dico loquendo de actione interiori ipsorum iudaeorum, ipsa fuit simpliciter mala, sed actio exterior inquantum erat in passo erat bona, sed fuit mala secundum quid scilicet in quantum erat in actione, & ex actione interiori iudaeorum, sicut in causa. Gregorius tamen dicit ad hoc argumentum, quod actus exterior non est peccatum, vel si sit peccatum, non tamen est peccatum illius, in quo subiectiue recipitur, sed illius a quo producitur, & hoc est, quod alij dicunt, quod crucifixio fuit in Christo subiectiue, sed in iudaeis imputatiue.
Ad sextum dicitur, quod actio & passio sunt oppositae quantum ad illud, quod est in eis formale & completiuum rationis eorum, & istae sunt habitudines & relationes oppositae. Et isto modo non sunt in eodem, sed in diuersis subiectis scilicet actio in agente, & passio in patiente, set quantum ad id, quod est materiale in eis scilicet motum, quem dicunt in recto, & pro quo supponunt non sunt oppositae, & isto modo sunt in eodem subiecto scilicet in passio.
Ad septimum dicitur, quod actio denominat passum quantum ad illud, quod est in passio de ratione actionis scilicet quantum ad motum, quae est actio & passio, per illum enim motum dicitur & denominatur mobile moueri formaliter. Sed quia non totum, quod est de ratione actionis est in passo, quia scilicet non formale actionis, ideo passum non denominatur agere per actionem sibi inhaerentem, sed solum agens, in quo est subiectiue relatio, quam actio importat in obliquo, & est quasi differentia formaliter completiua diffinitionis ipsius actionis.
Ad octauum negatur minor. non enim actio est purus respectus, sed est motus cum respectu, ita quod dicit respectum in obliquo, qui quidem respectus bene est in eodem subiecto cum suo fundamento scilicet potentia motiua vel actiua.
Ad nonum dicitur, quod relatio importata per esse ab hoc est formaliter completiua rationis ipsius actionis, cum quo stat, quod actio dicit aliud in recto praeter illum respectum scilicet motum, & pro illo supponit Ad decimum dico, quod Aristoteles intendebat, quod si Deus ageret nouiter, quod ipse ageret actione noua, actio autem est trasiens aut immanens, immanens autem est subiectiue in agente vel est eius substantia, transiens autem, licet non sit formaliter in agente dicit tamen relationem inexistentem agenti, vnde actio non potest nouiter esse in aliquo agente, quinipsum aliquo modo mutetur. Non quia omnis actio sit in agente, sed quia ponit aliquid in agente absolutum vel respectinum, veruntamen illa mutatio non dicitur proprie mutatio, quia secundum ad aliquid non est mutatio proprie. Vnde secundum Sanctum Thomam de potentia Dei. q. 7. arti. 9. ad septimum dicit. Ipsa relatio, quae nihil aliud est quam ordo creaturae vnius ad aliam, aliud habet inquatum est accidens, & aliud inquantum est relatio vel ordo. Inquantum enim est accidens habet quod sit in subiecto, non autem inquantum est relatio vel ordo, sed solum quod sit ad aliud quasi in aliud transiens, & quodammodo rei relatae assistens, & ita relatio est aliquid inhaerens, licet non ex hoc ipso, quod est relatio. Et ideo nihil prohibet, quod huiusmodi accidens esse desinat sine mutatione illius, in quo est, quia sua ratio non perficitur prout est in ipso subiecto, sed prout in aliud transit, quo sublato ratio huius accidentis tollitur quidem quantum ad actum, sed manet quantum ad causam, sicut subtracta materia tollitur calefactio, licet maneat causa calefactionis. Haec ille.
Ex quo patet quod per aduentum relationis, aut actionis nihil dicitur proprie moueri, est tamen ibi quidam modus mutationis non ex aduentu relationis, vt relatio est, sed vt accidens est, quia vt sic componit cum subiecto, & dat ei aliquem actum, ad quem prius fuit in potentia. Hoc tamen nullum colorem habet in materia de actione diuina, dato quod poneretur esse transiens, quia per eam nullum accidens reale absolutum vel respectiuum potest sibi aduenire, & ideo argumentum Philosophi parum valebat, si illud intendebat, quod dicit arguens. Ideo aliter dicit Gregorius quod Philosophus non ideo dicit, quod Deus mutaretur, quia actio noua esset in eo, sed ideo quia putauit, quod non posset de nouoagere nisi per nouam dispositionem, vel nouam voluntatem, quam haberet ad agendum, quam non habuerat cum prius non agebat, sicut patet per Commentatorem ibidem commento. 15. qui totum pene suum errorem fundat super illa radice salsissima.
Ad vndecimum dicitur, quod si vnum agens agat in multa passa, puta ignis, tunc actio est multiplex quantum ad materiale, quia quot erunt mobilia & passa, tot erunt motus, & passiones partiales, & per consequens tot erunt ibi actiones, quo ad materiale, scilicet motum, nec erit ibi veritas nisi forte ordinis, vel alia veritas modica, sed quo ad formale actionis, scilicet relationem, quae est in agente non erit nisi vna actio, & illa erit in agente, quia relatio vnius speciei non potest secundum numerum multiplicari in eodem agente secundum numerum, & de hoc exemplificat Sanctus Thomas 3. sententiarum distin. 8. q. 1. arti. 5. vbi dicit, quod eadem relatione magister refertur ad plures discipulos, quos simul docet. Item ibidem ad quartum dicit. Quamuis ex terminis multiplicentur respectus relationis, non tamen oportet, quod multiplicentur relationes secundum rem, ita dico in casu argumenti, quod in tali agente non esset secundum rem nisi vnica relatio, vel vnum respectus realis, multi tamen secundum rationem, secundum quod ad diuersos motus, & ad diuersa mobilia comparatur.
Ad duodecimum dico, quod relationes paternitatis & filiationis sunt incompossibiles in eodem subiecto propter incompossibilitatem actionis & passionis quantum ad sua formalia, quae important in obliquo, non autem quantum ad sua materialia, ideo argumentum non probat, quod actio non sit in eodem subiecto cum passione, sed quod actio dicit respectum incompossibilem passioni in, eodem subiecto.
Ad decimum tertium dicitur, quod actio quantum ad suum materiale denominat ipsum agens denominatione extrinseca, & quantum ad illud materiale denominat passum intrinsece, scilicet moueri, sed actio quantum ad illud quod complet rationem eius denominat agens denominatione intrinseca, scilicet agere & causare motum, & mouere mobile, & quantum ad primum, scilicet materiale est in passo, sed quantum ad secundum est in agente.
Ad decimum quartum dico, quod Aristele intendit, vbi allegatur, illa esse idem proprie, quae sunt idem re & ratione, nec vnum importat aliquid, quod non importetur per aliud, & ideo quia actio & passio differunt ratione nec sunt idem quo ad respectus oppositos, quos important in obliquo, ideo actio & passio quandoque dicuntur idem & quandoque non, vt supra patuit.
Ad decimum quintum dico, quod licet nos dicamus, quod eadem res est actio & passio, non tamen concedimus istam, actio est passio, nec istam agere est pati, vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 28 arti. 3. ad primum dicit, quod licet actio sit eadem motui. & passio similiter, non tamen actio est passio proprie loquendo sunt idem. Illud enim argumentum, quaecunque vni & eidem sunt eadem sibijnuicem sunt eadem, tenet in his, quae sunt idem re & ratione, sicut tunica & indumentum, non autem in his, quae differunt ratione. Praesertim autem illa non tenet, quando aliqua sic differunt ratione, quod in ratione vnius importatur aliqua res, quae non importatur in :atione alterius, sicut est in proposito, & in multis alijs. Vnde ista non conceditur, sortes est humanitas, quia aliqua res includitur in ratione sortis, si sortes haberet rationem, quae non includitur in ratione humanitatis. Ad decimam sextum dico, quod aliqua differre numero contingit dupliciter, vno modo, quia sunt duae res totaliter diuersae, alio modo, quia connotat vel importat diuersas res in obliquo loquendo de numerali differentia. Secundo modo dicto conceditur, quod actio & passio differunt numero, sed loquendo de eodem primo modo negatur, nec tamen oportet quaecunque differunt genere, differre numero primo modo, sed solum secundo modo. Posset tamen dici, quod quaecunque differunt genere differunt numero illius generis, non tamen oportet, quod differant numero simpliciter. Nam supra inductum est verbum Sanctus Thomas super vndecimum Metaphy. dicentis, quod eadem res potest ad diuersa praedicamenta pertinere.
Ad argumenta contra eandem secundam conclusionem per quae Aureotmls probare nititur, quod actio & passio non sint idem cum forma, quae acquiritur per motum, nunc respondendum est. Et ad primum quidem dicitur, quod non concludit aliud, nisi quod forma non quocunque modo se habens dicitur motus vel actio, aut passio, & hoc conceditur. Forma enim non habet rationem motus dum est in actu completo & quieto, nec dum est in pura potentia, sed dum est in fieri, & in continua tendentia in actum, & nondum est in actu quieto, & hoc dicit Sanctus Thomas 3. Physi. Considerandum (inquit) est, quod aliquid est in actu tantum & aliquid in potentia tantum, & aliquid medio modo se habens inter potentiam & actum, quod quidem partim est in potentia, & partim est in actu, quod igitur est in potentia tantum nondum mouetur, quod autem est in actu puro non mouetur. Igitur illud quod medio modo se habet inter potentiam & actum, quod quidem partim est in actu, & partim in potentia mouetur, vt patet in alteratione. Cum enim aqua est solum in potentia calida, nondum mouetur, cum vero iam participat aliquid de calore, sed imperfecte, tunc mouetur ad calorem, nam quod calefit, tunc paulatim participat calorem magis ac minus. Ipse igitur actus imperfectus caloris in calefactibili existens est motus, non quidem secundum illud, quod est actu tantum, sed secundum illud, quod iam actum est, & habet ordinem ad vlteriorem perfectionem & actum, quia si tolleretur ordo ad viteriorem actum, ipse actus quantumcunque imperfectus esset terminus motus, & no motus, sicut accidit cum aliquid semiplene calesit. Ordo autem ad vlteriorem actum competit existenti in potentia ad illum Et similiter si actus imperfectus consideretur tantum in ordine ad vlteriorem actum, secundum quod habet rationem potentiae non habet rationem motus, sed principium motus. Potest enim incipere calefactio sicut a frigido, ita & a tepido: sic igitur actus imperfectus habet rationem motus secundum quod comparatur ad vlteriorem actum in potentia, & secundum quod comparatur ad aliquid imperfectius, vt actus, vnde neque est potentia existentis in potentia, nec est actus existentis in actu, sed est actus existentis in potentia, vt per id quod dicitur actus desiguetur ordo eius ad anteriorem potentiam, & per id quod dicitur in potentia existentis, designetur ordo eius ad vlteriorem actum, vnde conuenientissime Philosophus diffinit motum dicens. Motus est endelechia, idest actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Haec ille.
Ex quibus patet, quod de ratione motus sunt tria. Primum est actus imperfectus, idest forma imperfecta. Secundum est ordo & tendentia ad actum vlteriorem, quae non est aliud quam relatio quaedam eiusdem formae sub esse imperfecto ad seipsam sub actu perfectiori hoc enim intelligo per ordinem, scilicet relationem tendentiae, vel prioritatis cuiusdam imperfecti ad perfectum. Tertium est ordo, scilicet relatio posterioritatis imperfecti actus ad seipsum sub esse perfectiori, ita quod tempore sequenti erit perfectior quam modo sit, & tempore priori erat imperfectior quam nunc sit & licet motus includat ista tria, tamen primum dicit in recto, & alia duo in obliquo. Tunc ad argumentum dico, quod transeunte motu quantum ad illa, quae dicit in obliquo, & formaliter remanet forma, quia motus non est idem cum forma nisi quantum ad suum materiale, quod dicit in recto, non autem quantum ad suum formale, scilicet quantum ad illas habitudines ad potentiam praecedentem, & actum sequentem, quas importat in obliquo, & ideo bene stat, quod transeunte motu remanet forma, quod motus sit, vel fuerit forma, quia etiam motus transit, & remanet secundum diuersa, & hoc est quod alij dicunt, quod motus remansit, idest forma, quae fuit motus, remansit, sed non remansit motus.
Ad secundum dicitur, quod forma imperfecta sumpta cum praecisione ordinis ad vlteriorem actum est terminus motus vel mutati esse, sed sumpta cum tali ordine non est terminus motus, sed est motus, & ideo modus arguendi non valet, sed est fallacia figurae dictionis quia mutatur quid in ad aliquid, quia si forma valeat, oportet quod reducatur ad primam figuram, vbi sic arguatur, haec forma est terminus motus, vel mutati esse, sed iste motus est haec forma, igitur iste motus est terminus mutati esse, patet enim quod sub ly forma subsumitur motus, qui dicit habitudinem duplicem, & consimilis defectus est, si arguitur negatiue sic, iste motus non est terminus motus &c. potest etiam dici sub alijs verbis, licet non sensu diuerso, quod motus quo ad suum materiale, quod dicit in recto est terminus motus, sed non quo ad suum formale, quod dicit in obliquo. Illud enim quod ponitur in diffinitione alicuius quasi differentia constitutiua, siue in recto, siue in obliquo, dicitur formale illius, sic est in proposito de motu & de illis habitudinibus. Item quod forma sub vno esse dicitur motus, & sub alio dicitur terminus motus, ita quod differunt non secundum essentiam, sed secundum esse aliud & aliud. Istud igitur argumentum sicut praecedens solum concludit, quod motus in sui ratione non dicit solam formam, sed aliquid vltra, non autem quod motus sit idem ipsi formae quo ad suum materiale. Potest etiam dici, quod omnia ista argumenta & sequentia concludunt, quod forma non sit motus, & quod ista non est propria locutio, motus est forma, ad quam mobile mouetur, sed non concludunt, quod motus & forma, ad quam est, sint res totaliter diuersae, sicut supra dictum fuit de actione & passione.
Ad tertium dicitur, quod modus arguendi non valet propter variationem extremitatum. Item dico, quod minor argumenti est falsa, motus est quantum ad suum materiale est idem formae, quae acquiritur per motum. Item si aliquid concludit hoc solum, vt dictum est, concludit, quod haec est impropria, & non concedenda, motus est forma, quae acquiritur, vel quod motus nihil aliud importat nisi formam illam.
Ad quartum dicitur, quod ille modus arguendi non valet. Item dicitur vt ad praecedens, quod minor est falsa, non enim est inconueniens, quod eadem forma sub esse perfectiori acquiratur per seipsam sub esse imperfectiori, & quod forma imperfecta sit via ad formam perfectam, via enim ad rem est eiusdem generis cum re solum differens secundum magis & minus. Vnde Commentator 5. Phy. commento 9. sic dicit. Et videtur, quod si potentia ad vnumquodque praedicamentum est in illo genere praedicamenti, quod est in actu, & similiter via de potentia ad actum, scilicet si potentia ad substantiam est quodammodo in praedicamento substantiae, & similiter via ad generationem substantiae, & similiter potentia ad quantum, & ad alia praedicamenta, visum est, quod illud esse, quod est inter potentiam & actum in illo genere sit sub llo genere, quoniam esse medium inter potentiam & actum, quae sunt in illo genere necesse est de genere actus qui est complementum, sed differunt secundum magis & minus. Ire enim ad calorem est calor quoquo modo, similiter ire ad frigus, & secundum hunc modum verum est dicere, quod motus est in genere, in quo est illud, ad quod est motus scilicet secundum suam materiam. Secundum vero quod motus est forma in hac materia aestimandum est, quod motus est per se praedicamentum, & secundum hoc constitutum fuit in libro praedicamentorum. Motus igitur habet duplicem considerationem, quoniam secundum suam materiam est in genere eius, ad quod est motus, secundum autem formam, idest secundum quod est transmutatio coniuncta cum tenpore est in praedicamento passionis. Et propter famofitatem huius diuisionis, scilicet quoniam omnes intentionediuiduntur in habitus quiescentes & mobiles, conuenarunt omnes gentes in hoc, quod posuerunt principia nominationum nomen & verbum, & posuerunt nomen cuilibet formae quiescenti, & verbum cuilibet formae mobili, & posuerunt indeclinabiles partes ad collocationem inter illa duo. Haec ille.
Ex quibus patet, quod illud, quod est in materiale in motu, puta actus imperfectus, non est aliud a forma, quae acquiritur, sed quantum ad suum formale, puta ordinem ad actum posteriorem, & potentiam priorem differt a forma, quae acquiritur, & similiter est in praedi camento passionis, non tamen inquantum solum modo addit praedictum ordinem, habet rationem passionis, sed inquatum addit habitudinem ad subiectum mobile, & ad agens vel mouens quasi forma in mobili ab agente recepta, & praecipue cum significatur per verbum passiuum, vt cum dicitur calefieri, quia verbum passiuum dicit transmutationem cum tempore, vt dicit Commentator. Vnde dicit Sanctus Thomas 3. Phy. Ratio motus completur non solum per id, quod est de motu in rerum natura, nihil enim aliud est quam actus imperfectus, qui est inchoatio quaedam actus perfecti in eo, quod mouetur, sicut in eo, qui dealbatur, iam incipit esse aliquid albedinis. Sed ad hoc, quod illud imperfectum habeat rationem motus requiritur, quod habeat rationem medij inter duo, quorum praecedens comparatur ad ipsum potentia ad actum, vnde motus dicitur actus. Consequens vero comparatur ad ipsum, vt actus ad potentiam vel perfectum ad imperfectum, propter quod dicitur actus existentis in potentia, vnde quantumcunque imperfectum accipiatur, vt non in aliun tendens, erit terminus motus, & non erit motus, secundum quem aliquid moueatur, vtpote si aliquid incipiat dealbari, & statim alteratio interrumpatur. Quantum igitur ad id, quod est in rerum natura de motu, motus per reductionem in genere illius, quod terminat motum reducitur, sicut imperfectum ad perfectum, sed quantum ad illud, quod ratio appraehendit circa motum, scilicet esse medium quoddam inter duos terminos sic iam implicatur ratio causae & effectus. Nam aliquid reduci de potentia in actum non est nisi ab aliqua causa agente, & secundum hoc motus pertinet ad praedicamentum actionis & passionis, haec enim duo praedicamenta accipiuntur secundum rationem causae agentis & effectus. Nam secundum quod aliquid denominatur a causa agente, est praedicamentum passionis, nam pati nihil aliud est quam suscipere aliquid ab agente. Si autem econuerso denominetur causa agens ab effectu, est praedicamentum actionis, nam actio est actus ab agente in aliud, motus autem est actio secundum quod est actus agentis, vt ab hoc, dicitur autem passio vt est actus patientis, vt in hoc. Et sic patet quod licet idem sit motus mouentis & moti, propter hoc quod abstrahit ab vtraque ratione, tamen actio & passio differunt propter hoc quod has duas rationes in sua significatione includunt. Haec ille.
Item Commentator 3. Physic. commento 4. Motus (inquit) secundum quod non differt a perfectione, ad quam vadit nisi secundum magis & minus, necesse est vt sit de genere perfectionis, ad quam tendit. Vnde necesse est vt motus qui est in substantia, numeretur in genere substantiae, & motus qui est in quantitate in genere quantitatis, & similiter qui est in vbi, & in qualitate. Secundum autem quod est via ad perfectionem, quae est alia ab illa perfectione, necesse est vt sit genus per se, via enim ad ipsam rem est aliud ab ipsa re, & secundum hoc facit praedicamentum per se, & iste modus est famosior, sed ille modus est verior, & ideo Aristoteles induxit illum modum famosum in praedicamentis, & istum modum verum in hoc libro. Haec Commentator. Ex quo patet quomodo veriori modo dicitur, quod motus est de genere perfectionis, ad quam vadit quam dicatur, quod motus est via ad rem. Ex quo patet etiam, quod in hoc eadem est mens Commentatori Sanctus Thomas Nam Commentator ibidem dicit commento c. Omne motum habet duas perfectiones, scilicet perfectionem & actum non secundum quod est motum, & perfectionem secundum quod est in potentiaquae dicitur motus.
Item commento 14. Illud quod est potentia quantum, nondum mouetur in quanto, neque illud, quod est actu quantum mouetur, quia quiescit, & cum non sit motus sub potentia simpliciter, neque sub actu simpliciter, & haec duo sunt duae partes entis, putauerunt antiqui, quod motus non est in capitulo entis, sed in priuatione, & latuit eos actus medius inter potentiam & actum, qui est perfectio potentiae secundum quod est potentia. Haec ille.
Et intendit quod illa forma seu perfectio non habet rationem motus, quae sit actu ad subiectum, quod subiectum dum est sub illa, non est in potentia & tendentia ad actum illius formae, sicut calor in subiecto quiescens, quo subiectum denominatur actu calidum, & dum subijcitur illi calori, non est in potentia tendente ad vlteriorem actum caloris, non dicitur calefactio, sed illa perfectio, quae sic actuat subiectum, quod simul subiectum per illam est in actu tale, & tendit ad hoc, vt sit magis tale, ita quod simul est actu tale & potentia tale dicitur motus, sicut ille calor, quo existente in subiecto, adhuc subiectum est in potentia ad calorem, & quod tendit ad calorem, habet rationem calefactionis.
Ad quintum negatur minor, ipsa enim forma, secundum quam est motus, diuiditur & terminatur & continuatur peripsa mutata esse, quod sic potest intelligi, ipsa enim forma, secundum quam aliquid mouetur, potest dupliciter considerari. Primo inquantum est quaedam forma fluens a praeterito in futurum, ab imperfecto ad perfectum, ab vno esse in aliud. Secundo inquantum est sub quodam praesenti, siue praeterito vel suturo, sub quodam actu praecisa omni potentia praecedenti, & omni actu sequenti, sub quodam esse quod nunquam prius habuit, sed nunc primo habet, & quidem forma primo habet. Et quidem forma primo modo considerata habet rationem motus, sed secundo modo considerata habet rationem mutati esse. Secundum hoc ergo patet quomodo intelligi potest, quod motus diuiditur vel terminatur per mutata esse, isto scilicet modo, quia forma sub illo praesenti esse non dicitur, nec habet rationem motus, sed ante hoc ipsa fluens modo praedicto habebat rationem motus, & sic esse praesens & nouum huius formae, vel potius ipsa sub tali esse terminat & diuidit fluxum praecedentem in actu, si sub tali esse stet vel terminet, & diuidit in potentia si sub tali non stet, sed stare posset. Similiter motus continuatur per talia mutata esse, quia esse talis formae est finis praecedentis fluxus, & initium sequentis, vel potius forma sub tali esse nouo & indiuisibili secundum prius & posterius est finis fluxus vnius & initium alterius. Et cum dicit arguens, quod mutatum esse non est terminus formae, sed potius econtra.
Dico quod falsum est, quia forma sub esse indiuisibili, est terminus suijpsius vt fluentis de esse in esse. Forma autem sub esse indiuisibili nunc primo acquisiti dicitur mutatum esse, forma vero sub diuersis esse fuens dicitur motus, forma vero vt sequitur acquisitionem diuisibilem dicitur terminus motus, vt autem sequitur acquisitionem indiuisibilem dicitur terminus mutati esse, ita quod ex hoc quod dicitur formam esse terminus motus vel mutati esse, non habetur, quod forma differat a motu vel a mutato esse, nisi eo modo quo differt forma absolute considerata a forma subrespectu vel ordine ad aliquid, & hoc conceditur. Et similiter quod nulla talis praedicatio est per se, forma est motus, forma est mutatum esse, quia plura importantur per praedicatum quam per subiectum, nec praedicatum per se inest subiecto, non autem habetur ex hoc, quod motus re abstracta differat a forma, & infinitis alijs modis potest hoc intelligisine positione talium entitatum successiuarum totaliter ab omnibus permanentibus dictarum, quas ponit arguens, & sui sequaces, sicut bene probat Gregorius de Arimino qui in hac materia non multum discordat a via Sanctus Thomas Potest etiam dici ad argumentum, quod motus dicit duo, scilicet suum materiale, quod est forma, & suum formale, quod est ordo vel fluxus de potentia in actum, motus autem quo ad suum formale diuiditur, & terminatur, & continuatur per mutata esse sed quo ad suum materiale terminat, continuat, & diuidit.
Ad sextum dicitur, quod mutatio indiuisibilis & subita non est aliud a forma indiuisibiliter acquisita, & hoc quo ad suum materiale, licet sit aliud quo ad suum formale. Talis enim mutatio aliquid includit in sua ratione, quod non includit illa forma, scilicet nouitatem essendi cum alteratione, vel alio motu successiuo praecedente, aut aliquid aliud tale.
Ad septimum dicitur conformiter ad praedicta in solutione secundi, tertij & quarti, quod quaelibet istarum posset negari, motus est forma ad quam est motus. Generatio est forma genita, forma est mutatum esse, & sic de caeteris, quia licet eadem res importetur per subiectum & praedicatum in recto, tamen vnum illorum aliud connotat, vel dicit in obliquo quam reliquum. In talibus autem abstractis vnum negatur ab alio, si alterum illorum dicat rem aliquam, qua non dicit reliquum implicite, nec explicite, & ideo quia calefactio super calorem addit in obliquo aliqua extra rationem caloris, ideo ista potest negari, & inuenitur aliquando negata ab auctoribus, albedo est albefactio, calor est calefactio, vnde Commentator 5. Physi. commento 5. sic dicit Quia passiones diuiduntur secundum magis & minus propter transitionem sequentem illas, aestimatur, quod albedo sit motus, & sic motus ad illam erit motus ad motum, & quia manifestum est, quod albedo est forma quiescens immobilis, & qui fingit ipsam moueri non est loquendum cum eo in hac scientia, sed dignum est vt albificatio sit motus, & non albedo, ad quam est motus albedinis. Haec ille.
Et quod nunc dictum est, simile est illi, quod supra dictum fuit, de actione & passione. Ex his dicitur ad argumentum, quod licet non. concadatur proprie loquendo, quod motus est formam, ad quam est motus, conceditur tamen quod eadem secundum essentiam est forma quae nunc est motus, & quae quandoque erit terminus motus, & ad auctoritates ibidem allegatas de Commentatore dico, quod prima auctoritas est manifeste contra ipsum arguentem, qui fingit motum esse quoddam interuallum, & alterius generis a termino motus. Commentator autem vult ibidem, quod secundum veriorem opinionem motus est de genere illius, ad quod vadit Secunda autem auctoritas ostenditur, quod motus quo ad suum formale differt a forma, ad quam est motus, & quod connotat & importat quaedam alia, quod concedemus.
Ad octauum negatur minor. Cum enim dicitur, forma acquiritur per motum vel motu, illi obliqui non dicunt habitudinem causae efficientis, nec proprie formalis, sed potius dispositionis vel causae materialis, motus enim est forma imperfecta & in potentia, actus autem imperfectus & potentialis via est & dispositio ad perfectum, & magis a potentia depuratum. Vel potest dici, quod ille ablatiuus dicit primum ordinem prioris ad posterius, & non quamcunque causalitatem, sic intelligendo, quod post motum acquiritur forma quieta & fixa. Potest similiter dici, quod ille ablatiuus tenetur in habitudine causae formalis aliqualiter quo ad hoc quod sicut lapis albet albedine, ita calor acquiritur acquisitione & calefactione. Illa autem acquisitio est via ad formam, & est ipse motus, ita quod tantum est dicere forma acquiritur motu, & forma acquiritur acquisitione continua & successiua vel huiusmodi, quia in motu non solum est forma absoluta, immo fluxus vel ordo. Et quo ad fluxum potest concedi, quod motus est formalis acquisitio formae. Tunc ad improbationem huius dico, quod licet forma, quae est ab efficiente sit ab eo per suam actionem & per suam efficaciam tamen actio vel motus non habet causalitatem eiusdem generis super formam, quam agens imprimit, qualem habet efficiens super illam formam, nam motus vel actio secundum esse quod habet in passo, non habet alium ordinem ad formam quae terminat motum, nisi habitudinem imperfectiad perfectum, & prioris ad posterius, & cuiusdam viae ab agente in terminum. Forma enim quae terminat motum prius est in fieri quam in perfecto esse, & prius est in esse medio inter potentiam & actum quam in esse completo. Non ergo motus se habet ad terminum suum per modum efficientis, sed per modum viae & praeambuli, immoquasi dispositionis ad ipsum eo modo, quo potentiale est dispositio ad actuale. Forte tamen actio secundum esse quod habet in agente habet aliquam causalitatem super terminum motus, non autem secundum esse, quod habet in passo.
Ad nonum negatur antecedens, licet enim creatio passiue dicta non sit aliud quam relatio importata per hoc, quod dicitur esse a Deo, tamen generatio non dicit solanrelationem importatam per hoc, quod dico esse ab alio effectiue, immo dicit formam, quae acquiritur in materia prius alterata cum quadam sui nouitate, & hoc prout generatio est mutatio, quia prout est passio, praeter illa dicit habitudinem ad agens, creatio autem est sine motu & mutatione proprie loquendo de creatione. Et cum probatur, quod generatio dicat solam illam habitudinem. Respondetur, quod probatio concludit de creatione, sed non de generatione, & quicquid sit de illa probatione, ex illa non habetur, nisi quod exire a Deo dicit habitudinem lapidis ad Deum vt priorem lapidem prioritate originis & causalitatis, & ex illa parte, qua creatio passio respicit creationem actionem Dei, quam sequitur, & ideo conceditur quod creatio passiua est quodammodo prior creatura, & quodammodo causaliter se habens ad eam per modum dispositionis vel viae, aut huiusmodi, & similiter generatio, vt dicit passionem importat in obliquo relationem praeuiam praedicto modo ipsi rei generatae, non autem vt dicit mutationem nisi modo praedicto in solutione octaui.
Ad confirmationem dico, quod actio Dei est eius substantia, ideo ipsa est causa efficiens creaturae. In reliquis autem agentibus actio transiens non est eorum substantia, sed est perfectio passi, quo ad illud, quod dicit in recto, sed manet in agente quantum ad suum formale, & quantum ad illud causalitas actionis reducitur ad causalitatem efficientis ratione virtutis, in qua fundatur. Ad correlarium, quod ibidem infertur, dictum est prius, quod aliqua relatio est prior natura suo fundamento, non vt est accidens, sed vt est talis relatio, & ex illa parte qua sequitur actionem Dei.
Ad decimum negatur illud antecedens conditionale. Et ad probationem eius dicitur sicut ibidem dictum est. Nec valet improbatio illius responsionis, nam licet Aristotes in diffinitione motus non faciat explicite mentionem de successione, tamen implicite facit cum dicit, quod motus est actus entis in potentia secundum quod huiusmodi. Cum enim dicit, quod est actus designatur ordo eius ad anteriorem potentiam, & per illud, quod dicitur in potentia existentis, designatur ordo eius ad posteriorem actum, ita quod istum actum imperfectum, qui est in mobili immediate ante hoc praecessit imperfectior potentia, & potentiam, quae nunc est in mobili, immediate sequitur perfectior actus. Aristotes enim non loquitur ibi de ente in potentia quocunque modo, sed de illo, quod est in potentia procedente ad actum, eo modo quo dies dicitur esse in potentia, quia est in fieri & generari, vt dicitur 3. Physicorum particula 57. & 58. Ita etiam id quod mouetur est ens in potentia, quia in fieri tale vel tale, in talibus enim potentia & actus sic sunt commixta, quod actum immediate praecessit potentia, & potentia immediate sequitur, non sic de forma remissa quiescente in subiecto, quia illa non est in fieri, sed in facto esse, & suam potentiam nullus actus actuat, nec immediate post actuabit.
Ad argumenta ab alijs ad idem propositum inducta respondetur. Et primo ad primum potest dici tripliciter. Primo quod partibus motus quantum ad suum formale repugnant esse simul, quia de ratione eius est successio, non autem partibus motus quantum ad suum materiale, immo quandoque erunt simul, quod non est aliud dicere, quam quod forma non habet rationem motus, nisi sit in fieri, & acquiratur successiue, & procedat de imperfecto ad perfectum. Secundo potest dici, quod sicut partibus motus repugnat esse simul, ita & partibus formae dum est in fieri. Tertio potest dici, quod conclusio argumenti non est proprie contra nos. Dictum est enim saepe, quod ista non est propria, nec proprie concedenda, motus est forma, ad quam est motus, & hoc solum concludit argumentum. Conceditur enim quod nulla eadem forma simulest in fieri & fluxu, & simul in facto esse & in esse fixo, sed cum hoc stat, quod eadem forma secundum essentiam prius est fluens & habens rationem motus, & postea erit stans, & habens rationem termini motus.
Ad secundum dicitur, quod motum quantum ad suum materiale est in instanti, sed non quantum ad suum formale, nec quantum ad omnia, quae dicit, importat enim aliquid praefuisse, & aliquid praesens esse, & aliquid futurum, vel aliter dicitur, quod licet forma absolute considerata sit in instanti non tamen vt fluit, nec dum est in fieri, & vt sic solum est eadem motui, scilicet dum est actus entis in potentia.
Ad tertium dicitur, quod motus est sensibile commune distinctum ab aliis quantum ad suum formale, scilicet prius & posterius non quantum ad suum materiale. Dico vlterius, quod ista non debet concedi, motus non est res permanens, immo successiua, vocando successiuum omne illud, cuius esse inquantum huiusmodi est in fieri, seu de cuius ratione est aliquid futurum, & aliquid praeteritum, hoc enim modo intelligo motum esse rem successiuam. Cum quo tamen stat, quod materiale motus est vel erit res permanens, vel quod nata est permanere, puta calor, locus, vbi, vel quantitas, & huiusmodi, licet enim talia non habeant rationem motus nisi dum sunt in fieri, & actus entis in potentia, tamen talia apta nata sunt permanere, & vt sunt in fieri sunt successiua, vt sunt in esse quieto, sunt & dicuntur permanentia.
Ad quartum patet per idem. Licet enim nulla res quandiupermanet, habeat rationem velocis vel tardi, tamen aliqua res nata permanere, vt est in fieri, & fsuxu, & actus entis in potentia, potest habere rationem velocis, aut tardi, vel sub alijs verbis, motus quo ad formale, non quo ad materiale habet rationem velocis, aut tardi.
Ad quintum patet per simile. Dico enim, quod ad formam, vt est in fieri vel fluxunon est motus, sed vt est in esse quieto, primo modo ipsa habet rationem motus, non autem secundo modo. Potest etiam dici conformiter ad praemissa, quod argumentum solum concludit, quod forma ad quam est motus, non est proprie motus, nec dicit totam rationem motus, puta calefactio non est calor, quod conceditur, cum quo stat, quod calor & calefactio idem important in recto, vt enim supra dictum est, ratio motus non completur per id solum, quod est actu in rerum natura.
Ad sextum patet solutio per praecedens. Nam in abstractis vnum non praedicatur de alio proprie, quandocunque alterum illorum significat aliquid additum illi, quod significatur per alterum, licet idem dicant in recto. Potest etiam dici, quod Commentator & Philosophus intelligunt, quod albedo stans non est albificatio, sed non negant de albedine fluente, quae est actus entis in potentia.
Ad septimum dicitur similiter, quod motus localis non est proprie loquendo locus vel vbi, sic quod nihil aliud importet quam locum vel vbi, licet sit idem ipsi loco vel vbi quantum ad suum materiale; quod dicit in recto. Sicut enim calor dum est in fieri & fluxu habet rationem calefactionis, non autem calor absolute sumptus, vel in quiete stans. Sic locus vel vbi dum fuit, & est in fieri & acquiri ipsi mobili habet rationem motus localis, & ideo licet non concedatur proprie loquendo motus localis est locus vel vbi, conceditur tamen quod motus localis est locus vel vbi qui est in fluxu vel fieri, aut acquiri successiue ipsi mobili. Tunc ad primam improbationem huius consequentis sane intellecti dicitur, quod locus non est actus intrinsecus mobili, aut forma inhaerens mobili, habet se tamen per modum formae inquantum omne illud, quod denominat aliud se habet per modum formae. Isto modo enim indumentum, quo aliquis denominatur formaliter indutus se habet per modum formae, veruntamen in motu locali non solum acquiritur locus extrinsece ipsi mobili, immo acquiritur vbi quod dicit locum cum habitudine quadam derelicta in locato ex contactu loci. Vel potius dicit habitudinem derelictam in locato ex circumscriptione loci, & de hoc alias videbitur, ita quod talis habitudo est subiectiue in mobili & terminatur ad locum. Ex quo patet, quod motus localis aliter est in suo mobili quam alijmotus, quia minimam variationem facit in suo mobili, vt ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 110. arti. 3. dicens. Mobile secundum locum non est in potentia ad aliquid intrinsecum in quantum huiusmodi, sed solum est in potentia ad aliquid extrinsecum, scilicet locum.
Item de potentia Dei. q. 6. arti. 3. dicit sic. Motus localis est primus & perfectissimus motuum, vtpote qui non variat rem quantum ad intrinseca rei, sed solum quantum ad aliquid extrinsecum, scilicet locum. Haec ille. Et haec intelligenda sunt quo ad entitates absolutas, nam de respectiuis aliud esset cuiusmodi est vbi.
Ad secundam improbationem dico, quod falsum supponit, scilicet quod locus sit magnitudo corporea, locus enim est superficies, non corpus: aliud falsum supponit quod motus localis non sit aliud, nisi locus absolute, & sine quacunque habitudine, quod negatur, quia in motu locali mobile acquirit locum & vbi, & ideo in casu illo dico, quod praecessit locus, non tamen idem vbi, quia idem accidens non potest transire de subiecto in subiectum. Item dato quod solus locus acquireretur dico, quod in illo casu argumenti locus ille praecessit, non autem motus, quia motus localis dicit locum non absolute, sed vt est in fieri & in acquiri ipsi mobili, & ideo conceditur, quod materiale motus praecessit, non autem formale. Gregorius tamen de Ariminio concederet, quod sicut locus praecessit, ita & motus praecessit, sed non praecessit motus. Et per idem patet ad confirmationem ibidem factam, quia tam probatio quam confirmatio solum probant, quod ille motus non solum importat locum, sed aliquid aliud, scilicet fluxum loci, vel acquisitionem eius successiuam, vel quod sit actus entis in potentia, quae conceduntur.
Ad tertiam improbationem patet per idem, quia si motus sursum esset absolute talis locus, ita quod nihil diceret nisi talem locum, argumentum concluderet, quod motus contrarij essent idem non simul, sed successiue. Hoc autem non sequitur, si motus localis dicit aliud a loco in obliquo. Talis enim locus non habet rationem ascensus nisi dum incipit acquiri ipsi mobili ab extremo inferiori, & eius acquisitio terminatur ad oppositum habet, rationem descensus. Vlterius non dicitur, quod materiale motus localis sit locus tantum, sed vbi, quod dicit locum cum habitudine derelicta a loco in locato, quae quidem habitudo non potest iterari in ascendente & descendente successiue, sicut locus, ideo probatio nulla est.
Ad quartam improbationem patet per dicta, quia licet idem locus possit pluries acquiri, non tamen idem vbi, modo locus non habet rationem motus localis, nec materiae illius motus, nisi prius induat rationem vbi. Si autem dicatur, quod illud vbi potest pluries acquiri, tunc eadem difficultas accidit arguenti, quae nobis quia eodem modo arguetur contra eum de quacunque re, quam ponit esse motum, siue dicat illum esse aliquid successiuum, siue respectum, siue quicquid voluerit. Si enim dicat, quod Deus potest reparare prius vbi, quod habuit sol heri, eodem modo potest reparare illud, quod ipse dicit esse motum. Si dicat, quod non, etiam ego.
Ad quintam dicitur, quod motus localis diuiditur ad diuisionem spacij, quia locus est aliud a spacio corporeo, cum sit superficies, similiter quia secundum diuersitatem locorum sum diuersa vbi acquisita ipsi mobili, similiter quia alia pars motus requirit aliam partem loci & aliud vbi. Ex nullo tamen horum sequitur motum localem, & locum vel vbi esse res totaliter diuersas, sed solum quod motus, ideo non completur per solum locum, vel vbi.
Ad sextam dico, quod motus coeli non est terra, nec aer, sed dicit superficiem induentem rationem vbi prout est in fluxu & in heri, vel acquiri successiue ipsi caelo, siue illa superficies sit locus caeli quo ad eius connexum vel quo ad concauum. Et cum infertur, quod tunc tempus esset subiectiue &c.
Dico quod tempus est subiectiue in motu locali caeli quantum ad illud, quod de tali motu est in caelo, scilicet quantum ad vbi. Vbi autem dicit aliquid, quod est in caelo, & aliquid quod est extra caelum, scilicet locum, vel potius dicit puram habitudinem, quae est subiectiue in caelo. Ad septimam improbationem dicitur, quod secundum nullam opinionem de motu potest saluari quod proprie loquendo motus caeli sit causa efficiens generationis istorum inferiorum, siue ponatur quod motus sit relatio, siue interuallum, siue aliquid successiuum nullo modo natum permanere, nullum enim tale potestponi causa efficiens per se omnium generationum inferiorum, sed ad hunc sensum conceditur motum caeli esse vniuersalem causam generationum omnium, quia scilicet caelum sub motu est causa omnium generationum, ita quod ille motus non est causa nisi sine qua non, sicut propinquitas est causa, sine qua non actionis agentis in passum. Talis enim relatio non potest esse causa per quam, ita in proposito, nisi caelum moueretur non esset causa generationis inferiorum, vt nunc est, licet ille motus non multum faciat ad hoc, nisi quia adducit generans. Et hoc modo respondet Gregorius ad hoc argumentum. Potest tamen dici, quod si motus caeli sit locus vel vbi, modo praeexposito, melius potest saluari tale motum esse causam generationis, quam si ponatur esse quoddam interuallum, quale imaginatur argumentum, qua scilicet locus vel vbi primi mobilis successione acquisita habent virtutem actiuam, quam nullo modo potest habere relatio vel tale ens, quale fingitur, sed de hoc alias erit specialis quaestio in forma. Ad octauam improbationem dico, quod si nullus locus esset nullum vbi esset, ac per hoc nec motus localis esset. Concedo tamen, quod Deus posset totum istum mundum mouere motu recto, si faceret extra ipsum aliquem locum, scilicet quem succeisiue acquireret isti mundo, qui nunc est, sed non aliter. De rotatione autem dico, quod si non esset nisi vnum corpus in toto vniuerso, & esset perfecte solidum & continuum, puta vnum pomum, illud, stante casu illo, non posset rotari, nec moueri circulariter nisi in potentia, puta si locus velvbi aliquid fieret actu penes quod illud corpus varie se haberet, & ita respondet Gregorius.
Ad octauum principale dico, quod dicendo radius est a sole, dicitur radius & sol & habitudo dependentiae, vel effectus radij ad solem, illa tamen habitudo non est motus, nec de ratione motus, nec est passio, licet sit de ratione passionis saltem in obliquo.
Ad nonum dico per idem. Et similiter dico ad decimum, & ad suam confirmationem, vnde motus & actio & passio & forma, quae acquiritur, idem dicunt in recto, sed super rationem formae, puta caloris addit motus rationem successionis & fluxus & fieri, quod sit actus entis in potentia, vt prius dictum est. Super rationem vero motus addit actio respectum originis & producentis ad productum, qui quidem respectus est in mouente vt in subiecto & fundamento, & terminatur ad motum. Passio vero super rationem motus addit respectum producti ad producens fundatum in motu, & terminatum ad agens, & haec omnia superius tacta sunt. In tertia parte huius articuli respondendum est ad argumenta facta contra tertiam conclusionem. Et ad primum quidem dicitur, sicut ibidem dicebatur. Et ad replicas dicitur, quod omnes procedunt ex falso intellectu, licet enim nos dicamus, quod conseruatio est continuatio actionis, vel potius actio continuata, qua datur esse, vel qua Deus influit esse, non tamen dicimus, quod sit continuatio originis, si origo importet receptionem essendi, nec proprie concedimus, quod creatio sit conseruatio, nec quod creare sit conseruare, hoc tamen non dicimupropter hoc, quod creatio & conseruatio actiue sumptae dicant diuersas actiones, aut operationes in recto, cum vtrunque dicamus esse diuinam substantiam, sed quia differunt ratione sic, quod conseruatio importat oppositum eius, quod importat creatio in obliquo, & econtra, vnde eadem diuina actio, quae in primo instanti creaturae, vel respectu effectus incipientis habet rationem creationis, iv quolibet alio instanti post primum, vel respectu effectus antiqui, & post incaeptionem suam permanentis habet rationem conseruationis, & non creationis, quia vt saepe dictum fuit, creatio importat in effectu suo incaeptionem essendi, conseruatio autem continuationem essendi, & oppositum inceptionis. Et sic patet ad primas duas replicas, non enim dicimus, quod conseruatio sit continuatio originis, vel quod cadat super originem.
Ad tertiam replicam dicitur, quod creatura non conseruatur per creationem, sed per actionem diuinam, quae prius habuit rationem creationis, & modo habet rationem conseruationis, vnde licet nunquam secundum communem modum loquendi haec sit vera, creatio est conseruatio, nec ista, conseruatio est creatio, tamen istae sunt verae, creatio erit conseruatio, & ista conseruatio fuit creatio, si volumus terminificare.
Ad quartam dicitur similiter, quod licet eadem actio diuina primo sit creatio, & postea conseruatio, tamen non dicimus, quod in eodem instanti habeat rationem creationis & conseruationis sumendo creationem prout in suo effectu importat incaeptionem, vel nouitatem essendi. Si enim importaret solum influxum essendi non importando incaeptionem, sicut dicerent ponentes mundum ab aeterno creatum, tunc eadem actio simul haberet rationem creationis & conseruationis, tamen differrent ratione, nec vnum de altero posset proprie praedicari. Et tunc ad istam replicam diceretur, quod creatio & conseruatio non essent opposita, nisi creatio importet effectum incipientem, & conseruatio effectum antiquum vel continuatum in esse.
Ad secundum principale dicitur, quod si arguens loquatur de productione actiua creaturae dico quod illa quantum ad id, quod dicit in recto, est aeterna, scilicet Dei actio, quae est diuina substantia, sed quantum ad respectum ad effectum, quem dicit in obliquo, & quantum ad id, quod connotat, ipsa durat quandiu creatura habet esse a Deo, quia tandiu Deus influit sibi esse, sed quantum ad incaeptionem essendi, si quam importat, non durat nisi per instans, scilicet per primum instans, quo creatura incipit esse, quia incaeptio non amplius durat. Et ista distinctio potest optime fieri de creatione actiua, quia illa secundum communem vsum nominis dicit tria praedicta potius quam productio. Tunc ad huius improbationem cum dicitur, quod si creatio habet, quod duret vltra instans, Deus non poterit creaturam annihilare &c.
Dico quod consequentia non valet eundo ad praedictum sensum. Si enim creatio quantum ad omnia, quae dicit, duraret vltra primum instans consequentia haberet colorem. Nunc autem nullum habet, sed procedit ex falsa imaginatione arguentis, qui putat creationem actiuam esse quoddam interuallum inter Deum & creaturam. Quod quidem interuallum si ex ratione sua haberet, quod eo facto quo poneretur in instanti duraret per tenpus, argumentum concluderet, sed nos longe aliter sentimus. Dico enim quod creatio actiua quantum ad aliquid non durat nisi per instans, sed quantum ad aliquid durat per tempus, & quantum ad aliquid est aeterna. Sed si arguens loquitur de productione passiua dico, quod illa durat quandiu creatura manet, & hoc quantum ad relationem dependentiae ad Deum, quam dicit in recto, sed quantum ad inceptionem creaturae, quam dicit in obliquo non durat nisi per instans. Tunc ad argumentum dico, quod licet talis productio vel processio passiua duret per tempus, non tamen sequitur, quod creatura sit producta aut ipsa productio sit necesse esse, aut quod necessario duret per tempus aliquod determinatum quantumcunque modicum, immo per nullum tempus necessario durat, quia illa productio non habet tenpus suae durationis praefixum nisi quantum Deus sibi dat plus vel minus. Vnde non est de ratione eius durare per horam, nec per dimidiam, nec per dimidium dimidij, immo dato quocunque tempore quantumcunque minimo, quo durauit, Deus potuit eam annihilare centies millies ante dimidium illius temporis. Sed tamen quia non est dare vltimum instans rerum permanentium, ideo si Deus dat sibi esse per instans necessario necessitate consequentiae non absoluta dat sibi esse per tempus, sicut est de qualibet substantia.
Item si aliquid mouetur, adhuc mouebitur, si tamenteneatur, quod Deus posset aliquam rem in instanti producere & non vltra sibi esse influere, tunc diceretur, quod illa productio, sicut & aliae res creatae non habet ex sua ratione, quod duret quantum ad aliquid sui plus quam per instans, sed potest durare per instans vel per tempus, sicut Deo placuerit, quia neutrum sibi repugnat. Sed mirum est quomodo arguens non aduertit defectum suarum consequentiarum. Non plus enim valent quam istae, si homo vel si motus producitur durat per tempus necessario, igitur habet necesse esse.
Item quia cum sic arguit. Productio creaturae non habet ex sui natura, quod duret vltra quam per instans, igitur ex sui natura habet quod non duret nec durare possit vltra instans. In hoc enim argumento est fallacia consequentis, sicut si arguitur, animal non habet ex sui natura quod sit rationale, igitur ex sui natura habet quod non sit rationale, vel quod sit irrationale. Nam in talibus arguitur a negatiua ad affirmatiuam, & a propositione habente plures causas veritatis ad vnam illarum.
Ad tertium dicitur, quod solum probat, quod conseruatio & productio differunt quantum ad connotata, quae dicunt in obliquo, sed non probat, quin diuina actio eadem manens nunc habeat solum rationem productionis, vel creationis, scilicet in primo instanti sui effectus, & post habeat rationem conseruationis. Et ideo non conceditur quod creare sit conseruare, nec econtra secundum communem vsum loquendi, cuius causa sepedicta est.
Ad quartum conceditur, quod proprie loquendo nulla creatura conseruat aliquam substantiam. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 5. arti. 1. ad septimum dicit sic. Actio corporalis agentis non se extendit vltra motum, & ideo agens corporale est instrumentum primi agentis in eductione formarum de potentia in actum, non autem in conseruatione earum, nisi quatenus ex aliquo motu dispositiones in materia retinentur, quibus materia fit propria formae. Sic enim per motum corporum caelestium inferiora conseruantur in esse. Haec ille.
Et sicut de agentibus corporeis, scilicet angelis, quae non agunt in haec inferiora nisi per motum, vt ipse dicit in multis locis. Dico igitur quod licet Deus communicet creaturis agere, non tamen proprie conmunicat eis conseruare substantiam. Sed ex hoc non sequitur, quod in Deo creatio & conseruatio sint res distinctae, sed solum quod differunt ratione, vel quo ad connotata in obliquo, sicut Deus aliquibus creaturis communicat viuere, quibus non communicat intelligere, non tamen ex hoc sequitur quod in Deo aliud sit viuere, & aliud intelligere. In quarto loco huius articuli respondendum est ad argumentum Aureoli contra quartam conclusionem. Et ad primum quidem dicitur, quod non est de ratione rroductionis inquantum huiusmodi habere duos terminos reales aut proprie terminum a quo exclusum virtute productionis nisi vbi productio est cum motu aut mutatione. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. arti. 1. ad vndecimum. Illud (inquit) quod fit ex nihilo, dicitur fieri quando factum est, non secundum motum, qui est ab vno termino in alterum, sed secundum effluxum ab agente in factum. Haec enim duo in genere naturali considerantur, scilicet transitus de vno termino in alterum, & effsuxus ab agente in factum, quorum alterum tantum est in creatione proprie. Haec ille.
Et ar. 2. ad secundum. In generatione (inquit) secundum quam sit aliquid secundum partem suae substantiae, est aliquid conmune subiectum priuationi & formae, & ideo sicut ibi accipitur proprie terminus, & sic & ibi accipitur proprie transitus, quod in creatione non est. Haec ille.
Dico tamen quod accipiendo large terminum a quo pro opposito vel carentia, aut non existentia rei productae, & terminum ad quem pro illo quod producitur, concedendum est, quod in omni productione temporali sunt tales duo termini, vbi scilicet aliquid nouiter, & ex tempore producitur. Nam loquendo de productione aeterna qualis est diuinarum personarum, vel de creatione, quam ponit Auicnus & sui sequaces, illa maxima nullum colorem, aut apparentiam veritatis habet. Tunc ad argumentum dico, quod id quod creatur fit ex nihilo per se, & non per accidens. Vnde Sanctus Thomas ibidem ar. 1. ad decimum sextum. Si ex (inquit) nominet causam, non fit aliquid ex opposito nisi per accidens, scilicet ratione subiecti. Si vero nominet ordinem, tunc fit aliquid ex opposito per se, vnde etiam priuatio dicitur esse principium fiendi non essendiHoc autem modo dicitur aliquid fieri ex nihilo. Haec ille.
Ex quibus patet, quomodo aliquid fit ex nihilo per se, si lyex dicat ordinem, vt sit sensus. Aliquid fit ex nihilo duplex est sensus, vt patet per Anselmum in suo monologio. Nam negatio importata in nihilo potest negare praepositionem ex, vel includi sub praepositione. Si autem neget praepositionem, adhuc potest esse duplex sensus. Vnus vt negatio feratur ad totum, & negatur non solum praepositio, immoetiam verbum, vt sic dicatur aliquid ex nihilo fieri, quia non fit, sicut de tacente possumus dicere, quod de nihilo loquitur, & sic de Deo possumus dicere, quod de nihilo fit, quia iste modus loquendi non sit consuetus. Alius sensus est, vt verbum maneat affirmatum, & negatio solum feratur ad propositionem, vt ideo dicatur aliquid ex nihilo fieri, quia fit quidem, sed non praeexistit aliquid ex quo fiat: sicut dicimus aliquem tristari de nihilo, quia non habet suae tristitiae causam, & hoc modo per creationem dicitur aliquid &x nihilo fieri. Si vero praepositio includat negationem, tunc est duplex sensus. unus verus, & alter falsus. Falsus quidem si praepositio importet habitudinem causae. non esse enim nullo modo potest esse causa entis. Verus autem est si importet ordinem tantum, vt dicatur aliquid fieri ex nihilo, quia sit post nihil, quod etiam verum est in creatione. Haec ille.
Patet igitur quomodo fit aliquid ex nihilo pse. Tunc ad primam huius improbationem dicitur, quod ex opposito fit aliquid per se: si ly ex dicat ordinem. non autem si dicat causam, & cum hoc improbatur, quia tunc vnum oppositum conuertitur in aliud, negatur consequentia, sed solum sequitur, quod unum oppositum fit post aliud. Nec iterum valet secunda improbatio, non enim omne, quod fit per se ex aliquo fit ex eo, vt ex subiecto, nisi ly ex dicat causam. Et ideo responsio, quam arguens recitat, bona est, & secundum mentem Sancti Thomas ut patet. Tunc cum illa responsio improbatur. Dico ab primam improbationem, quod non vbicunque est talis ordo requiritur aliquid commune substractum proprie utrique illorum, inter quae est ordo, nisi sit ordo realis, qualis non est inter ens, & non ens. Dico tamen, quod in proposito est aliquid commune secundum imaginationem. Vnde Sanctus Thomas vbi supra artic. 1. sic dicit. In qualibet mutatione requiritur, quod sit idem aliquid commune vtrique termino mutationis, si enim termini mutationis oppositi in nullo eodem conuenirent, non posset ibi notari tansitus ex uno in alterum. In nomine enim mutationis, & transitus designatur aliquid idem se habere aliter nunc, & prius, & etiam ipsi mutationis termini non sunt incontingentes, quod requiritur ad hoc, ut sint mutationis termini, inquantum referunt ad idem. Nam duo opposita si ad diuersa referantur, contingit esse simul. Quandoque ergo contingit, quod vtrique mutationis termino est unum commune subiectum actu existens, & tunc proprie est motus. sicut accidit in alteratione, & augmento, diminutione, & loci mutatione. Nam in omnibus his motibus subiectum unum, & idem actu existens de opposito in oppositum mutatur. Quandoque vero est idem commune subiectum utrique termino, non quidem ens actu, sed ens in potentia tantum, sicut accidit in generatione, & corruptione simpliciter. Formae enim substantialis, & priuationis subiectum est materia prima, quae non est ens actu. Vnde nec generatio nec corruptio proprie dicuntur motus, sed mutationes quaedam. Quandoque uero non est aliquod subiectum commune nec actu, nec potentia existens, sed est idem tempus continuum, in cuius prima parte est vnum oppositum, & in secunda aliud, ut cum dicimus, hoc fieri ex hoc, idest post hoc. Sicut ex mane fit meridies, sed hoc non proprie uocatur mutatio, sed per similitudinem, prout ipsum tempus imaginamur quasi subiectum eorum, quae in tempore aguntur. In creatione autem non est aliquid commune aliquo praedictorum modorum, neque enim est commune subiectum actu existens, neque potentia, tempus etiam non est idem, si loquamur de creatione vniuersi, nam ante mundum tempus non erat. Inuenitur tamen aliquod subiectum esse secundum imaginationem tantum, prout imaginamur unum tempus commune dum mundus non erat, & postquam mundus in esse productus est, sicut enim extra vniuersum non est aliqua realis magnitudo, possumus tamen eam imaginari, ita etiam ante principium mundi non fuit aliquod tempus, quamuis sit possibile ipsum imaginari, & quantum ad hoc creatio secundum ueritatem proprie loquendo non habet rationem mutationis, secundum imaginationem quandam non proprie, sed similitudinarie. Haec ille.
Patet igitur. quod non semper ubi ex hoc fit hoc, & lyex dicit ordinem, oportet ponere aliquam rem substratam illi, quod tollitur, & illi quod ponitur, vel vt verius loquamur substratam vtrique oppositorum, quia in creatione nihil tollitur. sed sufficit continuitas temporis veri, aut imaginarii, in cuius vna parte sit unum oppositorum, & in alia sit reliquum.
Ad confirmationem ibidem factam patet per idem quia mane, & meridies non succedunt sibi nisi modo praedicto. Ad aliam impugnationem dico primo, quod ibi non est proprie transitus, nec terminus, sed succesno imaginaria. Et ideo non requiritur ibi subiectum aliquod, in quo sibi succedant nihilitas, & entitas.
Dico secundo, quod ponentes distinctionem inter essentiam, & esse actualis existentiae, dicerent quod lapis prius fuit nihil, & postea fuit ens, idest actuale existens. Et cum dicitur, quod realitas lapidis nunquam fuit subnihilo &c. Dico, quod si realitatem lapidis vocet essentiam lapidis, & eius quidditatem, tunc conceditur, quod realitas lapidis fuit sub nihilo existentiae, vere vel imaginarie. Si autem realitas sumatur pro existentia actuali, conceditur, quod illa existentia, vel esse actualis existentiae nunquam fuit sub nihilo sibi opposito, scilicet nihilitate existentiae. Et cum dicitur, quod vnum oppositum non est sub alio. Dico, quod verum est, sed non ad propositum, quia nihilitas essentiae opponitur solum essentiae lapidis, non autem nihilitas existentiae. quia essentia lapidis abstrahit ab existentia, & a non existentia, vel ab esse, & a non esse, nec unum plus ei opponitur quam aliud.
Ad aliam improbationem dicitur, quod cum mundus fiebat ex nihilo, ibi non erat proprie transitus, nec terminus a quo nisi imaginatione modo praedicto, nec erat ibi ordo realis nec prioritas, aut posterioritas realis. Sciendum tamen quod moderni, puta Gregorius & Adam citius expediunt se de primo argumento Aureoliue Gregorius si quidem ad istud dicit quadrupliciter. Primo dicit, quod cum dicimus aliquid fieri ex nihilo, ly ex est nota materiae, sed hoc potest dupliciter intelligi. Vno modo quod sit notamateriae constitutiuae, sic quod per illam enunciationem detur intelligi, quod ex nihilo id est ex eo, quod est penitus nihil, quasi ex materia fiat aliquid, ac si ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo possit aliquid fieri, sicut dicimus, quod ex farina fit panis, & in isto sensu propositio est falsa. Alio modo, ut sit nota materiae, sed negatiue, vt scilicenegetur omnis materia, ita quod cum dicimus factum ex nihilo esse aliquid, intelligamus, quod aliquid factum est, sed non est unde sit factum. Patet autem, quod secundum hunc sensum ratio in nullo procedit, nec confirmatio, sed tantum contra primum sensum, quem non damus.
Secundo dicit, quod hic terminus nihil potest in enuntiationibus dupliciter teneri, scilicet sincathegorematice, & cathegorematice. Primo modo aequiualet in significando huic complexo, nullum ens. Secundo modo huic complexo. non ens, aut huic quod non est. Et secundum hanc diuersam acceptionem eius multum diuersantur multae propositiones in veritate, & falsitate, & aliis conditionibus earundem. Nam si dicatur, nihil potest corrumpere Deum, & ly nihil stet primo modo. idem valet, quod haec propositio. nullum ens potest corrumpere Deum, & sic erit propositio uniuersalis negatiua, & vera. Si uero teneatur secundo modo, tunc aequiualet huic non ens, seuillud, quod est, potest corrumpere Deum, & sic est indefinita affirmatiua falsa. Consimiliter distinguendum est de ista, nihil potest satiare auarum, nihil docuit me volare, & similibus.
Tertio dicit, quod cum dicunt philosophi, nihil fit ex nihilo, secundum ipsos ly nihil non potest teneri in subiecto, & praedicato cathegorematice, tunc enim esset sensus quod non ens fit ex non ente, quod utique secundum illos falsum est. Volunt igitur, quod teneatur in subiecto sincathegorematice: in praedicato autem potest teneri cathegorematice, & tunc est sensus. nullum ens sit ex non ente. Potest etiam teneri sincathegorematice, & tunc est sensus, nullum ens fit ex nullo ente. & utroque modo secundum ipsos est propositio uera. Secundum nos autem in secundo sensu est falsa, & eius opposita est uera, scilicet aliquod ens fit ex nullo ente, ita quod aequiualeat huic copulatiuae, aliquod ens sit, & ipsum ex nullo ente fit seu non sit ex aliquo ente
Quarto dicit, quod isto modo concedendo, quod aliquid fit ex nihilo quaerentibus, an fiat ex nihilo per se, vel per accidens, dici debet, quod quaestio est impertinens, eo quod procedit ac si ly nihilo teneretur cathegorematice, & esset propositio mere affirmatiua. Non autem est sic:immo est copulatiua pro una parte negatiua, & si non formaliter tamen aequiualenter. Affirmatur namque, quod aliquid est factum, & negatur esse ex aliquo per se, vel per accidens. Posset tamen concedi sic quaerenti, quod aliquid sit ex nihilo per se, & per accidens, idest ex nullo ente nec per se, nec per accidens. Haec Gregorius & valde bene. Adam autem in prima quaestione quarti breuius dicit, quod scilicet omnia argumenta ista procedunt ex falsa imaginatione. imaginantur enim quod nihilitas esset aliquid, quod deberet tolli, & non sic est. sed illud quod modo est aliquid prius non fuit aliquid, & immo est aliquid, non quod aliquid sit substratum aliquitati, & nihilitati. Quicquid autem addit de repugnantia ex terminis per se secundo modo totum est materiale dictum, & totum procedit ex falso intellectu propositionis uere per se secundo modo. Deus enim de tota sua omnipotentia non posset falsificare propositionem ueram per se. Haec ille.
Ad secundum principale dicendum, quod utraque responsio ibidem data bona est, nec vlla earum sufficienter improbatur. Non quidem prima, quia non est verum, quod in prima eius improbatione assumitur, scilicet quod qualemcunque ordinem dicat ly ex semper istae aequipolleant, hoc fit hoc, ex hoc fit hoc, nam nullus diceret, quod martius fiat aprilis. conceditur tamen quod ex martio fiat aprilis. Vnde Commentator 5. Metaphysi. commento 29. facit magnam differentiam inter illum modum, quo aliquid transmutatur in aliud, & illum modum, quo aliquid fit post aliud. In signum, quod secundus non infert primum, nec sequitur ex hoc fit hoc. igitur hoc fit hoc. vel transmutatur in hoc. unde ibidem sic ait. Omnes intentiones, quae signantur per hanc praepositionem ex: includuntur in duobus modis. quorum unus est in quolibet duorum, quorum alterum transmutatur in alterum. transmutatum enim dicitur esse ex eo de quo transmutatur. Materia igitur transmutatur ad materiam, & totum transmutatur ad partes apud suam corruptionem, & generationem partium, & partes transmutantur ad totum apud generationem totius. Secundus autem sensus successiue dicitur, res autem, quae sequuntur se ad inuicem, dicuntur ex se inuicem. sed ista praepositio ex significat in hoc loco idem, quod post. Haec ille. Patet igitur quod ad hoc quod aliquid dicatur esse ex aliquo, sufficit, quod sequatur illud, & non oportet, quod alterum fiat, proprie loquendo reliquum, ut arguens uult.
Si autem respondens instet, dico quod sicut ipse concedit istam, martius fit aprilis: dies fit nox, ita concedam sibi istam, nihil fit aliquid idest post nihil. Sed ex ista nihil potest inferre contra nos, quia impropria est, sicut sua, dies fit nox, & omnia, quae arguit contra nos arguemus contra eum. Confirmatio similiter, quam arguens facit, nulla est, quia non arguit de primo modo acceptionis huius, quod dico ex aliquo. Causa similiter, quam assignat illius aequipollentiae non valet, quia falsum est, quod ly ex semper importet habitudinem termini mutationis ad alium terminum, licet importet habitudinem realem, vel rationis prioris ad posterius. Illa autem habitudo non requirit subiectum commune, sed commune tempus reale, vel imaginatum. Verumtamen addo praedictis, quod concessa in proposito aequipollentia praedictorum, scilicet ex nihilo fit lapis: & nihil fit lapis, ista propositio, nihil fit aliquid, vel huiusmodi, potest vno modo concedi, non quod nihilitas vertatur in aliquitatem sibi oppositam, sed quia essentia lapidis, quae prius erat nihil in genere existentium postea est aliquid in genere illo. Secunda similiter responsio male impugnatur.
Vnde ad primam eius impugnationem dico, quod cum dicitur, quod creatura est ex nihilo, nihil potest negare solam praepositionem, vt superius dictum est in simili de ista, hic tristatur de nihilo, nec tamen illo modo conceditur, quod filius Dei sit de nihilo, vel productus de nihilo, quia negatio non solum negat ly ex ut dicit habitudinem materiae, immo ut dicit habitudinem habentis qualemcunque conditionem materiae. Licet autem filius Dei non sit ex aliqua materia, tamen est productus ex substantia patris, quae habet aliquam de conditionibus materiae, scilicet, quia non solum est in filio genito sed in alia persona, scilicet in patre. Creatura autem non fuit creata ex aliqua materia, nec ex aliquo habente conditionem materiae, scilicet quod praeesset in aliquo, quia nihil quod sit in creatura formaliter, praecessit eius productionem, nec fuit in aliquo alio.
Illud autem quod additur in argumento de Anselmo facit pro nobis in parte, quia ipse dicit, quod sicut idem homo prius est pauper, postea fit diues, ita creatura prius nihil existens, fit actu existens, quod est conforme aliquibus supradictis. Cum autem dicit arguens, quod Anselmus ponit aliquem ordinem &c. Concessum est prius, quod illa praepositio ex potest includere negationem, & includi ab ea. Primo modo signatur ordo ad nihil. Secundo modo signatur nihilitas ordini. Vnde utroque modo concedi potest illa propositio. creatura ex nihilo facta est, & in sensu quo signatur ordo ad nihil dictum est prius, quod non sequitur, ex hoc. igitur hoc fit hoc, nisi consequens improprie intelligatur. Et dato quod sequeretur, nondum argumentum sufficienter improbat istam, nihil fit aliquid, immo Anselmus eam uidetur concedere, ut patet ex allegatis per arguentem.
Ad tertium principale negatur antecedens. Nec probatio valet, non enim contradictionem implicat id, quod est reduci in nihilum. Et cum dicitur, quod in nullo genere oppositionis &c. Dico quod ens sumptum ab esse existentiae opponitur contradictorie nihilo existentiae, &ens sunptum ab esse essentiae opponitur nihilo essentiae. Dico igitur quod essentia, quae est ens secundo modo potest reduci in nihil sibi non oppositum, licet ens existentiae non possit reduci in nihil existentiae, nisi per accidens ratione substrati, scilicet essentiae, quae siue habeat actum essendi, uel existendi siue non: semper tamen remanet ens, prout ens sumitur ab esse essentiae, & significat essentiam reponibile in praedicamento. Vnde sublato actu essendi, essentia, quae prius fuerat ens, uel aliquid primo modo fit nihil illo modo, licet remaneat ens aliquo modo, scilicet in esse intelligibili, uel ens in potentia, non quidem proprie passiua, sed in potentia actiua Dei.
Ad quartum dicitur, quod cum lapis fit totaliter de nihilo, uel cum mundus creatus fuit de nihilo, uirtute illius productionis factum est illud, quod omnino nihil erat perprius in esse existentium extra Deum. Nec tamen sequitur quod nihil abstractiue dictum sit conuersum in ens, sed bene sequitur quod res quae prius nihil erat in actu modo est aliquid actu. Et ad huius improbationem dicitur, quod dicentes lapidem, qui prius erat purum nihil &c. intelligunt quod lapis erat omnino nihil in genere existentium, nec erat ibi aliquid ultra tale nihil existens in actu, & de quo posset dici, hoc est actu. Erat autem ultra nihilitatem, quae est carentia actualis existentiae, essentia in esse essentiae, quae absolute considerata vt natura, vel quidditas, est substrahi bilis nihileitate existentiae, & aliquidditati existentiae, hoc est ipsi esse, uel non esse actualis existentiae, & ipsa secundum se semper est aliquid in genere essentiarum, & in esse intelligibili, & in potentia actiua creatoris, licet non in esse reali actuali, ut declarant Henricus, & Godofredus, & Bernardus de gannaco. Et sic non sequitur, quod vnum oppositum abstracte sumptum sit conuersum in aliud, puta nihilitas in aliquitatem, vel non esse in esse sibi oppositum, sed essentia quae prius non habebat esse actu, modo habet esse actu. Et cum dicitur, quod tunc lapis non est factus ex puro nihilo.
Dico quod non est factus ex puro nihilo in genere entium vel essentiarum, sed ex puro nihilo in genere existentium actu, vel in potentia passiua extra Deum, nam antequam mundus esset, vel crearetur mundus, erat mundus, & erat id quod nunc est non in actuali existentia, nec in potentia actiua, uel passiua creaturae, sed in potentia actiua Dei, & in esse intelligibili, & secundum suam absolutam considerationem.
Item in potentia logicali, quae est non repugnantia terminorum. non enim repugnabat rosae esse substantiam esse corpus, esse fsorem. Et ideo conceditur, quod rosa ab aeterno erat substantia, corpus, flos, non actu, sed in potentia in Deo. Non sic erat omnino nihil chimaera, cui repugnat esse actu, sicut enim dicit Augutinus prima homelia super Ioannem dans exemplum de hoc. Faber facit archam, primo in arte habet archam, si enim in arte non haberet archam vnde illam fabricando proferret : sed archa sic est in arte, vt non sit ipsa archa, quae videtur oculis, in arte inuisibiliter est, in opere visibiliter exit, ecce facta est in opere, nunquam destitit esse in arte. Et illa in opere facta est, & illa manet, quae in arte est, nam potest illa archa putrescere, & iterum ex illa, quae in arte est, potest alia fabricari. Attendite ergo archam in arte, & archam in opere. Archa in opere non est vita, archa in arte est vita, qua viuit anima artificis, vbi sunt omnia ista antequam proferantur. Sic ergo fratres charissimi, quia sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia, quae hic fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quiequid factum est, vita est in illo. Terram vides, est in arte terra, coelum vides, est in arte coelum, Solem & Lunam vides, sunt ista in arte, sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. Haec ille.
Ex quo patet, quod secundum illum modum loquendi Augustinus idea terrae dicitur terra inuisibilis & intelligibilis, & sic de ideis caeterorum. Cui concordat Sanctus Thomas contra Gentiles. libro 4. cap. 11. vbi dicit, quod intellectum in intelligente est intentio intellecta & verbum. Est igitur in Deo intelligente seipsum verbum Dei, quod est Deus intellectus, sicut verbum lapidis in intellectu est lapis intellectus. Ibidem etiam dicit, quod licet haec sit falsa, homo est verbum, tamen haec potest esse vera, homo intellectus est verbum. Ex quo patet, quod omnis essentia antequam creetur habet esse essentiae intelligibilis in Deo, & ideo antequam mundus fieret, erat in Deo lapis intellectus, & essentia rosae intellecta, & sic de caeteris, essentia enim vel quidditas non est aliud quam illud, quod importat ratio alicuius, & quia ratio cuiuslibet rei est aeterna in Deo, ideo quaelibet essentia aeternaliter est essentia vel quidditas, esse enim essentiam vel quidditatem non est aliud quam habere rationem veram, non fictitiam in intellectu alicuius vere intelligentis.
Item Sanctus Thomas in illo quolibet, quo quaerit an senarius numerus, quo creaturae omnes dicuntur esse perfectae sic creator vel creatura &c. sic ait. Triplex est consideratio alicuius naturae. Vna est prout consideratur secundum esse, quod habet in singularibus, sicut natura lapidis in hoc vel in illo lapide. Alia vero est consideratio alicuius naturae secundum suum esse intelligibile, sicut natura lapidis prout est in intellectu. Tertia vero est consideratio naturae absolutae, prout abstrahit ab vtroque esse, secundum quam considerationem consideratur natura lapidis, vel cuiuslibet alterius quantum ad ea tantum, quae per se competunt illi naturae. Harum quidem considerationum duae semper vniformiter eundem ordinem seruant. Prior enim est consideratio alicuius naturae absolutae quam consideratio eius secundum esse, quod habet in singularibus, sed tertia consideratio naturae, quae est secundum esse, quod habet in intellectu, non semper habet eundem ordinem ad alias considerationes. Consideratio enim naturae secundum esse, quod habet in intellectu, qui accipit a rebus, sequitur vtranque aliarum considerationum. Hoc enim ordine scibile praecedit scientiam, & sensibile sensum, sicut mouens motum, & causa causatum. Sed consideratio naturae secundum esse, quod habet in intellectu causante rem, praecedit alias duas considerationes. Cum enim intellectus artificis adinuenit aliquam formam artificiati, ipsa natura seu forma artificiati in se considerata est posterior intellectu artificis, & per consequens etiam archa sensibilis, quae talem formam vel speciem habet. Sicut autem se habet intellectus artificis ad artificiata, ita se habet intellectus diuinus ad omnes creaturas.
Vnde vniuscuiusque naturae prima consideratio est secundum quod est in intellectu diuino. Secunda vero consideratio est ipsius naturae absolutae. Tertia vero secundum quod est in rebus ipsis, vel in mente angelica. Quarta secundum esse, quod habet in intellectu humano. Et ideo Dionysius 11. cap. de diuinis nominibus hunc ordinem assignat, quia primo inter omnia est ipse substantificatarum rerum Deus, postea vero ipsa dona Dei, quae creatitris exhibet vniuersaliter, & particulariter considerata, vt per se pulchritudinem, per se vitam quam dicit esse donum ex Deo proueniens. 1. ipsam naturam vitae, deinde ipsa particularia vniuersaliter, & particulariter considerata, quae sunt res, in quibus natura habet esse In his igitur semper id, quod est prius est posterioris ratio. & remota posteriori remanet prius, non autem econtra. Et inde est quod hoc, quod alicui naturae competit secundum absolutam considerationem, est ratio quare competit naturae alicui secundum esse, quod habet in singularibus, & non econtra, ideo enim sortes est rationalis, quia homo est rationalis, & non econtra Vnde dato quod Sortes & Plato non essent, adhuc naturae humanae rationalitas competeret. Similiter etiam intellectus diuinus est ratio naturae absolute consideratae, vel in singularibus, & ipsa natura absolute considerata vel in singulariribus est ratio intellectus humani, & quodammodo mensura ipsius. Possunt ergo verba Augustius intelligi de senario dupliciter. Vno modo, vt per senarium intelligatur ipsa natura se. narij absolute, cui primo, & per se competit perfectio, quae quidem est ratio perfectionis eorum, quae senarium participant. Vnde remotis omnibus, quae numero senario perfe ciuntur, adhuc perfectio naturae senarii competeret, & hoc modo senarius nominat naturam creatam. Alio modo potest intelligi senarius secundum esse, quod habet in intellectu diuino, & sic eius perfectio est ratio perfectionis in creaturis inuentae, quae secundum senarium sunt conditae, quibus etiam remotiin praedicto senario perfectio remaneret. Sic autem senarius non erit creatura, sed ratio creaturae in creatore, quae est idea senarij, & est idem secundum rem, quod diuina essentia tantum ratione differens. Haec ille.
Et statim ad primum sic dicit. Remotis omnibus creaturis, quae sunt perfecte in senario dierum, non dicitur quod perfectio remaneret in senario numero, quia senarius aliquod esse habeat in rerum natura. nulla creatura existente, sed quia remoto omni esse creaturae remanet absoluta consideratio naturae senarij prout abstrahit a quolibet esse, & sic attribueretur sibi perfectio, sicut remotis omnibus singularibus hominibus, adhuc remanet rationabilitas attribuibilis naturae humanae. Haec ibidem. Et ad tertium sic dicit. Non est intentio Augustinus dicere, quod si coelum & terra transeant, & caeterae creaturae, quod senarius maneat secundum aliquod esse creatum, sed quia si omnes creaturae deficiant ab esse, remanebit adhuc natura senarij, prout abstrahit a quolibet esse huommodi, quod eius perfectioni competit, sicut & natura humana remanebit talis, quod ei competet rationabilitas. Haec ille.
Ex quibus patet, quod ante creationem mundi quaelibet quidditas quae post creata fuit, habebat esse in intellectu diuino per suam ideam, & quod cuilibet tali naturae secundum suam absolutam considerationem competebat omne praedicatum, quod per se consequitur eam. Talis ergo natura antequam habeat esse in rerum natura per productionem vel creationem, est omnino nihil, prout nihil opponitur enti, quod dicit actum existendi extra causam suam, sed non erat nihil, prout opponitur enti, quod dicit quidditatem vel naturam in se, vel dicit actum essendi in intellectu diuino, vel in potentia productiua Dei. Et sic patet quo lapis factus est de nihilo, & quomodo non sequitur, quod nihilitas sit conuersa in entitatem, sed solum quod quidditas, quae non habebat esse extra causam suam, vel extra diuinum intellectum, postea habuit esse actu extra Deum.
Item Dominus Albertus in logica sua veteri, tractatu de post praedicamentis. c. 9. sic dicit. Res de quibus est affirmatio, & negatio dupliciter sunt scilicet in esse, & in ipsa rerum ordinabilitate, & hoc est manifestum per Auicenus & Algazelem, & Alpharabium dicentes, sicut & verum est, quod quando praedicatum concipitur mn ratione subiecti, talis propositio vera est, siue re existente, siue non existente. Siue enim homo sit & animal, siue non sit homo & animal, haec semper est vera, homoest animal, & haec, animal est animatum sensibile, & viuum est substantia, & ideo sequitur, homo est animal, & animal est viuum, & viuum est substantia: ergo homo est substantia. Sed si vlterius inferatur substantia est ens: igitur homo est ens, dicunt quod non sequitur, quia ens vel esse accidit homini & animali, & non per se clauditur in intellectu eorum. Cum enim dicitur, homo est animal sufficit ad veritatem propositionis substantialis ordinatio ptedicati ad subiectum. Cum autem additur, animal est ens, & ens non est de rationae animalis, vel hominis, non erit ibi ordo substantialis vnius ad alterum, & ideo si animal est ens, vel homo est ens, oportet quod sit ens actu. & hoc est contra hypothesim, posuimus enim quod non sit homo. Ordinabilitas autem rerum in praedicatum & subiectum aequaliter conuenit rebus existentibus, & non existentibus, dum non sint incompossibiles ad existendum, & ideo ante mundum, haec propositiomundus est mundus, fuit in ipsa rerum ordinabilitate vera, & similiter haec, homo est animal. Et si quaeratur in quo fuit illa rerum ordinabilitas, quando non erant res 2Dicendum est, quod fuit in ipsis rerum rationibus. Si autem de illis rationibus vlterius quaeratur.
Dicendum est, quod fuerunt in sapientia creantis & causantis & ordinantis. Si autem vlterius inferatur, quod in sapientia primi intellectus fuerunt vt vnum, & non vt ordinatum vnum ad alterum. Dicendum quod res in sapientia primae causae dupliciter considerantur scilicetvt res consideratae & producendae, vel vt intellectus quo intelliguntur. Et primo quidem modo possibiles sunt ad pluralitatem & ordinem, non quidem in actu ordinantis, sed ad ordinem qui est in ordinabilibus. Et hoc modo possibile est veritatem esse de ipsis, & enunciabiles sunt ad veritatem, quamuis nunquam fiat enunciatio. Et enunciabile ad rem reductum, & similiter propositio possunt esse ab aeterno, & tamen vnum solum est actu ab aeterno. Et si quaeritur vtrum tale sit creatum vel inrreatum 2 Dicendum quod est creabile, & non creatum secundum rerum ordinem. Et quamuis hoc sit in creatore, tamen ratione differt a creatore, quia creator non est creabilis, nec creatus. Si autem quae sunt in intellectu creantis accipiantur vt intellectus, cum creator non intelligat nisi seipso, tunc verum est quod res in creatore sunt per modum creatoris, & sunt vnum, nec multa, nec ordinata, nec inordinata, sed sunt idem quod ipse. Et haec est Auicus doctrina quae concordat cum Porphyrio, qui dicit, quod nulla spece animalis existente potest intelligi substantia animata sensibilis. Et constat quod non loquitur de intellectu intelligentis, quia sic nihil diceret, quia si nulla est species animalis, nullus homo erit inrel ligens, sed loquitur de intellectu intelligibili, quia secundum naturae ordinem nulla specie animalis existente, adhuc quantum in se est, intellectualiter manet substantia animata sensibilis. Haec ibi in forma.
Item idem in commento super Porphyrium in tractatu de communibus differentijs, & conuenientijs. 5. vniuersalium c. 8. quod est de communibus, & proprijs differentiae speciei sic dicit. Habitudo ista, quae est particularis ad vniuersale essentiale, perpetua est siue sit totum esse vt species, siue sit pars essentiae vt differentia, & ideo dicunt Auicenus & Algazel, quod semper haec est vera, Sortes est homo, & homo est animal, & animal est substantia, & omnis illa propositio, in qua praedicatum est de ratione subiecti, & clauditur in intellectu eius. Si quis autem sic inferat. Homo semper est animal, vel animal semper est substantia, & esse hominem, vel animal, vel esse substantiam non diminuit ab esse, sicut cum dicitur, homo mortuus: igitur si semper homo est animal, homo semper est, patet quod non sequitur, & est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter. Quia cum dicitur, homo semper est animal, hoc quod dico semper non dicit nisi sempiternitatem habitudinis subiecti ad praedcatum, & conclusio infertur, ac si dicat de sempiternitate simpliciter. Huius tamen consequentiae aliam causam dicunt Auicus & Algazelus dicunt enim has esse per se, homo est homo, & homo est animal, & homo est substantia, & semper esse veras propter causam, quae dicta est, quia scilicet praedicatum clauditur actu & intellectu in subiecto. Si autem inferatur, homo est substantia: igitur homo est, dicunt non sequi, quia id quod est, actu est, & hoc accidit. Accidit enim esse actu ei, quod dicitur, homo est substantia, quia siue homo sit actu, siue non sit actu, haec semper est vera, homo est substantia. Haec ille.
Item in commento super praedicamenta exponens illud Philus Destructis primis substatijs impossibile est aliquid aliorum remanere, dicit. Superiora esse actuale secundum naturam non habent, nec esse perfectum vltima perfectione nisi in indiuiduis, quae sola perfectum esse in natura attingunt. Ad quod omnia, quae sunt in genere, & specie esse habent in potentia & indeterminatum, & confusum, & suidum quousque illud attingant. Et ideo illis non existentibus, nihil aliorum habet esse actuale, & in natura determinatum.
Item post. Priora secundum naturam non destruuntur vt priora, destructis sequentibus posterioribus secundum esse priorum, & sic destructis indiuidiremanet esse eorum, quae priora sunt natura indiuiduis. E destructis speciebus remanet esse eorum, quae speciebus priora sunt secundum illud esse quo priora sunt eis. Hoc autem est esse intellectuale, quo sunt genera & species, & non est esse actuale perfectum in natura, quo ad hoc enim destruuntur destructis primis, quia tale esse non habent nisi in primis, & tale esse est esse simpliciter, & omne aliud est esse secundum quid Haec Albertus. Apparet igitur prima facie quod licet nulla essentia creata fuerit ens ab aeterno, loquendo de ente prousdicit actum essendi, vel actualem existentiam, tamen quaelibet essentia semper fuit id, quod nunc est, essentialiter, & per se. puta quod homo semper est homo, semper est animal, semper est corpus, semper est substantia, semper est essentia vel ens. quod dicit essentiam. Et hoc secundum mentem Alberti, & multorum aliorum, cuius etiam opinionis videtur esse Sanctus Doctor Si tamen illa positio non placet, teneatur quod tenet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 3. art. 5. vbi sic arguit. Omnia quae a Deo sunt facta, dicuntur esse Dei creaturae. Creatio autem terminatur ad esse, prima enim rerum creatarum est esse, vt habetur in libus de causis. Cum igitur quidditas rei sit praeter esse ipsius, videtur quod quidditas rei non sit a Deo. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ex hoc ipso(inquit) quod quidditati esse tribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur, quia antequam esse habeat nihil est, nisi forte in intellectu creantis, vbi non est creatura, sed creatrix essentia. Haec Sanctus Thomas Et puto quod ista secunda via est securior, nec tamen alia via est erronea, nec errori proxima, nisi proquanto videtur ponere, quod essentia habeat aliquod esse, & non a Deo, sed hoc non debet mouere, quia sicut dicit Henricus, & bene meo iudicio, essentia habet duplex esse scilicet esse essentiae, & esse existentiae, & quodlibet istorum habet a Deo Sed primum habet a Deo vt est causa exemplaris dans per suum intelligere esse intelligibile, & quidditatiuum cuilibet essentiae, secundum autem esse dat, vt est causa efficiens, & sic non sequitur quod creatura habeat aliquod esse, quod non sit a Deo, sed solum quod non dicitur creari quantum ad primum, sed quantum ad secundum esse.
Item. Quia vt supra tactum est, esse possibile, esse intelligibile, esse quidditatiuum cum non sit esse, nisi secundum quid, non est per creationem, sed sufficit quod sit per intellectionem diuinam in genere causae formalis. Posset tamen breuius dici ad argumentum, quod ista consequentia non valet, lapis ante sui creationem nihil omnino erat, & post sui creationem est aliquid: ergo purum nihil conuersum est in ens, sed solum sequitur quod res, quae prius non fuit aliquid, postea est aliquid. Et si dicatur, lapis prius non fuit aliquid: ergo tunc fuit nihil: negatur consequentia, quia aliud est affirmare lapidem esse nihil, & aliud esse negare ipsum esse aliquid. Conceditur tamen quod nihil fuit lapis i. nullum ens fuit lapis, vt sit vniuersalis negatiua, & non sit affirmatiua de subiecto infinito. Similiter conceditur, quod lapis nihil fuit. 1. lapis nullum ens fuit, vt ista similiter sit negatiua. Hoc enim quod dico nihil aliquando accipitur in virtute huius complexi, nullum ens, & sic sunt duae dictiones, sicut hoc quod dico, omne ens. Aliquando vero est vna dictio, vel nomen infinitum, sicut hoc quod dico, non ens, sed prima solutio realior est, dummodo intelligatur Ad primum eorum, quae secundo loco contra eandem conclusionem inducta sunt, dicitur negando maiorem, nam non omne, quod est factum, potest aliquando non esse per potentiam passiuam sibi intrinsecam, licet possit non esse per potentiam extrinsecam. Et ad eius probationem dicitur, quod ista est falsa, omne incorruptibile est ingenitum sumendo incorruptibile pro illo quod habet potentiam vt semper sit, & non habet potentiam ad non esse, & sumendo ingenitum pro non producto, ad illum sensum negatur ista, omne incorruptibile est ingenitum. Nam secundum Sanctum Thomam prima parte. q. 9. artic. 2. & 2. contra Gent in multis locis. Substantiae separatae, quae non habent materiam, & corpora coelestia quae non habent materiam subiectam priuationi non habent potentiam ad non esse. Si aut accipiatur corruptibile vel potens non esse pro re, quae potest a Deo redire in nihilum per potentiam extrinsecam, & eodem modo opposita in proportionabili significatione, tunc conceditur maior, scilicet omne factum potest aliquando non esse, & in eodem sensu negatur minor, qua dicitur, nullum perpetuum vel aeternum a parte prius, potest aliquando non esse, & conceditur sua opposita, scilicet quod perpetuum potest aliquando non potest aliquando non esse. Et ad probationem minoris dico, quod sicut ista, praedestinatus potest damnari, non ponitur sic in esse, praedestinatus damnatur, nec ista, album potest esse nigrum, ponitur sic in esse, album est nigrum. Sed prima ponitur sic in esse, iste damnatur demonstrando per ly iste aliquem de quo vere dicitur, quod est praedestinatus. Secunda sic, hoc est nigrum demonstrando per ly hoc aliquod vere album. Et similiter ista, perpetuum potest aliquando non esse, ponitur sic in esse, hoc aliquando non erit, demonstrando aliquem angelum, vel animam rationalem vel coelum, & constat, quod nulla istarum de in esse est impossibilis, & hanc responsionem ponit Gregorius de Arieles Potest autem dici quo ad proteruos, quod cum dicitur, omni propositioni de possibili vere correspondet aliqua de in esse sub eisdem terminis non impossibilis, hoc intelligendum est de propositione de possibili in sensu composito, sicut est ista: aquam esse calidam est possibile, isti enim correspondet haec de in esse possibilis, aqua est calida, sed non oportet hoc esse verum de propositione de possibili in sensu diuiso, cuiusmodi est ista, album potest esse nigrum, non enim habet istam sibi correspondentem, album est nigrum. Sic in proposito de ista, perpetuum potest aliquando non esse, quae est diuisa, sicut autem non valet probatio maioris, ita nec secunda.
Vnde secundum Gregorium conceditur quod aliquid, quod potest semper esse, potest aliquando non esse, & quod idem simul est in potentia ad opposita. Nec ex hoc sequitur, quod esset possibile, vt eidem illa opposita simul inessent. Et si dicatur quod quaelibet potentia potest reduci ad actum, & quodlibet possibile potest poni in esse. Dicitur quod verum est, non tamen quaelibet potentiae possunt simul ad actum reduci, sicut illae quae sunt ad actus oppositos circa idem, nec quaelibet possibilia possunt poni simul in esse, patet de contradictorijs contingentibus. Et ideo licet potentiae sint simul, non tamen est possibile actus esse simul, seu eas reduci simul ad actum. Et hoc ideo, quia ipsae non sunt ad actus oppositos coniunctim, sed diuisim, propter quod cum dicitur, quod idem est simul in potentia ad opposita, vel simul potest opposita, consueuit dici quod intelligenda est simultas potentiae, non autem potentia simultatis. Ad oppositum ergo dicitur, quod perpetuum aliquod, puta caelum, potest semper esse, & potest aliquando non esse, & vtrumque eorum diuisim potest poni in esse, non autem coniunctim.
Ad secundam rationem principalem negatur minor, quicquid sit de maiori. Et ad probationem eius dicitur, quod non est inconueniens vnum infinitum secundum quid esse maius alio infinito secundum quid. Tempus autem praeteritum est infinitum secundum quid scilicet ex vno extremo tantum, & non ex vtroque, & similiter tempus futurum. Et ad confirmationem patet per simile. Veruntamen secundum quod dicit hic Gregorius de Arites ista probatio & eius confirmatio aeque militant contra Philostinus & Commencatorem, qui posuit tempus aeternum in praeterito & in futuro, cum tamen tempus aeternum in futuro, & tempus aeternum ab vtraque parte illa duo infinita compraehendat. Dicitur vlterius, quod non est inconueniens vnum infinitum compraehendere in se plura infinita, vt patet de continuo, cuius vtraque medietas continet in se infinitas partes proportionabiles, alias ab his, quas reliqua continet. Dicitur vlterius, quod quodlibet perpetuum sicut potest durare per infinitum futurum, ita si fuisset ab aeterno, potuisset durare per infinitum praeteritum, & infinitum futurum. Vnde nullum creatum perpetuum excedit aliud quantum ad posse durare, licet de inesse vnum fuerit prius alio, sicut coelum antequam humana anima, & sic probatio Commentatoris nullius est efficaciae contra Christianos, sicut putat. Haberet autem aliquam apparentiam contra eos, qui ponerent aliquod perpetuum posse durare tantum infinito tempore suturo, quod nos non ponimus, sed quodlibet posse tam in praeterito quam in futuro, sicut Deo placuerit ipsum conseruare.
Ad tertium negatur minor. Et ad eius probationem, dico quod nullum inconueniens est materiam esse productam de nihilo. Et cum hoc improbatur dico ad primam improbationem, quod secundum Sanctus Thomas aliqui Philosophi non considerauerunt nisi emanationem effectuum particularium a causis particularibus, quas necesse est praesupponere aliquid in sua actione, & secundum hoc erat communis eorum opinio ex nihilo nihil fieri. Sed hoc locum non habet in emanatione prima totius entis ab vniuersaliprincipio rerum. Haec ille. prima parte. q. 41. artic. 2. ad primum. Ita in proposito prima & secunda probatio procedunt eodem modo, sicut illi Philosophi procedebant de particularibus actionibus & factionibus, per quas res non fiunt quantum ad omnia, quae pertinent ad suum esse, puta materiam, & formam, & omnia quae sunt in re, sed solum forma prius in potentia materiae existens reducitur ad actum. Vnde in creatione terminus ad quem est tota substantia rei, sed in factionibus particularium agentium terminus ad quem est sola forma. Tertia denique improbatio non valet. Nam consequentia ibidem facta nulla est, nam illud quod ponimus fieri ex nihilo, non fit per motum, neque per mutationem proprie loquendo, sed per simplicem effluxum, ideo non sequitur, quod ibi sit mutatum esse sine moueri primo. Conceditur tamen quod ibi est factum esse sine fieri primo. Nec hoc est inconueniens de illis, quae fiunt sine motu. Gregorius tamen pro solutione huius argu. dicit latius. Nam ad primam improbationem dicit, quod inductio, in qua non percipitur. quod sit praedicatio essentialis, non dat certitudinem vmuersalem, aut necessariam, nisi inducantur in ea omnia particularia. Inductio autem Philosophi non fit per omnes particulares factiones, sed per eas tantum, quibus forma educitur de potentia materiae, aut subiectum aliquod transmutatur, ideo non est sufficiens vt ex ea vniuersaliter concludatur omne, quod fit fieri ex aliquo, maxime cum non participiatur, quod haec praedicatio, qua dicitur, omne quod fit, fit ex aliquo sit essentialis. Quo ad secundam improbationem dicit, quod agens non sufficienter diffinitur per esse vnde principium motus, nec potentia actiua per esse principium transmutandi. Ex hoc enim bene sequeretur infallibiliter, quod nullum agens agit nisi transmutando materiam, & huius dicti veritatem testatur Auicus primo sufficientiae suae dicens, quod illa diffinitio non est agentis vniuersaliter, sed tantum naturalis, & Physici. Quo ad tertiam improbationem dicit, quod non solum possibile est aliquid esse mutatum, quod prius non mouebatur, immo est verum, sicut contingit de facto in actibus intellectus & voluntatis & alijs multis, in quibus sunt mutationes indiuisibiles non sequentes motum aliquem suorum subiectorum. Nec Philoascus 6. Physic. probat, nec probare intendit oppositum, sed tantum hoc probat de motu locali continuo.
Ad quartum dicitur, quod caelum non est genitum per motum, aut mutationem, & hoc solum probat argumentum. Nam talis factio locum requirit, sed productio per simplicem effluxum non requirit locum, isto autem modo coelum est a Deo productum. Vnde Commentator in de substantia orbis. c. 3. sic dicit. Agentium quoddam est prius tempore acto, & est omne, quod fit in sphaera mundi. Et istius agentis & acti quoddam est prius naturaliter non tempore, & est orbis, quem sequitur tempus, & cui accidit agens scilicet faciens ipsum in dispositionibus necessarijs inueniendo finem, propter quem fuit, & cum hoc ignorauerunt quidam esse de opinione Aristeles dixerunt ipsum non habere causam agentem, sed tantum causam mouentem, istud fuit valde absurdum, & non est dubium in hoc, quod agens ipsum est mouens ipsum. Haec ille.
Ibidem etiam dicit. Debes scire quod corpus coeleste non tantum indiget virtute mouente in loco, sed etiam virtute largiente in se, & substantia sua permanentiam aeternam. Haec ille. Ex quibus patet, quod mens Aristeles & Commentatoris fuit Deum esse causam efficientem coelestis corporis, licet non ex tempore, nec per generationem, aut motum. Concordat Gregorius de Arimino dicit quod sicut non est necessarium omne corpus esse in loco, immo nec est verum, vt patet de primo continente omnia, sic non est necessarium, omne corpus quod fit, fieri in loco loquendo de factione videler, ideo propositio sumpta quae dicit. Impossibile est aliquod corpus fieri, nisi in loco, est simpliciter falsa. Si tamen debet habere aliquam veritatem intelligenda est tantummodo de corporibus, quae generantur per transmutationem agentium naturalium, quae oportet esse approximata secundum debitam distantiam suis passiuis, & de in esse, quia de illis verum est de facto, quod sunt in loco, quicquid sit de possibili, caelum autem non est sic factum, ideo ratio non valet ad propositum.
Ad quintum negatur minor, & ad primam eius probationem dicitur, quod procedit solum de productione per motum, aut mutationem per agentia naturalia, illo modo autem non ponimus intelligentias esse productas a Deo, sed alio modo.
Ad secundam probationem dicitur, quod Commentator negat ibidem intelligentias esse factas a Deo, & productas illo modo, quo posuit Auicenna scilicet quod vna earum solum immediate esset producta a primo principio, & aliae essent productae a primo non immediate, sed mediante illa. Reputauit enim Auicennus inconueniens, quod ab vno immediate produceretur multitudo, & pluralitas actionum vel effectuum. Et hoc Commentator reprobat, quia secundum eum agens limitatum ad vnum effectum est agens extrahens id, quod erat in potentia ad actum. Vnde hoc ostendunt verba eius, nam non dicit absolute, quod non sit ibi actio, nec prouentus, nec consecutio, sed cum addito, vnde dicit. Non est illic prouentus neque consecutio, neque actio, ita vt dicamus quod vna actio consequitur vnum agens &c. Sed voluit Commentator, quod aliae intelligentiae essent immediate a prima, inquantum ipsa intelligit multos modos ex sua essentia, quos nos dicimus ideas vel conceptus. Vnde ibidem Commentator dicit. Tantum enim est illic causa & causatum secundum quod dicimus quod intellectus est causa intelligentis, & cum ita sit, non est impossibile, vt id, quod est per se intelligentia & intellectus sit causa plurium entium secundum quod intelliguntur ex eo multi modi. Haec ille.
Verumtamen quaecunque fuerit mens Commentatoris, eius auctoritas non est in hac parte recipienda, sicut nec in multis alijs locis. Hic etiam dicit Gregorius ad primam probationem minoris, quod propositio assumpta est falsa, & habet instantiam etiam secundum Commentatorem sumendo generaliter factionem, scilicet omne quod fit, fit ex contrario, & per alterationem & caet. Et potissime in factione specierum intelligibilium ab intellectu agente, qui non est corpus nec transiens, nec alterans materiam per qualitates actiuas & passiuas, de quibus arguitur. Vnde septimo Metaphysic. commento 31. dicit, quod Aristoteles coactus est ponere agens separatum a materia in factione virtutum intelligibilium, quae apud ipsum non sunt mixtae cum materia. Et intelligit hoc de intellectu agente, & speciebus intelligibilibus.
Ad sextum dicitur, quod non omni potentiae actiuae correspondet necessario potentia passiua, sed soli potentiae actiuae, quae agit pertransmutationem. Sicut enim ostendit Sanctus Thomas 2. contra Gentiles. cap. 16. Operari ex materia praeiacente est agentis ad determinatam speciem, & non vt causa vniuersalis essendi. Quia autem dicit arguens, quod hoc est verum vniuersaliter de omni modo potentiae actiuae, falsum est. Et ad allegata de quinto Metaphysi. Dicitur, quod Philosophus ibi loquitur de potentia actiua agentis particularis, non autem de potentia vniuersalis principij essendi. Vel loquitur secundum quod dictum est de potentia actiua transmutatiua, non autem generaliter de omni potentia productiua, quia licet omni potentiae actiuae transmutatiuae correspondeat potentia passiua, non tamen omni potentiae actiuae productiuae. Nec talis potentia actiua & non transmutatiua dicitur relatiue ad potentiam passiuam, sed solum ad producibile, non est autem necesse ens producibile vel agibileesse aliquid.
Ad septimum dicitur, quod secundum Sanctum Thomam de potentia Dei. quaestione tertia articulo quarto ad septimum. Forma potest dupliciter considerari. Vno modo secundum quod est in potentia, & sic a Deomateriae concreantur nulla disponentis naturae actione interueniente. Alio modo secundum quod est in actu, & sic non creatur, sed de potentia materiae per agens naturale educitur. Haec ille.
Ex quo patet, quomodo omnis forma naturalis a Deo creata est quantum ad esse inchoatiuum potentiale, quod habet in materia. Similiter pro alio quod inducitur in argumento de formis, quae a solo Deo materijs infundantur, sciendum quod cum dicimus creationem non supponere materiam, dupliciter dicitur aliquid creari. Primo modo, quia producitur sine quocunque subiecto praesupposito ex quo, vel in quo fiat, & isto modo materia prima & angeli, & illa quam primo facta sunt, creata fuerunt, quia non praecessit materia factionem eorum ex qua, vel in qua fuerant. Alio modo quod licet supponant subiectum in sui factione, tamen illud subiectum non est talium formarum causa efficiens, nec materialis, isto modo quod forma sit taliter in potentia illius subiecti, quod per agens naturale educi possit, & isto modo gratia, & anima intellectiua dicuntur creari. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. quaestione tertia articulo octauo ad tertium sic dicit. Gratia cum non sit forma subsistens, nec esse, nec fieri proprie sibi competit. Vnde nec proprie creatur per modum illum quo substantiae per se subsistentes creantur. Infusio tamen gratiae accedit ad rationem creationis, inquantum gratia non habet causam in subiecto, nec efficientem, nec talem materiam, in qua sit hoc modo in potentia, quod per agens naturale educi possit in actum, sicut est de formis naturalibus. Cum enim dicitur aliquid fieri ex nihilo: negatur causa materialis, hoc vero ad carentiam materiae aliquo modo pertinet, quod aliqua forma de naturali materiae potentia educi non potest. Haec ille. Et ibidem ad septimum. Licet anima rationalis habeat materiam, in qua sit, non tamen educitur de potentia materiae, cum eius natura supra omnem materialem ordinem eleuetur, quod eius intellectualis operatio declarat, & iterum haec forma est res per se subsistens, cum corrupto corpore remaneat. Haec ille.
In quinta parte huius articuli respondendum est ad obiecta contra quintam conclusionem, vnde ad argumentum Aureoli negatur maior. Nec valet probatio, quia licet conseruatio actiua Dei teneat rem in esse, & corruptiuum deducat ad non esse, non tamen sequitur, quod Deus vincatur ab agente naturalicorruptiuo, quia agens naturale non ageret ad corruptionem conseruati a Deo ante corruptionem, nisi moueretur ad sic agendum & corrumpendum a Deo. Sed agenti naturali sic corrumpenti Deus coagit ad corrumpendum, sicut coagebat suo generanti ad generandum, modo enim coagit isti, modo illi, modo conseruat, modo corrumpit, sed per se solum conseruat in esse: generat vero & corrumpit mediante actiuo naturali. Esset autem inconueniens si Deo volente rem penitus & quo ad omnia conseruare, aliud agens cogeret Deum ad non conseruandum, vel plus posset ad destruendum quam Deus ad conseruandum, vel si illud agens se solo Deo non coagente destrueret illud, quod prius conseruabatur a Deo, vel si idem & secundum idem conseruaretur, & destrueretur, quorum nullum dicimus. In sexta parte articuli respondetur ad obiecta contra sextam conclusionem, & primo ad argumenta Aureoli.
Ad primum si quidem dicitur, quod Augustinus vbi allegatur non aliud vult, nisi quod Deus non impedit res a proprijs actionibus formas earum consequentibus, quas eidem ie creatione contulit, vt ignem calefacere, solem illuminare, non autem intendit, quod creaturae aliquid operentur Deo illis non cooperante.
Ad illud Ecclesiastici dicit Sanctus Thomas de potentia Dei quaestione tertia articulo septimo ad duodecimum. Quia Deus non dicitur dereliquisse hominem in manu consilij sui, quin in eius voluntate operetur, sed quia voluntati hominis dedit dominium sui actus, vt non esset obligata ad alteram partem contradictionis, quod quidem dominium non dedit naturae, cum per suam formam sit determinata ad vnum. Haec ille.
Ad secundum dicitur, quod ista opinio non subtrahit a rebus suas proprias operationes, quod ostendit Sanct. Thomas tertio contra Gentiles. capitulo septuagesimo dicens. Quibusdam videtur difficile ad intelligendum, quod effectus naturales attribuantur Deo, & naturali agenti. Nam vna actio a duobus agentibus non videtur posse progredi. Si igitur actio, per quam naturalis effectus producitur, procedit a corpore naturali, non procedit a Deo.
Item quod sufficienter potest fieri per vnum, superfluum est quod fiat per multa. Videmus enim quod natura non facit per duo instrumenta, quod potest facere per vnum. Cum igitur virtus diuina sufficiens sit ad producendos effectus naturales, superfluum est adhibere ad eos producendos etiam naturales virtutes, vel si virtus naturalis sufficienter effectum proprium producit, superfluum est quod diuina virtus ad eundem effectum agat.
Prima. Si Deus effectum naturalem producit, nihil relinquitur de effectu naturali agenti ad producendum. Non igitur videtur esse possibile, quod eosdem effectus Deus dicatur producere, quos res naturales producunt. Haec autem difficultatem non afferunt si praemissa considerentur. In quolibet enim agente est duo considerare, scilicet rem ipsam, quae agit, & virtutem qua agit, sicut ignis calefacit per calorem. Virtus autem inferioris agentis dependet a virtute superioris agentis inquantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti, vel conseruat eam, vel applicat eam ad agendum. Sicut artifex applicat instrumentum ad proprium effectum, cui tamen interdum formam non dat, nec conseruat, sed dat ei solum motum. Oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agenti, agit enim in virtute omnium, & sicut agens inuenitur immediate actiuum, ita virtus primi agentis inuenitur immediate actiua ad producendum effectum. Nam virtus infimi agentis non habet quod producat hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris proximi, & virtus illius ex virtute superioris, & sic virtus supremi agentis inuenitur ex se productiua effectus quasi causa immediata, sicut patet in principijs demonstrationum, quorum primum est immediatum. Sicut igitur non est inconueniens, quod aliqua actio producatur ex aliquo agente, & ex eius virtute, ita non est inconueniens quod producatur idem effectus ab inferiori agente, & a Deo ab vtroque immediate, licet alio & alio modo. Patet etiam quod si res naturalis producat effectum proprium, non est superfluum, quod Deus producat illum, quia res naturalis non producit illum nisi diuina virtute, neque est superfluum, si Deus per seipsum potest omnes effectus producere, quod per quasdam alias causas producantur. Non enim hoc est ex insufficientia virtutis diuinae, sed ex immensitate bonitatis ipsius, per quam suam bonitatem rebus communicare voluit, non solum quantum ad hoc vt essent, sed etiam quantum ad hoc quod aliorum causae essent. His duobus modis creaturae communiter omnes diuinam similitudinem consequuntur, per hoc etiam decor ordinis in rebus creatis apparet. Patet etiam quod non sic diuinae virtuti & causae naturali idem effectus attribuitur, quasi partim a Deo & partim ab agente naturali fiat, sed totus ab vtroque secundum alium & alium modum, sicut idem effectus totus attribuitur instrumento, & principali agenti. Haec ille. Quibus similia ponit prima parte. q. 105. artic. 5. & de potentia Dei. q. 3. artic. 7. per totum.
Ad tertium dicitur secundum Sanctum Thomam de potentia Dei. quaest. 3. artic. 7. ad septimum. Quia sicut instrumento artificis non potuit conferri, quod operaretur absque modo artis, ita rei naturali conferri non potuit, quod operaretur absque operatione diuina. Haec ille.
Illud autem quod additur de opinione Doctorum male exponitur. Illius enim opinionis est Sanctus Thomas vt patet, tertio contra Gentilcap. 66. vbi sic dicit. Secundum ordinem causarum est ordo effectuum. Primum autem in omnibus effectibus est esse. Nam omnia alia sunt determinationes ipsius: ergo esse est proprius effectus primi agentis, & omnia alia agunt ipsum in virtute primi agentis. Secunda autem agentiaquae sunt quasi particulantes & determinantes actionem primi agentis agunt sicut proprios effectus alias perfectiones, quae determinant esse.
Item secundo libro cap. 12. Effectus suis causis proportionabiliter correspondent, vt scilicet effectus in actu causis actualibus attribuamus, & effectus in potentia causis, quae sunt in potentia, & similiter effectus particulares causis particularibus, vniuersalibus veroto vniuersales, vt docet Philosophus secundo Physicorum, esse autem est causatum primum, quod ex ratione suae communitatis apparet. Causa igitur propria essendi est agens primum & vniuersale, quod est Deus. Alia vero agentia non sunt causa essendi simpliciter, sed causa essendi hoc, vt hominem vel album. Esse autem simpliciter per creationem causatur, quae nihil praesupponit, quia non potest aliquid praeexistere, quod sit extra ens simpliciter. Per alias autem factiones fit hoc ens, vel tale: nam ex ente praexistente sit hoc ens vel tale, ideo creatio est actio propria Dei. Haec ille.
Item de potentia Dei. quaestione tertia articulo quarto. Causa secunda non agit nisi ex influentia primae causae, & sic omnis actio causae secundae est ex suppositione primae causae agentis, vt intelligamus, quod causa secunda potest habere duplicem actionem, vnam ex propria natura, aliam ex virtute prioris causae. Impossibile est autem, quod causa secunda ex propria virtute sit principium esse inquantum huiusmodi. Hoc enim est proprium causae primae, nam ordo effectuum est secundum ordinem causarum. Primus autem effectus est ipsum esse, quod omnibus alijs effectibus praesupponitur, & ipsum non praesupponit aliquem alium effectum. Et ideo oportet quod dare esse inquantum huiusmodi sit effectus primae causae solius secundum propriam virtutem. Et quandocunque alia causa dat esse, hoc habet inquantum est in ea virtus & operatio primae causae, & non per propriam virtutem. Sicut etiam instrumentum efficit actionem principalem, non per virtutem propriae naturae, sed per virtutem mouentis. Sicut calor naturalis per virtutem animae generat carnem viuam, per virutem autem propriae naturae solummodo calefacit & dissoluit. Haec ille.
Ex quo patet, quod dare esse est proprius effectus Dei, dare autem esse hominem vel esse hoc, vel illud conuenit particularibus agentibus. Quod non est sic intelligendum quasi Deus solum operetur in rebus illam perfectionem, quae est esse, quo res subsistit, vtputa quod det homini esse, non autem sapientiam vel iustitiam, sed hoc fiat a causis secundis. Nec similiter est putandum, quod nulla causa secunda det esse rei, sed solum alias perfectiones. Sed mens eius est, quod dare esse illud quod pertinet ad quodcunque esse rei, est proprius effectus Dei, & non alterius agentis, signato enim aliquo effectu omnes causae secundae non possent ei dare quicquid pertinet ad esse eius, immosupponit, quod prius habeat esse in actu, vel potentia sibi collatum a Deo. Sicut ergo obiectum intellectus est ens, inquantum huiusmodi, non quin intellectus intelligat substantiam, & alia inferiora ad ens, sed quia quicquid continetur sub ente est sibi obijcibile, & ideo ens est proprium eius obiectum adaequatum, ita ens vel esse est proprius effectus Dei & adaequatus, quia potest in omne participans illam rationem, loquendo de esse participato. Et similiter sicut prima, & propria ratio quare aliquid est obijcibileintellectui est ratio entis, quia nihil non participans illam est sibi obiicibile, & quicquid obiicitur intellectui hoc habet ex ratione entis primo & per se, sic prima & propria ratio quare aliquid est effectibile a Deo est ratio essendi, ita quod ista ratio est formalis, aliae vero sunt materiales.
Per hunc autem modum nullius causae secundae effectus proprius est esse, sed alicuius earum proprius effectus est esse sensibile, vt coeli: nam omne sensibile tangibile est effectus coeli. Alicuius autem proprius effectus est esse calidum aut humidum & huiusmodi, ita quod sua causalitas propria virtute non extendit se vltra limites rationis illius effectus. Vnde talis causa secunda dat esse ignem virtute propriae naturae, esse autem in actu non dat nisi inquantum agit virtute primae. Vnde Sanctus Thomas tertio contra Gentiles. cap. 66. Cum esse sit communis effectus omnium agentium, nam omne agens facit esse actu, oportet quod hunc effectum producant inquantum ordinantur subprimo agente, & agunt in virtute illius. Dico igitur quod esse sic est effectus Dei non vt arguens imponit doctoribus, quod Deus sit tantum causa rerum producendo aliquid, quod pertinet ad esse rei, & non omnia, sed quia quilibet effectus dependet a Deo quantum ad omnia, quae pertinent ad esse eius, ab alijs autem causis non dependet quantum ad esse inquantum huiusmodi, sed quantum ad esse hoc vel illud. Nec aliqua causa dat effectui omne, quod pertinet ad esse eius, immo nec dat aliquid pertinens ad esse simpliciter. citer inquantum esse, nisi inquantum agit in virtute primae causae. Sicut ignis generans ignem dando ei esse ignem dat sibi formam, ac per hoc aliquid, quod pertinet ad esse eius. sed non dat sibi materiam, quae pertinet ad esse eius, & si dat sibi esse per formam, hoc facit inquantum agit in virtute primi.
Item omnis effectus causae secundae prius habet esse qualecunque in rerum natura, antequam causetur a causa, nec aliqua causa secunda potest suo effectui dare esse primo, sed ratione partis, nec per se, sed quasi per accidens, quia dat sibi aliquid, quod accidit enti, puta esse equum. Nec efficit ens de non ente, sed ens tale de ente tali, & de hoc videbitur amplius in quaestione sequenti.
Ad quartum, & quintum. & sextum, patet responsio ex praedictis. Verum cum dicitur in 6. quod alteratio facta a Deo & creatura non est velocior & caet. Dicitur quod velocitas vel tarditas attenditur secundum proportionem vnius causae secundae ad aliam, & vnius mouentis proximi ad aliud, non autem secundum proportionem causae secundae ad primam vel econtra. Deus enim & creatura non velocius mouent solem quam moueret Deus se solo, quia Deus agit in causa secunda secundum modum illius, ita quod in agente paruae virtutis mouet tarde, & in agente dupsovirtutis mouet velocius.
Ad septimum dicitur, quod licet tam Deus quam creatura immediate producant totum effectum, tamen actio creaturae dependet ab actione Dei, & fundatur in ea. Vnde Sanctus Thomas 3. senten. dist. 23. q. 3. artic. 1. dicit. Quia in omnibus agentibus ordinatis actio primi agentis est prior & posterior, prior in mouendo, quia actiones omnium aliorum fundantur super illam, quae cum sit vna communiter omnes firmans, specificatur effectus eius in hoc & in illo secundum illius exigentiam, & post. Est autem posterior vtendo aliorum actibus ad proprium finem, & sic omnes aliorum actiones modificantur per actionem primi agentis. Haec ille. Dico igitur, quod actio causae secundae dependet ab actione causae primae, non autem econtra. Et cum infertur, quia si actio Dei non dependet &c. Dico quod consequentia non valet, sicut non sequitur. Actio martelli dependet ab actione fabri, & non econtra: igitur remoto martello, faber faceret clauos, ita in proposito non sequitur. Actio Dei non dependet ab actione solis: igitur sole remoto Deus faceret lumen in aere. & potissime talis consequentia non valet, vbi causa principalis indifferenter potest effectum producere cum instrumento, & sine instrumento. Nec vtitur instrumento de necessitate, cuiusmodi est in proposito, & ideo argumentum non probat quod causa secunda nihil agat in effectu, sed solum quod essentialius effectus dependet tam d causa prima, quam a causa secunda.
Ad argumenta Duran. dicitur. Ad primum quidem quod ille effectus, qui immediate procedit a Deo, & immediate a creatura procedit vnica actione exteriori Dei & creaturae, sed procedit duplici actione sic, quod praeter exteriorem actionem communem primae causae & secundae, Deus agit actione immanente, quae est diuina substantia cum respectu ad creaturam. Et cum probatur, quod non eadem actione. Dico ad primam probationem, quod creatura nullam actionem habere potest quae non essentialius dependeat a Deo quam a creatura, nec sufficit conseruatio virtutis suae a Deo, nisi illa virtus moueatur ad suum actum & coniungatur illi mediante diuina virtute, vt saepe dictum est supra, nec oportet vlterius replicare.
Ad secundam probationem dicitur negando maiorem. Quia enim eadem actio procedat a duobus immediate & perfecte a quolibet, contingit non solum quando eadem virtus numero est formaliter in illis duobus, immo quando vnum agit in virtute alterius. Vtrunque enim agit perfecte, quia totum effectum & quamlibet eius partem sufficienter producit in ordine suo, immediate vero, quia causa prima immediata est effectui quo ad virtutem, causa vero secunda immediata est quo ad suppositum agens.
Item cum probatur, quod nec duplici actione: probatio nulla est, quia non ponimus, quod actio exterior primae causae sit alia ab actione causae secundae, sed quia alia est immanens causae primae, quae est suum velle, alia est ab actione exteriori causae secundae, hoc autem non sufficienter improbat arguens. Cum enim dicit, aut vtraque actio simul attingit &c.
Dico quod simul tempore, sed prius natura actio primae causae attingit effectum quam actio causae secundae Nec ex hoc sequitur quod altera superfluat, vt supra dictum est, nec quod causa secunda nihil faciat. Quia autem dicit quod actio est eadem realiter cum suo termino, conceditur de actione transeunte, modo superius exposito, non autem de immanente, quae habet terminum extra agens, ideo non ponimus ibi duas actiones transeuntes proprie, sed vnam immanentem in Deo, & aliam transeuntem a causa secunda in effectum, & dato quod poneremus duas transeuntes, sicut cum idem effectus producitur a sole & ab igne, quia in solis nulla est actio immanens, diceretur tunc quod solis & ignis eadem est actio quo ad absolutum actionis, puta motum, vel mutationem, sed actio illa est duplex quo ad respectum, quia ille motus originatur a sole & ab igne, ideo tam sol quam ignis habent respectum originis actiue ad illum motum, & ita potest dici de causa prima & secunda, si teneatur, quod effectus procedit ab illis duplici actione exteriori.
Ad secundam negatur minor. Secundum enim quod dicit arguens finis alicui effectui potest dupliciter assignari. Vno modo vt est res quaedam. Alio modo vt en effectus, vel quid operatum, modo licet lapis, qui est effectus primae causae & secundae non habeat duos fines proximos perfectos & immediatos, vt est quaedam res, sed solum vnum, tamen vt est quid operatum habet duos immediatos & perfectos fines, quia Deus operatur lapidem propter hunc finem immediatum, qui est sua bonitas, causa autem secunda operatur illum propter hunc finem immediatum, qui est communicatio suae formae, vel conseruatio suae speciei, vel aliquid simile, finis vero lapidis, vt est quaedam res, est sua propria operatio, vel aliquid tale. Ad tertium dicitur, quod ideo & ad hunc sensum dicitur Deum producere quemlibet effectum causae secundae, quia producit immediate quo ad immediationem virtutis quicquid quocunque modo pertinet ad esse effectus, non autem quaecunque causa secunda sic producit.
Item dicimus, quod non solum perfectionem primam, quae est esse, sed omnes sequentes producit, vel saltem communicat, non sic autem quaecunque alia causa. Item licet Deus sic producat effectus quo ad omnia, quae ad esse pertinent, tamen prima & per se ratio, quare aliquid subijcitur diuinae causalitati est ratio essendi, non sic autem de quacunque causa secunda, quia nulla dat esse primo & per se, & hoc magis patebit in sequenti quaestione. Tunc ad improbationes illius trimembris diuisionis, dico quod pro impugnatione primi membri ociose laborat, quia nullus catholicus dicit hoc, quod Deus producat solam materiam essectus causae secundae. Secundo dum impugnat secundum membrum dicens, quod esse non est intimius rei quam viuere secundum rem. negatur, quia licet esse & viuere idem sint quantum ad id, quod dicunt in recto, & pro quo supponunt, vt aliorum verbis vtamur, tamen viuere aliquam compositionem connotat in re potissime corporali, quam non connotat esse, & sic esse simplicius & absolutius & penetratius remanet quam viuere, & non quaelibet pars viuit, sed quaelibet est quodammodo. Tertio dum tertium membrum impugnat dicens, quod non oportet effectum vniuersalissimum secundum praedicationem reduci in causam vniuersalissimam secundum virtutem, sed solum in causam vniuersalissimam secundum praedicationem, ita quod causa entis sit ens, hoc apparet imprudenter dictum & multum voluntarie vel proterue. Tum quia hoc est expresse contra multas propositiones auctoris libus de causis. Tum quia esse participatum cum reperiatur in multis, oportet quod habeat vnam primo & per se causam, a qua effluat in omnia participantia. Tum manifeste apparet, quod quanto causa est vniuersalior in causando, tanto effectus primo & per se sibi correspondens est vniuersalior secundum praedicationem, sicut patet de sensu & intellectu. Et multa talia possent adduci, cuius quidem ratio est, quia ratio per se primo effectus alicuius agentis correspondet virtuti, per quam agens agit: quanto ergo maioris virtutis fuerit agens, tanto vniuersalior erit suus primus & per se effectus & econuerso. Vnde Sanctus Thomas super 2. Physic. lectio. 6. parte prima sic ait. Causa vniuersalius & propria, vel prior & posterior potest accipi aut secundum communitatem praedicationis, aut secundum communitatem causalitatis, & haec duo sibi inuicem correspondent. Manifestum est enim quod quaelibet virtus extenditur ad aliqua secundum quod communicant in vna ratione obiecti, & quanto ad plura extenditur, tanto oportet illam rationem esse communiorem. Et cum virtus proportionetur obiecto secundum eius rationem, sequitur quod causa superior agat secundum formam magis vniuersalem, & minus contractam, & sic est considerandum etiam in ordine rerum, quia quanto aliqua sunt superiora in rebus, tanto habent formas minus contractas & magis dominantes supra materiam, quae coarctat virtutem formae, vnde & id quod est prius in causando, inuenitur esse prius quodammodo secundum rationem vniuersalioris praedicationis, vtputa, si ignis est principium calefaciens coelum non tamen est primum calefaciens, sed primum alterans. Haec ille.
Ex quibus patet, quod causae vniuersaliori in causando, vniuersalior etiam & communior in predicando effectus respondet, & econuerso. Quia autem dicit, quod effectus sola ratione differentes non oportet reduci in causas sola ratione differentes, patet quod falsum est. Nam hic homo & homo sola ratione differunt, tamen per se causa hominis, & per se causa huius hominis non sola ratione differunt, quia causa per se hominis altior est tota natura humana. Quia autem dicit, quod vniuersalia non fiunt nisi ratione singularium, nihil valet, quia hoc concesso, oportet signare causam quae de per se sit causa omnium singularium sub vniuersali contentorum, & non solum huius vel illius, & cuius virtute natura vniuersalis omnibus conceditur illam participantibus, quia vt probat Rus Thomas de potentia Dei, vt supra allegatum est, quandoque aliquid vnum reperitur in multis &c.
Ad argumenta vltimo contra eandem conclusionem inducta, patet responsio faciliter ex praedictis potissime ad primum.