Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum potentia creandi possit communicari alicui creaturae, quod possit creare
TERVV circa primam distinctionem secundi sen. quaeritur. Vtrum potentia creandi possit communicari alicui creaturae, ita quod possit creare.
Et arguitur quod sic. Virtus faciens consideratur secundum mensuram eius quod fit, sed ens creatum est finitum: ergo ad producendum per creationem aliquid creatum, non requiritur virtus infinita, sed habere virtutem finitam non est contra rationem creaturae: ergo non est impossibile creaturam creare.
In oppositum arguitur, quia dicit Augustinus 3. de Trinitate, quod nec boni, nec mali angeli possunt esse creatores alicuius rei: multo igitur minus aliae creaturae.
IN hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo ponentur aliorum obiectiones. In tertio ponentur ad obiecta solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum ponuntur duae conclusiones. Prima. Nulli creaturae communicari potest potentia creandi, sicut causae principali, neque sicut causae vel agenti instrumentali. Hanc conclusionem ponit & probat diffuse Sanctus Thomas in de potentia Dei. q. 3. artic. 4. vbi sic ait. Quorundam Philosophorum fuit positio, quod Deus creauit creaturas inferiores mediantibus superioribus, vt patet in libus de causis, & in Metaphysica Auicennae & Algazelis, & mouebantur ad hoc opinandum propter hoc quod credebant, quod ab vno simplici non posset immediate nisi vnum prouenire, & illo mediante ex vno procedebat multitudo. Hoc autem dicebant ac si Deus ageret per necessitatem naturae, per quem modum ex vno simplici non fit nisi vnum. Nos autem ponimus, quod a Deo procedunt res per modum scientiae & intellectus secundum quem modum nihil prohibet ab vno primo & simplici multitudinem immediate prouenire secundum quod sua sapientia continet vniuersa, & ideo secundum fidem catholicam ponimus, quod omnes substantias spirituales & materiam corporalium Deus immediate creauit, haereticum reputantes si dicatur per angelum, vel per aliam creaturam aliquid esse creatum.
Vnde Damast. dicit. Quicunque dixerit angelum aliquid creare, anathema sit. Quidam tamen catholici tractatores dixerunt, quod & si nulla creatura possit aliquid creare, Deus tamen communicare potuit creaturae, vt per eius ministerium Deus aliquid crearet, & hoc ponit magister sent. in 4. dist. 5. Quidam vero econtrario dicunt quod nullo modo creaturae communicari potuit, vt aliquid crearet, quod etiam communius tenetur. Ad horum autem euidentiam sciendum est, quod creator nominat potentiam actiuam, qua res in esse producuntur, & ideo est absque praesuppositione materiae praeexistentis, & alicuius prioris agentis. Hae enim solae causae praesupponuntur actioni, nam forma geniti est terminus actionis generantis, & ipsa etiam est finis generationis, quae secundum esse non praecedit, sed sequitur actionem. Quia enim creatio materiam non praesupponat, patet ex ipsa nominis ratione, dicitur enim aliquid creari, quia ex nihilo fit. Quia etiam non praesupponat aliquam priorem causam agentem patet ex hoc, quod Augustius dicit 3. de Trinitate. Ibi enim probat angelos non esse creatores, quia operantur ex seminibus naturae inditis, quae sunt virtutes actiuae in natura. Si igitur sic stricte creatio accipiatur, constat quod creatio non potest nisi primo agenti conuenire. Nam causa secunda non operatur nisi ex influentia primae causae, & sic omnis actio causae secundae est ex suppositione primae causae agentis. Nec etiam ipsi Philosophi posuerunt angelos vel intelligentias aliquid creare, nisi per virtutem diuinam in ipsis existentem, vt intelligamus, quod causa secunda duplicem actionem habere potest, vnam ex propria natura, aliam ex virtute causae prioris, impossibile est autem, quod causa secunda ex propria virtute sit principium esse inquantum huiusmodi. Hoc enim est proprium causae primae, nam ordo effectuum est secundum ordinem causarum. Primus autem effectus est ipsum esse, quod omnibus alijs effectibus praesupponitur, & ipse non praesupponit aliquem alium effectum, & ideo oportet quod dare esse inquantum huiusmodi sit effectus primae causae solius secundum propriam virtutem, & quaecunque alia causa dat esse, hoc habet inquantum est in ea virtus & operatio primae causae, & non per propriam virtutem, sicut & instrumentum efficit actionem instrumentalem non per virtutem propriae naturae, sed per virtutem mouentis, sicut calor naturalis per virtutem animae generat carnem viuam, per virtutem autem propriae naturae solummodo calefacit & dissoluit. Et per hunc modum posuerunt quidam Philosophi, quod intelligentiae sunt creatrices secundarum, inquantum dant eis esse per virtutem primae causae in eis existentem, nam esse est per creationem, bonum vero & vita, & huiusmodi per informationem, vt habetur in lib.s de causis, & hoc fuit idolatriae principium, dum ipsis creatis substantijs quasi creatricibus aliarum latriae cultus exhibebatur. Magister vero in 4. sent. ponit hoc esse communicabile creaturae, non quidem vt propria virtute aliquid crearet quasi auctoritatiue, sed ministerio quasi instrumentum. Sed diligenter consideranti apparet hoc esse impossibile, nam actio alicuius etiam si sit eius quasi instrumentum, vel vt instrumenti, oportet vt ab eius progrediatur potentia, cum autem omnis creaturae potentia sit finita, impossibile est, quod aliqua creatura ad creationem operetur etiam quasi instrumentum, nam creatio infinitam virtutem requirit in potentia, a qua egreditur, quod ex quinque rationibus apparet.
Prima est ex hoc, quod potentia facientis proportionatur distantiae, quae est inter illud, quod sit & oppositum ex quo fit. Quanto enim frigus est vehementius, & sic a calore magis distans, tanto maiori virtute caloris opus est, vt ex frigido fiat calidum, non esse autem simpliciter in infinitum ab esse distat, quod ex hoc patet, quia a quolibet ente determinato plus distat non esse quam quodlibet ens quantumcunque ab alio distans inueniatur, & ideo ex omnino non ente aliquid facere non potest esse, nisi potentiae infinitae.
Secunda ratio est. Quia hoc modo factum agitur quo faciens facit vel agit, agens autem agit secundum quod actu est, vnde id solum se toto agit, quod totum est actu, quod non est nisi actus infiniti, qui est actus purus, vnde & rem agere secundum totam eius substantiam solius infinitae virtutis est.
Tertia ratio est. Quia cum omne accidens oporteat esse in subiecto, subiectum autem actionis sit recipiens actionem, illud solum in faciendo aliquid recipientem materiam non requirit, cuius actio non est accidens, sed ipsa substantia sua, quod solius Dei est, & ideo solius eius est creare.
Quarta ratio est ducens ad impossibile. Nam secundum elongationem potentiae ab actu est proportio potentiarum de potentia in actum aliquid reducentium. Quanto enim plus distat potentia ab actu, tanto maiori potenfia indigetur. Si ergo sit aliqua potentia finita, quae de nulla potentia praesupposita operetur aliquid, oportet esse eius aliquam proportionem ad illam potentiam actiuam, quae educit aliquid de potentia in actum, & sic est aliqua proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, quod est impossibile, non entis enim ad ens nulla est proportio, vt habetur 4. Physices Quinta ratio est. Quia cum omnes causae secundae agentes a primo agente habeant hoc ipsum quod agunt vt in libus de causis probatur, oportet quod a primo agente omnibus secundis ordo & modus ponatur, ei autem non imponitur modus vel ordo ab aliquo. Cum autem modus actionis a materia dependeat, quae recipit actionem agentis, solius primi agentis erit absque materia praesupposita ab aliquo agente agere, & omnibus alijs secundis agentibus materiam ministrare. Relinquitur ergo quod nulla potentia creaturae potest aliquid creare propria virtute, neque alterius instrumentum. Haec Sanctus Thomas ibidem.
Eandem conclusionem probat in prima parte. quaest. 45. artic. 5. dicens. Creare non potest esse actio prima, nisi solius Dei, oportet enim effectus vniuersaliores in vniuersaliores & priores causas reducere, inter omnes autem effectus, vniuersalissimum est ipsum esse, vnde oportet quod sit proprius effectus primae & vniuersalissimae causae quae Deus est. Vnde etiam dicitur in libus de causis, quod nec intelligentia, nec anima nobilis dat esse, nisi inquantum operatur operatione diuina. Producere autem ens absolute non inquantum hoc, vel tale pertinet ad rationem creationis, vnde manifestum est, quod creatio est propria actio ipsius Dei. Contingit autem quod aliquid participat actionem propriam alicuius alterius non virtute propria sed instrumentaliter, inquantum agit in virtute alterius, sicut aer per virtutem ignis habet calefacere & ignire, & secundum hoc aliqui opinati sunt, quod licet creatio sit propria actio vniuersalis causae, tamen aliqua inferiorum causarum inquantum agit in virtute primae causae potest creare, & sic posuit Auicenna, quod prima substantia creata a Deo, creat aliam post se, & substantiam sui orbis, & animam eius, & quod substantia orbis creat materia inferiorum corporum, & secundum hunc modum etiam magister dicit 5. distin. 4. sen. quod Deus potuit communicare creaturae potentiam creandi per ministerium non propria auctoritate. Sed hoc esse non potest, quia causa secunda instrumentalis non participat actionem causae superioris, nisi inquantum per aliquid sibi proprium dispositiue operatur ad effectum principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secundum illud, quod est sibi proprium, frustra adhiberetur, neque oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum, sic enim videmus quod securis scindendo lignum, quod habet ex proprietate suae formae, producit formam scamni, quae est effectus principalis agentis. Illud autem quod est proprius effectus Dei creartis, est illud quod praesupponitur omnibus alijs, scilicet esse absolute, vnde non potest aliquid operari dispositiue & instrumentaliter ad hunc effectum, cum creatio non sit ex aliquo praesupposito, quod possit disponi per actionem instrumentalis agentis. Sic igitur impossibile est, quod alicuicreaturae conueniat creare, neque instrumentaliter, siue per ministerium, neque propria virtute, & hoc praecipue inconueniens est de aliquo corpore, quod creet, cum nullum corpus agat, nisi tangendo & mouendo & sic requirit in sua actione aliquid praeexistens, quod possit tangi & moueri, quod est contra rationem creationis. Haec ille.
Eandem conclusionem tenet secundo contra Gentil. cap. 21. Et arguit sic. Cum secundum ordinem agentium sit ordo actionum, eo quod nobilioris agentis nobilior est actio, oportet quod prima actionum sit propria primi agentis. Prima autem actio est creatio, eo quod nullam aliam praesupponit, & omnes aliae praesupponunt eam: est igitur creatio propria actio solius Dei, qui est primum agens.
Secundo sic. Effectus suis causis proportionabiliter respondent, vt scilicet effectus in actu attribuamus causis in actu, & effectus in potentia causis, quae sunt in potentia, & similiter effectus particulares causis particularibus, vniuersalibus vero vniuersales, vt docet Philosophus 2. Physi. Esse autem est caulrtsatum primum, quod ex ratione suae communitatis apparet Causa igitur propria essendi est agens primum & vniuer. sale, quod est Deus, alia vero agentia non sunt causa essendi simpliciter, sed causa essendi hoc, vt hominem vel album, esse autem simpliciter per creationem causatur, quae niha¬praesupponit, quia non potest aliquid praeexistere quod sit praeter ens simpliciter vel extra ens. Per alias autem factiones fit hoc ens vel tale: nam ex ente praeexistente fit hoc ens vel tale: ergo creatio est propria Dei actio.
Tertio arguit sic, Quicquid est causatum secundum aliquam naturam non potest esse prima causa illius naturae, sed secunda & instrumentalis, Sortes enim quia habet suae humanitatis causam, non potest esse prima humanitatis causa, quia cum humanitas sua sit causata ab aliquo, sequeretur quod esset suijpsius causa, cum sit id quod est per humanitatem, & ideo oportet quod generans vniuocum sit quasi agens instrumentale respectu eius, quod est causa propria totius speciei, inde est quod oportet omnes causas inferiores & agentes reduci in causas superiores, sicut instrumentales in primarias, omnis autem alia substantia praeter Deum habet esse creatum ab alio. Impossibile est igitur, quod sit causa essendi, nisi sicut instrumentalis & agens in virtute alterius, instrumentum autem nunquam adhibetur ad causandum aliquid, nisi per viam motus. Est enim ratio instrumenti, quod sit mouens motum, creatio autem non est motus: nulla ergo substantia praeter Deum potest aliquid creare.
Confirmatur. Quia instrumentum adhibetur propter conuenientiam eius cum causato, vt sit medium inter causam primam & causatum, & attingat vtrunque, & sic influentia primi peruenit ad causatum per instrumentum, vnde oportet quod sit aliquid recipiens primi influentiam in eo, quod per instrumentum causatur, quod est contra rationem creationis, nam nihil praesupponit, relinquitur igitur, quod nihil aliud praeter Deum potest creare, neque sicut principale agens, neque sicut instrumentum. Et confirmatur. Quia omne agens instrumentale exequitur actionem principalis agentis per aliquam actionem propriam & conaturalem sibi, sicut calornaturalis generat carnem dissoluendo & digerendo, & serra operatur ad perfectionem scamni secando; si igitur aliqua creatura sit, quae operetur ad creationem, sicut instrumentum primi creantis, oportet quod hoc operetur per aliquam actionem propriam & debitam suae naturae. Effectus autem respondens actioni proprij instrumenti, est prior in via generationis quam effectus respondens principali agenti, ex quo prouenit quod primo agenti finis vltimus respondet: Plus enim est sectio ligni quam forma scamni, & digestio cibiquam generatio carnis. Oportebit igitur aliquid esse effectum per propriam operationem instrumentalis creantis, quod sit prius in via generationis quam esse, quod est effectus respondens actioni primi creantis, hoc autem est impossibile. Nam quanto aliquid est comunius, tanto est prius in via generationis, sicut prius est animal quam homo in generatione hominis, sicut Philosophus dicit in lib. de generatione animalium. Impossibile est ergo quod aliqua creatura creet, sicut principale agens, aut sicut instrumentale.
Quarto arguit sic. Quod est secundum aliquam naturam creatum, non potest esse simpliciter illius naturae causa, esset enim suijpsius causa, potest autem esse causa illius naturae in hoc, sicut Plato est causa humanae naturae in Sorte, non autem simpliciter, eo quod ipse est causatus in humana natura. Quod autem est causa alicuius naturae in hoc, est attribuens naturam conem alicui, per quod specificatur, vel indiuiduatur. Quod non potest esse per creationem, quae nihil praesupponit, cui aliquid attribuatur per actionem, impossibile est ergo aliquod ens causatum esse causam alicuius per creationem.
Quinto arguit sic. Cum omne agens agat secundum quod est actu, oportet modum actionis esse secundum modum actus illius rei. Vnde calidum secundum quod magis est in actu caloris, magis calefacit, cuiuscunque igitur actus determinatur ad genus, & ad speciem accipiens eius virtutem, oportet esse determinatum ad effectus similes agenti inquantum huiusmodi, ex eo quod omne agens agit sibi simile. Nihil autem quod habet esse determinatum, potest esse simile alteri eiusdem generis vel speciei, nisi secundum rationem generis vel speciei. Nam secundum quod est hoc aliquid, vnumquodque est ab alio distinctum: nihil igitur cuius esse finitum est, potest per sua m actionem esse causa alterius, nisi quantum ad hoc, quod habet genus aut speciem, non autem quantum ad hoc quod subsistit ab alijs distinctum, omne igitur agens finitum praesupponit ad suam actionem: vnen hoc causatum suum indiuidualiter subsistit, non ergo creat, sed solum hoc est illius, cuius esse est infinitum, quod est omnis entis compraehendentis similitudinem.
Sexto arguit sic. Cum omne quod fit, ad hoc fiat, vt sit, oportet si aliquid fieri dicatur, quod prius fuerit, quod hoc non fiat per se, sed per accidens, per se vero fit illud, quod prius non fuit, vt si ex albo fiat nigrum, sit quidem nigrum & coloratum, sed nigrum per se sit ex non nigro, coloratum autem per accidens, nam prius coloratum erat, sic igitur cum fit aliquod ens vt homo vel lapis, homo quidem per se fit, quia ex non homine, ens autem fit per accidens, quia non fit ex non ente simpliciter, sed ex non ente hoc, vt probat Philosophus 1. Physicor. Cum ergo aliquid fit ex omnino non ente, ens per se fit, oportet igitur quod fiat ab eo, quod est per se causa essendi: nam effectus proportionabiliter reducuntur in causas. Hoc autem est primum ens solum, quod est causa entis inquantum huiusmodi, alia vero sunt causae essendi per accidens, & non esse per se Cum igitur producitur ens ex non ente praeexistente sit creare. oportet quod solius Dei sit creare. Haec Sanctus Thomas in forma. Verum licet praedictam conclusionem teneat in praedictis locis, tamen dum esset iuuenis & scriberet super sen. oppositum tenuit, vt patet secundo sent. dist. 1. q. 1. artic. 3.
Item 4. sent. dist. 5. q. 1. artic. 3. quaestiuncula tertia, in responsione ad quartum, sed in talibus tenendum est quod vltimo dicit, quia magis digeste & ponderate locutus est in summaquam vltimo fecit, quam in scriptis primo confectis.
Secunda conclusio. Potentia creandi non est propria alicuidiuinae personae, immo communis toti trinitati, licet approprietur aliqualiter personis procedentibus, vt filio & Spirituisancto. Hanc ponit Sanctus Thomas 1. parte q. 45. ar. 6. vbi sic ait. Creare est proprie causare siue producere esse rerum. Cum aut omne agens agat sibi simile, principium actionis considerari potest ex actionis effectu, ignis enim est qui generat ignem, & ideo creare conuenit Deo secundum esse suum, quod est eius essentia quae est comns tribus personis: vnde creare non est proprium alicui personae, sed cone toti trinitati, sed tamen diuinae personae secundum rationem suae processionis habent causalitatem respectu creationis rerum, vt enim supra ostensum est, cum de Dei scientia & voluntate ageraetur, Deus est causa rerum per suum intellectum & voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum. Artifex autem per verbum in intellectu conceptum, & per amorem suae voluntatis ad aliud relatum operatur: vnde & Deus pater operatus est creaturam per verbum suum, quod est filius, & pr amorem qui est Spiritussanctus, & secundum hoc processiones personarum sunt rationes productionis creaturarum inquantum includunt essentialia attributa, quae sunt scientia & voluntas. Haec ille.
Item ibidem post in responsione ad secundum sic inquit. Sicut natura diuina licet communis sit tribus personis, ordine tamen quodam eis conuenit, inquantum filius accipit naturam diuinam a patre, & Spiritussanctus ab vtroque, ita etiam virtus creandi licet sit comns tribus personis, ordine tamen quodam conuenit eis: nam filius habet eam a patre, & Spiritussanctus ab vtroque: vnde creatorem esse attribuitur patri, vt ei qui non habet virtutem creandi ab alio. De filio autem dicitur, per quem omnia facta sunt, inquantum habet eandem virtutem, sed ab alio. Nam haec praepositio per solet denotare causam mediatam siue principium de principio, sed spirituisancto, quihabet eandem virtutem ab vtroque attribuitur, quod dominando gubernet & viuificet, quae creata sunt a patre per filium. Potest etiam huius attributionis ratio accipi ex appropria tione essentialium attributorum: nam patri appropriatur potentia, quae maxime manifestatur in creatione, & ideo attribuitur patri creatorem esse. Filio autem appropriatur sapientia, per quam agens per intellectum operatur, & ideo dicitur de filio, per quem omnia facta sunt, Spirituisancto attribuitur bonitas, ad quem pertinet gubernatio deducens res in debitos fines, & viuificatio: nam vita interiori motu quodam consistit. Primum autem mouens est finis & bonitas. Haec ille.
Simile ponit 1. sent. dist. 10. q. 1. artic. 1 In processione inquit creaturarum duo est considerare ex parte ipsius creatoris scilicet naturam ex cuius plenitudine, & perfectione omnis creaturae perfectio efficitur & extrahitur, & voluntatem ex cuius liberalitate non naturae necessitate, haec omnia creaturae conferuntur. Supposita autem secundum fidem nostram processione diuinarum personarum in vnitate essentiae, ad cuius probationem ratio sufficiens non inuenitur, oportet processionem personarum, quae perfecta est, esse rationem & causam processionis creaturae. Vnde sicut processionem creaturarum naturae diuinae perfectionem imperfecte repraesentantium reducimus in perfectam imaginem diuinam perfectionem plenissime continentem scilicet filium tanquam in principium, & quasi naturalis processionis creaturarum a Deo secundum scilicetimitationem naturae exemplar & rationem, ita oportet quod inquantum processio creaturae est ex liberalitate diuinae voluntatis, reducatur in vnum principium, quod sit quasi ratio totius liberalis collationis. Hoc autem est amor, sub cuius ratione omnia a voluntate conferuntur, & ideo oportet esse aliquam personam in diuinis procedentem per modum amoris, & haec est Spiritussanctus. Haec ille. Et hoc tantum de primo articulo.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum ponendae sunt aduersariorum obiectiones. Et quidem contra primam conclusionem arguit Durandus volens probare quod Deus posset facere aliquam creaturam, quae posset aliquid producere nullo praesupposito in quod agat. Et arguit sic. Tota repugnantia quae videtur esse in creatura, nec creet, fundatur in duobus, quorum vnum est, quod creatio videtur requirere infinitam potentiam in creante propter infinitam distantiam entis a non ente, aliud est, quia omnis actio creaturae videtur esse per motum vel mutationem, quae necessario supponunt subiectum, ideo haec duo infringentur per ordinem. Primo ergo ostendetur, quod non est necessarium illud, qnod creat habere potentiam infinitam propter infinitam distantiam entis a non ente, quod patet. Primo per hoc quod ens & nihil non sunt termini creationis, quod enim illud quod creatur dicatur esse ex nihilo, solum intelligitur negatiue, quia non est de aliquo in ratione subiecti, nec in ratione termini, & hoc diffuse declarat. Cum enim inquit dicitur aliquid fieri ex nihilo hoc potest intelligi tripliciter. Vno modo materialiter, scilicet qd nihil sit materia rei productae, quod esse non potest, quia nihil nullius rei potest esse materia. Inest enim materia rei factae tanquam pars eius, est enim materia ex qua aliquid fit, cum insit, vt dicitur 1. Physi. Secundo modo ordinatur vt sit sensus creaturam fieri ex nihilo, id est post nihil, ita vt maneat ordo affirmatus ad nihil tanquam ad terminum a quo, & licet hunc sensum quandoque Doctores accipiant tanquam verum, imaginantes quoquo modo, licet improprie, ens & nihil esse terminos creationis, tamen proprie loquendo illud non est verum, pro eo quod non est possibile ponere terminos in actione, in qua nullum est subiectum commune vtrique termino, nisi vterque terminus sit positiuus. Quod dico propter transubstantiationem panis in corpus Christi, cuius ratio est, quia est in omni actione habente terminos quod necesse termini sint incompossibiles, & quod vnus necessario praecedat alterum, scicet terminus a quo terminum ad quem, sed negatio vel priuatio non potest secundum se praecedere habitum natura, vel duratione, cum secundum se & in se non sit aliqua natura, nec durationem habeat, ergo si aliquo modo praecedit, hoc est ratione alicuius naturae sibi subiectae, igitur in actione non habente subiectum commune, sicut est creatio, ens & nihil non possunt esse termini, cum alterum illorum sit pura negatio.
Item oportet, quod virtus agentis in omne actione attingat vtrunque terminum, vnus enim abijcitur & alius acquiritur, & vtrunque fit virtute agentis, & ideo oportet quod virtus agentis attingat vtrunque terminum, vterque autem potest attingi, quando vterque est positiuus, sed quando alter est positiuus, & alter est negatiuus, cum illud quod nihil est, attingi non possit secundum se, oportet quod attingatur ratione alicuius substrati, quemadmodum fit in illuminatione aeris, cum de non illuminato fit illuminatus. Et vbicunque alter terminorum est priuatio, alter vero forma, nunquam enim attingi potest terminus negatus nisi ratione substrati subiecti, a quo expellitur priuatio per introductionem habitus. Cum igitur in creatione non supponatur subiectum commune, impossibile est, quod proprie loquendo demus ei duos terminos scilicet ens & nihil. Relinquitur ergo tertium scilicet quod creatio dicitur esse de nihilo solum negatiue, quia non est de aliquo, nec in ratione subiecti, nec in ratione termini: vnde sicut non habet subiectum, sic nec terminum ex quo vel a quo. Ex quo potest formari talis ratio. Quandocunque aliqua actio non habet subiectum, nec terminum a quo, sed solum effectum productum, nisi effectus productus secundum se arguat infinitatem virtutis productiuae, non poterit argui ex aliquo, quod sit in actione, quia non est ibi aliquod subiectum, nec termini, nec distantia terminorum, sed creatio est huiusmodi, vt declaratum est: igitur &c. Effectus autem creationis secundum se non arguit infinitam virtutem agentis, cum ipse sit finitus: igitur &c. Secundo. Quia dato quod ens & nihil essent termini creationis, tamen nullam habent inter se distantiam, sicut enim differentia & diuersitas non est nisi entium inter se. Ens enim non est diuersum, nec differens a non ente, quia idem & diuersum sunt differentiae entis. Sic & distantia non est nisi entium, & non entis a non ente, quod patet in specialide distantia, quae est secundum locum. Coelum enim non distat a nihilo extra coelum distantia locali, & per eandem rationem non distant distantia formali ea, quorum vnum est ens, & aliud non ens. Tertio. Quia dato quod distaret, illa distantia non esset infinita, quod patet dupliciter. Primo. Quia illa distantia non est infinita, qua est dare maiorem, sed est dare maiorem distantiam quam sit illa, quae est entis a non ente, quod ponitur terminus creationis, eo quod non ens quod implicat contradictionem, multo plus distat ab ente, quia ex ipso nihil potest fieri, quare &c.
Item positio vel ablatio subiecti non auget, vel minuit distantiam terminorum, tantum enim distant ab inuicem albedo & nigredo, si sint separatae, sicut si sint in subiectis, sed ens & nihil circa subiectum suppositum non distant in infinitum: quia forma & priuatio circa subiectum se habent vt ens & nihil, quorum distantiam absoluit agens naturale actione naturali: igitur excluso omni subiecto, ens & nihil non distant in infinitum. Secundum patet videlicet, quod non est de ratione actionis creaturae, quod sit motus vel mutatio, quae supponit subiectum, quia non minus est possibile Deo separare accidens a subiecto, dum producitur ab agente naturali, quam postquam productum est, sed secundum est possibile & fit in Sacramento altaris: igitur & primum scilicet quod accidens producatur & non ex subiecto, nec in subiecto ab agente naturali, cooperante tamen Deo, non ad productionem, sed ad talem existentiam rei productae, & per consequens producetur absque mutatione, quae subiectum requirit. Haec Durandus contra primam conclusionem in se. Vlterius ponit instantiam ad rationes, per quas probata fuit prima conclusio, & primo contra primam rationem. Dicit enim quod in prima ratione assumitur falsum: quia creatio non habet proprie terminos, vel si aliquo modo toleraretur, quod ens & nihil sint termini creationis, inter tales terminos, cum non sint ambo positiui, nulla est distantia, vt dicit se probasse. Vel si est aliqua distantia, illa non est infinita, quod etiam probat nouiter: quia quando ex trema distantiae alicuius sunt mediata, tanta est distantia, quanta est quantitas medij interpositi, siue sit quantitas extensiua, siue intensiua, vt patet in distantia terminorum quantitatiuorum, & in distantia qualitatum contrariarum habentium medium. Sed quando distantia est inter extrema immediata, tunc tanta est praecise distantia extremorum quantum vnum extremum est maius altero, quod patet, quia dum medium non est inter extrema, nihil aliud est ibi distantia, nisi excessus vnius extremisuper alterum, aliter enim non potest ibi sumi. Cum igitur ens finitum creatum non excedat in infinitum ipsum nihil sibi correspondens, quia non excedit nisi tantum quantum ipsum est, patet quod non est ibi distantia infinita.
Ex quo patet, vt dicit, quod non est verum quod ibi dicitur scilicet quod inter quodcunque ens & nihil sibi correspondentia sit tanta distantia, quod non possit dari maior, quia sicut est maior excessus Dei, vel totius entis ad non Deum, vel ad totum non ens, quam sit istius entis, puta lapidis ad non ens sibi correspondentes, sic est maior distantia Dei a non Deo, vel totius entis a non ente, quam sit huius entis, puta lapidis a non ente sibi correspondente. Non enim inter quaecunque contradictoria est aequalis distantia inter Deum & non Deum, & inter totum ens & nihil, quam sit inter aliquod ens creatum, & nihil sibi correspondens. Secundo contra secundam rationem dat instantiam. Non enim oportet, vt dicit, quod illud quod producit totam rem agat se toto, sed sufficit quod illud, per quod agit, contineat virtualiter omne illud quod producitur. Concedendo etiam maiorem potest dici ad minorem, quod Deus potest facere creaturam, quae se tota agat, puta intelligentiam aliquam, quae secundum se totam esset actus & ageret, nec propter hoc esset actus purus, quamuis non esset actus permixtus potentiae, quae est materia.
Tertio contra rationem tertiam instat dicens. Quia actio, quae est sine motu, est idem cum termino producto, nisi quod includit respectum ad producens, & ideo non est necesse, quod requirat subiectum praeter productum, nisi natura producti hoc habeat, propter quod cum agere sine motu possit communicari creaturae, non oportet quod omnis actio eius supponat subiectum, quantum est ex natura actionis, ex qua sola procedit argumentum. Quarto contra quartam instat dicens. Quia inter ens & nihil nulla est proportio, quia alterum est positiuum, & aliud pure negatiuum, & positiui ad non positiuum nulla est proportio. Similiter nulla est proportio distantiae, quae est inter duo creata, ad distantiam, si qua sit inter ens creatum & nihil, non propter infinitatem alicuius earum, sed quia vna est positiua, & inter extrema positiua, altera vero habet vnum extremum negatiuum. Ex ista autem improportione non sequitur, quod virtus, quae potest super vnam distantiam sic improportionabilis virtuti, quae potest super aliam, vt patet per exemplum simile. Nulla enim est proportio distantiae inter lumen & tenebras ad distantiam caloris a frigiditate, cum tamen quaelibet sit infinita, & tamen eadem virtus solis potest super vtranque, quia aerem de tenebra deducit ad lucem, & de frigiditate ad calorem.
Quinto instat contra quintam. Dicit enim quod agere nullo praesupposito ex parte agentis non potest communicari creaturae, hoc enim est proprie primi agentis, sed agere nullo praesupposito ex parte facti potest communicari alteri a primo agente. Et ad probationem dicit, quod secundum ordinem institutum per agens creatum, agens per artem supponit aliquid productum per agens naturale, non quia per artem agit, cum Deus qu nihil supponit, agat per artem, sed quia forma rei artificiatae, ad quam solam producendam se extendit virtus talis agentis, est ordo vel compositio, quae nulla virtute potest esse, nisi in ordinatis & compositis. Similiter agens naturale supponit materiam a Deo productam, quia agit per solam formam, quae est altera pars compositi, quae non potest producere nisi formam, quae de natura sua est altera pars compositi, ne effectus productus sit perfectior suo principio productiuo. Sed ex hoc non habetur, quin Deus posset producere aliquam creaturam, puta intelligentiam, quae se tota ageret producendo aliquid secundum se totum.
Sexto instat contra quandam aliam rationem superius positam de agente principali & instrumentali. Dicit enim quod si agens instrumentale vocetur omne illud, quod supponit aliud agens, sic omnis creatura in actu suo quantumcunque naturali est agens instrumentale, quia supponit primam causam, cui innitatur in esse, & per consequens in agere, & tale instrumentum non oportet vt agat, vt motum vel per motum, quia nec Angelus mouetur quocunque motu ad hoc vt agat, nec coelum necesse est moueri, vt quidam dicunt, ad hoc vt ageret. Rursus tale agens non oportet, quod disponat ad effectum vlterioris agentis, alioquin omnem actionem naturalem sequeretur effectus, qui est a primo agente, quod est. Si verum vero agens instrumentale vocetur solum illud, quod de se non exiret in actum nisi speciali motione facta circa ipsum, sicut est in securi, sic verum est, quod tale agens non posset creare huiusmodi actione, non oportet autem quod omnis creatura sit instrumentum Dei isto modo, quia nec etiam in naturalibus actionibus, vt dictum est. Haec Durandus in forma. Scotus autem licet teneat primam conclusionem, tamen arguit quod probationes Sancti Thomae non concludunt. Et primo impugnat rationem inductam de prima parte Sanctus Thomas quae consistit in duabus propositionibus, quarum prima est, quod esse simpliciter est effectus proprius Dei. Secunda est, quod esse simpliciter est proprius terminus, vel effectus creationis. Prima inquit propositio videtur esse falsa. Quia a quocunque efficiente generatur compositum, ab eo effectiue est esse compositi, compositum autem generatur a causa aliqua creata, nisi tollatur omnis actio creaturae: igitur. Maior probatur.
Tum quia secundum Philosophum generatio est ad esse. Tum per rationem, quia a quocunque generatur compositum, per eius actionem forma eius est in materia, formam autem esse in materia est compositum habere esse, quia si non, aut ergo sequitur naturaliter ipsum compositum, quod est terminus generationis, aut praecedet naturaliter, si praecedit, ergo prius est esse compositi quam ipsum compositum, quod non est intelligibile: si sequitur: ergo sine contradictione posset ipsum compositum produci ab agente absque hoc quod illi composito producto Deus daret esse, immo simpliciter posset Deus non dare esse illi composito producto, cum non agat extra se nisi contingenter. Nec valet fingere, quod esse non est a generante compositum, & tamen necessario concomitatur ipsum: quia non concomitatur vt terminus actionis ipsius generantis per te, si ergo vt terminus agentis primi, & non praecedens compositum, ergo sequens, & ita sine contradictione potest non sequi Probationes autem huius propositionis improbatae non concludunt. Nam ratio ad hoc adducta peccat per fallaciam aequiuocationis, vel altera praemissarum est falsa. Dupliciter enim potest intelligi causa vniuersalior scilicet vel secundum virtutem sen perfectionem, vel secundum praedicationem. ooosivliter effectus potest dupliciter dici vniuersalior scilicet praedicatione, & virtute, vniuersalior praedicatione est, cuius ratio dicitur de pluribus, vniuersalior perfectione est, cuius perfectio in se est maior, & perfectionum plurium contentiua. Si igitur in maiori accipiatur vniuersalius vniformiter ex parte causae & effectus, concedo maiorem: quia communior effectus requirit causam communiorem, & perfectior requirit causam perfectiorem, si tamen potest esse perfectior, sed si accipiatur in maiori vtrobique vniuersalius secundum perfectionem, est fallacia aequiuocationis, vel minor est falsa, minor enim non est vera nisi de vniuersalitate secundum praedicationem, patet. Non enim esse est perse ctissimus effectus, quia quod includitur in multis, non potest esse perfectius quocunque illorum, in quibus includitur, sequitur ergo conclusio, quod reducitur in causam vniuersalissimam praedicatione. Sed tunc vltra, Deus est huiusmodi, minor est falsa, immo est causa vniuersalissima perfectione. Ens autem est causa vniuersalissima praedicatione, & tunc non potest concludi, nisi quod esse non potest esse effectus nisi entis, quod conceditur. Si vero in maiori accipiatur difformiter vn uersalius ex parte causae & effectus, puta ex parte effectus pro vniuersa iori praedicatione, & ex parte causae pro vniuersaliori perfectione, maior est falsa. Nam effectus vniuersalissimus praedicatione potest esse a causam imperfecta, quia saluatur in pluribus effectibus imperfectis. Alia probatio, quae adducitur per auctorem de causis, concludit oppositum. Non enim negat absolute ab intelligentia dari esse alicui, immo magis affirmat, quia dicit quod non competit sibi dare esse, nisi inquantum diuina operatione operatur.
Si autem adduceretur ad propositum illud de causis propositione quarta. Prima rerum creatarum est esse, non concludit, quod esse sit praecise terminus creationis: quia vel secundum aliquos accipitur ibi esse pro prima intelligentia proxima primo, vel accipitur ibi creatio extendendo ad primam productionem secundum rationem, & primitas entis accipitur secundum rationem distinctionum formalium in effectu, vel secundum originem, non secundum perfectionem, vt sit sensus, eo modo quo esse in effectu distinguitur a perfectionibus essentialibus, ipsum est terminus primae productionis secundum rationem. Hoc dicitur confirmando illam rationem de causa & effectu vniuersaliori secundum praedicationem, quod debet intelligide effectu vniuersaliori secundum praedicationem, & hoc inquantum huiusmodi. Nunquam enim effectus vniuersalior secundum praedicationem inquantum huiusmodi potest esse nisi a causa vniuersaliori secundum perfectionem, licet enim homo posset esse ab homine, non tamen homo inquantum huiusmodi potest esse nisi a causa perfectiori tota specie hominis: igitur a simili, esse inquantum huiusmodi non potest esse nisi a causa vniuersaliori secundum perfectionem toto esse creabili. Esse autem inquantum huiusmodi est terminus creationis: vnde & primo dictum est, quod esse non inquantum hoc vel tale, sed simpliciter est terminus creationis, ista confirmatio non concludit. Hanc enim responsionem ponit Doctor ille, cuius est ista opinio, in illa quoione, vtrum solius Dei sit creare. Supposito enim quod non intendat quaerere: vtrum solius Dei sit creare omne creabile, quia illa quaestio includeret, an aliquid aliud a Deo possit creare seipsum. De quo nullus vnquam dubitauit secundum Augutinus 1. de tri. igitur intendit quaerere aliquam quaestionem dubitabilem, an scilicetaliquid aliud a Deo possit creare saltem aliquid inferius se. Et sic intellecta quaestione tenet partem negatiuam per rationem iam positam. Accipiatur ergo maior secundum istam expositionem, vniuersalissimus effectus praedicatione inquatum huiusmodi est a causa vniuersaliori secundum perfectionem, esse est huiusmodi, sequitur ergo ista conclusio: igitur esse inquantum huiusmodi. Vel vt plus detur eis propositum: igitur omne esse creabile inquantum huiusmodi, non potest esse nisi a causa vniuersaliori secundum perfectionem toto esse creabili. Ex hoc non sequitur: ergo nec esse huiusmodi creabilis potest esse, nisi a tali causa, patet enim quod in illa illatione est fallacia consequentis, ergo secundum istam expositionem primae rationis, vel quaestio nulla erit, vel si sit dubitabilis, & tenetur pars negatiua propter istam rationem, sic intellecta ratio est sophistica secundum consequens. Quia si dicas est considerare in isto producto esse huiusmodi, & esse simpliciter, & secundo modo est effectus causae vniuersalissimae, vt probat ratio, sed primo modo est effectus causae particularis. Hoc non soluit, quia esse simpliciter in isto, & esse huius, non sic distinguuntur, quod ab aliqua causa non possit esse huius quin ab eadem sit esse simpliciter, quod est in isto, siue enim sit distinctio rationis intellecta vel qualitercunque, quod dat isti esse huius, dat sibi esse simpliciter, quod est in isto. Quod etiam additur de instrumento.
Dico quod maior potest bene vel male intelligi, quod enim accipitur in maiori intelligitur non quod instrumentum habeat actionem propriam, sed quod per aliquid sibi proprium agit, & ad hoc inducit probationes suas, quae possunt concedi. Nec tamen per illud proprium agit nisi in virtute principalis agentis: quia in quacunque actione, in qua non haberet virtutem principalis agentis, in illa non esset instrumentum, sed principale agens accipit, ergo instrumentum agit dispositiue. Quod si intelligatur vniuersaliter, falsum est: nam possibile est secundum ipsum alibi, instrumentum attingere effectum principalis agentis, vt patet in multis actibus artis, in quibus aliquando artifex per instrumentum inducit terminum principaliter intentum, sicut monetarius per instrumentum inducit formam in moneta, & sigillator in cera. Nec vnquam oportet instrumentum disponere ad effectum principalem, nisi sit instrumentum in actione, quae disponit ad illum effectum, quod non est vniuersaliter necessarium, sed tantummodo quando sunt plures actiones ordinatae, quarum vna disponit ad aliam. Absolute autem potest esse instrumentum in actione principali, licet non concurrat in aliqua alia praecedente. Non potest igitur maior sua habere veritatem, nisi sic intellecta, quod instrumentum per aliquid sibi proprium causat dispotionem ad terminum principalem, quando non potest virtute principalis agentis attingere illum terminum, & tunc oportet supponere in minori propositione, quod creatura non possit in virtute Dei attingere creationis terminum, quae minor non est probata, nisi per rationem illam priorem scilicet de esse. De qua iam visum est, quod non concludit, nec illud exemplum de securi. Vel probationes illae, quae adducuntu ad hoc, quod instrumentum habeat aliquid, per quod agat sibi proprium, probant vniuersaliter quod instrumentum agat dispositiue aliquam actionem, ideo enim securis praecise agit dispositiue ad arcam, quia est instrumentum in sectione lignorum, quae praecedit inductionem formae arcae.
Si autem artifex vteretur ea, vel alio in principali actione, non oporteret quod inquantum est instrumentum ad formam arcae, quod haberet aliquam actionem dispositiuam. Ex talibus ergo exemplis, vbi accipit quod instrumentum disponit ad principalem terminum, non potest inferri vniuersaliter hoc de instrumento, nisi fiat fallacia consequentis, nisi autem vniuersaliter accipiatur non potest remoueri a creatura ratio creationis: nam ex maiori particulari in prima figura nihil sequitur propter fallaciam consequentis. Secundo loco impugnat aliam rationem superius factam, quae talis est. In virtute super infinitam distantia non potest nisi virtus infinita, inter terminos autem creationis a quo & ad quem, puta inter nihil & ens est distantia infinita: igitur &c. Ista inquit ratio non videtur concludere. Quia quando extrema sunt immediata tanta praecise est distantia eorum quantum est alterum extremum maius, hoc apparet per simile, tanta enim est distantia Dei a creatura etiam supprema possibili, quantus est Deus, & ideo si poneretur suprema creatura possibilis, adhuc distaret ab illa in infinitum, quia est infinitus. Apparet etiam exemplum in opposito, in quantitatibus enim est distantia propter medium aliquod interiacens, & ideo secundum quantitatem spacij interiacentis est distantia illa inter quanta: igitur per oppositum, vbi nullum est medium interiacens distantia non erit quanta nisisecundum quantitatem alterius extremi. Hoc etiam apparet per rationem, quia nihil aliud est haec distantia, nisi excessus vnius super alterum, quando autem excedens immediatum est excesso, quantitas excessus est secundum quantitatem excedens. Supposita igitur maiore, sequitur quod cum affirmatio aliqua entis creabilis sit finita, quod distantia huius affirmationis ad negationem erit finita, patet enim quod ista distantia sit immediata, quia secundum Philosophum 1. Posteriorum, contradictio est oppositio, cuius secundum se non est medium. Quia si fingat infinitatem ex parte nihlli, hoc non valet, quia nihil non distat ab aliquo nisi deficiendo, non enim plus deficit illud ab ente quam ens illud ponat. Hoc etiam patet: quia comparando nihil ad nihil nulla est distantia, sic ergo minor secundae rationis est falsa, intelligendo distantiam infinitam positiue, hoc est in infinitum excedentem omnem distantiam finitam, & sic oportet intelligere distantiam in maiori ad hoc quod maior sit vera, non enim potest aliter concedi infinitas virtutis agentis, quae potest super illam distantiam. Minor etiam improbatur sic. In aliqua contradictione est maior distantia quam in alia, quia plus distat Deus a non Deo, quam anima a non anima, quia nulla virtus omnino potest facere a non Deo Deum, nec econtra, aliqua autem potest facere de non anima animam, si autem quaelibet esset infinita, nulla posset esse maior distantia, quia infinitum non potest excedi.
Item. Illa virtus potest super distantiam, quae potest super totum terminum ad quem illius distantiae, quia termino ad quem posito destruitur terminus a quo per illum terminum ad quem succedentem, sed terminus ad quem est finitus, & per consequens non potest ex hoc concludi, quin super ipsum possit virtus finita: ergo & super distantiam.
Item. Aliqua generatio naturalis est inter formam & priuationem ex primo Physic. sed priuatio includit contradictionem, licet in subiecto, & per consequens quando transitur a priuatione ad formam, transitur ab affirmatione ad negationem, & patet quod illa generatio est per virtutem finitam & creatam: igitur distantia illa non obstat. Qualiter ergo inquit saluabitur dictum commune, quod inter contradictoria est distantia infinita. ARespondeo quod adhuc simpliciter falsum est accipiendo infinitum pro excedente in infinitum quantumcunque finitum in infinitum. Sed alio modo infinitum potest accipi pro indeterminato, & sic verum est. Nulla enim distantia est ita parua, quin sufficiat ad contradictionem, quantumcunque enim recedatur ab vno contradictorio, statim est sub altero, nec est aliqua distantia ita magna, etiam si in infinitum posset esse maior maxima, quando ad illam, & eius extrema se extendat contradictio, & isto modo accipiendo infinitum in maiori, maior est falsa. Ad probationem ergo minoris primum, cum dicitur quod non conuenit intelligere maiorem ista.
Dico quod falsum est positiuae, verum est autem permissiue, hoc est dictu, quod aliqua distantia ponit maiorem remotionem quam ista, & vna contradictio quam alia. sed ista permittit quamcunque maximam, & in maxima saluatur. Exemplum. Plus perfectionis ponit asinus intensiue quam animal, tamen animal plus permittit siue saluari potest in aliquo perfectiori quam sit asinus, puta in homine, & quod sic est maximum, hoc est permissiue non est formaliter maximum. Ad aliam probationem, quae solet fieri. Quia inter quaecunque contradictoria est aequalis distantia &c. Dico, quod licet quaecunque contradictoria sint aeque impossibilia inter se, non tamen aeque distantia. Plus enim distat Deus a non Deo, quam album a non albo, sicut processit prima ratio, quia extremum positiuum minus est in comparatione ad negationem. Per idem patet ad aliam prebationem, quae potest fieri: quia scilicet inter totum ens, & nihil est infinita distantia: igitur inter animam & non animam &c. Patet enim quod totum ens creatum plus excedit nihil quam anima excedat non animam, sicut totum ens creabile in se est perfectius quam anima, tamen aeque incompossibilis est anima cum non anima, sicut nihil cum toto ente, sed hoc non arguit propositum.
Tertio loco impugnat quandam rationem superius factam, quae talis est in virtute. Non est aliqua proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam: igitur nec est aliqua proportio distantiae, quae est inter actum & potentiam, ad illam, quae est inter actum & nullam potentiam &c. Concedo inquit. quod distantia nullius potentiae ad actum non habet aliquam proportionem ad illam, quae est alicuius potentiae ad actum, sed hoc est, quia vna distantia est positiua, quia inter extrema positiua. Alia autem non est positiua, quia eius alterum extremum est nihil, & positiui ad non positiuum nulla est proportio, sicut entis ad nihil, sed ex ista improportione non sequitur, quod virtus, quae potest super istam, sit improportionabilis virtuti, quae potest super illam, quia positiuum non est improportionabile alteri positiuo, nisi propter infinitatem in altero, in illis autem distantijs fuit in proportio, non quia fuit infinitas in altero, sed quia altera non habuit aliquam quantitatem, secundum quam potuerit proportionari. Exemplum huius. Punctus est improportionatus lineae, quia non quantus: igitur virtus quae potest super hoc est improportionabilis virtuti, quae potest super illud. Non sequitur. Nam virtus & virtus natae sunt habere quantitates virtutis, & per consequens simpliciter proportionem, nisi alia sit infinita, ex alia vero parte est defectus proportionis propter defectum quantitatis in altero extremo.
Quarto loco impugnat quandam aliam rationem superius tactam, quae potest sic formari. Agens inferius praesupponit in agendo effectum superioris agentis, sed non potest esse aliquod agens creatum, quod non subordinetur Deo in agendo &c. Dicit enim Scot. quod haec ratio non concludit: quia aut intelligit in maiori, quod agens secundarium praesupponat effectum primi agentis, vt passum in quod agat, & tunc petit principium, scilicet quod omne agens aliud a Deo agit circa passum praesuppositum, aut intelligit absolute, quod, scilicet absolute praesupponat effectum primi agentis. Quod concedo, quia praesupponit seipsum, sicut agere praesupponit esse, & ipsum est effectus primi agentis. Et ad inductionem quae videtur probare minorem secundum primum intellectum inquit, respondeo & dico, quod ars si possit in aliquam formam, non tamen nisi in accidentalem tantum, accidentalis autem necessario requirit substantiam pro subiecto. Non ergo artifex: quia agens subordinatum naturae, praesupponit effectum naturae vt passum suum, sed quia agens ad talem terminum qui requirit substantiam in quam substantiam producendam non potest ars. Quia autem hoc non sit ex ordine agentium, patet manifeste, quia natura in actione sua supponit effectum naturae vt passum, sicut in alteratione supponit substantiam. Est ergo causa communis ex parte naturae, & artis in praesupponendo subiectum, quando scilicetagunt aliquod accidens, quod non potest produci, nisi in substantia. Si ergo etiam aliqua substantia corporea esset immediate producta a Deo absque actione naturae, nihilominus posset ars circa illud passum agere si posset, vel esset capax termini artis, ac si effectus naturae pecessisset in ea. Similiter patet, quod ratio ex isto ordine agentium non concludit distinguendo plures ordines agentium, nam in ordine agentium naturaliter inueniri potest agens materiale, quod est inferius, & immateriale, quod est superius, non tamen sequitur, quod agens materiale praesupponat effectum agentis immaterialis creati, nec sequitur si materiale praesupponit effectum Dei immediate in quod agat: ergo agens immateriale, quod est superius, nihil supponit.
Quinto loco impugnat quandam aliam rationem superius tactam, quae talis est in virtute. Nullum agens creatum est actus purus: ergo nec eius actio est actus purus, sed habens aliquid potentialitatis admixtum, & sic est cummotu &c. Illa inquit ratio non concludit: nam illa potentialitas, quae communis est creaturae, siue intelligatur obiectiua respectu causae vt creabile, siue intelligatur subiectiua ad recipiendum sicut potentiale, vel ad inhaerendum sicut forma vel actus, non sufficit ad inferendum, quod actio eius sit cum motu vel mutatione, sed quod actio illa, si est immanens habet potentialitatem illam praedictam, vel vtranq. Si etiam sit transiens eo modo, quo est in illo, in quo transit, vel in termino habet potentialitatem alteram, vel vtranque, nec propter hoc tamen est fluens sicut motus, vel raptim transiens sicut mutatio.
Sexto loco impugnat quandam aliam rationem superius tactam, quae talis est in virtute. Participans aliquam naturam non producit secundum illam simile sibi, nisi applicando eam ad aliud &c. Ista inquit ratio supponit aliqua falsa, vnum est quod non aliud sit producere simile secundum naturam, nisi applicare eam ad aliud, quod ideo est, quia necesse est illam naturam participari a producto, & ex hoc quod participatur ab eo oporntet aliquid praesupponi, cui applicetur. Ex hoc enim sequitur quod Deus non posset creare Angelum. Tum quia Angelus iste participat esse, & per consequens oportet praesupponere aliquid, cui applicaretur esse, quod est contra rationem creationis.
Tum quia vt declarat probatio maioris, per illud praesuppositum oportet productum esse hoc, sed angelus non potest esse hoc secundum eos per aliquid praesuppositum, quia per formam suam est hic, non ergo potest maior esse vera propter hoc, quod natura illa communicanda participabitur a producto. Si ergo maior dicatur esse vera properhoc, quod agens communicans naturam participat eam, hoc non potest esse ratio: quia in ipso agente non praesupponitur aliquid ipsi esse, tunc enim ipsum producens non posset creari: igitur non oportet in illo, quod assimilatur producenti secundum esse, aliquid tale praesupponi. Primo. Aut esse participatur tanquam actus quidam alius ab essentia, & posterior, aut tanquam idem ipsi essentiae, siue primus actus rei. Si primo modo, non probatur productum non posse creari, quia & si esse praesupponat aliquid in quo recipiatur, tamen essentia nihil praesupponit, & ita quamuis participans esse non creetur secundum esse, non probatur, quin possit creari secundum essentiam, quae praesupponitur. Si secundo modo, minus habetur propositum, quin ipse possit creari, & ita a participante ipsum sicut ab alio: quia in istis inferioribus quodlibet indiuiduum participat naturam speciei, & tamen illa potest esse in vno singulari prius terminus productionis, & in alio singulari principium producendi. Quia autem ibi materia praesupponatur, non est propter naturam participatam, sed quia forma illa, quae est pars naturae participatae, est forma materialis. Haec Scotus. in forma.
Contra eandem conclusionem arguunt quidam alij, vt ponit Adam 4. sent. dist. 1. Et primo arguunt sic. Prius naturaliter est forma substantialis & accidentalis producta in subiecto ab actiuo creato aliquid in se quam aliquid inhaerens alteri, aliter per nullam potentiam posset produci inesse absque hoc, quod inhaeret: consequens est falsum secundum fidem: igitur de potentia Dei potest a creatura produci ad esse absque hoc, quod produceretur ad inhaerere.
Secundo sic. Aut productio rei est respectus distinctus a producto, aut non. Si sic, igitur potest naturaliter poni positis fundamento & termino, sed sublato receptiuo adhuc habetur terminus & sundamento. Si autem sit res ipsa producta, multo magis non videtur, quod requirat. Tertio. prior est dependentia formae substantialis vel accidentalis cuiuscunque absolute ad agens quam ad receptiuum, aliter a non agente posset fieri sine receptiuo: ergo poterit dependere ad agens non dependendo ad subiectum, quia prius potest absolui, vel fieri sine posteriori. Quarto. Agens naturale potest de speciebus panis & vini in eucharistia generare vel producere formam substantialem vermis, & ita non educitur de potentia materiae, igitur naturale agens ibscreat.
Quinto. Creatura potest annihilare: igitur creare, consequentia communiter conceditur, quia non maius est facere aliquid ex nihilo quam reducere aliquid in nihil, antecedens probatur. Tum quia in corruptione compositi forma annihilatur, cum nec in se, nec in aliqua sui parte remaneat, nec in actu, nec in potentia naturali, quia aliter potentia illa esset frustra in natura, cum per naturam non posset reduci in actum. Tum quia si modicum frigus separatum esset in maximo igne & calidissimo, non videtur quin ignis destrueret ipsum, & sic annihilaret, quia ponitur separatum a subiecto. Tum quia peccator cum mortaliter peccat annihilat gratiam, vt videtur. Sexto. Quaelibet virtus est communicabilis creaturae quam non oportet esse infinitam Nam data quacunque potentia finita potentia alia proportionabilis est possibilis creaturae, sed aliqua virtus creatiua potest esse finita, non enim oportet q. sit infinita, quia autihoc esset ratione termini producti, aut ratione modi producendi, aut ratione productionis, aut ratione distantiae inter terminum a quo & terminum ad quem, sed primum non impedit, nec exigit infinitatem, quia omnis terminus creationis est finitus. Nec secundum, cum omnis modus creationis sit finitus, cum sit aliquid extra Deum. Nec tertium: quia ipsa creatio est finita, cum sit ipsamet creatura. Nec quartum, quia nulla est ibi distantia, nec positiua, nec priuatiua, siue negatiua, si qua ibi sit, taxanda est, nisi secundum quantitatem termini positiui, nec aliqua est ibi resistentia: igitur non apparet ratio cur potentia creandi necessario debeat poni infinita.
Septimo. Certum est, quod si materia requiritur, omnino nullam tribuit actiuitatem in productione formae, vel compositi de ea: igitur tota productiuitas est a parte principij actiui, & si hoc non videtur esse propter defectum actiuitas, quin creatura producere possit non de materia. Octauo. Omnis effectus non adaequans virtutem causae suae potest a minori virtute produci, quia ex quo non adaequat virtutem causae non videtur, quod tantam virtutem requirat, sed quod minor sufficiat, sed omnis virtus minor infinita communicari possibilis est creata virtus vel creabilis, & infinitam virtutem diuinam nulla creatura adaequat: igitur &c. Nono. Omne agens instrumentale plus potest vt est instrumentum superioris agentis quam in virtute propria vel per se, sicut calor inquantum est instrumentum ignis potest producere ignem, quod non posset secundum se ex virtute propria, sed non est aliqua forma naturalis producibilis de potentia materiae, in quam non possit actiuum creatum vel creabile virtute propria, supposita Dei generali influentia: ergo aliquid vltra poterit vt instrumentum Dei, sed hoc non est nisi non praesupponere materiam in agendo. igitur vt instrumentum Dei poterit agere non praesupponendo materiam.
Decimo. Quia nulla apparet contradictio, quod Deus vellet aliquid esse actiue a creatura sine passo. igitur &c. Vndecimo. Plus videtur esse attingere essentiam infinitam totam obiectiue vel cognitiue, quam attingere creaturam secundum totam eius entitatem effectiue, sed primum potest creatura aliquo sibi superaddito. igitur & secundum. Duodecimo. Nulla videtur repugnantia, quod illud, quod virtualiter continet & includit entitatem perfectiorem possit continere imperse ctiorem, vel saltem aliquod ens citra Deum posset virtualiter & effectiue continere imperfectius, sed aliqua creatura virtualiter & effectiue continet formam substantialem. igitur aliqua potest continere materiam, quae est entitas minus perfecta. Tertiodecimo. Quia nulla apparet contradictio, quare Angelus non posset producere Angelum eiusdem speciei, sicut ignis ignem, sed hoc faciendo crearet. Quartodecimo. Quia tunc aliqua essent eiusdem gencris, puta fides infusa, & scientia acquisita & infusa, vel gratia & virtus acquisita, & tamen vnum esset in infinitum difficilioris productionis, vel impossibilioris respectu creaturae quam aliud, quod videtur inconueniens: igitur creatura potest creare fidem gratiam & virtutem infusam, sed non esset nisi creando. igitur &c. Qu ntodecimo. Quia sol potest creare lumen in medio, quod probatur sic. Ponatur quod Deus suppleat actionem solis in vna parte medij, puta .a. ita quod non agat nisi supplendo vicem solis, & creet Deus propria virtute aliud lumen in alia parte medij, quae sit b. & causet sol lumen in tertia parte medij, quae sit c. Tunc sic arguitur. Lumen in b. est vere creatum. igitur lumen in a. similiter est vere creatum, & per consequens lumen in c. est vere creatum, cum lumen in a. & in c. simili modo sint producta per positum, quod Deus non causat lumenin a. nisi praecise supplendo vicem solis. Et consequentia probatur, scilicet quod si lumen in b.s sit creatum. igitur & lumen in a. cum illa duo lumina simili modo per omnia generentur, & sint eiusdem speciei. Assumptum probatur, quia Deus non aliter agit in bs medium quam in a. cum per omnia sit idem agens, & productum omnino simile solo numero differens, & omnis alia circunstantia consimilis. igitur non aliter Deus agit in bs quam in a. igitur creat lumen in a. Si dicatur, quod consequentia non valet, quia & si sint similia per omnia aeque in vna actione luminis & in alia, tamen Deus facit lumen in a. de a. sed lumen facit in b.s de nihilo, & non de b.
Sed contra facere lumen de a. non est nisi facere lumen in a. respectu cuius a. habet potentiam naturalem. Non enim videtur aliud facere lumen de a. sed sic facit Deus lumen de b.s quia b.s est in potentia naturali respectu luminis recepti. igitur ibi facit Deus lumen de b. & non de nihilo. Decimosexto. Ignis agens in hostiam consecratam creat calorem, quia facit ibi calorem de nihilo. igitur creat. Assumptum patet, quia ignis ibi facit calorem sicut sensus docet, & ideo ibi non facit calorem de materia. Quia si sic: igitur de quantitate, vel de qualitate. Et si de quantitate, nunquam posset Philosophus vel alius probare necessitatem materiae, cum actio naturalis secundum hoc perficiatur aeque in quantitate, vel qualitate, sicut in materia si poneretur. Decimo septimo. Sit a. vna forma ignis generata ab isto igne demonstrato in hac materia demonstrata, & postea corrumpatur. Tunc arguitur sic. Iste ignis demonstratus potest generare a. formam. igitur potest creare. Consequentia patet. Quia corruptum non potest redire idem numero per actionem naturalem, vt patet per Philosophum. Assumptum probatur, quia illa materia demonstrata est aeque in potentia naturali ad a. sicut ad aliam formam consimilem futuram. Igitur ille ignis ita natus est producere & generare 2. formam de tali materia, sicut b. vel c. Assumptum probatur, quia si Deus recrearet a. in illa materia, ipsa sustentaret a. & fieret totum compositum naturale. Igitur illa materia esset tunc propria potentia a. formae, vel ita bene, sicut quando producebatur naturaliter in illa. Contra secundam conclusionem arguit Scotus quadrupliciter, primo sic. Quia si processio filij & Spiritus sancti sit ratio processionis creaturarum, sequitur quod pater non creat formaliter. Nihil enim formaliter agit, quod non est in actu, secundum illud quod est proxima ratio agendi, sed pater non est formaliter in actu verbo, nec Spiritu sancto, qui secundum te sunt proxima ratio creandi, sicut intellectio, & volitio sunt remotae rationes creandi: igitur pater non creat formaliter & proxime. Et si dicas, quod omnes creant, quia omnes habent vnum verbum in intellectu suo, quo verbo prosertur intellectio essentialis, licet illud verbum sit a solo patre dicente vice omnium, & omnes habent vnum amorem in voluntate communi, licet ille amor spiretur a patre & filio vice omnium trium. Contra illud arguitur sic. Quaero quomodo pater habet istam notitiam genitam. Non formaliter secundum Augustinum 7. de trinitate capitulo secundo, quia secundum eum ibidem, pater non est sapiens sapientia genita, sed habet sicut correlatiuum, sicut producens habet productum, sed sic habens non est actu formaliter, eo quod habet. igitur nec formaliter agit ista actione, respectu cuius illud quod habetur est ratio formalis agendi.
Secundo arguit sic. Quia ex hoc videtur sequi, quod filius & Spiritus sanctus non creent, quia communiter ratio formalis agendi non agit illa actione, respectu cuius dicitur ratio formalis. Et si dicatur, quod filius creat, & Spiritussanctus creat, neutra tamen persona videtur proxime creare, quia neutra est in actu per aliam formaliter, & omne agens proxime per intellectum & voluntatem est in actu tam notitia quam volitione necessarijs ad talem actum. Tertio. Quia tunc videtur, quod vna persona non sufficeret ad productionem creaturarum. consequens est contra Augustinum 15. de Trinitate dicentem. Ideo verbum hoc est vere veritas, quia quicquid est in ea scientia, de qua natum est, & in ipso est, quod autem in eo non est, nec in ipsa esse potest. Vnde ex multis, quae ibidem dicit concluditur, quod nihil est actualius, aut distinctius in verbo Dei quam in intelligentia paterna. Quarto. Quia ex hoc sequitur, quod verbum diuinum habet aliquem respectum rationis ad creaturas, quae non habet pater, & eodem modo sequitur de Spiritusancto. Sed hoc est falsum, vt dicit se probasse distin. 18. primi lib. Haec Scot. in forma. Et in hoc secundus artic. terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus respondere. Et primo ad argumenta contra primam conclusionem, & inter illa primo ad argumenta Durandi.
Ad primum siquidem, in quo impugnat primam conclusionem, & assumit quod tota repugnantia quae videtur esse, ne creatura creet, fundatur in duobus &c. Dicitur quod hoc potest satis concedi, quamuis etiam dici possit, quod creatio non solum requirit infinitatem potentiae in producente, immo etiam requirit potestatem, & quod posito quod aliqua creatura esset infinitae potentiae secundum quid, non tamen posset creare. Sed quicquid sit de hoc, quia forte de hoc postea videbitur.
Dico quod creatio requirit infinitam potentiam in producente, & creante. Vtrum autem illa infinitas requiratur propter infinitatem distantiae inter ens & nihil. Dico quod antiquitenuerunt quod sic. Tamen beatus Thomas 4. sentent. dist. 5. q. 1. articulo tertio, quaestiuncula tertia ad quintum sic dicit. Non est distantia infinita inter ens & non ens ex parte ipsius entis, nisi ens sit infinitum, quia tantum distat aliquid ab vno oppositorum, quantum participat de altero. Vnde non distat ens in infinitum a non ente, nisi quod habet esse infinitum, scilicet Deus. Cui quanto reliqua entia sunt proximiora, tanto magis a non esse distant, sicut dicit Augustinus in libro confessionum, quod Angelus factus est prope Deum, materia prope nihil. Sed verum est, quod dicta distantia est quodammodo infinita ex parte non entis simpliciter, eo quod omnem determinatam distantiam ab aliquo ente signato transcendit, quia nihil potest magis distare ab ente quam non ens. Contingit enim aliquam distantiam esse infinitam ex vna parte, & finitam ex alia, sicut quandocunque sit comparatio finiti ad infinitum. Nisi enim talis distantia esset aliquo modo finita, non minus distaret vna creatura a Deo quam alia. Et nisi esset aliquo modo infinita, posset intelligi aliquid magis distans a quacunque creatura quam Deus. Haec ille.
Item secundo contra Gentiles cap. 20. Creare (inquit) non est nisi potentiae infinitae. Tanto enim maioris potentiae est agens aliquod, quanto potentiam aliquam magis ab actu distantem in actum reducere potest, vt quod potest ex aqua ignem producere, quam quod ex aere. Vnde vbi actui omnino potentia praeexistens subtrahitur, exceditur omnis determinatae distantiae proportio. Et sic necesse est potentiam agentis, quae aliquid instituit, nulla potentia praeexistente, excedere omnem proportionem, quae posset considerari ad potentiam agentis aliquid ex materia facientis. Nulla autem potentia creaturae est infinita, & sic nulla creatura potest aliquid ex nihilo facere. Haec ille.
Patet igitur, quod inter ens & nihil est distant. a quodammodo finita, & quodammodo infinita. Et quod potentia creandi est infinita, & quod creatio requirit potentiam infinitam. Et si non propter infinitatem distantiae inter ens, & non ens tamen propter improportionem entis ad nihil & propter improportionem potentiae facientis aliquid de nihilo ad potentiam facientis aliquid ex aliquo. Istae enim duae potentiae sunt improportionabiles, & sic altera earum est infinita. Et quod sint improportionabiles potest ostendi sicut ostendit Philosophus quarto Physicorum particula. 72. quod motus factus in vacuo nullam proportionem habet ad motum factum in pleno. Arguit enim sic. Quia detur oppositum, scilicet quod inter istos duos motus sit proportio in velocitate, & sit dupla. Tunc sumatur aliquod plenum spacium in duplo subtilius spacio pleno prius dato, tunc motus factus per illud spacium plenum in duplo subtilius spacio pleno postea dato, erit in duplo velocior motu facto per spacium plenum primo datum vel positum, sed in eadem proportione se habet, per positum, motus factus per vacuum, quia in duplo praecise erat velocior: igitur motus factus per spacium plenum erit aeque velox sicut motus per vacuum, quod est impossibile. Ita in proposito arguo. Sit a. aliquod agens producens ignem ex aliquo, & sit b. agens producens ignem ex nihilo, si per aduersarium potentia a. & potentia b sint proportionabiles, detur ergo quod b.s potentia sit praecise in duplo maior potentia a. Tunc sumo aliquod agens, quod possit ignem producere de subiecto, vel de materia in duplo magis in disposita ad formam ignis, & in duplo magis elongata & distante ab actu formae ignis quam sit subiectum vel materia, de qua a. producit ignem, & illud tertium agens sit c. tunc illud est maioris potentiae in duplo praecise quam a. sed in eadem proportione se habebat bs ad a. in qua se habet c. ad idem a. igitur potentia b. & potentia c. sunt aequales. Et ita agens producens aliquid de nihilo, & agens producens aliquid de subiecto & materia praeexistenti, sunt aequalis potentiae, quod est inconueniens. Si argumentum Philosophi valet, istud valet. Tunc sicut supra. potentia facientis aliquid de nihilo nullo modo est proportionabilis potentiae facienti aliquid de aliquo. ergo altera est infinita. Non secunda. igitur prima, quae est potentia creatiua. Vnde Sanctus Thomas non videtur illo argumento antiquorum de infinitate distantiae inter ens & nihil ad probandum infinitatem potentiae creatiuae in summa, quam vltimo fecit, sed alijs medijs principaliter potissime, quia creare est solius agentis primi, vt postea videbitur. Et ita non oportebat tantum laborare Durandum, aut Scotum ad probandum inter ens & nihil non esse distantiam mediam simpliciter, & omnifariam infinitam, cum beatus Thomas hoc vltra concedat vbi supra. Dicit tamen illam distantiam secundum quid infinitam, quia est improportionabilis omni distantiae determinate inter duo entia. Tunc ad singula, quae dicit Durandus improbando primum fundamentum. Cum enim primo dicit, quod res creata non dicitur fieri ex nihilo affirmatiue, quia nec in ratione subiecti, nec termini, sed solum negatiue, quia scilicet non est de aliquo. Hoc potest concedi, vnde &. Thomas vbi supra in 4. dist. 5. Non ens purum non est per se terminus creationis, sed per accidens sc habet ad ipsam, dicitur enim aliquid fieri ex non ente, id est post non ens. Haec ille.
Cum vero dicit, quod impossibile est ponere terminos in aliqua actione, in qua non est commune subiectum vtrique termino &c. Ad hoc dictum est in praecedenti quaestione, quia quandoque vtrique termino est commune idem subiectum ens actu. Quandoque idem subiectum ens in potentia, quandoqueidem tempus reale, quandoque idem tempus imaginatiuum. Et per idem patet ad illud quod dicit, quod negatio vel priuatio non potest narura vel duratione praecedere habitum, nisi ratione alicuius subiecti. Patet quod hoc est falsum. Cum etiam dicit, quod vbicunque sunt duo termini actionis, oportet vtrunque attingi & primum excludi, secundum vero acquiri. Patet quod hoc est verum, vbi sunt duo termini per se, secus de termino per accidens. Et ideo conceditur, quod non esse vel nihil non est per se terminus a quo creationis, sed tantum per accidens. Cum vlterius dicit, quod dato quod non esse & esse, vel nihil & ens essent termini creationis, tamen inter se nullam habent distantiam, quia distantia non est nisi inter entia, sicut nec diuersitas nec differentia ec.
Dico quod accipiendo distantiam pro aliquo realipositiuo absoluto vel relatiuo, verum dicit, sed accipiendo distantiam pro respectu rationis, falsum est, quia isto modo inter ens & nihil est oppositio contradictionis, sicut inter album & non album.
Item inter ens & nihil potest esse prioritas durationis prout talia dicunt respectus rationis, vel saltem negationis, vt distantia inter ens & nihil sit incompossibilitas, vel non simultas, vel non propinquitas, vel defectus vnius ab alio, puta non entis ab ente, vel aliquid tale. Cum vlterius dicit, quod dato quod ibi esset distantia, illa non esset infinita. Ad hoc dictum est prius, quod ex parte vnius extremi finita est, sed ex alia est quodammodo infinita, inquantum transcendit omnem determinatam distantiam inter quaecunque duo entia. Et cur probatur, quod nullo modo sit infinita. Dico ad primam probationem, quod non ens implicans contradictionem duo implicat, vnum positiuum, aliud negatiuum. Quantum ad positiuum quod implicat nullum ens plus nec tante distat ab ente demonstrato, sicut purum nihil. Sed quantum ad negationem importatam, aequaliter distat ab affirmatiua sibi opposita, sicut nihil, quod est terminus creationis. Sed quantum ad vtrunque simul & coniunctim, non dicit ens purum nec purum non ens. Vnde beatus Thomas 1. sentent. dist. 41. q. 2. artic. 2. dicit. Quia illud quod implicat contradictionem, non habet rationem entis, neque non entis, & ideo non subditur diuinae omnipotentiae, quia non habet rationem possibilis. Omnis enim potentia est ad esse, vel ad non esse.
Item dato quod illud quod implicat contradictionem esset pure non ens, & quod plus distaret a lapide quam nihilitas lapidis, ex hoc non infertur, quin nihilitae lapidis infinite distet a lapide, modo prius exposito, hoc est plus quam quodcunque ens determinatum ab aliquo ente determinato existente vel possibili, quia ista in nullo conueniunt, illa vero in aliquo saltem in ente. Et cum arguitur. Quia illa distantia non est infinita, qua est dare maiorem &c. Dicitur, quod argumentum probat istam distantiam non esse infinitam simpliciter & extra genus, sed non probat quin sit infinita infinitate proportionabilitatis. Ad secundam probationem cum dicitur, quod tante distant albedo & nigredo si sint separatae a subiecto, sicut si essent in subiectis &c. Dicitur quod si albedo & nigredo non essent in subiecto actu, nec potentia, nec tante, nec plus distarent quam nunc, cum habent idem subiectum necessario commune in actu, vel potentia, & ideo argumentum nihil valet, nec concludit propositum, sed oppositum. Concludit enim, quod si agens creatum posset absoluere, vel pertransire distantiam inter albedinem, & nigredinem separatas, quae plus distant, vtique posset absoluere distantiam earum in subiecto apto, in quo minus distant. Sed non concludit oppositum, quod si potest absoluere illarum distantiam in subiecto, quod possit extra subiectum, quia facilius est transire minorem distantiam quam maiorem. Et haec sufficiant de improbatione primi fundamenti per arguentem propositi. Ad impugnationem secundi fundamenti, scilicet dum vult probare, quod non sit de ratione actionis creatiuae, quod sit motus, vel mutatio, quae supponunt subiectum. Dico ad suam probationem, negando maiorem intellectam in sensu composito, secus si in sensu diuiso. Concedo namque, quod in quocunque instanti durationis accidentis, siue primo, siue post primum Deus potest conseruare accidens sine subiecto, secundo dico quod implicat contradictionem Deum separare accidens a subiecto in primo instanti, quo producitur, quia ex hoc sequitur, quod fuit in subiecto, ex quo separatur a subiecto, & ex alia parte ponitur, quod nunquam fuit in subiecto: tertio, dico, quod ista copulatiua est impossibilis. 2. accidens in bus instanti producitur ab agente creato, & a. accidens in bs instanti non est in subiecto. Tamen ista copulatiua est possibilis. a. accidens in b.s instanti producitur a solo Deo, & a. accidens in bs instanti non est in subiecto.
Quarto dico, quod secundum logicos ista concedi potest. Effectus creaturae potest produci de nihilo, sed impossibile est effectum creaturae produci de nihilo: sed de ista logica satis est pro praesenti. Vtile tamen fuit vti logica ad detegendum sophismata opposita. Expeditis argumentis contra conclusionem, restat pertractare impugnationes rationum proconclusione. Et quidem ad instantiam contra primam rationem Sanctus Thomas adductam de quaestionibus de potentia Dei satis responsum est supra. Vbi fuit dictum qualiter inter ens & purum nihil concedenda est distantia, secundo quomodo, & ex qua parte illa distantia est infinita, tertio dico quod inter purum nihil, & ens tanta est distantia, quod non potest illa dari maior ex parte nihil, licet posset esse in infinitum maior ex parte entis. Entitas namque Angeliplus excedit non entitatem angeli, quam entitas asini suam non entitatem, & entitas Dei plus in infinitum non entitatem Dei quam asinus vel Angelus, aut quaecunque entitas praesens aut possibilis causata vel creabilis suam non entitatem excedat. Per idem patet ad aliud quod inducit, quod scilicet non est eadem distantia inter quaecunque contradictoria. Dico enim vt prius quod verum est ex parte termini positiui, secus est ex parte negatiui. Ad impugnationem secundae rationis, dico primo, quod Sanctus Thomas in quarto, vbi supra non reputabat eam magni ponderis, immo soluit eam dicens sic. Quamuis nulla creatura sit purus actus sic, quod in ea nihil sit de potentia ad minus secundum quod essentia se habet ad esse, quod recipit a Deo, sicut potentia ad actum, tamen aliqua creatura est, in qua nihil de potentia remanet, quae non sit completa per actum, sicut est in Angelis. Et ideo talis creatura se tota potest agere, quamuis primum principium suae actionis sit aliud quam ipse scilicet Deus, qui est primum agens. Haec ille.
Ista tamen ratio licet prima facie non concludat de angelo, vel de aliqua substantia separata, concludit tamen de quolibet corpore. Et ideo beatus Thomas secundo contra Gentiles capit. 20. vbi probat, quod nullum corpus potest creare adducit eam sic dicens. Cum agens & factum oporteat esse sibi similia, non potest esse productiuum totius substantiae facti, quod non tota substantia sua agit, sicut econuerso probat Philosophus 7. Metaphysic. quod forma sine materia, quae se tota agit, non potest esse causa proxima generationis, secundum quam sola forma in actu educitur. Nullum autem corpus tota substantia sua agit, & si totum agat, quia cum omne agens agat per formam, qua actu est, illud solum per substantiam suam agere poterit, cuius tota substantia est forma. Quod de nullo corpore potest dici, cum omne corpus habeat materiam, eo quod omne corpus est mutabile. igitur nullum corpus potest aliquid producere secundum totam eius substantiam, quod est de ratione creationis. Haec ille. Apparet igitur, quod istam rationem inducit Sanctus Thomas ad probandum potentiam creandi non esse communicabilem corpori, non autem ad probandum talem potentiam esse incommunicabilem generaliter omni creaturae, potissime substanrijs separatis, quamuis etiam posset in illis concludere. Quia & si tota earum substantia sit forma & actus, non tamen sic est actus, quin sit multipliciter potentialis, & subiectum multorum accidentium actu & plurium, immo innumerabilium in potentia nondum completa. Licet non sit in potentia non completa per actum ad esse substantiale. Actio autem non sic est potentialis, quia non est subiectum alterius accidentis potissime absoluti. Ad impugnationem tertiae rationis. Cum dicit, quod actio sine motu potest communicari creaturae, & supponit hoc esse probatum. Negetur, vt patet per supra dicta. Et confirmatur. Quia cum solus Deus sit mouens immobile, & nulla creatura agat, nec agere possit nisi mota a Deo applicante virtutem creaturae ad suum effectum, non est verisimile, quod effectus quicunque possit a creatura procedere per simplicem emanationem sine quocunque motu, vel mutatione. Nullus enim effectus potest esse actualior & a motu absolutior sua causa. Ad impugnationem quartae rationis patet per supradicta quod non soluit. Cum enim dicit, quod potentia creatiua alicuius de nihilo, & potentia factiua alicuius de aliquo sunt proportionabiles. Ex hoc sequitur, quod possibile est esse duas aequales potentias, quarum vna sit creatiua, & alia non creatiua, sed solum factiua, vt superius est deductum, huius consequentis improbabilitatem improbare, non esset studiosi, sed otiosi.
Item cum ponit exemplum de distantia inter lumen & tenebras, & de distantia inter calorem & frigus, & dicit quod sunt improportionabiles. Hoc falsum est. Quia tenebra non dicit purum nihil, sed dicit in recto, vel in obliquo potentiam ad lucem vel lumen. Vnde vtrobique est distantia inter duo positiua, scilicet ex vna parte est distantia inter actum luminis, & potentiam passiuam receptiuam luminis, ex alia parte vero est distantia inter actum caloris, & potentiam ad calorem, & sic exemplum nullatenus competit proposito. Competeret autem si probaret, quod potentia solis esset productiua luminis de nulla potentia, vel de nullo subiecto, & eadem esset productiua caloris de aliquo subiecto, vel de nulla potentia educeret actum. Vtrobique ergo est proportio positiui ad positiuum, & non entis ad non ens. vt putat arguens.
Item supponit aliud falsum, quod scilicet inter ens & non ens nullo modo sit infinita distantia, de quo supra visum fuit. Ad impugnationem quintae rationis assumit duo falsa. Primum est, quod agens per artem ideo praecise praesupponit in sua actione effectum naturae, non quia est agens per artem, sed quia producit terminum. qui indiget subiecto, secundum est, quod agens naturale supponit in sua actione effectum Dei, quae est materia, ideo quia agit per solam formam partem compositi. Ideo non potest producere formam subsistentem, sed formam quae sit pars compositi. Quia autem haec duo falsa sint, patet. Quaero enim vnde est quod artifex creatus & agens naturale creatum non possint producere per suas actiones formas subsistentes, aut saltem materiam primam, aut aliquod compositum nullo praesupposito. Aut enim hoc est, quia sunt agentia secundaria. Aut quia non totis se agunt. Aut quia principium agendi non est subsistens. Aut quia principium agendi non continet formaliter, nec essentialiter aliquod subsistens producibile. Si detur primum, hahetur propositum, quod, scilicet artifex creatus, qui est posterior natura supponit in sua actione effectum productum a natura, & agens naturale, quod est posterius agente supernaturali, supponit effectum agentis supernaturalis. Si detur secundum, tunc sequitur, quod angelus, qui secundum arguentem se toto agit, potest naturali virtute sua producere aliquid subsistens nullo praesupposito, quod est falsum & erroneum. Si detur tertium idem sequitur. Quia principium agendi in angelo principale, scilicet sua forma subsistit, & sic potest producere aliquem angelum.
Item sequitur, quod calor separatus naturali virtute sua potest producere calorem subsistentem, ac per hoc potest creare. Si detur quartum, sequitur, quod Angelus superior naturali virtute sua potest producere animam rationalem, vel Angelum inferioris speciei, vel salte aliquod accidens spirituale, cuius est cognitio vel volitio sine subiecto.
Nec valet si dicatur, quod accidens ex natura sua requirit subiectum, & similiter forma substantialis non subsistens, ideo Angelus in virtute propria non potest ea producere, nisi ex materia, vel in subiecto. Hoc inquam non euadit, quia licet tales formae requirant naturaliter subiecta, tamen a Deo possunt fieri sine subiecto, & sine subiecto conseruari. Curergo non ab Angelo? aut hoc est, quia angelus est naturale, & tale agens non potest mutare cursum naturae, & sic dicetur, & verum erit de quocunque agente creato.
Item si sicut dicit arguens hoc esset, quia accidens & formae materiales requirunt necessario subiectum, sequitur, quod, per nullam potentiam possent creari, quod est falsum. Si dicatur, quod necessario requirunt subiectum, quando producuntur ab agente naturali, non autem quando a supernaturali. Tunc habetur propositum, quia nulla creatura est creabilis, quin sit sub ordine naturae vel agentium naturalium, nec aliqua creatura potest esse agens supernaturale, sed solus Deus. Apparet ergo quod agens secundarium praesupponit in sua productione effectum primi agentis, & per consequens quod impugnatio rationis, & instantia non soluit argumentum. Ad impugnationem & instantiam contra sextam rationem dicitur, quod omne agens secundarium est agens instrumentale respectu Dei illo duplici modo quem arguens tangit, quia, scilicet supponit prius & superius & principalius agens, secundo quia nulla causa secunda agit nisi mota a Deo, vt diffuse declaratum est ex dictis Sancti Thomae adductis in praecedenti quaestione ad probationem sextae conclusionis. Vnde cum nulla creatura possit agere nisi mota a prima causa, quae dicitur & est primum mouens immobile, nemini dubium esse debet, quod nulla causa secunda quemcunque effectum producit, aut producere potest nisi per motum. vlterius cum dicit arguens, quod si omnis causa secunda est illo modo instrumentaliter agens, & non agit quin disponat ad effectum primae causae &c. Concedetur consequens, quod ad omnem actionem creaturae sequitur effectus Dei, qui est esse, vel concomitatur vel praecedit, licet alio & alio modo, vt dictum est in praecedenti quaestione. Dicitur vlterius, quod omnis causa secunda dicitur instrumentum respectu causae primae, quia agit & operatur in virtute illius, nec aliter posset operari. Et de hoc multa adducta sunt in praecedenti quaestione. Sed rursus notandum, quod Beatus Thomas prima parte, quaestione centesimaquinta articulo quinto, sic inquit. Cum sint quatuor genera causarum, materia quidem non est principium actionis, sed se habet vt subiectum recipiens effectum, finis veros & agens & forma se habent vt actionis principium, sed ordine quodam. Nam primum quidem principium actionis est finis qui mouet agentem: secundo vero agens: tertio autem forma eius, quod ab agente applicatur ad agendum, quamuis ipsum agens per suam formam agat, vt patet in artificialibus. Artifex enim mouetur ad agendum a fine, qui est ipsum operatum, puta archa vel lectus, & applicat ad actionem securim, quae inscindit per suum acumen. Sic igitur secundum haec tria Deus in quolibet operante operatur.
Primo quidem secundum rationem finis. Cum enim omnis operatio sit propter aliquod bonum verum vel apparens, nihil autem est, vel apparet bonum, nisi secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est Deus, sequitur quod ipse Deus sit causa cuiullibet operationis vt finis.
Similiter considerandum est, quod si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis. Nam primum agens mouet secundum ad agendum. Et secundum hoc omnia agunt in virtute ipsius Dei, & ipse est causa omnium actionum agentium: tertio considerandum est, quod Deus non solum mouet res ad operandum applicando formas & virtutes rerum ad operationem.
Sicut artifex applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum formam securi non tribuit, sed etiam formam dat creaturis agentibus, & eas tenet in esse. Vnde non solum est causa actionum inquantum dat formam quae est principium actionis, sicut generans dicitur esse causa motus grauium & leuium, sed etiam sicut seruans formas & virtutes rerum: prout sol dicitur esse causa manifestationis corporum, inquantum dat & conseruat lumen, quo manifestantur colores. Et quia forma rei est intra rem, & tanto magis quanto consideratur vt prior & vniuersalior, & ipse Deus est proprie causa ipsius esse vniuersalis in rebus omnibus, quod intra omnia est magis intimum rebus, sequitur quod Deus in omnibus intime operetur. Haec ille.
Item tertio contra Gentiles capitulo nonagesimoseptimo. Quicquid applicat virtutem actiuam ad agendum, dicitur esse causa illius actionis. Artifex enim qui applicat virtutem rei naturalis ad aliquam actionem, dicitur esse causa illius actionis, sicut cocus decoctionis, quae est per ignem, sed applicatio omnis virtutis ad operationem est primo & principaliter a Deo. Applicantur enim virtutes operatiuae ad proprias operationes vel per aliquem motum corporis vel animae.
Primum autem principium vtriusque motus est Deus, est enim primum mouens immobile. Similiter & omnis motus voluntatis, quo applicantur virtutes aliquae ad operandum, reducuntur in Deum sicut in ipsum appetibile, & in ipsum volentem: omnis ergo operatio debet attribui Deo sicut primo & principali agenti. Adhuc in omnibus causis agentibus ordinatis semper oportet, quod causae sequentes agant in virtute causae primae. Sicut in rebus naturalibus corpora inferiora agunt in virtute corporum coelestium. Et in rebus voluntarijs omnes artifices inferiores operantur secundum imperium supremi architectoris. In ordine autem causarum agentium Deus est prima causa: ergo omnes causae inferiores agunt in virtute ipsius. Causa autem actionis magis est illud, quod agit sicut principale agens quam quod agit sicut instrumentum. Deus igitur est principalius causa cuiuslibet actionis quam causae secundae agentes. Haec ille.
Ex quibus apparet quomodo omnis causa secunda dicitur instrumentum causae primae, tum quia non agit nisimota a prima causa. Tum quia non agit nisi in virtute causae primae. Vtrum autem causa instrumentalis isto modo semper & de necessitate disponat ad effectum primae causae praecise, & non attingat effectum causae primae principalem. De hoc Sanctus Thomas quarto sententiarum distinctione prima quaestione prima articulo quarto, quaestiuncula prima. Sciendum (inquit) quod causa efficiens dupliciter potest diuidi. Vno modo ex parte effectus scilicet in disponentem, quae causat dispositionem ad formam vltimam, & perficientem, quae inducit vltimam perfectionem. Alio modo ex parte ipsius causae in agens principale, & agens instrumentale. Agens enim principale est primum mouens, agens autem instrumentale est mouens motum, instrumento autem competit duplex actio, vna quam habet ex propria natura, alia quam habet prout est motum a principali agente.
Sicut calor ignis, qui est instrumentum virtutis nutritiuae, vt dicitur 2. de anima, ex natura propria habet dissoluere & consumere, & huiusmodi essectus, sed inquantum est instrumentum animae vegetabilis generat carnem.
Sed sciendum, quod actio instrumenti quandoque pertingit vsque ad vltimam perfectionem, quam principale agens inducit, aliquando autem non semper, tamen pertingit ad aliquid vltra id, quod competit sibi secundum propriam naturam, siue illud sit vltima forma, siue dispositio. Alias non ageret vt instrumentum, sicut qualitates actiuae & passiuae elementorum pertingunt instrumentaliter ad formas materiales educendas de materia, non autem ad productionem animae humanae, quae est ab extrinseco. Haec ille.
Ex quibus patet, quod instrumentum quandoque pertingit ad vltimum effectum causae principalis, quandoque vero non, sed solum disponit ad illum.
Item patet quod instrumentum est mouens motum. Et ideo vbi non habet locum motus, aut mutatio, sicut in creatione, instrumentum non potest habere actionem qualemcunque.
Item dicitur, quod nulla causa secunda instrumentaliter attingit effectum proprium primae causae, qui est esse, nisi ex virtute propriae naturae disponat ad esse, quod patet. Nam esse actu non competit rei nisi habenti propriam formam, esse enim est actualitas formae vel naturae, ideo quicquid inducit formam, vel disponit ad inductionem formae disponit ad esse actu, quod est proprius effectus Dei. Vnde Beatus Thomas tertio contra Gentiles capitulo nonagesimosexto probat multiplici ratione, quod nihil dat esse nisi Deus vt causa principalis, & causa secunda vt instrumentalis agens in virtute Dei.
Quando (inquit) aliqua agentia diuersa sub vno agente ordinantur, necesse est quod effectus qui ab eis communiter fit, sit eorum secundum quod vniuntur in participando motum & virtutem illius agentis, non enim plura faciunt vnum, nisi inquantum sunt vnum. Sicut patet quod omnes, qui sunt in exercitu operantur ad causandum victoriam, quam causant secundum quod sunt sub ordinatione ducis, cuius proprius effectus est victoria. Primum autem agens est Deus. Cum ergo esse sit communis effectus omnium agentium: nam omne agens facit actu esse, oportet quod hunc effectum producant inquantum ordinantur sub primo agente, & agunt in virtute ipsius.
Item in omnibus agentibus ordinatis, quod est vltinium in generatione, & primum in intentione, est proprius effectus primi agentis. Sicut forma domus, quae est proprius effectus aedificatoris posterius prouenit quam praeparatio caementi & lapidum & lignorum, quae fiunt per artifices inferiores, quae subsunt aedificatori. In omni autem actione esse in actu est principaliter intentum & vltimum in generatione, nam eo habito quiescit actio agentis, & motus patientis. Esse igitur est proprius effectus primi agentis, scilicet Dei, & omnia quae dant esse, hoc habent inquantum agunt in virtute Dei. Amplius. Vltimum in bonitate & perfectione inter ea, quae potest agens secundum, est illud, in quod potest ex virtute primi agentis. Nam complementum virtutis agentis secundi est ex virtute agentis primi, quod autem est in omnibus agentibus perfectissimum est esse. Quaelibet enim forma vel natura perficitur per hoc, quod est in actu, & comparatur ad esse in actu, sicut potentia ad ipsum actum: igitur esse est, quod agentia secunda agunt in virtute primi agentis.
Item secundum ordinem causarum est ordo effectuum, primum autem in omnibus effectibus est esse. Nam omnia alia sunt determinationes ipsius: igitur esse est effectus primi agentis proprius, & omnia alia agunt ipsum inquantum agunt in virtute primi agentis. Secunda autem agentia quae sunt quasi particulantes & determinantes actionem primi agentis, agunt sicut proprios effectus, alias perfectiones, quae determinant esse. Primo. Quod est per essentiam tale, est propria causa eius, quod est tale per participationem, sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam suam, omnia autem alia sunt entia per participationem: nam in solo Deo esse est sua essentia. Esse igitur cuitllibet existentis est proprius effectus eius, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit inquantum agit in virtute Dei. Haec Thomas Ex quibus patet, quod esse est proprius effectus Dei. secundo quod omne agens dat esse, inquantum est instrumentum agens in virtute Dei: tertio quod esse actu est primum in intentione, & vltimum in generatione cuiuslibet rei: quarto quod esse est perfectissimus effectus: quinto quod esse est primus effectus, sexto quod agentia secunda in propria virtute determinant & particulant esse. Sed videtur in dictis esse contradictio, & tertium dictum repugnare quinto, scilicet quod esse sit vltimum in effectu, & sit primus effectus. Dicitur quod nulla est ibi contradictio, aut repugnantia. Sicut enim forma vno modo est prior materia, & alio modo est posterior, sic cum esse sit actus cuiuslibet fornaae, vel naturae, seu perfectionis, esse vno modo est posterius omnibus, alio modo est prius. Dicitur siquidem & est prius qualibet perfectione alia, eo modo quo actus est prior sua potentia, est autem posterius illo modo, quo potentia praecedit actum suum. Et in hoc vide Sanctum Thomam in simili quarto sententiarum distinctione decimaseptima, quaestione prima articulo quarto vbi pertractat hanc quaestionem, Vtrum remissio culpae naturaliter praecedat infusionem gratiae. Sic ergo esse actualis existentiae est prius & posterius alijs perfectionibus prioritate & posterioritate naturae, non autem durationis.
Item esse substantiale praecedit quamlibet aliam perfectionem naturali prioritate praesuppositionis, quia quaelibet alia perfectio supponit esse qualecunque, sed esse completum est vltimum, actio enim creaturae supponit esse & terminatur ad esse.
Item potest dici, quod esse actualis existentiae potest dupliciter considerari. Primo modo in generali, & secundum absolutam considerationem suae naturae, & sic est prius reliquis effectibus & perfectionibus & diuinis participationibus. Alio modo, vt est in supposito particulari participatum, & sic est posterius alijs tanquam vltimus terminus generationis, sic ergo esse est vltimus effectus in via generationis, sed est primus in via perfectionis, & iterum prioritate communitatatis vel ambitus. Et haec omnia intelligo de esse actualis existentiae. Loquendo vero de esse essentiae dicendum esset, quod esse est primus effectus prioritate durationis & naturae & communitatis, sed de illo non est nunc sermo. Ex praedictis apparet quomodo dicta Durandus contra conclusionem & probationes conclusionis non militant.
Nunc ad impugnationes Scoti contra eandem conclusionem dicendum est per singula, & primo ad impugnationem primam, in qua multa dicit. Cum enim laborat ad probandum, quod aliqua creatura dat esse ipsi composito dicitur, quod frustra laborat, quia Sanctus Thomas contra quem arguit, gratis & sine labore hoc sibi concessisset. Vt enim apparet ex dictis Sanct. Thomas tertio contra Gentil.s capitulo sexagesimosexto omne agens dat actu esse. Ex quo tamen non infringitur, quin esse sit proprius effectus Dci modo praeexposito, scilicet quia nihil dat esse nisi vt instrumentum Dei, & agens in virtute Dei. Cum autem dicit, quod ratio probans, quod esse simpliciter sit proprius effectus Dei, sophistica est, & peccat per fallaciam aequiuocationis, vel altera praemissarum est falsa. Negatur. Et cum quaerit quomodo intelligimus maiorem & minorem.
Dico quod ista maior, effectus vniuersalissimus reducitur in causam vniuersalissimam secundum Sanctum Thomam sic intelligitur, scilicet quod causa vniuersalissima secundum perfectionem habet effectum vniuersalissimum secundum praedicationem, & etiam secundum perfectionem per se & primo sibi correspondentem tanquam proprium effectum. Et ideo cum Deus sit causa , niuersalissima vniuersalitate perfectionis & virtutis & actiuitatis, & esse actualis existentiae sit effectus vniuersalissimus vniuersalitate praedicationis & virtutis, ideo correspondet Deo tanquam effectus proprius, & primus, & per se. Nec improbationes huius maioris sic intellectae aliquid valent. Vnde cum dicit, quod esse non est effectus vniuersalissimus secundum perfectionem, quia reperitur in multis, & sic non potest esse perfectius quolibet illorum &c Dicitur quod arguens decipitur per fallaciam aequiuocationis, aequiuocat enim de esse, & de esse in multis. De esse siquidem, quia nos loquimur de esse actualis existentiae, id est de actu essendi, ipse autem procedit de esse quod est essentia, quae duo esse multum differunt. Et bene conceditur, quod esse essentiae non est perfectissimus effectus, quia reperitur in multis, immo in quolibet effectu secundum praedicationem, quilibet enim effectus proprius causae secundae est ens, & habet esse sic sumptum. Dicitur tamen, quod esse actualis existentiae, quod est proprius effectus Dei, est perfectissimus effectus, & perfectissima inter omnes diuinas participationes, vt dicit Beatus Dionysius quinto capitulo de diuinis nominibus. Quia participatur tanquam actus & perfectio a caeteris, & ipsam naturam aliorum participat. Et cum dicit arguens. Quia quod reperitur in multis & caetera. Dicitur quod aequiuocat, vel male intelligit Sanct. Thomas. Non enim esse, de quo loquitur reperitur in quolibet effectu, sicut vniuersale in particulari, sicut animal in homine, sed sicut actus in sua potentia, esse enim sic sumptum est perfectio cuiuslibet formae, vel naturae. Vnde sicut argumentum istud nullum esset, forma reperitur in multis, immo in qualibet materia, sic nec in proposito valet, esse reperitur in quolibet &c Quia autem esse sit effectus vniuersalissimus perfectione, iam ostensum est ex dictis Sancti Thomas tertio contra Gentiles capitulo sexagesimosexto.
Item prima parte quaestione tertia articulo tertio. Esse est actualitas omnis formae, vel naturae, non enim bonitas vel humanitas significat aliquid in actu, nisi prout significamus eam esse. Oportet igitur quod ipsum esse comparetur ad essentiam, quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Haec ille.
Item ibidem quaestione quarta articulo primo ad tertium Ipsum esse est perfectissimum omnium. Comparatur enim ad omnia vt actus. Nihil enim habet actualitatem nisi inquantum est. Vnde ipsum esse est actualitas omnium rerum, & etiam ipsarum formarum. Vnde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens. Cum enim dico esse hominis, vel equi, vel cuiuscunque alterius, ipsum esse consideratur vt formale & receptum, non autem id, cui competit esse. Haec ille.
Quia etiam esse sic sumptum sit effectus vniuersalissimus praedicatione quodammodo patet. Licet enim nulla creata essentia, nec aliqua forma, nec suppositum sit suum esse, quo actu existit, tamen quamlibet essentiam quamlibet formam, quodlibet suppositum creatum concomitatur esse. Et de hoc multa dicta fuerunt in prima quaestione. Cum vlterius dicit arguens, quod ista est falsa, effectus vniuersalissimus secundum praedicationem est a causa vniuersalissima secundum perfectionem. Dicitur quod immo est vera, dummodo intelligatur bene, scilicet quod effectus vniuersalissimus praedicatione est primo & per se a causa vniuersalissima secundum perfectionem. Et notanter dico primo, quia licet esse sit effectus cuiuslibet agentis isto modo, quod omne agens primum vel secundum perfectum vel imperfectum dat esse: Solus tamen Deus dat esse primo, id est dat omnia quae quocunque modo faciunt & pertinent ad esse: alia vero agentia non sic Et ideo non dant esse primo, sed esse hoc, quia conferunt aliquod pertinens ad esse, non autem ad omnia, & sic dantpartem esse, non totum esse. Et huius mentis est Sanctus Thomas prima parte. quaestione quadragesimaquarta articulo secundo. Quidam (inquit) Philosophi considerauerunt ens particulare particulari quadam consideratione, vel inquantum est hoc ens, vel inquantum est tale ens, & sic rebus causas agentes particulares assignauerunt. Et vlterius aliqui erexerunt se ad considerandum ens inquantum ens. Et considerauerunt causam rerum non solum secundum quod haec vel talia, sed secundum quod sunt entia. Hoc igitur quod est causa rerum inquantum sunt entia, oportet esse causam eorum, non solum secundum quod sunt talia per formas accidentales, sed etiam secundum omne illud, quod pertinet ad esse eorum quocunque modo. Haec ille.
Patet igitur, quomodo solus Deus dat esse primo cuilibet rei, alia vero agentia non primo, sed secundum partem, & hanc distinct. vide in principio quinti Physicorum. Sic igitur patet, quod nulla creatura dat esse primo primitate adaequationis, vt ly primo distinguitur contra secundum partem.
Item nec primo primitate durationis patet. Quia antequam effectus habeat esse a creatura, vel a causa secunda agente, prius duratione habuit esse a Deo: quia prius erat in potentia passiua materiae vel subiecti, quod est a solo Deo effectiue.
Item solus Deus dat esse per se, quod intelligo dupliciter, primo modo prout ly per se distinguitur contra per aliud. Nam solus Deus propria virtute dat esse, causae vero secundae non propria virtute, sed inquantum agunt instrumentaliter & in virtute Dei. Secundo prout ly per se distinguitur contra per accidens: nam Deus dat esse directe, vt est esse, alia vero agentia quasi per accidens & mediate & indirecte dant esse inquantum conferunt aliquid, quod disponit ad esse, & est praeter rationem ipsius esse: & est particulatiuum & determinatiuum ipsius esse: sicut asinus directe dat esse asinum, consecutiue autem dat esse simpliciter. Dum vero arguens vult infringere probationem adductam ex libro de causis, littus arat, quia nihil contra nos, qui concedimus, quod non solum intelligentia, verum etiam omne agens secundarium dat esse modo praeexposito. Cum exponit illam propositionem de causis. Prima rerum creatarum est esse. Non vadit ad mentem Sancti Thomae. Non enim intelligit Sanctus Thomas quod solum actus existendi, qui dicitur esse, sit terminus creationis, sed intelligit, quod nulla productio proprie dicitur creatio, nisi illa, qua datur rei esse simpliciter, hoc ex producitur tota substantia rei, & quicquid pertinet ad eius esse substantiale. Vnde Sanctus Thomas prima parte. quaestione quadragesimaquinta articulo quarto ad primum, sic dicit. Cum dicitur prima rerum creatarum es esse, ly esse non importat subiectum creationis, sed importat propriam rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quod est ens, non ex eo quod es hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente vniuersali, & est similis modus loquendi, sicut si diceretur, quod primum visibile est color, quamuis illud quod proprie videtur sit coloratum. Haec ille.
Item ibidem ad secundum. Compositum dicitur creari, quia simul cum omnibus suis principijs in esse producitur. Item ibidem ad tertium. Creatio est productio totius esse. Item ibidem articulo primo. Creatio est emanatio totius esse ex non ente, quod est nihil. Item ibidem ad secundum. Creatio est perfectior, & prior quam generatio & alteratio, quia terminus ad quem est tota substantia rei. Haec ille. Apparet igitur quomodo intelligit Sanctus Thomas quod esse simpliciter sit terminus creationis.
Cum autem arguens glosat praeallegatam propositionem de causis, quod esse accipitur ibi pro prima intelligentia, patet quod illa glosa est ridiculosa, & contradixit textui immediate sequenti, qui sic habet. Esse est supra sensum & supra animam & supra intelligentiam, & non est post causam primam latius.
Item cum secundo exponit eandem propositionem, quod creatio solum accipiatur ibi pro prima productione secundum rationem & caetera. Vana est ista expositio, sicut patet per multa sequentia in eodem libro, vbi ponit vnam intelligentiam creatricem alterius licet erronee. Constat autem quod talis productio non est prima secundum rationem, quia prius producitur esse quam anima & quam intelligentia prioritate rationis.
Item dato quod secunda expositio Scoti sit vera, scilicet quod creatio est prima productio secundum rationem, & quod eius terminus sit ens vt est communius & prius caeteris perfectionibus, oportet quod illa communissima productio reducatur ad aliquod principium, cui primo & per se conueniat, & in cuius virtute a caeteris participetur, hoc autem non potest esse nisi Deus. Sed quae sit mens illius auctoris, dicit Sanctus Thomas ibidem super librum de causis, quod non videtur esse auctoris illius intentio, vt loquatur de aliquo esse separato, sicut Platonici loquebantur, neque de esse participato communiter in omnibus existentibus, sicut loquitur Dionysius sed de esse participato in primo gradu entis creati, quod est esse superius. Et quamuis esse superius sit intelligentia & anima, tamen in ipsa intelligentia prius consideretur esse quam intelligentiae ratio, & similiter est in anima & caet. Quaecunque tamen sit mens illius auctoris, non est multum curandum, quia probationes conclusionis non principaliter innituntur dictis illius libri.
Cum autem vlterius arguens impugnat quandam confirmationem praedictae rationis. Dicitur quod illa confirmatio est Sancti Thomas secundo contra Gentiles, vt prius visum fuit. Et cum quaerit arguens quomodo Sanctus Thomas intelligit prima parte, cum quaerit, an solius Dei sit creare. Dicitur quod non in primo sensu quem arguens ponit, sed in secundo, scilicet an aliquid aliud a Deo possit creare. Et intendit sic probare conclusionem suam. Effectus vniuersalissimus praedicatione est a causa vniuersalissima, sed esse est effectus vniuersalissimus praedicatione: ergo est a causa vniuersalissima secundum perfectionem, sed talis est Deus, & non alia causa: igitur &c. Tunc cum dicit arguens, quod ista ratio solum concludit quod esse vniuersale secundum totum ambitum suum pro vt includet omne creabile sit a solo Deo, non autem quod esse huius creaturae sit a solo Deo, sed est fallacia consequentis arguendo a superiori ad inferius & caet. Dicitur quod responsio ista nulla est. Quia Sanctus Thomas in minori propositione non solum loquitur de esse in vniuersali, puta de toto esse creabili, immo de quolibet esse particulari substantiae creatae. Tale enim esse licet non sit vniuersale secundum quod est in hoc particulari, tamen ratio eius, quae est ratio essendi est vniuersalis, immo vniuersalior omnibus rationibus caeterarum perfectionum. Ideo sicut a solo Deo est totum esse creabile, ita a solo Deo est esse huius creaturae, vt est esse simpliciter & absolutum. Quam simplicitatem & absolutionem intelligo praecisionem omnis determinationis & contractionis & diminutionis ab ipsoesse, vt sit sensus, quod esse huius creaturae vt esse est a solo Deo, est primo & per se & tanquam ratio propria essendi, licet praedictum esse sit a creatura, vel a causis secundis non primo nec per se, nec quantum ad omnia, quae pertinent ad esse rei.
Ex quibus patet, quod ratio quam arguens ibi ponit ad probandum, quod si esse huius est a causa secunda, quod esse simpliciter sit a causa secunda, sed non primo nec perse in nullo procedit contra nos. Concedo enim, quod esse vniuersale est a causa secunda, sed non primo, nec per se. Item conceditur, quod esse simpliciter est a causa secunda, sed non primo nec per se, sed sicut supra dictum est, causa secunda in virtute propriae naturae dat esse hoc vel illud, sed in virtute Dei dat esse. Non tamen propter hoc sequitur, quod possit creare, quia in creatione requiritur, quod esse primo & per se fiat ab illo, a quo dicitur creari. Primo quidem idest non secundum partem, sed secundum omnia, quae pertinent ad esse rei.
Item primo primitate durationis, quia scilicet effectus incipit habere rationem entis, quam prius non habebat in actu nec in potentia passiua. Per se vero, id est quod esse fiat post non esse, & ex nihilo. Nulla autem creatura potest sic dare esse. Vnde cum dico, quod esse, vniuersale est terminus creationis, intelligo ibi duplicem vniuersalitatem.
Prima est vniuersalitas rationis in intellectu, quae dicitur praedicationis. Sic enim creatio terminatur ad esse vniuersale, id est ad esse sub ratione qua est esse, quae est prima omnium rationum. Et illa de nouo confertur rei, quia prius illam non habebat in actu, nec potentia passiua.
Secunda est vniuersalitas continentiae, vel totalitatis, vt sit sensus, quod creatio terminatur ad esse vniuersale, idest ad esse, & ad omnia, quae pertinenquocunque modo ad esse substantiale huius rei. Cum autem arguens vlterius impugnat ea, quae Sanctus Thomas in prima parte dicit de agente instrumentali. Ad hoc dictum fuit satis respondendo obiectionibus Durandi. Ibi enim ostensum est, quod causa instrumentalis siue attingat effectum principalis agentis, siue non, tamen semper virtute propriae naturae disponit ad effectum principalis agentis. Et cum dicit arguens, quod non semper oportet instrumentum disponere ad effectum principalis agentis, nisi quando sunt ibi duae actiones, in quarum prima disponitur ad effectum, & in sequenti effectus inducitur, falsum assumit, nec exempla quae ponit aliquid prosunt. Nam cum monetarius per instrumentum inducit effectum suum in moneta, ibi sunt duo effectus, vel duae actiones. Vna quae est propria monetario, scilicet inducere imaginem in metallo, & illam instrumentum inducit in virtute principalis agentis, & non ex natura propria, alia est actio qua instrumentum agit virtute propriae naturae, scilicet mouere, comprimere, diuidere partes metalli. Hoc enim agit per instrumentum inquantum est durum vel acutum, & similiter de sigillo respectu caerae. Quod si obijciatur sic. Ponatur quod artifex non intendat alium effectum inducere, nisi illum in quem potest instrumentum virtute propriae naturae, tunc ad minus ibi instrumentum vnicam habet actionem & vnicum effectum, & idem effectus erit instrumenti & agentis principalis. Vt puta cum quis cum securi scindit ligna, & non aliud intendit.
Dico quod nihil est ad propositum, quia securis ibi non habet proprie rationem instrumenti, sed quasi principalis, vel comprincipalis agentis, ex quo nullus effectus ibi producitur, in quem non possit securis ex propria natura. Sed nos intelligimus quod vbicunque agens principale per instrumentum inducit effectum excedentem virtutem naturalem instrumenti, & sibi propriam, oportet quod instrumentum disponat ad effectum principalis agentis, nec ista maior habet instantiam. Patet igitur ex praedictis, quod nulla creatura potest creare in virtute propriae naturae, nec in virtute alterius, nec vt agens principale, neque vt instrumentum. Et quod ratio quam arguens impugnat nullam habet instantiam, sic arguendo. Effectus vniuersalissimus secundum praedicationem & secundum perfectionem reducitur in causam vniuersalissimam secundum perfectionem, sicut in propriam & per se causam, sed esse angeli vel cuiuscunque creaturae est effectus vniuersalissimus praedicatione & perfectione: igitur & caet. Maior patet, quia non apparet quae alia sit talis effectus propria & per se causa. Minor probatur, quia esse vt esse habet vniuersalissimam rationem & perfectissimam inter omnes rationes perfectionum effectui communicabilium, vt ex praedictis latius est ostensum. Ad impugnationem alterius rationis, scilicet de infinitate distantiae inter ens & nihil &c. patet quid dicendum ex praedictis contra Durandum, quia probatio Sanctus Thomas non principaliter innititur illi rationi. Sed quidam antiqui, & fere omnes innitebantur illi. Et quod illa sit mens Sanct. Thomas apparet per superius allegata de quarto sententiarum distinctione quinta.
Item quia ipse in prima parte quaestione quadragesimaquinta articulo secundo, sic arguit. Infinitam distantiam non contingit pertransire, sed infinita distantia est inter ens & nihil, igitur non contingit de nihilo aliquid fieri. Ecce argumentum. Sequitur responsio ipsius. Ad quartum (inquit) dicendum, quod obiectio illa procedit ex falsa imaginatione, ac si sit aliquid infinitum medium inter nihilum & ens, quod patet esse falsum. Procedit autem haec falsa imaginatio ex eo, quod creatio signatur, vt quaedam mutatio inter duos terminos existens. Haec ille.
In quaestionibus autem de potentia Dei, quaestione tertia articulo primo. in solutione tertij argumenti sic dicit. Entis ad non ens simpliciter est aliquo modo & semper infinita distantia, non tamen eodem modo. Sed quandoque quidem ex vtraque parte est infinita, sicut cum comparatur non esse ad esse diuinum, quod infinitum est, ac si comparetur albedo infinita ad nigredinem infinitam. Quandoque autem est finita ex vna parte tantum, sicut cum comparatur non esse simpliciter ad esse creatum, quod finitum est, ac si comparetur nigredo infinita ad albedinem finitam. In id ergoesse, quod infinitum est, non potest fieri transitus ex non esse, sed in illud esse, quod finitum est, potest talis transitus fieri, prout distantia non esse ad tale esse ex vna parte terminatur, quamuis non sit transitus proprie. Sic enim est in motibus continuis, per quos transit pars post partem, sic enim nullo modo contingit infinitum pertransire. Haec ille.
Apparet igitur, quod mens eius non fuit inter ens & nihil esse distantiam simpliciter infinitam, sed quod nulla sit distantia media, vel si sit, illa non est simpliciter infinita. Item propter talem infinitatem non probaretur, quod potentia creandi esset incommunicabilucreaturae, sicut ipse dicit quarto sententiarum distinctione quinta quaestione prima articulo tertio, vbi dicit soluendo illam rationem. Distantia inter ens & non ens non requirit absolute infinitatem potentiae in eo, qui facit aliquid ex simpliciter non ente. Quod enim in motibus virtus mouentis proportionetur distantiae, quae est interterminos, ideo contingit, quia ab illa distantia motus accipit quantitatem, quanta est enim via, tantus est motus vt dicitur quarto Physicor. Motus autem est proprius effectus virtutis mouentis, & inquantum huiusmodi ei proportionatus. Non sic autem est in creatione, quia non ens purum non est per se terminus creationis, sed per accidens se habet ad ipsam. Dicitur enim aliquid fieri ex non ente, idest post non ens. Vnde creatio non habet quantitatem ex distantia non entis ad ens, sed ab ente quod causatur. Et ideo non oportet, quod potentia creantis proportionetur distantiae, quae est inter ens & non ens, sed solum ei quod causatur, quod non est infinitum. Et ideo non requiritur infinita potentia simpliciter, sed infinita secundum quid, vt scilicet incommensurata alicui naturae vel materiae determinatae, sicut sunt omnia agentia naturalia & materialia. Ignis enim non habet estectum, nisi in aliqua materia determinata, quia virtus eius materialis est. Haec ille.
Et post pauca subdit, quod illam distantiam dato quod esset infinita non respicit creatio ex partes non entis, sed magis ex parte entis, quod est per se terminus creationis. Ex dictis apparet, quod Sanct. Thomas reputauit illam rationem esse solubilem, & quod sequentes magistrum illo modo possent soluere illam. Ideo in summa non innititur illi rationi ad probandum potentiam creandi esse incommunicabilem creaturae, sed alijs, vt putauit. Ad omnes igitur impugnationes illius rationis dicitur, quod non sunt proprie contra nos praeter vnam, quam videtur probare, quod virtus finita potest aliquid de nihilo producere. Arguit enim sic. Aliqua generatio naturalis est ex priuatione in formam: ergo ex non ente in ens &c Dico quod licet oppositio priuatiua includat oppositionem contradictionis, non puram, nec talem qualis est inter non ens simpliciter, & ens, quia priuatio non dicit purum nihil. Importat enim in sui ratione subiectum & potentiam ad actum cum negatione actus, ideoque quod generatur non fit ex puro non ente. Similiter nec proprie fit ens, quia prius quam generaretur erat ens in potentia, sed solum fit ens per accidens, quia fit homo vel asinus quae accidunt enti.
Item fit ens ex consequenti, quia fit aliquid, ad quod sequitur ens. In creatione vero, quod fit ex puro non ente, fit per se ens, quia incipit habere rationem entis, qua prius carebat. & haec tantum de illa pugnatione.
Ad tertiam impugnationem in qua dicit, quod potentia quae potest aliquid producere ex nulla potentia passiua proportionabilis est potentiae, quae potest aliquid producere ex aliqua potentia passiua tantum. Patet ex praedictis, quod hoc est impossibile, quia ex hoc sequitur, vrsuperius contra Durandum deductum est, quod essent dabiles duae potentiae aequales in vigore, quarum vnam esset creatiua, & alia non, sed tantum generatiua vel transmutatiua, quod est valde inconueniens.
Ad quartam impugnationem dictum fuit similiter superius contra Durandum. Nunc autem dicitur, quod cum omne agens secundarium necessario habeat modum & ordinem suae actioni impositum a primo agente, talis autem modus & ordo formaliter consurgat ex parte materiae vel passi, in quod agit, sequitur quod tale agens in sua actione materiam praesupponit. Et quod modus actionis principaliter consurgat ex parte materiae, in quam agit, potest probari. Tum quia actio si esset sine subiecto & subsisteret, esset infinita. Tum quia infinitos effectus, vel nullum produceret potissime si naturaliter ageret, sicut bene probat Adam Godam in quarto sentent. quaestione prima, & idem probat de creatura agente libere. Sic igitur patet, quod illa ratio non petit principium, quia Sanctus Thomas non ponit eam alicubi in forma, qua recitatur ab arguente, quod ego recolam. Dico tamen, quod maior illius formae, quam ponit arguens, vera est secundum primum sensum ibidem expositum, & aliqualiter statim probatum. Et cum arguens instat contra inductionem, per quam probatur maior. Dico ad primam impugnationem, quod non videtur valere. Valde namque probabile videtur, quod tante dependeat omne agens creatum in sua actione & in suis effectibus a Deo, quantae dependet ars humana a natura in sua actione & in suis effectibus. Sed tante & taliter dependet ars a natura in sua actione & in suis effectibus, quod nihil potest agere nisi suppositate naturae, & effectu naturae, in qua, & ex qua agat. Igitur & omne agens creatum tantum dependet a Deo in sua actione & suis effectibus, quod non potest agere nisi supposito effectu Dei, in quo vel ex quo agat. Maior patet, quia plus dependet quaelibet causa secunda a prima, quam vna causa secunda ab alia causa secunda. Minor patet de se. Nullus enim artifex potest operari, nisi in effectu naturae, vel causae supplentis naturam. Et tunc arguens hoc improbando dicit, quod ars non requirit effectum naturae propter subordinationem causae ad causam, sed propter imperfectionem effectus artis, quae requirit subiectum & caeter. Hoc non soluit, vt superius contra Durandum dictum est. Quia enim forma inducta per artem non possit esse sine subiecto, hoc est idem, ac si diceretur, effectus artis non potest esse sine effectu naturae, & sic argumentum non euaditur.
Item quaeritur vnde est, quod ars non possit nisi in tales accidentales effectus. Quod autem addit, quod natura in sua actione supponit effectum naturae, vt patet in alteratione, & tamen non subordinatur naturae & caet.
Dico quod hoc nihil valet. Quia hic loquimur de fieri & produci, & de facere & producere simpliciter. In alteratione autem neutrum illorum est, vt habetur primo Physicorum. Et ideo alteratio, quae est factio secundum quid supponit compositum, quod est effectus naturae. Sed generatio quae est factio simpliciter, non supponit nisi materiam, quae est effectus solius Dei.
Item cum dicit, quod ars posset agere in corpus immediate a Deo productum sine actione naturae, nihil prodest, quia, vt dictum est, ars supponit effectum naturae, vel alterius causae supplentis vicem naturae. Tale autem corpus immediate productum a Deo, in quod supponitur ars agere, oporteret esse corpus factibile virtute naturae.
Item cum dicit, quod in ordine agentium naturalium sunt plures ordines & caet. Non valet. Quia omnia agentia naturalia in comparatione ad Deum sunt vnius ordinis, sicut omnes artifices respectu naturae sunt vnius ordinis, licet quilibet ordo multos gradus contineat, quia Deus se toto agit, natura vero non se tota, sed parte sui, scilicet forma. Ars vero humana vel artifex non tota sua essentia, nec parte essentiae, sed per formam intellectiuam. Quod vlterius dicit quod causa communis, quare ars & natura supponunt subiectum est, quia illud, quod producunt indiget subiecto & caeter. Hoc est improbatum, quia quaeritur vnde prouenit talis imperfectio, quod non possit producere rem subsistentem, aut primum subiectum formarum non subsistentium, sicut prius contra Durandum deductum est.
Ad quintam impugnationem, qua impugnat quandam rationem superius tactam, cuius virtus consistit in hoc, nullum agens creatum est actus purus: igitur nec eius actio & caeter. Et dicit arguens, quod illa potentialitas non probat, quod cuiuslibet talis agentis actio sit cum motu vel mutatione, sed solum quod non sit actus purus, immo habet aliquid de potentialibus ibidem positis. Hoc non soluit, quia productio passiua praeponitur productioni actiuae, sed agentis, quod non est actus purus, productio actiua est cum motu vel mutatione: ergo sui effectus productio passiua est cum motu vel mutatione, maior nota est, sed minor probatur, quia tale agens aut agit in producendo per actionem immanentem, aut per actionem transeuntem, si per actionem immanentem, per illam transmutatur agens ipsam recipiendo & eliciendo, & de potentia in actum exeundo: si per actionem transeuntem, cum illa sit subiectiue in producto vel subiecto producti, per illam transmutabitur subiectum dum est in fieri, vel dum est in facto esse, vel saltem dum illa actio cessabit esse.
Nec valet si dicatur, quod actio immanens talis agentis est sua substantia. Hoc quidem non valet quia in solo Deo hoc habet locum. Nec iterum valet si dicatur quod actio talis immanens non est motus, quia non fluit, nec mutatio, quia non statim, nec raptim transit. Hoc quidem non valet, quia tunc cognitio vel volitio angeli non esset vllo modo motus aut mutatio, quod est contra Augustinum.
Item quia omnis exitus de potentia in actum est motus vel mutatio. Item si actio immanens requirit subiectum: ergo multo fortius effectus illius requirit subiectum, & sic non agit sine subiecto sed in subiecto, & de subiecto. Item si actio immanens prius est in potentia quam in actu natura vel duratione. igitur & eius effectus.
Ad sextam impugnationem, qua impugnat quandam rationem superius tactam, cuius virtus consistit in hoc, quod participans aliquam naturam non producit sibi simile & caeter. Primo dicit, quod illa ratio assumit hoc falsum, scilicet quod producere sibi simile non sit aliud nisi applicare eam ad aliquid, quod ideo est, quia necesse est illam naturam participari a producto, & ex hoc quod participatur ab eo, oportet aliquid praesupponi, cui applicetur & caeter. Dico ad hoc, quod false allegat dicta Sancti Thomae. Non enim Sanctus Thomas vnquam dicit, quod omnis natura vel perfectio participata praesupponit aliquid praeexistens actu prioritate durationis, in ipso participante, cui applicetur, nec quod hoc sit de ratione participationis, quia sicut bene probat arguens, tunc impossibile esset aliquid participans esse creari, sed hoc solum vult Sanctus Thomas, vbi allegatur, quod nullum perfectum participans aliquam formam vel perfectionem potest illam alteri communicare, nisi applicando illam ad aliquid praeexistens.
Vnde verba eius sunt haec prima parte, quaestione quadragesimaquinta articulo quinto ad primum. Perfectum (inquit) participans aliquam naturam facit simile, non quidem producendo absolute illam naturam, sed applicando eam ad aliquid. Non enim hic homo potest esse causa naturae humanae absolute, quia sic esset causa suijpsius, sed est causa, quod humana natura sit in hoc homine genito, & sic praesupponit in sua actione determinatam materiam, per quam est hic homo: sed sicut hic homo participat naturam humanam, ita quodcunque ens creatum participat, vt ita dixerim, naturam essendi, quia solus Deus est suum esse. Nullum igitur ens creatum potest producere aliquod ens absolute, nisi inquantum esse causat in hoc, & sic oportet quod praeintelligatur id, per quod aliquid est hoc actioni, qua facit sibi simile. In substantia autem immateriali non potest praeintelligi aliquid, per quod sit hoc, quia est per suam formam, per quam habet esse, cum sint formae subsistentes. Substantia igitur immaterialis non potest producere aliam substantiam immaterialem sibi similem, quantum ad esse eius sed quantum ad aliquam perfectionem superadditam, sicut si dicamus, quod superior angelus illuminat inferiorem, vt dicit Dionysius. Secundum quem modum etiam in coelestibus est paternitas, vt ex verbis Apostoli patet Ephes. tertio.
Ex quo omnis paternitas in coelo & in terra nominatur. Et ex hoc etiam euidenter apparet, quod nullum ens creatum potest creare aliquid nisi praesupposito aliquo, quod repugnat rationi creationis. Haec Sanctus Thomas in forma. Ex quibus apparet, quod arguens imponit Sancto Thomas ea quae nunquam somniauit, & ideo illa probatio de esse & de essentia Angeli, quam inducit arguens ociosa est, non enim oportet perfectioni participatae aliquid praesupponi ex hoc quod participatur a producto, sed ideo quia participatur a producente. Et cum arguens hoc nititur infringere sic arguendo. In ipso producente non oportet aliquid praesupponi ipsi esse: igitur nec in producto. Dicitur quod si producens producebatur ab aliquo participante esse, oportuit de necessitate aliquid praesupponi productioni eius, cui applicaretur esse, sicut si fuit productum ab aliqua creatura, quae est ens per participationem. Si autem producebatur ab ente per essentiam non oportuit aliquid praesupponi, quia ens per essentiam potest producere ens absolute, & quicquid ad esse, & ad essentiam & eorum indiuiduantia pertinet. Omnis tamen perfectio participata exigit in participante aliquid prius natura illa perfectione, licet non prius tempore.
Item cum vlterius dicit aut esse participatur & caet. Dico quod actus essentiae est ab ea differens, & ea posterior natura, non autem duratione, nec tamen ex hoc sequitur, quod esse aut essentia possit creari ab ente per participationem, sed a solo Deo, qui est ens per essentiam quia ens per participationem in sua productione actiua praesupponit aliquid praeexistens duratione, non solum natura. Et iterum, quia esse & essentia vna & eadem creatione creantur, licet essentia vel suppositum sit, quod creatur, & esse sit quo creatur. Quia vlterius dicit, quod in istis inferioribus quodlibet indiuiduum participat naturam &c. verum est, & ideo nullum indiuiduum eam producit absolute, & per se, sed applicat eam materiae indiuiduanti. Quia vlterius dicit, quod hoc quod forma praesupponat materiam, non est ex ratione participationis, sed quia est forma materialis, patet per praedicta, quod si talis communicetur a participante naturam illius formae, ipsa non potest produci nisi aliquo praesupposito, secus si producatur ab agente non participante, sed ente per essentiam.
Vnde proculdubio participatio formae ex parte producentis causa est, quod forma ab illo non possit absolute produci, quia non perfectiori modo potest eam communicare quam eam habeat. Quod si quaeritur. Cur ens per participationem non aeque potest producere subiectum participans esse vel aliquam naturam, sicut alicui subiecto praeexistenti eam applicare 2 Dicitur quod hoc ideo est, quia nullum ens per participationem est actus integer, sed diminutus & particulatus, ideo nimirum si non potest primo & per se integrum ens producere. Quia autem dicit arguens quod causa quare artifex vel agens naturale praesupponit materiam, non est haec, quia agens est ens per participationem, nec quia subordinatum alteri, sed ideo quia forma quam producit ex natura sua requirit subiectum & caeter. Hoc modicum valet, quia si ex natura formae requireretur subiectum in eius productione, tunc per nullam potentiam posset produci sine subiecto, est ergo potius ex imperfectione agentis quam ex ratione formae.
Vnde ratio Sancti Thomas sic potest poni in forma. Nullum perfectum participans aliquam naturam vel perfectionem potest agere sibi simile, nisi applicando perfectionem illam ad aliquid, quod ab ipso applicante & perfectionem communicante non producitur, sed omne agens creatum participat perfectionem essendi: ergo non potest agere sibi simile, nisi applicando esse ad aliquid non productum ab eo, sed praesuppositum suae actioni & productioni. Maior probatur, quia ex quo participat talem perfectionem, & non est illa perfectio, non potest communicare perfectionem illam nobiliori modo quam ipsam habeat. Non habet autem nisi vt participatam: ergo nec communicat nisi participatam, & ad aliquid recipiens applicatam. Quia autem tale recipiens cuiperfectio applicatur non sit nec possit esse a tali producente productum probatur, quia tale quid oportet esse potentiale, & simile oportet sibi correspondere in producente. Nihil autem agit per id quod est potentiale, sed per id quod est actuale, sicut nihil agit per materiam, sed per formam, vnde sicut ignis non agit per materiam suam, sed per formam & ideo sua actualitas non extendit se ad producendum materiam sui effectus, sed formam, ita nulla creatura producere potest illud potentiale, cui applicat similitudinem suae perfectionis, sed solum communicat similitudinem suiactus, & praesupponit potentiale, cui applicat actum: sed nullum quod sic producit creat: igitur nulla creatura potest creare. Et haec sufficiant pro istis impugnationibus. Hoc addito, quod licet Scotus impugnet probationes Sancti Thomas tamen tenet eandem conclusionem per alia media modici valoris. Nec vnquam assignat aliquam primo, & per se causam, cur creare repugnat creaturae, sed arguit inductiue.
Ad argumenta aliorum contra eandem primam conclusionem respondetur breuiter. Ad primum quidem respondet Adam, quod prius natura potest dicidupliciter aliquid vel tripliciter. Primo, quia potest esse sine alio, & non econuerso per aliquam potentiam siue creatam, siue increatam. Et isto modo verum est absolute, sicut innotescit nobis ex creditis, quod forma substantialis & accidentalis absoluta, prius natura est aliquid in se quam sit pars alicuius totius vel inhaerens, aut informans aliquid, & ideo consueuit dici, quod partes natura sunt priores toto, & fieri possunt sine inuicem & sine toto a potentia Dei absoluta. Secundo dicitur aliquid prius natura, quia per agentia naturalia vel creata potest fieri sine alio, & non econtra. Et isto modo praeter animam intellectiuam nulla forma substantialis vel accidentalis prius natura est quam informet. Tertio potest dici prius natura omne principiatiuum respectu principiabilis, siue possit esse sine eo, siue non, & tunc generaliter & physice loquendo, partes natura sunt priores toto, & formaprius est naturaliter talis entitas quam informet, id est quam cum materia causet intrinsece compositum. Ad formam igitur argumenti dicitur, quod consequentia non valet nisi forma prius natura esset ens quam informans ad sensum secundum. Sed tunc negatur antecedens. Ad primum tamen sensum eundo conceditur, quod prius natira est ens quam informet, & quod per aliquod actiuum potest esse ens & non informare, quia scilicet per Deum, non autem per creaturam. Haec Adam. Satis concordaret Sanctus Thomas cum tertio modo huius distinctionis. Vnde quarto sententiarum, distinctione decimaseptima, quaestione prima articulo quarto quaestiuncula prima dicit. Omnis prioritas secundum ordinem naturae aliquo modo reducitur ad ordinem causae & causati, & principium & causa idem sunt. In causis autem contingit, quod idem est causa & causatum respectu eiusdem secundum diuersum genus causae, vt patet in secundo Physicor. & quinto Metaphysic. Sicut ambulatio est causa efficiens snitatis, & sanatio est causa finalis ambulationis. Et similiter de habitudine, quae est inter materiam & formam, quia secundum genus causae materialis materia est causa formae, quasi sustentans eam, & forma est causa materiae, quasi faciens eam esse actu secundum genus causae formalis. Haec Sanctus Thomas Ad argumentum ergo diceret, quod accidens est prius & posterius natura suo subiecto, & econtra. Nec tamen sequitur, quod causa secunda possit supplere causalitatem subiecti in respectu accidentis nisi esset subiectum accidentis, hoc autem potest causa prima. Nec oportet quod omne prius natura possit absolui a posteriori per causam secundam, vbi idem respectu eiusdem est prius & posterius natura alio.
Ad secundum dicitur, quod productio rei passiua quae est cum motu vel mutatione, sicut quaelibet passio dicit in recto ipsam formam vel rem productam, sed in obliquo dicit respectum ad agens, vt a quo, & ad passum, vt in quo recipitur, est enim passio actus mobilis, vt in hoc ab hoc, & sic productio passio dicit duplicem respectum. Si vero sit simplex emanatio, vt in creatione, tunc productio non habet nisi vnicum terminum, scilicet agens non requirendo quodcunque passum. Nec tamen sequitur quod virtute causae secundae possit esse productio habens vnicum terminum, scilicet agens, & non passum, vnde Adam vbi supra sic ait. Quia quodlibet actiuum creatum ad hoc, quod agat requirit aliquod cum principium concurrere, quod secundum viam de respectibus similiter habearespectum ad formam illam, ideo non sequitur, quod creatura posset producere formam circumscripto passo, quia passum est illud comprincipium, ad quod oportet respectum terminari, & eius respectum ad formam concurrere, eodem modo si productio ponatur ipsa res producta, ipsa non potest ab actiuo creato esse res producta sine concursu passi comprincipiantis totum. Haec Adam.
Verum est, quod soluendo adhuc pertractando unum dubium dicit, quod non videt quomodo idem respectus distinctus ab omnibus absolutis respiciat, sicut per se terminos entia essentialiter, & situaliter distincta. Sed hoc non est inconueniens, immo uerum secundum Sanctum Thomas tertia parte quaest. 35. articu. 5. vbi sic dicit. Vnitas relationis, vel eius pluralitas non attenditur secundum terminos, sed secundum causam, vel subiectum, si enim secundum terminos attenderetur, oporteret, quod quilibet homo in se duas filiationes haberet, unam qua refertur ad patrem. aliam qua refertur ad matrem. Sed recte consideranti apparet eadem relatione referri unumquemque ad suum patrem, & matrem propter unitatem causae. Eadem enim natiuitate homo nascitur ex patre, & matre. unde eadem relatione ad utrumque refertur. & eadem ratio est de magistro, qui docet multos discipulos eadem doctrina, & de domino qui gubernat multos subiectos eadem potestate. Si uero sint diuersae causae specie differentes ex consequenti uidentur relationes specie differre. Vnde nihil prohibet plures tales relationes eidem inesse, sicut si aliquis est aliquorum magister in grammatica, & aliorum in logica. alia est ratio magisterij utriusque, & idco diuersis rationibus unus, & idem homo potest esse magister, vel diuersorum, vel eorundem secundum diuersas doctrinas. Contingit autem quandoque quod aliquis habet relationes ad plures secundum diuersas causas, eiusdem tamen speciei, sicut cum aliquis est pater diuersorum filiorum secundum diuersos generationis actus. unde paternitas non potest specie differre, cum actus generationum sint idem specie, & quia plures eiusdem speciei non possunt simul eidem inesse subiecto. non est possibile, quod sint diuersae paternitates in eo, qui est pater plurium filiorum generatione naturali. Haec ille.
Ex quo patet, quod non est inconueniens unicam relationem secundum rem habere diuersos terminos, tamen illa relatio est multiplex secundum rationem de necessitate, ut ipse ponit tertio sentent. distinctio. 8. quaestio. 1. articu. 5. Ex his uideri potest utrum forma producta eodem respectu referatur ad agens, & ad passum, uel subiectum. Et credo, quod non, quia causalitas agentis differt specie a causalitate passi, vel materiae respectu eiusdem formae.
Ad tertium respondet Adam. Forma producta simul dependet ad agens causatum, & ad subiectum, nec potest dependere ab uno non dependendo ab alio, nec econtra in fieri, sed in essendo bene potest dependere a subiecto non dependendo ab actiuo creato. Et ideo argumentum magis est ad oppositum, bene tamen potest dependere a Deo nondependendo a materia, ideo prius natura dependet talis forma a Deo, quam a passo, quia ut dictum est, non potest dependere a materia quin dependeat a Deo, sed potest dependere a Deo non dependendo a materia, uel subiecto, aut passo. Ista sunt bene dicta, tamen Adam in illa solutione dicit unum falsum, scilicet, quod non est concedendum de uirtute sermonis, quod prior sit dependentia formae ad actiuum increatum quam ad materiam in forma dependente ab utroque quia (inquit) implicatur unum falsum, scilicet quod esset in ea una dependentia prior, & posterior, quod falsum est secundum veritatem, quia non est ibi nisi unica dependentia, ipsamet, scilicet forma dependens hinc inde prius natura a Deo quam a passo. Haec Adam. In hoc quod ponit dependentiam esse quid absolutum, scilicet ipsam formam, non uerum dicit, ut patuit in praecedenti quaestione. Sed utrum sint duae dependentiae, vna ad Deum, altera ad subiectum. Credo, quod sic. quia termini sunt diuersarum specierum, scilicet causalitas materiae, & causalitas Dei.
Ad quartum negatur assumptum, sed Deus ibi creat materiam nouam, vel recreat praecedentem, de qua producitur vermis per idem instans, quo produceretur ibi de alia hostia non consecrata, vel Deus facit quicquid ibi fit miraculose, quale alibi fieret naturaliter circa hostiam non consecratam. Verumtamen si sit ibi quantitas realiter distincta ab omnibus qualitatibus, quae sit immediatum receptiuum omnium qualitatum sensibilium, sicut tenet communis opinio, in illa quantitate fiunt omnes transmutationes praeuiae productioni formae substantialis. Si uero non sit ibi talis quantitas distincta, sicut opinantur quidam moderni, tunc omnia absoluta, quae ibi producuntur immediate, & totaliter producuntur a Deo miraculose, nisi vltima forma substantialis producatur ibi ab aliquo actiuo creato si Deus creet ibi materiam, vel recreet, ut praetactum est. Haec est solutio Adae.
Huius disiunctiuae primam partem tenet Sanctus Thomas tertia parte. quaestio. 77. nam articu. 2. tenet, quod in sacramento Eucharistiae quantitas dimensiua panis, & uini est subiectum aliorum accidentium. Articulo vero quinto, dicit probabilem esse opinionem, quae ponit, quod dum ex speciebus sacramentalibus aliquid generatur, puta cineres, aut uermes, ibi de nouo creatur materia, ex qua talia generantur. Sed tamen probabilius dicit esse, quod in ipsa consecratione miraculose detur quantitati dimensiuae, quod sit primum subiectum subsequentium formarum, hoc autem est proprium materiae, & ideo ex consequenti datur ipsi quantitati dimensiuae omne illud, quod ad materiam pertinet. Et ideo quicquid potest generari ex materia panis, si ibi esset totum, potest generari ex praedicta quantitate. Non quidem nouo miraculo, sed ex uimiraculi prius facti. Haec ille. Simile tenet in quarto distinctio. 12. quaestio. 1. articu. 2. quaestiuncula quarta.
Ad quintum negatur antecedens, & ad primam probationem dicitur, quod forma in eo corruptione naturali compositi non annihilatur non obstante, quod nihil eius intrinsece maneat. Hoc enim non sufficit ad annihilationem, dum modo materia remaneat, quae respectu agentis creati requiritur concurrere ad destructionem formae huius, & compositi. Sicut enim illud solum dicitur creare proprie qui producit aliquid de nihilo non coexigendo materiam ex qua vel in qua, ita illud solum dicitur proprie annihilare, quod reducit aliquid ad nihil nullam materiam, vel compositum coexigendo. Omne namque agens creatum ita limitatum est, quod non potest aliquid producere, vel destruere nisi materia concurrente in suo genere, & ordine creandi. Si vero annihilare sumatur large, & improprie pro destructione totali formae, uel compositi, ita quod nihil eius remaneat, tunc potest concedi, quod in corruptione compositi forma annihilaretur.
Secunda uero probatio assumit falsum. Dicitur enim, quod si minimum frigus proiectum esset in maximo ignenon destrueretur ab illo: sed hoc non esset propter hoc, quod illa qualitas separata esset maioris virtutis: aut potentiae quam prius dum erat vnita, sed propter hoc, quod ille ignis non potest aliquid producere vel corrumpere, nisi materia concomitante & concausante in suo ordine, & hoc ponit Aristoteles primo de generatione, dicens. Si autem aliquid separatum calidum erit, hoc non patietur. hoc igitur forsitam impossibile esse separatum, si autem sunt aliqua talia, in illis utique quod dicitur verum est.
Ad tertiam probationem dicitur, quod peccator non annihilat gratiam, sed Deus actiue destruendo, uel non conseruando eam, peccator uero destruit eam demeritorie, non actiue. Haec est solutio Adae in sententia, quae non multum deuiat a Sancto Thoma, nisi in hoc, quod concedit aliquid posse peragens creatum in uno sensu annihilare. Hoc enim negat Sanctus Thomas prima parte, quaestione. centesimaquarta, articulo quarto, vbi sic dicit. Eorum, quae a Deo fiunt circa naturam, quaedam proueniunt secundum naturalem cursum rerum, quaedam uero miraculose operatur praeter naturalem ordinem creaturis inditum, quae autem facturus est Deus secundum ordinem rebus inditum considerari possunt ex ipsis naturis rerum, quae uero miraculose fiunt, ordinantur ad gratiae manifestationem secundum illud. primae corinth. 12. Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem. Et postmodum inter caetera subdit de miraculorum operatione. Creaturarum autem natura demonstrant, vt nulla earum in nihilum redigatur, quia vel sunt immateriales, & sic in eis non est potentia ad non esse. vel sunt materiales, & sic saltem remanent semper secundum materiam, quae est incorruptibilis, utpote subiectum existens generationis, & corruptionis. Redigere autem aliquid in nihilum non pertinet ad gratiae manifestationem, cum per hoc magis diuina potentia, & bonitas ostendatur, quod eas in esse conseruat. Vnde simpliciter dicendum est, quod nihil omnino in nihilum redigetur. Haec ille.
Et consequenter respondet ad tertium argumentum, quod est tale. Formae, & accidentia non habent materiam partem sui, sed quandoque desinunt esse. igitur in nihilum rediguntur. Dicendum (inquit) quod formae, & accidentia non sunt entia completa, cum non subsistant, sed quodlibet eorum est aliquid entis. sic enim ens dicitur, quia eo aliquid est. & tamen eo modo quo sunt ens dicitur, quia eo aliquid est. &tamen eo modo quo sunt non omnino in nihilum rediguntur, non quia aliqua pars eorum remaneat, sed quia remanent in potentia materiae, vel subiecti. Haec ille.
Idem ponit de potentia Dei. quaestio. 5. articu. 3. Formae (inquit) sicut ex potentia materiae educuntur in actum in rerum generatione, ita in corruptione de actu reducuntur in hoc quod sint in potentia. Item eadem. quaest. arti. 4. ad nonum sic dicit. Formae, & accidentia, & si non habeant materiam partem sui, ex qua sint, habent tamen materiam, in qua sunt, & de cuius potentia educuntur, vnde & cum esse desinunt, non omnino annihilantur, sed manent in potentia materiae, sicut prius. Haec ille.
Et si obiicitur. Quia si formae, vel accidentia post suidefinitionem remanent in potentia materiae, vel subiecti. igitur illa potentia potest reduci ad actum per agens naturale. negetur consequentia. Nam potentia materiae ad animam rationalem naturalis est, ut communiter ponituquae a solo Deo potest ad actum reduci, maxime post resurrectionem compositi, vtrum autem destructum posset idem numero reparari, forte uidebitur in quarto.
Ad sextum respondet Adam negando minorem, & similiter assumptum in probatione eius. Et cum dicitur, quod non oportet uirtutem creatiuam esse infinitam, uel si sic, quare, & qua ratione dicitur, quod aliquando ratione producti, aliquando ratione modi producendi, immo semper, & ratione productionis frequenter, sed nunquam ratione distantiae. Ratione producti, quia materia prima, & anima intellectiua, & angelus, & uirtus creata infusa, & multa similia non possunt effici nisi a virtute infinita.
Dices. Maius est producere formam quam materiam, cum forma sit nobilior, &perfectior quam materia, sed uirtus productiua formae non est infinita, cum sit in agentitibus naturalibus. igitur nec virtus productiua materiae oportet, quod sit infinita, cum tamen productio materiae non sit nisi creatio materiae.
Dicendum est, quod si ly maius intelligatur de maioritate perfectionis producti, uerum est, quod assumitur, sed non ad propositum, scilicet, quod maior potest argui virtus principij productiui, & pfectior seu potentior ex hoc, quod ipsa est productiua, vel potest producere tam formam quam materiam. Hoc enim negam dum est, quia licet forma sit in se perfectior entitas, quam materia, & possit ab actiuo naturali produci in materia tam quam in concausa, non tamen ipsa materia potest produci a creatura, quia creatura limitatur ex natura sua ad non causandum effectiue aliquid nisi materia in suo ordine conproducente totum. & materia non est causabilis a materia quia tunc esset processus in infinitum, actiuum tamen creatum, nec materiam, nec formam potest creare. propter idem Et ad probationem dicendum, quod licet terminus creationis sit finitus, & paruus, tamen impossibile est, quod esset ita paruus, quin eius productio requireret potentiam productiuam infinitam totaliter producentem, uel eandem partialiter producentem cum actiuo creato requirente passiuum in omni sua actione. Vnde mirabile est in operibus Dei, quod nihil citra Deum potest aliquid producere de non esse ad esse. Cum uero probatur, quod ratione modi producendi non requiritur potentia infinita quia modus ille finitus est, cum sit creatura. Dicitur quod modus creantis infinitus est, modus autem creati finitus. Si praeter hoc aliud quaeris, non inuenies, si voces modum illius productionis, produceret aliquid nullo receptiuo praesupposito. hoc non est aliquid, ideo nec est finitum nec infinitum. sed est aliquid sic producere. Cum tertio probatur, quod creatio non requirit uirtutem infinitam ipsa est aliquid finitum. Dicitur quod est verum si ipsa res producta nulla materia praesupposita in qua vel ex qua vocetur creatio Dei elicita, & transiens, secus est, si diuina volitio vocaretur creatio, sed finitas creationis primo modo dicta non obstat, quin requirat principium uirtutis infinitae, quando produceretur non de aliquo receptiuo, quia vt dictum est, omne producibile creatum quantumcunque paruum requirit suum principium totale, si quod esset uirtutis finitae, vel si finitum aliquid ipsius producat, quod hoc fit exigendo materiam. De quarto, scilicet de distantia dico, quod non obstat, quia nulla est ibi distantia positiua. Haec Adam. Concordat cum ista solutione Sanctus Thomas prima parte. q. 45. arti. 5. ubi facit tale argumentum. Virtus facientis consideratur secundum mensuram eius, quod fit sed ens creatum est finitum. ergo ad producendum aliquid per creationem non requiritur uirtus infinita &c. Et postea respondet. Virtus (inquit) facientis non solum consideratur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi maior enim calor non solum magis, sed etiam citius calefacit. Quamuis igitur creare aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infinitam, tamen creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infinitam. Si enim tanto maior virtus requiritur in agente, quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod uirtus agentis ex nulla praesupposita potentia, quale agens est creans, sit infinita, quia nulla est proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, quam praesupponit uirtus agentis naturalis, sicut & non entis ad ens, & quia nulla creatura hebta simpliciter potentiam infinitam, sicut nec esse infinitum relinquitur, quod nulla creatura possit creare. Haec Thomas.
Ad septimum dicit Adam, quod maior est falsa. uerbi gratia. creatio tam actiua quam passiua sensationis humanae, quae est forma spritualis non adaequat uirtutem, nec actiuitatem, nec passiuitatem animae humanae, & tamen nulla minori uirtute potest produci, aut creari, idest nulla creatura citra animam humanam potest illam actiuitatem supplere. Item patet, quod creare totum mundum cum omnibus creaturis in eo contentis non adaequat diuinam uirtutem, quia tunc Deus nihil maius aut melius eo creare posset. cuius oppositum tenent sancti, & tamen totius iste mundus non posset creari a minori virtute quam diuina. Haec Adam. & bene.
Ad octauum dicit Adam, quod licet materia nullam habeat actiuitatem respectu producendi in ea, habet tamen causalitatem sui generis, quam causalitatem requirit necessario concurrere, si agere debeat omnis uirtus actiua praeter uirtutem infinitam. & ideo propter defecum, uel imperfectum agentis est, quod non possit aliquid producere sine requisitione passi: sicut comprincipii, & concausae sui effectus, subiectum tamen se habet quandoque actiue respectu sui accidentis, sed hoc non est pese, sed per accidens, quia hoc non est inquantum receptum est in eo. Haec Adam. & bene. Nec in aliquo est contra sanctum Thomam, dum modo materia large sumatur proomni passiuo susceptiuo formae substantialis, aut accidentalis. talem enim materiam requirit in qualibet actione sua omne agens, quod non est actus purus, sed habet admixtionem potentiae cum actu. Et hoc confitentur Scotus, & Adam. Neuter tamen assignat causam huius dictiSed Sanctus Thomas superius asugnat saepe, scilicet, quia nulla creatura est actus purus, sed habens actum participatum a potentia receptiua, & ideo effectus eius, oportet quod similiter sit quid compositum ex actu, & potentia, & quod quo ad actuale producatur, quo ad potentiale supponatur, quia tale agens ex parte, qua est potentiale non agit, sed ex parte qua est actuale. Et licet aliqua creata substantia secundum se tota sit actus, puta angelus, uel anima, non tamen totaliter, quia non sic essentia eius est actus, aut forma quin habeat potentiam susceptiuam, & quasi passiuam saltem respectu ipsius esse, & multorum accidentium, & ideo non potest agere proprie secundum se totam & tot liter, sed agit per substantiam suam tanquam per principium remotum, tanquam vero per principium proximum git per esse, & per quaedam accidentia superaddita. Et consimiliter oportet, quod eius effectus pducatur ab eo quo ad esse actuale, & non quo ad esse potentiale, quod est in effectu, immo oportet illud supponi actioni creaturae. Ad nonum dicit quod instrumentum multipliciter potest accipi. Vno modo pro omni actiuo: secundo ita quod esse agens instrumentale sit idem, quod esse secundarium actiuum & minus principale respectu alicuius effectus producendi. Et per oppositum agens principale sit idem quod independenter agens, & tunc verum est, quod omne agens instrumentale plus potest &c. licet non forte de virtute sermonis, quia nihil omnino posset nisi agente independener, & principaliter agente, & operante, vel cooperante. Veruntamen postea habet fortificari ab alio comprincipatiuo, vnde esse possit, licet secundario, & dependenter actiuum respectu huius effectus. Sed ad istud sensum non est difficultas, quia fallacia consequentiae est arguere sic isto modo, plus potest, igitur potest creare.
Secundo modo, & magis proprie sumitur instrumentum non ita generaliter pro omni causa secunda, sed pro illa secunda, quae est pars per quam totum agit, & sic loquitur philosophus 2. de anima, vocans organa sensuum & aliarum potentiarum instrumenta. Et de isto modo instrumenti ad propositum respondendum est sicut de primo modo. Tertio modo pro causa dispositiua, quae non attingit effectum principalem. Nec isto modo creatura potest aliquid producere non in materia, vel de materia, quia actio dispositiua est ad praeparandum & disponendum subiectum. Bene tamen potest creatura aptare subiectum aliquod, vt Deus de subiecto sic aptato libere causet formam, sicut agentia naturalia disponunt & organizant corpus ad hoc, vt in ipso causetur anima. Et isto forte modo ex pacto Dei cum ecclesia est, quod quando aliquis sic disponit se vel per contritionem post peccatum mortale, vel per humilem susceptionem sacrosanctorum absque positione obicis, quod tunc Deus creet in eo gratiam. Et propter hoc sacramenta vocantur ab aliquibus instrumentalia agentia respectu gratiae creandae. 4. modo sumitur instrumentum propijssime pro instrumento artis, scilicet pro securi & serra. Ad formam igitur argumenti dicitur, quod maior est vera in illo casu, in quo illud actiuum est per se natum creare aliquem effectum, stante Dei generali influentia, vel multos de diuersis materijs. Sed tamen coagente aliquo alio in alium effectum, in qualem non posset per se, verbi gratia. Color per se sine alio actiuo creato potest aliquid tale facere, & tamen mediante actione intellectus potest in intellectu causare intellectionem, quam solus facere forte non posset, & ita de similibus, & tunc non sequitur, potest plus, igitur potest creare. Ita forte est de voluntate nostra, quod per se cum generali Deiinsluentia potest in aliquos effectus naturaliter, & in aliquos non potest naturaliter, in quos tamen potest supernaturaliter, sicut cum charitate infusa, vel cum spiritu Facto supplente actiuitatem charitatis potest esse instrumentum Dei, & liberum respectu aliquarum volitionum, quas sola causare non posset. Vel forte etiam quaelibet creatura, aut saltem multae possunt esse sic instrumentum Dei respectu alicuius effectus producendi, quem cum sola Deiinffuentia producere non posset. Sed cum dicitur in argumento, sic agere vltra illud, quod posset naturaliter, non est nisi non praesupponere materiam in agendo, falsum est. Haec Adam. & bene. Tamen in fine solutionis dicit quoddam falsum, & contra sanctum Thomas scilicet quod calor vt instrumentum non potest producere ignem, licet possit materiam disponere ad hoc, vt ignis de ipsa producat ignem, hoc enim falsum est, vt patet per Sanctus Thomas in pluribus locis.
Ad decimum dicit, quod hoc verum est, quod hic non apparet euidens contradictio in terminis, licet aliunde posset fieri euidens, sicut non apparet euidens contradictio ex terminis, quin sonus possit videri, sed aliunde quam ex terminis per rationem, vel auctoritatem, vel experientiam hoc innotescit.
Ad vndecimum dicit, quod non est simile attingere diuinam essentiam cognitiue, & attingere productiue totam essentiam creaturae. Ad duodecimum dicit, quod assumptum est falsum, & in multis. Ignis enim potest producere ignem, & tamen non potest producere charitatem, vel fidem, vel frigus propria virtute, nec totaliter, nec partialiter, maxime hoc est verum, quod non omne actiuum, quod potest producere de potentia passiua effectum perfectiorem, potest producere impersectiorem sine concursu passi, materia autem non est concabilis a passo, ideo non valet. Ad decimuntertium dicit, quod difficile esset reddere causam, quare si vna res est actiua rei similis sibi secundum speciem, alia non sit. Sed quantum ad propositum sufficit, dicitur, quod nulla res potest a creatura produci, nisi de potentia passi, angelus autem non est producibilis de potentia passi. Sanctus Thomas ad hoc argumentum respondet assignando causam, quae 6. loco per Scotum impugnata est. vide ibi. Ad decimumquartum respondet Adam, quod illud, quod ibi infertur in consequente, forte non est inconueniens. Ad decimumquintum respondet, quod casus ibidem positus est impossibilis, quo ad primam partem suam, quia Deum producere .a. sine coactione solis esset creare .a. Et tunc dico, quod. a. a nullo actiuo dependet, nisi a Deo. sed cum hoc stat, quod. a. ab. e. aere dependet subiectiue, sicut accidens a subiecto.
Dices. Licet accidens illud dependeat a subiecto, in quo recipitur sicut. e. igitur actiuum naturale ita creat, sicut Deus, quia non plus effectus agentis creati videtur tunc effici de subiecto quam si ipsum in eodem subiecto crearetur a Deo, nec aliud esse videtur, talem formam produci in subiecto, quam eam produci de subiecto, nec econtra.
Ad illud dico, quod nulla notabilis differentia ad propositum apparet de forma tali tam creabili in hac materia quam producibili, vel educibili de eadem in ordine talis formae ad subiectum, vel compositum, sed solum in ordine ad agens. Cum enim producitur talis forma siue in subiecto siue in non subiecto a solo agente, quod nullum subiectum praesupponit, nec requirit ad hoc, vt talem formam producat, creatur. Cum vero producitur ab agente praesupponente vel necessario exigente subiectum ad hoc vt talem formam in ipso producat, hoc est produci, vel educi de potentia talis subiecti. Haec ille.
Ista tamen responsio non videtur vera, quia ex hoc sequitur, quod omnis forma a deo producta creatur, siue producatur in subiecto siue sine subiecto, quod est falsum secundum viam sancti doctoris.
Item quia ponit formas non subsistentes fieri & produci. Item quia dicit nullam esse differentiam inter formam fieri in subiecto & de subiecto, quae omnia sunt contraria doctrinae Sancti Thomae Vnde ipse in quaestionibus de potentia Dei. q. 3. ar. 8. vbi quaerit, vtrum creatio admisceatur operibus naturae sic dicit. Circa istam quaestionem diuersae fuerunt opiniones, quarum omnium radix videtur fuisse vnum & idem principium scilicet quod natura non potest ex nihilo aliquid facere. Ex hoc enim aliqui crediderunt, quod nulla res fieret aliter, nisi per hoc, quod extrahebatur a re alia, in qua latebat, sicut de Anaxagora narrat philosophus primo phy. qui ex hoc videtur fuisse deceptus, quia non distinguebat inter potentiam & actum, putabat enim oportere, quod actu praeextiterit illud, quod generatur. Oportet autem quod praeexistat potentia non actu. Si enim non praeextiterit in potentia fieret ex nihilo. Si vero praeexisteret actu non fieret, sed quia res generata est in potentia per materiam, & in actu per suam formam, posuerunt aliqui, quod res fiebat quam tum ad formam materia praeexistente. Et quia operatio naturae non potest esse ex nihilo, & per consequens oportet, quod sit ex praesuppositione, non operabatur secundum eos natura, nisi ex parte materiae disponendo illam ad formam, formam vero qua oportet fieri, & non praesupponi, oportet esse ex agente, quod non praesupponat aliquid, sed posset facere ex nihilo. Et hoc est agens supernaturale, quod Plato posuit datorem formarum, & hoc Auicen¬. dicit esse intelligentiam vltimam inter substantias separatas. Quidam vero moderni eos sequentes dicunt hoc esse Deum, hoc autemidetur esse inconueniens, quia cum vnunquodque natum sit sibi simile agere nam vnunquodque agit secundum quod est actu, hoc scilicet quod est in potentia in illo, quod agendum est, non requiretur similitudo secundum formam substantialem in agente naturali, nisi forma substantialis generati esset per actionem agentis.
Ex quo etiam illud, quod in generato acquirendum est, actu in generante naturali inuenitur, & vnunquodque agit secundum quod actu est, inconueniens videtur hoc generante praetermisso aliud exterius inquirere. Vnde sciendum est, quod istae opiniones videntur prouenisse ex eo, quod ignoratur natura formae sicut & primae prouenerunt ex hoc, quod ignoratur natura materiae, forma enim naturalis non dicitur vniuoce esse, cum re generata. Res enim naturalis generata dicitur esse per se & proprie, quasi habens esse in suo esse subsistens, forma autem non sic dicitur esse, cum non subsistat, nec per se esse habeat, sed dicitur esse vel ens quia ea aliquid est, sicut per & accidentia dicuntur entia, quia substantia eis est, vel qualis, vel quanta, non quod eis sit simpliciter, sicut formam substantialem, vnde accidentia magis proprie dicuntur entis quam entia, vnunquodque autem factum hoc modo dicitur fieri, quo dicitur esse. Nam esse est terminus factionis, vnde illud quod proprie fit per se, compositum est. Forma autem non proprie fit, sed est illud quo aliquid fit idest per cuius acquisitionem aliquid dicitur fieri, nihil igitur obstat hoc, quod dicitur, quod per naturam ex nihilo nihil fit, quin formas substantialeex opere naturae esse dicamus, nam id quod fit non est forma, sed compositum, quod ex materia fit, & non ex nihilo. Et fit quidem ex materia inquantum materia est in potentia ad ipsum compositum, per hoc quod est in potentia ad formam, & sic non proprie dicitur, quod forma fiat in materia sed magis quod de potentia materiae educatur. Haec ille. Et omnia quae dicit de formis, intelligit de fo rmis non subsistentibus, secus de subsistentibus, cuiusmodi est anima rationalis, quia illa proprie fit, & creatur, nec educitur de potentia materiae.
Item intelligit de formis naturalibus non de supernaturalibus, cuiusmodi est gratia. Vnde Sanctus Thomas ibidem in responsione ad tertium dicit Gratia cum non sit forma subsistens, nec esse, nec fieri ei proprie, & per se competit, vnde nec proprie creatur per illum modum, quo substantie per se subsistentes causantur. Insusio tamen gratiae accedit ad rationem creationis, inquantum gratia non habet causam in subiecto, nec efficientem, nec talem materiam, in qua sit hoc modo in potentia, quod per agens naturale educi possit in actum, sicut est de alijs formis naturalibus. Sed dicens. Cum dicitur aliquid fieri ex nihilo per creationem, non negatur habitudo causae efficientis, sed causae materialis, sed gratia ita habet materiam in qua, sicut formae naturales, igitur non plus creatur quam ille.
Respondet Sanctus Thomas Cum dicitur aliquid fieri ex nihilo, negatur causa materialis, hoc vero aliquo modo aliquid ad carentiam materiae pertinet, quod aliqua forma de naturali potentia materiae aeduci non potest.
Sed dices. Formae artificiales non habent causam in subiecto, sed sunt totaliter ab extrinseco, si ergo gratia propter hoc creari dicitur, quia non habet causam in subiecto, pari ratione formae artificiales creabuntur. Respoteo det Sanctus Thomas quod licet in natura non inueniatur principium efficiens respectu formarum artificialium, tamen huiusmodi formae non excedunt naturae ordinem sicut gratia, immo infra subsistunt, quia esse naturale est nobilius quam esse artificiale.
Dices. Illud quod non habet materiam partem sui, non potest ex materia fieri, sed formae non habent materiam partem sui, quia forma distinguitur & contra materiam & contra compositum. Cum ergo formae fiant, quia de nouo esse incipiunt, videtur quod non fiant ex materia, sed de nihilo, & sic creantur.
Respondet Sanctus Thomas ex hoc quod forma non habet materiam partem sui, sequeretur quod ei creari competeret, si proprie fieri posset, sicut res per se subsistens. Et licet anima rationalis non habeat materiam partem sui ex qua fit, habet tamen materiam, in qua fit, non tamen educitur de potentia materiae, cum eius natura supra omnem materialem ordinem eleuetur, quod eius intellectualis operatio declarat. Et iterum haec forn.s a est res subsistens per se, cum corrupto corpore remaneat.
Dices. Nihil educitur de aliquo, quod non est in eo, sed ante finem generationis forma, quae est generationis terminus non erat in materia, alias formae contrariae essent simul in materia, ergo forma naturaliter non educitur de potentia materiae.
Respondet Sanctus Thomas Forma quae est terminus generationis erat in materia ante completam generationem non in actu, sed in potentia. Non est autem inconueniens duorum contrariorum vnum esse actu, aliud in potentia.
Dices. Si forma est aliquo modo in materia ante terminum generationis, est ibi secundum aliquid sui, si autem non est ibi complete secundum aliquid sui, non praeexistit, habet ergo forma aliquid & aliquid, & sic non est simplex.
Respondet Sanctus Thomas Forma praeexistit in materia incomplete, non quod aliqua pars eius sit ibi in actu, & alia desit, sed quia, tota praeexistit in potentia, & post modum tota producitur. Dices. Si primo non complete existit in materia, & postmodum completur, oportet quod per generationem adueniat ei complementum. Illud autem conplementum in materia non preexistebat, quia sic fuisset ibi complete, igitur ad complementum erit ad minus terminus creationis.
Respondet Sanctus Thomas quod esse formae in materia non perficitur alio exteriori addito, quod in potentia materiae non esset, & sic alio modo erat prius forma in materia, & alio modo nunc, prius enim erat in in potentia, sed postea est ibi in actu.
Sed dices. Ex hoc quod aliquid alio & alio modo se habet, est alteratio & non generatio. Si ergo per opus naturae non fit aliquid aliud, nisi quod forma quae prius erat in potentia, postea fit in actu, sequitur quod in operatione naturae non sit aliqua generatio, sed sola alteratio.
Respondet Sanctus Thomas quod esse in potentia, & esse in actu non dicunt diuersos modos accidentales, ex quorum diuersitate alteratio proueniat, sed substantiales. Nam substantia diuiditur per actum & potem tiam, sicut & quodlibet aliud genus Haec Sanctus Thomas Ex quibus patet, quod solutio Adae non nulla falsa implicat. Consimiliter responsio, quam Adam ibidem reprobat, non nulla vera dicit. Quidam enim doctor quem non nominat respondebat ad istud argumentum sic dices. Notandum quod aliud est producere aliquid de materia, & aliud est producere aliquid in materia. Potest igitur aliquid produci in materia in aliquo instanti, quamuis non producatur de materia sicut intellectus humanus, & sic posset Deus facere formas materiales in materijs si vellet scilicet quod essent in materijs, & quod non dependerent in esse ab illis, & tunc crearentur, quia tunc non fierent de materia. Non enim intelligo aliud per fieri de materia vel ex materia quam sit fieri in materia, vt de facto forma dependeat in esse ab illa materia, & ideo si Deus formas materiales crearet in materia proprie loquendo, sine dubio in primo instanti non dependerent a materia. Immosi materia annihilaretur, formae tamen tunc essent, quia per suam potentiam illas sustentaret, & in illo instanti, & semper postea, nisi faceret in esse, vt dependerent a materia. Per hoc ad argumentum dicitur, quod lumen in. b creatum non fit de materia, ideo creatur, sed lumen in. 2. non creatur, quia sit a Deo praecisae, sicut posset fieri a creatura in primo instanti sui esse. Verum tamen de vi vocis omnes circunstantiae in generatione luminis. b. sunt similes. Quia circunstantiae non sunt nisi res illae vere existentes, quae res sunt similes totaliter, sed tamen vna res se habet aliter quam alia per potentiam rei infinitae sibi coniunctae, scilicet lumen in. b. quia per illam potentiam sustentatur, vt non dependeat a subiecto, quod non fit in lumine ipsius. a. Et consequenter tenet, quod in casu, quo Deus causat accidens in subiecto, ipse supplet quasi vicem efficientiae subiecti respectu illius accidentis. Puto enim (inquit) quod subiectum sic est causa efficiens respectu sui accidentis, quod ab eo in eo secundum communem cursum naturalem dependet. Haec est responsio illius alterius doctoris, quae non potest teneri praeter tria. Primum est, quod formae non subsistentes per se fiant, siue creentur, siue educantur de potentia materiae.
Secundum est, quod formae, quae creantur in subiecto, sicut gratia, in instantiquo creantur, non dependent a subiecto, sicut accidens dependet a subiecto. Tertium est, quod omne subiectum naturale alicuius formae sit causa efficiens illius formae, & haec duo vltima bene reprobat Adam. Dico ergo ad argumentum, quod in illo casu nec lumen a. nec lumen bs nec c. est creatum: quia vt supponitur, quodlibet tale erat in potentia materiae per prius, & de illa eductum est, quia educi de potentia materiae formam, non aliud intelligo, nisi quod forma prius erat in potentia naturali passiua materiae, & quod postea forma illa in sua inceptione dependeat a materia vel subiecto, tam in fieri quam in esse, hoc est tam in primo instanti quam in sequentibus.
Vnde si Deus creat aliquam formam in materia, oportet quod illa nullo modo sit in potentia naturali passiua illius materiae, sicut est anima vel gratia, vel si est in potentia passiua materiae naturali, quod esse talis formae non dependeat a materia, sicut est de anima rationali. Ad decimumsextum dicitur, sicut prius dictum est ad quartum. Ad decimumseptimum ponit Adam duas responsiones.
Prima est non sua, sed cuiusdam alterius sic dicentis, quod si a. fieret forma vere corrumpenda secundum totum, non solum per diuisionem: quia sic posset regenerari per agens natura le, dicit ille, quod non potest per aliquod agens naturale regenerari. Et dicit ad argumentum, quod materia illa, in qua a. fuit, uon est in potentia naturali ad a, sed in sola potentia obedientiali scilicet respectu agentis infiniti. Et quod si Deus recrearet a. in illa materia, non esset illa materia in potentia naturali ad a, nec sustentaret illam, sicut nec modo animam intellectiuam, nisi Deus specialiter illi materiae influeret ad hoc, vt posset a. dependere in esse ab illa materia, nec fieret aliquod vnum compositum ex a, & ex illa materia, nisi sicut ex intellectu vel anima intellectiua, & ex corpore absque speciali influentia. Aliam responsionem ponit Adam pro se, quod scilicet iste ignis non potest secundum cursum naturae regenerare a, formam in hac materia, nec etiam aliquid agens praeter Deum. Et ideo concedit, quod non potest redire idem numero secundum cursum naturae nunc institutum a Deo, nisi per creationem. Cuius causam nescit aliam, nisi quod Deus instituit non teneri concurrere cum actiuis creatis, vt ipsam formam secundum totum semel corruptam iterum producat, sed similem in casu, non eandem. Et addit Adam contra praecedentem responsionem, quod si Deus restitueret eundem calorem, vel eundem ignem, sequitur ex illa responsione, quod ille esset omnino incorruptibilis per naturam quod non est credibile, neque verum. Et probatur consequentia per hoc quod forma illa secundum Doctorem illum non plus dependeret a materia priori quam anima intellectiua a corpore, nec plus quam si separetur a subiecto. Cum igitur actiua naturalia nullam formam accidentalem vel substantialem possint secundum naturam facere per se esse, sequitur quod nec possunt destruere talem ignem. Haec Adam. Credo quod Sanctus Thomas diceret, quod impossibile est formam semel destructam iterato reparari naturaliter eandem in numero, & hoc de facto tenet tertia parte q. 77. artic. 5. Item 4. sent. dist. 12. sed de hoc forte alias videbitur. Et haec sufficiant quo ad obiecta contra primam conclusionem. Restat respondere ad rationes Scoti contra secundam conclusionem.
Ad primam quidem negatur consequentia ibidem facta. Et ad probationem dicitur, quod nos non dicimus, quod filius aut Spiritus sanctus sint ipsi patri formalis ratio creandi, ita quod pater formaliter creet verbo, aut Spiritu sancto, sicut forma qua agit, sed intelligimus, quod processio diuinarum: personarum est exemplar processiqnis creaturarum & causa, sicut perfectum imperfecti, ita quod illa processio non est causa patri, quod producat, sed est causacreaturae, quod procedat a Deo, sicut in artifice verbum interius conceptum nullam actiuitatem confert artifici, sed tamen confert rei artificiatae, quod procedat ab artifice, sic est de verbo diuino per quod pater omnia operatur. Vnde beatus Thomas 1. parte q. 36. art. 3. In omnibus locutionibus, in quibus dicitur aliquis per aliquem operari, illa praepositio per designat in causali aliquam causam seu principium illius actus. Sed cum actio sit media inter faciens & factum, quanque illud causale, cui adiungitur haec praepositio per est causa actionis, secundum quod exit ab agente, & tunc est causa agenti, quod agat, siue sit causa formalis, siue finalis, siue effectiua, vel motiua. Finalis quidem, vt si dicamus, quod artifex operatur per cupiditatem lucri, formalis vero, si dicatur quod operatur per artem suam, motiua vero, si dicatur, quod operatur per imperium alterius. Quandoque vero dictio causalis, cui adiungitur praepositio per est causa actionis secundum quod terminatur ad effectum, vt cum dicimus artifex operatur per martellum, non enim significatur, quod martellus sit causa artifici, quod agat, sed quod sit causa artificiato, vt ab artifice procedat, & hoc ipsum habeat ab artifice. Et hoc est quod quidam dicunt, quod haec praepositio per quandoque notat auctoritatem in racto, vt cum dicitur, rex operatur per bailiuum. Quandoque autem in obliquo, vt cum dicitur, bailiuus operatur per regem. Quia igitur filius habet a patre, vt ab eo procedat Spiritus sanctus, potest dici quod pater per filium spirat Spiritum sanctum, vel quod Spiritus Sanctus a patre procedat per filium, & idem est. Haec ille.
Sicut autem dicit de ista, pater per filium spirat, ita dico de ista, pater per filium producit creaturam, & de ista, filius vel filij processio est ratio, & causa processionis creaturarum: quia scilicet processio filij est causa productionis creaturarum, non secundum quod exit a patre talis productio, sed secundum quod terminatur ad effectum. Vnen prima parte q. 33. artic. 3. ad primum dicit. Persona procedens in diuinis procedit vt principium productionis creaturarum, sicut enim verbum conceptum in mente artificis perprius intelligitur procedere ab artifice quam artificiatum quod producitur ad similitudinem verbi concepti in mente, ita per prius procedit filius a patre quam creatura. Haec ille.
Item 4. contra Gent. c. 13. Quicunque facit aliquid per intellectum operatur per rationem rerum factarum, quam habet apud se. Domus enim quae est in materia fit ab aedificatore per rationem domus, quam habet in mente. Deus autem res in esse naturali produxit, non naturali necessitate, sed quasi per intellectum & voluntatem agens. Fecit igitur Deus omnia per verbum suum, quod est ratio rerum factarum ab ipso. Hinc est quod dicitur Ioan. primo. Omnia per ipsum facta sunt. Cui consonat Moyses, qui mundi originem describens in singulis operibus vtitur tali modo loquendi. Dixit Deus, fiat lux, & facta est lux. Dixit Deus, fiat firmamentum & sic de alijs. Quae omnia Psalmista compraehendit, di. Dixit & facta sunt. Dicere enim est verbum producere. Sic ergo intelligendum est, quod dixit Deus & facta sunt: quia verbum produxit, per quod res in esse produxit, sicut per earum rationem perfectam. Haec ille.
Ad secundum similiter negatur prima consequentia. Nec valet eius probatio sicut ostendit Sanctus Thomas 4. contra Gentil. vbi supra dicens. Sciendum quod verbum Dei in hoc differt a ratione, quae est in mente artificis: quia verbum Dei est Deus subsistens, ratio autem artificiati in mente artificis non est res subsistens, sed solum intelligibilis forma. Formae autem non subsistenti non competit vt proprie agat, agere enim rei perfectae & subsistentis est, sed est eius vt ea agatur, est enim forma principium actionis, quo agens agit. Ratio igitur domus in mente artificis non agit domum, sed artifex per eam domum facit, verbum autem Dei, quod est ratio rerum factarum a Deo, cum sit subsistens, agit, non solum per ipsum agitur. Haec ille.
Similiter negatur alia consequentia, qua infertur, quod neutra persona proxime creat, quaelibet enim persona diuina est proxime in actu per intellectum & voluntatem, pecognitionem & volitionem, & per actionem diuinam, qua producitur quaelibet creatura, licet nulla diuina persona sit in actu formaliter per aliam, aut vna sit forma alterius, nec actus. Nec Sanctus Thomas hoc ponit, vt supra patuit. Ad tertium negatur consequentia: quia quaelibet diuina persona est ita sufficiens ad creandum, sicut tres: quia habet omnia absoluta, quae habent omnes tres, puta omnipotentiam, omniscientiam, & sic de alijs. Cum quo tamen stat, quod substantialia, relatione, & alio modo sunt in vna personam quam in alia, & quod vna ex ratione suae processionis habet, quod sit exemplar creaturarum, & alia quod sit dilectio & amor earum, non tamen conceditur, quod aliam causalitatem habeat vna quam alia, nec quod alio modo creet vna quam alia, nec alia potentia, nec alio principio, nec alia forma, nec aliam actione. Ad quartum conceditur, quod aliquem respectum rationis habet vna per persona ex modo suae originis ad creaturam, quem non habet alia ad illam, quod patet. Nam verbum importat respectum expressiui & dictiui creaturarum, quem respectum non importat pater vt pater est.
Item creaturae assimilantur filio & Spiritui sancto inquantum vtrunque est productum, non autem assimilantur in hoc patri. Et creaturae aliquem respectum similitudinis habent ad filium & Spiritum sanctum, quem non habent ad personam patris, & sic in filio & Spiritu sancto oportet intelligere respectum oppositum illi, qui est in creaturis. De hoc Sanctus Thomas 1. part. q. 34. art. 3. vbi quaerit. Vtrum in nomine verbi importetur respectus ad creaturam tenet quod sic: quia verbum dicit respectum ad dicentem, & ad rem, quae verbo dicitur, verbo autem suo pater dicit se & omnem creaturam.
Item q. 37. artic. 2. ad tertium. Respectus (inquit) ad creaturam importatur, & in verbo, & in amore procedente quasi secundario, inquantum scilicet veritas & bonitas diuina est principium intelligendi & amandi omnem creaturam.
Item primo sententiarum dist. 19. q. 1. artic. 1. ad primum sic dicit. Aliquod nomen potest connotare effectum in creatura dupliciter, vel secundum rationem principij tantum. Et quia eadem est operatio totius trinitatis, oportet quod tale nomen comnmune sit toti trinitati ad essentiam pertinens. Vel ita quod cum ratione principij creaturae etiam aliquid aliud importet, & tunc quamuis, secundum respectum det intelligere essentiam ex consequenti sicut causa intelligitur in effectu, tamen secundum aliud, quod significat, potest ad personam pertinere, sicut assumere carnem importat operationem, quae communis est tribus, & terminum operationis, in quem terminata est assumptio, quod proprium est personae filij, & ideo sibi soli conuenit.
Item 1. sent. distin. 27. q. 2. artic. 3. ad sextum. Omnis effectus creaturae communis est toti trinitati. Vnde quicquid dicit respectum ad creaturam, ducit in cognitionem essentiae, sicut in effectu suo causa cognoscitur. Sed quia non tantum essentia habet ordinem ad creaturam, sed etiam processio personalis, quae est ratio processionis in creatura, ideo potest etiam aliquid personale cum respectu ad creaturam significari. Et tunc tale nomen principaliter significat personam, sed ex consequenti ducit in intellectum essentiae, & sic est in nomine verbi & doni. Haec ille.
Item de veritate q. 4. artic. 5. ad quartum. Ex illa parte, qua hoc nomen verbum aliquid absolutum significat, habet habitudinem causalitatis ad creaturam, sed ex respectu realis originis, quem importat, efficitur personale, ex quo ad creaturam habitudinem non habet. Haec ille.
Ex quibus apparet primo, quod non est inconueniens aliquem respectum ad creaturam esse proprium, vel appropriatum alicui diuinae personae. Secundo, quod nullus respectus causalitatis Dei ad creaturam est proprius alicui personae, sed communis toti trinitati. Tertio, quod licet processio filij vel Spiritus sancti aliquem respectum causalitatis habeat ad creaturam, vel processionem creaturae, tamen hoc est ratione alicuius attributi absoluti importati in ratione talis processionis. Quarto: quia non est inconueniens respectum ad creaturas, qui non est eius respectus causalitatis, sed alicuius similitudinis, vel alterius modi, esse proprium alicui personae, vel aliquibus personis, sicut esse exemplar omnis passiuae processionis per intellectum est proprium filio, esse exemplar omnis passiuae processionis per voluntatem est proprium Spiritui sancto.
Item esse primum & summum procedens per intellectum est proprium filio, esse primum & summum procedens per voluntatem est proprium Spiritui sancto, & constat, quod ista important respectum rationis ad creaturas. Quinto, quod non est plus inconueniens aliquem respectum causalitatis aliquo modo appropriari alicur personae diuinae, quo non appropriatur alteri, quam quod vnum attributum absolutum, quamuis sit commune tribus personis, approprietur vni personae diuinae propter conuenientiam eius ad modum suae processionis. Sexto, quod non est inconueniens aliquem effectum communem toti trinitati attribui specialiter alicui personae diuinae, sicut patet de conceptione Christi, quae attribuitur Spiritui sancto specialiter triplici ratione, vt ostendit Sanctus Thomas 3. parte q. 32. artic. 1. Et similiter multi effectus attribuuntur filio, & multi patri, sicut patet in sacris eloquijs, cuius causa est, quia attributa personis appropriantur, sicut ostendit magister in primo distin. 31. Sicut autem dicit Sanctus Thomas 1. parte q. 45. artic. 6. ad tertium. Licet quilibet effectus Dei procedat ex quolibet attributorum, tamen vnusquisque effectus reducitur ad illud attributum, cum quo conuenientiam habet secundum propriam rationem, sicut ordinatio rerum ad sapientiam iustificatio impij ad misericordiam & bonitatem se superabundanter diffundentem: creatio vero, quae est productio totius substantiae rei, ad potentiam. Haec ille.