Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Angelus sit in loco
Et arguitur quod non. Quia secundum Boetium de Hebdomadibus. Communis animi conceptio est incorporalia non esse in loco, sed angelus est incorporeus. igitur non est in loco.
In oppositum arguitur sic. Nam dicitur in praesenti distinctione, quod coelum empyreum mox vt creatum fuit, sanctis Angelis repletum est igitur angeli sunt in caelo empyreo replendo illud, ac per hoc, illud est locus eorum, & ipsi sunt in illo, vt in loco.
In hac quaestione erunt tres artic. In quorum primo ponetur opinio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo recitabuntur aduersariorum obiectiones. In tertio respondebitur ad eorum rationes.
Articulus 1
Quantum ad primum articulum sit haec prima conclusio, Angelus non est in loco nisi per contactum & applicationem suae virtutis ad locum. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas in primo quolibet artic. 4. vbi sic ait. Qualiter angelus sit in loco corporeo considerari potest ex modo, quo corpus est in loco. Est enim corpus in loco per contactum loci, contactus autem corporis est per quantitatem dimensiuam, quae in angelo non inuenitur, cum sit incorporeus, sed loco eius est in eo quantitas virtualis. Sicut igitur corpus est in loco per contactum quantitatis dimensiuae, ita angelus est in loco per contactum virtutis. Si quis autem velit contactum virtutis operationem vocare, propter hoc quod operari est proprius effectus virtutis. Dicatur quod angelus est in loco per operationem, ita tamen quod per operationem non intelligatur sola motio, sed quaecunque vnitio, qua sua virtute se corpori vnit praesidendo, vel continuando, vel quocunque alio modo. Haec ille.
Item in primo sententiarum dist. 37. q. 1. art. 1. sic ait. Circa hoc triplex opinio est. Vna est Physicorum, qui posuerunt, quod intelligentiae vel angeli nullo modo sunt in loco. Ponunt enim quod intelligentia est quaedam essentia denudata ab omni materia, & ab omnibus conditionibus materialibus, & quod intelligentia mouet orbem per animam eius coniunctam orbi, sicut desideratum ab ipsa, & ideo nullam applicationem ad locum vel corpus habet: quia non operatur immediate circa aliquod corpus. Haec autem opinio haeretica est: quia secundum fidem nostram ponimus angelocimmediate circa nos operari. Et ideo alij dicunt, quod ipsiangelo etiam quantum ad essentiam suam debetur locus a Deo: quia non est intelligibile angelum esse, nisi locus esset. Dicunt tamen, quod angelus non est in loco circunscriptiue, sed diffinitiue: quia determinatur ad locum aliquem, sic quod est in hoc loco, ita quod non est in alio. Cum enim essentia eius finita sit, eo quod creata est, oportet intelligere, quod sit determinata ad locum aliquem, sed ista est valde rudie probatio: quia procedit ex aequiuocatione finis. Cum enim dicitur essentia angeli finita, accipitur finis pro fine essentiae & virtutis, secundum quod diffinitio terminus dicitur, & non pro sine dimensionis. Locus autem dicitur finis, vel finitur secundum tres quantitatis dimensiones. Finis autem secundum vtranque acceptionem nullam commensurationem seu proportionem habet: vnde non oportet, vt quod est finitum in essentia, ad terminos loci finiatur. Et praeterea quod aliquid determinetur ad aliquem locum, hoc non est nisi inquantum per aliquem modum applicatur ad illum locum, & non ad alium, aut secundum contactum, aut secnudum situm, aut per formam, vel secundum operationem aliquam. Secundum formam quidem, sicut anima est in corpore, quo modo angelus in re locali esse non potest, cum non sit actus corporis secundum determinatum situm, sicut punctus in linea, quamterminat, quo modo angelus in loco non est, quia essentia eius a situ omnino absoluta est, secundum contactum, sicut corpus in loco. Contactus autem dicitur dupliciter scilicet proprie & metaphorice, proprie tangere est habere vltima simul, & patet, quod hoc modo angelo conuenire non potest. Tactus autem metaphoricus est per actionem, sicut dicitur contristans tangere, & ille tactus angelo conuenire potest. Relinquitur igitur, quod angelus non potest diffiniri & determinari ad locum, nisi per actionem vel operationem. Dico autem operationem communiter secundum quod angelus se habet ad corpus contentum in locoper modum praesidentis, aut ministrantis, aut aliquo modo agentis, aut patientis. Et ista opinio confirmatur auctoritate Gregorii Nazanzeni, qui hoc expresse ponit.
Vnde etiam subiungit, quod cum deberemus dicere, hic operatur, abusiuo dicimus, hic est. Et ideo hanc opinionem sequendo, quae rationabilior est, dico, quod angelus, & quaelibet substantia incorporea non potest esse in corpore, vel in loco nisi per operationem, quae effectum in eo facit praesidendo vel ministrando, vt dictum est, vel etiam a corpore patiendo, quod in passione spirituum accidit: vnde de hoc nihil ad praesens. Effectum autem facit in loco multipliciter, substantia enim spiritualis potest alicui conferre, non quidem esse, sed aliquid aliud ad esse superadditum. Et sic angelus est in loco inquantum operatur circa aliquod corpus locatum, vel motum, vel lumen corporale, vel aliquid huiusmodi, cui tamen esse non confert. Aliquando vero substantia spiritualis per operationem dat corpori esse, non tamen suum esse, sed aliud, & hoc modo Deus est in omnibus creaturis: qua dat eis esse, sed non suum. Aliquando autem dat corpori ipsum suum esse, sed hoc contingit dupliciter: quia esse & est actus formae, & est actus hypostasis. Vnde substantia Spiritualis conferre potest rei corporali suum esse inquantum est actus formae, vt sic forma efficiatur ipsius, & hoc modo anima est in corpore, aut secundum quod esse est actus hypostasis, & non formae. Et hoc modo natura humana in Christo est assumpta ad esse diuinae personae: quia facta est vnio in hypostasi, & non confusio in natura. Haec ille.
Item prima parte q. 52. artic. 1. Corpus (inquit) est in loco per hoc quod applicatur loco secundum contactum dimensiue quantitatis, quae quidem in angelis non est, sed est in eis quantitas virtualis: per applicationem ergo virtutis angelicae ao aliquem locum qualitercunque dicitur angelus esse in loco. Nec tamen oportet, quod commensuretur loco, vel quod habeat situm in continuo, haec enim conueniunt corpori locato, prout est quantum quantitate dimensiua, similiter etiam non oportet, quod contineatur a loco. Nam substantia incorporea sua virtute contingens rem corpoream continet illam, & non continetur ab illa. Anima enim est in corpore vt continens, & non vt contenta, & similiter angelus dicitur esse in loco corporeo non vt contentum, sed vt aliquo modo continens. Haec ille. Et idem ponit contra Gentiles lib. 2. c. 56. Ex praedictis potest formari talis ratio. Illo solo modo dicitur Angelus esse in loco corporeo, quo locum illum attingit, & ei applicatur, sed angelus non aliter potest locum corporeum contingere, nec illi applicari, nisi per contactum virtutis. igitur illo modo, & non alio est in loco corporeo, maior & minor patent ex praedictis.
Secunda conclusio. Angelus potest esse indifferenter in loco diuisibili & indiuisibili, & potest esse quandoque in nullo loco, & quandoque in conuexo coeli empyrei. Quod enim angelus esse possit in loco diuisibili & in loco indiuisibili ponit Sanctus Thomas 1. parte q. 52. art. 2. circa medium. Quidam (inquit) imaginationem transcendere non valentes, cogitauerunt indiuisibilitatem angeliadmodum indiuisibilitatis puncti, & crediderunt, quod angelus non posset esse nisi in loco punctali. Sed manifeste decepti sunt: nam punctum est indiuisibile habens situm, sed angelus est indiuisibile extra genus quantitatis, & situs existens. Vnde non est necesse quod determinetur ei vnus locus indiuisibilis secundum situm, sed vel diuisibilis vel indiuisibilis, maior aut minor secundum quod voluntarie applicat suam virtutem. Haec ille.
Consimile ponit praefato quolibet artic. 5. ad arg. in contrarium. Quod autem angelo non repugnet nullibi esse ostendit 1. sent. vbi supra ad quartum. Non reputo (inquit) conueniens, quod angelus sine loco esse possit, & non in loco, quando nullam operationem circa locum habet. Nec est inconueniens vt tunc nusquam, vel in nullo loco esse dicatur, sicut etiam non est inconueniens, quod nullo colore coloratus dicatur. Sed tamen hoc non est imaginabile: quia imaginatio continuum non transcendit. Haec ille.
Quia etiam angelus possit esse, si vult in conuexo caeli empyrei, ponit ipse in 6. quolibet ar. 2. Apud antiquos (inquit) duae fuerunt opiniones de loco maxime probabiles, quarum vna fuit, quod locus sit quoddam spacium, siue dimensiones subsistentes, & per se existentes. Quae quidem opinio si vera esset, omni corpori deberetur locus ex hoc ipso, quod corpus est habens dimensiones, quas necesse est aliquas dimennones occupare, sed haec opinio de loco est a Philosopho4. Physic. reprobata. Vnde alia opinio est eius, quod locus sit superficies corporis continentis, sed non inquantum est huius corporis, quod immediate continet, alioquin sequeretur quod corpus quiescens non esset continuo in eodem loco, puta si homo staret in siuuio, per cuius decursum continue renouarentur superficies aquae circa ipsum, sed superficies immediate continens habet, quod sit locus ex ordine ad primum continens. Vnde accipitur idem locus secundum eundem situm ad primum continens, & perper hoc locus est immobilis secundum Philosophum. Secundum igitur hanc opinionem, quae vera est, necessitas existendi in loco couenit corpori ex hoc, quod dependet a primo continente, & popehoc paraimum continens non est in loco, nisi de per accidens & secundum partes, vt dicitur 4. Physi. Angelus autem non dependet a primo continente, nec etiam corpus gloriosum, quod perficitur per animam ex diuina fruitione beatificatam. Et ideo nulla necessitas est, quod corpus glorificatum, aut angelus ab aliquo locali corpore ambiatur, & pereoper hoc nihil prohibet corpus gloriosum, vel etiam angelum in conuexo coelempyrei esse. Haec ille.
Ex praedictis possunt formari ratione pro qualibet parte conclusionis. Pro prima sic. Quod non est in loco nisi per applicationem, aut contactum suae virtutis ad locum, & eius virtus potest contingere locum, aut applicari loco indifferenter tam diuisibili quam indiuisibili, illud tale potest esse indifferenter in loco diuisibili, aut indiuisibili, sed angelus est huiusmodi. igitur maior & minor patent ex dictis. Pro secunda parte potest ratio sic formari. Illud quod non necessario indiget superficie ambientesipsum, nec spacio separato sibi aequali, nec aliquo modo dependet a corpore continente, potest esse sine loco, sed quilibet angelus est huamsodo: igitur maior, & minor patent ex praedictis. Pro 3. parte arguitur sic. Quod nullatenus dependet a corpore, & indifferenter potest se applicare puncto, & lineae, & superficiei, & corpori, & se a quolibet abstrahere, illud tale potest aeque esse in puncto, in linea, in superficie in corpore, & tam superficiei conuexae quam concauae, sed angelus est huiusmodi: igitur &c. maior & minor patent a&x ptedictis.
Tertia conclusio est haec. Plures angeli non possunt esse simul in eodem loco. Hanc conclusionem probat Sanctus Thomas 1. sent. dis. 37. q. 3. art. 3. Locus (inquit) potest dici proprie, & metaphorice, locus. Metaphorice dciturlocus spiritualis angeliscilicet ipse Deus, qui ad similitudinem loci continet Et sic omnes angeli, immo omnia entia sunt in vno loco sed de loco proprie dicto, qui est locus corporalis dico secundum communem opinionem, quod plures angeli non possunt simulesse in eodem loco. Cuius ratio accipienda est ex parte operationis, secundum quam angelus in loco esse dicitur. Quia secundum Philosophum in 4. Phyas Tunc pulcherrime vnumquodque diffinitur, quando per diffinitionem manifestatur natura rei, & demonstrantur omnes passiones consequentes, & soluuntur omnes dubitationes incidentes. Secundum hoc ergo dicendum, quod impossibile est idem pati, & moueri a diuersis agentibus & motoribus, si vtrunque sit perfectae virtutis ad inducendum effectum illum, sed hoc contingit quando plura mouent in virtute vnius mouentis, quorum quodlibet est imperfectum mouens, sicut patet in trahentibus nauem. Et hoc ideo: quia ab agente perfecto passum ducitur in actum perfectum, quo habito, non remanet in potentia ad recipiendum aliquid plus. Cum igitur vnus Angelus in virtute diuini imperij sit sufficiens virtus, vel sufficientis virtutis ad educendum in actum totum illud, quod diuina virtute operandum est circa corpus aliquod supra actus naturales, ad quorum operationes mittuntur angeli, non potest esse, quod circa idem operatum conueniant immediatae operationes duorum angelorum, & ideo non potest esse in eodem loco: quia alter superflueret: vnde & Philosophi vni orbi non attribuunt nisi vnum motorem. Haec ille.
Idem ponit 1. parte q. 52. arti. 3. vbi dicit sic. Duo angeli non sunt simul in eodem loco, & huius ratio est: quia impossibile est, quod duae causae completae sint immediatae vnius & eiusdem rei, quod patet in omni gaeratione causarum, vna enim est proxima forma vnius rei, & vnum est proximum mouens, licet possint esse plures motores remoti. Nec habet instantiam de pluribus trahentibu nauem. Quia nullus eorum est proximus motor, cum virtus vniuscuiusque sit sufficiens ad mouendum, sed omnes simul sint loco vnius motoris, inquantum omnes virtutes eorum congregantur ad vnum motum faciendum. Vn cum angelus dicatur esse in loco per hoc, quod virtus eius immediate contingit locum per modum contingentis perfecti, non potest nisi vnus angelus esse in eodem loco. Haec ille.
Ex ptendictis potest talis ratio sic formari. Impossibile est vnius effectus esse plures proximas perfectas causas in eodem genere causae, sed ponere plures angelos esse in eodem primo & adaequato loco, est ponere vnius effectus plures proximas immedietas & perfectas causas in eodem genere causae: igitur hoc est impossibile naturaliter.
Quarta conclusio. Vnus angelus non potest esse naturaliter in diuersis locis. Istam ponit beatus Thomas 1. par. q. 52. ar. 2. vbi ait. Angelus est virtutis & essentiae finitae, diuina autem virtus & essentia est infinita, & est vniuersalis causa omnium, & ideo virtute sua omnia contingit, & non solum in pluribus locis est, sed vbique. Virtus autem angeli, quia finita est non extendit se ad omnia, sed ad aliquid vnum determinatum. Oportet enim quicquid comparatur ad vnam virtutem, vt vnum aliquid comparari ad illam, sicut igitur vniuersum ens comparatur vt aliquid vnum ad vniuersalem Dei virtutem, ita & aliquod particulare ens comparatur, vt aliquid vnum ad angeli virtutem. Vn cum angelus sit in loco per applicationem suae virtutis ad locum, sequitur quod non sit vbique, nec in pluribus locis simul, sed in vno loco tantum. Haec ille.
Et post pauca subdit. Quia totum corpus, cui per suam virtutem applicatur angelus correspondet ei, vt vnus locus. Nec tamen oportet quod si aliquis angelus mouet celum, quod sit vbique: quia non applicatur virtus eius, nisi ad illud, quod primo mouetur ab ipso. Vna autem pars caeli est, in qua primo est motus scilicet pars orientis: vnde etiam Philosophus 8. Phy. virtutem motoris caelorum attribuit parti orientis. Secundo. Quia non ponitur a Philosophis, quod vna substantia separata moueat omnes orbes immediate: vnde non oportebit, quod sit vbique. Sic igitur patet quod esse in loco diuersimode competit corpori, & angelo, & Deo: nam corpus dicitur esse in loco circunscriptiue: quia mensuratur loco. Angelus autem non circunscriptiue, cum non commensuretur loco, sed diffinitiue: quia ita est in vno loco, quod non in alio. Deus autem neque circunscriptiue, neque diffinitiue: quia est vbique. Haec ille.
Item 1. sent. vbi supra arti. 2. sic ait. Angelus est in vno loco tauend, sed ille locus potest esse diuisibilis vel indiuisibilis, magnus vel paruus, secundum quod eius operatio immediate ad magnum vel paruum determinatur. Vnen si immediate operetur circa totam domum, tota domus correspondet sibi sicut vnus locus, ita quod in qualibet parte erit, sicut etiam dicimus quod anima est in qualibet parte corporis. Et dico immediate: quia si angelus moueret lapidem, ex cuius motu alia mouerentur, non oporteret, quod esset nisi vbi esset primum motum ab eo. Sicut patet etiam in motore corporali, quem necesse est tangere solum illud, quod immediate mouetur ab eo. Ideo autem dico quod non potest simul in pluribus locis esse: quia est essentiae finitae, & per consequens virtutis finitae. Impossibile est autem, quod ab vna virtute finita procedat nisi vna operatio, operatio autem est vna quae terminatur ad vnum operatum, & ideo oportet quod operatum angeli sit vnum, circa quod immediate operatur. Vnde sicut anima non est simul in pluribus corporibus, ita nec angelus in pluribus locis. Deo autem soli conuenit esse in pluribus locis simul, imo in omnibus: quia ipse est infinitae virtutis. Et quamuis operatio eius sit vna secundum quod est in ipso: quia est ipsemet, tamen effectus operationis sunt infiniti, inquantum est primum dans esse, & per consequens causans omnia, quae sunt ad esse superaddita. Vnde est in omnibus. non solum sicut in vno operato, immo sicut in pluribus: qua etiam ea per quae res distinguuntur, in quibus operatur, ab ipso sunt. Haec ille.
Ex praedictis potest formari talis ratio. Cui repugnat naturaliter simul operari circa diuersa, & nullo modo vnita, nec vnum facientia operata, & non aliter est in loco, nisi per hoc quod contingit sua virtute operatum, quod est locus, vel corpus in loco, eidem repugnat simul esse in pluribus locis naturaliter, sed angelus est huiusmodi: igitur &c. maior & minor patent ex praedictis. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam conclusionem arguit Scotus sex medijs. Primo quidem arguit volens ostendere, quod Sanctus Thomas contradicit sibi ipsi in 1. parte. Quia in illa quaest. qua quaerit, an Deus sit vbique probat quod sic per hoc, quod secundum illud 7. Phys. mouens est simul cum moto, & efficiens cum effectu, & Deus est primum efficiens, & ideo potens mouere omne mobile, & ex hoc concludit, quod est in omnibus & praesens omnibus. Quaero inquit Scotus quid intendit per hoc concludere, aut esse praesentem, hoc est esse mouentem, & sic est petitio principij: quia idem est praemissa & conclusio, & nihil ad propositum: quia ibi intendit concludere immensitatem Dei, secundum quam est praesens omnibus. aut intendit concludere illam praesentiam, quae conuenit Deo inquantum est immensus, & tunc ex operatione alicubi secundum ipsum sequitur illa praesentia, quae pertinet ad diuinam immensitatem, quae est Dei inquantum Dei, ita quod prius naturaliter erit Deus praesens inquantum immensus quam inquantum operans. Et hoc concluditur ex operatione, sicut prius ex posteriori: igitur a simili in proposito, prius naturaliter Angelus est praesens alicui loco secundum essentiam quam sit praesens secundum operationem.
Confirmatur ratio. Quia minus videretur de Deo, quod oportet ipsum esse praesentem alicui rei per essentiam ad hoc quod agat, quam angelo. Quia illud, quod est illimitatae potentiae, viertur posse agere in quantumcunque distans. Sed illud quod est limitatae, & determinatae virtutis requirit determinatam approximationem passiad hoc, quod agat in ipsum, nullum enim videtur agens determinatae, & limitatae virtutis, cuius actio non possit impediri perdistantiam nimiam ad passum. Et ita magis videtur necesse esse ponere angelum esse praesentem ad hoc quod agat quam de Deo.
Confirmatur. Quia si aliqua actio est in corpore ab angelo, quo se habet actio ista ad virtutem illam, a qua procedit 2 Aut mediate aut immediate, si est immediata illi a qua procedit: igitur immediate est angelus in tali corpore vel iuxta tale corpus, si mediata est, igitur est ab illa virtute per aliquod medium, & de illo medio fiet eadem quaestio, & tunc oportebit stare ad hoc, quod illud, quod primo est a tali virtute, immediatum est tali virtuti, & per consequens illi cuius est talis virtus, & ita operabitur, quia est praesens, & non econtra. Secundo. Quia si sic, sequitur quod angelus aliquando, immo frequenter nusquam sit, nihil enim operatur in caeloempyreo: quia illud non est quid variabile nec mobile:igitur nunquam angelus est in caelo empyreo, ibi autem est vt plurimum: igitur.
Item. Si angelus transeat de caelo ad terram, potest operari in locis extremis nihil operando in omnibus locis medijs: quia potest esse aliquis angelus, qui non est motor alicuius orbis intermedij, igitur ille non erit in coelo, nec in terra, nec in medio.
Tertio sic. Si ibi est, vbi operatur: igitur ibi primo est, vbi primo operatur. Totum autem caelum est primo proportionatum virtuti angeli, ita quod totum primo mouet, & ita pportionatum secundum Philosophum, quod si adderetur ma stella moueret cum paena & labore, & sic tunc esset primo in toto caelo, quod est falsum. Si dicas, quod primo mouet vnam partem, & ibi est, & per motum ilsius partis mouet aliam partem, quasi pellendo vel trahendo. Contra hoc. Quia licet Philosophus imaginentur v. um rusticum habere caput, & pedes in polis & brachia protensa ad orientem & occidentem, tamen secundum veritatem, si coelum ponatur primum mobile non quiescens, nullus punctus in coelo est magis oriens quam alius, sed quilibet punctus est oriens successiue. Nullus etiam punctus ibi est magis capax motus quam alius secundum veritatem, ideo non est in caelo ex natura rei dextrum aut sinistrum, sicut est in animaliPars enim dextra, quae est in animali, magis est capax virtutis animae quam sinistra, in nulla igitur parte potest poni angelus primo ex hoc, quod illam partem moueat.
Confirmatur hoc. Quia si esset in aliqua parte quasi quiescens per se, motus tamen per accidens sicut nauta in naui, ita quod semper circunfer retur cum illo motu, videretur inconueniens talem motum attribuere angelo mouenti orbem. Nec etiam potest poni quasiper se quiescens, & quod iuxta eum sit quasi fluens pars post partem ipsius caeli, & quod partem illius magis praesentem semper primo moueat. Non enim est signare in quo quiescat ille Angelus, cum continue moueat partem praesentem, & existens in aliquo inquantum est motum non erit in eo quiescendo, vt videtur. Quarto. Illud quod est ratio angelo essendi in loco, est in eo formaliter, alioquin nullo modo formaliter angelus erit in loco, operatio autem transiens in corpus non est formaliter in angelo: igitur &c. Quinto. Illa operatio est commensuratiue in loco per accidens: igitur si per eam angelus esset in loco, & non alio modo esset in loco, tunc erit in loco commensuratiue. Sexto. Quia Damasc. cui opinio ista innititur, non facit pro ea. Tum quia omnes auctoritates conter copulant semper ad esse, operari, vbi esset superfluitas, nisi aliud esset formaliter angelum esse in loco quam operari in loco. Dicit enim in prima auctoritate, vbi adest & operatur. In secunda vero auctoritate dicitur angelum esse in loco poper adesse intellectualiter & operari. In tertia vero intellectualiter ad esse, & operari, vbi vtique fuerint missi. Tum quia Damascenus c. 20. dicit, quod coelum contentiuum est visibilium & inuisibilium creaturarum, & infra ipsum coelum angelorum virtutes intellectuales includuntur. Non sic autem concludebantur in principio suae creationis: quia ipse c. 17. videtur assentire Gregorio theologo, quod conditi fuerunt ante corporalem creaturam, tunc igitur non erant in locosicut modo: quia modo continentur loco, tunc autem non continebantur, & tamen tunc potuerunt intelligere corporalem creaturam localem vel locabilem secundum Augustinus super Genesim: quia prius habuerunt cognitionem matutinam quam vespertinam. Et potuerunt intelligere obiectum ex parte obiecti sub eadem ratione, qua modo intelligunt: igitur popor solam intellectionem obiecti non posuit eos Damasc. esse praesentes loco, vel obiecto locali. Arguit etiam Aureolus Quia aut per contactum virtutis intelligis operationem transeuntem, aut praesidentiam, aut applicationem virtutis, aut vnionem virtutis, sed nullum istorum potest dari. Non quidem primum: quia angeli secundum fidem ponuntur in caelo empyreo, vbi tamen nulla ponitur operatio angelica transiens in extrinsecum. Nec potest dari secundum: quia illa praesidentia non videtur aliud quam influxus, non apparet autem quam influentiam habet angelus super caelum empyreum. Nec potest daritertium: quia angelum esse in loco per applicationem virtutis non est aliud quam posse esse principium actionis eo modo, quo dicitur quod triste tangit cor. Sed hoc non sufficit: quia aut illa virtus intelligitur per modum actus, aut per modum habitus, si per modum actus, tunc inciditur in primum membrum, quod est reprobatum. Si vero intelligatur per modum habitus, quaero de illo habitu, aut est substantia angeli, & tunc habetur propositum: quia cum non applicetur loco per substantiam, non poterit applicari per virtutem, aut est accidens, & tunc aut accidens corporale, & hoc non, quia tale accidens non potest esse in substantia mere spirituali, aut est spirituale, & sic erit tantae abstractionis a situ & quantitate, sicut substantia ipsius. Nec potest dari quartum: quia hoc non sufficit dicere: quia illam vnitionem quaerimus.
Nec valet exemplum, quod adducitur de tristi, quod tangit cor, quia appraehensio nociui causat in corde alterationem, hoc autem non potest dari in proposito. Arguit etiam Gregorius de Arimino. Primo. Quia ista opinio incidit in articulum excommunicatum Parisijs. 203. dicere, quod substantiae separatae sunt in loco per operationem, & quod possunt moueri al extremo in extremum, nec in medium, quia possunt velle operari in extremo, aut in extremis, nec in medio, error si intelligatur substantiam sine operatione non esse in loco, nec transire de loco ad locum. Ecce quod dicit errorem esse dicere substantiam separatam non esse in loco sine operatione. Secundo. Quia aut angelus dicitur esse in loco peoperationem, & non per substantiam: quia praecise in locoillo est operatio eius & non substantia, aut quia & si vtrunque sit ibi, ideo tamen est ibi substantia, quia in eo est operatio angeli, & non econtra. Primum non potest dici. Tum propter articulum Parisien. 218. qui dicit sic. Quia substantiae separatae nusquam sunt secundum substantiam, error si intelligatur, ita quod substantia non sit in loco. Tum etiam quia Hugo de Sacramentis lib. 1. part. 3. c. 18. dicit sic. Spiritus, quoniam in loco per praesentiam naturae & operationis concluditur localis, & ipse iure nominatur, vbi non solum ponit praesentiam operationis, sed etiam naturae & substantiae. Tum etiam Quia Damascenus dicit quod intellectualiter adsunt, & operantur vbicunque fuerint missi, & quod circunscribuntur vbi operantur per quae manifeste ponit non solum operationem angeli, sed eius substantiam praesentem esse, & circunscribi seu locariloco, vbi operatur. Tum quia dicit, quod cum mittuntur a Deo ad terram, non remanent in coelo, & quod cum sunt in coelo. non sunt inferius, in quo manifeste innuit, quod substantia angelica sit praesentialiter in terra, cum ad terram mittatur, vbi prius non erat. Tum quia non apparet quod aliqua creatura immediate moueat aliquod corpus localiter absque al qua alia actione in ipsum, vel aliud corpus medium, quemadmodum contingit, quod angeli moueant, nisi illa secundum se sit praesens illi, sicut patet 7. Physic. Nec potest dari secundum, quoniam non ideo quia aliquid operatur in corpus est praesens illi, quin potius natura & consequentia est praesens quam operetur.
Confirmatur. Quia non ideo quia aliquid operatur in aliquid, est potens operari iu illud, sed ideo potius operatur: quia est potens & vult operari, si sit libere operatiuum. Nec etiam ideo quia potest & vult, ideo est praesens, & loquor de potentia proxima & propinqua secundum modum loquendi Philosophi 9. Met. sed ideo quia est praesens loco, potest operari in illum. Multa alia argumenta facit, sed alij praecitati fecerunt ea in virtute. Ad idem arguit Duran. 1. Sicut se habet quantitas ad corpus, vt sit ei ratio essendi in loco circunscriptiue, sic se habet operatio ad angelum, vt sit ei ratio essendi in loco diffinitiue, sed quantitas subiecto distincta a corpore non potest ei esse ratio essendi in loco circunscriptiue: ergo operatio subiecto distincta ab angelo, qualis est illa, quae transit in materiam exteriorem. & est subiectiue in re mota, non potest angelo esse ratio essendi in loco diffinitiue: maior patet ex positione tua, minor patet de se. Secundo. Per hoc quod corpus est quantum non tollitur ab eo, quin se habeat ad aliud, vt mouens ad motum. Si ergo operatio in aliud transiens est alicui ratio essendi in loco diffinitiue, sequitur quod corpus mouens aliud corpus erit simul in duobus locis scilicet in vno circunscriptiue per propriam quantitatem, & in alio diffinitiue per operationem, vel motionem suam in aliud transeuntem. Hoc autem videtur absurdum, quare &c. Haec Durandus, & haec sunt principalia obiecta contra primam conclusionem. Contra secundam conclusionem arguit Gregorius de Arimino probando, quod nullus locus sit indiuisibilis. Cuius oppositum ponit illa conclusio, & vult probare generaliter, quod in angelo non sunt aliqua talia indiuisibilia, quae dicantur puncta, vel lineae indiuisibiles secundum latum, nec superficies indiuisibilis secundum profundum. Arguit igitur primo sic. Sumo (inquit) gratia exempli magnitudinem vnam, quae sit a. tunc aut in a. est vnum punctum praecise, aut plura. Si vnum praecise: igitur aliqua pars ipsius a. erit absque puncto penitus. vt puta illa, quae distat a puncto, & per consequens aliqua magnitudo est absque puncto: igitur & quaelibet est absque puncto, cum idem sit iudicium de omnibus. Et praeterea non esset ratio, in qua parte potius esset illud vnicum punctum. Si plura puncta sunt in a. tunc sic, aut praeter singula, & quaelibet puncta simul ipsius a, est aliqua entitas in a. aut non, si non: igitur a, constat praecise ex punctis, cuius oppositum Philosophus ponit, si sic, igitur in a. est aliqua entitas, quae nec est punctum, nec includit puncta, vel punctum, alioquin praeter omnia & singula puncta, daretur punctum, quod est impossibile. Cum igitur illa non sit punctus: igitur est diuisibilis, & per consequens magnitudo aliqua est carens punctis, & puncto, frustra igitur in a, ponitur punctum.
Confirmatur. Quia pono quod Deus( sicut bene potest, cum sit omnipotens, destruat omnia puncta a, praecise, tunc aut remansit aliqua entitas, quae prius fuit entitas a, aut nulla omnino: si nulla: ergo a. praecise ex punctis constabat: si aliqua, constat quod illa non est indiuisibilis: quia tunc esset punctum, & per consequens aliquod punctum destructum, adhuc esset, vel non quodlibet punctum a, est destructum, quod est contra positum: igitur est diuisibilis, & simpliciter carens punctis propter eandem rationem, & sic vt prius habetur aliqua magnitudo carens puncto. Secundo. Pono quod a, magnitudo superponatur magnitudini b. sibi aequali, & deinde quod Deus conseruet omnia puncta a, nullam aliam entitatem a, si qua est conseruando, & similiter nullum punctum in alio situ statuendo. Casus iste cuilibet catholico theologo & confitentiDei omnipotentiam debet videri possibilis. Hoc posito quaero, aut illa puncta occupant totam magnitudinem b, sicut prius occupabat illa tota magnitudo a, aut non, sed aliqua, vel aliquae partes b, remanent vacuae, seu quibus nullae entitates quae fuerunt a, superponuntur. Si detur primum, sequitur quod punctum sit immediatum puncto in ipsa magnitudine S, & ipsa sit constans praecise ex punctis, & similiter quod a, in se nullam entitatem praeter puncta sua continebat. Si secundum: igitur illas partes prius occupabant aliquae partes a, quae nec erant, nec includebant puncta, & per consequens erant magnitudines sine punctis, quod est propositum.
Item sequitur quod vel plura puncta sunt ir magnitudine b, quam erant in magnitudine a, quod inconuenienter dicitur, eo quod essent aequales magnitudines per casum, vel aliquae partes sunt in b, carentes punctis, ex quo infertur propositum.
Tertio arguit sic. Nulla expenentia vel ratio cogit ponere talia puncta, nec etiam auctoritas, quam non licet refutare: igitur talia esse non est dicendum, consequentia est euidens, sed probatur antecedens. Nam de existentia quod nulla habeatur de punctis satis certum est, quinimmo difficillimum, ne dicam impossibile est illa imaginari, vel cogitare, auctoritas etiam nulla est autentica de hoc. Sed quod nec ratio cogat declarabo, quoniam si hoc argueretur ex aliquo, hoc, vt apparet per ponentes talia puncta, vel argueretur ex finitate magnitudinis, vel ex continuitate, puta ex eo quod a, est magnitudo finita, vel ex eo quod est continua: vnde non ponunt aliquod punctum, nisi continuans vel terminans, sed non est ponendum punctum propter finitatem. Probatur: quia quaero quomodo intelligunt magnitudinem finiri puncto, aut enim intelligunt sic quod ex tali puncto magnitudo est certae mensurae & protensionis, aut habens vltimam partem suiterminatae quantitatis, ita quod si punctum non terminaret eam ipsa non esset certae protensionis, nec haberet vltimam partem sui, quinimmo vltra quamlibet partem tantae quantitatis haberet aliam eiusdem quantitatis, & esset infinita extensiue, aut non intelligunt sic magnitudinem siniri puncto, sed forte aliquo alio modo, sed nullus alius modus quo magnitudo dicatur finita, esteuidens, vel necessario ponendus ex aliquibus nobis notis: igitur nec propter aliquem alium modum finitatis ponendus est punctus finiens magnitudinem. Non enim loquor hic de finitate perfectionis: quia non est ad propositum, nec etiam illa attribueret punctum magnitudini, quinimmo magis augeret eius perfectionem: igitur si est necessarium ponere punctum, vt linea sit finita, hoc est ad primum intellectum. Sed quod nec illo modo sit necessarium, probatur: quoniam si sic, sequitur quod si huiusmodi punctum destrueretur, & magnitudo remaneret, nullo alio puncto ei addito vice primi, vel causato nouiter, & nulla etiam magnitudine sibi nouiter addita, ipsa vtique esset infinita extensiue seu protensa in infinitum, consequentia patet, sed consequens est falsum, quoniam nulla magnitudo per ablationcm solam alicuius a se fieret maior. Non enim est imaginandum, quod punctum impediat magnitudinem vlterius protendi, quasi eo non impediente ipsa funderet partes suas per totum mundum, sicut illud, quod obturat foramen dolij impedit vinum fundi extra dolium per partes domus: ergo casu illo posito, non esset linea infinita, sed finita. Dicetur forte, quod impossibile est punctum destrui magnitudine remanente. Ratio est, quia quod non est nisi virtute alterius praecise, non potest annihilari nisi per annihilationem illius esse per quod est: vnde cum punctus non habeat, nisi in entitate lineae, non annihilatur nisi annihilatione lineae. Contra hoc arguitur. Quia cum punctum secundum te sit res distincta a linea, si habet esse entitate lineae, hoc non est nisi tanquam per causam intrinsecam vel extrinsecam. Constat autem hoc non esse verum in proposito, quaddod in nullo genere causae linea est causa puncti.
Tum quia esto quod esset causa, nihil prohiberet diuina virtute illam causam existere sine puncto. Tum quia maior assumpta scilicet quod non habet esse, nisi ex virtute &c. prorsus est falsa. Nam si sic, sequeretur quod nulla creatura posset annihilari, nisi per annihilationem Dei. Sic igitur patet, quod non propterea vt magnitudo sit finita, necessarium est ponere punctum. Quia vero non sit necessarium ad hoc, quod magnitudo sit continua probatur multipliciter. Qmm non minus est possibile, & cognitum facile vnam partem magnitudinis cum alia continuari, & vnam per se constituere magnitudinem, quam punctum ipsum cum aliqua vel aliquibus partibus magnitudinis, & tamen non ponunt punctum cum partibus magnitudinis facere vnum per se, mediante alio puncto: igitur aeque faciliter, immo multo amplius vna pars magnitudinis cum alia, cum sint eiusdem rationis, poterunt per se vnum constituere. Tum secundo: quia cum duae aquae prius discretae continuentur adinuicem, si continuantur mediante puncto, quaero, in quo est subiectiue illud punctum, aut enim est in aliquo indiuisibili materiae vnius aquae illarum tantum, aut tam in vno indiuisibili vnius quam in alio alterius, aut in aliquo indiuisibili materiae communis ambabus nouiter generatae. Non potest dici primum: quia non est potior ratio pro vna parte quam pro altera. Nec secundum: quia tunc haberet duo subiecta aeque prima, quod non videtur naturaliter possibile. Et per ista duo etiam concluditur, quod non sit in aliqua parte diuisibili alterius illarum aquarum, vel in pluribus simul. Nec etiam in aliquo accidente diuisibili, quod etiam ex alijs causis magis est impossibile, vt patet. Nec etiam potest dici, quod sit subiectiue in aliquo accidente indiuisibili: quia de illo subiecto par quaestio esset, relinquitur igitur quod est in aliquo indiuisibili materiae, vel in aliqua indiuisibili materia communi nouiter generata, quod est contra philosophiam clamantem, materiam esse ingenerabilem, & contra theologiam tenentem ipsam a solo Deo produci, & nullam creaturam posse, nisi ea praesupposita, aliquid materiale producere. Tum tertio. Quia cum aqua prius continua diuiditur, punctum continuans vel remanet, & hoc non: quia non in vtraque parte, nec in vna postquam in alia: aut corrumpitur, & tunc aliquid indiuisibile materiae, quod prius informabat remanet, vel corrumpitur. Non remanet: quia nec per se seorsum ab vtraque parte, nec in altera parte tantum, cum non sit pro vna ratio potior quam pro alia. Nec cum vtraque, cum non possit naturaliter esse in pluribus sitibus distantibus: igitur corrumpitur, quod est contra philosophiam, & theologiam ponentes materia non esse corruptibilem, & sic patet tertia ratio.
Quarto principaliter arguit sic. Si sit aliquod indiuisibile magnitudinis, i sequitur quod illa mota super aliquam magnitudinem, ipsum induisibile etiam mouebitur, & continue motum, per aequale sibi mensurabit totam illam magnitudinem: igitur illa erit ex punctis composita, consequens reputat Philosophus impossibile, consequentia nota est, quoniam non potest moueri magnitudo suo puncto siue continuante, siue terminante, si quidem tale heet non moto. Et si continue mouebitur, continue erit in situ sibi aequali, sicut & caet. mota, & sic spoeu motum per aequalem transibit magnitudinem, & mensurabit illam. Scda vero consequentia nota est per Philostcs 6. Phyas vbi probat nullum indiuisibile posse moueri, propterea quia nihil potest moueri per spacium maius se, nisi prius moueatur per aequale, & per consequens si indiuisibile moueretur prius, moueretur per aequale sibi quam per maius. Et ex hoc infert Philosophus, quod linea erit ex punctis. Et probat consequentiam dicens, semper enim motum per aequale omnem lineam mensurabit. Sed dicetur forte, quod ista ratio non valet, licet illa philosophi valeat, propterea quia philosophus probat indiuisibile non posse moueri per se, quoniam si sic moueretur, tunc semper moueretur per aequale, & de aequali ad aequale, & sic oporteret totam illam magnitudinem constitui ex aequalibus illi puncto. Sed non sic est, si indiuisibile solum moueatur per accidens, propter quod ista ratio non probat indiuisibile non posse moueri per accidens ad motum magnitudinis, in qua est. Sed haec responsio penitus nulla est, nam pari facilitate posset negari illud inconueniens se qui si indiuisibile mouetur per se, sicut ipsa negat, si moueatur per accidens. Quod patet qua nihil assumitur in probatione illa, quod non aeque verificetur de motu per accidens, sicut de motu per se. Nam constat, quod indiuisibile motum per accidens non mouetur per maius, quin moueatur prius per aequale, & sic etiam continue motum mensurat magnitudinem per aequalia sibi, sicut si esset separatum, & moueretur per se super illam, quia aequaliter de vtroque id ipsum concluditur. Amplius hoc idem patet sic. Constat quod non ex alio arguitur magnitudinem componiex indiuisibilibus, si indiuisibile moueatur per se super illam, nisi quia indiuisibile sic motum commensurando se illi, semper per aequale sibi totam perficit, & mensurat. Illa autem aequalia in diuisibili moto non habet ab illo, sed praehabet inseipsa, sed constat quod indifferenter ipsa habet huomtmodio indiuisibilia, si indiuisibile moueatur super ipsam per accidens, sicut si per se, & aequaliter vtroque modo per indiuisibilia mensuraretur.
Vnde ex hoc formo talem rationem. Si aliqua magnitudo tota mensuraretur per, indiuisibile, si moueretur super illam per se, ipsa esset composita ex indiuisibiubus. Hoc conceditur, sed si aliqua magnitudo mensuraretur per indiuisibile scilicet motum per accidens ipsa mensuraretur tota per indiuisibile, sicut si per se moueretur super illam, igitur si aliqua magnitudo tota mensuratur per indiuisibile motum per accidens, ipsa est ex indiuisibilibus constituta. Secundo quod dicta responsio non sit nisi fuga verbalis, patet ex alio, quoniam non minus arguitur magnitudinem componi ex partibus aequalibus alicui quanto vel parti quantitatis motae per accidens, quam aequalibus quando mouetur per se, verbi gratia, si sit magnitudo. 20. cubitorum, & super ea moueatur corpus bicubitale, constat quod nec cubitus, qui est medietas huius corporis, nec semicubitus, qui est quarta eius, mouetur per se, sed per accidens ad motum totius, & tamen quia illa magnitudo tota mensuratur per cubitum, sicut & per bicubitum, idcirco, sicut dicimus illam componi ex 10. bicubitis, sic etiam dicimus illam componi ex. 20. bicubitis, & 40. semicubitis. Sic igitur & in proposito si mensuretur per indiuisibile motum per accidens non minus quam si mensuraretur per indiuisibile motum per se.
Quinto principaliter arguit sic. Si essent talia indiuisibilia in corpore quolibet continue localiter moto, esset aliquod indiuisibile secundum, quod ipsum esset primo mutatum, consequens est expresse, & ex intentione philosophi reprobatum sexto physic. Consequentia patet, quoniam indiuisibile terninatiuum corporis moti erit illud secundum quod ipsum est primo motum, & similiter idem sequitur ex parte spacij, super quod mouetur, quod etiam reprobatur ibidem. Patet consequentia, quia positis duabus magnitudinibus bipedalibus contiguis secundum imaginationem praedictam de indiuisibilibus, istae habebunt diuersa vltima sua indiuisibilia, quamuis simul tunc accipiatur aliud corpus bipedale, & superponatur vni illarum, sic quod vltima huius corporis sint superposita vltimis illius magnitudinis, & moueatur deinde super aliam magnitudinem continguam, tunc patet quod erit dare primum acquisitum ex illa magnidine, & per consequens secundum quod illud, ad quod motum est illud est primo motum, videlicetindiuisibile terminans illam magnitudinem, super quam mouetur. Nec potest diciquod philosophus non intendit negare simpliciter secundum acquisiium ex spacio, sed tamen modo primum acquisitum per motum. Hoc inquam non valet, quoniam ipse intendit vniuersaliter negare primum acquisitum. Qd patet, quia statim post ex hoc concluso tanquam principio, concludit vlterius, quod ante quodlibet mutatum esse praecedit moueri, quod non esset verum, si esset dare primum, ad quod mobile eetam mutatum. Sic igitur concludit iste, quod nulla entitas extra animam est in magnitudine simpliciter indiuisibilis, qualem aestimant punctum, nec aliqua diuisibilis secundum vnam dimensionem tantum, qualem dicunt esse lineam nec aliqua diuisibilis, sed duas tantum, qualem dicunt esse superficiem.
Sexto arguit Accedente Aristotele in libro de motibus animalium, vnde in illa particula. Dubitabit autem aliquis, reprobans opinionem illorum, qui dixerunt caelum moueri a polis propter quandam virtutem existentem in eis adduxit duas rationes. Prima est. Quia polorum, vt accipiuntur velut indiuisibilia quaedam, nulla est essentia, igitur nec in eis est aliqua virtus ad mouendum. Alia est. Quia vnus motus non est a duobus motoribus, vnde verba eius sunt haec. Quia autem polos putant quadam virtutem habere nullam habentes magnitudinem, sed exeuntes extrema, & puncta non bene supple putant. Et subiungit probationem. Cum hoc enim quod est nullam substantiam esse nulliostalium, & moueri vnum motum a duobus ipossibue. polos autem duos faciunt. In eo quod dicit nullam substantiam esse nullius talium, tangit primam rationem, quae est ad propositum nostrum, in reliquis vero aliam. Septimo. arguit ex dictis Auutnus Na in de quantitate animae decimo dicit discipulo. Incorporeum est enim quod te intelligere cupio. Nam sola longitudo non nisi animo intelligi potest, in corpore autem inueniri non potest. Haec ille.
Ex quibus habetur, quod vna linea, quam est longitudo sine latudine, & prosunditate non potest in corpore inueniri, & idem ponit ibidem de superficie, & puncto. Secundo loco arguitur contra eandem conclusionem in hoc, quod dicit locum esse superficiem. Vnde Aureolus arguit sic. Locus est formaliter positio, igitur non est formaliter superficies, consequentia videtur nota, sed anes probatur multipliciter, primo sic. Illud est formaliter ratio loci, quo posito circa locatum dicitur locatum habere determinatum locum in toto vniuerso, sed ex hoc quod res habent determinatam positionem, habent determinatum locum & situm in vniuerso, igitur maior est nota, sed minor probatur primo, pone enim quod corpus aliquod sit in determinata positione, puta hic vel ibi, & varia quantuncunque volueris ipsum continens, semp res remanebit in eodem loco determinato. Similiter pone idem continens, puta vas, & varia rationem potonis, hic scilicet vel ibi, non remanebitidem determinatus locus, igitur &c.
Secundo sic. Motus localis per se & primo est ad locum, tunc sic Locus per se & formaliter est illud, ad quod primo est motus localis, sed motus localis primo, & per se est ad positionem, vel quod idem est, ad hic vel ibi, igitur &c. maior patet de se, minor, pobatur, quia circunscribendo aerem, vel aquam, adhuc terra si poneret iuxta intersticium lunae, moueretur ad centrum sicut ad locum. Tunc autem centrum non esset aliqua superficies continens, sed determinata positio siue determinatum hic. Tertio. Illam sunt idem, quorum pr se dicitriae sunt eaedem, sed loci & positionis sunt ante & retro, sursum & deorsum, dexterum & sinistrum, sed hae eaedem sunt dicatriae loci, quia illa diuisio locorum per se scilicet alius inferius, & alius superius.
Confirmatur. Quia istae dicitiae sursum & deorsum non conueniunt superficiei cotinenti nisi per determinatam positionem, non autemper continens inquatum continens, quia illud non determinat sibi, quod sit superius, aut inferius, nec aliquam differentiam propriam loci.
Quarto arguitur perlocum a coniugatis. Quia locari est situari, igitur locus est positio vel situs. Quinto corpus glorificatum non habet superficiem continentem, & tamen est in loco. Sexto. Quia caelum est in loco perhoc quod habet determinatam positionem, & tamen non habet superficiem ambientem ipsum, igitur &c. Scdo principaliter arguitur sic Proprium est loci confuare, sed conseruatio est in loco per qualitates actiuas & passiuas, & non per quantitatem, igitur locus non dicit solam superficiem imo dicit qualitates, alias conseruare non inesset sibi per propriam rationem loci.
Tertio sic. Quia quantitas est accidens absolutum reale, sed locus non est modo igitur, maior patet de se, sed minor probatur. Quia impossibile est idem accidens reale fundari tribus subiectis realiter distinctis, sed locus fundatur in tribus subiectis, puta si idem locatum sit in aere, aqua, & terra, idem locus fundabitur in illis tribus, igitur. Quarto Quia aut locus est vltimum continentis absolute, aut addit respectum aliquem. Non primum, quia tunc locus, non esset quantitas distincta a superficie, similiter, a si Deus annihilaret corpus locatum, & retineret latera distiantia, illa superficies non esset locus, qua locus non esset sine locato, & tamen nihil absolutum esset corruptum in ipso continente, igitur aliquod relatiuum. Nec potest dari secundum propter duo. Primum est, quia illud nondicit formaliter relatiuum, quod est formaliter distincta species quantitatis. Probatur hoc, quia species constituuntur sub genere per aliquid, quod per se pertinet ad genus, vt patet per Aristotes 7. met. sed locus est distincta spes quantitatis formaliter per propriam rationem locabilitatis, igitur vt sic non est relatiuum, sed de genere quantitatis, & illud, quod eius rationem formaliter complet, non est respectus. Scdno. Quia ratio mensurae per se competit loco, loci enim est mensurare, sed ratio mensurae primo competit quantitati, & non relatio, igitur formale completiuum loci non est respectus. Tertio, Quia locari passiue non est relatio, nec relatiuum, immo est praedicamentum vbi distinctum, igitur ex alia parte locare actiue non est relatiuum, igitur formale completiuum loci non est respectus. Quitosic Sicut se hatest partes corporis, vel superficiei, vel lineae ad partem situs, sic omnes partes ad omnem situm, & per consequens totum ad totum situm, sed partes corporis, vel superficiei, vel lineae sic se habteust ad partem situs, quod differunt ab eo, vnmen potest quaelibet pars data suum situm mutare vel amittere, igitur totus situs differt a toto corpore, & econtra, restat ergo vt positio, quae est in linea, non sit linea. Et cum sit quoddam continuum, restat quod sit quantitas distincta a linea, & eodem modo dicitur de situ, qui est in corpore respectu corporis, & de situ superficiei, & sic de caeteris quare positio vniuersaliter est spes quantitatis distincta a linea, superficie & corpore, & per consequens superficies non est positio, nec locus. Sexto, quia de ratione loci est, quod sit imobilis: igitur. Maior est philosophi 4. physi. minor probatur. Quia quaelibet superficies aeris, aquae, terrae, mobilis est ad motum corporis, cuius est superficies.
Nec valet si dicatur, quod licetsuperficies sit mobilis, tamen ordo vel distantia &c. est imobilis. Contra hoc arguitur 2. Primo. Quia illa distantia, vel ordo ad primum continens est subiectiue in corpore locante, tunc igitur aut oportet, quod accidens migret de subiecto in subiectum, aut necessario corrupto continente, vel mutato corrumpetur, aut mutabitur illa distantia vel ordo ad primum continens. Secundo, quia poli sunt quaedam puncta imaginata, igitur illa distantia ad polos non est aliquod reale, sed imaginatum, igitur est ens rationis. Locus autem est aliquid reale, igitur illa distantia non est de ratione loci, igitur &c. Contra 3. conclusionem arguit Gregorius de Arimino primo. Quia in corpore illius obsessi, de quo loquitur scriptura Marci 5. erant multi daemones simul, per quod etiam Richardus 4. de trinitate arguit, quod daemones non habent corpora, nam alias non potuissent esse simul in eodem. Sentit igitur quod daemones erant substantialiter in corpore illius, quis substantialiter illabi animae non possint vt diciturin de ecclesiasticis dogmatibus. Secundo Nam materia & forma, quarum vtraque est dimensiue in loco, sunt in eodem loco, igitur duo spiritus, quod tantum sunt in loco diffinitiue. Tertio. Quia non videtur hoc esse magis impossibile naturaliter quam quod in eodem corpore sit anima humana, vt in mateteria, quam inform at, & angelvt in loco, sed istud est possibile, & de facto istud contingit, vt patet in obsessis, igitur. Quarto Quia si hoc negaretur, hoc esset propter causam superius assignatam, quia scilicet impossibile est vnius effectus esse plures causas totales, sed hoc non debet mouere. Tum quia supponit angelum non posse esse in loco nisi operetur circa locum, quod est falsum. Tum quia dato quod opetur, adhuc non sequitur, quod essent duae causae totales vnius effectus, seu duo perfecti motores, quoniam cum ipsi libere moueant, posset quilibet mouere citra vltimum suae potentiae, & citra id, quod requireretur ad mouendum illud corpus, ita quod vterque esset ptialis motor, & ambo simul aequiualerent, vni pfecto motor Quinto. Quia per potentiam Dei duo corpora possunt esse in eodem lolo, igitur & duo angeli, tenet consequentia per locum a minori, quoniam videtur hoc minus esse possibile de corporibus, antecedens notum est ex fide. Contra 4. conclusionem arguitur sic Quia virtute Dei vnum corpus potest esse in diuersis locis simul, vt patet de corpore xpeui, igitur & vnus angelus, cum nopappareat minus possibile secundum quam primum. Scdo. Quia nulla contradictio implicatur illo posito, igitur Deus hoc potest facere. Tertio. Quia si hoc negaretur, hoc ee pro tanto, vt videtur, quia si vnus angelus esset in locis distantibus ab inuicem, tunc videretur distare a se ipso. Sed hoc non debet mouere, nam Deus simul est in multis locis, & in rebus, quae a se plurimum distant, & anima est simul cum pluribus ptibus corporis a se inuicem distantibu, nec tamen Deus nec anima distant a se ipsis igitur. Haec sunt argumenta dicti Gregorij, & in hoc scdns articulusterminatur, qua istae sunt principaliores obiectiones
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respotendendum est obiectionibus supra tactis. Et quidem ad primum Scoti contra primam conclusionem dicitur, quod nec in sententia Sancti Thomas nec in dictis ibidem est quaecunque contradictio. Et ad probationem dico, quod cum Sanctus Thomas concludit Dei praesentiam in rebus ex hoc, quod operatur in omnibus, non concludit idem per idem. Nec arguit a posteriori, sed a priori, prius enim secundum eum est operari in re quam esse praesentem rei, quia hitudo praesentiae consequitur operationem Dei, sicut effectus suam causam, & a simili in proposito prius natura vel intellectu angelus operatur in loco quam sit in loco praesens. Vnde Sanctus Thomas in primo quolibet arti. quarto, quo quaerit, an angelus sit in loco per operationem tam tum, sic arguit. Prius est esse quam operari, igitur prius est esse in loco quam operari in loco, sed posterius non est causa prioris, igitur operari in loco non est causa quod angelus sit in loco. Ecce argumentum. Postea raendet. Dicendum (inquit) quod nihil prohibet aliquod esse prius simpliciter, quod non est prius quantum ad hoc, sicut corpus subiectum, vel corpus substantiae est prius simpliciter superficie, sed non quantum ad hoc, quod est colorari, & prius est simpliciter corpus quam tactus, tamen corpus est in loco per contactum quantitatis dimensiuae, & similiter angelus per contactum virtutis. Haec ille.
Ex quo apparet, quod sicut prius est corpus esse quam tangere. tamen posterius est corpus esse in loco quam corpus tangere locum. Ita in proposito prius est angelum esse quam operari, tamen posterius est angelum esse in loco quam operari in loco, concedo tamen quod prior est immensitas Dei quam quaecunque eius operatio ad extra, sed illa immensitas non dicit actualem Dei praesentiam priorem operatione, sed virtutem assistendi & implendi omnem creaturam. Et ideo non oportet, quod Deus primus adsit, & praesens sit creaturae quam operetur in ea, immo hoc implicat contradictionem, quia antequam operetur Deus ad extra, nihil est extra, & si nihil est extra Deum, Deus nulli assistit, prius est ergo creaturam a Deo produci & conseruari quam Deum esse illi praesentem. Et per hoc patet responsio ad primam confirmationem, quae fundatur in hoc, pro prius naturaliter Deus est praesens rei quam operetur in ea. Hoc enim penitus falsum est, immoest posterius, sicut quilibet effectus est natura posterior sua causa.
Ad secundam confirmationem dico, quod illa actio, quae procedit a virtute angeli in corpus, est immediata illi virtuti immediatione causali, quia immediate procedit ab ea. Et similiter concedo, quod virtus & essentia angeli sunt illo modo immediate corpori, circa quod operatur angelus, non tamen est ibi immediatio secundum situm. Quia secundum quod dicit Sanctus Thoprima parte. q. 52. ar. 1. non oportet, quod angelus commensuretur loco, vel quod habeat situm in continuo, haec enim conueniunt rei locatae pro vt est quanta quantitate dimensiua. Haec ille.
Item primo sen. dis. 37. q. 3. art. primum. Locus est nomen mensurae, vnde esse in loco proprie significatur esse vt in mensura, & sic nulli incorporeo conuenit esse in loco. Sed tamen alicui rei incorporeae conuenit esse in loco, non vt in loco, sed vt operans in operato, vel sicut forma in materia. Vnde etiam angelus non dicitur localis nisi secundum quid, in quantum scilicet habet aliquid simile rei locali, vt scilicet determinetur ad hunc locum potius quam ad alium. Haec ille.
Et ibidem ad secundum dicit. Esse in loco vt in loco, non conuenit angelo nisi per accidens, in quantum scilicet corpus assumptum, vel corpus, cui per operationem applicatur in loco est, sed esse in loco vt operans in operato, conuenit angelo per se, quia per se in loco operatur, sicut materia prima est per se in loco vel locato vt pars, & similiter punctus est in loco sicut terminus in terminato. Haec ille.
Ex quibus patet, quod immediatio actionis angelicae, quae circa corpus exercet, intelligenda est non per modum situs, sed calitatis, quia scilicet illa operatio exit ab angelo non per aliam causam mediam. Et similem immediatio nem habet corpus motum ab angelo ad essentiam & virtutem angeli, sicut contenti ad continens, vel mobilis ad mouens, vel vniti ad vniens, vel quocunque alio modo, vnde etiam Sanctus Thomas eadem q. art. secundo ad 3. dicit. Quia operatio media est inter operans vel operatum. Vnde potest cosiderarivel secundum quod exit ab operante, vel secundum quod terminatur ad operatum, operationi autem angeli non debetur locus secundum quod exit ab essentia eius, quam secundum se a loco absoluta est, sed secundum obiectum ad quod terminatur, quod est aliquid operatum, & ideo operationi contemplatiuae angeli non debetur aliquis locus corporeus, cum obiectum contemplationis spirituale sit. Haec ille.
Cum igitur immediatio praedicta intelligenda sit dicto modo, non sequitur quod prius natura angelus sit praesens loco quam operetur circa locum. Item vt dicit Durandus, dato quod angelus esset praesens loco vel locato, non sequitur quod sit praesens ei localiter, sed est fallacia consequentis, quia multiplex modus est praesentiae praeter localem, forma enim est praesens suae materiae, & econtra, & accidens suo subiecto, & econtra, & Deus creaturae, nec tamen aliqua harum praesentiarum est proprie localis, & hoc potissime patet, si Deus creasset vnum angelum ante creaturam quamlibet corporalem. Constat enim quod accidentia illius angeli essent & fuissent paentia sumtuae illius, & tamen non secundum locum. Sic etiam ponit Durandus quod ad hoc, quod angelus moueat corpus, non requiritur praesentia localis, sed sufficit, quod sit ei immediate praesens non situ, sed ordine naturae, quo est proportio inter ipsum & corpus, sicut motoris admobile, tamen vtrum verum dicat in hoc, pro nunc non curo. Sciendum etiam quod Henrus 2. quolibet q. 9. & 4. quolibet q. 17. fatetur se non intelligere, quomodo angelus sit in loco, si nihil agat aut patiatur in loco, & consimile ponit Godo. quolibet 9. q. 4.
Ad 2. respondet Sanctus Thomas in forma vbi supra art. primo ad 4. vnde arguit sic. (Si per operationem conueniat angelo esse in loco, non erit in loco nisi inquantum operatur circa aliquod corpus, sed angeli aliquando non operantur circa corporalia, igitur aliquando non alicubi essent, nec vbique sunt, quia solius Dei est proprium, igitur nusquam sunt, quod videtur absurdum.) Ecce argumentum. Quia respondet. (Dicendum (inquit) quod hoc non reputo inconueniens, quod angelus sine loco possit esse, & non in loco, quamdod nullam operationem circa locum habet. Nec est inconueniens, vt tunc nusquam vel in nullo loco esse dicatur, sicut etiam non est inconueniens quod nulio colore coloratus dicatur. Sed tamen hoc non est imaginabile, quia imaginatio continuum non transcendit) Haec ille. Et puto quod secundum eum non est inconueniens, quod angelus quadque nusquam sit in actu, licet semper sit alicubi in proxima potentia, & ideo non est repugnantia inter eum & articulos parisienses, qui videntur oppositum sonare. Inillis enim condemnatur opinio quorundam artistarum, quia innixi positionibus philosophorum asserebant de angelis sicut philosophi de intelligentijs, quod nusquam erant actu, nec potentia, nec circum scriptiue, nec diffinitiue, sed habent vniuersalem influentiam in corporibus omnibus aqua positione longe est positio sancti Thomas Quomodo autem angelus sit id caelo empyreo, & quomodo ibidem operetur & quid, dicetur inferius in responsione ad 7. argumentum.
Ad 3. dicitur, sicut ibidem dicebatur, quia illam reaeosionem ponit Sanctus Thomas vt dictum est in prima parte q. 52. ar. 2. Et ad. probationem huius dicitur, quod verisimile est apud philosophos, quod in caelo sit aliqua pars magis capax motus quam aliae, vt cor in animali, vel pars dextera, & hoc potissime in orbe, cuius non omnes partes sunt similes. Si autem loquamur de orbe totaliter vniformi in partibus, adhuc angelus motor eius potest ex diuina ordinatione sibi determinare vnam partem, quam primo moueat, & alias mediante illa, illa autem pars, qua primo mouet, habet rationem dextrae, vel orientis. Ad confirmationem ibidem factam dicitur, quod angelus potest concipiper modum cuiusdam motoris ad similitudinem nautae, qui mouetur per accidens ad motum nauis, non per modum figuli vel fabri rotantis rotam, & nunc mouentis vnam partem rotae, nunc aliam. Vnde Sanctus Thomas primo sen. distin. 37. q. 4. art. primo dicit. (Triplex motus angeli traditur a sanctis. Primus motus est secundum illuminationes a deo in mentem angeli descendentes, qui quidem metaphorice dicitur motus, & hunc tradit Dionysius. Secundus est motus per tempus, quem assignat Augustinus Tertius est motus secundum locum, quem assignat Ambrosius & Beda. (Et quia (inquit) Sanctus Thomas moueriin loco sequitur ad esse in loco, ideo eodem modo conuenit angelo in loco moueri, sicut esset in loco, & vtrunque est aequiuoce respectu corporalium. Dicitur enim angelus esse in loco inquantum applicatur loco per operationem, & quia non simul est indiuersis locis, ideo successio talium operationum, per quas in diuersis locis esse dicitur, motus eius vocatur.) Haec ille.
Et postea ad quartum ibidem. (Praedicto modo (inquit) angelus mouetur per se secundum locum secundum quod etiam per se est in loco operando. Sed si accipiatur motus eius per modum corporalis motus, sic non mouetur in loco nisi per accidens ad motum corporis assumpti, vel in quo operatur. Nec tamen oportet, quod Deus operans moueatur per accidens, quia nihil mouetur per accidens moto eo, in quo est, nisi diffinitiue sit in eo, ita quod non sit in alio, sicut anima mouetur per accidens moto toto corpore, & non mota manu tamen, vnde motus localis secundum quod est corporum, non conuenit angelo nisi metaphorice, sed aequiuoce loquendo de motu conuenit ei proprie.) Haec ille.
Ex quo patet, quod no est inconueniens angelum, qui mouet caelum rotari per accidens & metaphoricae ad motum orbis, in quo est diffinitiue, conueniens esset autem illum per se sic rotari. Et quod hoc non sit inconueniens patet, quia huius mentis videtur fuisse Hieronymus exponens illud ecclesiastes primo. Lustrans vniuersa per circuitum pergit spiritus &c. vbi videtur velle, quod spiritus motor solis circuit sicut sol. Veruntamen iste modus dicendi non placet Bernardo de gannaco, vnde in impugnationibus 175. quaestionis 4. quolibet Henrici sic dicit. (Angelus dupliciter potest mouere corpus. Vno modo de loco ad locum. Et hoc dupliciter, quia vel proijciendo sicut lapis proijcitur, vel etiam vnam partem mouere per aliam, sicut tenens baculum in vno capite baculi potest mouere baculum, & hoc duplici modo potest angelus mouere corpus sine hoc, quod localiter moueatur, quia & hoc potest homo, vel motu vectionis porrigendo corpus de vno loco ad alium, sicut mouet corpus assumptum, & sic angelus in mouendo necessario mouetur, quia necesse est illum esse, vbi vehit corpus assumptum. Secundo modo potest mouere corpus circa locum sicut mouent orbes, & sic non oportet, quod angelus in mouendo moueatur, sicut nec figulus in mouc do rotam circulariter mouetur. Et haec fuit intentio philosophorum qui posuerunt, quod intelligentie sicut sunt immateriales, ita & immobiles, quia totaliter abstrahunt a motu. Haec Bernardus. Tenendo igitur hanc viam, scaquod angelus mouens orbem non moueretur, nec rotaretur per se, nec per accidens.
Dicendum esset, quod ille angelus in nulla parte caeli proprie quiescit, nec in aliqua proprie mouetur localiter, tanquam subiectum motus, vel quietis, aut vbi, sed conceditur, quod aliquo modo quiescit in toto caelo, quia in illo, & non in alio corpore operatur, sed circa illud continuat motum, & eandem operationem. Et similiter conceditur, quod aliquo modo mouetur in partibus, quia nunc vnam mouet immediate, & primo, nunc autem aliam. Tales autem motiones, aut operationes angeli circa diuersa loca, vel diuersas partes vnius loci successiue possunt dici motus angeli, aequiuoce tamen. Ideo finaliter dico, quod angelus mouens orbem, nec mouetur, nec quiescit localiter proprie, nec per se, sicut corpus, nec per accidens sicut anima mouetur moto corpore, sed tamen mouetur localiter aequiuoce, quia diuersa loca, vel partes loci aut locati sua virtute contingit successiue, & hic est motus angeli.
Ad 4. dicitur, quod si angelus esset formaliter in loco per modum locati, & situati per se, non solum per accidens, tunc oporteret quod illud, quo formaliter est in loco, esset formaliter in angelo. Sed vt patet per praedicta angelus non est illo modo in locoDico tamen quod actio transiens cuiusmodi est motus dicit duo, scilicet actum illum, qui est perfectio, & passio mobilis & relationem originis a motore vel operante, & illa est in angelo, siue sit respectus realis, siue rationis tantum, maxime secundum arguentem, qui ponit, quod omnis actio est in agente.
Ad 5. negatur consequentia, quia multas habet instantias, non enim sequitur, anima est in loco per accidens ratione corporis, sed corpus est in loco circunscriptiue, igitur & anima. Similiter non sequitur, substantia est in loco per suam quantitatem, sed quantitas de se commensuratur loco, igitur & substantia. Similiter non sequitur, lapis videtur per colorem, sed color est per se visibilis, igitur & lapis. Sic in proposito non sequitur, angelus est in loco per operationem, sed illa est in loco commensuratiue per accidens, igitur & angelus potissime, quia aequiuoce operatio & angelus sunt in loco. Quia vt dicit sanctus Thomas primo sen. vbi supra angelus est in loco vt operans in operato, operatio vero angeli, qua dicitur esse in loco, est in loco non vt locata, sed perfectio loci, & vt accidens in subiecto.
Ad sextum negetur antecedens. Dico enim quod Damascenus facit pro ista opinione, & similiter Gregorius Nazanzenus. Nec valet prima probatio, quia licet aliud sit formaliter angelum esse in loco, quam operari in loco, cum hoc tamen stat quod angelum esse in loco, praesupponit angelum in loco operari, sicut effectus supponit suam causam, relatio enim haec primo consequitur operationem angeli circa locum.
Nec valet secunda, quia solum probat, quod angelus non ideo dicitur esse in loco, quia intelligit locum illum, nec nos dicimus oppositum, nisi forte esset talis intellectio practica, quae iuncta cum volitione esset causa proxima motus exterioris corporis, sed de hoc alias videbitur. Ad argu. Aureotes dicitur, quod contactus virtutis, quo angelus contingit locum, potest dicere omne illud, quod se habet per modum operationis transeuntis in locum, aut corpus extrinsecum, & exeuntis ab angelo, siue illud sit motus localis, siue ministratio angeli, siue praesidentia eius super corpus locatum, siue continentia, qua continet corpus, siue vnitio eius ad corpus, siue influxus in corpus eo modo, quo ponit Henricus & Bernardus de gannaco, siue fortificatio virtutis corporis, siue quodcunque aliud per modum actus secundi, & operationis transeuntis in rem localem corpoream designatum. Nam secundum quod dicit sanctus Thomas 4. sent. dist. 45. q. 1. arti. 1. quaestiuncula prima ad primum exponens illud Boetij de hebdomadibus dicentis, quod communis conceptio animi est apud sapientes incorporalia non esse in loco. (Incorporalia (inquit) non sunt in loco aliquo modo noto nobis & consueto, secundum quod dicimus corpora propie esse in loco, sunt tamen in loco modo substantijs spiritualibus congruenti, qui nobis plene manifestus esse non potest.) Haec ille.
Tunc cum arguens dicit, quod angeli in caelo empyreo non habent operationem transeuntem. Concedo sumendo operationem transeuntem pro motu reali, habent tamen ibi operationem transeuntem prout dicit praesidentiam, vel vnitionem ad caelum empyreum. Tunc cum secundo inquit de illa praesidentia, dico quod illa non est influxus alicuius qualitatis, aut virtutis in caelum empyreum, sed dicit quandam nobilitationem, & exornationem, & actuationem corporis per spiritum sicut enim dicit sanctus Thomas 4. sen. dis. 48. q. 2. articul o 4. ad 3. (In loco inferni non erit terra glorificata per claritatem, sed loco huius gloriae habebit illa pars terrae spiritus rationales hominum & daemonum, qui quanuis ratione culpae sint infimi, tamen ex dignitate naturae sunt qualibet corporali, qualitate superiores.) Haec ille.
Ex quibus verbis cum toto praecedente articulo, patet eum velle, quod ille locus inferni exornatur propter spiritus hominum & daemonum, qui ibi sunt, immo quod loco gloriae & ornamenti habet illos spiritus. Cum autem dicit tertio, quod applicatio virtutis dicit angelum posse &c.
Dico quod virtus angeli est accidens spirituale, & illud applicatur corpori, inquantum mouetur realiter & actu ao angelo, vel inquantum angelus pesidet corpori modo praedicto. Quia si quaeritur, quid est nobilitatio vel ornatus, dicitur quod est quaedam relatio inter angelum & corpus significata per modum operationis transeuntis, & ordo quidam congruentiae vnius ad alium, vel superioritatis, vel deputationis vnius ad alium. Si autem quaeritur, quid sit continentia. Dicitur quod dicit Sanctus Thomas de virtute q. 9. art. primo. Superiora in entibus se habent quasi actus re spectu inferiorum, omnis autem potentia vigoratur ex coniunctione ad suum actum, sicut videmus, quod corpora superiora locant inferiora & conseruant ea, secundum eum ibidem. Vnde corpus ex coniunctione eius ad substantiam separatam percipit aliquid de illa virtute, non quod illa virtus sit in corpore per modum realis qualitatis, sed per modum intentionis, eo modo, quo color est in aere, & ideo ex hoc corpus talem fluxum percipiens est vigorosius & actiuius. Cum autem vltimo quaerit qualis est illa vnitio angeli ad corpus. Dicitur quod illa vnitio dicit habitudinem quandam corporis ad angelum sicut mobilis ad motorem, vel sicut potentialis ad actualem, vel ornati ad suum exornans, aut confortati ad suum confortans, vel huiusmodi. Talis enim vnitionobis plene nota non est pro statu viae, sicut & arguens confitetur de se, quia aliorum opinionibus reprobatis nullam rationalem viam, quomodo angelus sit in loco dicit se videre, nisi dicatur esse in loco per operationem praedictam, quod opinor fuisse mentem sancti Thomas quae si alicui non placet, quaerat melius in verbis eius.
Ad primum Gregorijdico, quod mens articuli est, quod opinio ponens substantiam separatam non esse in loco nisi per operationem, quae est exterior motio localis, vel alteratio realis, est error. Et quod illa sit mens articuli, patet, quia articulus 77. sic dicit quasi declarando istum. Dicere quod si esset aliqua substantia separata, quae non moueret aliquod corpus in hoc mundo, illa non clauderetur in vniuerso, error. Ecce quod sicut in articulo, quem tangit arguens dicit errorem esse angelum solum esse in loco per operationem, ita in isto dicit errorem esse dicere, quod substantia separata non clauditur in hoc vniuerso nisi per motum corporis, vnde videtur idem intelligere per operationem in articulo. 204. quod per motum in articulo 77. Non autem intendit condemnare ponentes angelum esse in loco per operationem, sumendo large operationem pro omni motu vel influxu, vel relatione significata per modum operationis transeuntis in corpus, & exeuntis ab angelo, vel contra. Quod confirmatur, quia articulus. 218. dicit, quod si intelligatur, quod substantia angeli non est ei ratio essendi in loco, verum est dicere, quod nunsquam est secundum substantiam. Cum igitur substantia angeli non sit ei ratio essendi in loco, vt dicit articulus, constat quod nec virtus angeli erit, aut aliquod accidens mere spirituale, quod sit in angelo per modum actus primi vel secundi. Restat igitur quod ratio essendi eum in loco erit aliquid se habens per modum actus secundi in corpus transeuntis, quicquid sit illud.
Nec valet dicere, quod limitatio essentiae angeli est causa, quod sit in loco. Hoc si quidem non valet, quia limitatio substantiae per quantitatem dimensiuam est causa essendi in loco, non autem limitatio essentiae per differentiam ad speciem, vel genus, quia illa inquantum huiusmodi abstrahit a loco, illa enim limitatio determinat rem ad certum genus, non autem ad locum, quod patet euidentissime, si angelus esset creatus ante corporalem creaturam, sicut fuit possibile.
Item dico, quod secundum Godofredum quolibet. 8. q. 5. isti articuli indigent magna correctione, quia nonnulli sunt falsi, nonnulli sibi adinuicem contradicunt, nonulli derogant verae doctrinae, potissime sancti Thomas qui secundum eundem Godofre. est salterrae, & nota totum articulum quomodo commendat eius doctrinam.
Item dico, quod Henricus fatetur se non intelligere illos articulos &c. Egidius vero & multi alij dicunt, quod illi articuli fuerunt facti non conuocatis omnibus doctoribus parisiensibus, sed ad requestam quorundam capitulorum. item dico, quod snia excoicationis lata contra tenentes damnata in illis articulis reuocata fuit per dcudeum Stephanum episcopum parisiensem quam tum dicti articuli tangunt doctrinam Sanctus Thomas & hoc anno domini millesimo. 324.
Item dico, quod ecclesia Romana fecit examinari doctrinam Sancti Thomas ante eius canonizationem, & quia repertum fuit, quod illa nihil continebat contra fidem, aut bonos mores, fuit solenniter approbata per multos summos pontifices, puta Ioannem 22. Vrbanum 5. & multos alios, & ideo de illis articulis non est multum timendum.
Ad 2. dicitur, quod tam substantia quam virtus quam operatio angeli est in loco, sed diuersimode, quia operatio illa est in loco vt accidens in subiecto. Vnde beatus Thomas primo sen. di. 37. q. tertia. art. primo ad tertium. (Operatio inquit angeli non est in loco vt locata, sed vt perfectio locati, quia operatio agentis semper est perfectio patientis inquantum huiusmodi. Haec ille. Substantia autem angeli est in locoalio modo scilicet vt operans in operato, vt supra dictum est, tamen nec substantia angeli, nec virtus, nec operatio est in loco per modum locati, vt ipse dicit ibidem, nisi per accidens, & satis aequiuoce. Omnes autem probationes, quae adducuntur contra primum membrum diuisionis, non aliud concludunt, nisi quod angelus est in loco diffinitiue, non quidem vt locatum in loco, sed vt operans diffinitum ad sic operandum hic, quod non alibi. Illa vero, quae adducuntur contra secundum menibrum diuisionis praedictae ad probandum, quod non ideo angelus est praesens loco, quia in loco operatur, sed econtra, soluta sunt respondendo ad argumenta Scoti.
Ad confirmationem ibi factam dico, quod loquendo de agente libero, cuius substantia certis dimensionibus clauditur, verum est, quod tale non ideo, quia vult & potest operari, immo nec quia operatur est praesens loco, sed quia est praesens, & potest, & vult operari, ideo operatur: secus est de agente, cuius essentia est extra totum genus quantitatis, & nihil illius habens. Hoc enim non habet quancunque praesentiam ad locum, nisi per contactum virtutis vt superius saepe dictum fuit, nisi forte illa praesentia dicatur ordo motoris ad proprium mobile, vt ponit Durandus.
Ad primum Durandi conceditur maior ad bonum sensum scilicet, quod sicut corpus per quantitatem dimensiuam est in loco circuscriptiue, ita angelus per operationem est in loco diffinitiue, accipiendo ly sicut & ly ita valde aequiuoce, quia esse in loco diffinitiue solum non est esse in loco vt locatum, nec sicut in locante. Et cum dicitur in minori, quod corpus non est in loco per quantitatem subiecto distinctam & separatam a se, igitur nec angelus erit in loco per operationem sibi non inhaerentem, immo subiecto distinctam. dicitur quod consequentia non valet, quia ad hoc, quod angelus operetur in corpus non requiritur, quod operatio illa sit subiectiue in angelo, sed solum in passo& corpore subiecto. Et cum idem sit angelum operari in loco, esse simul cum loco, sicut operans cum operato, vel saltem vnum istorum inferat aliud, ideo hoc sufficit ad homo quod angelus sit diffinitiue in loco, quod est equiuoce esse in loco, & metaphorice, esse autem in loco circunscriptiue est commensurari loco. Nihil autem potest commensurari corpori vel loco, nisi habeat dimensiones sibi formaliter inhaerentes, ideo per dimensiones sibi non inhaerentes nulla substantia est in loco circunscriptiue, qui solus modus est proprie modus essendi in loco vt in loco. Dicitur tamen quod corpus non est in loco immediate per quantitatem, sed per contactum quantitatis, sicut angelus per contactum virtutis.
Ad secundum potest dici, quod non esset magnum inconueniens dicere, idem corpus esse in duobus locis, in vno proprie & circunscriptiue per proprias dimensiones, & in alio improprie & metaphorice, quia operatur in aliquid corpus sibi proximum, & ideo est in illo corpore per suum effectum, sicut dicimus, quod sol penetrat viscera terrae, tamen non est simile de corpore, & de angelo operantibus, quia alio modo coniunguntur suis passis & operatis, sicut tangit. Sanctus Thomas secundo contra Gen. ca. 55. (Agunt inquit substantiae spirituales & intellectuales in corpora, & mouent ea, cum sint immateriales & magis in actu existentes. Hic autem tactus non est quantitatis, sed virtutis, vnen differt hic tactus a tactu corporeo in tribus. Primo. Quia hoc tactu, hoc quod est indisibile, potest tangere diuisibile, quod in tactu corporeo non potest accidere, nam puncto non potest tangi, nisi aliquid indiuisibile. Substantia autem intellectualis quamuis sit indiuisibilis, potest tangere quantitatem diuisibilem inquantum agit in ipsam. Alio enim modo est indiuisibilis substantia intellectualis quam punctum. Punctum quidem sicut quantitatis terminus, & ideo habet determinatum situm in continuo, vltra quem porrigi non potest. Substantia autem intellectualis est indiuisibilis quasi extra genus quantitatis ad tangendum. Secundo. Quia tactus quantitatis est solum secundum vltima, tactus autem virtutis est ad totum, quod tangitur, sic enim tangitur secundum quod patitur & mouetur. Hoc autem fit secundum quod est in potentia potentia autem est secundum totum, & non secundum vltima totius, vnde totum tangitur. Ex quo patet tertia differentia. Quia in tactu quantitatis, quae sit secundum vltima vel extrema, oportet tangens esse extrinsecum ei, quod tangitur, & non potest incedere per ipeun, sed impeditur ab eo. Tactus autem virtutis, qui competit substantijs intellectualibus, cum sit ad intuna, facit subitatia tangentem esse intra illud, quod tangitur, & incedentem per ipsam absque impedimento.) Haec ille. Ex quo patet, quod non sequitur. a. corpus agit in b. corpus, igitur. 2. est in b. diffinitiue proprie loquendo, & tamen si angelus mouet b corpus, ipsae est in b. diffinitiue.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod est aliqua magnitudo, quae non habet actu aliquod punctum, puta linea circularis. Aliqua autem est, quae habet actu duo puncta, puta linea recta, sed quaelibet ma nitudo habet infinita puncta in potentia. Et tunc arguitur contra istud secundum membrum.
Dico quod in linea est aliqua entitas, quae nec est punctum, nec includit punctum tanquam partem integralem sui, puta ipsa linea, & partes eius, quarum nulla est punctum, nec includit illo modo punctum, tamen in lnea nihil est, quin sit punctum vel includens punctum, sicut terminatum includit suum terminatiuum, & omne continuum suum continuatiuum, & ideo prima consequentia ibidem facta non valet, qua scilicet infertur quod est aliqua magnitudo sine puncto, vel carens puncto. Nec sequitur quod linea constet pencise ex punctis sicut ex partibus integralibu. Ad confirmationem dicitur, quod sicut Deus non posset destruere animam rationalem quamlibet remanente homine, cum anima sit de ratione hominis, ita nec puncta omnia remanente aliqua magnitudine, quia punctum est de ratione lineae, linea de rone supe ficiei, & superficies de ratione corporis. Continua enim sunt quorum vltima sunt vnum 5. phy. vbi Commentator commento 26. in naturalibus inquit dicimus, quod continua sunt, quorum vitima sunt vnum naturaliter, vt in membris continuis, & in artificialibus quando vltima illorum sunt vnum per artificium. In mathematicis vero quando vltimum vnum imaginatur esse commune cum eis, vt punctum quod est cone duabus lineis & linea duabus superficiebus. Haec ille.
Et ideo 6. phy. commento secundo dicit Commentator. Puncta impossibile est vt separentur a linea, & hoc manifestum est ex hoc, quod puncta sunt vltima lineae. Haec ille. Et quarto physi. comm. 105. sic ait Punctus continuat lineam, cum intelligitur differentia cois, & diuidit illam cum intelligitur principium vnius, & finis alterius lineae. Haec ille.
Ad secundum dico similiter, quod casus est impossibilis, quia supponit magnitudinem esse sine illo, quod est de ratione continui & magnitudinis scilicet sine punctis, vt dictum est.
Ad 3. negatur ancedens & ad probationem dico quod licet non experiamur puncta, experimur tamen aliquid esse continuum in rebus, quod non potest esse sine punctis, vnde sicut materia prima nullo sensu, aut imaginatione experiri potest, tamen non ideo neganda est, quia experimur composita, & per rationem compellimur resoluere illa in duo scilicet materiam & formam, ita in proposito. Auctoritas etiam est Aristotele ad hoc in locis praedictis, & similiter Commas vbi supra. Vnmem etiam Commendu 5. phy. commento. 25. Haec inquit est vera dicituima inter puncta & vnitates, quaud inter vnitatem & vnitatem non est aliquid, & inter punctum & punctum est linea, & dicitur quod differentia inter vnitatem & punctum, licet vtrumque sit aliquid indiuisibile est, quod vnitas non habet situm, & punctus habet, quia est in aliquo loco demonstrato lineae, aut extremo, aut medio. Cum etiam dicit arguens, quod nulla ratio cogit ad ponendum puncta.
Dico quod falsum est, quia negato puncto negatur linea, & superficies, & corpus, ac per hoc remotus erit motus localis, & omnis continuitas. Secundum enim philoss in pendicamentis partes corporis terminantur ad superficiem & partes superficiei ad lineam, & partes lineae ad punctum tanquam ad conem terminum, immo ista opinio totam geometriam & physicam, & logicam destruit, vt patet manifeste consideranti. Tunc ad probationem ibidem factam dico, quod punctum ponendum est propter continuationem & finitionem lineae.
Nec valet improbatio secundae partis scilicet quod non propter finitatem lineae Et ad argumentum pro illa parte dico, quod linea isto modo intelligitur terminari per punctum, quod si non haberet punctum in actu, ipsa non esset certae protensionis, nec habens vltimam partem in actu, immo si non haberet punctum in actu, nec in potentia, ipsa non esset actu in rerum natura, sicut forma non potest tolli a materia nisi succedente alia forma in matera, aut annihilata ipsa materia, ita dico de linea & puncto. Non tamen imaginamur, quod si punctus actu terminans rectam lineam auferretur, quod linea deueniret protensa in infinitum, ita quod protenderetur per totum mundum, aut spacium infinitum, sed sic quod ipsa non haberet aliquid in se, quo diceretur formaliter finita & terminata, sed solum negatiue, sicut punctus non est finitus, vt dicit Aristotele 3. physi. Dico tamen quod implicat, quod sit linea recta carens puncto terminante, quin sit in infinitum protensa, punctum enim terminans lineam auferri non potest, nisi per continuationem illius lineae ad aliam lineam, vel ad seipsam, ex qua coniunctione perduntur duo puncta in actu existentia, & habetur vnum continuans duas lineas, vel duo extrema eiusdem lineae prius actu existentia, & ideo si nullus punctus est ibi actu terminans, linea est infinita, quia post omnem finitam longitudinem est ibi vlterior longitudo. Similiter responsio ibidem data per arguentem modicum valet, tamen quantum ad propositum pertinet dico ad improbationem illius, quod licet punctus sit res distincta a linea, nec sit eius pas integralis, tamen est quodammodo forma lineae, inquantum omnis pars diffinitionis alicuius potest dici forma eius secundo physic. & ideo linea non plus potest esse sine puncto quam sine sua diffinitione. Rationes in superibi factae ad probandum quod puctum non continet lineam, non concludunt, non quidem prima, quoniam aliter se habet punctum ad duas lineas quam vna linea ad aliam, nam punctum se habet ad vtranque partem lineae, sicut terminus ad terminatum, & actus ad potentiam, non autem vna pars lineae ad aliam, & ideo non oportet, quod duae partes lineae possint vnum facere seipsis, sicut punctus cum linea. Similiter secunda probatio non valet. Dico enim quod punctum continuans duas aquas prius discretas & separatas non est subiectiue in aliqua substantia indiuisibili, nec in aliquo accidente indiuisibili, sed est in vtraque linea, sicut terminus in terminato. Est autem subiectiue in eodem subiecto, in quo est linea. Nam punctus non habet subiectum adaequatum, sed illud, quod est primo subiectum lineae, est secundario subiectum puncti. Et idem dico de linea & superficie, talia enim non habent subiecta adaequata, ita quod superficies heat subiectum indiuisibile secundum profundum, & linea subiectum indiuisibile secundum latum & profuo dum, & punctum heiat subiectum omnino indiuisibile. Tertia deniqueroto non procedit. Dico enim quod dum linea diuiditur, punctum prius continuans partes eius desinit esse, vt ponit Sanctus. Thomas super 3. meta. vbi sic dicit. (Contingit corpora prius diuisa copulari, aut prius copulata diuidiQuando autem corpora prius diuisa copulantur, fit vna superficies duorum corporum, quia partes continui copulantur ad vnum communem terminum, quae est superficies vna. Qd vero vnum corpus diuiditur in duo, efficiuntur duae supficies, quare non potest dici quod dum ipsa corpora componuntur, quod duae superficies eorum maneant, sed vtraque corrumpitur idest desinit esse. Similiter quando corpora diuiduntur incipiunt esse de nouo duae superficies prius non existentes, non enim potest dici quando corpus diuiditur, quod superficies, quae est indiuisibilis secundum profundum, diuidatur in duas superficies secundum profunditatem, aut linea, quae est indiuisibilis secundum latitudinem, diuidatur in duas secundum latitudinem, aut punctum, quod est omnino indiuisibile quocunque modo diuidatur, & sic patet quod ex vno non possunt fieri duo in via diuisionis, nec ex duobus praedictorum potest fieri vnum ir via compositionis.) Haec ille.
Ex quo patet, quod dum linea diuiditur punctus continuans non manet, nec diuiditur in duo sed desinit esse, & de nouo incipiunt alia duo, quae scilicet determinant duas lineas. Cum autem quaeritur de indiuisibili, quod informabatur prius illo puncto continuam te &c. Dicitur quod quomodo nulla est, quia punctus non habet subiectum indiuisibi le, sed idem est subiectum lineae, & cuiuslibet puncti sui, sed illud subiectum primario subijcitur lineae, & secundario puncto, vel vt verius dicatur subiectum quod est substantia materialis primo subijcitur quantitati corporeae, & secundario superficiei, & tertio lineae, & 4. ipsipuncto. Nam nec punctus, nec linea, nec superficies habent subiecta sibi commensurata & adequata, sed solum corpus idest dimensio perfecta. Nec oportet omne accidens habere subiectum sibi adequatum, nisi loquamur de accidente, quod est immediate actus substantiae, cuiusmodi non est superficies linea, vel punctus, nam punctus immediate est actus lineae sicut terminus sui terminati, & ita dico de linea respectu superficiei, & de superficie respectu corporis.
Ad quartum principale, negatur consequentia, vnde responsio quam recitat arguens bona est, & est Aristotes 6. phy. particula. 86. vbi sic dicit. Hoc autem declarato dicendum est, quod impossibile est indiuisibile moueri, nisi per accidens, verbi gratia, cum corpus aut magnitudo mouetur per illud, in quo est, vt illud quod est in naui per cursum nauis, aut sicut pars mouetur per motum totius. Et dico indiuisibile illud, quod non diuiditur in quantitate, secundo vero hunc modum possibile est, vt impartibile moueatur scilicet secundum quem mouentur sedentes in naui, cum nauis currit, per se autem, impossibile est. Haec Aristoteles vbi Commentator commento. 86. sic ait. Vult Aristote declarare, quod indiuisibile non mouetur nisi per accidens. Tunc ad improbationem huius responsionis. Dicitur quod non est simile de moto per accidens, quia indiuisibile dum mouetur per accidens. non transit sibi aequale in aliqua parte magnitudinis, quia nihil est ibi actu, quod sit aequale puncto, & ex hoc sequitur, quod nullo modo mensurat magnitudinem, supra quam mouetur, nec aliquam eius partem, cum non sit in locoin actu, nec in potentia, nisi per accidens. Si autem per se moueretur, haberet locum in actu aequalem sibi, vnde Conmentator ibidem commento. 89. sic ait, formando secundam demonstrationem Aristotele ad dictum propositum. Quia autem si indiuisibile mouetur per aequale, linea erit composita ex punctis, manifestum est, quoniam motum tunc per transit spatium, quando mensurat illud per se, si ergo indiuisibile mensurat lineam, quam pertransit, ergo mensurat illam per puncta contingua, quae sunt partes illius, & quod est tale videtur componi ex punctis. Haec ille. Ex quo patet, quod mobile tunc mensurat spatium quando mouetur per se, quia tunc scilicet correspondet sibi aliqua pars spatij, sicut locus eius, non autem quando mouetur per accidens, sic quod repugnat sibi tam in actu quam in potentia per se moueri, vel esse in loco sibi aequali. Huiusmodi autem est punctus, & linea, & huiusmodi, vnde Conmentator quarto phy. commento. 9. tractans illud argumentum Aristoes de loco puncti. Aristo enim arguit, quod si corpus habet locum, similiter linea & superficies & punctum videntur habere locum, quia omnia transmutantur localiter, tunc dicit Commentator. Deceptio est in hoc sermone famoso, quia accipit illud, quod est per se locoeius, quod est per accidens, translatio enim superficierum, & vniuersaliter vltimorum, & vniuersaliter successio eorum semper vbique est per accidens, quod non est ita in corporibus & ideo non sequitur si corpus debet habere locum per suam transsationem, quod etiam superficies habeat, nisi in primo aspectu & secundum famam. Haec ille.
Item commento 32. Id quod mouetur per accidens est duobus modis. Vnus est vt motus attribuatur parti propter hoc, quod attribuitur toti, & illud motum per accidens potest moueri essentialiter, quadod pars diuiditur a toto, & fit totum per se. Secundus vero modus est, vt motus attribuatur accidenti rei motae, vt cum attribuitur albedini & nigredini, & tale motum per accidens impossibile est vt moueatur in aliqua hora per se, cum accidentia & vniuersaliter omnia, quae sunt in subiecto, separari non possint. Et ista est dispositio omnium formarum, quae sunt in subiecto, quoniam ista non dicuntur mutare locum & moueri, nisi quia illud, in quo sunt, mutat locum per se & transfertur, sicut pars transfertur per translationem totius, & albedo per translationem corporis. Haec ille.
Idem ponit libu. 6. commento. 86. dicens. Motus partium per motum totius non est per accidens pure, nec per se principaliter. Partes enim non mouentur per se, quia mouentur in moto, in quo conueniunt cum accidentibus & formis, quae nonsunt innata moueri per se, accidentia enim & formae mouentur per accidens ad motum subiecti, & partes sunt tales. Et postea subdit ad propositum. Manifestum est, quod motus puncti per motum corporis est, huomdi motus indiuisibilis per se & primo est impossibilis. Haec Commas Ex quo patet secundam replicam non valere, quia aliter mouetur pars per acceieus quam punctus, & ideo non oportet quod si pars mota per accins mensurat spatium, quod similiter ita sit de puncto moto per accidens, quia vt dictum est pars in toto mouetur per accidens actu, sed mouetur per se in potentia, punctum autem nec actu, nec potentia habet locum, aut motum per se.
Ad 5. principale negatur consequentia ibi facta. Dico enim quod mobile per suum motum continuum non acquirit per se puncta, nec lineas, nec superficies, nisi forte superficiem locantis, nec solum non per motum, sed nec per mutata esse, quia per motum localem non acquiritur per se nisi locus, aut pars loci, aut forte ipsum vbi, linea vero aut punctus non sunt huiusmodi.
Ad sextum dicitur, quod Aristotes ibidem loquitur contra ponentes polos esse quaedam puncta indiuisibilia de genenere substantiae. Vnde Aristote ostendit puncta lineas & superficies non esse substantias, sed accidentia in 13. & 14. met. secundum commentationem domini Alberti. Et hoc ostendit ipse modus loquendi Aristotele non enim dicit quod punctum nullam habeat essentiam, sed substantiam, & ideo arguens false glosat philosophum.
Ad septimum dico, quod Augustinus non negat huiusmodi indiuisibilia esse extra animam, sed negat huiusmodi indiuisibilia esse aliqua subsistentia extra animam separata a corporibus, quod eius stilus indicat, vel intendebat huiusmodi indiuisibilia non esse partes corporum, vel quod huiusmodi non sunt sensibilia, sed intelligibilia. Et per praedicta patet responsio ad quaedam argumenta Durandus quibus intendit probare non esse aliquod indiuisibile positiuum, vnde secundo sen. dis. 2. sic dicit. Videtur enim 1. facie, quod punctus & linea non sint idem praecise, nullus enim dicit hanc esse veram, punctus est linea, vellinea est punctus. Nec potest dici, quod punctus sit aliquid intrinsece pertinens ad essentiam lineae, quia illud quod non est linea tota, sed aliquid eius, oportet quod sit pars, & cum non sit nisi duplex pars pertinens ad essentiam rescilicet quantitatiua & essentialis, si punctus sit pars lineae, aut erit pars quantitatiua, & sic ex punctis componetur linea, quod negat philosophus 6. phy. Et iterum punctus non erit quid indiuisibile, sed potius quantum, quia quantum non componitur ex non quantis. Nec potest dici, quod sit pars essentialis, quia tales partes sunt solum materia & forma, linea autem non est ex talibus composita, cum sit accidens, & forma simplex, quare &c. Et iterum si esset pars essentialis, esset forma lineae, cum dicatur terminare & finire lineam. Hoc autem esse non potest, quia vnius rei vna est forma. Vnius autem lineae dicuntur esse duo pucta, igitur &c. Ob hoc putant quidam punctum esse quoddam positiuum & indiuisibile realiter terminans lineam, quamuis non sit de essentia lineae. Istud autem non potest esse verum, quia praeter terminum extrinsecum, oprtet ponere lineam esse finitam, quia lineae, quae de se esset infinita, terminus extrinsecus non poneret finitatem.
Item excluso puncto si sit terminus extrinsecus, adhuc linea remanet in se tanta, quanta prius erat, & non maior nec minor. Quid igitur facit ad finitatem lineae punctus, si terminus extrinsecus non apparet, immo omnino latet: quare non oportet ponere ad finitatem lineae talem terminum, fatuum enim esset imaginari, quod nisi essent puncta terminantia lineam linea ex vtraq, parte flueret in infinitum, omne enim quod finitur, finitur seipso, vel aliquo sibi intrinseco. Vnde phils 3. phy. contra illos, qui probant infinitum esse in entibus pro eo, quod omne finitum, vt dicebant, finitur ad aliud, & illud ad aliud, & sic semper &c. Dicit quod aliud est finiri, & aliud est tangi, quod enim tangitur, ab alio tangitur, quod autem finitur, non finitur alio, sed seipso. Nullo modo igitur credendum est, quod punctus sit aliqua natura positiua indiuisibilis terminans lineam, sed linea terminatur seipsa, inquantum tam tum extenditur, & non plus, ita quod terminatio lineae includit priuationem vlterioris continuationis, & quia priuatio continui est indiuisibilis, videtur habere rationem indiuisibilis, immoimaginamur punctum esse quod dam indiuisibile, cum tamen nihil sit indiuisibile positiuum sic intrinsecum lineae, nec ei adiunctum. Iterum Sicut punctus dicitur terminus lineae, ita linea dicitur terminus superficiei, & superficies terminus corporis, & tunc in corpore rotundo esset imaginanda superficies indiuisibilis quo ad prosunditatem, differens realiter a corpore, & inuoluens ipsum tanquam terminus extrinsecus, quod est absiirdum. Tenendum est igitur, quod linea non se habet ad punctum sicut diuisibile ad indiuisibile positiuum, sed sicut ad priuationem vlterioris continuationis, & sic dicitur actu terminari per puncta, inquantum priuatur vlteriori extensione. Haec Durandus. Et patet si bene considerentur praedicta, quod parum faciunt contra nos. nos enim non ponimus, quod linea & punctus sint idem realiter. Secundo. Non dicimus, quod punctus sit pars integralis ipsius lineae. Tertio. Dicimus quod est pars formalis, accipienm do partem formalem pro omni parte diffinitionis, & proomni principio diffinitiuo alterius. Quarto. Dicimus quod punctus non est terminus extrinsecus lineae extra essentiam eius totaliter existens, immo est terminus intrinsecus, sine quo impossibile est lineam rectam esse actu formalitertermina tam intrinsece. Vnde arguitur contra Duran, quod implicet in dictis suis contradictionem, quia ex vna parte dicit quod linea terminatur intrinsece seipsa, & non per aliud ab ipsa, & ad hoc adducit dictum phi. 3. phy. Et ex alia parte dicit, quod linea dicitur terminata per quandam negationem vel priuationem, vnde ex hoc sequitur, quod linea seipsa formaliter terminatur & quod non se ipsa formaliter terminatur.
Item. Quia terminus lineae est linea, & quod terminus lineae non est linea, sed negatio quaedam. Item. Si finis vel terminus lineae non est quid positiuum, sed priuatio vlterioris continuationis, sequitur quod omnis linea circularis est formaliter infinita, & interminata, probatur consequentia, quia nulla pars talis lineae habet talem priuationem, igitur nulla habet terminum, neque finem. Quia autem dicit arguens, quod puctum non potest esse pars essentialis &c. Dicitur quod aequiuocat de parte essentiali, & de forma, non enim ponimus quod punctus sit forma lineae, sicut forma quae est altera pars essentiae rei, nec sicut accidens informans subiectum, sed sicut aliquid constitutiuum essentiae eius, & completiuum rationis eius, nec isto modo repugnat formas simplices ee compositas. De hoc dictum fuit satis prius quantum ad propositum pertinet. Vlterius dicitur, quod inepte Aristotes allegat, quia non fuit mens Aristotes quod corpus finiatur seipso, & non aliquo positiuo alio a se, puta superficie, sed mens eius est, quod corpus non dicitur finitum ex contactu superficiei alterius corporis, sed per propriam superficiem, quod patet per Commentatorem 3. phy. commento. 74. exponentem dicta Aristote quae arguens ad ducit, vbi sic dicit. Contactus est aliud a finitate. Contactus enim dicitur in respectu alterius, finitas autem rei dicitur in respectu suijpsius. Vnde dicitur quod corpus finitum est illud quod continetur ab vno termino, aut a terminis, qui sunt super ficies suae, non superficies corporum extraneorum. Haec illae. Ex quo patet, quod corpus dicitur finitum, quia continetur propria superficie, non quia seipso formaliter finitur, aut propter qualencunque negationem sicut arguit.
Item. Cum dicit, quod fatuum est imaginari, quod remotio punctorum extenderet lineam in infinitum, vel per totum mundum &c. Dicitur vt prius ad argumenta Gregorij, quod sola remotio punctorum non faceret hoc, immo faceret oppositum, quia ablatio punctorum tolleret lineam rectam, ita quod non esset finita nec infinita, sed dicitur, quod si linea recta esset actu, & non haberet punctum actu, causa talis priuationis, & non illa priuatio, faceret illam actu infinitam, qua talis priuatio non inesset lineae, nisi quia vna pars lineae continuaretur alteri lineae, & secunda linea tertiae lineae, & sic sine fine, quia eo facto, quo linea priuatur tali continuatione, resultat punctus in linea recta, ideo quaecunque causa priuaret lineam puncto redderet eam infinitam, sicut quaecunque causa priuaret materiam forma, redderet eam infinitam entitatiue, vnde 3. phy. commento. 67. dicit Conmentator, quod sicut materia sine forma est infinita, ita & dimensio carens termino, & quod sicut forma distinguitur a materia, ita terminus dimensionis ab illa.
Ad primum eorum, quae secundo loco contra eandem secundam conclusionem inducuntur. Dicendum videretur prima facie, quod vbi secundum mentem Sancti Thomae in sua ratione dicit duo. Vnum scilicet materiale, & istud est locus scilicesuperficies corporis continentis. Aliud dicit quid formale, & in obliquo, scilicet relationem, habitudinem, aut comparationem locati ad locum, eo quod continetur a loco: & quod haec sit mens Sancti. Thomas videtur, quia ipse in 11. meta. sic dicit. (Sciendum quod pendicamenta diuersificantur secundum diuersos modos praedicandi, vnde licet idem sint, quae diuersimode de diuersis praedicantur, ad diuersa praedicamenta pertinent. Locus enim secundum quod praedicatur de locante ad genus quantitatis pertinet. Secundum autem quod praedicatur denominatiue de locato, constituit praedicamentum vbi. Haec ille.
Ex quo patet primum scilicet quod de ratione vbi sit locus ipse quasimateriale, & quod denominatio locati a loco sit de ratione vbi. Illam autem denominationem intelligit esse quandam habitudinem locati ad locum. Sed plenius consideram ti apparet, quod illa non fuerit mens eius, immo quod nec vbi, nec quando, nec situs, nec habitus sint quid absolutum praecise, nec absolutum simul cum respectu, vel sub respectu, sed potius dicant quosdam puros respectus, seu habitudines, seu comparationes rerum absolutarum ad locum, vel tempus, vel ad res exterius adiacentes, vel applicatas, quod mihi apparet pro nunc. Nam in 3. phy. tractatu de motu dicit, quod triplex est modus praedicandi. Primus est quando de aliquo praedicatur id, quod pertinet ad eius essentiam, & secundum hoc accipitur praedicamentum substantiae. Secundus, est quando aliquid pedicatur de aliquo, & non de eius substantia, tamen inhaeret ei. Et si sequitur formam, constituit ptendicamentum qualitatis, si sequitur materiam, constituit praedicamentum quantitatis, si dicit respectum ad alterum, constituit praedicamentum relationis. Tertius modus praedicandi est, quando aliquid extrinsecum praedicatur de subiecto per modum cuiusdam denominationis in concreto, non in abstracto, & si illud extrinsecum solum denominet homines sic est praedicamentum habitus in quo denominatur homo ab aliquo extrinseco, quod non habet rationem causae, nec mensurae.
Si autem illud extrinsecum conueniat omnibus rebus naturalibus non solum homini, tunc aut illud extrinsecum habet rationem causae vel mensurae. Si causae, tunc denominatio a causa agente constituit praedicamentum passionis, si econtra a causato & patiente constituit praedicamentum actionis. Si habet rationem mensurae extrinsecae, tunc vel illa est locus, aut est tempus. Secum dum igitur quod aliquid denominatur a loco sumitur praedicamentum vbi, & praedicamentum situs quod addit ad vbiordinem partium in loco, secundum autem quod aliquid de. nominatur a tempore, est praedicamentum quando. Et ista est probabilior via, & magis conformis auctori sex principiorum, & domino Alberto, qui dicunt, quod vbi non est locus, nec quando est tempus, sed vbi est quid derelictum a loco in re locata & quando est quaedam intentio derelicta ab ipso tempore in re temporali, & hoc videtur sentire Sanctus Thomas in sua met. vnde 5. met. sic dicit. (Alia genera praeter substantiam, quantitatem, qualitatem, actionem, & passionem magis sequuntur relationem. Nam quando consistit in aliqua relatione rei ad tempus, vbi vero in relationerei ad locum, positio vero importat ordinem partium in loco, habitus vero relationem habentis ad habitum.) Haec ille.
Ex quo patet, quod vbi est respectus, vel relatio, vel comparatio, aut habitudo rei locatae ad suum locum, quando vero est habitudo rei temporalis ad tempus & contra, positio vero vel situs est ordo partium in loco, habitus vero dicit habitudinem ad quaedam extrinsecus homini adiacentia, sicut sunt arma, ornamenta, tegumenta. Tunc ad primum argu. principale, negatur antecedens scilicet quod locus sit vbi, & multo plus, quod sit situs vel positio. Et ad primam probationem illius antecedentis dicitur, quod illud est locus, per quod primo, & non per aliquid prius res habet determinatum vbi in vniuerso, & determinatum locum. Huiusmodi autem est superficies continentis, & non vbi, nec situs. Ista enim sequuntur tur ad superficiem continentis, nec sine illa esse possunt, nisi ponerentur dimensiones separatae, & ad huc illis positis, nec vbi nec situs esset locus, sed vna pars illius spacij separati.
Vnde patet quod falsum assumit arguens in ista prima probatione, quia circunscripta superficie continentis non remanet proprie vbi nec positio. Sed conceditur quod variata superficie continentis, dum tamen superficies adueniens habeat similem ordinem ad primum continens, dicitur idem locus. Vnde Sanctus Thomas 4. phy. (Isto modo (inquit) debemus accipere, quomodo extremitas, puta superficies corporum mobilium naturalium sit locus per respectum ad totum corpus sphaericum caeli, quod habet fixionem & immobilitatem propter immobilitatem centri & polorum. Sic igitur haec pars aeris vel aquae, quae continere debet quamuis vt haec pars aquae efssuat, vel moueatur inquantum est haec aqua, illud tamen secundum quod habet rationem loci semper manet scilicet situs & ordo ad totum corpus sphaericum caeli, sicut etiam ignis dicitur semper idem manere quantum ad formam licet secundum materiam varietur, consumptis & additis quibusdam lignis. Et per hoc cessat obiectio, quae posset fieri contra hoc, quod ponimus locum esse terminum continentis & mobilis, & sic aliquod quietum existens habebit diuersa loca. Sed hoc non sequitur, quia terminus continentis non erat locus inquantum haec superficies huius corporis mobilis, sed secundum ordinem vel situm, quem habet in toto immobili.
Ex quo patet, quod tota ratio loci in omnibus locantibus vel continentibus est ex primo continente & locante scilicet caelo.) Haec ille Ad secundam probationem dicitur, quod circunscripta omni superficie continentis, terra posita iuxta interstitium lunae non moueretur ad centrum, si ibi nulla superficies terram circundaret. Sicut enim dicit Sanctus Thomas ibidem. (Proximitas naturae, quae est inter corpus continens & corpus contentum est causa, quare corpus naturaliter mouetur ad suum locum, quia oportet quod gradus naturalium locorum respondeat gradui naturarum, ordo enim situs in partibus vniuersi attenditur secundum ordinem naturae. Nam corpus caeleste, quod est supremum, est nobilissimum, post quod inter alia corpora est ignis secundum nobilitatem naturae, & sic deinceps vsque ad terram. Vnde manifestum est, quod corpus inferius, quod se habet consequenter secundum situm ad corpus superius, est proximum sibi in ordine naturae, & huiusmodi duo corpora se consequentia naturali ordine situs & naturarum continuantur adinuicem & fiunt vnum, ad quod aptitudinem habent propter propinquitatem naturae, sed haec ratio non potest assignari si ponatur locum esse spacium, quia in dimensionibus spatij separatis, nullus ordo nature potest considerari. Haec ille.
Ex quo patet quod causa, quare graue tendit ad medium, est quia appetit contineri a tali corpore vel tali solicet aere vel aqua, quod circundat medium, & est corpori graui proximum secundum naturam, & eius conseruatiuum, vnde si ibi nullum esset continens, non tenderet ad medium mundi naturaliter.
Ad tertiam probationem dicitur quod bene arguit, quod superficies inquantum huiusmodi non habet differentias, quae competunt loco, sed cum hoc stat, quod superficies inquantum induit rationem loci scilicet inquantum est superficies continentis, & habens talem ordinem ad primum continens, & sic situata infra vniuersum corporale, situ quidem qui est ordo partium in toto, vel vnius, vel particularis corporis respectu alterius, & ad primum corpus omnia continens, quod est quoddam totum ad alia corpora, non autem situ qui est ordo partium in loco, qui constituit speciale praedicamentum, ipsainquam superficies sic situata habet rationem loci, & ei primo competunt differentiae illae, quae sunt, ante retro, superius, inferius & caetera. Posterius aut & secundario conueniunt ipsi vbi, sicut differentiae causarum deriuantur ad effectus Ad praedicamentum vero situs vel positionis dictae differentiae nullo modo per se pertinent.
Ad quartam probationem dicitur, quod locari non est situari, immo est prius naturaliter quam situari, sicut locus prius toti conuenit partibus, & hoc patet ex praedictis, vnde prior est locus quam vbi, & prior est vbi quam situs.
Ad quintam dicitur, quod corpus gloriosum in caelo potissime, licet non diuidat caelum, nec faciat in eo foramen, aut quamcunque nouam circunscriptionem, aut figuram vel superficiem circa se in actu & sensibiliter, aequatur tamen eius superficies alicui superficiei, quae est in caelo in potentia, & illa dicitur locus eius in potentia, nec est inconueniens, si non sit ita in loco actu sicut corpora inferiora, tamen quicquid sit de hoc, quia forte coelum configuratur corpori glorificato, tamen dato quod corpus gloriosum non ibi circundaretur aliqua superficie sibi aequali, circundatur tamen superficie totali conuexa totius caeli.
Ad sextam dicitur, quod caelum alio modo est in loco quam caetera corpora. Vnde Sanctus Thomas vbi supra dicit sic. (Locus licet non sit de necessitate corporis, est tamen de necessitate corporis moti secundum locum. Sic igitur alicui corpori moto secundum locum, necesse est assignare locum, secundum quod in illo motu consideratur successio diuersorum corporum in eodem loco. In his igitur quae mouentur motu recto, manifestum est, quod duo corpora succedunt sibi in eodem loco secundum totum, quia totum vnum corpus dimittit totum vnum locum, & in ipsum totum simul intrat aliud corpus, vnde necesse est, quod corpus quod mouetur motu recto sit in loco secundum se totum. In motu autem circulari licet totum fiat in diuersis locis ratione, non tamen mutat totum locum subiecto. Semper enim remanet idem locus subiecto, sed diuersificatur ratione tantum, vt in 6. phy. dicitur, sed partes mutant locum non solum ratione, sed subiecto. Attenditur igitur in motu circulari successio in eodem loco non totalium corporum, sed partium eiusdem corporis: non igitur corpori, quod mouetur localiter circulariter debetur ex necessitate locus secundum totum, sed secundum partes.
Sed contra hoc videtur esse, quod partes continui corporis non sunt in loco, neque mouentur, sed totum mouetur, & totum est in loco. Manifestum est autem, quod vltima sphaera est corpus continuum, partes igitur eius nec sunt in loco, nec mouentur secundum locum. Et sic non videtur verum, quod vltimae sphaeraedebeatur locus ratione partiuni. sed ad hoc dicendum, quod partes totius continui licet non sint in loco in actu, sunt tamen in locoin potentia, secundum quod continuum est diuisibile, pars enim si sit diuisa, erit in loco in actu, vnde per hunc modum partes continui mouentur in loco, & hoc maxime apparet in continuis humidis, quae sunt facilis diuisionis, sicut aqua cuius partes inueniuntur moueri infra totam aquam. Sic igitur quia aliquid dicitur de toto ratione partium, inquantum partes vltimae sphaerae sunt in loco in potentia, vltima spaera est in loco per accidens ratione partium, & sic esse in loco sufficit ad motum circularem.) Haec ille.
Ex quibus patet quod omne, quod est in loco proprie loquendo, continetur ab aliqua superficie. Nam si sit per se in loco in actu oportet quod sit in actu infra aliquam superficiem, si autem sit in loco per se in potentia, requiritur quod in potentia ambiatur aliqua superficie. Quia autem est in loco solum ratione partium, non oportet quod ambiatur aliqua superficie, sed sufficit quod pars eius ambiatur illo modo actu vel potentia, praecipue in motu circulari. Ad secundum principale dicitur, quod conseruare non conuenit loco quantum ad illud, quod est ibi mathematicum, & de genere quantitatis scilicet superficiem, sed quantum ad id, quod est ibi physicum, inquantum scilitet est superficies corporis physici quodammodo vnigenei cum locato modo superius exposito, & quantum ad qualitates influxas corpori locanti a primo continente. Et ideo dico, quod qualitas non est de ratione loci simpliciter, sed de ratione loci physici & naturalis, & ita dicitur conseruare, quia illud cuius dicitur superficies conseruat, sicut superficies aeris dicitur conseruare terram vel superficies aquae, quia scilicet talia conueniunt aeri vel aquae, in quibus est talis superficies quam dicimus locum terrae vel aquae, ita quod verius diceretur, quod locans naturale conseruat locatum, quam quod locus naturalis conseruet locatum, locus autem innaturalis non conseruat locatum per se, nec per accidens, immo destruit: & mirum est de isto arguente, qui vult quod locus conseruet locatum, & tamen ponit locum esse quandam habitudinem, vel comparationem, quam constat nullam posse habere per, se nec per accidens actiuitatem conseruatiuam, cum non sit quid absolutum.
Ad tertium principale dicitur, quod locus licet sit accidens reale & absolutum, non tamen oportet, quod habeat proprijssimam vnitatem realem secundum numerum, sed ad vnitatem eius sufficit vnitas locati, & ordinis cuiusdam ad continendum vnum locatum. Sicut in exemplo Aristotele de baculo, cuius vna pars est in aqua, alia in terra, alia in aere, requiritur etiam vnitas ordinis ad primum continens, vt supra dictum est, tamen istud argumentumaeque militat contra arguentem, & contra quancunque positionem, siue locus sit superficies, siue habitudo, siue conparatio quaedam inter continens & contentum, quia si continentia sunt diuersa, oportebit esse diuersas comparationes, & non vnam tantum.
Ad quartum dicitur, quod superficies non est absolute locus, sed cum habitudine ad primum continens, & nisi ipsa sit continens, non enim quaelibet superficies est locus, sed super ficies continens locatum. Tunc ad primam huius improbationem dicitur, quod locus quantum ad suum materiale est de genere quantitatis, sed non quo ad suum formale.
Ad secundam dicitur, quod locum mensurat quo ad suum materiale scilicet superficiem, quae adaequatur locato, vel superficiei eius, non autem mensurat quo ad suum formale.
Ad 3. dicitur, quod locari non dicit aliud quam circunscriptionem & continentiam locati a loco, quod non est proprie, nec vere passio, sed relatio, vel comparatio significata per modum passionis. Et similiter locare idem est, quod continere vel circunscribere locatum, quod non est semper & proprie actio, sed quaedam comparatio vel habitudo, aut relatio per modum actionis significata. Circunscribi enim locatum a loco & e contra, non est aliud quam vnum illorum configurari alteri, sicut patet cum aqua locatur a dolio, qua aqua configuratur dolio. Et similiter cum dolium ponitur in aqua: vnde quandoque locus dat figuramlocato, quandoque vero e contra, & in hoc vnum mensurat aliud Et ideo non est inconueniens, si locus dicit habitudinem in obliquo, non solum vnam, immo plures scilicet habitudinem mensurae inquantum aequatur locato, habitudinem continentis ad contentum inquantum circundat, habitudinem actiui ad passiuum, inquantum conseruat, cum aliquae harum habitudinum conueniunt ei in primo modo dicendi per se, quasi differentiae constitutiuae, quaedam in secundo modo per se sicut passisiones loci.
Ad quintum principale dicitur, quod secundum Sanctum Thomam vbi supra. (Situs, qui est praedicamentum importat ordinem partium in loco, sed situs, qui est diferentia quantitatis, importat ordinem partium in toto, vnde nec ille, nec iste dicit propria speciem quantitatis, sed quandam differentiam, forte extrinsecam, circunloquentem differentiam essentialem specierum quantitatis. Sed quicquid sit de hoc, dico quod argumentum solum probat, quod situs non sit linea, nec superficies corpus, quod concedimus. Quod autem sit species quantitatis negatur. Et similiter negatur quod sit locus, licet situs, qui est ordo partium in toto, sit de ratione loci, vt supradictum est, situs vero qui est praedicamentum importans ordinem partium in loco & in toto simul sit quid sequens ad locum.
Vnde sicut dicit Sanctus Thomas in quodam tractatu de relatione qui incipit de praedicamento relationis & caetera Genus relatiuorum continet relatiuafundata super res trium generum absolutas suo modo. Alia vero quatuor genera super relationes sunt fundata, & ideo quodammodo minus sunt entia, quam relatiua, quia magis remota sunt ab esse absoluto. Cum igitur temporalia sintin tempore, & locatum sit in eo, quod localiter continet sensibili circum scriptione vtrobique esse, in respectu quidem est relatio, per quam hoc continet, illud vero continetur. Super hanc autem relationem per adiacentiam temporis ad temporalia relinquitur quando in re temporali, vnde videtur quod quando super hanc relationem fundetur, & hoc testatur sua diffinitio quae est, quod quando est id, quod ex adiacentia temporis derelinquitur, haec enim adiacentia temporis non est nisi aliquid temporale, quod in tempore est, super illam autem relationem continentiae per adiacentiam loci ad corporalia causatur similiter vbi, & positio, hoc est penes continere & contineri. Penes enim adiacentiam loci ad corpus totale secundum quod illud continet, & illud continetur, causatur in corpore contento vbi, vnde vbi radicatur super continentiam passiuam, testante sua diffinitione, quae est quod vbi est circunscriptio corporis ex loci circunscriptione procedens. Penes autem adiacentiam loci ad corporis partes, & ordinationem partium adinuicem, & respectu locali causatur positio secundum diffinitionem, quae est, quod positio est quaedam situs partium & generationis ordinatio.
Ex quo patet, quod positio radicatur super continentiam passiuam partium, penes autem corporis adiacentiam ad illud, quod continet ipsum vel econuerso, secum dum quam contentum dicitur habere, & continens haberi, derelinquitur habitus in habente & contento. Vnde secundum Commentatorem 5. metap. vbi & habitus sic differunt, quod respectus ille, quo continens dicitur habere contentum facit vbi, prout dicitur scyphus habere aquam, & ciuitas homines, & omnino locus locatum, conuersus autem respectus scilicet prout contentum dicitur habere continens, facit praedicamentum habitus, vt animal habet cutem, homo vestem. Vnde habitus fundatur super relationem continentiae actiuae, sicut vbi super relationem continentiae passiuae. Istud testatur diffinitio habitus, sed obscure, quae talis est, quia habitus est adiacentia corporis & eorum, quae circa corpus sunt ad ipsum corpus, procedens ex eo, quod a corpore hautur. Melius forte diceretur, quod habitus est adiacentia eorum, quae circa corpus sunt, ex eo quod a corpore habentur. Ex his patet quomodo haec quatuor genera super relationes fundantur, cum ipsa quaedam relationes sint. Et qualiter & quomodo oriuntur ex adiacem tia temporis & loci ad corpus, quod est in tempore & loco.) Haec ille. Ex quibus melius intelliguntur praedicta.
Ad primum eorum, quae contra haec inducta sunt, dicitur quod immobilitas loci optime, vel saltem sussicienter ostenditur modo praedicto. Et ad huius improbationem dicitur, quod dum aer fuit circa turrem quiescentem, ordo superficierum, quae successiue turrem ambiunt, alius est secundum numerum, nam variato subiecto, variatur accidens, sed hoc non praeiudicat vnitati loci. Sicut enim secana dicitur continue manere idem fuuius propter eundem ordinem secundum speciem ad vnicam fontem, alueum, & huiusmodi, non quod aqua, quae est hodie sit illa, quae fuit heri, nec quod ordo, qui est hodie huius aquae ad fontem, sit ille ordo idem in numero, quem prior aqua habuit ad illum fontem, sed consimilis in specie, & ad eundem terminumin numero, ita in proposito ad vnitatem loci sufficit, quod idem ordo distantiae secundum speciem sit in omnibus superficiebus aeris vel aquae succedentibus in ambiendo eandem turrem ad primum continens, & ad qualibet eius partem. Vnitas enim specifica ordinis distantiae ad primum continens, quod manent idem numero immobile, causat vnitatem loci. Credo tamen, quod licet ordo superficierum aeris successiue locantium turrem ad primum continens sit alius & alius propter alietatem subiecti & sundamenti, tamen ordo primi continentis ad huiusmodi diuersas superficies manet idem numero non solum specie. Nec obstat quod ille ordo continue habet alium & alium terminum scilicet aliam & aliam superficiem, quia vt dictum fuit in praecedenti quaestione, ad vnitatem relationis sufficit vnitas subiecti & suae causae, licet termini sint diuersi, sicut sortes albus eadem similitudine refertur ad omnes res albas, & non diuersis.
Ad secundum dicitur, quod siue poli sint puncta, siue non, tamen primum continens est quid reale manens idem numero, & habens eundem ordinem ad loca, & ad quod habet ordinem omnis locus: veruntamen non habeo pro inconuenienti, quod in polis sint in potentia aliqua puncta realia quiescentia in caelo, licet per accidens mota, & non solum vmaginata, immo vera, nam omnis orbis circulariter motus habet cetrum & polos immobiles.
Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod in illo daemoniaco poterant esse multi daemones secundum diuersas corporis eius partes, in quas operabantur, vel in quibus eum vexabant, nam angelus potest esse indifferenter in loco paruo, vel magno, vt supra dictum est.
Ad secundum dicitur, quod materia & forma non sunt in loco, nisi per accidens propter compositum, quod est per se in loco, secus est de angelis, qui ve operans in operato per se sunt in loco per contactum virtutis propriae, qui no potest naturaliter multiplicari circa idem operatum, sicut naturaliter idem totum potest habere multas partes, & ideo non est simile. Sicut enim dictum fuit, angelus est in loco, vt in loco per accidens, scilicet angelus est in loco, vt in operato, per se, ideo non sequitur, si plura possunt esse in loco per accidens, quod plura possint esse in eodem operato per se.
Ad tertium respondet Sanctus Thomas prima parte q. 52. ar. 3. ad tertium di. (Daemon & anima non comparantur ad corpus secundum eadem habitudinem causae, cum anima sit forma, non autem daemon. ideo ratio non sequitur.) Haec ille.
Ad 4. negatur minor. Et ad probationem primam dictum est prius. Ad secundam dicitur, quod illa euacuatio non valet, quia sicut dicit Sanctus Thomas prima parte q. 52. ar. tertio. (Angelus est in loco per modum continentis perfecti, & ideo si duo angeli concurrant ad operandum circa idem corpus, quilibet tanquam insufficiens motor, neuter proprie est in illo corpore vel loco, si eadem pars mouetur ab vtroque, sed solum secundum quid, secus si circa aliam partem operatur vnus & alius, quod est verisimile, cum sint diuersarumspecierum, & diuersis specie operationibus operentur.
Ad 5. dicitur, quod non implicat contradictionem duas quantitates aequales esse simul infra eandem superficiem, sicut implicat contradictionem esse duas causas proximas & perfectas vnius effectus in eodem genere cause, & ideo non est simile de duobus angelis, & de duobus corporibus quo ad simu essendum mn eodem loco. Forte tamen sicut vtrunque est naturaliter impossibile, ita vtrunque est per Dei potentiam simile, & aeque possibile vnum sicut alterum, nam conclusio Sancti Thomas intelligitur de potentia naturali angeli, & non de omnipotentia Dei.
Ad primum contra 4. conclusionem dicitur, quod Sanctus Thomas loquitur de potentia naturali ipsius angeli, non autem de potentia Dei, cui est possibile omne non implicans contradictionem, aliter potest dici, quod implicat contradictionem vnum & idem corpus esse in diuersis locis localiter, & secundum proprias dimensiones, licet idem corpus possit esse localiter & circunscriptiue in vno loco & sacramentaliter in alio loco, & non per proprias dimensiones, & hoc propter conuersionem alicuius in ipsum, vt patet in exemplo posito de corpore xpui. Similiter implicat in proposito contradictionem, quod ab eadem potentia finita simul egrediantur plures operationes, vt plures sunt, nisi sint aliquo modo vnum, ac per hoc non est possibile, quod simul operetur in plura vt plura sunt, licet operari possit in multa vt vnum sunt, puta in totam vnam ciuitatem, in quo casu omnia illa, in quae operatur angelus se habent, vt vnus locus eius, vel potius vt vnum operatum. Et sciendum quod Godot. 9. quolibet q. 4. pro isto argumento & praecedenti contra tertiam conclusionem dicit tria.
Primum est, quod impossibile est idem corpus esse in pluribus locis per se & localiter idest per proprias dimensiones, licet possit esse in vno loco per proprias dimensiones, & alibi per dimensiones alterius corporis in ipsum conuersi, sicut patet de corpore xmudi in sacramento.
Secundum est, quod impossibile est duo corpora esse in eodem loco localiter, ita quod vtrunque vtatur quantitate sua occupando locum, sed sic possunt duo corpora virtute diuina esse in eodem loco, quia alterum ponitur non vti sua dimensione occupando locum. In tali enim casu, quo Deus facit duo corpora esse in eodem loco, tollit situm, vel partium in toto, vel partium in loco, per quem resistunt sibi corpora, vel facit miraculose talia non vti situ.
Tertium est, quod si angelus est in loco per se vt subiectum vbi, non potest esse in pluribus locis simul Si autem per accidens & per operationem est in loco, si potest simul operari in pluribus locis, potest simul esse in pluribus locis, & si non, non tamen quia est essentiae finitae, & per consequens virtutis limitatae, agit per applicationem virtutis ad determinatum locum. Ideo etiam ille qui ponit, quod sit in loco per operationem, ponit quod non sit simul in pluribus locis, sed si aliqua substantia manentibus suis dimensionibus possit conuerti in ipsum, poterit esse in pluribus locis per accidens. Vtrum autem hoc sit possibile, videtur quod non, quia ea quae non comncant in aliquo reali, non possunt conuerti adinuicem, licet non sit asserendum, quia non est derogandum diuinae potentiae. Haec Godofredus.