Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angelus tempore mensuretur

Vtrum angelus tempore mensuretur. QVAESTIO II.

Iterum circa eandem dist. quaeritur. Vtrum angelus tempore mensuretur.

Et arguitur quod sic. Illud cuius esse non excedit tempus, nec exceditur a tempore mensuratur tempore, sed angelus est huiusmodi quod patet. Nam secundum Augustinum celum empyreum, natura angelica, materia prima, & tempus sunt concreata & coaeuaN oppositum arguitur sic. Angelicum esse mensuratur quo: igitur non mensuratur tempore, antecedens patet, quia angelus est substantia separata, modo secundum auctorem de causis esse substantiae separate mensuratur aeuo vel aeternitate, consequentia tenet, quia aeuum & tempus sunt distinctae mensurae.

I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio sancti doctoris per conclusiones. In secundo mouebuntur aduersariorum obiectiones. In tertio respondebitur ad obiectiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Omnes motus continui corporum inferiorum mensurantur vno & eodem tempore, quod est passio motus primi.

Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas ie parte quaest. 10. ar. 6. vbi sic dicit. (Quidam dicunt quod est vnum tempus omnium temporalium propter hoc, quod est vnus nurerus omnium numeratorum, cum tempus sit numerus Secundum philosophum. Sed hoc non sufficit, quia tempus non est numerus abstractus extra numeratum, sed vt in numerato existens, alioquin non esset continuum, quia 10. vlnae panni non habent continuitatem ex numero, sed ex numerato, numerus autem in numerato existens non est idem omnium, sed diuersus diuersorum. Vnde alij assignant causam vnitatis temporis ex vnitate aeternitatis, quae est principium omnis durationis, & sic omnes durationes sunt vnum, si consideretur horum principium, sunt autem multae, si consideretur diuersitas eorum, quae recipiunt durationem ex influxu primi principij. Alij vero assignant causam vnitatis temporis ex parte materiae primae, quae est primum subiectum motus, cuius mensura est tempus. Sed neutra assignatio, videtur sufficiens, quia ea quae sunt solum vnum principio vel subiecto, & maxime remoto, non sunt vnum simpliciter, sed secundum quid, est ergo ratio vnitatis temporis vnitas primi motus, secundum quem, cum sit simplicissimus, omnes alij mensurantur, vt dicitur 10. meta. Sic igitur tempus comparatur ad illum motum non solum vt mensura ad mensuratum, sed etiam vt accidens ad subiectum, & ab eo recipit vnitatem, ad alios autem motus comparatur solum vt mensura ad mensuratum, vnde secundum eorum multiplicationem non multiplicatur. Haec ille.

Item secundo quolibet argu. quinto sic ait. (Sicut dicit Augustu. 11. de ciui. Dei, tempora non fuissent nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius mutationis, cum aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atquae succedit, sequitur tempus. Ex quo accipitur quod etiam dicit Aristoteles 4. physi. quod oportet loqui de tempore secundum rationem motus, nam tempus est numerus motus secundum prius & posterius: omesergo motus, qui possunt vna mensura mensurari, habent vnum tempus, si qui vero motus sunt, qui non possunt vna mensura mensurari, necesse est, quod eorum sit diuersum tempus. Cum autem mensura sit homo genea mensurato, vt dicitur in 10. met. manifestum est, quod omnia, quae sunt vnius generis, possunt habere mensuram communem, non autem quae sunt diuersorum generum, omnes aut motus continui conueniunt in vno genere, inquantum sunt commensurabiles, & ideo possunt habere vnam mensuram communem, mensuratur enim simplicissi mo sui generis scilicet motu velocissimo primi caeli, vnde omnium motuum continuorum potest esse vnum tempus commune, quod quidem tempus licet videatur esse secundum genus de numero discretorum, quia est numerus, tamen quia est numerus harum rerum continuatarum scilicet motuum, fit & ipteum continuum, sicut. 10. vlnae panni sunt aliquid continuum. Haec ille.

Item in tractatu de instantibus sic dicit. (Tempus est numerus motus, vt dicitur in 4. physi. licet etiam nihil sentiamus per aliquem sensum exteriorem de aliquo motu facto circa corpus, adhuc ex sola cogitationum successione potest anima concipere prius & posterius in ipsasuccessione, & ita necessario in successione appraehendit anima duo, & tria, & plura, & iste numerus appraehensus in successione, est tempus, sed hoc dubitationem habet. Cum enim tempus sequatur motum primi mobilis, vt eius propria mensura, actio autem animae primo mobili non subiaceat, cum non perficiatur organo corporali, sola enim corpora primo corpori, & eius motui subiacent, videtursecundum actionem animae tempus percipi non possae, nisi aliqua transmutatio circa corpus contingat. Ad huius igitur euidentiam considerandum est, quod est vnus motus primus, qui est causa omnis motus secundi, & ideo quaecunque transmutationes sunt circa corpora ista inferiora fiunt ab illa prima transmutatione, in actionibus autem animae, licet non fiat transmutatio ex parte ipsius animae, est tamen ex parte fantasmatum, per quorum naturam in cogitationibus animae est tempus & continuum, vt dicitur tertio de anima. Et ideo anima in cogitationibus suis percipit successionem continuam, & appraehendit prius & postcrius in ea, & in hoc consistit ratio temporis, tempus enim est numerus prioris & posterioris in motu, & ab vnitate primi motus habet vnitatem. Comparatur enim tempus ad alium motum non solum vt mensura ad mensuratum, sed vt accidens ad subiectum. Impossibile est autem in vno subiecto esse plura accidentia eiusdem speei, sicut in vna parte superficiei non possunt esse duae albedines. Motus autem primus est vnus & vniformis, vnde tempus necessario est vnum, ad alias autem transmutationes comparatur tempus solum vt mensura. Vnum autem potest esse mensura plurium, vt vna virga est mensura multorum panorum. Et inde est quod tempus non multiplicatur ad multiplicationem inferiorum transmutantium, sed manet vnum ipsis multiplicatis. Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio pro conclusione. Nulla forma accidentalis naturaliter multiplicatur per diuersa indiuidua vnius speciei, nisi per multiplicationem numeralem sui subiecti primi & per se, sed tempus est quaedam forma accidentalis determinans sibi subiectum primum & per se non multiplicabile secundum numerum scilicet motum primum, vel primi corporis mobilis, igitur & ipsum tempus non est naturaliter multiplicabile, sed necessario est vnum, & non plura. Quod autem omnes motus continui mensurentur illo motu vel tempore consequente illum motum arguitur sic. Omnia mensurabilia mensurantur primo & simplicissimo sui generis, sed omnes motus continui sunt mensurabiles, & sunt quodammodo vnius generis, & inter illos simplicissimus est motus caeli, igitur omnes motus mensurantur per illum, & per mensuram eius, quae scilicet est tempus.

Secunda conclusio est. In toto tempore continuo est idem nunc secundum essentiam, sed plura nunc, vel multa instantia diuersa secundum rationem. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas in praedicto trac. de instantibus, vbi sic dicit. Sicut punctus se habet ad lineam, ita se habet nunc ad tempus, geometer autem imaginatur punctum per motum sui causare lineam, quorum ratio est Quia linea non habet nisi vnam dimensionem, vnde indiuisibilis est secundumlatum & profundum, & ideo non est linea vnde excedat punctum in latum. Si igitur imaginemur puctum quiescere, non poterimus imaginari ipsum causare lineam. Si vero imaginemur ipsum moueri, licet in ipso nulla sit dimensio, nec aliqua diuisibilitas per consequens, per naturam tamen sui motus relinquitur aliquid diuisibile Et quia punctus non habet causare lineam, nisi secundum quod linea caret latitudine & profunditate, non autem secundum ood habet latitudinem, ideo ex natura motus sui, quod relinquitur erit dimensionale tantum vna dimensione, & tale necessario est linea. Ille tamen punctus nihil est de essentia lineae per motum eius constitutae, quia nihil vnum & idem realiter omnibus modis indiuissibile potest simul esse in diuersis partibus eiusdem continui permanentis. Necessario tamen si esset deessentia lineae constitutae per motum suum, foret de essentia cuiuslibet partis suae, quia qua ratione pertineret ad vnam partem eius, eadem rationem pertineret ad omnes, cum aequaliter ad omnes se habeat. Nec potest esse terminus eius, vel continuatio alia, cum iste punctus sit vnum quid realiter, vnde non possent esse plures puncti realiter. In linea tamen sunt plures puncti realiter ad inuicem diuersi, vt duo eius termini, & similiter in eius continuatione. Linea enim est quantitas positionem habens & manens, nec cum puncto moto transiens. Punctus igitur mathematice imaginatus, qui modo causat lineam, necessario nihil lineae est, sed vnum secundum rem diuisum & diuersum secundum rationem. Et haec diuersitas, quae consistit in motu suo, realiter est linea, non autem identitas sua secundum rem. In hac igitur linea sic constituta per diuersitatem puncti, erunt puncta quaedam in actu, vt duo eius termini, qui cadunt in eius diffinitione, & infin ta alia in potentia, secundum quod ipse est diuisibilis in infinitum potentialiter. Per quem modum de instanti temporis est agendum, nisi quod instans est de substantia temporis.

Sciendum igitur, quod mobile est causa motus non efficiens, sed materialis, motus enim est in mobili vt in subiecto, vt dicitur 3. physic. Mensura autem mobilis est instans quia instans sequitur id, quod fertur, vt dicitur 4. physico. Quod quidam referunt ad instans aeui, dicentes ipsum esse idem recum instanti temporis, differens tamen ratione. Dicentes quod primum mobile, cuius mensura est instans, quia sua essentia est tota simul, & non in aliqua successione, sicut & essentia instantis est tota simul, est vnum & idem realiter in toto motu suo, sed diuisum & diuersum ratione. Et haec diuersitas sua est motus suus, cuius ipsum mobile secundum esse suum nihil est, sed est penitus extra genus cius, cum sit substantia, motus vero accidens. Eodem modo instans, quod est mensura mobilis, sequens ipsum, est vnum secundum rem, cum nihil depereat substantiae ipsius mobilis, cuius ipsum instans est mensura inseparabilis, sed est diuisum & diuersum secundum rationem. Et haec eius diuersitas est tempus essentialiter, cuius ipsum instans, quod est mensura primi mobilis, nihil est secundum eos. Et ideo aliud est in essentia instans, quod est vnum & idem in toto tempore a quolibet instanti, quod est in tempore, velut continuatio vel terminus. Illud enim instans est mensura primi mobilis secundum quod est permanens. Nullum autem istorum instantium est mensura alicuius, quia ipsum tempus, in quo reperiuntur praedicta instantia, est mensura omnium inferiorum, non solum secundum suos motus, sed etiam secundum sua esse, cum sint corruptibilia, vnde dicunt, quod multos decipit equiuocatio instantis. Non enim est aliquod instans, quod mensuret aliquam rem inferius, quod idem sit in toto tempore motus eius, cum nullum tempus sit accidens motus rei inferioris, sed motus primi mobilis tantum.

Vnde cum res inferior mouetur, motus eius est accidens, sed tempus non accidens huius motus, sed mensura tamen. Mensura enim semperest accidens primi mensurati tantum in illo genere, aliorum autem erit mensura tantum, non autem accidens. Et ideo non est in motu alicuius rei corruptibilis vt in subiecto, sed in motu primi mobilis tantum. Potest tamen ratio de illo tempore aliquid proportionare cuilibet motui particulari, & assignare in eo principium & finem per comparationem ad principium & terminum motus alicuius particularis. Sicut facit in die cum accipit ortum solis & occasum tanquam principium & finem temporis. His autem addendum est id, quod philo. in 4. physic. docet, ibi enim docet ipsum instans sequi rem motam, sicut tempus sequitur motum, per hoc quod nos deuenimus in notitiam prioris & posterios per ipsum mobile, Quia cum illud inuenimus in aliqua parte magnitudinis super quam mouetur, statim dicimus motum per quem ad illam venit praeterijsse, & motum per quem inde ad aliam partem magnitudinis transiet, futurum esse, & sic per mobile alteratum apprehendimus numerum motus. Similiter est in tempore, quia illud quod distinguit partes temporis abinuicem, est nunc quod est principium vnius temporis, & finis alterius, igitur a permutata proportione sicut se habet tempus ad motum, ita se habebit nunc temporis ad mobile.

Vnde videtur philosophus velle nunc temporis sequi ipsum mobile, ita quod idem nunc sit mensura mobilis, & continuans partes temporis adinuicem. Idem etiam nunc dicit mensurare primo tempuipsum, quia vnum quodque mensuratur per id, quod est notius in suo genere, vnde nunc illud de genere temporis est, de eodem etiam nunc subiungit, quod nihil temporis est nisi ipsum. Ex quibus manifeste sequitur, quod instans quod sequitur mobile, est de substantia temporis, cuius oppositum dictum est prius. Ad huius igitur difficultatis solutionem considerandum est, quod instans cui non est accidens primi mobilis, sed mensura tantum, secundum id, quod inalterabile est, sed secundum suam essentiam est accidens primi aeuiterni, & illud tantumsequitur, sicut accidens suum subiectum, aliud autem non.

Vnde manifestum est, quod non est idem nunc aeuiterni, & nunc quod sequitur mobile Hoc enim nunc est mensura mobilis, secundum quod est idem in toto motu, & est accidens eius. Vnde philosophus. inquirens naturam instantis, docet in 4. phy. quod nihiltemporis est nisi instans. Et ad hoc accipit rationem ex habitudine motus ad mobile, d. quod sicut loci mutatio, & ipsum mobile sunt simul, sic numerus mobilis simul est cum numero motus localis, sed tempus est numerus loci mutationis, igitur numerus ipsius mobilis simul est cum tempore, hoc autem nihil aliud est quam nunc, igitur nunc & tempus sunt simul. Addit autem, quod nunc comparatur ad id quod fertur, non sicut numerus, sed sicut vnitas, cum nunc sit indiuisibile.

Ex quibus verbis manifestum est, aliam esse naturam instantis, quod mensurat mobile, secundum id quod est, & instantis, quod mensurat mobile, secundum id quod est idem in toto motu ab hoc instanti, quod est continuatiuum temporis. Perspicuum est enim a parte motus & moblis, quod mobile idem est in toto motu realiter, sed alterum & alterum ratione, sed haec sua alteratio consistit in quibusdam indiuisibilibus motus, qui dicuntur momenta vel mutata esse sine interpollatione, & huotmodi continuant motum, quando quies in aliquo illorum non accidit. Mobile autem nihil horum est, cum quodlibet illorum accidat sibi, simul tamen sunt haec mutata esse cum mobili, quia eius sunt vt subie. Sicut autem a parte mobilis, ita etiam a parte instantis, quod sequitur mobile, est accipere diuersa, & diuersa esse. Et haec eius diuersitas consistit in istis indiuisibilibus temporis, & dicuntur mensurata esse. Et ista mensurata esse sine interpollatione sunt instantia, quam continuant tempus. Et haec nihil aliud sunt nisi diuersa, & diuersa ratio istius instantis, quod idem est in toto tempore realiter sequens mobile, inquantum est idem re in toto motu. Huic autem adiungitur instans aeui, quod mensurat mobile secundum se, sicut aliud nunc est mensura eius, inquantum essentia eius est coniuncta motui.

Vnde sicut bene arguitur, quod nihil est motus nisi sit mobile, & tamen mobile non est aliquid de essentia ipsius motus, nisi forte sicut subiectum dicitur pertinere ad accidens suum cum cadat in eius diffinitione. Sed hoc est, quia accidentia diffiniuntur per suppletiones subiectorum, quae paenitus sunt extra essentias eorum, ita bene arguitur, quod nihitemporis est, nisi sit instans, nec tamen propter hoc sequitur illud instans aliquid temporis esse. Et ideo cum philosophus subtilissime vellet ostendere nihil temporis esse nisi nunc, non directe conclusit hoc, quod tamen intendebat, sed conclusit directe nunc & tempus simul esse, sicut mobile & motus simul sunt. Et constat quod motum vel mutatum esse ipsius mobilis est continuatio ipsius motus, & nonipsum mobile, sed sicut mobile non separatur a moto esse nec a motu, sed semper sunt simul, ita etiam de ipso nunc, quod diuersa esse sunt coniuncta essentiae eius, non dico diuersa esse eius, quia diuersitas non attingit essentiam aeui vel aeuiterni, licet eiadiungatur, sed attingit nunc temporis.

Vnde haec diuersa esse coniuncta ei erunt aliquid temporis, & non ipsum nunc, praeter quod tamen nihil est temporis. Ipsum vero instans, quod in se alteratur, diuersa & diuersa ratione quo ad sua esse, est aliquid temporis, sed non ipsum tempus. Vnde philosophus ibidem cum prius vocasset ipsum nunc numerum mobilis, super hoc enim stabat argumentum suum, subiungit nunc non comparari ad mobile sicut numerum, sed sicut vnitatem numeri, quam constat non esse numerum, sed eius replicatio, quae est sibi quasi alterum & alterum esse, est numerus. Ipsa autem replicatio vnitatis non est ipsa vnitas, sed accidens eius, licet & ipsa sit accidens Instans igitur, quod est quasi vnitas ipsius primi mobilis secundum philosophum non est instans aeui, quia instans aeui est aliud ab instantibus continuantibus tempus. Ab ipso tamen illa deriuant & oriuntur, sed ipsum est idem in essentia sua, in qua nulla cadit additio, sicut in essentia mobilis, quod alteratur secundum vbi, & hoc est instans, quod nos vocamus aeuum, quod est principium temporis.

Vnde Boetius in lib. de consolatione dicit. Qui tempus ab aeuo ire iubes, quia ab ipso instanti procedit tempus, sicut motus a mobili, non tanquam ab aliquo sui generis, sed exemplariter, sicut dicimus inferiora procedere a superioribus ideo inter ista duo nunc subtiliter discernendum est, quia nunc primum est mensura taumnen 2. est etiam accidens, & ad genus tenporis pertinens, & ideo dicitur mensurare tempus. Vnde philosophus 4. physi. per comparationem mobilis ad motum docet quomodo hoc instans est mensura temporis, quia videlicet vnum quodquoe mensuratur per id, quod est notius sui generis. Instans autem notius est inter ea, quae pertinent ad tempus, sicut & ipsum mobile notius est motu, & per mobile cognoscitur motus, ipse. Vb considerandum est, quod duobus modis potest aliquid esse mensuraalterius. Vno modo quando ipsa mensura semel vel pluries accepta aequiparatur ipsi mensurato, sicut ternarius mensurat nouenarium, quia ter tria faciunt nouem. Alio modo quando vnum est ratio cognoscendi aliud, vnde cognitio de illo non habetur nisi secundum quod aliud ducit in intellectum, & in cognitionem illius, & ideo non erit absolute mensura alterius, sed mediante scientia. Et ideo philosophus dicit in 10. metaphy. quod scientia est mensura scibilis, hoc autem erit per modum illius, per quod intellectus ducitur in cognitionem talis rei. Et isto modo mobile potest dici mensura ipsius motus, quia per eius noticiam peruenitur in notitiam ipsius motus, vt ibidem docet, quia mobile est permanens, motus vero transiens, ideo mobile est notius ipso moueri, similiter tale instans est notius tempore simpliciter, quia est permanens, & idem re, tempus vero transiens, licet quandoque tempus sit nobis notius, quia est aliquo modo subiectum sensibus, quia est sensibile commune, cum sit numerus motus. Cum autem dicitur, quod nihil est praesens de ipso tempore, nisi ipsum nunc, tunc non significatur aliquod instans, quod sit contiuans partes temporis adinuicem, quod cutempure labitur, nec permanet, vt iterum signari possit, sicut potest punctus in linea vnus & idem existens bis sumi inquantum vbique est principium & finis diuersarum partium lineae. Nihilominus idem nunc est principium vnius, & finis alterus partis in tempore, sicut punctus in linea, sed hoc dicitur de nunc, quod sequitur illud, quod fertur. Illud enim manet idem in essentia in toto tempore sicut punctus in linea, variatum tamen per rationem. Et in ista eius diuersitate inueniuntur multa instantia semper labentia cum tempore. Constat autem nullum talium labentium esse causam temporis, cum nullum eorum maneat cum toto tempore, sed transeat cum qualibet parte temporis. Istae enim sunt diuersae rationes, ipsius instantis, quod est idem in toto tempore, & ideo vocantur instantia. Quia autem instans per manens patitur aliquam alterationem sibi adiungi, quia dictum est ipsum nunc habere diuersum & diuersum esse, hoc accidit, quia vnum & idem natum est habere diuersas mensuras. Sicut patet de corpore caelesti, quod secundum suum esse, quod intransmutabi e est, mensuratur aeuo, quod est instans permanens. Sed quia idem corpus habet transmutationem adiunctam, mouetur enim secundum locum, tempus autem est mensura motus, vt, dictum est, ideo hoc instans licet sit immutabile, est tamen mutationi adiunctum ratione sui subiecti, quod mouetur secundum locum, vt dictum est, & sic accidentaliter habet alterationem adiunctam. Similiter in substantijs separatis reperitur quidam motus affectionum & intellectionum, non autem in suis esse, vnde vbicunque reperitur natura istius nunc, semper est reperire aliquem motum adiunctum.

Ex quo manifestum est, quod aeuum non est vt in subiecto in primo mobili, sed est mensura eius tantum, vt in subiecto autem est in primo aeuiterno. Sicut enim tempus respectu primi mobilis est accidens & mensura, respectu autem aliorum inferiorum motuum est mensura tantum, ita aeuum respectu primi in genere eorum, quae aeuo mensurantur, est accidens & mensura, respectu autem aliorum est mensura tantum, & quia primum in quolibet genere est vnum, in vno autem subiecto non est possibile esse plura accidentia eiusdem naturae, ab illius vnitate erit tantum vnum aeuum omnium, quae aeuo mensurantur. Sicut tempus est vnum omnium, quia motus primi mobilis est vnus. Haec ille in dicto tract. qui tamen apparet mihi viciatus in exemplari, vnde sumpsi haec.

Ex quibus verbis apparet fuisse de mente eius, quod aliud est nunc aeui, quo mensuratur mobile quantum ad eius esse substantiale, quod quidem nunc est permanens inuariabile secundum esse & essentiam. Et istud est in primo mobili, vt in mensura, non autem vt in subiecto, & non est tempus, nec per aliquid temporis, sed eius causa. Et aliud est nunc quod est vnitas mobilis non secundum suum esse, sed secundum quod est idem in toto motu. Istud enim est idem in toto tempore secundum essentiam, sed variatum secundum esse, & non est aliquid temporis per modum partis, nec termini, nec continuantis, sed est causa temporis illo modo quo geometrae imaginantur, punctum fluxu suo intelligicausare lineam. Et aliud est nunc, quod est continuatiuum vel terminatiuum temporis, quia istud non est idem in toto tempore, nec mensurat mobile, nec motum, sed mutata esse. Praedictis ponit similia in scripto super 4. physico. Ex praedictis potest formari talis ratio pro conclusione. Secundum diuersitatem mensurabisium, vt mensurabilia sunt, oportet esse diuersitatem mensurarum, potissime loquendo de mensuris suis mensurabilibus adaequatis. Sed esse permanens, & esse rei sub motu, & mutatum esse, sunt tres actus mensurabues diuersimode, & non ad idem genus mensurabilis reducibiles. Quia esse permanens est inuariabile, secundum se, vt est actus essentiae, cuiusmodi est esse substantiale primi mobilis, quod vt est quaedam substantia ingenerabilis & incorruptibilis est alterius rationis in esse mensurabili, quam esse eiusdem sub vno motu continuo, & vt sub motu. Et similiter praedicta duo esse sunt alterius rationis in esse mensurabili, quam sit mutatum esse fluans & labens, & nullo modo stans, nec bis actu signabile. Igitur alia mensura propria & adaequata mensurabitur primum quam secundum, & primum & secundum quam tertium. Mensura autem primi esse est nunc aeui. Secundi vero nunc subiectiue existens in primo mobili, idem in toto tempore: tertij vero nunc fluens, & nullo modo stans.

Tertia conclusio est. Praeter tempus continuum, quod est passio primi motus, est aliud tempus discretum & nullo modo continuum. Istam ponit Sanctus Thomas 2. quolibet articu. 5. post me. Discretorum (inquit) & continuorum non potest esse vna communis mensura, cum sint diuersorum generum inquantum mensurabilia sunt. Et ideo necesse est, quod si sint aliqui motus non continui, quod tempus eorum sit aliud a tempore, quo mensurantur motus continui. Manifestum est autem, quod motus spiritualium creaturarum, de quibus loquitur Augustinus, dicens spiritualem creaturam moueri per tempus, & non per locum, non sunt motus continui, sed vicissitudines quaedam discretae. Dicit enim, quod per tempus mouetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo, quod nesciebst, ve. notando quod volebat. Vnde manifestum est, quod cum tempus non habeat continuum nisi ex motu, quod tale tempus non est continuum, & quod est aliud a tempore rerum corporalium. Haec ille.

Item nono quolibet, arti. 9. sic ait. (In omni motu oportet intelligere successionem & tempus per aliquem modum, eo quod termini cuiuslibet motus sunt oppositi inuicem, & contingentes, vt patet primo physi. Vnde oportet quod omne mobileintelligatur prius esse in vno termino motus, & posterius in altero, & sic sequitur successio. Sed transire de vno termino motus in actum in motibus corporalibus contingit dupliciter. Vno modo sicut de instanti in instans. Hoc autem esse non potest, nisi quando sunt tales termini motus, inter quos est accipere aliquo modo medium, sicut inter duo instantia est tempus medium, sicut patet in loci mutatione, alteratione, & augmento, & diminutione. Et hi motus dicuntur continui propter continuitate eius super quod transit motus, cuius est continue plus & minus accipere.

Alio modo transit de vno termino motus in alium, sicut de tempore in instanti. Et hoc accidit in motibus, quorum termini sunt priuatio & forma, & inter quae constat medium non esse. Vnde non potest sic transiri de vno extremo in alterum, vt quandoque in neutro extremorum sit, sicut transitur de instanti in instans, ita quod in neutro instantium est, sed in tempore medio. Et huiusmodi motus sunt generatio, corruptio, & illumatio, & huiusmodi in quibus oportet dicere, quod vnus terminus erat in toto tempore praecedente, & alius in instanti, ad quod terminatur motus. Huiusmodi enim mutationes sunt termini motus cuiusdam, sicut illuminatio diei est terminus motus localis solis Vnde in toto tempore praecedente, quo sol mouebatur ad punctum directae oppositionis, erant tenebrae, & in ipso instanti, quo sol peruenit ad punctum praedictum est lumen, & similiter est de generatione & corruptione, quae sunt termini alterationis. Et quia inter tempus & instans non cadit tempus medium, nec est aliquod instans medium accipere immediate praecedens vltimum instans temporis, inde est, quod in huiusmodi mutationibus absque omni medio transitur de vno extremo in aliud, nec est vltimum instans accipere, in quo fuerit in termino a quo, sed vltimum tempus, quod terminatur ad instans in quo est in termino ad quem, & ideo huiusmodi mutationes instantaneae dicuntur. Hoc autem dici non potest de motu angelico, quia nullum ordinem habet ad motum continuum, vt possit dici motus eius.

Vnde oportet, quod intelligatur transire de termino motus in terminum motus, sicut transitur de instanti ad instans, eo quod tempus non potest intelligi sine motu. Vnde cum esse angeli in termino a quo a nullo motu dependeat, non potest dici quod ibi sit in tempore, sed in quodam nunc, & similiter in termino ad quem in alio nunc. Sed huiusmodi termini non sunt nunc huius temporis, quod est numerus motus caeli, vt eius numerus transmutetur vel mensuretur, nec oportet ea continuare per medium tempus. Continuitas enim temporis sequitur continuitatem motus, & continuitas motus sequitur continuitatem magnitudinis, super quam transit motus, vt dicitur 6. physico. Sed in operationibus angeli qualitercunque dicatur moueri per diuersa loca non est inuenire continuitatem, sed consequenter se habent adinuicem. Vnde & nunc quae mensurant motum angeli sunt consequenter se habentia, & non est inter ea aliquid continuans. Et ista pluralitas nunc consequenter se habentium est quoddam tempus, in quo dicimus angelum moueri. Et hoc consonat dictis philosophi. in 6. dicentis, quod eiusdem rationis est indiuisibile moueri, & tempus componiex ipsis nunc. Haec ille.

Eandem sententiam ponit prima parte q. 53. art. 3. quo ad aliqua, licet in alijs variet Ibidem enim sic ait. (Vbi sunt multa nunc sibi succedentia, ibi de necessitate est tempus, cum tempus nihil aliud sit nisi numeratio prioris & posterioris in motu. Vnde relinquitur, quod motus angeli sit in tempore, continuo quidem si sit motus eius continuus, in non continuo autem, si sit non continuus, vtroque enim modo conuenit esse motum angeli. Continuitas autem temporis est ex continuitate motus, vt dicitur 4. physico. Sed istud tempus siue sit continuum, siue sit discretum, non est idem cum tempore, quod mensurat motum caeli, & quo mensurantur omnia corporalia, quae habent vnitatem ex motu caeli. Motus enim angeli non dependet ex motu caeli. Haec ille.

Ibidem etiam ad primum sic ait. (Si tempus motus angeli non sit continuum, sed quaedam successio ipsorum nunc, non habebit proportionem ad tempus, quod mensuratmotum corporalium, quod est continuum, cum non sit eiusdem rationis Si vero sit continuum, est quidem proportionabile, non secundum proportionem mouentis & mobilis, sed secundum proportionem magnitudinum, in quibus est motus.) Haec ille.

Attende quod in prima parte dicit, quod angelus potest moueri motu continuo, & motu non continuo, cuius contrarium videtur dicere in quolibet allegato. Sed dic, quod operatio vel motus angeli est duplex, vnus interior, & alius exterior. Et quidem in motu interiori angeli secundum actus immanentes intellectus & voluntatis nulla est continuitas, sed in motuexteriori locali ipsius angeli potest esse continuitas, & sic non est ibi contradictio. Si autem sit contradictio, teneatur illud, quod dicit in prima parte, quia ibi magis materiam digesserat.

Item in prima parte q. allegata sc3. 53. art. 3 videtur esse contradictio. Quia in corpore articuli dicit tempus continuum, quo mensuratur motus continuus angeli esse aliud a tempore motus caeli. Et tamen post in solutione primi dicit talia duo tempora habere adinuicem proportionem, sed non est ibi contradictio, quia aliud est aliqua esse idem, & aliud est illa esse proportionabilia. Ex praedictis igitur patet, quod praeter tempus, quod est passio motus caeli, est aliud tempus continuum, & aliud discretum. Hoc etiam ponit primo senten. distin. 37. q6. 4. articu. 3. De hoc tempore discreto latius loquitur in tractatu de instantibus, vbi sic ait. In substantijs separatis, quae non intelligurtur cum aliquo continuo vel finitate non est tempus, in cuius distinctione cadit motus, qui est subiectum temporis, a quo habet tempus, quod sit continuum. In diffinitione enim temporis ponitur numerus tanquam eius formale, & genus, sed motus ponitur oblique, sicut eius subiectum, & loco differentiae. Semper enim cum accidentia in abstracto diffiniuntur, ponitur subiectum loco differentiae, sicut simitas est curuitas nasi. 2. namque loco debet poni differentia in diffinitione, inde est quod tempus non est absolute numerus sicut duo vel tria, sed est numerus applicatus rebus sicut duae vlnae panni, & huiusmodi. In substantijs autem separatis no est subiectum temporis sic dicti. Vnde mensura actionis in eis non habebit continuitatem a materia, nec ab aliquo exteriori, sed quia non potest ab eis nisi vnum simul appraehendi, oportet quod in plurium apprehensione cadat successio prioris & posterioris. Sed totum hoc est discretum, & non continuum, & tempus erit in eorum actionibus secundum similitudinem eius, quod formale est in eo, non autem secundum suum materiale, a quo habet esse continuum. Et ideo tempus quo mensuratur ipsa successio in actionibus angelorum est ex indiuisibilibus, sicut numerus componitur ex vnitatibus, quae sunt indiuisibilia quaedam. Illa autem indiuisibilia non pertinent ad genus quantitatis, sicut vnitates istae pertinent, & hoc de facili depraehenditur, si natura temporis nostri consideretur.

Sciendum est igitur, quod cum ratio mensurae primo reperiatur in quantitate discreta, & per eius naturam in quantitate continua, nihil poterit habere rationem mensurae in quantitate continua, nisi ex adiunctione quantitatis discretae. Et ideo tempus, quod est mensura motus, a quo habet continuitatem tanquam a suo subiecto, formaliter est numerus, & per hoc est mensura quanquam habeat esse per motum, sicut accidens a suo subiecto. Si igitur tempus nostrum consideretur formaliter, est quantitas discreta, sed ratione sui subiecti est quantitas continua, vnde non est numerus absolutus, sed applicatus rebus, Quantitas autem discreta a quantitate continua originem habet, vt dicitur 3. physi. propter diuisionem enim continui est additio in numero. Non enim forent duae vnitates facientes numerum aliquarum duarum rerum, nisi illae res essent diuisae abinuicem, in se tamen retinentes vnitate. Diuisio autem rerum singularium eiusdem speciei est per materiam. Species autem vna est, in angelis autem materia non est, & ideo substantiae separatae a philosophis vocantur.

Ex quo patet quod mensura actionum angeli cum sit in eis vt in subie do, non pertinet ad quantitatem discretam. Diuisio enim & numerositas, quae est in eis, est solummodo formalis, & nullo modo materialis, cum in eis tot sunt species, quot indiuidua. Et ideo multitudo quae est in eis, est de transcendentibus, certum est enim, quod vnum & multa diuidunt ens commune. Et manisestnm est, quod illud vnum & multa non sunt in aliquo genere determinato, vt puta in quantitate, cum talis vnitas & multitudo possint reperiri vbi non est quantitas, vt in angelis tempus. Igitur quod mensurat eorum actiones continuum non est, nec numerus, qui est quantitas discreta, cum iterum a continua oriatur, sed est numerus qui est multitudo, quae est de transcendentibus, & ex talibus indiuisibilibus componi habet. Et ideo non est necesse inter duas actiones suas, quae perficiuntur in diuersis indiuisibilibus illius temporis, cadere aliquod medium. Possunt enim duae actionis immediate sibi succedere, sicut & duae vnitates. Solum enim inter duo indiuisibilia temporis nostri, quod ex talibus componi non potest, cum sit continuum, cadit medium. Sed si ex eis constitueretur, nihil caderet medium, quia partes immediatae semper se haberent. Et ideo instantia in tempore nostro non sunt partes, cum sibi immediate succedere non possint. Ex dictis manifestum est non esse aliquem transitum, cum angelus morose, aliquid vnum intelligit, sicut est quando intelligit duo successiue. Apud nos autem successio quaedam est, quando intelligimus vnum continuatiuae, sicut quando intelligimus plura successiue. Et huius ratio dicta est. Quia tempus quod est mensura actionum nostrarum non est in eis vt in subiecto, sed est mensura earum tantum, in motu vero primo est vt in subiecto, & ab illo habet transitum per naturam, quae subiectum eius est, cum essentia motus sit in quodam transitu. Et ideo quando intelligimus aliud indiuisibile, vt puta. 2. illud totum simul intelligimus, cum non habeat quod prius, & quod post, intelligatur. Est enim indiuisibile si morose intelligatur, & quiescat anima illud intelligendo, & ad aliud non transeundo. Mensura actionis nostrae non habebit transitum ab ea, cum ipsa sit tota simul. Natura enim mensurae extrinsecae est nihil accipere a mensurato. Tempus autem mensura extrinseca est omnium, praeterquam illud tantum, in quo est, sicut in subiecto, & illud est motus primus. Est igitur transitus, quando nos aliquod indiuisibile intelligimus, non a parte actionis nostrae causatus in tempore, cum in eo nihil causetur, nisi a subiecto proprio, sed a parte ipsius temporis applicati actionibus nostris tanquam mensurans mensurato, & non sicut accidens subiecto. Cum autem angelus aliquod vnum morose intelligit, nullus transitus est, sed est vna particula indiuisibilis ipsius temporis, quo mensuratur actio eius, quantacunque mora fuerit in illud intelligendo. Non est enim accipere aliquod vnum habens continuum vniformem transitum, cuius tempus illud sit mensura & accidens, vt apud nos. Et ideo particulae illius temporis non habent transitum, nec a parte intelligibilium sibi succedentium, cum vnum aliquid indiuisibile intelligitur, nec a parte alicuius subiecti, cuius essentia sit in continuo motu, vel transitu. Hoc autem imaginationem transcendit, quia imaginatio nostra non transcendit tempus nec continuum. Vna igitur particula illius temporis indiuisibilis manere potest cum multo tenipore nostro, cuius tamen partes illi particulae commanere non possunt, nec propter hoc erit in illa particula successio vel continuatio aliqua cum tempus illud non sit accidens alicuius in successione continuante existentis, vt dictum est Manifestum est igitur, quod vniuersaliter omne tempus in quadam numerosa successione essentialiter consistit. Accidit autem ei, quod successio sit continua vel discreta ratione eorum, quibus applicatur. Discretio enim illa, quae est temporis in angelis, non est eius vt numerus quo numeratur. Hoc enim absolutum est a tempore, sed habet eam ab actionibus ipsius, quae sibi succedunt sine medio. Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio pro conclusione sic. Motus vel operationes nullam habentes continuitatem per se, nec per accidens, nec consequentes continuum, nec ab aliquo motu continuo dependentes, non sunt mensurabiles tempore continuo, nec instanti temporis continui. Et quia habent aliquam mensuram successiuam, mensurantur tempore non continuo, seu discreto, sed operationes immanentes angelorum sunt huiusmodi, igitur &c. Maior & minor patent ex praedictis. Quarta conclusio est. Nullum tempus habet esse completum extra animam vel intellectum.

Istam ponit Sanctus Thomas 4. physic. Positis (inquit) rebus numeratis, necesse est poni numerum. Vnde sicut res numeratae dependent a numerante, ita & numerus earum. Esse autem rerum numerata. rum non dependet ab intellectu, nisi sit aliquis intellecus, qui sit causa rerum, sicut est intellectus diuinus, non autem dependet ab intellectu animae. Vnde nec numerus rerum dependet ab intellectu animae, sed solum ipsa numeratio, quae est actus animae ab intellectu dependet. Sicut ergo possunt esse sensibilia non existente sensu, & intelligibilia non existente intellectu, ita possunt esse numerabilia & numerus non existente numerante. Sed forte vera est conditionalis, quam ponit Arist scilicet quod si impossibile est esse aliquem numerantem, impossibile est esse aliud numerabile. Sicut haec est vera, si impossibile est esse aliquam sensibilitatem, impossibile est esse aliquod sensibile. Si enim est sensibile, potest sentiri, & si potest sentiri, potest esse aliquod sentiens licet non sequatur, quod si est sensibile, sit sentiens. Et similiter si est aliquid numerabile, sequitur quod potest esse aliquid numerans. Vnde si impossibile esset esse aliquod numerans, impossibile esset esse aliquod numerabile. Non tamen sequitur, quod si non est numerans, quod non sit numerabile, vt obiectio philosophi procedebat. Si ergo motus haberet esse fixum in rebus, sicut lapis vel equus, absolute dici posset, quod sicut anima non existente est numerus lapidum, ita anima non existente est numerus motus, qui est tempus, sed motus non habet esse fixum in rebus. Na non inuenitur aliquid actu in rebus de motu, nisi quid indiuisibile motus, quod est motus diuisio, sed totalitas motus accipitur per animae considerationem comparantis priorem dispositionem mobilis ad posteriorem. Sic igitur tempus non habet esse extra animam, nisi secundum suum indiuisibile, ipsa autem totalitas temporis accipitur per operationem animae numerantis prius & posterius in motu. Et ideo signanter dicit philosophus, quod tempus non existente anima est vtcunque idest imperfecte. Sicut si dicatur, quod motum conuenit esse sine anima imperfecte, & per hoc soluuntur rationes factae ad ostendendum, quod tempus non fit, quia componitur ex partibus non existentibus. Patet enim ex praedictis, quod non habet esse perfectum extra animam sicut nec motus. Haec ille.

Consimile dicit primo sen. dist. 19. quaest. 5. arti. primo vbi sic dicitur. Eorum quae significantur nonibus, triplex inuenitur diuersitas. Quaedam enim sunt, quae secundum totum suum esse completum sunt extra animam, & huomodi sunt entia completa, sicut homo & lapis. Quaedam autem sunt, quae nullum esse habent extra animam, sicut somnia, imaginatio, & chimera. Quaedam autem sunt, quae habent fundamentum in re extra animam, sed complementum rationis eorum, quantum ad id quod est formale, est per operationem animae, vt patet in vniuersali. Humanitas enim est aliquid in re, non tamen habet ibi rationem vniuersalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis, sed secundum quod accipitur ab intellectu, adiungitur ei per operationem intellectus intentio, secundum quam dicitur species. Et similiter est de tempore, quod habet fundamentum in motu secundum prius & posterius ipsius motus, sed quantum ad id, quod est formale in tempore scilicet numeratio, completur per opus intellectus numerantis. Ex quibus patet, quod tempus non est aliud quam numerus motus continui vel discreti. Et quod sicut motus quantum ad omnia quae sunt de ratione eius, non est actu extra animam, ita nec tempus, cum tam motus quam tempus, quo ad omnia quae includunt in suis rationibus sunt actu per opus animae vel alicuius intellectus simul intelligentis ea, quae extra intellectum non sunt simul actu. Vnde ex praedictis potest formari talis ratio pro conclusione. Nullum ens cui repugnat ex sua ratione habere partes suas simul, quanuis contingat eas simul intelligi, habet completum esse actu sine intellectione, vel alia cognitione, quo ad suam totalitatem, sed tempus & motus sunt huiusmodi, igitur nec tempus, nec motus habet completum esse, vel completam totalitatem actu extra naturam suam, praeter opus intellectus, aut alterius virtutis cognitiuae. Quinta conclusio est. Esse ipsius angeli & eius substantia secundum se mensurantur aeuo, & non tempore, aliqua vero operatio angeli mensuratur tempore continuo, & aliqua tempore discreto, & aliqua aeternitate quodammodo participata. Ista conclusio habet quatuor partes. Prima est, quod angelus quantum ad suum esse & suam substantiam non tenpore sed aeuo mensuratur.

Istam ponit. Sanctus Thomas 20. quolibet arti. 4. vbi sic ait. De re aliqua possumus loqui dupliciter. Vno modo secundum quod est in rerum natura. Alio modo secundum quod est in consideratione nostra. Primo modo accipitur substantia rei cum omnibus suis dispositionibus & operationibus, quia sine his substantia non inuenitur in rerum natura. Sed secundo modo potest accipi substantia absque suis dispositionibus, quia consideratio substantiae non dependet ex consideratione suarum dispositionum. Attribuendo igitur mensuram durationis rei secundum primum modum, soli Deo competit duratio, quae sit tota simul. Non autem aicui creato, eo quod solus Deus est immutabilis secundum essentiam, & quantum ad omnia, quae circa essentiam considerari possunt. Quaelibet autem creatura est variabilis secundum substantiam, vel operationem, aut aliquam difostionem, & secundum hoc Augustinus 21. q. ad Orosium ponit omnes creaturas esse in tempore, & etiam angelos. Sed attribuendo mensuram durationis angelo 2. modo scilicet prout consideretur substantia eius absolute, sic ponitur eius mensura aeuum, & non tempus, de quo quidem aeuo est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod in aeuo est successio, sed non sicut in tempore. In tempore nanque est prius & posterius cum innouatione, in aeuo autem sine innouatione, sed hoc non est intelligibile. Impossibile est enim alicuius durationis esse duas partes simul, quarum vna aliam non includat, sicut mensis includit diem. Vnde sicut est aliquod in die, ita & in mense, sed duo dies simul esse non possunt. Quam docunque enim in aliqua duratione ponuntur duae partes quarum vna est prior, alia posterior, oportet quod vna transeunte, alia de nouo adueniat. Et sic oportet, quod in omni duratione, in qua est prius & posterius, sit innouatio. Mensura autem durationis innouationem habere non potest, nisi illud quod per durationem mensuratur innouationem recipere possit. Esse autem angeli est absque innouatione, quia ex quo esse caepit immutabiliter perseuerauit, cum nec in eo sit motus, nec alicui motui sit subiectum, sicut esse rerum corruptibilium est subiectum caelesti motui. Sic ergo si attribuatur mensura angelo quantum ad suam substantiam tantum, illa non habet prius & posterius, sic enim esse eorum mensuratur aeuo. Haec ille.

Item prima parte q. 10. ar. 5. sic dicit. Cum aeternitas sit mensura esse permanentis, secundum quod aliquid recedit a permanentia essendi, secundum hoc recedit ab aeternitate. Quidam autem sic recedunt a permanentia essendi, quod esse eorum est subiectum transmutationi, vel in transmutatione consistit. Et huotmsodi mensurantur tempore, sicut omnis motus, & etiam esse omnium corruptibilium. Quidam vero minus recedunt a permanentia essendi, quia eorum esse nec in transmutatione consistit, nec est subiectum transmutationis, tamen habet transmutationem adiunctam in actu vel in potentia, sicut patet in corporibus caelestibus, quorum esse substantiale est intransmutabile, habent tamen transmutabilitatem secundum locum. Et similiter patet de angelis, quod habent esse in trasmuta bile quantum ad naturam eorum pertinet, cum transmutabilitate tamen secundum electionem quantum ad eorum naturam pertinet, & cum transmutabilitate intelligentiarum & affectuum & locorum suo modo, & ideo huiusmodi mensuratur aeuo, quod est medium inter aeternitatem & tempus. esse autem quod mensuratur aeternitate, nec est mutabile, nec mutabilitati adiunctum. Sic ergo tempus habtm prius & posterius, aeuum vero non habet prius & posterius, sed ei coniungi possunt. Aeternitas autem non habet prius & posterius, nec ea compatitur sibi. Haec ille.

Sic igitur patet prima pars conclusionis scilicet quod esse angeli mensuratur aeuo. Proqua potest sic argui. Illud quod intrinsece non habet prius & posterius, tamen illa compati potest, mensuratur aeuo, sed esse substantiale angeli est huotmodi igitur &c. Maior & minor habentur ex praedictis 2. pars conclusionis scilicet quod aliqua operatio angeli mensuretur tempore continuo, superius probata est de motu eius, quo mouetur continue in loco successiue. Vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 53 art. primo sic dicit. Quia angelus est in loco secundum contactum virtutis, necesse est quod motus angeli in loco nihil aliud sit, quam diuersi contactus diuersorum locorum successiue, & non simul, quia angelus non potest simul esse in pluribus locis, vt dictum est superius. Huiusmodi autem contactus non necessarium est esse continuos. Potest tamen in huotmiodi contactibus quaedam continuitas inueniri, quia nihil prohibet angelo assignare locum diuisibilem per tactum suae virtutis, sicut corporibus assignatur locus diuisibilis per contactum magnitudinis suae. Vnde sicut corpus successiue, & non simul dimittit locum, in quo prius erat, & ex hoc causatur continuitas in motu locali eius, ita angelus potest successiue dimittere locum diuisibilem, in quo prius erat, & sic motus erit continuus. Potest etiam totum locum simul dimittere, & toti alteri loco se simulapplicare, & sic eius motus erit non continuus. Haec ille.

Et in sequenti articulo, vt in praecedenti conclusione allegatum est, ostendit quomodo motus angeli si sit continuus mensuratur tempore continuo, si autem sit discretus mensuratur tempore discreto. Ex quo patet tam 2. quam tertiam partem conclusionis esse de mente sua, vndae pro ista secunda parte arguitur sic. Omnis operatio continua & omnis motus continuus mensurantur tempore continuo, & duratione continua, sed aliqua operatio angeli est continua, & aliquis eius motus est continuus, igitur &c. Tertia & 4. pars conclusionis ponuntur ab eodem in 10. quolibet ar. 4. vbi post verba superius in probatione primae partis allegata, subdit. Si attribuatur mensura angelo quam tum ad substantiam tantum, illa non habet prius & posterius, sic enim esse eorum mensuratur aeuo. Et similiter si attribuitur ei mensura durationis quantum ad operationem essentialem beatitudinis, & sic enim sunt in participationeae ternitatis. Si vero attribuitur ei mensura durationis ratione aliquarum operationum vel affectionum, sic eorum mensura habet prius & posterius. Ita enim mensuratur tempore secundum quod dicit Augusti.s 8. super genad literam dicens, quod deus mouet creaturam spiritualem pro temporibus. Haec ille.

Illa etiam quarta pars conclusionis ponitur ab eodem prima parte q. 10. art. 3. vbi sic ait. Aeternitas vere & proprie in solo Deo est, quia aeternitas immutabilitatem consequitur. Solus autem Deus est omnino immutabilis, secundum tamen quod aliquam ab ipso immutabilitatem participant, secundum hoc aliqua aeternitate participant. Quaedam vero quantum ad hoc immutabilitatem sortiuntur a Deo, quod nunquam esse desinant, & secundum hoc dicitur ecclesias. primo, quod terra in aeternum stat, & sic aeternitas angelis attribui potest, secundum illud psalmistae. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Quaedam autem aeterna dicuntur in scripturis propter diuturnitatem durationis, licet sint corruptibilia, sicut in psalmis dicuntur montes aeterni. Et deuter. 33. Deponis collium aeternorum. Quidam autem amplius participant de ratione aeternitatis inquantum habent intransmutabilitatem, vel secundum ee, vel vlterius secundum operationem, sicut angeli, & beativerbo fruuntur, quia quantum ad illam visionem verbi nosunt in sanctis volubiles cogitationes, vt dicit Auguus 14. de trinitate.

Vnde & videntes Deum dicuntur habere vitam aeternam secundum illud lo. 17. Haec autem vita aeterna &c. Haec ille. Ex quo patet, quomodo operatio angelica, in qua eius beatitudo consistit, participat quodammodo mensuram aeternitatis. Totam istam conclusionem quasi ponit in tractatu de instantibus, vbi postquam conclusit aeuum esse quoddam nunc stans, subdit. Considerandum autem est, quod nulla actio substantiae separatae mensuratur isto nunc, cum nulla actio sua sit substantia. Solius enim Dei actio est sua substantia, & ideo substantia & actio eius est aeterna. Cumautem angelus agit aliquid extra, sicut quando agit circa ista corpora inferiora illa transmutando, sicut factum est in angelo Thobiae, tunc actio sua mensuratur tempore nostro.

Si autem actio sua non fuerit ad extra, cuiusmodi est intelligere, tunc si intelligit in verbo, actio sua mensuratur aeternitate participatiue. Sic enim actio sua naturam suam transcendit, quia per naturam nunquam videret aliquid in verbo. Si vero intelligatur per speciales aliquas, tunc actio sua cum sit successiua, mensurabitur tempore, quod non est idem tempori nostro, nec etiam cum eo, quod formabile est in eo, vt supra ostensum est. Et huius temporis vna particula cum multo tempore nostro esse potest, nullo medio in ipso intercedente, quamuis in tempore nostro multa media cadant propter eius continuitatem. Cum vero succedunt sibi intellectiones est ibi tempus perfectum ex multis particulis indiuisibilibus in seipsis. Et hae particulae non sunt instantia, quia nulla istarum est eadem in toto tali tempore. sicut est instans temporis in tempore, nec etiam aliqua illarum est continuat. o ipsius temporis, sed quaelibet illarum est pars, sicut vnitas est in numero. Ex his igitur manifestum est, quod tempus nostrum non causatur ab ille tempore, sed ab aeuo, quod est idem in toto tempore. Acuoautem nulla actio mensuratur, sicut dictum est, sed esse aeuiternorum, & ipsa aeuiterna. Aeuum autem non se habet ad tempus, sicut aliquid eiusdem speciei, sed tanquam causam analoga, per prius enim reperitur ratio mensurae in aeuo quam in tempore.

Vnde a parte aeui, quod toti tempori nostro coexistit, & cuilibet eius instanti & parti, inferri potest primum angelum toti tempori nostro coexistere, sed non quod mensuretur eo. Tempus enim concomitanter se habet ad Angelum ratione scilicet aeui, cui tempus nostrum est adiunctum. Vnde si aliquo modo diceretur angelus commetiri tempori: quia est mensura motus, necessario hoc foret per concomitantiam. Et hoc conuenienter dici posset, si tempus non habet finem, sicut opinio Aristeles tenet. Tunc enim tempus indeficienter sequeretur aeuum, sed quia tempus non semper durabit, cessabit enim motus primus, non est concomitantia temporis & aeui, nisi vt nunc. Tempus vero, quod mensurat actiones angelorum concomitatur simpliciter aeuum. Semper enim angeli intelligunt per proprias rerum species, quas apud se habent, quia hoc tempus absolute concomitatur aeuum. Tempori autem nostro in nullo proportionatur, nisi forte per accidens. Potest enim vna particula illius temporis, licet sit indiuisibilis, toti tempori nostro commanere, & vltra adhuc secundum moram. quam traheret angelus super idem intelligibile. Ideo per naturam illius temporis non potest inferri, quod intelligere Angeli mensuretur tempore nostro, nec etiam quod tempus nostrum commensuretur vnicae eius intellectioni, vt ostensum est, nisi ex suppositione, vt si ponatur vnam particulam illius temporis, in qua intelligit vnum intelligibile, esse coexistentem alicui particulae temporis apud nos. Tunc enim ex hypothesi sequitur tempus nostrum commetiri ipsi intelligere angeli, non tanquam propria eius mensura, sed tanquam quoddam propriam eius mensuram concomitans. Et adhuc magis rei motae tempus quam aeuum: quia tempus nostrum non comparatur illi tempori, siue illi intelligere, nisi per aeuum, a quo vtrunque tempus fluit. Haec ille.

Ex quibus patet tota conclusio pro qualibet suarum quatuor partium. Verum in vltimo allegatis videtur quaedam contradictio ad illa, quae superius probando ter tiam conclusionem, allegata sunt de prima parte. Nam in prima parte dicit beatus Thomas quod tempus continuum mensurans motum localem continuum angeli, non est idem cum tempore nostro, in libello vero de instantibus dicit, quod est idem. Sed videtur, quod potius tenendum est, quod dicit in summa: quia illa est quasi finalis determinatio, & retractatio prius dictorum: Potissime quia motus angeli in nullo dependet a motu coeli, & sic videtur quod tempus sui motus non est idem cum tempore, quod est passio motus coeli.

Item alia contradictio ibidem apparet: quia scilicet in prima parte dicit, quod tempus discretum mensurans intellectiones angeli componitur ex instantibus, in praedicto autem tractatu dicit oppositum, sed non est proprie contradictio. Quia cum dicit in praedicto tractatu, quod illae particulae indiuiubiles temporis discreti non sunt instantia, intelligit quod non sunt talia instantia, qualia sunt instantia temporis nostri scilicet fuentia, & raptim transeuntia, terminantia, vel inchoantia, vel cotinuantia aliquod continuum.

Sexta conclusio. Sicut omnium temporalium corporalium est idem tempus numero, ita omnium aeuiternorum est idem aeuum numero, & illud est subiectiue in primo angelo. Primam partem huius conclusionis ponit beatus Thomas prima parte q. 10. artic. 6. vbi sic ait. Ratio vnitatis temporis est vnitas primi motus, secundum quam cum sit simplicissimus, omnes alij mensurantur, vt dicitur 10. Metaphysic. Sic igitur tempus ad illum motum comparatur non solum vt mensura ad mensurandum, sed etiam vt accidens ad subiectum, & sic ab eorecipit vnitatem, ad alios autem motus comparatur solum vt mensura ad mensuratum. Vnde secundum eorum multitudinem non multiplicatur, quia vna mensura separata possunt multa separari. Hoc igitur habito sciendum, quod de spiritualibus creaturis duplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt, quod omnes processerunt a Deo in quadam aequalitate, vt dicit Origenes, vel etiam multae earum, vt quidam posuerunt. Alij vero dixerunt, quod omnes substantiae spirituales processerunt a Deo in quodam ordine & gradu. Et hoc videtur sentire Dionysius, qui dicit 10. capitulo coelestis Hierarchie, quod inter substantias spirituales sunt primae mediae & infimae etiam in vno ordine angelorum. Secundum primam opinionem necessarium est dicere, quod sunt plura aeua, secundum quod sunt plura aeuiterna prima & aequalia. Secundum vero secundam opinionem oportet dicere, quod sit vnum aeuum tantum: quia cum vnumquodque mensuretur simplicissimo sui generis, vt dicitur 1o. Metaphysic. oportet quod omnium aeuiternorum esse mensuretur per simplicius esse primi aeuiterni, quod tanto est simplicius quanto prius. Et quia secunda opinio est verior, concedimus ad praesens esse vnum aeuiternum. Haec ille.

Item quinto quolibet artic. 7. sic dicit. Ex ignorantia linguae graecae prouenit, quod communiter apud multos aeuum ab aeternitate distinguitur, ac si distingueretur Antropos abhomine, quod enim in graeco dicitur aeuon, in latino dicitur eternitas. Et sic Dionysius 4. capit. de diuinis nomi. pro eodem vtitur aeuo & aeternitate. Sed quia nominibus est vtendum vt plures, si vtrunque distinguamus abinuicem, aeuum nihilaliud erit, nisi quaedam aeternitatis participatio, vt essentialis aeternitas ipsi Deo attribuatur, aeuum autem quasi aeternitas participata substantijs spiritualibus, quae sunt supra tempus. Quia vero id, quod per essentiam dicitur, est mensura eius, quod per participationem dicitur, potest dici quod prima mensura omnium aeuiternorum est ipsa Dei aeternitas. Sicut etiam substantia Dei est mensura omnis substantiae, vt dicit Commentator 10. Metaphysic. Si quis tamen velit accipere mensuram homogeneam. 1. eiusdem generis. Dicunt quidam, quod non est vna mensura communis, sed quodlibet aeuiternum habet suum aeuum. Sed hi propriam vocem ignorauerunt, sic enim verum esset, quod dicunt, si omnia aeuiterna essent aequalia. Sic enim vnum eorum non esset mensura alterius. Hoc autem verum non est, quia in angelis est accipere primum, medium, & infimum, non solum secundum diuersas Hierarchias & ordines, sed etiam secundum diuersos angelos in eodem ordine, vt patet per Dionysium. 10. capit. coelestis hierarchiae. Et quia sempeillud, quod est simplicissimum, est mensura in quolibet genere, vt dicitur 10. Metaphysic. ideo necesse est, vt duratio simplicissimi aeuiterni sit mensura omnium aeuiternorum. Haec ille.

Eandem sententiam ponit in tractatu de instantibus, vbi sic dicit. Nunc superest ostendere, cuius sit aeuum tanquam subiecti. Ad cuius aeuidentiam considerandum est, quod sicut dicitur in 10. Metaphysic. vnumquodque mensuratur per simplicissimum sui generis. Est enim semper accipere simplicissimum secundum multitudinem, sed non secundum magnitudinem. Et hoc vel simpliciter, sicut vnitas est mensura omnis numeri, vel in ipso genere habens rationem generis, sicut binarius est numerus simplicissimus minimam habens compositionem. Sed non est mensura simpliciter, sed tantummodo numerorum partium. Simplicissimum autem in motibus secundum multitudinem est motus primus, quo mensurantur caeteri motus. Secundum vero magnitudinem non est accipere simplicissimum, quia magnitudo est diuisibilis in infinitum. Ex statuto tamen significatur minimum secundum magnitudinem ad quod alia mensurantur, vt pes, vel aliquid simile. Semper autem illud minimum secundum multitudinem, quod est mensura, est in aliquo mensuratorum suorum, vt in subiecto, ad alia vero comparatur vt mensura tantum, & ideo tempus est in primo motu, vt in subiecto. Semper autem in rebus ordinatis inter se, supremum infimi attingit infimum supremi. Ideo tempus in supremo, scilicet vbi est vt in subiecto, coniungitur aeuo quasi in infimo, siue quia aeuum non pertinet ad coelum, nisi vt mensura tantum, oportet ergo aeuum esse vt in subiecto in re tali, cui coniungitur aeternitas in ratione mensurae. Nulla autem creatura secundum suum esse est aeterna, potest tamen secundum actionem suam participare, sicut angelus, qui intuetur res in speculo aeternitatis. Haec enim est perfectio essentiae, videlicet visio gloriae. Aeuum igitur vt in subiecto erit in illo, qui magis participat tali visione, illius enim essentia est magis perfecta, & natura sublimata. Et io supposito, quod lucifer fuerit maximus angelorum, si stetisset, tunc foret in eo aeuum vt in subiecto, sed quia na eius non est perfecta perfectione aeternae gloriae, non est in eo aliquid quod sit alijs mensura, sed in eo qui magis inter omnes est illius gloriae participes. Manifestum est enim quod in corpore perfectissimo, quod a corruptione est maxime remotum, vtputa in corpore coelesti est, vnde alia mensurantur, eius enim perfectio sequitur naturam suam: quia non est aliquis nixus, vel motus ad oppositum suae perfectionis in eo. In angelis autem non est tota perfectio a natura: quia potest in eis esse motus ad oppositum. Vt patet in his, qui peccauerunt, in quibus aliqui perfectiorem naturam habebant multis, qui steterunt, quorum natura perfecta est per gloriam. Et ideo ille qui perfectiorem naturam habet in gloria, in se habet vnde alij mensurantur. Haec ille.

Simile ponit 2. sent. dist. 2. q. 1. artic. 2. Ex quibus potest ratio pro conclusione formari. Quandocunque sunt multa eiusdem generis eadem mensura homogenea mensurabilia, semper prima talium mensura est formaliter, vel subiectiue in primo & simplicissimo eiusdem generis, sed omnia aeuiterna sunt in eodem genere mensurabilis, & mensurabilia eadem mensura homogenea, sicut temporalia eodem tempore, & inter ea est aliquod simplicissimum: igitur in illo erit aeuum sicut in subiecto, vel sicut forma in suo formabili. Maior & minor patent ex praedictis. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum restat arguere contra conclusiones. Vnde contra primam arguit Aureolus probando quod tempus continuum habet pro subiecto omnem motum, non solum motum coeli. Et arguit primo sic. Indiuidua eiusdem rationis habent passiones proprias eiusdem rationis. Hoc probatur. Quia propria passio consequitur speciem secundum rationem propriam non indiuiduum: igitur quae sunt infra vnam speciem habent eandem passionem, sed omnes motus circulares sunt eiusdem speciei, saltem in hoc, quod est esse successiuum, & esse actum admixtum potentiae, sed in motu primo mobilis, quia est ens successiuum, & actus admixtus potentiae, fundatur prius & posterius: igitur consimiliter prius & posterius fundabuntur in omni alio motu circulari, inquantum quilibet est eiusdem rationis in hoc, quod est esse successiuum, & esse actum admixtum potentiae, sed prius & posterius absolute considerata in motu sunt tempus ipsum: igitur &c. Dicetur forte negando minorem: nam motus primi mobilis non est eiusdem rationis cum alijs motibus. Est enim motus continuus, aeternus, regularis, velocissimus, quod non conuenit alicui aliorum motuum, & ideo non oportet quod habeant eandem passionem. Sed hoc non valet: nam tempus non est passio illius motus primi inquantum annectitur ei regularitas, aeternitas, vniformitas, sed inquantum habet prius & posterius absolute accepta, cum igitur ista ita bene insint alijs motibus sicut primo, sequitur quod eadem passio inerit eis.

Secundo. Illud non aspicit praecise motum primi mobilis, quo non existente scilicet motu primi mobilis, & existentibus alijs motibus particularibus, sufficienter habetur vnde oriatur tempus. Haec propositio vera est, quia nihil aspicit aliquid vt proprium subiectum eius, & primum, quo non existente adhuc illud habet vnde sufficienter oriatur, sed non existente motu primi mobilis, adhuc potest anima appraehendere tempus in aliquo alio motu particulari, puta in motu rotae figuli. Tertio. Quia bellum Iosuae agebatur in tempore, & tamen tunc non erat motus primi mobilis. Quarto. Quia anima appraehendens se in esse transmutato, appraehendit tempus: igitur tempus fundatur super omnem motum. Qui enim capit motum, capit partes successiuas capiendo partes succedentes, sed prius & posterius in motu sunt ipsum tempus.

Quinto. Quia tempus non est aliud formaliter quam successio motus, sed in quolibet motu est formaliter talis successio: igitur in quolibet motu est formaliter tempus. Maior probatur: quia secundum Aristotelem in praedicamentis, non est nisi duplex quantitas in genere scilicet permanens & successiua, & primam diuidit in lineam, superficiem, & corpus, secunda est ipsum tempus: ergo sicut se habet quantitas permansiua ad suum quantum, sic se habet quantitas successiua ad suum quantum, vbique enim comparatur forma ad suum effectum formalem, sed quantitas permansiua non est nisi dimensio & partibilitas quanti permansiui, sicut corporeitas non est aliud quam dimensio formalis & partibilitas corporis, & sic de linea & superficie: igitur sic se habebit tempus ad esse successiuum, quod erit formaliter successio cuiuslibet quanti successiui, vt sic omne quod succedit formaliter succedat per ipsum tempus.

Sexto. Nam in omni motu est prius & posterius, sed tempus non est aliud quam prius & posterius continuitate addita: igitur tempus est subiectiue in omni motu. Minor probatur. Quia tempus non est aliud quam praeteritum, vel futurum, vel praesens, sed haec non sunt formaliter, nisi prius & posterius: vnde praeteritio non est aliud quam prioritas respectu praesentialitatis, & futuritionis. Vbi considerandum est, quod cum dicitur tempus est praeteritum, praesens, & futurum, hic ly praeteritum, praesens, & futurum possunt accipi formaliter pro ipsa praeteritione & futuritione, vel pro ipso substracto, scilicet quod praeterijt, quod futurum est, quod est subiectum praeteritionis, vel pro copulato ex substracto, & ex illa praeteritione. Tempus autem non est praeteritum & futurum secundo modo, nec tertio modo, sed tantum primo.

Septimo. Capio succedens, siue prius & post, & resoluo ipsum succedens in ipsam successionem, quae non est aliud quam prioritas, & ipsum quod succedit, quod est subiectum ipsius successionis. Similiter resoluo prius & post, in id, quod est prius & post, & in ipsam prioritatem, sicut resoluo album in illud, quod est album, & in albedinem. Tunc probatur, quod tempus non est aliud quam illa successio eius, quod succedit, siue prioritas & posterioritas eorum, quae sunt prius & post. Et hoc sic, aut tempus est ipsa successio motus, aut est alia successio, qua motus succedit, & alia qua tempus succedit. Non autem potest dari secundus modus: ergo necessario oportet dare, quod tempus sit successio, qua motus dicitur formaliter succedere, & sic erit in omni motu successiuo formaliter. Minor probatur. Quoniam sicut est impossibile in quanto permansiuo esse duas quantitates permansiuas, sic in quanto successiuo impossibile est esse duas quantitates successiuas, vel duas successiones: igitur impossibile est, quod in motu sit vna successio, qua est tempus, & alia qua motus dicitur formaliter succedere intrinsece, sed successio, qua motus quilibet succedit formaliter, erit ipsum tempus.

Confirmatur. Quia si motus haberet propriam successionem intrinsecam aliam a successione, quae est formaliter tempus, tunc oporteret, quod essent duae quantitates formaliter successiuae. Quo concesso, sequitur quod Philosophus fuit valde insufficiens in non ponendo nisi vnam quantitatem successiuam, motus enim secundum eum 5. Metaphysic. est solum modo quantum per accidens. Octauo, quatenus negat quin tempus sit quantitas successiua, tunc sic. Aut tempus est illa successio in abstracto, aut est aliquid concretum ex partibus succedentibus & successione, ita quod habeat partes intrinsecae succedentes, sicut motus, non potest dari secundus modus, quia tunc tempus esset quantitas per accidens: ergo oportet necessario dicere, quod tempus sit illa successio in abstracto, & ex hoc, cum omne, quod est tale in concreto, sit tale formale per id, quod est tale in abstracto, sicut omne quod est album, est albedine album, sequitur quod omne successiuum sit formaliter successiuum ipso tempore, & sic cum omnis motus sit successiuus, in quolibet motu erit tempus formaliter, & sicut albedo in albo, ita successio in successiuo. Nono. Quia dicit Augustinus 11. confessionum capit. 10. quod tempus nihil aliud est quam successione distensio, dicit autem distensionem nihil aliud esse quam successionem, non enim dicit extensionem, quia illa non est nisi in permanentibus. Similiter Auicenna in suo 2. Physic. dicit, quod tempus non est nisi continuitas motus, non autem permansiua: ergo successiua, & sic tempus non est aliud quam successio.

Item Philosophus 4. Physicorum probat, quod motus non est tempus, tum quia tempus est vbique, non autem motus: tum quia tempus non multiplicatur, & motus multiplicatur, tum quia velox & tardum sunt passiones motus, non autem temporis, deinde probat aliam conclusionem, scilicet quod tempus est aliquid motus, quia non percipimus tempus nisi per motum, & post concludit, quod tempus est prius & posterius in motu, & quod illa non sunt motus. Ex quibus omnibus patet, quod cum in omni motu continuo sit formaliter successio, & continuitas, & prius, & posterius, quod tempus est formaliter in quolibet motu.

Decimo sic. Omnis motus continuus habet partibilitatem & successionem, sed successio non est in motu, nisi ex temporenon autem ex magnitudine, licet partibilitatem habeat a magnitudine: ergo quilibet motus est subiectum temporis. Maior patet scilicet quod in omni motu differat partibilitas a successione: nam sunt duo motus aequalis successionis, qui non sunt aequalis partibilitatis, vt patet cum Sortes in vna die vadit leucam, & in eadem die Plato non vadit nisi mediam, ibi est aequalis successio scilicet vnius diei. 24. horarum, non tamen eadem partibilitas, quia vnus motus est minor alio. Sed minor probatur: nam secundum Philosophum 6. Physic. diuisibilitas motus est secundum diuisibilitatem magnitudinis, successio vero formaliter est a tempore. Arguit etiam contra eandem Gregorius de Arimino probando, quod omne corpus, quod mouetur regulariter & vniformiter est tempus, & per consequens conclusio prima falsa. Arguit igitur sic. Omne illud, per quod possumus metiri moras motuum & quietum, ac durationes eorum. id est cognoscere quamdiu res quiescit, vel mouetur vel durat est tempus, sed omne corpus continue & regulariter motum est huiusmodi: igitur &c. maior patet ex his quae consequenter homines loquuntur de tempore. Dicimus enim illum motum esse diuturniorem, qui maiori tempe durauit, & illud minus diumoueri, quod minori tempe mouetur, & illud aeque diu, quod est aequali tempore motum. Et similiter de duratione rerum: nam eam dicimus plus durare, quae longiori tempore durauit, ita quod haec omnia nos mensuramus tempe, & non per aliquid aliud, sicut patet, & per consequens omne illud, cui ista conueniunt, est tempus. Sed minor probatur. Si enim sit aliquod corpus, quod continue & regulariter moueatur, quilibet hoc sciens potest per illud mensurare motus aliorum, & cognoscere de alijs quantum moueantur, & quod diuitius mouetur, & quod minus. Nam per istum motum certificamur de mora motuum aliorum corporum per horologia & coelestia corpora, & ita possemus per alia si sciremus ea continue & regulariter moueri, & ad cognoscendum praedicta non est oportuna aliqua res distincta a mobili, & a caeteris rebus permanentibus. Nam si tempus poneretur esse talis res, in nullo esset vtilis ad mensurandum motus & quietes aliorum seu durationes, eo quod omnino latens prorsus ignota esset, vel saltem minus nota quam oporteat ad cognoscendum & habendum huiusmodi notitias, per ignota enim nullus valet aliquid mensurare. Similiter motus coeli, vel horologij minus notus esset quam ipsa mobilia scilicet coelum vel horologium ad habendum huiusmodi notitias, & ideo per ipsa mobilia melius mensuramus motus, & quietes, & durationes rerum quam per huiusmodi motus, & sic mobile habet rationem temporis non autem motus, nec aliqua res successiua distincta a motu, & a suis terminis, & a mobili.

Confirmatur. Quia huius mentis videtur esse Augstius 12. de ciuitate Dei. c. 15 scilicet quod coiter loquendo omne corpus continue vniformiter & regulariter motum potest dici tempus, sed proprie loquendo sola caelestia corpora sunt tempora. In cuius signum, cum Dominus illa instituit dixit. Sint illis in signa, & in tempa, & in dies, & in annos. Contra secundam conclusionem arguit Aureolus improbando quod ibidem dicitscilicet quod aliud sit nunc, quod mensurat mobile, & alia sunt nunc, quae mensurant mutata esse, vel quae continuant & terminant tempus, & quod nunc mensurans mobile remaneat idem in toto tempe &c. Primo. Quia ista expositio non vadit ad mentem Aritele quia Ariste non loquitur de nunc extrinseco, sed de nunc, quod habet mensurare mutata esse, quod patet ex illo, quod attribuit ipsi nunc quod dicit esse idem scilicet quod in actu terminat tempus, & in potentia continuat. Et consimiliter dicit, quod nunc est idem in toto tempore, sicut est idem punctus suo fluxu causans ipsam lineam, modo certum est, quod non est vnus punctus in linea, qui maneat idem, & alius qui varietur, vt expositio ista dicit de nunc mensurante mobile, & de mensurante mutata esse.

Secundo. Quia fictio videtur quod sit aliquod nunc mensurans mobile, in quo enim poneretur subiectiue nunc, quod tu dicis manere. Tertio. Quia Aristeles dicit, quod illud idem nunc, quod manet idem secundum substantiam, variatur secundum esse. Quomodo autem variatur secundum esse per hoc, quod variatur vnum aliud nunc, nisi fingas, quod illud aliud nunc est in primo nunc subiectiue? Et per hoc illud dicitur variari secundum esse, sicut subiectum variatur variato accidente. Quarto. Quia extra animam non est vnum mutatum esse secundum substantiam in toto motu, sed semper aliud & aliud, igitur extra animam non est idem nunc, quod maneat, sed necessario raptim transit. Quinto. Quia contradictio est dicere, quod nunc sit idem secundum substantiam, & differens penes prius & post: nam prius & post, sunt ipsum nunc. Si igitur variatur prius & post, necesse est dicere, quod varietur ipsum nunc secundum substantiam: igitur manet idem nunc secundum substantiam, & variatur secundum substantiam, quod est contradictio.

Sexto. Nam tunc sequitur, quod plura mutata esse simul sunt: nam cuilibet mutato esse in motu correspondet suum nunc in tempore. Sed secundum te manet idem nunc secundum substantiam in toto t pe extra animam: ergo & omnia mutata esse in motu sunt in eodem nunc. Ex quo sequitur, quod plura nunc correspondentia pluribus mutatis esse erunt simul: quia in vno nunc secundum substantiam, & ex eodem sequitur, quod omnes partes motus erunt simul, quia toti motui correspondet vnicum nunc secundum substantiam. Septimo. Nam si extra animam est idem instans secundum substantiam in tototeampure sequitur, quod accidens migrabit de subiecto in subiectum, migrabit enim de vno mutato esse in aliud mutatum esse, sed mutatum esse est subiectum ipsius nunc, sicut motus est subiectum temporis.

Octauo. Quia sicut se habet mutatum esse ad motum sic nunc ad tempus, sed secundum te idem nunc secundum substantiam manet in toto tempore, igitur idem mutatum esse manebit in toto motu. Nono. Quia indiuisibile non potest causare motum influendo vt probat Aristeles 6. physic. Non enim indiuisibile potest moueri, igitur consimiliter videtur, quod nunc suo fluxu non causet tempus, quin ei repugnet fluere. Decimo. Quia de ratione instantis est, quod raptim transeat, & non maneat, non igitur idem nunc potest in toto tempore manere. Vndecimo. Quia tunc totum tempus esset in eodem nunc, tempus enim secundum Arisoteles 4. physicorum causatur ex ipso nunc fluente, consequens est falum, existis concludit Aureolus quod nullum nunc extra animam existens maneat idem in toto motu. Ad idem arguit Scotus sic. Quia nunc secundum substantiam, vel est ipsa substantia mobilis, & tunc non est nisi contendere de verbis, si aut est aliud ab ipsa puta aliquod indiuisibile de genere quantitatis, quaero cuius continui sit terminus, vel cuius discreti pars, quia omne indiuisibile, quod est per se de genere quantitatis, vel est terminus continui, vel pars discreti, si ponitur pars discreti, igitur ponitur tempus discretum, quod philosophus non concessit, si ponatur terminus continui: ergo oportet, quod sit aliud & aliud secundum quod terminat aliam & alia partem continui, quia impossibile est idem indiuisibile secundum substantia esse terminum alicuius quantitatis, & principium eiusdem. Et si dicatur quod terminat per diuersa esse. Contra. Quia ista esse accidunt illi nunc eidem secundum substantiam, quia per te illud manet idem sub diuersis esse, & per consequens ista accidunt sibi, & omne indiuisibile de genere quantitatis per se se terminat quantitatem, vel si est pars discreti, sequitur quod illud non sit indiuisibile per se, de genere quantitatis.

Item. Ista esse quaero cuius generis sint, si sint indiuisibilia de genere quantitatis, igitur sufficiunt ad terminandum proprium continuum absque illo nunc secundum substantiam, quod est inconueniens, quia nullum indiuisibile per se terminat, nisi ratione, qua est terminus alicuius diuisibilis. Si autem sunt alterius generis, puta qualitatis: igitur qualitas erit per se ratio terminandi continuum in genere quantitatis.

Item. Quomodo non mutaretur ipsum nunc secundum substantiam, si mutatur secundum diuersa esse, & tunc oporteret eius & suorum esse quaerere mensuram, & sic in infinitum. Tertio arguit. Quia aut illud nunc idem secundum substantiam est in quolibet mobili, aut praecise in vno, & non in quolibet quia tunc idem accidens numero esset in diuersis subiectis, nec in vno mobili praecile, sicut patet ex se.

Contra eandem conclusionem arguit Gregorius de Arimino probando, quod nec instans secundum substantiam, nec instans secundum esse, est aliquid indiuisibile non durans. Et primo arguit sic. Si instans sit talis res indiuisibilis non durans, aut est subiectiue in ipso mobili, aut in aliquo accidenre ipsius mobilis. Si in mobili, cum mobile perdat ipsum igitur mutatur ab ipso, aut igitur diuilibiliter, aut indiuisibiliter mutatur ab ipso, non diuisibiliter, tum quia instans ponitur indiuisibile secundum te, tum quia sequeretur quod aliqua pars instantis duraret per tempus, quod tu negas. Si dicas, quod indiuisibiliter: igitur simul mutatur ab instanti, & mutatum est ab eo, aut igitur simul mutatum est ab eo, & post mutatum ad ipsum, aut prius mutatur ad ipsum, & postea mutatum est ab eo. Si detur primum: igitur instans simulest genitum & corruptum, & est, & non est. Si prius est mutatum ad ipsum: igitur durat per tempus. Nec potest quis dicere, quod mobile non mutatur ad instans, nec mutatur ab eo: quia non est intelligibile, quod mobile prius sit in potentia ad habendum aliquam entitatem, & post habeat illam actu: aut econtra, prius eam habeat, & postea non habeat, & tamen non mutetur ad illam, nec mutetur ab illa, cum non sit aliud mutari secundum aliquam entitatem quam secundum ipsam aliter se habere nunc & prius.

Praeterea. Omne transiens ex esse alicuius ad non esse illius mutatur secundum illud, vt patet 5. Physic. Confirmatur. Quia eadem facilitate posset dici, quod in acquisitione rei permanentis vel deperditione subiectum non transmutatur, quod nullus diceret, qui vocabulis in sua significatione vti vellet. Si vero dicatur, quod est subiectiue in aliquo accidente ipsius mobilis, aut ergo in accidente permanente, aut in non permanente. Si detur primum, arguitur sicut iam argutum est. Si in accidente non permanente, aut diuisibilisecundum extensionem, aut diuisionem partium simultanearum, aut indiuisibili secundum totalem diuisionem, sed neutrum dici potest: quia si esset in accidente diuisibili per ipsum, esset diuisibile secundum latum longum & profundum, quod magis a te esset reputandum inconueniens quam quod tempus sit diuisibile illo modo, vel saltem non minus. Istud autem tu reputas impossibile scilicet tempus esse diuisibile secundum longum &c. igitur & hoc.

Praeterea. Cum secundum te instans contineat partem temporis praeteritam cum futura, & tempus non habeat partes simultaneas, stabit quaestio, secundum quam suam partem instans continet partes temporis, & non erit potior ratio pro vna quam pro alia. Si vero dicatur quod est in accidente indiuisibili, puta in mutato esse indiuisibilisecundum extensionem, hoc est falsum. Quia tunc quaerendum esset de subiecto ipsius mutati esse, aut est aliquod indiuisibile ipsius mobilis, & patet quod non, quia non est ratio, propter quam vnum indiuisibile mobilis, v. g. caeli sit subiectum mutati esse potius quam aliud, & per consequens vel est in quolibet indiuisibili coeli, ac per hoc est extensum, cum nullum corporale accidens possit esse totum in diuersis partibus subiecti, vel in nullo, aut subiectum mutati esse est ipsum caelum, & per consequens est diuisibile, sicut & caelum, ac per hoc & instans, cui subijcitur, & reditur ad illud, quod putas inconueniens scilicet quod instans habeat partes simultaneas secundum situm distantes.

Secundo sic. Si instans est huotmodio res, sequitur quod in quolibet tempe plura instantia secundum rem & essentiam distincta sibi succedant, nec idem ipsum instans secundum se, quod fuit prius sit post. Patet consequentia, sed consequens est expresse contra determinationem Philosophi 4. Phy. vbi soluens quaestionem de vnitate vel pluralitate instantium in tempore motam in principio illius tractatus ait. Ipsum nunc est quidem sicut idem, aut sicut non idem, secundumenim quod in alio & alio alterum est, hoc vero erat esse ipsi nunc, inquantum autem quodcunque ens est, ipsum nunc idem est. Ecce quod nunc est aliud & aliud secundum quod est in alio & alio loco, sed inquantum est quoddam ens secundum se, sic est idem & non aliud post aliud.

Confirmatur. Quoniam vbi mouit praedictam quaestionem probauit, quod esset idem instans: quia alioquin corrumperetur, & tunc vel quando est, vel in instanti sequenti &c. vt ibi patet. Et istam rationem nullibisoluit, nec alia causa fuit, nisi quia eius conclusionem tanquam veram approbauit, & eam demonstratiue concludere cognouit.

Tertio arguit generaliter, quod nec in tempore sit aliquod indiuisibile, quod dicatur nunc, nec in motu, quod dicatur mutatum esse. Si enim (inquit) sit aliqua talis res, accipiatur aliquod mobile, quod continue mouetur. Tunc arguitur sic. Aut talis res, quam ponis instans indiuisibile vel mutatum esse, est in hoc mobili, puta coelo plusquam per instans, aut non plus quam per instans, sed neutrum potest dari:igitur. Non enim potest dici, quod aliquid tale sit in mobili plus quam per instans, quia tunc aliquod singulare mutatum esse vel instans esset in mobili per tempus. Ex quo vltra sequitur quod cum in illo tmpe mobile sic continue moueatur, & in quolibet instanti illius temporis habeat aliud mutatum esse secundum tuam imaginationem, simul in eodem mobili erunt plura mutata esse, vel instantia in ipso successiue causata. Hoc autem est impossibile secundum tuam opinionem: quia qua ratione vnum mutatum esse manet in mobili cum sequentibus, eadem ratione & quodlibet medians inter illa mutata esse, & per consequens etiam motus omnis compraehensus ab illis mutatis esse, alioquin cum in quolibet motu sint plura mutata esse, si aliqua pars motus desijsset, non quodlibet mutatum esse remansisset, & sic vltra sequitur quod vna pars motus erit in mobili simul cum sequentibus, quod repugnat motui, & cuilibet successiuo secundumte. Nec potest darisecundumsilicet quod nullum tale indiuisibile sit in mobili plusquam per instans: quia hoc non est naturaliter possibile de aliqua re, vt patet per Philosophum 8. Physius in illo ca. Quae autem locimutatio, vbi ait, quod inconueniens videbitur, si factum mox necesse est corrumpi, & nullo tempuroe permanere, vbi vult manifeste, quod omne factum permanet in esse per tempus, & non tantum per instans, & hoc ibidem com. 63. probat Comment. dicens. Omne genitum habet esse in actu, & omne existens in actu est int pe demonstrato, alias natura ageret ociose. Vnde volunt expresse ibidem quod impossibile est corruptionem alicuius resequi eius generationem sine tempore medio, & per hoc tanquam per principium probant impossibile esse duos motus contrarios succedere sibiinuicem sine quiete media, sed si mutatum esse, aut instans sit tantum per instans, generatio eius & corruptio non mediabitur tempe, vt patet.

Nec valet si dicatur, quod loquuntur de rebus permanentibus, non de rebus successiuis, quia ratio eorum aequaliter probat de omnibus, si aliquid probat. Similiter enim posset aliquis dicere, quod loquuntur de substantijs, non autem de accidentibus, & sic vel eorum ratio valet in omnibus vel in nullo valet. Quarto similiter gneraliter arguit, Aut mutatum esse est aliqua res intrinseca motus, aut aliquid extrinsecum, necessario tamen concomitans ipsum in subiecto, aut aliquid extrinsecum contingenter se habens ad motum, sic quod aliquid posset moueri non habens aliquod mutatum esse. Non potest dici primum, quia aut motus infraessentiam suam includit praecise talia mutata esse, & nullam aliam omnino entitatem, quae non sit vnum vel plura mutata esse, & tunc sequitur quod motus componitur ex solis mutatis esse quod reprobatur 6. Phyas aut includit aliquam entitatem praeter mutata esse, quae nec est mutatum esse, nec integratur ex talibus, & si sic, oportet quod ipsa vel nullum mutatum esse includat, vel habeat aliquam partem, quae nec sit, nec includat mutatum esse, quolibet autem tali dato, sequitur quod mobile habens ipsam moueatur, & sit mutatum sine tali mutato esse ac per hoc vanum est ponere talia: consequentia patet: quia per quantumcunque spacium mobile moueatur, per illam partem motus, in qua non clauditur aliquod mutatum esse, certum est quod ipsum prius est motum ad medium spacij quam ad vltimum eius, & sic est mutatum sine tali re ficta. Nec potest dari secundum quia cum in quolibet instanti temporis mensurantis motum continuum sit verum a, esse mutatum ad aliquid spacij, oportebit dicere, quod est quaedam multitudo mutatorum esse sibi succedentium in mobili adaequans in duratione totum motum quo mouetur mobile in illo tempore, & sic eadem mensura adaequata mensurabitur illa multitudo mutatorum esse cum illo motu. Et sic patet haec consequentia, quamdod si non adaequaret ipsum motum, iam aliquid esset ipsius motus, quando nullum esset mutatum esse, & sic aliquid esset mutatum sine mutato esse, quod est propositum. Consequens autem est falsum, quia cum quodlibet mutatum esse mensuretur per instans, si aliqua multitudo praecise includens mutata esse mensuraretur primo aliquo tempore, illud tempunus esset compositum ex solis instantibus, vt patet ex 6. Phy. Tertium etiam dari non potest propter ea, quae contra secundum dicta sunt, & nihilominus si daretur, habetur propositum, quia ex quo talia mutata esse contingenter sequuntur motum, possibile erit aliquid moueri & mutatum esse sine illis entitatibus indiuisibilibus. Et istae sunt principales obiectiones contra illam secundam conclusionem.

Contra tertiam conclusionem arguit Scotus improbando tempus discretum, quod illa conclusio ponit. Primo: quia vt dicit, sequitur quod quilibet angelus habeat suum tempus discretum, quia vnus potest continuare cogitationem sua cum die nostro, & alius angelus potest continuare cogitationem suam cum dimidio, & tertius cum hora, & ita vnus angelus habebit 4. instantia, dum alius angelus habebit vnum solum instans. Immo sequitur quod in quolibet angelo erunt duo tempora discreta, quia quilibet poterit continuare cogitationem sua non continuando volitionem suam Secundo. Nulla vna quantitas componitur ex pluribus omnino diuersarum rationum quia tunc senarius posset componiex binario & ternario, quod negat Philosophus 7. Met. dicit enim quod 6. sunt tamen semel. 6. & non bis tria. Et idem dicit Auicus 3. suae Met. sed dum fuerit dies nostra posset angelus intelligo re quaecunque intelligibilia naturaliter distincte, puta lapidem, lignum, ferrum, aquam, & quodcunque aliud post quodcunque aliud: ergo tempus suum componitur ex instantibus diuersarum rationum correspondentibus illis intellectionibus diuersarum sperum in eodem angelo, vel intellectibus diuersorum angelorum, qui sunt diuersarum sperum. Posset etiam non cogitare ista, vel non intelligere, sed alia plura, vel tot aliarum specierum. Posset etiam per consequens tempus suum correspondens isti dici esse compositum ex omnibus illis partibus vel alijs in nulla determinata proportione se habentibus ad istud: igitur &c.

Tertio. Quia ista positio ponit vnum nunc illius temporis coexistere multis nunc nostri temporis, quod videtur esse fuga, & poni propter hoc, ne concedatur tempus nostrum esse discretum: quia si instantia illius temporis praecise coexisterent instantibus nostri temporis, tunc sequitur quod sicut illud tempus est discretum, ita & tempus nostrum esset discretum, & ex hoc fugiendo videtur poni istud sine ratione, quod oporteat vnum instans illius temporis coexistere multis partibus temporis nostri. Quod autem hoc non sit necessarium probatur: quia quaecunque intelligibilia possum ego intelligere in vno tempore, plura vel pauciora potest angelus intelligere eodem tempore distincte: quia in intellectu creato, qui non potest intelligere omnia simul, videtur esse perfectionis posse multa intelligere sine aliqua mora: nam hoc magis inest ingeniosioribus, sed inrdllectus humanus potest habere intellectionem aliquam in vno instanti, & post statim habere aliam, & sic multas in aliquo t pe dato:ergo non est necessarium intellectum Angeli si intelligat a, cum aliquo instanti nostro sistere in intellectum ipsius a, per aliquod tempuens, & per instans illius temporis, in quorum aliquo potest intellectus meus habere aliquam intellectionem. Si enim dicatur quod intellectus meus post instans non potest immediate intelligere aliud, sed oportet quod maneat per tempus in illa cognitione, alioquin non esset dare primum instans sequentis intellectionis. Si enim poneretur intellectionem illam indifferenter mensurari te pe, & instanti, non concluderet argumentum. Tunc enim sicut non est medium inter instans & tempus, ita nec inter illam intellectionem meam quae est in tempe, & illam, quae est in instanti immediate habito vel praecedenti, & tunc secundae intellectionis non esset dare primum.

Si autem intellectio Angeli mensuretur aeuo, tunc etiam potest aliqua esse cum vno instanti & alia cum tempore habito. Et illa secunda habet mensuram indiuisibilem, sicut prima habet, sed tamen nihilte mpis nostri coexistit illi secundae, & hoc modo est de intellectionibus angeli: quia si aliquis intelligit cum tempore nostro, non oportet illam intellectionem manere per tempus habitum, sed si statim habet aliam intellectionem illa coexisteret tempori habito instanti, cum quo fuit prior intellectio. Et tunc nihil temporis nostri erit primum coexistens illi secundae intellectioni. Quarto. Quia illa positio deberet dicere consequenter, quod intellectiones nostrae mensurentur tempe discreto, quia intellectiones nostrae videntur esse totae simul secundum Philosophum 10. Ethic. cum sint perfecte, & transeuntes, & quodam ordine se habentes. Et si dicatur quod habent connexionem, quia intelligimus discurrendo, angelus autem non sic. Contra. Hoc non facit per se continuationem intellectionis cum intellectione. Non enim magis successiuae acquiritur cognitio vel intellectio conclusionis ex hoc, quod pars acquiritur post partem, & cognitio conclusionis per cognitionem principij, quam si illa cognitio conclusionis praecise haberetur post cognitionem principij, & sine ea. Similiter possumus habere intellectiones distinctas succedentes absque discursu, & si illae sunt totae simul: igitur illae erunt non continuatae, & in tempore discreto, quod est contra Philosophum in de memoria & reminiscentia vbi dicit, quod nos intelligimus cum continuo & tmpe.

Quinto. Quia nulla pluralitas ponenda est sine necessitate, sed nulla necessitas est ponendi tempus discretum ad mensurandum motum angeli. Nam quicquid saluatur per illud tempus discretum, saluatur etiam per tempus continuum in comn, sicut enim oportet te dicere, quod si pertranseat instans, non potest immediate habere alium transtum instantaneum, ita potest poni si transeat instantanee instans temporis communis, ita quod licet immediate possit habere post illud instans motum continuum in tempe habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum. Non est igitur inconueniens ponere angelum inquantum participat condtionem corporalem. id est qui potest aliquo modo esse eiusdem rationis in illo, & in corpore, quod etiam participet mensuram corporis aliquo modo. Inquantum autemouetur localiter participat vbi, quod est passio corporalis, vel aliquo modo est eiusdem rationis in ipso, & in corpore: igitur potest mensurari mensura primi corporis moti. Ad idem arguit AurNon puto (inquit) quod sit necessarium ponere tempus discretum, & non continuum propter discontinuationem operationum Angeli. Nam bene possibile est dari tempus continuum, quod mensuret interrupta, sicut motus interruptus sabae, mensuratur tempore continuo, ita quod inter nunc, quo desinit vnus, & nunc, quo incipit alius, sit tempus medium continuum: & sic in proposito dicendum esset, quod omnes operationes angeli mensurantur tempore continuo, sic quod licet quaelibet operatio angeli non habeat esse nisi per instans, tamen inter instans, quo desinit vna operatio & alia incipit, est dare tempens medium continuum.

Secundo loco contra eandem conclusionem quo ad quoddam dictum in ea arguit Aureolus probando, quod non sit possibile duotemproa continua simul esse, cuius oppositum dicitur in probatione conclusionis. Et arguit primo sic. Tempus constituitur per fluxum ipsorum nunc secundum prius & post, sed impossibile est esse nisi vnum nunc: igitur impossibile est esse nisi vnum fluxum, quare nec duo tempora possunt simul esse. Hanc rationem (inquit) de claro in simili. Secundum enim imaginationem mathematicorum punctus fluens causat lineam, sicut nunc fluens causat tempus. Si autem impossibile esset esse nisi vnicum punctum, impossibile esset dari nisi vnicum fluxum, & per consequens nec nisi vnam lineam. Minor rationis probatur: quia si non sit idem nunc, sed plura, tunc aliud nunc esset in domo, & aliud extra, & vnum nunc erit citra mare, & aliud vltra mare, & sic non esset verum, quod in illo nunc demonstrato per me Rex TTartarorum sedet, & ego lego Dicetur forte, quod licet sint plura nunc, tamen omnia habent vnum nunc conerscilice nunc motus caeli, quod mensurat mutatum esse ipsius caeli. Contra. Accipioillud nunc, in quo sol est sub tali mutato esse, verum est dicere, quod ego loquor in illo nunc, & in eodem nunc Rex Tartarorum sedet: igitur non est apud Tartaros aliud nunc, & apud nos, vel oportet quod sit aliud nunc ipsius coeli, quia illud nunc coeli est nunc, in quo ego loquor, & ille sedet. Vnde dato quod essent plures coeli, adhuc esset verum dicere, quod in eodem nunc, quo ego loquor in isto mundo huius caeli, loquitur alius alterius caeli & mundi, aut igitur idem nunc est omnium coelorum, & habeo propositum: quia idem nunc est vtrobique, aut est aliud, & aliud nunc. Et tunc in illo nunc, in quo ego loquor, non loquitur alter sub alio caelo, sed in nunc sui coeli. Haec est ratio Comment. 4. Physic. com. 90. dicens, quod prius & posterius sunt idem in omnibus motibus non multiplicatum per multitudinem eorum, sicut est dispositio in instanti, ita quod ex vnitate instantis arguit vnitatem temporis.

Secundo sic. Ratio temporis consistit in ratione prioris & posterioris, sed impossibile est quantumcunque motus multiplicentur, quod multiplicetur ratio prioris & posterioris, imo si essent multae partes plurium motuum, omnes essent in eodem priori & posteriori, ita quod in eodem priori, in quosunt partes vnius motus sunt partes alterius: igitur &c. maior nota est, sed minor probatur. Namimaginandum est, quod prius & post, sic se habeant in quantitate successiua, sicut hic & ibi, extra hoc, vel extra illud se habent in quantitate dimensiua permanente, quoniam sicut differentiae quantitatis dimensiuae sunt hic velibi, ita differentiae quantitatis successiuae sunt prius & post. Sed ad multitudinem quantorum dimensiuorum non sequitur, quod multiplicetur hic & ibi, & sic de caeteris differentijs aliorum quantorum ergo ad multiplicationem quantorum successiuorum, puta motuum, non sequitur multiplicatio prioris & posterioris: minor huius rationis probatur, quoniam pone infinita corpora simul in eodem loco, non erit dare respectu omnium istorum nisi vnum vbi, & sursum vnum, & vnum extra: igitur similiter pone multos motus simul, necessario erunt in eodem priori & posteriori. Confirma tur. Quia aut prius & post, multiplicantur per hoc, quod vnus est hic, alius ibi, & hoc nihil est dictu, prius enim & post, non multiplicantur secundum situm, sed per ante & retro, sed prius & post, omnium motuum, quae sunt simul, suntem in eodem ante & post: ergo repugnantia intellectuum videtur esse, quod prius & posterius multiplicentur in motibus.

Tertio sic. Nisi prius & posterius in omni motu sint eadem impossibile est motus aliquos esse simul, sed consequens est impossibile. Probatur consequentia. Da enim quod sint simul, igitur sunt in eodem priori: quia pone, quod in alio priori, iam non sunt simul: quia illa sunt simul, quae sunt in eodem priori: igitur si aliqui motus sunt simul necessario erunt in eodem priori, ac per hoc prius & post. non sunt plura simul, & consequenter, nec plura tempa simul.

Confirmatur. Quia motus multiplicatur per ante & post: ergo non econtra ante & post, multiplicantur ad multiplicationem motuum, ante patet: quia qumtitas dimensiua multiplicatur per suum extra, puta hic vel ibi. Pone enim quod duo permanentia sint in eodem hic, iam erunt in eodem extra, & per consequens eadem quatitas: igitur si quantitas dimensiua multiplicatur per hic & extra, quantitas successiua multiplicabitur per ante & post: ergo motus qui sunt quantitates successiuae non multiplicantur nisi per ante & post, & non econtra. Haec Aurinus Contra quartam conclusionem arguit Gregorius de Arimino probando, quod tempus sit vera res extra animam habens esse completum. Primo sic. Tutius est creatura Dei: igitur tempus est vera res extra animam, vel saltem non dependens ex actione animae nostrae, consequentia patet, sed aneus probatur auctoritate Auutinus super Genus ad littera in imperfecto, vbi ait. Illud certe accipiendum est in fide, etiam si modum nostrae cognitionis excedat, omnem creaturam habere initium tmpis: quia ipsum creaturam esse, ac per hoc habere initium &c.

Item vndecimo confessionum in pluribus locis dicit. Deum esse omnium temporum creatorem. Secundo. Quia articulus Parisien. 199. dicit sic. Dicere quod aeuum & tempus nihil sunt in re, sed tantum apprehensione animae error.

Tertio sic. Omne illud, per quod metimur moras & diuturnitates motuum, est tempus, sed aliqua res est huiusmodi: igitur &c. maior patet ex comn locutione & conceptione hominum de tempore. Ideo enim dicimus aliquem motum esse alio diutur niorem: quia fit in tempore maiori, & alium minus diuturnum, quia in tempore minori, & alium aeque quia inaequali tmpe Agitur: minor probatur: nam ipso caelo continue moto metimur alios motus.

Confirmatur. Quia Augustinus 12. de ciuitate Dei c. 15. dicit loquens de corporibus caelestibus. Dum Dominus illa instituit dicit, & sint in signa, & tempra, & dies, & annos, & ideo talia vsitate & proprie tempora appellantur, ex quo sequitur quod tempueus verissime est extra animam. Quarto. Si negaretur tempus habere esse completum extra animam, hoc esset pro tanto: quia tempus esset aliquid compositum ex partibus non simul existentibus, sed successiue. Sed istud est falsum: igitur propter illud negari non debet tempeuns habere esse completum extra animam, minor probatur: quia si tempus est huododo res, sequitur quod aliqua res vna demonstrata simul, & eodem tempore primo fieret de nouo, & esset, & dum esset, fieret, & dum fieret esset, consequens est impossibile: ergo & anes. Impossibilitas consequentis patet. Quia nullum, quod de nouo fit in tempore, dum fit, est, immo, omne quod sic fit, dum fit, non est, & haec propositio est euidens, vt dicit Commentator 5. Physies commento 13. & Philosophus 1. Perihermen. Si ergo dum aliquid est, ipsum sit, sequitur quod aliquid est, dum non est, quod est contradictio, sed tenet consequentia. Si enim tempus vel motus sit talis res successiua nouiter facta in mobili, certum est, quod non fit nisi dum mobile mouetur, vt tu concedis. Forte dicetur, quod proprium est successiuorum, quod sint dum fiunt, suum enim esse, est suum fieri, & mox cum facta sunt esse desinunt, quapropter licet illud consequens sit impossibile de rebus permanentibus, non tamen de successiuis rebus. Sed ista respotesio nulla est. Primo enim contradicit intentioni Philosophi, & destruit rationem eius, quam facit 5. Phy. ad probandum, quod generatio non generatur. Probat enim inter caetera per hoc, quia oporteret, quod generatio generaretur dum esset, & sic simul esset, & fieret, vt deducit ibi Commentator commen. 13. Secundo. Quia ratio facta aequaliter probat de successiuis, sicut de permanentibus, omne enim quod fit in tempe, procedit de non esse in esse, dum autem procedit de non esse ad esse, non est. Ex quo vltra concluditur, quod fictio est ponere talem rem successiuam, quae solum sit, dum fit, & non sit postquam fiebat. Quinto ex eodem fundamento. Quia si motus vel tempus sit talis res, sequitur quod aliqua res, & similiter quaelibet pars eius eodem tempe primo generaretur & corrumperetur, sed consequens est impossibile: igitur & ante, sed probatur consequentia: nam accipiatur dies. 24. horarum, & similiter motus factus in illa die. Ille motus est genitus, & similiter dies vel tempeus vocando genitum omne illud, quod exiuit de non esse ad esse, siue cuius entitas est in actu, quae primo erat in potentia quomodo Commentator 5. Physic. com. 16. dicit, quod generatio est exitus eius, quod est in potentia, in actum. Hoc autem modo tu non potes negare motum, vel tempus esse genitum, hic ergo motus genitus est in die illa, quia non exiuit ad esse ante illud tempus, nec post, nec in aliqua parte diei, sed in tota die primo & adaequate. Et similiter cum ille motus perdat esse, oportet quod corrumpatur primo in aliquo tmpre, set constat quod non corrumpitur primo & adaequate in aliqua parte diei, nec ante illam diem, nec post, relinquitur ergo. quod ille motus primo capit esse in illa die, & primo perdit esse, & sic in eadem mensuratur, generatur, & corrumpitur, & sicut arguitur de motu, ita de die mensurante illum motum Sed falsitas consequentis patet multipliciter: nam 8. Phy. particula. 62. & sequenti Aristoteles & Comment.s sumunt promanifesto principio, quod impossibile est generationem & corruptionem eiusdem rei simul esse, immo nec est possibile gnmerationem sequi corruptionem sine tempore medio.

Item hinc Philosophi fundant vnam rationem super hoc quod nihil corrumpitur dum generatur tanquam super manifestissimo fundamento ad probandum, quod motus non generetur. Tertio: quia impossibile est idem quacunque virtute simul in eodem instanti primo creari, & annihilari, & hoc nullus negat: ergo ex eadem causa, impossibile est idem generari & corrumpi totum cathegorematice in eadem mensura primo & adaequate. Sexto. Si tempus esset huotodi res, sequitur quod aliqua res esset composita ex partibus, quarum nulla esset: consequens est impossibile, probatur consequentia, quia secundum te quaelibet pars temporis est praeterita, vel futura, nulla autem praeterita vel futura est. Diceres forte, quod consequens non est impossibile: quia ad esse rerum successiuarum non requiritur, quod omnes partes eius sint, nec quod aliqua pars sit tota simul, sed sufficit, & requiritur, quod post quasdam partes sint aliae, & quod actusit quoddam indiuisibile continuans eius partes adinuicem Sed ista responsio non valet, quod patet. Sumo enim aliquod tempus, quod dicitur esse, & sit a, & sit eius pars praeterita b, & futura sit c, & instans continuans ista sit d, cum igitur a, non sit aliqua res praeter b, c, d, simul, vt suppono, aut si sit alia, sit illa f, nec variatur propositum, quoniam tunc a, supponit pro eisdem omnino, pro quibus supponunt omnia illa simul, arguo sic a, est ergo b, c, d, sunt. Consequentia declaratur in sinuli inducendo, haec domus est, igitur hic paries, & hoc tectum, & hoc fundamentum sunt, demonstratis partibus illius domus demonstratae. Similiter sequitur, hic homo est, igitur hoc corpus, & haec anima sunt, similiter & in continuo sequitur, hoc bicubitum est, igitur hic cubitus, & hic cubitus sunt, demonstratis illis, qui sunt partes eius, & vniuersaliter a termino supponente pro aliquo toto ad omnes terminos supponentes pro partibus illius respectu esse & existere est bonam consequentia affirmatiue de praesenti. Sed vltra sequitur b, c, d, sunt igitur b, est, & similiter sequitur: igitur c, est, & vtrunque esfalsum, quoniam b. est praeteritum & non est, & c. est futurum, quod etiam non est.

Confirmatur. Quoniam non obstante, quod materia, quae erit pars antichristi, actu sit, quia tamen eius anima non est, quia antichristus supponit tam pro materia quam pro anima, bameo sequitur, anima Antichristi non est, igitur antichristus non est, cum tamen ex pluribus hoc ipsum esset verum, & posset inferri, si nec etiam materia esset, ita in proposito, ex pluribus causis dicitur a, non est quam dicatur, antichristus non est, quod tamen vltimum quilibet sanae mentis concedit.

Nec valet dicere, quod ista sunt vera de permanentibus, non autem de successiuis. Tum quia pari facilitate posset alius dicere, quod ista esset de permanentibus, & concedere, quod aliqua domus est, cuius paries est praeteritus & tectum est futurum, & fundamentum est praesens, nec hosortius quam illud posset reprobari. Tum quia pro qualibuscunque rebus termini supponant, dum modo vnus supponat praecise pro eisdem pro quibus alij simul supponunt impossibile est de illo affirmare vere esse, & ex istere per propositionem de inesse & de praesenti, & ab illis negare. Quamuis non semper econtra sit consequentia simplex, vtputa quando nomen totius significat partes certo modo se habentes, verbi gratia coniunctas seu compositas, sicut hoc nomen homo significat corpus & animam inuicem compositas, non sic autem eas significant nomina partium.

Praeterea quod dicitur, quod ad esse successiuorum sufficit, quod quaedam partes sint post alias, non est aliud dictu, nisi quod sufficit, quod aliquae partes fuerint, aliquae vero futurae sint. Es hoc autem non potest dici vere, quod compositum ex vtrisque sit, sicut patet cuilibet aduertenti, non enim est intelligibile, quod ex his, quae nihil penitus sunt, aliqua vera entitas integretur, aut constet partialiter.

Praeterea contra solutionem. Si nomine temporis significetur aliquod tale compositum, sequitur quod nullum tempus est praesens. Ex quo vlterius sequitur, quod nullum tempus est, patet prima consequentia: quia nullum praesens diuiditur in praeteritum & futurum. Vnde Augustinus 11. confessionuin cap. 16. ait. Quia si quid intelligitur temporis, quod in nullas vel minutissimas momentorum partes diuidi possit, id solum est, quod praesens dicatur, quod tamen ita raptim transuolat a futuro in praeteritum, vt nulla morula extendatur: nam si extenditur, diuiditur in praeteritum & futurum, praesens autem nullum habet spacium. Haec ille.

Ex hac autem consequentia Augustinus scilicet si aliquid temporis est praesens, ipsum est indiuisibile, sequitur quod haec est vera, nullum praesens diuiditur in praeteritum & futurum, & per consequens nullum tempus est praesens, alioquin aliquod tempus non haberet partem priorem & posteriorem, quod repugnat dictis tuae opinionis Sed secunda consequentia probatur per eundem in cap. 19. vbi sic ait. Si enim sunt futura & praeterita volo scire vbi sunt, quod si nondum valeo, scio tamen vbicunque sunt, non ea ibi futura esse, aut praeterita, sed praesentia: nam si ibi futura sunt nondum ibi sunt, si etiam ibi praeterita sunt iam non ibi sunt, vbi ergo sunt, quaecunque sunt, non sunt nisi praesentia. Haec ille.

Secundum ergo Augustinus si aliquid est, ipsum est praesens: igitur si aliquid non est praesens, ipsum non est, ac per hoc si nullum tempus est praesens, nullum tempus est. Praeterea. Quia addit dicta responsio de continuatione illarum partium ad instans, quod actu est, non est intelligibile, quoniam quod omnino nihil est, nulli enti, aut non enti continuari potest, vel copulari, alioquin vna longa chorea posset fieri de hircoceruis, & tragelaphis, & chimeris, quod absurdum est. Quia si respondeas, quod non ens, quod aliquando fuit, aut erit ens, potest alicui copulari, licet non ens, quod non fuit, nec erit, nulli possit copulari. Contra hoc arguit primo. Quia secundum hoc sequitur, quod possibile esset vnam albedinem corruptam vel annihilatam, & vnam creandam continuari & copulari alicui, & esse vnam albedinem numero, quod nullus diceret. Secundo. Nam dicto tuo concesso, habetur propositum, quoniam tempus praeteritum sumptum ad intellectum tuum non solum non est, sed nec vnquam fuit, nec possibile fuit esse, similiter nec futurum vnquam erit, nec est possibile ipsum essetigitur noest possibile talia copulari alicui. Patet consequentia per responsionem, antecedens probatur, sicut probat Augustinus vbi supra cap. 16. quod praeteritum tempus nunquam fuit longum, arguitur itaque sic. Si tempus praeteritum vnquam fuit, aut fuit dum fuit praeteritum, aut dum fuit praesens, aut dum fuit futurum: Non primum: quia tunc eadem ratione nunc esset verum dicere quod tempus praeteritum est. Nec secundum quia ipsum nunquam fuit praesens: quia impossibile est aliquod tempus esse praesens, alioquin aliquod tempus esset indiuisibile. Nec tertium: quia eadem ratione esset verum dicere, quod tempus nec futurum est, quod nullus dicit. Per idem etiam probatur, quod futurum tempus nunquam erit: quia nec erit, dum erit futurum, nec dum erit praesens, nec dum erit praeteritum, & patet probatio. Similiter ex hoc potest probari fortius quod tempus non sit aliqua res successiua. Quia sequeretur, quod esset aliqua res composita ex non entibus, & impossibilibus esse quod nullus diceret. Patet igitur quod argumentum principale sextum stat, nec solutio data aliquid valet. Aliter forte dicetur interimendo vnam propositionem sumptam improbando consequentiam scilicet hanc qualibet pars temporis est praeterita, vel futura. Dicetur enim quod tempus est praesens, & quod cuiuslibet temporis praesentis infinitae partes sunt praesentes & existentes, quia cuiuslibet temporis praesentis infinitae partes sunt habentes vnam praeteritam & aliam futuram, verbi gratia. Angelus praesens habet infinitas partes, quarum quaelibet habet praeteritam & futuram scilicet mensem praesentem, & quindenam, & septimanam, & diem, & horam, & sic in infinitum, nulla tamen pars temporis est tota simul.

Sed contra hanc solutionem arguitur, ex eo quod expresse assumit falsum videlicet, quod aliquod tempus est praesens, oppositum enim iam habitum est per Augustinus Secundo hoc probatur ratione eiusdem ibidem volens enim probare, quod non potest esse aliquod tempus praesens longum, probat quod nullum tempus potest esse praesens, supposita scilicet imaginatione temporis praedicta, contra quam tantum modo laborat eius ratio, vt patet consideranti. Primo autem probat, quod centenarius annorum non potest esse praesens, deinde quod nec vnus annus, & quia eius verba clara sunt, & in forma debite arguentis posita, ea tamen modo recito. Vide (inquit) saltem, vtrum qui agitur annus sit praesens, etenim eius si primus agitur mensis futuri sunt caeteri, si secundus iam primus praeterijt, & reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus praesens est, & si non totus est praesens, non annus est praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet vnus mensis, qui agitur, ipse praesens est. Caeteri autem praeteriti aut futuri, quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed vnus dies, si primus futuris caeteris, si nouissimus pteteritis caeteris, si mediorum quilibet inter praeteritos & futuros. Et subdit Augustinus Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec vnus dies totus praesenest, nocturnis enim & diurnis horis omnibus 24. expletur, quarum prima caeteras habet futuras, nouissima praeteritas. Aliquae vero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras, & ipsa vna hora fugitiuis particulis agitur, quicquid eius auolauerit praeteritum est, quicquid er restat futurum, & ideo concludit, si quid intelligitur temporis, quod in nullas vel minutissimas momentorum partes diuidi possit, illud solum est, quod praesens dicatur &c. vt supra recitatum est. Ecce quam patenter illa solutio reprobatur, & auctoritate Augustinus & eius valida probatione, quae in hoc fundatur, quod nullum tempus est totum praesens, & si non totum est praesens, nec ipsum est praesens. Cuius probatio est, quia ipsum est omnia illa, quorum quodlibet est pars eius, & ideo dicit ad probationem illius vltimae consequentiae. Duodecim enim menses annus est. Et aduerte, quod in praedicta consequentia sumit hunc terminum totus sincathegorematice Praeterea. Qua ratione annus dicitur praesens scilicet quia habet partem praeteritam & futuram copulatas ad instans, quod actu est, eadem ratione centenarium millenarium, & etiam ipsum seculum secundum quod seculum accipitur pro toto tempore praesentis vitae ab initio mundi vsque ad finem, posset dici psens, quod nullus diceret, qui intelligeret quod significat hoc vocabulum praesens. Patet igitur quod nec secunda solutio ad argumentum aliquid valet. Aliter forte dicitur ad illud argumentum, sicut de facto dicit Auicenna secundo suae sufficientiae c. 13. in principio, quod nullam partem tmpis esse potest intelligi dupliciter, vno modo quod absolute nulla est: alio modo, quod nulla est in hoc instanti, & ista, vt dicit, satis differunt. Non enim sequitur, hoc est, igitur hoc est in hoc instanti, nec econtra sequitur, hoc non est in hoc instanti: igitur hoc non est, nec enim sunt opposita esse, & non esse in hoc instanti. Si primo modo: igitur intelligatur propositio dicens, quod nulla pars temporis est, falsa est. Si secundo modo, vera est, & eodem modo concedit, quod tempus non est, non enim est instans nisi in anima & in intellectu. Ista responsio nulla est, quoniam qualitercunque debeat intelligi aliquid esse in hoc instanti, vel non esse, nihilominus esse actualiter, siue nunc praesentialiter, vt distinguitur contra fuisse, & fore, & non esse, vtique opponuntur. Nec est possibile, quod de eodem vere affirmetur esse per verbum de praesenti dicendo, hoc est, & vere negetur esse nunc praesentialiter, vt vere dicatur, hoc non est actualiter, vel nunc praesentialiter. Per hanc enim enunciationem, qua absolute affirmatur esse, datur intelligi, & ita eam quilibet capit, quod id, quod dicitur esse nunc actualiter, & praesentialiter est. Cum igitur demonstratiue sit conclusum, quod nulla talis res, qualem fingit opinio tua, est actualiter & praesentialiter, necessario concluditur, quod nulla talis res est, ac perhoc nec tempus est huiusmodi res.

Item. Tempus quicquid sit, vel est quid indiuisibile, vel corpus aliquod, aut accidens extensum ad extensionem alicuius corporis, & quicquid horum dicatur ipsum complete erit. Si tamen sit in instanti. 1. totum simul, & sic patet, quod nulla trium solutionum infringit argumentum sextum. Septimo, arguitur principaliter contra conclusionem. Possibile est tempus esse nulla re non permanente existente: igitur tempus non est res non permanens, essentialiter habens prius & post. quae non possunt esse simul, consequentia est euidens, sed ante probatur. Nam possibile est saltem per Dei potentiam absolutam Deum ponere vnum corpus in vno loco, nullam aliam rem a corpore & loco distinctam causando & conseruando, cum ipse libere & contingenter agat, & causet, vel conseruet quamcunque rem agit vel conseruat, aut causat, & simul cum hoc nullam aliam causando possibile est, quod immediate illud corpus ponat in alio loco, & sic deinteps, sicut nunc actualiter fit, quando vnum corpus transfertur de vno loco ad alium sine quiete media. Hoc autem posito constat, quod tale corpus prius erit in loco propinquiori quam remotiori, & per consequens erit tempus.

Confirmatur. Nam sumantur duo corpora, quorum vnum de facto moueatur velocius, & aliud tardius, si non est aliqua talis res non permanens, habetur propositum, si est poterit Deus coagere vtrique motori ad acquisitionem loci, non coagendo agenti ad acquisitionem talis rei successiuae non permanentis. Hoc autem posito constat, quod corpus, quod nunc mouetque locius, tunc etiam velocius mouebitur, & citius deueniet ad finem aequalis spacij, ac per hoc in tempore minori: igitur erit tempus. Forte dicetur ad hoc datis praedictis casibus, quod nec vnum corpus prius erit in loco propinquiori quam remotiori, nec vnum erit citius, vel prius in fine spatij quam aliud, quaud sicut nihil potest esse album sine albedine id est nisi sit in eo illud, quod essentialiter est albedo, sic nihil potest esse hic vel ibi prius alio duratione, & aliud posterius nisi sit in eis illud, quod est essentialiter prius & posterius seu duratio habens ex se prius & posterius, in casibus autem praedictis non est talis res: igitur.

Sed contra hoc arguitur. Quia qua facilitate tu dicis, quod in illo casu corpus non erit prius in vno loco quam in alio, nec erit tempus, eadem tibi dici potest quod nunc de facto non est tempus, nec aliquid est prius alio secundum durationem, quoniam non plus constat nobis nunc de aliqua tali re quam tunc constaret. Nam quemcunque percipimus nunc in corporibus motis, tunc etiam perciperemus. Cum igitur nunc concedamus tempus esse, & vnum corpus prius duratione esse in vno loco quam in alio, concedendum est etiam, quod tunc esset, & si tunc esset, & non esset aliqua res non permanens, ita etiam nunc dicendum est, alioquin gratis & irrationabiliter ponitur talis res alia.

Octauo. Si tempus sit talis res, sequitur quod possibile est duo corpora a, & b, simul incipere moueri, & a, moueri tantum per horam b, autem mille annis, vel tempore aequali tempori mille annorum continue, & tamen simul primo desinere moueri cum ipso a, ita quod nec prius a, quiescet quam b, nec b, diutius mouebitur quam a, consequens est absurdissimum. Probatur consequentia: nam si tempus sit talis res successiua distincta a motu, vt tu dicis, siue sit idipsum quod motus, dum tamen sit talis res successiua distincta a permanentibus, totum motum, qui causaretur in bus in mille annis si moueretur super aliquo spatio propria virtute coagente Deo iuxta communem cursum, posset Deus propria virtute causare cum omni suo accidente tam cito quam cito mouebitur a, cum in quantacunque velocitate voluerit possit velocitare motum b, & cuiuslibet corporis. Hoc posito & habito, sequitur quod in motu b, erit tempus mille annorum, si tempus distinguatur a motu, vel quod ipse motus b, erit tempus mille annorum, si tempus non distinguatur a motu, & per consequens mouebitur mille annis, & tamen simul incipiet, & simul desinet moueri cum ipso a. Ista ratio directe procedit contra illos, qui in quolibet motu ponunt tempus proprium esse, & etiam contra illos, qui tantum in ipso motu caeli, vel i sum motum coeli tempus ponunt, & efficaciter contra eos posset sic reduci. Nam omnem motum, qui causabitur ir caelo per spatium mille annorum, posset Deus in caelo causare in spatio vnius horae. Nam quotiens coelum reuoluetur in mille annis ab eodem puncto in idem punctum, totiens posset ipsum reuoluere in spatio, quo nunc vertitur per vigesimam quartam partem sui circuitus.

Vnde stante vniformitate motus alicuius horologij, quod nunc in vna hora tot lineis mouetur, dum rota horologij praecise mouebitur per tot lineas, poterit Deus totiens complete voluere coelum, quotiens de facto vertetur. a. mille annis, & easdem numero partes motus in caelo causare cum eisdem omnibus accidentibus suis. Econuerso posset consequentia declarari ponendo quod Deus motum a. vel coeli, qui de facto causabitur in vna hora, causaret in spacio mille annorum, quod vtique posset cum quemlibet motum posset in quantacunque proportione tardare. Huius rationis virtutem, quamuis aliter ponit Augustinus vbi supra cap. 24. ad probandum, quod motus caeli non est tempus, cuius processus directe procedit supposito, quod motus sit aliqua talis res existens in celo. Et ponitur conclusio probans directe, quod tempus non sit res talis inhaerens motui: quod si sic sequitur: quia possibile erit per diuinam potentiam aliquid vere moueri sine tempore, seu nullo tempore existente. Patet consequentia. Quia quodcunque subiectum potest Deus sine accidente suo conseruare, poterit ergo quemlibet motum existentem conseruare nullum tempus conseruando, quod si fieret corpora vere mouerentur, quoniam in eis essent veri motus, & tamen nullum esset tempus. Falsitatem consequentis probo. Quia si aliquid moueretur vere & proprie loquendo de motu vero successiue & non simul, acquireret aut deperderet eam rem secundum quam moueretur seu partem acquireret post partem, & sic partem prius, & partem posterius, quod sine tempore esse nequit, vt tu concedis.

Confirmatur per Commentatorem 3. Physicor. commento 4. dicentem, quod motus nihil aliud est quam generatio partis post partem illius perfectionis ad quam vadit vel tendit: igitur in omni motu est prius & post. Et si dicatur, quod licet in motu sit prius & post, hoc tamen non conuenit sibi ex se, & essentialiter, sed per aliquid sibi inhaerens: quia potest aliquis concipere, quod motus sit totus simul, vt quod aliquid subito moueretur de loco ignis ad locum terrae, quapropter si motus fieret sine accidente sibi inhaerente, non haberet prius & posterius. Contra. Impossibile est aliquid esse motum nisi sit actus entis in potentia secundum quod est in potentia, & per consequens nisi aliqua pars eius sit acquirenda mobili dum alia pars eius est acquisita: igitur impossibi le est quod aliquis motus sit totus simul. Vnde licet sit possibile, quod aliquid subito transferatur de loco ignis ad locum terrae, illa tamen transsatio non esset motus si poneretur, sed esset mutatio indiuisibilis, cui non conueniret diffinitio motus praemissa, sicut non conuenit generationi indiuisibili secundum Commentatorem quinti Physicorum commento. vigesimoprimo. Et ex hoc vlterius, sequitur, quod nullus potest vere concipere vel opinari aliquid esse motum concipiendo ipsum esse totum simul actum mobilis. Confirmatur. Quia essentiale est motui, quod sit actus imperfectus admixtus potentiae.

Praeterea. Si omnes partes motus essent simultigitur motus esset de genere permanentium, quod ipse negas.

Decimo sic principaliter. Si motus est subiectum temporis, aut totus motus est subiectum eius, aut aliquid eius, & si sic, aut diuisibile, aut indiuisibile, non enim aliter potest intelligi, quod sit subiectum eius. Non potest dici primum. Tum quia nihil est in motu, nec in aliqua reextensa indiuisibili modo illo, vt supra probatum est. Tum quia esto, quod essent talia indiuisibilia, non est ratio, cur potius sit subiectiue in vno quam in alio eius indiuisibili: igitur vel in nullo, vel in omnibus, & eodem modo potest probari, quod non sit in aliqua parte motus diuisibili praeciseEt loquor semper de diuisione motus secundum diuisionem mobilis in partes simultaneas, quod tamen si daretur adhuc inferretur inconueniens inferendum. Si ponitur vltimum quod sit in toeo motu, tunc sequitur quod motus erit diuisibilis in partes simultaneas per longum, latum, & prosundum, & sic alia pars temporis coeli erit in oriente, & alia in occidente, alia in meridie, quod aduersarius prorsus negaret. Haec sunt argumenta Gregorius in forma. Contra quintam conclusionem arguunt aliqui sustinentes opinionem Bonauenturae ponentis, quod in aeuo sit successio sine innouatione, cuius oppositum tenet illa conclusio. Arguunt igitur primo sic. Si aliqua mensuratiam durasset in aeternum, impossibile esset, quod Deus faceret eam non durasse in praeteritum, quia totum praeteritum est, & Deus non potest facere, quod illud, quod est praeteritum non sit praeteritum secundum Augustinum 26. contra Faustum. Si ergo aeuum sit totum simul & habeat in se quicquid est habiturum in posterum, impossibile esset, quod Deus destrueret ipsum. Hoc autem est impossibile dicere. igitur in aeuo est aliquid futurum: ergo successio est in aeuo.

Secundo sic. Duratio esse angelici a parte posteriori ponitur infinita, quia durabit sine fine, si ergo pro nunc ista duratio sit tota simul vnitiue: sequitur quod ista duratio esset actu infinita, quod est falsum.

Tertio sic. Quia & si in aliquo finito possunt esse negationes positionum infinitae, tamen impossibile est quod in aliquo finito sint infinitae negationes defectuum: verbi gratia. Licet in homine possint esse infinitae negationes positionum, vt homo est non asinus, non leo &c. tamen in eo non possunt esse infinite negationes defectuum, quia negatio defectus est positio perfectionis: vbi ergo possunt esse infinitae negationes defectuum, ibi possunt esse infinitae perfectiones, quod non est in aliqua creatura, quia tunc ipsa creatura esset infinita perfectiue, sed si aeuum sit totum simul habens totum vnitiue, quod habiturum est, actu habaret infinitas negationes defectuum, quia negationem defectus pro crastino die, & sic in infinitum, si esset dare infinitatem dierum a parte post. Cum ergo haberet infinitas negationes desectuum, sequitur quod haberet infinitas perfectiones positiue, cum negatio defectus sit positio per. sectionis. Quarto. Hierus ad Marcellam, & est in glosa Exo. 3. & est in Isidoro Ethimologiarum libr. 7. cap. 1. dicit. In omni creatura differt praeteritum & futurum, quia solus Deus est, qui non nouit esse, fuisse, nec fore. Si ergo nihil de duratione adueniat aeuo, nec recedat ab eo, non esset ibi praeteritum & futurum, quod negant auctoritates supradictae. Quinto. Quia Deus posset fecisse vnum angelum, & ipsum destruxisse, & iterum eundem numero creasse: igitur cum idem sibi realiter succederet, & non solum secundum imaginationem necesse est, quod in eius mensura sit realiter successio, quia realiter intercedit non entitas media inter esse angeli, & esse illius. Sexto. Quia si esset aliqua vna creatura, quae haberet perfectiones omnes creaturarum futurarum, ista creatura esset actu infinita. Si ergo ponitur aliqua mensura, quae in se vnitiue & simul habeat perfectiones omnium mensurarum futurarum esset mensura infinita. Si ergo aeuum sit totum in se simul continens actu quicquid est futurum, & quicquid est vniuersaliter in tempore, si duraret in aeternum, sequitur quod aeuum sit actu infinitum.

Confirmatur ratio. Quia si sit actu simplex aliquod, quod potest se commensurare alicui quanto, oportet quod illud simplex habeat tantam perfectionem, quantam habet illud quantum: igitur si esset aliquid, quod posset se commensurare infinito quanto, si esset illud, esset secundum se infinitum. Sed sic se habet aeuum respectu temporis, si sit totum simul, quod commensurat se toti tempori futuro, & totum quod est futurum habet modo actu.

Septimo sic. Omnis creatura, quae est finita, potest recipere additionem: igitur similiter omnis duratio finita potest recipere additionem durationis, sed quicquid tale est sibi aliquid aduenit: igitur & aliquid recedit, vel recedere potest. Octauo. Augustinus 11. conses. Praesens si semper esset praesens, & in praeteritum non transiret, iam non esset tempus, sed aeternitas: si ergo aeuum semper esset praesens, & non transiret in praeteritum, esset aeternitas, sed consequens est falsum: igitur & antecedens. Nono. Quia circumscribendo omnem rationem temporis potest Deus creare vnum angelum ante alium: ergo in sua propria mensura est successio. Decimo. Deus potest annihilare vnum angelum creatum, aut ergo in primo instanti, in quo est, aut in alio, non in illo in quo est, quia tunc in eodem indiuisibili esset & non esset, & sic contradictoria essent simul vera respectu eiusdem. Et similiter, quia omne quod est, quando est necesse est esse: ergo destrueretur in alio: ergo est ibi successio duorum instantium, quia in vno est positiue, in alio non. ista argumenta recitat Garro in forma. Arguitur etiam sic ab alijs. Illud quod potest deficere ab esse non habet simul totum suum esse quod enim ab esse deficit, non habet simul totum esse, quod habere potuit, quia potuit plus esse, sed angelus, cuius mensura est aeuum, potest deficere ab esse per subtractio. nem diuinae influentiae: igitur non habet simul totum suum esse, sed aeuum est mensura esse ipsius angeli: igitur.

Secundo. Si in aeuo non est successio: igitur idem erit in angeloeuiterno esse, fuisse, & fore, sed Deus non potest facere angelum non fuisse: igitur non posset facere ipsum non esse vel ipsum non fore. Contra sextam conclusionem arguitur probando, quod non sit idem aeuum omnium aeuiternorum, & quidem ad hoc arguit Egidius multipliciter. Primo sic. Quia dicitur 10. Metaphys. quod vbi aestimatur, quod non est additio, aut diminutio, illud est mensura vera. Vnde quia motus coeli est ita regularis & vniformis, quod non posset fieri regularior & vniformior, ideo est mensura omnium aliorum motuum. Propter quod si vnum euiternum deberet esse mensura omnium aeuiternorum, oporteret quod esset ibi status quantum ad simplicitatem, ita quod non posset fieri euiternum simplicius, quod dicimus esse falsum, non enim posset creari angelus ita simplex, quin posset crearisimplicior.

Secundo. Quia quanto aliqua sunt priora in entibus, tanto inter mensuram, & mensuratum est maior analogia. Album enim est in eodem genere cum alijs coloribus ab albo mensuratis, propter quod modicum est ibi de analogia, sed in quantitate, quae proxima inhaeret substantiae quam qualitas, vt dicit Commentator 12. Metaph. maior est in ea analogia. Et ideo maior est in ea mensura, vel indiuisibile simpliciter, sicut vnitas, vel indiuisibile secundum positionem nostram, sicut vlna, vel aliquid huiusmodi, indiuisibile enim non est in genere quantitatis, nisi per reductionem, in substantia autem est adhuc maior analogia. Nam omnis substantia mensuratur vna substantia, huiusmodi autem substantia secundum Commentatorem est motor primus abstractus ab omni materia, qui nec est in eodem genere cum alijs substantijs, immo nullo modo est in genere. Similiter igitur & ipsa esse aeuiternorum reducentur in vnam mensuram maxime analogam, scilicet in ipsum esse diuinum, propter hoc enim omnia entia non possunt reduci in aliquam vnam mensuram, nisi in Deum: multo ergo fortius substantiae euiternorum, & esse eorum, quae sunt nobilissima inter entia, & inter substantias, non poterunt reduci in mensuram, nisi in substantiam Dei, & esse eius, ita quod Deus, vt est primum ens mensurabit omnia entia, vt est prima substantia mensurabit omnes substantias, vt est prima substantia intellectualis, & primum esse intellectuale, mensurabit omnes substantias intellectuales, & omnia esse intelligibilia.

Tertio sic. Mensura esse, cum esse sit actus, est mensura durationis, quia in actibus mensuratur quantitas durationis. Illa igitur sunt mensura esse aliquorum, a quibus dependet duratio eorum, duratio autem dependet ab eodem, a quo & conseruatio. Nullus autem angelus dependet ab alio, quo ad conseruationem: igitur nec quo ad durationem, propter quod vnus non erit mensura alterius, nec esse vnius esse alterius. Quarto. Mensura facit cognitionem de mensurato, & hoc simpliciter. Ad cognitionem autem rei simpliciter non facit nisi quod est causa rei, vel comparatur ad rem, sicut habitus ad priuationem, secundum quem modum album est mensura omnium colorum, quia omnes colores sunt quasiquaedam priuationes ipsius albi, vnus autem angelus non facit ad esse alterius, nec vnus comparatur ad alium sicut forma ad priuationem, & ideo vnus non est mensura alterius. Quinto. Non omnia aeuiterna simul incaeperunt, vt patet de angelis & animabus, quae continue de nouo creantur: ergo habent diuersas mensuras, & diuersa aeua. Ad idem arguitur ab alijs primo sic. Si esset vnum aeuum omniumui aeternorum, illud poneretur subiectiue in aeuiterno summo, sicut tempus in motu primo. Cum ergo primus angelus ceciderit, sequitur quod mensura illius esset mensura aliorum angelorum, sequitur etiam quod anima Christi mensuraretur mensura luciferi, quae sunt inconuenientia.

Secundo sic. Si esset tantum vnum aeuum, illud esset in summo aeuiterno: ergo eo destructo nullum esset aeuum aliorum, & sic esset durans sine duratione. Tertio. Si ponatur vnum aeuum omnium angelorum saltem coelum habebit aliud aeuum, quia mensura debet esse vnigenea cum mensurato, sed angeli differunt a corporibus coelestibus: igitur.

Confirmatur per hoc. Quia nullus angelus est mensura primi coeli, quod tamen oporteret, quia ex hoc tempus mensurat omnes alios motus inferiores, quia fundatur in motu, qua immediate mensurat omnes motus, sed primus angelus non est mensura primi coeli: ergo nec mensura primi angeli erit mensura primi coeli. Quarto. Quando aliqua secundum se sunt eiusdem rationis, habent mensuram consimilem, sed omnes angeli sunt eiusdem rationis, quia essentia eorum est participata, & simul tota, & perpetua. ergo habebunt mensuram consimilem. Sed supremus angelus habet niensuram suam intra, & aeternitatem mensurantem extra, quare & infimus habebit aeuum intra se pro mensura intrinseca, & aeternitatem extra se, & eodem modo omnes intermedij, cum sint eiusdem rationis quantum ad hoc. Quinto. Si Deus fecisset non tantum vnum angelum, sed duos angelos nobiliores omnibus, tamen aequales inter se in omnibus, non esset maior ratio, quare magis aeuum esset in vno quam in alio. Nec potest vnum aeuum esse in vtroque, quia vnum accidens numero non est in duobus subiectis: igitur erunt plura aeua. Sexto. Quanto natura spiritualis est superior & nobilior, tanto secundum se est simplicior, & actualior, & minus habet de potentialitate. Si ergo repugnet angelo inferiori, quod recipiat in se mensuram differentem realiter a substantia sua, quia recipere est secundum potentialitatem, multo magis hoc repugnat superiori. Quod tamen non repugnat superiori secundum te: ergo nec repugnabit inferiori habere intra se mensuram realiter differentem a substantia sua.

Septimo sic. Sicut se habet tempus ad temporalia, sic aeuum ad aeuiterna, sed tempus, quod est mensura omnium temporalium, non est in aliquo temporali sicut in subiecto, sed in coelo, quod est aeuiternum, & supra omne tempus: igitur illud, quod est mensura omnium aeuiternorum, non est subiectiue in aliquo aeuiterno, sed in aliquo quod est supra omne aeuiternum, & hoc est Deus. Arguit ad idem sic Durandus primo. Illud cuius duratio & quantitas durationis est notior ex sua propria ratione quam sit ex comparatione ad alterum, non mensuratur, quo ad suam durationem per alterum, sed quodlibet aeuiternum est huiusmodi: igitur &c. Maior patet, quia per mensuram debemus certificari de quantitate mensurati, quod non habet locum quando quantitas mensurati ex natura proprij subiecti est notior quam possit notificari ex comparatione ad alterum, minor probatur. Quia propria ratio aeuiterni est non posse deficere secundum naturam. Et ex hoc notum est, quod duratio eius est perpetua, nec ex comparatione ad quodcunque aliud potest hoc esse aeque certum, quare &c. Secundo. Infinitum in duratione non habet mensuram durationis, quia contra rationem infiniti est esse mensuratum, sed duratio aeuiterni a parte post est infinita, eo quod non potest deficere: ergo non habet mensuram. Et si dicatur, quod aeuiterna non sunt perpetua seu infinitae durationis a parte ante, sed solum a parte post, & ideo aeuiterna a parte ante possunt habere mensuram, & vnum esse mensuram omnium aliorum.

Dicendum ad hoc, quod & si aeuiterna haberent aliquam mensuram, per quam innotesceret quantitas durationis eorum ex nunc in ante, illa tamen mensura non posset esse aliquod ex aeuiternis, quia omnia aeuiterna simul caeperunt esse, & natura cuiuslibet eorum est nunquam posse desinere, propter quod ex natura cuiuslibet magis notum est, quod dunet, quam aliud quod sit notum per aliud, durauit enim & durabit Raphael quantum Gabriel, & Michael, vel Lucifer, & ista quantitas durationis est notior ex natura proprij subiecti quam ex duratione alterius, & ideo duratio vnius nullo modo est duratio alterius. Tertio. Nihil est mensurabile nisi secundum quod induit rationem quanti, sed duratio aeuiterni secundum se non est quanta, cum non habeat partem & partem. Induit autem rationem quanti quatenus coexistit durationi quantae, puta motui vel tempori: ergo euiternum secundum se non habet mensuram, sed secundum coexistentiam eius ad motum, & tunc habet eandem mensuram, quam motus.

Vnde dicimus, quod quilibet angelus durauit quantum durauit mundus seu motus & tempus. Ex quo patet, quod per nullam mensuram vnigeneam potest mensurari quantitas durationis, quam habuerunt aeuiterna, ex quo creata sunt vsque nunc, sed solum per etherogeneam quae est tempus. Ista sunt principalia obiecta contra illam partem conclusionis, scilicet quod primum aeuiternum sit mensura aliorum. Contra aliam partem eiusdem conclusionis sextae, in qua ponitur, quod aeuum est in primo aeuiterno, sicut in subiecto arguitur, & primo sic. Sic se habet aeuum ad esse acuiterni, sicut tempus ad motum secundum Dionysium 10. cap. de diuinis nominibus, sed tempus nihil absolutum dicit supra motum: ergo nec aeuum super esse aeuiterni: Minor probatur. Quia tempus non est nisi numerus motus secundum prius, & posterius, sic quod hoc prius & posterius dicunt duo moueri includentia vnum mutatum esse, vel duo mutata esse includentia vnum moueri, sed tempus est ista vtroque modo vt numerata. Nec est realiter differentia in eis, vt numerata, & vt non numerata, & ideo nec tempus, nec motus realiter differunt, quia prius. & posterius, vt non numerata sunt ipse motus, vt vero sunt numerata, sunt ipsum tempus. Et hoc dicit Commentator 4. Physic. commento finali, quod tempus est prius & posterius in motu ipso. Se. cundo. Sic se habet aeuum ad aeuiternum sicut quando ad illud, cuius est quando, sed ipsum quando nihil reale addit super illud, cuius est, quod patet per Boetium de Trinitate. Quando super rem, cuius est, nihil addit, nisi habitudinem ad tempus. Similiter Simplicius super praedicamenta recitat dictum cuiusdam Philosophi Platonici, qui dicit, quod quando nihil absolutum addit super rem, cuius est, & approbat eius sententiam.

Tertio. Illud quod potest aduenire alicui sine mutatione eius reali, non addit aliquid absolutum super illud, sed huiusmodi est aeuum, quia aeuum est in primo aeuiterno & si Deus faceret alium angelum nobiliorem, hoc solo facto tunc aeuum esset in eo nulla mutatione facta circa primum. Et illo superiore destructo, esset aeuum in alio nobiliori post ipsum sine aliqua mutatione ipsius secundi angeli: igitur nihil absolutum dicit supra esse angeli nisi solum respectum. Quarto. Quia aeuum non dicit aliquid nisi simultatem rei in essendo, sed omni alio absoluto circunscripto ab aeuiterno, ipsum aeuiternum de se habet simultatem in essendo, quia hoc inest sibi ex natura sua, quod sit totum simul.

Quinto. Ista se habent secundum ordinem, esse angelicum & aeuum siue ipsa duratio, & perpetuitas durationis, quia ex hoc, quod tale habet totum esse simul, durationem totam habet simul, & quia perpetuum, ideo duratio perpetua, sed perpetuitas, quae habet essein tertio ordine, nihil addit super substantiam angelicam: ergo multo fortius nec ipsa duratio, quae mediat inter essentiam angelicam & perpetuitatem, nihil reale addit super essentiam angeli, quia minus distat, vel saltem non magis medium ab extremo quam extremum ab extremo. Sexto. Ipsum aeuum aut est duratio esse angeli, aut est illud, quod mensurat illam durationem, si sit ipsa duratio angeli, cum ipsa duratio non differat ab esse angeli, nec ipsum aeuum differt ab eodem. Quod autem ipsa duratio non differat ab esse angeli probatur, quia quantum est ipsum esse, tanta est ipsa duratio. Si vero aeuum sit aliquid aliud ab ipsa duratione, & mensuratio ipsius durationis, tunc cum mensura sit prior mensurato, prius erit aeuum quam ipsa duratio, & per consequens prius inest aeuum angelo quam duratioCum ergo duratio, quae remotius se habet ad ipsum angelum, nihil addat, nec aeuum, quod prius est, aliquid addit.

Septimo. Aeuum non est aliud quam ipsa duratio esse angeli: durat ergo alia res, tunc quaero, aut ipsa duratio dicit aliam rem super rem mensuratam, aut non: si non, habetur propositum, si sic, illa res quam addit supra mensuratum manens est, & habet esse: igitur habet mensuram. Tunc quaero de mensura illa, & ipso mensurato, & ita vel erit standum in primo, quod mensura, scilicet nihil addit supra mensuratum, vel erit processus in infinitum. Et isto modo arguit Commentator contra Auicnus 4. Metaphysi. in principio, probando quod ens & vnum nihil addunt supra essentiam rei. Octauo. Si aeuum sit aliud absolutum ab aeuiterno, posset ergo Deus facere vnum sine alio, & sequitur contradictio, quod esset duratio sine durante, vel durans sine duratione. Ista argumenta recitat Garro, & sunt Egidij pro parte in sententia. Et in hoc secundus articulus, qui est de obiectionibus contra conclusiones, terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat cum diuino adiutorio praedictis obiectionibus aliqualiter respondere, quia proculdubio fortes sunt, & in primo loco ad argumenta Aureoli contra primam conclusionem.

Ad primum dicitur, quod tempus mensurans motus continuos corporales non consequitur aeque primo indifferenter quemlibet motum, sed praecise primum motum localem & corporalem primi mobilis, & tunc cum arguens hoc nititur improbare. Dicitur quod responsio ibidem data sufficiens est aliquo addito. Hanc enim ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 66. artic. 4. in solu. tertij, vbi sic dicit arguendo. Tempus est numerus motus firmamenti, quod legitur factum secunda die: igitur a principio non erat tempus, & sic tempus non est concreatum materiae informi. Ecce argumentum. Postea respondet. Dicendum (inquit) quod si motus firmamenti non incaepit statim a principio, tunc tempus quod praecessit non erat numerus motus firmamenti, sed cuiuscunque primi motus, accidit enim tempori, quod sit numerus motus firmamenti inquantum hic motus est primus motuum. Si autem esset alius motus primus, illius motus esset tempus mensura, quia omnia mensurantur primo sui generis. Oportet autem dicere statim a principio fuisse aliquod motum, ad minus secundum successionem conceptionum & affectionum in mente angelica. Motum autem non est intelligere sine tempore, cum tempus nihil aliud sit quam numerus prioris & posterioris in motu. Haec ille.

Idem vel consimile ponit 2. senten. distin. 12. q. 1. artic, 5. ad tertium, vbi sic dicit. Motus coeli incaepit secunda dic, sed non omnia simul creata sunt, vnde non potest intelligi de tempore, quod est numerus motus primi mobilis, sed oportet quod vel per tempus significetur aeuum, vr quidam dicunt, vel tempus large sumatur pro numero cuiuscunque successionis, vt sic tempus primo creatum dicatur, quod mensurat ipsam creationem rerum, quae post non esse in esse prodierunt. Haec ille.

Ex quibus verbis patet primo, quod tempus potest sumi dupliciter, scilicet proprie & stricte, & isto modo non est nisi vnicum tempus, sciliceunmerus motus primi mobilis. Alio modo improprie & large, & sic numerus cuiuslibet successionis potest dici tempus: secundo patet, quod licet motus primi mobilis & motus alij locales continui sint eiusdem rationis in genere motus, tamen non sunt eiusdem rationis in hoc, quod est esse primum & secundum notissimum & non notissimum, regularissimum, & non regularissimum. Et ideo nimirum si numerus primi motus dicatur tempus primo & proprie & principaliter dictum, non autem numerus aliorum motuum. Tunc ad improbationem huius responsionis cum dicitur, quod tempus est passio motus solum & praecise inquantum habet prius & posterius &c. Dicitur quod verum est loquendo de tempore communiter dicto, sed falsum est loquendo de tempore proprie dicto. Et hanc distinctionem ponit Gregorius de Arimino, quam dicit esse Augustinus 12. de ciuitate Dei cap. 15.

Ad secundum patet per idem, dico enim quod non existente motu primi mobilis, qui quidem motus nunc est primus motus, remaneret alius motus, qui diceretur, vel esset primus, & numerus illius esset tunc proprie & principaliter tempus, numerus vero aliorum motuum esset tempus secundarium, & minus principale.

Ad tertium patet per idem, quia dum bellum Tosue agebatur erat aliquis motus primus inter alios, & aliqui secundarij, & ideo tunc erat tempus, immo tempora.

Ad quartum patet per idem. Numerus enim cogitationum animae potest dici tempus large, non autem proprie, nisi esset numerus primi motus.

Ad quintum patet per idem, nisi quod assumit ibi falsum, quod tempus non sit aliud quam successio motus: hoc enim falsum est, quia successio videtur esse relatio inter prius & posterius, tempus autem est de genere quantitatis, & est formaliter numerus partium motus sibi succedentium: Ratio autem, quam adducit ad hoc probandum non valet, nam arguit ab vno dissimili ad aliud, scilicet a quantitate continua ad quantitatem discretam, sed bene conceditur, quod sicut de ratione quantitatis permansiuae est simultas partium, ita de ratione quantitatis successiuae est non simultas partium, & successio. Ideoque successio siue sit relatio, siue negatio, scilicet non simultas concomitatur tempus, & est de ratione temporis, sed non est ipsum tempus, nec genus temporis, sed quaedam differentia constitutiua eius. Item. Falsum est quod prima diuisio quantitatis sit in permanentem & successiuam, sed potius in continuam & discretam, immo nusquam ponit primam diuisionem scilicet permanentis & successiuae Physicus, licet ponat diuisionem istam quod quantitas alia habet positionem in partibus, alia vero non habet, habere autem positionem non est idem omnino, quod habere permanentiam, sed includit tria, primum est situs partium, secundum est permanentia vnius cum alia, tertium est copulatio vnius cum alia, vnde ista diuisio est per quaedam accidentalia. Item. Si illa ratio, quam facit Aureolus de quantitate permanenti & successiua aliquid valeret, vtique concluderet, quod sicut quantitas successiua secundum eum non est nisi successio, ita quantitas permanens non est nisi permanentia, quod est falsum.

Ad sextum patet per idem. solum enim concludit, quod in omni motu sit aliquod tempus improprie & large loquendo, quod conceditur, sed ibi falsum assumit, scilicet quod tempus non sit aliud quam prius & posterius in motu. Hoc enim falsum est, quia si prius & post sumantur in concreto, scilicet pro parte priori motus, & pro parte posteriori, illae partes sub tali ratione non sunt tempus, sed subiectum temporis, si autem sumantur abstractiue pro prioritate & posterioritate, talia sunt relationes & non tempus, nec subiectum temporis. Ex quo patet, quod probatio minoris nulla est. Nam praesens, praeteritum, & futurum, nec prius & posterius quocunque modo sumantur, non sunt tempus, sed verum est quod numerus prioris & posterioris concretiue sumptorum est tempus.

Ad septimum patet per idem, tamen falsum videtur ibi assumi, scilicet quod successio sit tempus, immo conformiter ad praedicta tempus dicitur esse numerus successionis, quae est in partibus motus. Tunc cum arguens quaerit, an in motu sint duae successiones, vna quae sit propria motui, alia tempori &c. Dicitur quod successio videtur esse relatio sicut prioritas & posterioritas, vel negatio simultatis aut permanentiae, & non videtur esse quantitas, immo nec videtur esse relatio proprie realis, quia eius quod est, ad id, quod fuit, & non est, non est proprierelatio realis, sed rationis, tales autem duas successiones, quarum vna sit inter partes motus, & alia inter partes temporis, non est inconueniens simul ponere, quia respectus multiplicantur multiplicatis fundamentis, & terminis, modo aliae sunt partes motus, & aliae partes temporis, & consequenter alia est successio harum, & alia illarum. Potest etiam dici, sicut post apparebit, quod duplex est successio, quaedam intrinseca motui aliquo modo, quae consistit in fuxu formae de esse in esse, vel de potentia in actum, & haec successio non est tempus, alia est successio extrinseca, & adiacens motui per modum mensurae, & haec est de ratione temporis. Sed quicquid sit de hoc, posito quod esset ibi vnica successio, quae formaliter esset tempus, nihil plus arguit contra conclusionem, nisi quod in omni motu continuo est formaliter tempus large vel improprie sumptum.

Ad confirmationem ibidem factam patet per idem. Quia cum quaeritur, vtrum sint duae quantitates successiuae &c Dicitur quod secundum Philosophum in praedicamentis tres sunt species quantitatis non habentis positionem in partibus, scilicet tempus numerus & oratio, quia neutra illarum habet illa tria, quae sunt de ratione positionis.

Item dicitur, quod oratio & numerus sunt duae species quantitatis, quarum quaelibet est successiua, sed ad mentem arguentieundo dicitur, quod motus & tempus non sunt duae quantitates successiuae formaliter, licet sint duo quanta successiua, sed neutrum illorum proprie dicitur quantum inquantum est successiuum, quia successio potest esse inter non quanta, sicut dictum fuit supra de cogitationibus angelicis, sed tam motus quam tempus dicuntur quanta, inquantum sunt continua vel discreta, immo quia habent vtrunque.

Vnde tamen conceditur, quod tempus de per se est quantitas, non autem motus, cuius causam assignat DominuAlbertus in commento praedicamentorum in tractatu de quantitate cap. 4. vbi sic dicit. Remanet quaestio quare motus non ponitur esse in genere quantitatis sicut tempus cum multis rationibus probet Aristoteles 6. Physic. motum esse diuisibilem in infinitum, & cum expresse dicat motum esse speciem quantitatis in 5. primae philosophiae. Sed ad hoc per antedicta facilis est responsio. Si enim consideretur id, quod dat motui speciem, & nomen, & per consequens dat ei genus, eo quod species & genus ad vnam pertinent naturam, tunc videbitur causa eius, quod quaeritur: quale enim dat alterationi nomen & speciem, propter quod dicitur in specie calefactio, vel albatio, & sic similiter est in vbi, quod motui locali dat nomen & speciem, & genus. Et similiter in augmento, & eodem modo facile est videre in omnibus alijs, sicut motus per accidens, qui est in omnibus generibus. Continuitas autem motus non est a natura illa, quae fluit, sed potius est causata a processione illius, in quo est motus, vt in subiecto. Subiectum autem non est aliquid de essentia illius, quod est in ipso, & ideo motus non habet proprium, & sibi determinatum genus. Haec ille.

Item in eodem capitulo ante praedicta verba sic dicit. Intelligendum est, quod si non esset motus, non esset tempus, & motus extensio est causa extensionis temporis, sicut & motus est causa temporis. Motus autem est in eo, quod mouetur sicut in subiecto, est autem illud quod mouetur idem secundum substantiam in toto moto, secundum autem esse ipsius secundum quod motus est in ipso, protensum & procedens est de ante in spacio in post, siue de anteriori parte spacij in posteriorem continue non interrupte. Protensio autem causa est quantitatis, quia protensum est partim hic, & partim ibi continua & non interrupta protensione, quod autem sic diuisibile est, continuum est. Motus igitur, qui secundum esse protensum est in eo, quod mouetur, est continuus non ex seipso, sed ex spacio distantiae, quae est inter duo extrema.

Cum autem sit continuum & quantum aliquo modo, sequitur quod sit eius aliqua mensura, quia omne quantum habet mensurans proprium secundum propriam ipsius diuisionem, sicut secundum spacium continuum ad modum lineae, vel superficies, vel corporis habet vlnam, palmum, vel pedem, vel aliquid talium, propter quod in omnem diametrum certa redditur quantitas illius, nec certificari potest nisi secundum hoc quod diuiditur. Oportet igitur quod sit per hunc modum mensurans motum secundum esse, quod habet in eo, quod mouetur certificans quantitatem ipsius, in eo autem quod mouetur, secundum quod motus est actus eius, sunt tria, scilicet indiuisibilis substantia illius, quod mouetur, quae manet eadem in toto motu, & esse protensum in spacio continuo, & diuisio prioris, quod accipit in spacio quod derelinquit continue a posteriori, quod iam accipit se in illud procidendo.

Si ergo sic debeant mensurari, tria erunt in mensura reddente quantitatem ipsius, quia aliter mensura rei mensuratae non esset adaequata, mensurans autem ipsum sic non potest esse sibi intrinsecum, eo quod intrinsecum est alterius generis, est enim in motu locali intrinsecum motui vbi fluens, & hoc non est secundum naturam suam in genere quantitatis, sed in genere vbi. Et ideo motus in vbi non est in genere quantitatis, sed est in genere vbi, in alteratione autem est quale fluens, quod per fluxum non amittit propriam generis naturam, & ideo sicut quale est in qualitate, sic & motus in qualitate. Et similiter motus augmenti quamuis sit in quantitate, non tamen sic est in quantitate, quod motus faciat ipsum in quantitate esse tanquam in genere, sed potius per hoc est in genere, quia est quantum continuum positionem habens, non autem per hoc, quod est in partem fluens, sicut corpus, quod est in fluxu non amittit naturam corporis. Et ideo motus non per naturam motus, vel per substantiam est in genere quantitatis, sed per hoc, quod est quantum fluens quod fluxu non amittit naturam fluentis. Similiter est in generatione, & corruptione, quae sunt mutationes in subiecto, propter quod dicit Aristoteles quod id, quod est via in naturam dicitur natura. Cum ergo motus & mutationes non possunt habere mensurans intrinsecum circa quod sit substantia motus & circaquod ponat motus continuitatem suam, relinquitur quod habeat mensurans extrinsecus adiacens, & hoc vocatur tempus, & ideo tempus in sua substantia, & suo esse diuersam habet rationem a linea, superficie, & corpore.

Quod ergo per intellectum adiacet ei, quod fertur, & in toto motu est idem secundum substantiam, cum hoc semper obijciatur praesentiae accipientis, ipsum est praesens nunc, quod vocatur instans, quasi non stans, sicut & idem quod mouetur non stat, quandiu est motus actus eius. Quod autem adiacet protensioni eius, quod mouetur, quod secundum quod mouetur continue protensum est a retro in ante, illud est & vocatur tempus, & quod adiacet ei, quod est retro in spacio., vocatur in tempore praeteritum, vel in prius. Et quod adiacet ei quod in motu, & spacio accepto in ante, est, & vocatur futurum, & quod adiacet ei quod obijcitur praesentiae accipientis in protensione motus & spacij vocatur praesens tempus.

Cum autem ista tria praesens, praeteritum, & futurum non sint diuisa & separata, nec sint discreta, sed sint simul copulata, copulatorum autem semper sit communis terminus, qui est finis vnius & principium alterius, & quod sic est aliquid vtriusque, & neutrius per se, illud copulans particulas temporis vocatur indiuisibile instans. Quod quidem secundum se est substantia temporis, sicut punctus est substantia lineae, quod fluxu suo est causa quantitatis, quae est forma successionis continuae, quae ponitur circa substantiam instantis. Sicut autem vlna iterata est numerus reddens quantitatem continui, ita instans distinguens prius & posterius in motu, sicut iteratum super partes motus numerat, & certificat quantitatem motus, & ideo dicit Aristoete 4. Physic. quod tempus est numerus motus secundum prius & posterius.

Et ideo non est inconueniens, quod tempus sit continuum, & tamen sit numerus, quia est numerus, sicut vlna panni, vel alterius mensurati per vlnam. Et cum dicitur, quod tempus est continuum, & tempus est numerus, non intelligitur quod secundum vnum & idem sit continuum, & sit numerus, secundum enim quod adiacet protensioni eius, quod mouetur, est continuum. Secundum autem quod instante copulante distinguitur id, quod est ante ab eo, quod est post, & iteratur hoc in toto motu, sic est numerus. Et quando dicitur, quod est numerus, non dicitur, nec intelligitur quod simpliciter sit numerus, sed numerus motus, nec numerus motus per esse motus, sed per prius & posterius, quod iteratur in motu, sicut illud quod mouetur iteratur in toto spacio motus, propter quod non sequitur quod tempus sit simpliciter numerus, sicut sequitur, quod est simpliciter quantitas continua. Et ideo manifestum est, quod non est in duobus generibus primis quantitatis, & econuerso, scilicet in genere continui, & in genere discreti, sed simpliciter est in genere continui, & secundum aliquid accipit formam discreti. Haec ille.

Ex quibus habentur quatuor. Primum est, quod motus non est per se de genere quantitatis, cuius ratio est, quia motus est de genere sui termini, ad quem est. Ille autem terminus aliquando est de genere vbi, aliquando de genere qualitatis &c. Secundum est, quod tempus est per se quantitas mensurans protensionem formae fluentis vel motus. Tertium est, quod tempus principalius est continuum quam discretum. Sed in hoc Albertus discordat a Rs Thomas qui ponit, quod tempus formaliter est numerus successionis, & quod ex se non habet continuitatem, sed a motu. Quartum est, quod motus habet duplicem successionem & partibilitatem vnam, quae competit sibi ratione spacij, vel vbi, vel formae fluentis, & ista est sibi extrinseca. Aliam vero successionem habet ratione temporis, & ista est sibi extrinseca, & quasi passio superueniens, & ista secunda, vel numerus huius successionis est tempus, & non prima. Et quod ista sit mens Sancti Thomae apparet nam ipse super 4. Phys in illo cap. Accipiendum autem, sic dicit. Tempus non est aliud quam numerus motus secundum prius & posterius. Si autem aliquis obiiciat, contra praedictam diffinitionem, quod prius & posterius tempore determinantur, & sic diffinitio est circularis.

Dicendum est quod prius & posterius ponuntur in diffinitione temporis secundum quod causantur in motu ex magnitudine, & non secundum quod causantur ex tempore. Vnde & supra Aristoteles dicit, quod prius & posterius prius sunt in magnitudine quam in motu, & in motu quam in tempore, vt haec obiectio excludatur. Haec ille.

Vbi ponit manifeste duplicem prioritatem & posterioritatem, vnam in motu, aliam in tempore, quae sunt diuersarum rationum, & non solum ipse hoc ponit, immo Aristoteles ibidem particul. 99. Ad octauum dicitur, quod vtique tempus habet alias partes quam motus, & aliam successionem, vt dictum est: nam vt dicit Albertus extensio motus est causa extensionis, & protensionis temporis. Et cum dicit, quod tempus esset quantitas per accidens, negatur consequentia, quia tempus est formaliter numerus compositus ex vnitatibus sibi succedenrtibus, numerus autem est formaliter quantitas. Non est autem tempus formaliter successio, si successio sumatur pronegatione simultatis, aut permanentiae, vel pro relatione prioris & posterioris adinuicem, quia illa successio nullo modo est quantitas. Si autem successio dicat protensionem vel extensionem quantitatis, tunc tempus potest dici successio materialiter, licet sit numerus formaliter, hoc est dictu, quod est numerus talis successionis. Concesso autem hoc non habetur, quod tempus sit quantum per accidens, sed est continuum vel successiuum vel extensiuum per accidens, quia vt dictum est, continuitas motus est a magnitudine, & continuitas temporis a motu. Item concesso toto argumento non concluditur, quod tempus proprie dictum sit subiectiue in quolibet motu.

Ad nonum dico, quod dictum Augutinus non est sic intelligendum, quod tempus formaliter sit distensio successiuorum, idest ipsa partibilitas, vel successio partium ipsorum successiuorum, vt arguens exponit male, sed distensionem vocat numerum vel multitudinem, & mensuram talium. Auicus vero non intendit dicere, quod tempus sit formaliter ipsa continuitas motus, quia contradiceret Aristoteles sed quod tempus est mensura continuitatis motus, & ipsam consequitur. Aristote vero expresse 4. Physic. secundum omnes Commentatores vult quod tempus sit numerus prioris & posterioris in motu, & non quod sit successio vel prioritas & posterioritas, prout talia dicunt relationes aut negationes, licet talia concretiue sumpta sint materialia ipsius temporis, sicut oues & boues sunt materialia denarij.

Ad decimum patet per praedicta. Nam falsum est, quod motus nullam successionem habeat prius tempore, cum Aristoteles dicat expresse 4. Physicorum particula 99. quod prius & posterius prius sunt in motu quam in tempore, prius autem & posterius sine successione intelligi non possunt, maxime prius & posterius quae non simul existunt. Cum vero dicit arguens, quod duo motus sunt aequalis successionis & caet. Dico quod in casu argumenti, scilicet cum duorum mobilium inaequali tempore vnum mouetur tardius alio, sicut est aequalis successio, ita aequalis partibilitas ad hunc sensum, quod tot partes habet motus tardus, sicut velox, sed non tot tantas, similiter licet sit ibi aequalis successio, non tamen aequalium successio. Vnde sicut non est ibi aequalium successio, ita nec est aequalium partibilitas. Est ergo vtrobique tam partibilitatis quam successionis aequalitas per modum discreti, non autem per modum continui.

Item aliter potest dici, quod in illo casu est inaequalis successio motuum intrinseca, quia est inaequalis fluxus formae, secundum quam est motus ipsius vbi, licet sit aequalis successio extrinseca, scilicet temporis quod est in motu coeli, & haec solutio est melior, vnde videtur pro nunc.

Item concesso toto processu argumenti nihil est contra intellectum conclusionis in solutione primi argumenti expressum de duplici specie. Sciendum vlterius, quod arguens in 5. 6. 7. 8. 9. & 10. argumentis supponit vnum falsum, scilicet quod quantitas permanens continua, puta linea superficies, corporeitas non sint aliud quam partibilitas rei permanentis continuae habentis partes simultaneas, & quod talis partibilitas in se non habet partes, sed est ratio quod substantiae & qualitates habeant partes, & ex hoc vult deducere, quod tempus non sit aliquid habens partes vel successionem, sed est ratio quare aliquid est successiuum. Primum autem fundamentum falsum est, & contra philosophiam, quae ponit non solum quantum in concreto, immo quantitatem in abstracto habere partes.

Item est forte contra Theologiam, quae ponit in Eucharistia quantitatem separatam habentem partes alias a partibus qualitatum sensibilium ibidem remanentium. Et de hoc erit specialis conclusio in hoc secundo, dum de interminatis dimensionibus, & generaliter de quidditate quantitatis inquiretur, & materia illa tractabitur in se, & a proposito. Sed dato quod quantitas permanens continua esset materialiter partibilitas, & non aliquid habens partes, tamen dicere tempus non habere partes, sicut arguens in suis similitudinibus & proportionalitatibus inter quantitatem permanentem & successiuam cogitur dicere, valde inconueniens manifestum est, cum tempus diuidatur de per se in praesens praeteritum & futurum, praeter alia inconuenientia vix numerabilia. Sed praeter hoc mirabile est de introductione huius nouae & inauditae opinionis, quae ponit duo secundum omnem philosophiam extranea, & sibiinuicem incompossibilia, quorum vnum est, quod tempus est subiectiue in omni motu, secundum est quod tempus nullo modo plurificatur, sed est vnum numero. Ex hoc enim euidenter sequitur, quod idem ac. cidens in numero est in diuersis subiectis, & multa alia inconuenientia sequuntur ex positione praedicta praeter hoc, quod discordat Philosophis, & Theologis, & sibi ipsi. Ad argumentum, quod est Gregorij dicitur, quod opinio Gregorij duo milia annorum sunt, quod fuit tanquam stolidissima reprobata, scilicet quod tempus sit sphaera coelestis, vt patet 4. Physic. particul. 94. vbi sic ait Philosophus. Quidam dixerunt tempus esse sphaeram totius, & iste sermo est vanus. Alia vero transsatio sic habet. Totius autem sphaera visa est quidem dicentibus esse tempus, quia in tempore omnia sunt, & in totius sphaera, est autem stultius quod dicitur, quam etiam quod est de hoc impossibilia considerare.

Item. Ex hac opinione sequuntur quinque inconuenientia. Primum est, quod quaecunque mouentur quiescunt, vel durant, inaequali tempore mouentur quiescunt, & durant. Secundum est, quod nihil mouetur velocius alio. Tertium est, quod annus & dies sunt aequales, immo idem.

Quartum est, quod eadem re est tempus & instans. Quintum est, quod Adam & ante Christus sunt in eodem tempore adaequato, immo omnia temporalia, & infinita incouuenientia alia sequuntur, quae licet Gregorius conetur euadere, tamen responsio sua, vt eius verbis vtamur, non est nisi fuga verbalis, & corruptio verborum, & mentis Aristote & Peripateticorum, quinimmo quasi omnium Theologorum Tunc ad argumentum suum, dico quod maior est vera si loquatur de mensura proxima, non autem si de mensura remota, vel si intelligat de mensura per se, non de mensura per accidens. Sed ad hunc sensum minor est falsa, pernullum enim corpus possumus proxime & per se mensurare quantitatem motuum aut quietum, sed solum mediante motu, nec etiam per motum nisi praeintellecta & praecognita eius mensura, quae est tempus, sicut nunquam per baculum mensuraretur quantitas continuae longitudinis panni nisi baculo esset subiectum quantitatis, & talis quantitatis, cuius mensura esset nota. Sunt ergo ibi tria, baculus quae est substantia, quantitas eius, & binarius vel trinarius, per quod habet rationem mensurae, sic in proposito nullum corpus absolutum a motu habet rationem mensurae siue alicuius motus aut quietis, sed vt est subiectum motui mensurato per aliquem numerum: igitur patet, quod nec corpus, nec motus corporis est tempus, sed numerus motus alicuius corporis vniformiter & regulariter moti, cuius vniformitas sit notissima, & hoc loquendo de tempore proprie & stricte. Cum autem dicit arguens, quod motus & tempus si ponantur res distinctae a rebus permanentibus sunt minus nota quam ipsum mobile &c. Dicitur quod verum est quantum ad suum quod quid est, & suam diffinitiuam rationem, non autem quantum ad suum, quia est quia motus est sensibile commune secundo de anima. Et talis cognitio sufficit, sicut licet vertatur in dubium apud multos, an quantitas baculi distinguatur a baculo, tameconstat quod illa quantitas est notior in ratione mensurae quam substantia baculi, & haec sufficiant pro responsione obiectorum contra primam conclusionem. Ad obiecta contra secundam conclusionem nunc restat dicere. Et quidem ad primum Aureoli, quo nititur probare omnimodam vnitatem instantis, & improbare omnimodam pluralitatem instantium in tempore continuo.

Respondeo secundum mentem & probationem secundae conclusionis, quod ista conclusio est de mente Aristeles quod manifeste patet videnti verba eius in illo cap. 14. in tractatu de tempore, vbi est particul. 103. secundum Commentatorem, quod incipit. Sicut motus semper est alius, sic & tenipus & caet. vnde 4. Physi. partic. 103. litera Aristotelis sic habet. Quemadmodum motus est vnus post alium, ita & tempus, tempus vero esse insimul est idem, quoniam instans est idem cum fuerit, sed esse eius diuersificatur. Vbi Commentator comment. 103. dicit. Instans quod est agens tempus est idem in omni motu, sed esse eius diuersatur scilicet per prioritatem & posterioritatem.

Item comment. 104. sic dicit. Instans est in aliquo existente in dispositionibus diuersis, & quod est tale, est vnum secundum subiectum, & duo secundum rationem: ergo instans est vnum subiecto, & duo ratione. Item commento 105. Punctus inuenitur in actu super lineam, & instans inuenitur in potentia in motu, cum impossibile sit vnum instans demonstrari bis.

Item comment. 106. dicit. Instans non potest demonstrari bis, quia sequitur transsatum, quod semper mouetur. Vnde necesse est ipsum diuer sari, adeo quod instans demonstratum in secundo sit aliud a demonstrato in primo.

Item in eodem. Punctus est causa numeri lineae, quemadmodum instans est causa numeri temporis, sed punctus secundum quod est quiescens est causa numeri lineae, inquantum accipitur vt principium ipsius lineae, & finis secundae, instans vero quia impossibile est ipsum quiescere, impossibile est vt sit causa numeri temporis hoc modo, scilicet idem instans demonstrari, ita quod sit finis praeteriti, & initium futuri, quoniam si ita esset, tunc esset possibile idem instans demonstrari bis. Et ideo necesse est vt instans mensuret tempus saltem per duo instantia prius & posterius, & ambo sunt fines eiusdem temporis, quemadmodum duo puncta sunt fines eiusdem lineae. Haec ille. Ex quibus patet primo. quod est aliquod instans, quod secundum substantiam manet idem in toto tempore, sed est aliud & aliud ratione. Secundo, quod in tempore sunt aliqua instantia fluentia terminantia tempus, quorum nullum potest bis demonstrari. Primum non plurificatur, sed alia plurificantur. Tunc ad primum in oppositum dicitur, quod verba Aristoteles nullo modo possunt veritatem habere, nec recte exponi, nisi ponatur multiplex nunc in ipso primo mobili subiectiue, sicut patuit in probatione conclusionis: Illud enim nunc, quod manet idem in toto tempore, non potest esse illud nunc, quod continuat partes temporis, & quod mensurat numerata esse, sicut non est idem punctus, qui continuat partes lineae, habens certam positionem, & punctus qui suo fluxu causat lineam, & assistit cuilibet parti lineae successiue, vnde argumentum magis est ad oppositum quam ad propositum.

Ad secundum dicitur, quod nunc, quod mensurat primum mobile secundum eius esse substantiale vniforme, non est subiectiue in primo mobili, sed in primo aeuiterno. Nunc vero, quod mensurat eius esse accidentale, prout scilicet est vnum sub forma, secundum quam est motus, vtputa sub forma vbi continue fsuente, est nunc, quod manet idem in toto tempore, & est subiectiue in primo mobili, & istud nec est tempus, nec pars, nec terminus temporis, sed suo fsuxu intelligibili causat tempus.

Ad tertium dicitur, quod illud idem nunc, quod manet idem secundum substantiam in toto motu & toto tempore variatur secundum esse, sicut variatur subiectum ad variationem sui accidentis absoluti vel respectiui. Nunc autem mensurans esse substantiale primi mobilis non variatur per motum vel tempus.

Ad quartum dicitur, quod sicut extra animam non est aliquod mutatum esse manens idem in toto motu, sic nec extra animam est aliquod nunc manens idem in toto tempore, quod ita se habeat ad tempus, sicut mutatum esse ad motum, puta per modum termini & continuati, tamen sicut mobile causans motum, quod non est aliquid motus, manet idem in toto motu, ita nunc causans tempus, & nihil existens de essentia temporis, manet idem in toto tempore. Sicut enim aliud est ipsum mobile, aliud motus, aliud ipsum mutatum esse sic alia est vnitas mobilis, alia vnitas mutati esse, aliud numerus motus. Prima vnitas est nunc manens idem secundum substantiam, secunda vnitas est nunc intrinsecum tempori. Numerus vero motus est tempus. Nec dico quod numerus qui est tempus componatur ex vnitatibus, quae sunt ipsa nunc, sed ex vnitatibus partium motus, quia vnitas mutati esse indiuisibilis est, alia vero non, idest non est vnitas rei indiuisibilis, sed rei diuisibilis.

Ad quintum dicitur, quod nulla contradictio est vbi arguens putat. Nam nunc manens idem secundum substantiam non est idipsum quod prius & posterius qualitercunque capiatur, sed assistit priori & posteriori parti motus & temporis, & assistit priori & posteriori mutato esse motus, & priori & posteriori nunc continuantibus tempus, scilicet habet aliam & aliam habitudinem ad illa, & isti diuersi respectus sunt diuersa esse ipsius nunc.

Ad sextum dicitur, quod non est inconueniens plura mutata esse immo nec totum vnum motum, aut totum tempus a principio mundi vsque ad finem coexistere vni & eidem nunc stanti, sicut patet de nunc aeternitatis & de nunc aeui & de nunc temporis discreti mensuranti cognitiones angelorum: secus esset si talia essent simul in eodem nunc fsuenti, quod non potest bis accipi. Ad septimum dicitur, quod si illud nunc quod est idem secundum substantia in toto tempore esset intrinsecum ipsi tanquam terminus, consequentia ibidem facta esset bona, sed modo non valet, quia non ponimus hoc, immo dicimus, quod illud nunc est subiectiue in mobili solum & non in aliquo mutato esse. Sed sicut tempus est subiectiue in motu primi mobilis, ita instantia sibi intrinseca sunt subiectiue in mutatis esse, vel momentis dicti motus.

Ad octauum patet per idem. Conceditur enim quod sicut se habet nunc fluens & raptim transiens secundum esse & substantiam ad tempus, cui est intrinsecum, ita mutatum esse ad motum. Secus est de nunc extrinseco tempori, quod non fluit secundum substantiam, licet fsuat secundum diuersum esse.

Ad nonum dicitur, quod nec punctus siuxu reali causat lineam, nec nunc ssuxu realicausat tempus, sed talis fluxus est intelligibilis vel imaginatiuus. Realiter autem mobile causat motum & tempus in genere causae materialis, mouens autem in genere causae efficientis. Conceditur tamen quod mobile non causaret tempus, nisi sibi inesset aliquod nunc stans secundum substantiam, est ergo nunc, quo causatur tempus, non id quod causat.

Ad decimum dicitur, quod de ratione nunc & instantis fluentis secundum substantiam est quod raptim transeat, & non possit bis sumi vel demonstrari, secus est de nunc stante secundum substantiam, quod sic se habet ad tempus sicut palus fixus in flumine. Palus enim stat, & aqua fluens continue fluit circa ipsum, palus est vnus aqua continue est alia & alia.

Ad vndecimum dicitur sicut ad sextum quod scilicet non est inconueniens vnum nunc secundum substantiam stans coexistere toti tempori, sicut palus fixus coexistit toti decursui fluminis.

Ad primum Scoti dicitur, quod illud nunc quod ponimus manere idem secundum substantiam, & coexistere toti tempori non est substantia primi mobilis, licet, Egidius & Gregorius hoc ponant, nec est mera negatio sicut ponit Durandus, sed est vnitas de genere quantitatis, vnitas inquam mobilis non secundum substantiam immediate & pure, sed vnitas eius sub formasecundum quam est motus puta sub vbi fluente. Et cum quaerit arguens de isto nunc indiuisibili, an sit terminus continui vel pars discreti. Dicitur quod diuisio insufficiens est, non enim oportet omnem vnitatem esse actu partem alicuius discreti, sicut patet, si in toto vniuerso non esset nisi vna faba continua, eius enim vnitas esset indiuisibile de genere quantitatis, & tamen non esset terminus continui, nec pars discreti in actu, sed solum in potentia, sic in proposito dico de nunc, quod manet idem secundum subitantiam. Potest tamen dici, quod illud nunc est pars alicuius discreti, scilicet illius numeri, quo numerantur omnia mobilia, cuilibet enim mobili correspondet propria vnitas, & ex illis vnitatibus constituitur aliquis numerus, & sic patet, quod non oportet ponere tempus commune, quod est subiectiue in motu primi mobilis esse discretum nullo modo continuum, quia illud nunc de quo loquimur non est pars temporis, nec terminus. Sed tempus continuatur per instantia sibi intrinseca, quae quidem sunt quoddam esse nunc manentis secundum substantiam, sicut mutata esse sunt quaedam esse vel dispositiones mobilis. Et cum arguitur contra hoc. Dicitur ad primum quod illa diuersa esse, quae ponimus diuersa instantia, accidunt ipsi nunc, de quo loquimur, non quod proprie sint subiectiue in ipso, sed quia habet diuersas habitudines successiue ad illa, quia successiue coexistit illis, nec per hoc tollitur, quin sit indiuisibile, quia punctus habet multas habitudines. Ad secundum dicitur, quod illa diuersa nunc sunt de genere quantitatis, & conceditur quod illa sufficiunt ad terminandum & continuandum tempus intrinsece, nec aliud nunc superfluit, quia non ponitur ad terminandum vel continuandum per se immediate, sed ad hoc vt sit numerus vel vnitas mobilis, prout est sub forma motus.

Ad tertium dicitur, quod nunc, de quo loquimur, variatur secundum esse, inquantum dinersis instantibus coexistit. Illa autem variatio. non est proprie motus, sed successio diuersarum habitudinum rationis nunc stantis ad fluentia instantia, & sic non oportet quaerere mensuram illius mutationis aliam ab instantibus fluentibus vel ab ipso tempore.

Ad secundum principale dicitur, quod proprie loquendo illud nunc est in primo mobili, sicut dictum est de tempore. Large vero & improprie sumendo tempus, & nunc, possunt esse in alijs motibus, & alijs mobilibus praeter primum.

Ad argumenta Gregorius contra eandem secundam conclusionem nunc dicendum est. Et ad primum quidem dicitur, quod nunc vel instans indiuisibile non durans est subiectiue in motu primi mobilis immediate, licet mediate sit subiectiue in primo mobili. Et cum arguit, quod nullo modo sit in mobili, quia si sic: igitur mobile mutatur ab ipso &c. Dicitur quod sicut secundum Aristotes 5. Physic. nihil mouetur ad motum, quia ad motum non est motus, nec ad generationem aut corruptionem, actionem aut passionem, nisi valde per accidens, sic nec ad tempus, nec ad instans est motus, vel mutatio do per se, sed solum de per accidens, quia talis motus est in omni genere praedicamenti. Et cum quaeritur aut mobile mutatur ab illo diuisibiliter, aut indiuisibiliter &c. Dico quod indiuisibiliter, & quod simul mutatur ab eo, & mutatum est ab eo.

Nec valet ratio in oppositum, quia dicitur quod mobile prius mutatur ad ipsum, quam mutetur ab eo, non quod duo nunc sint immediata, in quorum vno incipiat, & in alio desinat, sed sic, quia cum illud raptim transeat, & indiuisibiliter duret, dum ipsum est subiectum eius mutatur, & mutatum est ad ipsum non in alia mensura adaequata, sed in seipso, quia ipsum est mensura, post illud autem nunc sequitur tempus immediate. Et in illo tempore toto subiectum illius instantis mutatur, & simul mutatum est ab ipso, sic quod in nulla parte illius temporis est, nec in aliquo instanti eius, sed ante quodlibet instans, & ante quamlibet partem illius temporis fuit, & hoc est indiuisibiliter desinere esse, scilicet in aliquo instanti esse, & per nullum instans, aut tempus sequens post illud esse.

Item potest dici, quod subiectum instantis simul mutatur ad ipsum, & mutatur ab eo, & quod illud instans simul incipit & desinit. Nec tamen sequitur quod simul sit, & non sit, quia in illo instanti ipsum dicitur incipere per positionem de praesenti, & remotionem de praeterito, quia scilicet verum est dicere, quod hoc nunc est, & non prius fuit. In eodem autem instanti desinit per positionem de praesenti, & remotionem de praeterito, quia scilicet verum est dicere quod hoc nunc est, & non prius fuit. In eodem autem instanti desinit per positionem de praesenti, & negationem de futuro, quia scilicet nunc est, & nunquam post erit. Et si dicitur quod inconueniens est idem simul incipere & desinere, vel quod aliquid habeat vltimum instans sui esse. Drco quod hoc verum est de rebus aptis natis diuisibiliter durare, sed hoc non est inconueniens, immo necessarium de rebus, quibus naturaliter stare repugnat, & huiusmodi sunt instantia, quae ideo dicuntur instantia, quia non stant. Sicut enim repugnat angelo habere extensionem corpoream, sic talibus repugnat habere extensionem morae, vel durationis. Si dicatur, quod si instans corrumpatur in tempore sequer ti, ipsum ergo corrumpitur diuisibiliter, negatur consequentia, quia non sic corrumpitur in tempore, quod pars instantis corrumpatur in parte temporis, & totum in toto tempore tali, sed quia ante illud tempus erat, & nihil ipsius est in tali tempore, nec in aliqua eius parte, nec in aliquo instanti eius intrinseco. Patet ergo quomodo potest vtraque pars sustineri, scilicet quod instans desinat esse dum est, & quod desinit esse in tempore sequenti etiam indiuisibiliter, & sic non sequitur, quod duret per tempus, nec quod simul sit, & non sit. Cum etiam vult probare, quod illud instans non sit subiectiue in aliquo accidente ipsius mobilis. Ratio non valet. Dicitur enim quod est subiectiue in moto, vel potius in mutato esse sicut in subiecto primo. Et cum probatur quod instans non sit subiectiue in aliquo accidente indiuisibili &c. Dicitur sicut alias dictum est de puncto. Sicut enim punctus nullum subiectum primum & adaequatum habet, nec linea, nec superficies, sed solum corpus, quod est trina dimensio, sed talia indiuisibilia permanentia habent subiectum diuisibile illud idem, quod trina dimensio vel corpus, quod quidem subiectum primo correspondet corpori, secundario superficiei, tertio lineae, & quarto ipsi puncto, sic consimiliter dico de ipso mutato esse indiuisibili motus, illi enim non correspondet prosubiecto primo & adaequato aliqua pars mobilis indiuisibilis simpliciter, quia nullam talem habet, sed idem proprium mobile, quod est subiectum primarium motus, est subiectum secundarium ipsius mutati esse.

Nec valet consequentia, subiectum mutati esse, vel instantis, aut puncti est diuisibile. igitur mutatum esse, vel instans, aut punctus sunt indiuisibilia, non oportet enim accidens condiuidi subiecto suo, nisi subiectum sit ei adaequatum, & sit primum & per se subiectum, nihil autem tale est in proposito. Ad secundum patet responsio per praedicta, scilicet quomodo sit idem nunc in toto tempore, & quomodo non. Ad confirmationem dicitur, quod Philosophus rationem illam non soluit, non quia non posset, sed quia indigna erat solutione tam praeclari Philosophi, & quia eius solutio patere poterat de facili. Tum quia nullum accidens, nec aliqua forma non subsistens sit, aut generatur, aut corrumpitur de per se. Tum quia licet aliquod accidens possit esse terminus generationis, aut motus de per se, non tamen quodlibet accidens, sed solum de genere qualitatis, quantitatis, & vbi, & substantiae, nec etiam quaelibet qualitas, nec quaelibet quantitas potest esse terminus motus de per se, vt probatur 5. & 7. Physicorum. Tum etiam, quia dato quod nunc indiuisibile generetur, aut corrumpatur, incipiat, & desinat esse per se, vel per accidens, illa ratio non concludit. Dicitur enim, quod instans non corrumpitur in seipso, id est dum est, nec in alio instanti, sed desinit esse in tempore sequenti, ita quod sua desitio non mensuratur adaequate aliquo instanti, nec aliquo tempore, nec vlla mensura adaequata, nec mirum, quia talia non sunt proprie entia, sed entium, nec per se generantur, aut corrumpuntur, sed omnino per accidens, & per aliud, scilicet ad corruptionem aut desitionem alicuius alterius, sicut desinit instans desinente tempore. Tempus vero desinente motu, & motus desinit esse adueniente complemento formae fluentis, ita quod talia non incipiunt, nec desinunt per se, sed per accidens, & per aliud, nec directe, sed consecutiue. Potest etiam dici, quod desinit in eodem instanti, quo incipit aliter, & aliter scilicet in seipso.

Ad tertium quo nititur annihilare indiuisibilia in motu, quae dicuntur mutata esse. Dicitur quod tale mutatum esse non est in mobili nisi per instans. Et cum dicit, quod impossibile est aliquam rem non durare nisi per instans, & quod haec est mens Philosophi, & sui Commentatoris. Dico quod loquuntur de rebus quibus proprie & per se conuenit esse, & fieri, vel generari, aut esse per se terminum motus, non autem de rebus, quibus nihil praedictorum conuenit, nisi per accidens, vel ex consequenti, cuinsmodi sunt talia indiuisibilia, & respectus rationis, & negationes, & multa talia. Et ad rationem Commentatoris dicitur, quod non est ad propositum, quia vt patet per verba ibidem allegata, loquitur de existentibus actu perfecto & quieto, modo talia mutata esse non sunt actu illo modo, sed potentia in ipso motu. Item loquitur de per se genitis. Cum autem arguens dicit, quod ex hoc primo probant Philosophus & Commentator, quod impossibile est duos motus contrarios succedere sibi inuicem sine quiete media. Dicitur, quod non est simile, quia per motus contrarios acquiruntur formae contrariae tanquam per se termini illorum, quibus formaliter repugnat tantum durare per vnicum instans, vnde tota repugnantia illius im mediatae sequelae est non ratione entium successiuorum, sed ratione rerum permanentium. Et cum arguens dicit, quod ratio aeque probat de vtrisque, Negetur, quia vt saepe dictum est, nulla res successiua, vel motus, aut actio, aut passio est per se terminus productionis, generationis, aut corruptionis, sed solum de per accidens, & ex consequenti, nec fiunt proprie loquendo, vt quid, sed vt quo.

Ad quartum dicendum est sicut de punctis respectu linearum. Quia mutatum esse intrinsecum est motui, non vt eius pars integralis, sed vt pars formalis modo alias exposito. Et consimiliter ad rationem, quam facit in oppositum dicitur, quod nulla pars motus est, quae non includat mutatum esse, sicut quaelibet pars lineae includit punctum, nec tamen sequitur quod motus praecise constet ex mutatis, sicut nec sequitur, quod linea praecise constet ex punctis, sicut non sequitur, nulla pars integralis hominis est, quae non includat animam: igitur praecise constat ex anima. Et cum dicit arguens. Si motus includit aliquam entitatem, quae non sit mutatum, nec integratur ex mutatis esse, tunc illa entitas includit aliquod mutatum esse. Dicitur quod est fallacia consequentis, arguendo a propositione habente causas veritatis ad vnam illarum. Quod patet, quia includere mutatum esse, contingit dupliciter. Primo modo sicut totum includit partem. Secundo modo sicut continuum suum continuatiuum intrinsecum, vel sicut terminatum suum terminum. Cum igitur arguitur sic. Quaelibet linea includit punctum: igitur quaelibet linea componitur ex punctis sicut ex partibus. Est fallacia consequentis. Similiter econtra ex opposito consequentis sic arguendo. Aliqua linea vel entitas lineae non est punctum nec composita ex punctis igitur illa entitas nullum includit punctum: arguitur enim in prima consequentia ab affirmatione superioris ad affirntationem inferioris, in secunda vero arguitur a negatione inferioris ad negationem superioris. Quia includere punctum communius est quam constitui ex punctis, ideo arguere ab includere ad constitui est fallacia consequentis. Et similiter arguere negatiue a constitui ad includere, quia sicut includere est communius quam constitui, per oppositum non constitui communius est quam non includere. Sic ergo patet, quod primum membrum dictae diuisionis trimembris, quod solum concedimus, male impugnatur. Vnde omnia ista argumenta soluta sunt in simili praecedenti. Et quod ista responsio sit secundum mentem Philosophi, & Commentatoris patet, quia Conimentator 4. Physic. in comment. 106. in fine dicit sic. Punctus & instans sunt indiuisibilia, & non sunt partes eorum, in quibus sunt.

Item comment. 107. Omne tempus est diuisibile, & instans est indiuisibile. Item ibidem dicit, quod instans non est pars temporis, sed est eius terminus: & plura similia dicit in multis locis illius tractatus. Ad argunienta contra tertiam conclusionem primo loco facta nunc restat dicere. Et primo ad primum, quod est Scoti, dicitur, quod consequens illatum non est multum inconueniens, scilicet quod quilibet angelus habeat suum tempus discretum, & non sit vnum primum & principale tempus discretum mensurans omnes cogitationes aut affectiones angelicas. Cuius ratio est, quia tempus habet rationem mensurae, mensura autem debet esse notior mensurato. Cum igitur cogitationes vnius angeli, aut operationes immanentes non sint naturaliter notae nisi Deo & subiecto proprio, non apparet quomodo per numerum cogicationum, aut operationum immanentium vnius angeli possent mensurari cogitationes alterius, ideo dico, quod nihil eorum, quae infert arguens, est inconueniens, immo est verum. Quod etiam patet, quia possibile fuit Deum angelos creasse ante omne tempus continuum existens in motu primi mobilis, & ante omnem creaturam corporalem motam, aut quietam. Et tamen constat, quod posset esse numerus successionis actuum immanentium in angelis.

Item possibile fuit Deum creasse infimum angelum, qui nunc est ante omnem motum & quietem corporalem non creando aliquam aliam creaturam angelicam, aut corporalem, aut spiritualem. Et constat, quod illa sola creatura existente, posset esse successio in actibus & operibus eius immanentibus, & per consequens esset tempus quod non esset numerus motus alicuius corporis localiter moti, nec numerus actuum immanentium alicuius superioris angeli, vel substantiae separatae. Consimiliter dico, quod non est inconueniens in eodem angelo esse simul plura talia tempora discreta plus quam esse in eodem diuersas multitudines, vel diuersos numeros diuersarum rerum sibi succedentium.

Ad secundum dicitur, quod nihil valet ad propositum penitus, quia non ponimus, quod tempus discretum mensurans operationes immanentes angelorum sit quantitas, nec pertinens ad genus quantitatis, sed est numerus transcendens compositus ex vnitatibus conuertibilibus cum ente, vt patet in probatione conclusionis, ideo arguens in hoc non intelligit beatum Thomas.

Ad tertium dicitur, quod ista opinio non dicit aliquid ad fugiendum, cum hanc positionem teneant illustres doctores, puta Sanctus Thomas, Henricus, Godofredus, Durandus, Egidius, & multi alij, immo Augustius Et cum dicit arguens, quod dato, quod intellectiones angelicae mensurentur tempore nostro, vel instantibus eius, non ideo sequitur tempus nostrum esse discretum &c. Dicitur primo, quod non solum propter hoc ponitur tempus angelicum aliud a tempore nostro, sed ideo quia mensurata sunt penitus diuersa & improportionabilia, & independentia, scilicet motus primi mobilis, & operationes immanentes angelicae. secundo dicitur, quod non est verum, immo penitus falsum, quod arguens assumit, scilicet quod intellectus humanus habeat aliquam intellectionem, quae solum & praecise duret per instans fluens, & raptim transiens: tertio dicitur, quod aliud falsum assumit, scilicet quod intellectus humanus, vel angelicus possit habere aliquam intellectionem, quae nullam mensuram habeat temporalem vel instantaneam sibi primo adaequatam, quia si illa intellectio producitur simul tota mensurabitur instanti: Si autem successiue mensurabitur tempore, vel aliquo numero successionis: & ideo cum angelus possit habere, immo habeat semper, vel frequenter duas intellectiones indiuisibiles immediate sibi succedentes, quae non possunt mensurari duobus instantibus nostri temporis sibi immediate succedentibus, nec instanti & tempore sibi succedentibus immediate, oportet recurrere ad aliam mensuram.

Item. Constat quod non existente tempore continuo, nec eius nunc, adhuc cogitationes angelicae haberent aliquam mensuram sibi adaequatam, non tempus continuum: igitur discretum. Et hoc apparet manifeste, quia cessante motu primi mobilis, & tempore nunc currenti, post iudicium erit tempus mensurans cogitationes substantiarum separatarum, quod non potest poni esse continuum, oportet igitur quod sit discretum.

Ad quartum dicitur quod non est simile de intellectionibus angelicis, & de intellectionibus intellectus coniuncti, sicut manifeste patet in probatione primae conclusionis. Quia intellectiones nostrae prostatu viae de per accidens sunt subiectae motui continuo, scilicet coeli, quia dependet a fantasiatione, quae sequitur tempus continuum. Vnde sicut illuminatio aeris a sole mensuratur instanti, quia est terminus motus localis extrinsecus non intrinsecus, sic intellectiones nostrae, quia sunt termini extrinseci fantasiationum, dependent quodammodo a motu & tempore primi mobilis, & mensurantur tali mensura exteriori. Item dico, quod non est inconueniens ponere tempus discretum mensurans de proximo intellectiones animae coniunctae. Quod patet, quia destructo vel cessante motu coeli, adhuc saltem per Dei potentiam posset habere successiuas operationes, & stante illo tempore, adhuc de praesenti est numerus illius successionis, qui potest dici tempus large sumendo. De intellectionibus autem animae separatae, non est dubium, quod illae discreto tempore mensurantur. Quia autem dicit arguens de discursu intellectus nostri. Dicitur, quod non habemus opus fugere ad illud latibulum, quare de improbarione illius alienae responsionis non curamus.

Ad quintum negetur minor. Necesse enim est ponere tempus discretum ad mensurandum operationes immanentes angelo, quia non possunt adaequate mensurari tempore continuo, nec instantibus eius, cum operationes illae totaliter sint extra genus quantitatis tam per se quam per accidens, tam directe quam consecutiue. Nec valet quod narrat arguens. Nam angelus potest habere duas operationes immanentes immediate sibi succedentes, quarum quaelibet est indiuisibilis, & tota simul & instantanee producta. Si autem mensurarentur tempore communi, vel eius instantibus, secunda illarum non posset habere mensuram adaequatam, sicut habuit prima. Quia autem addit arguens de transitu exteriori, nihil est ad propositum, quia bene conceditur, quod diuisibile potest immediate sequi indiuisibile in tempore continuo, non autem vnum indiuisibile, aliud indiuisibile. Item quod dicit, quod angelus participat vbi corporale, & sic potest participare quando corporale, penitus falsum est tam antecedens, quam consequens, vt patuit in praecedenti quaestione. Rursus cogitatio angelica non potest proprie mensurari tempore communi, quia illa cogitatio non habet in se prius & posterius, sicut tempus commune. Nec similiter potest mensurari instanti temporis communis, quia illud raptim transit, non autem cogitatio angeli, oportet ergo sibi dare aliam mensuram propriam.

Ad octauum Aureoli dicitur, quod licet tempus continuum possit mensurare interrupta, quorum quodlibet est continuum, sicut sunt duo motus locales, vel saltem primum est indiuisibile, & secundum continuum, vel econtra, primum est diuisibile, & secundum indiuisibile, sicut cum mutatio indiuisibilis sequitur motum, vel praecedit, tamen quando vnum indiuisibile sequitur aliud indiuisibile immediate, & vtrunque illorum habet mensuram adaequatam, impossibile est talia tempore continuo, vel eius instantibus mensurari, sic autem est in operationibus angelicis immanentibus. Et ideo argumentum nihil ad propositum. Secundo loco respondendum est ad argumenta secundo loco facta contra conclusionem, quae sunt Aureoli: Vbi praemittendum est, quod duo tempora continua simul esse potest intelligi dupliciter. Primo quod quodlibet illorum ex aequo sit tempus, & ex aequo habeat rationem mensurae, vt puta quia vnum illorm est aeque notum sicut aliud, vel fundatur in motu aeque vniformi, & aeque regulari, & aeque veloci, vel minimo, & quia neuter motus dependet ab alio, & sic esse plura tempora continua non est verum, nec naturaliter possibile, quia in omni genere oportet esse aliquid primum mensurans alia.

Secundo modo potest intelligi, quod sint duo tempora continua, sed quod vnum sit tempus simpliciter & proprie habens, scilicet omnia, quae sunt de ratione mensurae. Aliud vero sit tempus secundum quid participans aliquid de ratione temporis & mensurae, non tamen habens perfectam rationem temporis, aut mensurae, quia scilicet non est primum, aut simplicissimum nec notissimum, vniformissimum, minimum potens omnia sui generis mensurare, & sic nihil prohibet esse duo tempora continua simul. Tunc ad primum argumentum Aureotles dicitur, quod eo modo quo dictum est, duo tempora continua posse simul esse, ita possibile est duo nunc simul esse. Et cum dicit arguens quod si sunt diuersa nunc, tunc aliud nunc erit in domo, & aliud extra & caeter. Dicitur sicut ibidem in argumento dicebatur, quod licet possint esse plura nunc secundum quid, tamen vnicum est nunc simpliciter & proprie dictum, & illud nunc est nunc temporis, quod subiectiue est in primo mobili, & si velis vocare illud nunc commune conceditur. Et ad illam longam improbationem, quam facit arguens dicitur, quod sicut conceditur, quod Rex Franciae & Rex Tartarorum sunt in alio & alio loco proprio, licet sint in eodem loco communi, quod est coelum vel aer, sic in proposito dicitur, quod non est impossibile aliqua esse in alio & alio nunc proprio, licet sint in eodem nunc communiter, & hoc maxime apparet, nam cum dicimus quando est Deus coelum est, & aliquod indiuisibile mutatum esse motus coeli est. Constat autem, quod hic importantur tria nunc, nam mutatum esse est in nunc temporis sicut in proprio nunc, & propria mensura, coelum autem vel angelus est in nunc aeui, sicut in proprio nunc, & non in nunc temporis, quia nunc temporis non est propria mensura aeuiternorum, Deus autem est in nunc aeternitatis sicut in proprio nunc. Ecce tria nunc simul, tamen nunc eternitatis est mensura communis coassistens nunc aeui, & nunc temporis per indeficientiam. De hoc Sanctus Thomas primo sent. distinc. 19. q. 2. artic. 2. ad primum. Non est inquit idem nunc aeternitatis, temporis, & aeui. Et quando dicitur, quando est motus, est angelus & Deus, triplex potest significari nunc, vel nunc aeternitatis, vel nunc aeui, vel nunc temporis, si significetur nunc temporis, nunc mobile dicitur esse in illo, sicut in propria mensura, angelus autem & Deus non secundum mensurationis rationem, sed magis secundum quandam concomitantiam, prout aeternitas & aeuum sunt simul cum tempore, nec sibi deficiunt. Si autem significetur nunc aeternitatis, tunc Deus dicitur esse in illo, sicut in mensura propria adaequata, angelus autem & mobile sicut in mensura excedenti. Si autem significetur nunc aeui, respondet angelo sicut mensura adaequata & Deo secundum concomitantiam, & mobili sicut mensura excedens. Haec ille.

Ita in proposito possibile est aliqua mobilia habere sua particularia tempora, vel sua nunc, quae tamen omnia eidem nunc temporis proprie dicti coass istunt. Et ideo cum arguens sic arguit. In eodem nunc coeli, quo ego loquor, Rex Tartarorum sedet: igitur non sunt duo, sed vnicum, peccat per fallaciam aequiuocationis. Cum autem vlterius dicit, quod si essent plures coeli vel mundi & caetera.

Dico quod in illo casu, esset verum dicere, quod quando iste mundus est, alius mundus est, & quod sunt in eodem nunc communi, quod scilicet est nunc aeternitatis, vel nunc aeui, non autem essent in eodem nunc temporis proprio, sed diuersis, nisi primum mobile vnius illorum mundorum haberet motum simpliciorem, & vniformiorem, & notiorem quam primum mobile alterius, tunc enim motus vtriusque mundi posset eodem communi tempore mensurari. Ad dicta Commentatoris patet responsio ex praedictis, quia loquitur de tempore proprie sumpto, quod habet simpliciter rationem mensurae.

Ad secundum patet per idem, conceditur enim minor loquendo de priori & posteriori temporis simpliciter. Negatur autem si intelligat de priori & posteriori temporis secundum quid. Nec valet ratio, qua probatur minor, sic generaliter intellecta, sed magis est ad oppositum quam ad propositum, vnde arguitur sic. Sic se habent prius & posterius in quantitate, vel mensura successiua, sicut se habent hic vel ibi in quantitate & mensura permanente, qui est locus, sed nunquam per naturam duo corpora locata habent idem hic vel ibi, quia nunquam duo corpora sunt simul in eodem loco proprio, nec habent idem vbi, nec eundem situm, sed quodlibet habet suum vbi proprium: igitur nunquam duo motus habent idem prius & posterius proprium, sed solum commune. Quia si dicat arguens, quod loquitur in illo casu, vbi duo corpora sunt simul in eodem loco successiue. Hoc nihil valet, quia siue duo corpora sint in eodem loco successiue per naturam, siue simul per Dei potentiam, nunquam tamen habent idem vbi secundum numerum, quia vbi est accidens, quod per nullam potentiam potest esse in diuersis subiectis. Ad minus hoc non potest esse naturaliter.

Ad confirmationem dicitur sicut ad praecedens, quod scilicet non multiplicantur prius & posterius temporis simpliciter, sed prius & posterius temporis secundum quod possunt multiplicari, non autem vt dicit arguens, per esse hic & esse ibi, sed per diuersitatem suorum subiectorum, qui sunt diuersi motus, aut diuersae partes eiusdem continui motus, sicut alia accidentia ad plurificationem suorum subiectorum plurificantur.

Ad tertium similiter dicitur, quod solum concludit quod diuersi motus sunt simul, & quod sunt iu eodem priori & posteriori temporis simpliciter: si autem intendat sic arguere. Aliqua prius & posterius sunt eadem in omnibus motibus, & sunt mensura communis omnibus motibus: igitur quaecunque prius & posterius succedentia sunt eadem in omnibus motibus: est fallacia consequentis, & consimilem defectum patiuntur omnia praecedentia argumenta.

Ad confirmationem negatur consequentia prima ibidem facta, nam haec duo simul stant, quod aliqua ante & post niultiplicant motus sicut causa quoquo modo pluralitatis motuum, sicut est de ante & post temporis simpliciter, & quod aliqua ante & post multiplicantur per motus, in quibus sunt sicut in subiecto, quia alio modo temtpus est causa diuersitatis motuum & alio modo diuersitas motus est causa diuersitatis temporis, nam prima causalitas est quodammodo efficiens vel formalis: secunda vero est materialis Et quod praedicta sint probabilia patet, scilicet de tempore simpliciter & secundum quid dicto, vel quod idem est de tempore proprie & improprie vel communiter sumpto. Patet primo auctoritate Augustius 12. de ciuitate Dei capit. 15. vbi quaerit, an angeli sint creati ante tempus, vel cum tempore sic dicens. Si autem dixero non in tempore creatos angelos, sed ante tempora, & ipsos fuisse, quorum Deus Dominus esset, qui nunquam nisi Dominus fuit, quaereretur a me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, vtrum semper potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte videatur, quomodo ergo non semper, cum id, quod est omni tempore non inconuenienter semper esse dicatur. Vsque adeo autem isti omni tempore fuerunt, vt etiam ante omnia tempora facti sunt, si tamen a coelo coepta sunt tempora, & illi iam erant ante coelum, aut si tempus non a coelo, verum & ante coelum fuit, non quidem in horis, diebus, mensibus & annis. Nam istae dimensiones temporalium spaciorum, quae vsitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu siderum caeperunt. Vnde & Deus cum haec institueret, dixit & sint in signa, & tempora, & dies, & in annos, sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius praeterijt, eo quod simul esse non possunt. Si ergo ante coelum in angelicis motibus tale aliquid fuit, & ideo tempus iam fuit, atque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter mouebantur, etiam si omni tempore fuerunt, quando quidem tamen vel facta sunt tempora. Haec ille.

Ex quibus manifeste patet, quod secundum mentem Augsinus tempus proprium & vsitatum consequitur motum siderum, sed praeter hoc tempus proprium, & vsitatum est tempus mensurans motum angelicum, vel alium, sicut patet diligenter aduertenti.

Item in 11. confessionum dicit sic. Nemo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora, quia & cuiusdam voto cum sol stetisset, vt victoriosum praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Item ista est mens Commentatoris 4. Physces commen. 130. & 132. & 133. commento namque 130. sic dicit. Dicamus igitur, quod tempus existit in terra, & in mari, & in coelo, quia est accidens motui, & forma eius, cum sit numerus illius, scilicet quoniam numerus est accidens numerati, & cum tempus est numerus rerum mobilium, & numerus inuenitur in numerato, & ista scilicet coelum terra mare naturaliter habent moueri, necesse est, vt tempus inueniatur in eis. Sed sciendum est, quod non eodem ordine inuenitur in istis, quoniam primo inuenitur in coelo, in motis autem secundo, propter hoc quod inuenitur in coelo. Haec ille.

Commento vero 132. sic dicit. Scire debes quoniam licet tempus sit numerus cuiuslibet motus, tamen non eodem modo, sed secundum prius & posterius, quoniam est numerus aliorum motuum propter translationem. Commento vero 133. ditit expressius, quia ttanssatio circularis est prior caeteris motibus, & tempus sequitur istum motum, & vnaquaeque rerum numeratur per aliquid suae speciei, verbi gratia, quoniam vnitates in numero numerantur per vnitatem, & equi numerantur per vnum equum, necesse est, quod tempus numeretur per aliquod tempus notum & terminatum naturaliter. Et dixit praecedenti, quod hic est motus translationis circularis, quoniam cum fuerit positum, quod tempus est numerus cuiuslibet motus, & fuerit positum, quod hic motus est prior caeteris motibus, sequitur vt tempus istius motus sit prius caeteris temporibus, & numerans illa. Et cum declarauit, quod necesse est, vt sit primum tempus, incaepit declarare per quid potest hoc tempus determinari, & dixit, sed tempus, quod est primum mensurans, debet esse terminatum per miotum, cum iam diximus, quod tempus mensuratur per motum, licet sit mensuratio accidentalis. Et quod motus mensuratur per tempus primo & essentialiter, quoniam per tempus motus terminati potest mensurari quantitas motus, & quantitas temporis, si per tempus istius motus primi mensuratur quantitas temporis totius, & quantitas motuum.

Item post multa. Aestimatur inquit, quod primum tempus est numerus motus totius, scilicet diurni, scilicet quia iste motus est motus transsationis, & quia per illum mensurantur caeteri motus, & caetera tempora, & hoc manifestum est de istis temporibus, & ideo omnes conueniunt, quod tempus mensuretur per illum. Et aliquis potest quaerere, quoniam nos videmus quod prima mensura in rebus mensuratis est duobus modis, aut mensura, quae dicitur vniuoce cum mensuratis in illo genere, aut principaliter, aut secundario. Totum igitur tempus cum primo tempore mensurante, cuiusmodi est istorum duorum modorum. Dicamus igitur, quod si tempus sequeretur omnem motum, tunc primum tempus cum alijs temporibus dicitur principaliter, scilicet quoniam mensurat quemadmodum motus, quem sequitur, & cum alijs motibus principaliter. Si autem tempus solum sequitur motum corporis rotundi, tunc primum tempus erit dictum cum aliquo tempore, quod mensuratur vniuoce, sicut est dispositio in vnitate cum numerus, quod non est ita de primo pneumate cum alijs pneumatibus, secundum hoc igitur intelligendus est locus iste. Haec ille.

Idem ponit 10. Metaphys. comment. 4. Ex quibus patet, quod non est inconueniens, immo verum ponere multa tempora simul, quorum vnum sit principale, aliud secundarium, & potissime hoc non est inconueniens in motibus nullam conexionem adinuicem habentibus, cuiusmodi est motus continuus coeli, & motus continuus angeli, quia neuter ab alio dependet.

Ad argumenta contra quartam conclusionem, quae sunt Gregorij de Arimino, nunc dicendum est. Et ad primum quidem negatur consequentia. Quia non solum Deus creauit ea, quae sunt actu extra animam, quantum ad suum totale esse completum, immo ea quae habent esse in rerum natura, quantumcunque diminutiuum & potentiale rei, vel rationis fundatae in re, & ideo nil prohibet dicere tempus esse creaturam Dei, & tamen nom habere completum esse extra animam.

Ad secundum dicitur, quod conclusio nostra non dicit, quod tempus nihil sit in re, sed quod non habet completum esse in re extra intellectum, vt patet in probatione conclusionis.

Ad tertium dicitur, quod non oportet mensuram habere realius esse suo mensurato, & ideo quia tempus est mensura motus, ratio autem motus non completur per illud, quod actu est in re sine opere intellectus, ideo nimirum si mensurato habenti debile esse, assignatur mensura debile habens esse. Ad confirmationem dicitur, quod Augutinus false allegatur, nam in r2de ciuitate Dei. cap. 15. non dicit corpora caelestia esse tempora, nec motum illorum, sed totum oppositum, scilicet quod tempus est in motu habente prius & posterius, vt patet ex allegatis nuper. Nec auctoritas Gen. est ad propositum. Cum enim dicitur de corporibus caelestibus. Sint in signa, & tempora, non intelligitur quod sint formaliter, sed causaliter tempora, quia scilicet suis motibus causant tempora, quod apparet per dictum Augustini 11. confessionum cap. 16. superius allegatum, vbi etiam dicit post illa verba. Video igitur tempus esse quandam distensionem, sed video vt videre mihi videor, cum demonstrabis lux veritatis, si iubes vt approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis, non iubes, nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio, tu dicis ipsum autem corpus motum tempus esse non audio, non tu dicis, cum enim mouetur corpus, tempore metior quandiu moueatur, donec desinat. Haec ille.

Ex quibus patet Augustinus longe fuisse a mente arguentis. Ad quartum dicitur, quod tempus vtique est res successiua, nullo modo habilis permanere. Et cum hoc improbatur dicitur, quod vtique tempus non habet aliud esse proprie loquendo nisi in fieri, ita quod dum fit est, & econtra, sicut & quodlibet ens successiuum, quia suum esse consistit in fieri. Et ideo dicitur quod responsio, quam arguens recitat, vera est, cum sit de mente Commentatoris 3. Physic. comment. 57. & Sanctus Thomas in scripto Physas & omnium Peripateticorum. Et cum arguens dicit, quod ista responsio destruit rationem Philas 5. Physicor. &c.

Dico quod ratio Philostces intendit concludere, quod nec motus, nec mutatio, nec aliquod successiuum proprie fit, sed si tale quid dicatur fieri, illa factio est secundum quid, & non simpliciter, per accidens, & non per se, quia nullum tale est subiectum generationis, aut productionis, nec corruptionis, quia omne quod proprie, & per se, & simpliciter sit naturaliter per motum, aut mutationem, dum fit non est, secus est de his, quae solum per accidens, & secundum quid & non per se, nec simpliciter fiunt.

Item. Principium illud in quo se fundat arguens, modicum habet veritatis, scilicet quod nihil simul est, dum fit, cuius falsitas patet. Tum quia in creatione simul est fieri, & factum esse. Tum quia in productione formarum indiuisibilium, cuiusmodi sunt volitio & intellectio simul est fieri & factum esse, vt concedit arguens in illa materia.

Nec valet si dicat, quod possibile est vnum & idem simul esse & fieri in rebus, quae fiunt in instanti, non autem de illis, quae non fiunt in instanti, sed in tempore. Hoc inquam non valet quia tota ratio, quare in productione alicuius rei fieri praecedit esse, est, quia sit per quandam alterationem praecedentem, sicut inductio formae ignis requirit alterationem materiae praecedentem, quasi dispositionem ad formam, sed nihil tale requiritur in proposito, quia nec motus, nec tempus praesupponunt alias mutationes praecedentes, quia sic proceditur in infinitum.

Nec valet, quod secundo additur, quia non omne quod fit procedit de non esse ad esse, sed sufficit quod habeat esse ab alio, & quod prius intellectum sit sub non esse quam sub esse, & hoc cousitetur arguens, qui concedit quod possibile fuit creaturam ab aeterno fuisse productam. Similiter talis processus non requiritur, vbi res producta non requirit alterationem, vel motum praeuium suae existentiae. Et valde mirum est quomodo arguens fundat se in dictis Philosoph. quinto Physicorum, & adducit eacontra nos, cum nunquam dicta Philosophi contra quamcunque opinionem tam directe militauerint, sicut contra opinionem arguentis. Aristoteles enim & Commentator expresse intendebant probare, quod nec motus, nec mutatio proprie generantur, & tamen iste conatur probare, quod ista fiant & generantur & corrumpentur, quod si gloset Aristote & nos glosabimus eum, sed non est opus. Ad quintum negatur consequentia. Dico enim tempus & motus non proprie generantur quasi sint subiectum factionis, aut generationis, aut corruptionis, sicut saepius dictum fuit, sed dicuntur per accidens fieri, quia eis vel in eis aliquid generatur, aut corrumpitur. Secundo dico, quod nec illo modo, quo generantur & corrumpuntur, simul generantur & corrumpuntur, nec simul incipiunt & desinunt. Et ad probationem illius consequentiae, dicitur quod motus solis per diem generatur, sed non corrumpitur per diem, sed in vltimo instanti diei, & similiter dico de tempore vnius diei. Hanc responsionem ponit Dominus Albertus quarto Physicorum in tractatu de tempore capitulo decimotertio, vbi sic ait. Generatio & corruptio sumuntur dupliciter, scilicet proprie, & communitet siue secundum quid. Proprie quidem secundum se non generatur aut corrumpitur nisi substantia, secundum quid autem generatio & corruptio est accidentium, sicut est corruptio motus in fine motus, post quam non est plus de motu, ita etiam ponemus corrumpi tempus in vltimo nunc temporis, post quod non est plus de tempore. Haec ille.

Et si dicatur quod tempus instans vltimo corrumpitur primo, sed in aliquo tempore, negatur hoc, quia tempus aut motum primo corrumpi non est aliud quam illud totaliter compleri finiri & terminari, modo tempus & motus primo finiuntur & terminantur in vltimo instanti, sicut linea primo finitur in vltimo puncto.

Ad sextum respondetur, quod quaelibet responsionum ibidem factarum per se sufficiens est. Nec aliqua illarum sufficienter improbatur. Prima namque responsio, scilicet quod ad esse totius successiui non requiritur actualis existentia partium & caeter. est Domini Albertiin commento super praedicamenta tractatu de quantitate capitulo nono, vbi sic ait. Quia obijcitur de partibus temporis quod non sunt.

Dicendum quod totum secundum quod in genere totum accipitur, non dependet ab esse partium actu. Hoc enim non habet nisi totum in partibus permanens, & hoc non habet totum successiuum, quod non dependet a constitutione partium, nisi secundum, quod sunt in ordine, & tales partes habet tempus, successiuum enim totum est, dum fit, & habet permixtum potentiae, & ideo non oportet, quod habeat partes simul actu. Haec ille.

Item in 4. Physi. tractatu de tempore c. 7. sic dicit. Ea quae sunt dupliciter sunt. Aut enim habent esse permanens aut esse successiuum, esse quidem permanens non habet tempus sicut enim motus in partibus suis semper est alius & alius, quia est forma post formam, ita etiam tempus, quod est numerus prioris & posterioris in motu semper est aliud & aliud, eo quod non habet permanentiam in suis partibus, & talia cum sint permixta ex potentia & actu non simpliciter nihil sunt, cum enim talia sint continua, ipsa sunt partes eorum, secundum quod ad indiuisibile, quod est medium partium eorum, continuatur. Omne enim quod continuatur aliquo indiuisibili continuante hoc modo est inquantum ad indiuisibile continuatur. Aliud autem esse non requirit successiuum, cum ipsum non habeat esse permanens, patet ergo qualiter partes talis continui sunt, & qualiter non sunt. Sunt enim inquantum ad indiuisibile continuatio, nem recipiunt, non sunt autem sic quod permanentiam habeant, & est instantia ad alias rationes inducta, ad hoc quod non sit tempus, quia eisdem rationibus motus non esset. quod tamen videmus absurdum esse. Quia autem obijcitur de nunc, quod ipsum non est pars temporis, videtur esse concedendum, quia aut tempus est non habens permanentiam in partibus, ideo dicitur obscure esse, & quia est in mobili mediante motu, qui permixtus est priuationi & potentiae, propter hoc dicitur habere obscuram entitatem, Haec ille.

Ex quibus patet, quod prima responsio est bonaTunc ad primam improbationem huius responsionis, dicitur concedendo primam consequentiam, scilicet a. est: igitur bs c. d. sunt, sed negatur illa secunda, qua arguitur bs c. d. sunt: igitur b est, vel igitur c. est, vel igitur d. est. Quia arguitur a copulato extremo, ad copulatiuam, quae consequentia saepe fallit, sicut non sequitur bs c. d. sunt ternarius: igitur b.s est ternarius: igitur c. est ternarius & caet.

Nec valet si dicatur, quod a copulato extremo ad copulatiuam est bona consequentia, respectu est secundo adiacentis, licet non respectu est tertio adiacentis, hoc nihil valet, quia non sequitur, forma & materia asini sunt: igitur materia asini est, loquendo de est, vt dicit actualem existentiam, nam tale esse non debetur alicui rei non subsistenti, sed solum rei subsistenti.

Ad secundam improbationem eiusdem responsionis, quae est confirmatio dicitur, quod non est simile de Antichristo qui est actu vel potentia suppositum in genere substantiae aptum permanere, & de tempore, quod est accidens nullo modo aptum permanere, ad esse enim Antichristi requiritur coexistentia suarum partium alio modo quam ad esse rei successiuae. Item. Quia nulla materia est pars Antichristi pro nunc, sicut futurum & praeteritum sunt partes temporis pro nunc, ideo non est simile. Quia autem dicit, quod simili modo diceretur, quod aliqua domus est, cuius nec paries est & caet. Patet responsio ex praedictis, quod nullo modo est simile, plus enim requiritur ad esse rei perfectae quam ad esse rei imperfectae, plus ad esse actu, quam ad esse in potentia, plus ad esse clarum quam ad esse obscurum.

Ad tertiam improbationem dicitur, quod partes temporis non omnino nihil sunt, immo sunt partes temporis, Non tamen sunt aliquid vel aliqua secundum se tota actu & complete etiam, sed sunt quodammodo obscure per aliquid sui, scilicet per instans continuans & copulans vnam cum alia. Et tale obscurum potentiale incompletum esse partium, sufficit ad esse potentiale obscurum totius. Ad quartam improbationem responsionis negatur prima consequentia ibidem facta, conceditur enim quod multa tempora includentia sunt praesentia, puta hora, dies, mensis, annus. Et ad probationem consequentiae, dicitur, eo, quod praesens potest sumi dupliciter. Primo modo proquod secundum se totum praesens est, & tale non nisi nunc indiuisibile. Secundo modo pro eo, quod non secundum se totum sincathegorematice loquendo, hoc est secundum quamlibet partem sui, praesens est, sed solum per aliquid sibi intrinsecum copulatiuum suarum partium vnius prioris & alterius posterioris praesens est, vel actu est. Et isto modo vnus annus, vel vna hora potest esse, & dici nunc praesens. Et hanc distinctionem ponit Dominus Albertus in commento super praedicamenta, tractatu de quantitate cap. 9. sic dicens. Praesens accipitur vt indiuisibile tempus, de quo dicit Priscianus quod praesens est, cuius pars praeterijt, & pars in instanti est, & pars in futuro est, & hoc copulatur praeterito & suturo, est etiam praesens nunc indiuisibile, & hoc non copulatur sed copulat, & hoc quidem est aliquid temporis, sed non est aliqua pars temporis. Haec ille. Tunc cum dicit arguens, quod si aliquid est praesens, illud est indiuisibile & caetera. patet quod consequentia nulla est, nisi intelligitur de hoc, quod est praesens secundum se totum.

Ad quintam improbationem cum dicitur, quod illud, quod omnino nihil est & caeter. Dicitur quod partes temporis non sunt omnino nihil, immo habent esse & entitatem, quae sufficit partibus rei successiuae, vt declaratum est per dicta Domini Alberti super quarto Physicor. superius. Ex quibus patet, quod omnia illa, quae arguens adducit de chorea suarum chimerarum, & de continuatione duarum albedinum, non sunt ad propositum, nec illa deductio, quam vlterius facit. Vnde quando vult probare, quod tempus praeteritum nunquam fuit, nec esse potuit, & quaerit vtrum praeteritum fuerit, dum erat praeteritum, vel dum erat praesens & caet. Dicitur primo, quod praeteritum fuit, dum erat praesens, quia quandiu aliquod instans sibi intrinsecum continuans eius partes erat praesens, tandiu tale tempus, quod nunc est, & dicitur praeteritum, erat praesens, non quidem secundum quamlibet sui partem, sed secundum aliquas, & secundum suum continuatiuum. Et cum dicit se probasse, quod nullum tempus est praesens, patet quod probatio sua est insufficiens. Dicitur secundo, quod illud praeteritum non solum erat, dum erat praesens per aliquod instans sibi intrinsecum continuatiuum, immo erat, dum erat praeteritum secundum suas partes, sed terminabatur ad instans sui vltimum & terminatiuum, quod erat praesens. Nec ex hoc sequitur, quod quandocunque ipsum dicitur praeteritum, quod adhuc sit, sed solum quando est primo praeteritum secundum omnes sui partes. Dicitur tertio, quod illud praeteritum erat, quando erat vltimo futurum, hoc est quando primum instans sui initiatiuum actu erat, in illo enim instanti desinit esse futurum, & incipit esse praesens. Nec sequitur: ergo quantumcunque fuit futurum, ipsum erat, quia non quantumcunque erat futurum, fuit praesens aliquod eius instans, sed solum quando vltimo fuit futurum. apparet ergo, quod dato aliquo tempore sit a. cuius primum instans sit b, & vltimum d, & medium c, potest concedi, quod a, est praesens in c, & est vltimo futurum in b, & primo praeteritum in d, & cum ipsum sit quandiu aliquod instans eius est praesens, ideo sequitur, quod a, erat quando erat praesens, & quando erat praeteritum, & quando erat futurum. Et si dicatur, quod illae probationes, quas arguens inducit sunt Augustini.

Respondetur dupliciter primo secundum Alberu. & Henricum de Gandauo, quod Augustinus naturam temporis ignorauit, vt ipsemet confitetur. Aliter dici potest, quod Augustin. per illas deductiones solum intendit concludere, quod tempus non habet esse ratum, & fixum in natura, quod conceditur. Vlterius dicitur, quod secunda responsio, quam arguens recitat, bona est, & aliqualiter est modo tacta. Nec arguens bene improbat eam, & licet insufficientia improbationis pateat ex praedictis, tamen ex abundanti dicitur ad singulas.

Ad primam quidem dicitur, quod non est falsum, immo verum, quod assumitur, scilicet quod aliquod tempus sit praesens. Hoc enim concedit Aristoteles quarto Physicor. particul. 900. vbi expresse dicit, quod duo tempora, quorum vnum includit aliud, sunt simul, puta annus & mensis, nec arguens hoc improbauit sufficienter.

Ad secundam dicitur, quod probatio Augustini non concludit nullum tempus esse praesens, sed quod nullum tempus est secundum quamlibet sui partem praesens. Ideo cum arguens dicta Augustini prolixe reducit ad hanc formam, nullum tempus praesens: igitur nullum tempus est praesens. Dicitur quod si in antecedente ly totum tenetur cathegorematice falsum est, si vero tenetur sincathegorematice, verum est, sed consequentia nulla est. Et cum arguens eam probat per hoc, quod tempus est omnes sui partes: igitur si tempus est, omnes partes suae sunt. Dico vt prius, quod silly omnes tam in antecedente quam in consequente tenetur collectiue, conceditur vtrunque. Sed tunc nihil ad propositum, quia non sequitur, omnes partes sunt, id est aliquid, quod est omnes partes: igitur quaelibet pars est, immo est fallacia compositionis & diuisionis. Si autem vtrobique tenetur distributiue, vtrunque falsum est. Si autem in antecedente tenetur collectiue, & in consequente distributiue, est aequiuocatio, & est fallacia compositionis & diuisionis. Denique tertia responsio bene intellecta bona est, cum enim dicitur tempus non esse in instanti, duplex est sensus. Primus quod tempus sit instans tanquam in mensura sibi primo adaequata, & hic sensus falsus est. Secundus potest esse talis, quod quandiu est aliquod instans temporis, siue sit principium eius, siue finis, siue continuatio partium eius, tandiu tempus est, & est verum dicere tempus est, & hic sensus est verus, veruntamen tempus non est in instanti secundum quodlibet sui, sed per aliquid sui. Vel quod idem est, totum tempus est in instanti carhegorematice sumendo iy totum, non autem sumendo sincathegorematice, & ita credo intellexit Auicennus cuius est dicta responsio. Tunc ad improbationem illius responsionis dicitur, quod fundatur in falso fundamento, & saepissime repudiato, quod quicquid actu, vel praesentialiter est, quocunque modo sit praesens, ipsum secundum quodlibet sui est praesens. Hoc enim saepe negatum est, quia habet instantiam in rebus, quarum esse consistit in fieri, & in potentia coniuncta actu, cuiusmodi est motus, tempus, & infinitum in potentia, vnde Aristoteles tertio Physicorum particula quinquagesimaseptima, sic dicit. Non oportet autem potentia esse infinitum sic accipere, sicut si possibile sit hoc, statuam esse, cum aes erit & statua, sicut & aliquod infinitum, quod erit actu, sed quoniam multipliciter est potentiam & actum esse, quemadmodum dies est & agon, eo quod semper est aliud & aliud, sic & infinitum, & namque in his est simul potentia & actu esse, olympia enim erunt, & in eo quod possunt agones fieri, & in eo quod fiunt. Haec ille.

Vbi Commentator. Quemadmodum inquit differre substantiales plurium rerum, quae conseruant suum esse in coniunctione potentiae cum eis, vt in rebus, quarum esse est in motu. Rerum enim quaedam sunt in actu puro, vt homo demonstratus, & quaedam sunt secundum quod potentia admiscetur cum actu, & si potentia non fuerit, non erit actus, vt dies. Esse enim non dicitur de parte temporis, nisi cum est in potentia, & cum motu, & vniuersaliter omne quod est cum motu. Haec ille.

Item Sanctus Thomas super illa litera sic dicit. Multipliciter dicitur aliquid esse. Vel quia totum simul est, vt homo, vel domus. Vel quia semper vna pars eius sit post aliam, per quem modum dicitur esse dies, & ludus agonalis, & hoc modo dicitur infinitum simul esse in potentia & in actu, omnia enim huiusmodi simul sunt in potentia quantum ad vnam partem, in actu vero quantum ad aliam partem. Olympia enim idest festa agonalia, quae celebrantur in monte olympio, dicuntur esse & durare secundum agones posse fieri, & fieri in actu, quia quandiu durabant illa festa, aliqua pars illorum ludorum erat in fieri, & alia erat, vt in futurum fienda. Haec ille. Ex quibus patet, quod opinio nostra est de mente Philosophi, & Commentatoris, & arguentis subuertit philosophiam.

Ad septimum negatur antecedens. Et ad probationem dicitur, quod casus implicat contradictionem, quia ex vnaparte ponit, quod Deus nullam rem non permanentem producat, aut conseruet, & ex alia parte ponit prius & posterius sibi succedentia, & non simul existentia, ad quod manifeste sequitur successio & motus, qui sunt successiua, & sic ponit rem successiuam, & negat eam, ideo dicitur quod illa copulatiua est impossibilis. Item alia contradictio, quia ponit motum, & negat motum.

Ad confirmationem similiter dicitur, quod ista copulatiua est impossibilis, aliquid mouetur velocius alio, & nulla res non permanens, vel nulla res successiua est. Et cum probatur, quia locus differt a talibus non permanentibus secundum te: igitur Deus potest cooperari mobili ad acquisitionem vnius earum & caeter. Dico quod Deus potest cooperari mobili inacquisitione loci dupliciter, scilicet simul & subito, vel successiue & per partem ante partem. Si primo modo non requiritur de necessitate res successiua distincta a permanentibus. Si secundo modo, tunc de necessitate requiritur, immo naturaliter consequitur res successiua distincta a permanentibus, quia quam impossibile est aliquid dealbari sime albedine, tam impossibile est aliquid fieri successiue & partibiliter sine successione continua, vel discreta, vel esse plura sine pluralitate, & multa sine multitudine, & prius & posterius sine tempore. Et cum dicit arguens, quod in illo casu, dico quod ille casus est impossibilis, quia implicat contradictionem.

Ad octauum dicitur negando primam consequentiam ibidem factam, loquendo vniformiter de temporis partibus, puta de hora, die, mense, anno, centenario annorum, & millenario, quia loquendo aequiuoce de talibus, posset concedi totum consequens, puta quod mille aslni vnius temporis aequiparantur horae alterius temporis, & econtra, & hoc habet necessario arguens concedere, qui ponit tempus esse ipsum mobile motum, & ipsum dici diem, dum mouetur a puncto orientis per punctum occidentis, iterum redeundo ad idem punctum a quo incaepit. Cum ergo secundum ipsum dum horologium mouetur continue, & vniformiter regulariter per vnam circulationem completam, qua dicitur, ecce hora, possit coelum centies reuolui, apparet quod argumentum aeque militat contra eum, vt contra nos, ideo sicut ipse necessario habet concedere consequens, loquendo de anno & de die aequiuoce, vel difformiter, ita & nos concedimus in casu sui argumenti, & de hoc satis dictum fuit in probationibus conclusionum, vbi habetur, quod idem instans indiuisibile potest coexistere toti tempori. Et mirabile videtur, quod arguens non aduertat pondus sui argumenti, si aliquid ponderat.

Ad nonum negetur prima consequentia, scilicet quod possibile sit motum esse sine tempore. Et ad probationem dicitur, quod illa probatio valde misera est, quae habet continue & semper recursum ad diuinam potentiam ex defectu rationum Philosophicarum, potissime in materia philosophica, in qua nullum est miraculum, sed hoc habet ex testamento patris terministarum, scilicet Ocham. Valde namque mirandum est, quod Sancti Doctores, & alij solennes Parisienses non fundassent se super illo principio, vel ad destruendum successiua a permanentibus distincta, ad destruendum relationes distinctas ab absolutis, ad destruendum indiuisibilia, & ad reducendum praedicamenta ad tam breuem numerum, sicut pater terministarum reducit, si ex illo fundamento posset efficaciter talium pluralitas entium annihilari. Potissime cum fides eorum circa Dei omnipotentiam, & alia Trinitatis, & diuinae vnitatis attributa, & circa articulos fidei indubitabilior fuerit, quam fides Ocham, cuius dogmata per Ecclesiam multipliciter sunt repraehensa.

Cum autem dicit arguens, quod quodcunque subiectum Deus potest sine suo accidente conseruare & caetera. Dicitur quod si illa propositio habeat veritatem, oportet quod intelligatur de accidentibus absolutis praecise, & non de respectiuis.

Item nec vniuersaliter verum de absolutis, nisi restringantur ad accidentia communia, & non ad accidentia per se propria, quae naturaliter essentiam rei concomitantur consequentia essentiali. De hoc Beatus Thomas septimo quolibet articulo decimo, vbi quaerit. Vtrum Deus possit facere, quod aliqua qualitas corporalis, vt albedo, sit sine quantitate, sic dicit. Diuinae potentiae ratione suae immensitatis attribuendum est quicquid in defectum non sonat, tamen aliqua sunt, quae natura non patitur vt fiant, propter aliquam repugnantiam, quam important ratione contradictionis implicite, & de talibus consueuit dici a quibusdam, quod Deus potest ea facere, quamuis ea fieri non possint & caetera. Et postea ostenso diffuse, quod licet posset fieri diuino miraculo, quod natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen quia albedo non est indiuiduata, sicut haec albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum quas posuit Plato. dicit sic in solutione quarti argumenti. Ex hoc ipso, quod substantia creata comparatur ad Deum consequitur ipsam aliquod accidens, sicut ipsa relatio creationis, aut seruitutis, vel alia similis relatio, vnde sicut Deus non potest facere, quod creatura non dependet ab ipso, ita non posset facere, quod esset absque talibus accidentibus. Haec ille. Consimilia dicit, immo fortiora Henricus de Gandauo septimo quolibet quaestione decimaquinta, quod Deus non posset facere hominem absque quantitate.

Item illud argumentum militat contra arguentem, & quemlibet terministam. Cum enim dicunt, saltem arguens, quod tempus est mobile continue & vniformiter motum. Quaero ab eo, vtrum continue & vniformiter moueri sit aliquid distinctum a mobili, vel a substantia, & ab accidentibus absolutis permanentibus mobilis, aut non. Si sic: igitur tempus aliquid addit supra substantiam mobilis, quod tamen additum non est substantia, nec aliquod accidens absolutum & permanens. Si autem taliter moueri nihil addat supra substantiam mobilis absolutum, nec respectiuum, successiuum, aut permanens, tunc necessario sequitur, quod ad esse temporis, aut motus sufficiunt res permanentes, & sic sequitur, quod impossibile est tales res esse sine motu & tempore. Nec valet si dicatur, quod absolutum permanens non dicitur tempus, nisi sic & taliter se habens, quaero enim de tali sic se habere, quid sit &c.

Ad decimum dicitur, quod tempus est subiectiue in motu, non quo ad aliquid eius indiuisibile, nec secundum se totum seu quamlibet partem. Vnde Dominus Albertus quarto Physicorum tractatu de tempore decimosexto capitulo sic dicit. Tempus vt in causa & in subiecto est in primo mobili, & bene concedo quod non est in motu primi mobilis, secundum quod est expansus in toto coelo, sed prout in ipso secundum naturam aliquid est, a quo incaepit motus, & aliquid per quod regirat. Haec autem sunt dextrum & sinistrum non distincta ab anima, sed in ipsa natura coeli. Haec ille.

Tunc cum dicit arguens, quod si est tempus in aliqua parte motus diuisibili, tunc sequitur, quod tempus sit diuisibile in partes simultaneas, in longum, latum, & profundum. Dicitur quod eodem modo diuisibile est tempus, sicut & motus est diuisibilis. Et ideo sicut Aristoteles diuidit motum dupliciter in sexto Physicorum. Vno modo secundum partes mobilis. Alio modo secundum prius & posterius magnitudinis, ita dicitur de tempore consimiliter. Partes autem primo modo sumptae sunt simul, non autem partes secundo modo sumptae, & de hoc dicit Dominus Albertus quarto Physicorum tractatu de tempore 12. cap. Partes temporis dupliciter accipiuntur, scilicet secundum quod sunt sub forma continui, & secundum quod sunt sub forma discreti. Et primo quidem modo non differunt adinuicem secundum rationem praeteriti & futuri, sed sunt homogeneae partes continuae, & hoc modo accipiuntur substantialiter, & non habent diuisionem, sed continuationem in ipso nunc indiuisibili, quod est continuatiuum partium: & hoc solo modo est detempore, vt ipsum nunc & praeteritum & futurum sunt secundum quid, scilicet secundum quod habent ad ipsum nunc continuationem. Est autem accipere partes temporis vt stant sub forma discretionis, & sic nunc est inter eas diuisum. Haec ille. Patet igitur ex praedictis, quomodo secundum mentem Philosophi & Commentatoris & antiquorum sapientium, tempus est quantitas successiua distincta a rebus permanentibus, composita ex partibus simultaneis simultate vnius subiecti, non autem simultate durationis, sicut etiam est dicendum de motu, vt allegatum est ex sexto Physicorum.

Ad argumenta pro opinione Domini Bonauenturae contra quintam conclusionem nunc est dicendum. Et ad primum quidem dicitur, quod similitudo illa de creatura, quae est, in infinitum durasset in praeterito, & de angelo, aut alio aeuiterno, quod est duraturum in infinitum in posterum, non valet. Tum quia secundum quosdam, licet angelus habeat totum suum esse simul, & illud duret in aeternum, habet tamen alium & alium respectum realem ad diuersas partes temporis, vt diuersimode sic succedat sibijpsi, & ideo sub alio respectu potest corrumpi, sub quo prius non habuit esse, & ita respondit Varro. Tum quia si illa responsio non placet, dicitur quod si angelus iam durasset in aeternum in praeterito, nunc de facto sua duratio coextitisset infinito tempori vero vel imaginato, & illa coexistentia iam transisset in praeteritum, sed quamuis sit duraturus in aeternum vel infinitum a parte post, tamen nec suum esse, nec sua duratio habet iam in actu, nec habuit actualem coexistentiam ad infinitum tempus futurum, sed totum in potentia. Et quia ex mera Dei voluntate dependet, quod influat angelo ad coassistendum, vel non influat, ideo potest ipsum annihilare non influendo sibi ad coassistendum tempori futuro, cui nondum coextitit, ideo similitudo non valet, quia aliud implicatur, cum dico, angelus fuit, quam implicetur, cum dicitur, angelus erit. Et Deus potest in oppositum secundi, non autem in oppositum primi, licet ex parte esse angeli nihil absolutum adueniat in futuro, quod non fuerit in praeterito.

Ad secundum dicitur, quod nullum est inconueniens ponere durationem angeli aliqualiter infinitam, licet non simpliciter, sicut in simili dicit Beatus Thomas prima parte. quaestione septima articulo secundo. Sicut enim essentia ipsius angeli dicitur infinita, quia est forma non recepta in materia, ita duratio sua potest dici infinita, quia non habet in se, per quod limitetur ad durandum tante & non plus, & quia non habet in se potentiam ad non esse. Et hoc est, quod dicunt alij, quod aliquid potest dici infinitum dupliciter, scilicet positiue, & negatiue: positiue, vt si entitas sua infinita sit, vel suum esse sit infinitum, & talis infinitas est in solo Deo, sed infinitas negatiue potest esse in creatura, quae est perpetua a parte post, quia talis creatura non habet potentiam, per quam possit corrumpi hodie, nec cras, & sic in infinitum, quia stante eadem essentia & generali influentia, siue conseruatione in infinitum, talis creatura non potest non esse, sed semper habet idem esse, & talis infinitas negatiua non repugnat creaturae.

Ad tertium dicitur, quod habere infinitas negationes defectuum non arguit infinitatem simpliciter, sed secundum quid, potissime quando perfectiones illae defectibus oppositae solo numero differunt & tantum essentialis perfectionis est in vna, sicut in omnibus, sicut est in proposito. Nam durare die crastina, & durare die sequenti sunt vnius rationis, sicut si diceretur, albedo est perfectior b, nigredine, & nigredine duplo intensiori, & in triplo, & sic in infinitum: igitur albedo est infinitae perfectionis intensiue: non valet argumentum. Ad quartum, patet modo per supra dicta, quia in omni creatura est quaedam successio, & variatio secundum operationes, vel motus, sed cum hoc stat, quod in esse substantiali aeuiternorum nihil sit praeteritum, aut futurum, sed esse illud sit totum simul.

Ad quintum dicitur, quod in illo casu, quo angelus annihilatus idem numero recrearetur, non esset aliqua successio vnius partis suae durationis ad aliquam, nec alicuius absoluti ad aliud, sed esset ibi successio eiusdem ad seipsum, ita quod ipsum sub vno respectu succederet sibijpsi sub alio respectu, ita quod primo astitit a, tempori, & non coexistit b, tempori, sed post coexistit, & talis successio non repugnat aeuiterno, sed solum illa successio, quae vna pars sui esse, vel suae durationis intrinsece succederet alteri parti. Item talis successio non esset secundum diuersas partes aeui, sed secundum diuersa nunc, vel instantia temporis discreti, vt patet ex praedictis.

Ad sextum dicitur, quod si aliquid idem numero coexisteret vel adaequaretur actu alicui infinito in actu, illud sic coexistens, vel commensuratum esset actu infinitum, sed si aliquid commensuretur vel aequetur in potentia alicui infinito in potentia, non ex hoc arguitur infinitum simpliciter, sed secundum quid: sic est in proposito de duratione angeli, quae potest coexistere infinito tempori a parte post in infinitum.

Ad septimum dicitur, quod illa propositio, omne finitum potest recipere additionem, vera est, loquendo de additione accidentali, non autem de additione essentiali, immo licet essentia creaturae materialis sit finita, nihil tamen essentiale potest illi addi: sic in proposito durationi aeuiterni potest aliquid accidentale absolutum vel respectiuum addi, non tamen aliquid essentiale, vel vnius rationis, cum quo constituat aliquid maius quam ipsunsit, conceditur tamen, quod illa propositio habet veritatem in quantitate discreta & continua, & in caeteris mathematicis. Item argumentum non concludit, quod duratio aeuiterni sit infinita simpliciter, sed solum secundum quid.

Ad octauum dicitur, quod licet in aeuo non sit successio partium aeui, tamen compatitur in eodem subiecto successionem praeteriti & futuri quo ad aliqua accidentalia reiaeuiternae, aeternitas autem non habet partes sibi succed entes, nec compatitur aliquam successionem in eodem supposito.

Ad nonum dicitur, quod si non esset tempus continuum, aut discretum reale, vel imaginarium, Deus non posset creare vnum angelum ante alium, tamen posset creare vnum non existente alio, & causa est, quia ante & post non possunt intelligi sine mensura diuisibili, quae sit numerus successionis, illa autem est tempus qualecunque. Sed contra hoc arguit Varro. Si inquit aliquod quantum applicetur maiori quanto, & aequetur sibi, & aliud quantum applicetur minori quanto, & aequetur sibi, ita quod ipsum non posset quantum est de se maiori applicari, oportet quod ista duo sic se applicantia habeant in se aliquid, per quod possint, scilicet se applicare maiori & minori. Et oportet etiam, quod illud, quod potest se applicare maiori quanto, habeat in se aliquid plusquam aliud, quod non potest tanto quanto applicari. Aeuum ergo, quod se applicat maiori tempori imaginato vel reali, sicut aeuum mensurans creationem, & esse angeli a principio temporis excedit necessario aeuum quod se applicat tempori hodierno, si Deus crearet vnum angelum in principio huius diei, ita quod istam applicationem maiorem & minorem habent ista duo entia a se, & non a tempore, cui applicarentur, cum talis applicatio sit accepta a parte eorum, ideo sequitur necessario, quod a parte ipsorum aeuorum, sit aliqua prioritas & posterioritas, quia oportet quod in illo aeuo, quod stat cum maiori tempore secundum se, sit aliqua ratio qua abundatur ab aeuo, quod stat & aequatur cum tempore minori. Ad hanc rationem dicitur, quod quodlibet aeuiternum indiferenter potest applicari maiori tempori & minori, nec vnum aeuiternum ex natura sua habet naturalem repugnantiam ad coexistendum, aut applicandum se tempori quantumlibet magno, quod patet quia non repugnat animae intellectiuae coexistere tanto tempori, quanto primus angelus coexistit. Quia autem anima Antechristi, vel vltimi generandi coexistat minori tempori quam coelum vel anima Adae, vel angeli in principio creati, hoc est de per accidens, inquantum accidit animae produci in principio, vel medio, vel fine temporis, & si vnum aeuiternum prius creatum est quam aliud, sicut angeli prius quam animae intellectiuae, illa prioritas non attenditur paenes hoc, quod vnum creatum sit in priori parte aeui quam aliud, sed quia in creationibus talium aeuiternorum admiscetur tempus continuum vel discretum.

Nec valet, quod dicit Varro. Circunscripto inquit omni tempore adhuc in aeuo esset citius & tardius, quia aeuum primi angeli citius staret cum aeternitate, & aeuum secundi angeli tardius, & aeuum primi fuisset diutius conseruatum quam aeuum secundi, quia angelus non habet totam istam conseruationem simul, ideo potest destrui a Deo. Haec ille.

Hoc non valet, quia citius & tardius, velox, & huiusmodi, impossibile est intelligere sine qualicunque numero successionis rerum absolutarum, vel respectiuarum, qui numerus sit de genere quantitatis, vel numerus extra genus verus, vel imaginarius. Talis autem numerus est tempus continuum vel discretum: igitur impossibile est vnum angelum citius vel tardius habere respectum coexistentiae ad aeternitatem, nisi interueniat aliqua temporalis successio: quapropter fuga illa de pluralitate respectuum ad aeternitatem, nihil valet, potissime cum respectus non possit plurificari, non plurificato fundamento, nec termino, nec vllatenus variato.

Ad decimum dicitur, quod si Deus angelum a se creatum annihilet, tunc creatio angeli, & eius annihilatio mensurabuntur tanquam mensura propria, duobus instantibus temporis discreti, si nullum tempus continuum sit, ita quod aliud instans correspondebit creationi, & aliud annihilationi, tamen aeuum angeli remanentis potest dici esse mensura communis, non adaequata creationi & annihisationi illius angeli, de quo ponit casus, quia aeuum licet suita indiuisibile, sicut niinc temporis, tamen est nunc stans, & potest coassistere toti tempori continuo, & cuilibet eiuparti, ita quod in tali nunc duo contradictoria possunt esse simul vera, secus est de nunc temporis, quod raptim transit, nec potest bis sumi.

Ad primum eorum, quae fiunt ab alijs dicitur secundum Durandus quod assumit falsum, scilicet quod illud, quod potest deficere ab esse, non habet totum suum esse simul, quod patet, quia ex hoc potest deficere aliquid ab esse, quia non habet esse ex se, sed ab alio, cuius influentia subtracta desineret esse. Et cum probatur. Quia quod desinit esse, non habet totum esse, quod habere potuit. Potuit enim plus esse. Dicitur quod & si potuit plus esse, tamen plus essendo non habuisset aliud esse in parte, nec in toto, sed illud idem quod prius, vnde in argumento videtur esse fallacia figurae dictionis ex mutatione praedicamentorum, scilicet quid in plus.

Ad secundum respondet similiter Durandus, quod in angelo secundum se non est fuisse, nec fore, sed solum coassistentia ad tempus, & quia non potest fieri, quin angelus coextiterit tempori praeterito potest tamen Deus facere, quod non coexistat alicui futuro, annihilando angelum, vel faciendo, quod nihil erit futurum, ideo Deus potest facere angelum non fore, licet non possit facere, quod non fuerit, non propter successionem, quam habeat in esse, sed propter coexistentiam eius ad successionem temporis.

Ad primum contra primam partem sextae conclusionis dicitur, quod dissimilitudo, quam assignat arguens falsa est, & sorte error, dicit enim, quod primus motus est ita regularis & vniformis, quod non posset fieri vniformior aut regularior. Dicitur enim quod Deus posset facere motum simpliciorem, velociorem, regulariorem, & Vniformiorem, sicut dato quocunque angelo potest creare nobiliorem vltra omnem proportionem, & sicut non obstante possibilitate motus simplicioris, tamen numerus primi motus mensurat omnes motus, & dicitur pronunc tempus omnium temporalium: sic similiter licet supremus angelus non sit supremus possibilis simpliciter, est tamen supremus pro nunc, & ideo pro nunc vnitas sui esse dicitur aeuum, si tamen esset aliquis angelus nobilior illo, qui nunc est supremus, tunc in illo esset aeuum omnium aeuiternorum. Et idem esset si Deus crearet aliud mobile simplicius illo, quod nunc dicitur primum mobile. Ad secundum dicitur, quod si illud argumentum aliquid valeat, concluderet multa falsa, potissime quod non sit aliquod tempus mensurans omnia temporalia, quia prima substantia est mensura omnium substantiarum corporalium, & omnium corporum: ergo aeternitas sua esset mensura omnium, ideo dicitur, quod sicut in entitate est ponere duas mensuras, vnam in genere, & aliam extra genus, quia omnia entia vt entia sunt habent primum ens pro mensura, & entia istius generis determinati habent pro mensura primum illius generis, sic est de mensuris durationis, quod angeli habent vnam primam mensuram extra genus, & tamen praeter illam primam habent aliam in genere, sicut omnes motus habent primum motum & tempus. Et tunc ad formam rationis dicitur, quod licet angeli habeant aliam primam mensuram extra genus, ad quam dependent, erit tamen alia mensura eorum prima in genere, qua mensurantur omnia illius generis determinati.

Ad tertium dicitur, quod falsum assumit, scilicet quod de ratione mensurae sit habere causalitatem effectiuam super sua mensurata, quia sufficit ad hoc, quod sit mensura, quod sit aliquo modo causa formalis secundum perfectionem maiorem. Albedo enim quae est mensura omnium colorum aliorum non habet causalitatem effectiuam super colores, sed formalem, quasi rationem habens maioris luminis vel minoris in coloribus, ita in proposito aeuum superioris angeliest mensura inferiorum secundum quod magis participat de intensione durationis. Vnde esse primi angeli est mensura aliorum secundum nobilitatem maiorem & simplicitatem, accidit enim mensurae habere causalitatem effectiuam super mensuratum. Nam motus planetarum non causatur a motu primi mobilis, cum sint motus contrarij, & tamen motus planctarum mensuratur a motu primi mobilis. Similiter motus rotae figuli non dependet a primo motu, cum possit esse sine illo secundum Augustinus & tamen mensuratur eo, sed sufficit quod sit aliquo modo causa formalis extrinseca vel exemplaris aliquando tamen ambo concurrunt, scilicet quod mensura it causa formalis & effectiua. Vnum tamen per se sufficit, aliud vero, scilicet quod sit causa effectiua, a qua mensuratum dependeat, accidentaliter se habet ad rationem mensurae, vt patet de motu liberi arbitrij, qui mensuratur tempore primi motus, a quo non dependet: ista est responsio Varronis, cui concordat Durandus. Item Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 10. artic. 6. ad quartum sic dicit. Ad hoc quod aliqua mensurentur per aliquod vnum, non requiritur quod illud sit vnum causa omnium, sed quod sit simplicius.

Ad quartum dicitur, quod licet vnus angelus non comparetur ad alium sicut causa ad effectum quo ad esse substantiale, nec sicut habitus ad priuationem, tamen vnus se habet ad alium, sicut simplicius ad minus simplex, vel compositius ad minus compositum, & sicut perfectius ad imperfectius, & hoc sufficit ad hoc, quod vnus possit esse ratio cognoscendi alium quo ad suam simplicitatem, inuariabilitatem, perfectionem maiorem vel minorem.

Ad quintum respondit Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 10. artic. 6. ad tertium, quod ratio non valet, quia sicut non omnia temporalia simul incipiunt, & tamen eodem tempore mensurantur, sic licet aeuiterna non simul incipiant nihilominus eodem aeuo possunt mensurari.

Ad primum aliorum patet responsio per dicta in sexta conclusione, ibidem enim dictum est, quod illud est subiectum aeui, quod plus appropinquat aeternitati, & eam participat per beatam visionem, & ideo lucifer non est subiectum aeui, sed angelus beatissimus.

Sed contra hanc responsionem arguit Varro: quia mensura naturalis est, & non gratuita, quare sequitur proportionem rei naturalis: cum ergo naturalia in omnibus angelis maneant integra secundum Dionyst9. de diuinis nominibus, adhuc aeuum erit in eo, si prius fuit.

Item ex hoc sequitur, quod nullus angelus est mensura prima, sed anima Christi, quod tamen non est verum, quia mensura non sequitur duratione suum mensuratum, sed angeli fuerunt ante animam Christi, & habuerunt tunc mensuram. Sed ista non cogunt recedere a conclusione. Non quidem primum, quia sicut tangitur in conclusione, secus est de illis, quorum tota perfectio est a natura, sicut est in corporibus caelestibus, & de illis, quorum non est tota perfectio a natura, sed habent per gratiam & gloriam superadditas. Nam vbi tota perfectio mensurae & mensurati est a natura, tunc mensura est mere naturalis, non autem vbi non tota perfectio est naturalis, sed per gratiam vel gloriam, & ex participatione supernaturalis perfectionis.

Item nec secundum valet. Quia licet anima Christi excedat alia aeuiterna in perfectione supernaturali, non tamen in simplicitate. Quia si obijcitur quod pari modo angelus beatissimus, licet excedat luciferum in gloria non tamen in simplicitate naturali.

Dicendum videtur supposito, quod angelus simpliciter primus fuerit primus inter cadentes, licet non perdiderit naturalem simplicitatem ex toto, tamen multum subiectus est compositioni & variabilitati, recedens a primo summe simplici, & conuersus ad creaturam, ideoque dicitur quod sua naturalis simplicitas non sufficit mensurare caetera aeuiterna, cum ipsa in toto varietatibus & compositionibus sit subiecta. De hoc Sanctus Thomas 5. quolibet. artic. 7. sic dicit. Substantiae spirituales mensurantur aeuo, non solum quantum ad earum essentiam, sed etiam quantum ad earum propriam operationem. Vnde in libro de causis dicitur, quod sunt in momento aeternitatis secundum substantiam & operationem, & sic oportet quod ille angelus, qui est subiectum aeui, sit simplicissimus, non solum quantum ad essentiam, sed etiam quantum ad operationem. Talis autem est supremus beatorum angelorum, cuius operatio maxime est in vno, quod est Deus vnita, vnde supremus beatorum angelorum est subiectum aeui, non autem lucifer. Haec ille.

Et post aliqua inquit. Posuerunt luciferum non fuisse supremum angelorum, sed sicut dicit Damascen. fuit primus eorum, qui praeerant ordini terrestri si vero concedamus secundum Gregorium quod fuerit supremus omnium, tunc dicendum est, quod sua operatio auersa est ab vno primo, & conuersa ad multitudinem inferiorum rerum, quarum primatum appetebat, & secundum hoc decidit a summa simplicitate aeui, vnde Dionysices dicit 4. cap. de diuinis nominibus, quod daemones dicuntur mali propter hoc, quod infirmantur circa operationem naturalem. Haec ille.

Ad secundum dicitur, quod si ille angelus, qui est subiectum aeui, destrueretur, tunc illo destructo angelus perfectior alijs perfectione naturae & gloriae, esset subiectum aeui, quia tunc ille esset primum & simplicissimum illius generis, non autem modo, ideo tunc esset subiectum aeui, licet non modo.

Ad tertium videtur dicendum, quod omnia aeuiterna, siue sint corporalia, siue sint spiritualia, eodem aeuo mensurantur quo ad suum esse substantiale, quia licet non sint vnius generis Physici, tamen omnia in hoc conueniunt, quod sunt intransmutabilia secundum suum esse substantiale, & hoc sufficit. Hanc opinionem ponit Sanctus Thomas vbi supra arti. 6. & per hoc idem patet ad confirmationem.

Ad quartum dicitur, quod in argumento est fallacia figurae dictionis, quia mutatur quid in aequale, vel in quomodo: Argumentum enim directe debet inferre, quod omnes angeli habent eandem mensuram, scilicet aeuum & aeternitatem, & hoc non infert, sed aliud, scilicet quod omnes angeli habent mensuram intrinsecam sibi. Vnde si aliquid argueret, vtique inferret quod tempus aequaliter esset subiectiue in quolibet motu, sicut in primo, quod falsum est, loquendo de tempore proprie dicto. Conceditur tamen, quod sicut tempus communiter dictum est subiectiue in quolibet motu, sic potest concedi, quod aeuum communiter dictum est subiectiue in quolibet aeuiterno, non autem aeuum proprie dictum, quia illud oportet esse mensuram omnium, quae sunt in illo genere. Item argumentum falsum assumit, scilicet quod omnes angeli sint eiusdem rationis, vel quod omnes sint aequales, quae falsa sunt.

Ad quintum dicitur, quod impossibile est duos angelos esse in omnibus aequales, vt post videbitur, & ideo casus ille est impossibilis. Si tamen ille casus sit possibilis dicitur, quod tunc essent duo aeua secundum naturam, & secundum quod sunt accidentia, essent tamen vnum aeuum secundum rationem mensurae, sicut si ponamus duas albedines aeque perfectas, cum albedo sit mensura colorum, hic esset geminatio albedinis secundum quod accidentia sunt, non tamen secundum quod habent rationem mensurae, quia illae duae albedines quantum ad rationem mensurae se haberent ad alios colores, ac si non essent nisi vnica albedo. Similiter in proposito illi duo angeli haberent eundem ordinem ad alios, qui prius, & esset vnum aeuum secundum rationem mensurae, & duo secundum quod sunt accidentia.

Ad sextum dicitur, quod recipere in se tales perfectiones, quae consurgunt ex actu, & non ex potentia & imperfectione non repugnat simplicitati, sed quod superior angelus habeat in se subiectiue mensuram suam & aliorum, hoc contingit ex sua simplicitate essentiali & actualitate maiori, & propter hoc non sequitur, si imperfectum tale quid in se non habet: ergo nec id, quod est perfectum, quia quod perfectum hoc habeat, hoc est ex ratione suae perfectionis, idest actualitatis, sicut motus primus propter suam perfectionem est subiectum temporis proprie dicti, non autem alij motus.

Ad duodecimum negatur minor. Tempus enim est subiectiue tanquam in subiecto proximo in re temporali, scilicet in motu primi mobilis, qui tempore mensuratur quantum ad suas partes, & sic est quid temporale, licet forte motus ille secundum totum non sit quid temporale, idest excessum a tempore incipiens post inceptionem temporis, & desinens ante desinitionem temporis. Durandus autem ad hoc argumentum sic respondet. Accidit inquit tempori vt est mensura temporalium, quod sit in aeuiterno subiectiue, si enim coelum esset corruptibile, & vniformiter moueretur, vt modo, motus eius esset mensura aliorum motuum, sicut nunc est, sed verum est, quod ad hoc vt talis motus duret & coexistat omnibus motibus mensurabilibus, qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum, oportet subiectum eius non esse corruptibile, sed aeuiternum. Primum autem aeuiternum potest omnibus aeuiternis coexistere, proptet quod non oportet ex ista causa, quod aeuum mensurans omnia aeuiterna sit in aliquo subiecto transcendente genus aeuiternorum Haec Durandus in forma.

Ad primum Durandi negatur minor. Et ad probationem dicitur, quod licet ex propria ratione aeuiterni vt aeuiternum est, notum sit, quod eius duratio sit perpetua & indeficiens, tamen talis cognitio dura. tionis est valde generalis & confusa, quia per hoc non cognoscitur distincte & in particulari de duobus aeuiternis, quod illorum vniformius, & inuariabilius, & simplicius duret in suo esse, sed hoc cognoscitur per comparationem ac simplicissimum sui generis. Aeuum enim non est mensura per modum numeri, sed per modum vnitatis, ideoque per aeuum potius cognoscitur quid vniformius duret quam quid plus duret.

Ad secundum negatur maior. Et ad probationem dicitur, quod infinito materiali si posset esse in genere quantitatis continuo vel discreto repugnat mensurari, quia eius quantitas nullo modo certificari posset, sed infinito formali, cuius infinitas non est per priuationem formae certificantis, sed potius per priuationem materiae. & negationem recipientis, non repugnat mensurari, quia eius quantitas est actualitas certificabilis per mensuram se habentem per modum vnitatis, non per modum numeri. Item in alio deficit probatio ista, quia duratio angeli non est infinita simpliciter, sed secundum quid, quia scilicet non finitur tempore. Praeterea ista ratio non solum concludit, quod duratio angeli non mensuratur per durationem alterius angeli, immo quod nec per aeuum, nec per aeternitatem, quod falsum est.

Ad tertium dicitur, quod maior est falsa, & fundatur in falsa imaginatione, scilicet quod omnis duratio se habeat ad modum numeri, & cuiusdam extensionis, & nulla ad modum vnitatis. Hoc enim falsunreputat beatus Thomas prima parte. q. 10. artic. 1. vbi sic ait. Sicut ratio temporis consistit in numeratione prioris & posterioris in motu, ita in appraehensione eius, quod extra motum, est consistit ratio aeternitatis. Haec ille.

Et similiter est dicendum de aeuo, quia secundum eundem vbi supra art. 5. tempus habet prius & posterius. Aeuum autem non habet prius nec posterius in se, sed ei coniungi possunt. Aeternitas autem non habet prius & posterius, nec ea compatitur. Haec ille.

Sciendum tamen quod duratio secundum vsitatum, modum loquendi, videtur importare quandam distensionem. Et isto modo non conuenit Deo nec angelo, vt videtur dicere Sanctus Thomas 1. sent. distin. 8. q. 2. arti. 1. ad sextum. Set quandoque accipitur duratio pro mensura cuiuscunque actus vel motus, siue sit successiuus, siue simul totus, & sic duratio competit Deo & angelo.

Item illa ratio assumit aliud falsum, scilicet quod duratio angeli non sit vllo modo quanta. Hoc enim falsum est, quia & Deus aliquo modo est quantus, scilicet quantitate virtutis, & non molis, & illo modo competit ei mensura aeternitatis. Vnde Bcu Thomas 1. sent. distin. 19. q. 3. artic. 1. sic dicit. In Deo non potest esse magnitudo, nec quantitas, nisi virtutis. Et cum aequalitas attendatur secundum aliquam speciem quantitatis, aequalitas in Deo non erit nisi secundum virtutem. Virtus autem secundum Philosts est vltimum de potentia. Vnde & dicitur 7. Physes quod virtus est quaedam perfectio. Et tunc vnumquodque est perfectum, cum attingit propriam perfectionem Omnibus igitur illis modis, quibus conuenit pertingere ad vltimum, est considerare virtutem rei. Hoc autem contingit tripliciter. Primo in operationibus, in quibus contingit gradus perfectionis inueniri. Vnde dicitur habere virtutem ad operandum completam operationem, prout dicitur 2. Ethic. quod virtus est, quae facit bonum habentem, & opus eius bonum reddit. Secundo etiam respectu ipsius esse rei, secundum quod Philostces dicit primo coeli, quod aliquid habet virtutem, vt semper sit. Tertio secundum plenitudinem perfectionis ipsius entis, quod attingit ad vltimum naturae suae, vnde & virtus circuli dicitur secundum Philostei quando attingit completae diffinitionem suam. Si ergo virtus diuina consideretur secundum perfectionem ad opus, erit virtus potentia operatiuae. Si autem consideretur perfectio quantum ad ipsum esse diuinum, virtus eius erit aeternitas. Si autem consideretur quantum ad complementum perfectionis ipsius natura diuinae, erit magnitudo. Quod patet ex hoc, quia Augustinus probat aequalitatem imaginis ex hoc, quod tota plenitudo naturae patris est in filio. Sed quemadmodum dicit Augustinus quod in his, quam non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius, secundum quod dicimus aliquem hominem esse magnum, qui est perfectus in scientia & virtute. Et sic sicut omnipotentiae suae virtute omnes potentias operatiuas fundat, & in eis operatur, ita per virtutem aeternitatis suae instituit & firmat omnem durationem, & per virtutem magnitudinis suae omnia implet & continet. Haec ille.

Item eadem dist. q. 2. artic. 1. sic dicit. Tria praedicta nomina scilicetaeternitas, aeuum, & tempus significant durationem quandam. Duratio autem omnis attenditur secundum quod aliquid est in actu, tandiu enim res durare dicitur, quamdiu in actu est, & nondum est in potentia. Esse autem in actu dupliciter contingit, aut secundum quod ille actus est incompletus, & potentiae permixtus, ratione cuius vlterius in actum protendit, & talis actus est motus. Est enim motus actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi, vt Philosophus dicit, aut secundum quod actus non est permixtus potentiae, nec additionem recipiens perfectionis, & talis actus est actus quietus & permanens. Esse autem in tali actu contingit dupliciter. Vel scilicet ita quod ipsum esse actu, quod res habet, sit sibi acquisitum ab alio, & tunc res habens tale esse est possibilis ratione huius actus, quem tamen perfecte accipit. Vel esse actu est res ex seipsa, ita quod est de ratione quidditatis suae. Et tale esse est diuinum esse, in quo non est aliqua potentialitas respectu huius actus. Sic igitur patet, quod est triplex actus, quidam cui non substernitur aliqua potentia. Et huiusmodi actus mensura est aeternitas. Et alius actus, cui substat potentia quaedam, sed tamen est actus completus acquisitus in potentia illa, & huic respondet aeuum. Et est alius actus, cui substernitur potentia, & admiscetur sibi potentia ad actum completum secundum successionem, additionem perfectionis recipiens, & huic respondet tempus. Cum igitur vnicuique rei respondeat mensura propria, oportet quod secundum conditionem actus mensurati, accipiatur essentialiter differentia ipsius mensurae. Inuenitur autem in actu, qui est motus successio prioris & posterioris. Et haec duo prius & posterius secundum quod numerantur per animam, habent rationem mensurae per modum numeri, qui est tempus.

Vnde dicit Philosophus, quod tempus est numerus motus secundum prius & posterius, & est numerus numeratus, & non numerus simpliciter: Sicut enim dicimus, quod duo canes est numerus numeratus, & duo est numerus simpliciter, ita & numerus prioris & posterioris in motu est numerus numeratus, qui est tempus. Ex quo patet, quod illud, quod de tempore est quasi materiale, fundatur in motu scilicet prius & posterius. Quod autem est formale, completur in operatione animae numerantis. Propter quod dicit Philosophus, si non esset anima, non esset tempus. Sic igitur de ratione huius mensurae quae est tempus, sunt duo scilicet quod accipiantur ibi plura, ad minus duo scilicet vel duo nunc, inter quae est tempunus, vel duo tempora continuata per vnum nunc, & quod illa sint succedentia, continuitas etiam accidit tempori ratione motus, quem mensurat.

Vnde si aliquis esset motus non continuus, nec habens ordinem ad motum caeli continuum, tempus mensurans illum motum, non esset continuum. Ex quo patet, quod tempore non mensuratur nisiillud, quod includitur in tempore secundum principium & finem. Motus enim coeli, & si ponatur semper fuisse secundum Philosophum, tamen vnaquaeque reuolutio, vel pars reuolutionis, quae mensuratur tempore secundum prius & posterius accepta in ipsa, principium habet & finem, & secundum hoc verum est, quod tempus principium habet & finem. In actu autem illo, qui completus est, non est intelligere prius & posterius, & ita nec aliqua plura, & per consequens nec successionem.

Vnde mensura, quae respondet ei, non est per modum numeri, sed magis per modum vnitatis. Sicut ergo prius & posterius, vt intelliguntur numerata, complent rationem temporis, ita permanentia actus, secundum quod intelligantur in ratione vnitatis, quae habet rationem mensurae, complet rationem aeternitatis, sed quia esse aeuiternorum est acquisitum ab alio, ideo aeuum mensurat esse, quod habet principium, non autem aeternitas, quae mensurat esse, quod non est acquisitum ab alio. Et seeundum hoc potest sustineri antiqua opinio dicens, quod tempus habet principium & finem. Aeuum habet principium, & non finem. Aeternitas nec principium, nec finem, licet non vniformiter sumpto principio, quia aeternitas respicit illud esse, quod non habet principium efficiens. Aeuum autem respicit illud esse, quod habet tale principium, tempus vero respicit actum, qui habet principium & finem durationis vt mensuratur tempore. Haec ille.

Ex quibus bene intellectis apparet, quod Durandus in suis argumentis assumit tria falsa. Primum est, quod nullum infinitum habet mensuram. Secundum est, quod omnis mensura durationis, vel omnis duratio imaginanda sit ad modum quanti partibilis secundum partes continuas vel discretas. Tertium est, quod duratio cuiuslibet aeuiterni proprie & perfecte posset cognosci ex sua propria ratione, & non ex comparatione ad aliquid extrinsecum. Et maxime huius tertij falsitas patet, quia cum dicit, quod ex propria ratione aeuiterni apparet, quod eius duratio sit perpetua & indeficiens. Quaero quomodo intelligit aeuiternum, aut scilicet per aeuiternum intelligit illud mensuratum, quod mensuratur aeuo, non cointellecto aeuo, nec respectu ad aeuum tanquam ad mensuram, sed solum intelligendo angelum vt angelus est, vel Gabriel, aut Raphael. Aut per aeuiternum intelligit angelum sub respectu & cum respectu ad aeuum, vel vt est quoddam aeuiternum. Si primo modo loquitur de aeuiterno, apparet quod manifeste dicit falsum. Quia ex illo absoluto naturae angelicae non cognoscitur duratio eius in vniuersali, nec in particulari: quia ratio aeuiterni non includitur in ratione huius, vel illius angeli. Si autem secundo modo loquitur de aeuiterno, patet quod falsum dicit. Quia licet ex ratione aeuiterni, vt aeuiternum est, cognoscatur eius duratio quo ad aliqua generalia, quae ipse ponit, scilicet quod durat indeficienter, non tamen cognoscitur in speciali quantum eius duratio assimilatur aeternitati, quae consistit in summa vniformitate, vel tempori, quod consistit in successione & variabilitate, & a quo plus recedit, vel cui plus accedit, & per consequens in argu. est fallacia secundum quid ad simpliciter.

Ad argumenta facta contra secundam partem eiusdem 6. conclusionis dicitur. Et ad primum quidem dicitur, quod non est eadem comparatio temporis ad motum, quae est ipsius aeui ad aeuiternum, quia tempus est quaedam vera quantitas & accidens absolutum de genere quantitatis essentialiter a motu distinctum, sicut res alterius generis. Sed aeuum non differt ab aeuiterno sicut res alterius generis, sed sicut actus a potentia eiusdem generis, & sicut esse ab essentia, ita quod aeuum videtur esse idem, quod esse primi aeuiterni. Et potest secundum aliquos tripliter considerari. Primo modo vt est actus essentiae in se & absolute. Secundo modo prout induit rationem cuiusdem vnitatis, vnde esse aeuiterni est indiuisum secundum substantiam. Tertio modo vt est indiuisum secundum durationem non habens prius & posterius, sed totum simul secundum durationem. Et hoc tertio modo sumptum esse angelicum dicitur aeuum, nihil aliud est nisi esse vniforme illo modo ipsius angeli, vel vniformitas ipsius esse. Cum autem vnitas essentiae, vel esse angelici non dicat aliquod accidens de genere quam titatis, sed meram negationem diuisionis cum essentia vel esse, credo pro nunc, quod aeuum non sit realiter distinctum ab angelo, sed est idem cum esse angeli, nec addit nisi quandam indiuisionem secundum prius & posterius sibi succedentia, vel quandam simultatem. Quia autem dicit arguens, quod tempus non est aliud a motu, falsum est, vt patet ex praedictis. Nec commentator hoc dicit, sed oppositum, quod si dicat verbaliter, intelligendum est, quod motus est subiectam temporis.

Ad 2. negetur minor. Quia quando dicit vnam rem respectiuam derelictam ex adiacentia temporis super re temporalem inhaerentem ipsi rei temporali, non tamen addit aliquid absolutum distinctum a tempore, & a re temporali. Conceditur ergo quod aeuum addit aliquid super aeuiternum, sed non rem alterius generis, sed potius esse super essentiam, vel simultatem esse supe simultatem essentiae, vel indiuisionem ee supindiuisionem essentiae. Illa autem vnitate vel simultatem non credo esse aliud secundum rem, quam ipsum esse cum tali negatione, vel respectu rationis, non autem aliquam relationem realem.

Ad tertium conceditur totum argumentum, pro quanto concludit aeuum nihil absolutum addere supra esse primi aeuiterni, sed solum negationem vel respectum mensurae, qui quidem respectus consequitur primum angelum, non inquantum est a, vel b, sed inquantum est primus & simplicissimus. Et ideo si ille destrueretur, aeuum remaneret in alio, qui esset prior & simplicior omnibus remanentibus. Et puto quod si omnes angeli praeter infimum annihillarentur, tunc in illo remaneret aeuum. Non quod adueniret sibi ex aliorum destructione aliquid absolutum, sed solum quia ipsum esset primum sui generis negatiuae: quia non haberet prius se. Vnde non placet opinio Varronis dicentis, quod adueniret sibi aliquid absolutum vel respectus realis, hoc enim non credo.

Ad quartum dicit Varro, quod duplex est simultas scilicet simultas substantiae, & simultas durationis, prima nihil absolutum addit super rem ipsam, sed secunda addit. Sed tamen hoc non credo, immo quod simultas durationis esse angelici non est nisi mera negatio successionis, vel prioris & posterioris partium esse angelici.

Ad quintum dicit Varro, quod perpetuitas potest dicere duo scilicet incorruptibilitatem & permanentiam esse angelici, vel incorruptibilitatem durationis. Primo modo nihil absolutum addit super angelum, sed scdnro modo addit aliquid absolutum. Hoc non credo, vnde breuiter nullum absolutum addit aeuum super aeuiternum, nisi quod addit esse super essentiam.

Ad 6. videtur dicendum, quod aeuum est duratio esse angelici, & illa duratio est mensuratio vnde ista sunt realiter idem esse angelicum, duratio esse angelici, & mensura esse angelici, ita quod nullum eorum addit aliquod absolutum super aliud, sed solum aliquam negationem, vel respectum rationis, vel realem. Eadem enim res dicitur esse inquantum est actus entis vel essentiae Dicitur autem duratio inquantum non raptim transit, sed diu ratum est. Dicitur vero mensura vel aeuum, inquantum induit rationem vnitatis vel simultatis, ita quod possit certificare quantitatem aliorum aeiusdem generis.

Ad 7. conceditur, quod aeuum nihil absolutum addit super esse aeuiterni, addit tamen super aeuiternum, quia in aeuiterno aliud est esse, aliud ipsum quod est.

Ad octauum dicitur, quod licet aeuum sit aliud ab aeuiterno, non tamen differt sic ab eo sicut res alterius generis, aut sicut accidens a subiecto, sed sicut actus a sua propria potentia. Quorum tamen neutrum potest actualiter esse separatum ab alio, seu sine alio, potissime essentia sine esse, quia contradictionem implicat aliquid esse actu sine illo quo formaliter est in actu. Et sic patet, quod ista argumenta concludunt solum, quod aeuum non sit subiectiue in aeuiterno, sicut accidens absolutum in subieqo, sed sicut actus in potentia. Aeuum enim vt dictum est, nihil absolutum addit super esse primi angeli, sed solum negationem vel respectum.

Ad argumentum factum in pede quaestionis negatur maior. Tum quia vt dicitur 4. Physi. nihil mensuratur primo & per se tempore, nisi excedatur a tempore. Tunc quia tempus non proprie mensurat nisi motum vel subiectum motus inquantum huiusmodi: modo angelus nec quantum ad suum esse, nec quantum ad suam essentiam est huiusmodi. Quomodo autem operationes angeli tempore mensurentur, patet ex dictis. Et haec sufficiant de praesenti q. Benedictus Deus

PrevBack to TopNext