Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angeli individuentur per materiam

DISTINCTIO III. QVAESTIO I. Vtrum angeli indiuiduentur per materiam.

CIRCA trigesimamtertiam secundi sententiarum distinctionem primo quaeritur. Vtrum angeli indiuiduentur per materiam.

Et arguitur quod sic. Quia illud, quod est de se indiuiduum & incommunicabile, videtur esse causa omnibus alijs indiuiduationis & incommunica bilitatis, sed materia prima est huiusmodi: igitur &c. Maior patet. Quia quod secundum se est tale, puta calidum, videtur esse causa caliditatis in alijs. Minor probatur. Quia illud est de se indiuiduum & incommunicabile, quod de se non est aptum natum esse in multis, nec recipi in aliquo, sed materia est huiusmodi: igitur &c.

In oppositum arguitur sic. Illud quod caret materia, ex qua & in qua, non indiuiduatur per materiam, sed quilibet Angelus est huiusmodi: igitur &c.

I hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio Sancti Thomae per conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones. In tertio ponentur solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nullus angelus est compositus ex materia & forma, proprie loquendo de materia & forma. Hoc autem ponit Sanctus Thomas prima parte q. 50. artic. 2. vbi sic dicit. Impossibile est, quod substantia intellectualis habeat qualemcunque materiam. Operatio enim cuiuslibet rei est secundum modum substantiae eius, intelligere autem est operatio penitus immaterialis. Quod ex eius obiecto apparet, a quo actus quilibet recipit speciem & rationem. Sic enim vnumquodque intelligitur inquantum a materia abstrahitur: quia formae in materia sunt formae indiuiduales, quas intellectus non appraehend it secundum quod huiusmodi. Vnde relinquitur, quod omnis substantia intellectualis est omnino immaterialis. Haec ille. Eandem rationem tangit 2. sent. dist. 3. q. 1. artic. 1.

Item in de spiritualibus creaturis, q. 1. vbi sic dicit. Quidam asserunt substantiam spiritualem esse compositam ex materia & forma, quidam vero hoc negant. Vnde ad veritatis inquisitionem, ne in ambiguo procedamus, considerandum est quid nomine materiae significetur. Manifestum est enim quod cum potentia & actus diuidant ens, & cum quodlibet genus per actum & potentiam diuidatur, illud communiter materia prima nominatur, quod est in genere substantiae, vt potentia quaedam intellecta praeter omnem speciem & formam, & praeter priuationem, quae est susceptiua tamen & formarum & priuationum, vt patet per Augustinum 12. confessionum, & primo super Genus ad literam, & per Philosophum 7. Metaphysic. Sc autem accepta materia, quae est propria eius acceptio & communis, impossibile est, quod materia sit in spiritualibus substantijs, licet enim in vno & eodem, quod quandoque est actu, quandoque est potentia, prius tempore sit potentia quam actus, tamen actus naturaliter prior est potentia. Illud autem, quod est prius non dependet a posteriori, sed econtra. Et ideo inuenitur aliquis primus actus absque omnipotentia, tamen nunquam inuenitur in rerum natura potentia, quae non sit perfecta per aliquem actum, & perophoc semper in materia est aliqua forma. A primo autem actu perfectio simpliciter, quae habet in se omnem plenitudinem perfectionis, causatur esse actu in omnibus, sed tamen secundum quendam ordinem. Nullus enim actus creatus habet omnis perfectionis plenitudinem. Sed respectu primi actus omnis actus creatus est imperfectus, quanto tamen aliquis actus est perfectior, tanto est Deo propinquior. Inter omnes autem creaturas Deo maxime appropinquant substantiae spirituales, vt patet per Dionysium, cap. 4. coelestis hierarchiae.

Vnde maxime accedunt ad perfectionem primi actus, tamen comparantur ad inferiores creaturas, sicut perfectum ad imperfectum, & sicut actus ad potentiam. Nullo modo ergo haec ratio ordinis rerum habet, quod substantiae spirituales ad esse suum requirant materiam primam, quae est incompletissima inter omnia entia, sed sunt longe supra totam materiam, & omnia materialia e. euatae. Hoc etiam maxime apparet, si quis propriam operationem substantiarum spiritualium consideret, omnes enim spirituales substantiae, intellectuales sunt. Talis enim est vniuscuiusque rei potentia, qualis reperitur perfectio eius, nam proprius actus propriam potentiam requirit. Perfectio autem cuiuslibet substantiae intellectualis inquantum huiusmodi est intelligibile, prout est in intellectu. Talem igitur potentiam oportet in substantijs spiritualibus requirere, quae sit proportionata formae intelligibiliHuiusmodi autem non est potentia materiae primae. Nam materia prima recipit formam contrahendo ipsam ad esse indiuiduale, forma vero intelligibilis est in intellectu absque huiusmodi contractione. Sic enim intelligit intellectus vnumquodque intelligibile secundum quod forma eius in eo est. Intelligit autem intellectus intelligibile praecise secundum naturam communem & vniuersalem, & sic forma intelligibilis est in intellectu secundum rationem suae communitatis. Non est ergo substantia intellectualis receptiua formae ex ratione primae materiae, sed magis per oppositam quandam rationem.

Vnde manifestum est, quod in substantijs spiritualibus illa prima materia, quae de se omni specie caret, eius pars esse non potest. Si tamen quecunque duo se habent adinuicem vt potentia & actus nominentur materia & forma, nihil obstat dicere, vt non fiat vis in verbis, quod in substantijs spiritualibus est materia & forma. Oportet enim in substantia spirituali creata esse duo, quorum vnum comparatur ad alterum, vt potentia ad actum, quod sic patet. Manifestum est enim quod primum ens, quod est Deus, est actus infinitus, vtpote habens in se totam essendi plenitudinem, non contractam ad aliquam naturam generis vel speciei. Vnde oportet, quod ipsum esse eius non sit esse quasi inditum alteri naturae, quae non sit suum esse: quia sic finiretur ad illam naturam: vnde dicimus, quod Deus est ipsum suum esse, hoc autem non potest dici de aliquo alio. Sicut enim impossibile est intelligere, quod sint plures albedines separatae, sed si esset albedo separata ab omni subiecto & recipiente, esset vna tantum, ita impossibile est, quod sit essesubsistens, nisi vnum tantum: omne igitur quod est post primum ens, cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum esse contrahitur. Et sic in quolibet creato aliud est natura rei, quae participat esse, & aliud ipsum esse participatum. Et cum quaelibet res participet per assimilationem primum actum, inquantum habet esse, necesse est, quod esse quod participatur in vno quoque comparetur ad naturam participantem ipsum, sicut actus ad potentiam. In natura igitur rerum corporearum, materia non per se participat ipsum esse, sed per formam. Forma enim adueniens materiae facit ipsam esse actu, sicut anima adueniens corpori.

Vnde in rebus compositis est considerare duplicem actum & duplicem potentiam. Nam primo quidem materia est vt potentia respectu formae, & forma est actus eius. Et iterum, natura constituta ex materia & forma est vt potentia respectu ipsius esse, inquantum est susceptiua eius. Remoto igitur fundamento materiae, si remaneat aliqua forma determinatae naturae per se subsistens non in materia, adhuc comparabitur a suum esse, vt potentia ad actum. Non dico autem vt potentia separabilis ab actu, sed quam semper suus actus concomitetur. Et hoc modo natura sgiritualis substantiae, quae non est composita ex materia & forma, est vt potentia respectu sui esse. & sic in substantia spirituali est compositio potentiae & actus. & per consequens formae & materiae. Si tamen omnis potentia nominetur materia, & omnis actus nominetur forma, sed tamen hoc non es proprie dictum secundum communem vsum hominum. Haec ille.

Item eandem conclusionem cum eadem probatione ponit 2. lib. contra Gentil. c. 49. Item 9. quolibet artic. 6. Ex praedictis potest formari talis ratio pro conclusione. Nulla substantia primo & per se intellectualis, seu intelligentia habet materia partem sui, sed quaelibet substantia separata, seu quaelibet intelligentia, & quilibet angelus est huiusmodi: igitur &c.

Secunda conclusio est talis. In substantijs materialibus & corporeis principium indiuidaa tionis est materia vno modo, & quantitas alio modo. Hanc conclusionem probat beatus Thomas 3. parte q. 77. artic. 2. vbi sic dicit. De ratione indiuidui est, quod non possit in pluribus esse, quod contingit dupliciter. Vno modo, quia non est natum esse in aliquo. Et hoc modo formae immateriales per se subsistentes sunt, sic & per seipsas sunt indiuiduae. Alio modo ex eo, quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus, sicut haec albedo, quae est in hoc corpore. Quantum igitur ad primum materia est indiuiduationis prificipium omnibus formis inhaerentibus: quia cum huiusmodi formae quantum est de se natae sint in aliquo esse, sicut in subiecto. Ex quo aliqua earum recipitur in materia, quae non est in alio, nec ipsa forma sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum dicendum est, quod indiuiduationis principium est quantitas dimensiua. Ex hoc enim aliquid natum est in vno solo esse, quia illud est in se indiuisum & diuisum ab omnibus alijs. Diuisio autem accidit substantiae ratione quantitatis, vt dicitur 1. Physicor. Et ideo ipsa quantitas dimensiua est quoddam indiuiduationis principium formis, inquantum scilicet diuersae formae numero sunt in diuersis partibus materiae. Haec ille.

Consimile dicit 4. sent. dist. 12. q. 1. artic. 1 quaestiuncula. 3. ad tertium. De ratione (inquit) indiuidui sunt duo scilicet quod sit ens actu in se, vel in alio, & quod sit diuisum ab alijs, quae sunt & possunt esse in eadem specie in se indiuisum existens. Et ideo primum indiuiduationis principium est materia, qua acquiritur esse actu cuilibet tali formae, siue substantiali, siue accidentali. Et secundarium principium indiuiduationis est dimensio, quia ex ipsa materia habet quod indiuiduetur. Vnde in carentibus dimensione impossibile est esse aliam diuisionem nisi per formam, quae facit diuersitatem speciei. Et propter hoc in angelis sunt tot species quot indiuidua: quia cum sint formae siue quidditates subsistentes, ex seipsis habent esse in actu, & distinctionem, & ideo non indigent ad indiuiduationem materia, neque dimensione. Haec ille.

Item in quodam tractatu, qui intitulatur de principio indiuiduationis, & incipit. Quoniam duae sunt potentiae &c. sic dicit. Sciendum (inquit) est, quod indiuiduum apud nos in duobus consistit. Est enim indiuiduum in sensibilibus ipsum vltimum in genere substantiae, quod de nullo alio praedicatur, immo ipsum est prima subitantia secundum Philosophum, & primum fundamentum omnium aliorum. Natura enim formae materialis, cum ipsa non possit esse hoc aliquid completum in specie, cuius solum est esse incommunicabile multis, potest communicariquantum est de sua ratione. Incommunicabile enim est solum de ratione suppositi, quod est hoc aliquid completum in specie, quod tali formae non conuenit, vt dictum est, ideo quantum est de ratione sua communicabilis est, vt dictum est. Communicatio autem sua est per hoc, quod recipitur in alijs, ideo quantum est de natura sua in multis recipi potest simul, & recipitur secundum vnam rationem, cum vna sit ratio speciei in omnibus indiuiduis, sed quia ipsa esse non habet, vt dictum est, quia esse solum est suppositi, suppositum autem est incommunicabile, ideo ipsa forma materialis diuersificatur secundum esse ad multa incommunicabilia, manens vna secundum rationem multis communicata, sua autem receptio est in materia, quia ipsa materialis est. Ex quo patet quod de natura sua relinquitur sibi vnitas rationis in communitate sua, & quod redditur incommunicabilis per receptionem suam in materia. Ex hoc enim quod recipitur in materia, efficitur indiuiduum, quod est incommunicabile, & primum fundamentum in genere substantiae, vt completum subiectum aliorum de se praedicabilium, in via autem generationis semper incompletum est prius completo. Illud ergo quod est subiectum primum omnino in via generationis, & incompletum quod de nullo illius generis praedicatur, materia scilicet necessario est primum principium esse incommunicabilis, quod est proprium indiuidui. Aliud est, in quo saluatur natura indiuidui apud nos, determinatio eius ad certas videlicet particulas, vel differentias temporis & loci, quia proprium est sibi esse hic & nunc. Et haec determinatio debetur sibi ratione quantitatis determinatae. Ideo materia sub quantitate determinata dicitur proprium primum principium indiuiduationis. Materia enim sola est primum principium indiuiduationis, quo ad illud, in quo saluatur ratio primi in genere substantiae, quod tamen impossibile est sine corpore & quantitate reperire. Quantitas autem terminata dicitur principium indiuiduationis, non quod aliquo modo causet subiectum suum, quod est prima substantia, sed eam inseparabiliter concomitatur, & determinat eam ad hic & nunc. Illud ergo, quod cadit sub ratione particulari, est hoc aliquid per naturam materiae, quod autem cadit sub sensu exteriori, est per quantitatem. Sed huic obijci potest, quod materia de natura sua communis est, sicut & forma, cum possit vna sub pluribus formis esse. Vnen & sua communitas videtur impedire eam, ne sit indiuiduationis principium. Sed sciendum est, quod impossibile est formam vniri materiae, quin sit particularis, & quin sequatur quantitas determinata, per quem modum materia non est vltra communicabilis alicui alteri formae, quia haec quantitas cum alia forma reperiri non potest cum eadem determinatione, ideo materia non est communicabilis secundum eandem rationem sicut forma. Ratio enim materiae sub aliqua forma alia est a ratione sub alia forma: quia ratio suacertificatur per determinationem quantitatis, quae in diuersa proportione & dimensione requiritur ad diuersas formas, esse tamen materiae non diuersificatur sub diuersis formis, sicut sua ratio. Ratio enim materiae non est vna & conmunis sicut sua essentia est, ratio enim formae in diuersis materijs est vna, licet secundum esse sit diuersa. Et ideo comntas secundum essentiam, quae est ipsius materiae, & non secundum eandem rationem, non impedit materiam esse principium indiuiduationis. Et aduertendum est, quod accidentia non indiuiduantur per materiam primam, sed per subiectum proprium, quod est ens actu, indiuiduantur, sicut & formae substantiales per materiam primam, quae est earunsubiectum. Haec ille.

Item in prima parte q. 3. artic. 3. sic dicit. Sciendum est, quod in rebus compositis ex materia & forma, necesse est quod differant natura, vel essentia, & suppositum. Quia essentia vel natura compraehendit in se illa tantum, quae cadunt in diffinitione speciei, sicut humanitas compraehendit in se, ea quae cadunt in diffinitione hominis. His enim homo est homo, & hoc significat humanitas, scilicet hoc, quo homo est homo, sed materia indiuidualis cum accidentibus omnibus indiuiduantibus eam non cadit in diffinitione speciei. Non enim in diffinitione hominis cadunt haec ossa, & hae carnes, aut albedo, vel nigredo, vel aliquid huiuimodi. Vnde hae carnes, & haec ossa, & accidentia designantia hanc materiam non concluduntur in humanitate, & tamen in eo qui est homo conduduntur. Vnde illud, quod est homohabet in se aliquid, quod non habet humanitas, & propter hoc non totaliter idem est homo & humanitas. Sed humanitas significatur vt pars formalis hominis: quia principia diffinientia se habent formaliter respectu materiae indiuiduantis. In his igitur, quae non sunt composita ex materia & forma, in quibus indiuiduatio non est per materiam hanc indiuidualem, sed ipsae formae per se indiuiduantur, oportet quod ipsae formae sint supposita subsistentia: vnde in eis non differt suppositum & natura. Haec ille.

Item q. 11. artic. 3. sic dicit. Illud vnde aliquod suppositum singulare est hoc aliquid, nullo modo est multis communicabile. Id enim vnde Sortes est homo, multis conuenire potest, sed illud vnde est hic homo, non potest conuenire, nisi vni tantum. Si igitur Sortes per id esset homo, per quod est hic homo, sicut non possunt esse plures sortes, ita non possunt esse plures homines, hoc autem conuenit Deo. Nam ipse Deus est sua natura, si igitur idem est Deus, & hic Deus, impossibile est igitur esse plures Deos, &c. Haec ille.

Idem ponit q. 13. artic. 9. vt post dicetur. Item tertia parte q. 2. artic. 2. veruntamen prima parte q. 29. art. 1. dicit sic. Licet vniuersale & particulare inueniantur in omnibus generibus, tamen speciali quodam modo inuemuntur in genere substantiae. Substantia enim indiuiduatur per seipsam, sed accidentia indiuiduantur per subiectum, quod est substantia, dicitur enim haec albedo inquantum est in isto subiecto. Sed hoc non contradicit eis, quae prius allegata sunt, quod patet: nam in secundo artic. eiusdem quaestionis in responsione ad tertium, dicit sic. Hypostasis & persona addunt super rationem essentiae principia indiuiduantia, nec sunt idem cum essentia in compositis ex materia & forma, vt supra dictum est, cum de simplicitate diuina ageretur.

Item aduertendum est, quod alia contradictio videtur esse in verbis eius. Quia in tractatu de principio indiuiduationis dicit quantitatem terminatam esse principium indiuiduationis, sed in scripto super Boetium de Trinitate dicit oppositum scilicet quod quantitas interminata est huiusmodi principium, & non quantitas determinata. Sed illa duo bene intellecta non contradicunt, quia quantitas interminata est principium indiuiduationis quantum ad hoc, quod est reddere materiam diuisibilem in partes diuersas, & receptibilem diuersarum formarum vnius speciei, vt sit principium plurificationis indiuiduorum subeadem specie, potiusquam constitutionis indiuidui in esse incommunicabili, & in esse indiuidui, sed quantitas terminata, ad quam sequitur secundum esse vnitas, quae est principium quantitatis discretae, est principium indiuiduationis quantum ad hoc, quod reddit materiam incommunicabilem pluribus formis secundum idem esse, & secundum eandem vnitatem de genere quantitatis. Quia vnitas materiae sub vna forma substantiali incommunicabilis est multis: quia semper est alia sub alia forma. Vel potest dici, quod in illo tractatu super Boetium, & in scriptis sen. & multis alijs locis secutus est opinionem Commentatoris de dimensionibus. interminatis, sed in summa, & alijs vltimis Opusculis negantur tales dimensiones potissime quantum ad hoc quod Commentator ponit eas praecedere formam substantialem in materia, & stare simul cum diuersis formis substantialibus, nec vnquam separari a materia, & de hoc erit specialis quaestio, in hoc secundo. Ideo istam viam vltimam teneo pro praesenti scilicet quod materia sub quantitate terminata est principium indiuiduationis, & non dimensio interminata in sensu Commentatoris, licet in aliquo sensu postea dando concedi possit, quod dimensiones interminatae indiuiduant. Ex praedictis potest formari talis ratio. Illud verissime est principium indiuiduationis formarum & naturarum, per quod forma vel natura est vere & proprie indiuidua, & incommunicabilis & indiuisa in se, & diuisa ab alijs, quae sunt vel esse possunt in eadem specie, sed materia & quantitas sunt huiusmodi respectu formarum materialium, vel materiam informantium: igitur &c. Maior & minor patent ex praedictis.

Tertia conclusio est haec. Indiuiduatio aliter conuenit angelo quam homini. Hanc ponit beatus Thomas 2. sent. dist. 3. q. 1. artic. 2. vbi sic. Personalitas est in Angelo, alio tamen modo quam in homine, quod patet, si tria quae sunt de ratione personae considerentur scilicetsubsistere, ratiocinari, indiuiduum esse, subsistit enim homo in partibus suis, ex quibus componitur. Sed angelus in sua simplici natura nullo indigens partium vel materiae fundamento. Ratiocinatur autem homo discurrendo, & inquirendo lumine intellectuali per continuum, & tempore obumbrato, ex hoc quod cognitionem a sensu & imaginatione accipit. Quia secundum quod dicit Isaac in libro de diffinitionibus, ratio oritur in vmbra intelligentiae. Sed angelus lumen intellectuale purum & impermixtum participat: vnde & sine inquisitione difformiter intelligit secundum Dionysium. Similiter incommunicabilitas est in homine ex hoc, quod natura sua recepta in materiae sundamento per materiam determinatur. Sed in angelo in se vel ex se determinata est, ex hoc quod in aliquo sicut forma determinabilis recipi non potest, & ex hoc ipso satis incommunicabilis est, & non per determinationem recipientis, sicut & diuinum esse est proprium & determinatum non per additionem alicuius contrahentis, sed per negationem omnis adhibiti. Vnde dicitur in libro de causis, quod indiuiduatio sua est bonitas pura. Quare patet, quod multo nobilius est personalitas in angelo quam in homine, sicut & caetera, quae eis conueniunt secundum Dionysium. Haec ille.

Item postea in responsione primi argumenti sic dicit. Forma participabilis non indiuiduatur nisi per materiam, in qua accipit esse determinatum. Sed forma, quae non est receptibilis, non indiget materia determinante, sed in sua natura determinatur ad esse, quod sibi non ad materiam dependens acquiritur. Haec ille.

Item eandem conciusionem ponit in prima parte q. 13. arti. 9. vbi sic dicit. Ad sciendum quae nomina sunt proprie communicabilia, considerandum est, quod omnis forma in supposito singulari existens, per quod indiuiduatur, communis est multis secundum rem, vel saltem secundum rationem, sicut natura humana communis est multis secundum rem & secundum rationem. Materia autem solis non est communis secundum rem, sed secundum rationem tantum. Potest enim natura solis intelligi vt in pluribus suppositis existens, & hoc ideo, quia intellectus intelligit naturam cuiuslibet speciei per abitractionem a materia singulari. Vnde esse in supposito singulari vno vel pluribus, est praeter intellectum naturae speciei. Vn seruato intellectu naturae speciei, intelligi potest vt in plurib existens. Sed singulare ex hoc ipso quod est singulare, est diuisum ab omnibus alijs. Vnde omne nomen impositum ad significandum singulare aliquod, est incommunicabile re& ratione, non enim potest in appraehensione cadere pluralitas huius indiuidui. Vnde nullum nomen significans aliquod indiuiduum, est communicabile multis proprie, sed secundum similitudinem tantum, sicut aliquis metaphorice potest dici achilles, inquantum habet aliquid de proprietatibus achillis scilicet fortitudinem: formae vero quae non indiuiduatur per aliquod suppositum, sed per seipsas, quia scilicet sunt formae subsistentes si intelligerentur secundum quod in seipsis sunt. no possunt communicare nec re, nec ratione, sed forte persimilitudinem tantum, sicut dictum est de indiuiduis. Sed quia formas simplices per se subsistentes non possumuintelligere secundum quod sunt, sed intelligimus eas in modum rerum compositarum habentium formas in materijs, ideo imponimus eis nomina concreta significantia naturam in aliquo supposito &c.

Item per praedictam probationem secundae conclusionis patet istam conclusionem esse de mente Sanctus Thomas Et potest formari talis ratio pro conclusione. Natura cui competit incommunicabilitas, per seipsam non indiget indiuiduato extrinseco, sed quaelibet forma vel natura angelica est huiusmodi: ergo. Maior & minor patent ex praedictis.

Quarta conclusio est. Angelus non solum sic est immaterialis, quod non est ex materia & forma compositus, verum etiam quia non est informatiuus materiae, nec potest vniri materiae, sicut forma. Istam ponit Sanctus Thomas 2. sent. dist. 3. q. 1. artic. 6. vbi sic dicit. Diuersimode assignantur differentiae Angeli & ipsius animae. Nec mirum: quia differentiae essentiales, quae ignotae & innominatae sunt secundum Philosophum 7. Metaphysic. designantur differentijs accidentalibus, quae ex essentialibus causantur. Sicut causa designatur per suum effectum, sicut calidum & frigidum assignantur differentiae ignis & aquae: vnde possunt plures differentiae pro specisicis assignari secundum plures proprietates rerum specie differentium ex essentialibus differentijs causatis, quarum tamen illae melius assignantur quae priores sunt, quasi essentialibus differentijs propinquiores. Cum igitur substantiarum simplicium differentia sit in specie secundum gradum potentialitatis in eis, ex hoc anima rationalis ab angelis differt, quod vltimum gradum in substantijs spiritualibus tenet, sicut materia prima in rebus sensibilibus, vt dicit Commentator in 3. de anima. Vnde quia plurimum de potentialitate habet, suum esse est adeo propinquum rebus materialibus, vt possit corpus materiale illud participare, dum anima corpori vnitur ad vnum esse. Et ideo sequuntur differentiae inter animam & angelum scilicet vnibile, & non vnibile ex diuerso gradu potentialitatis. Haec ille.

Consimile ponit prima parte q. 51. vbi ponit tres conclusiones. Prima est, quod angeli non habent corpora naturaliter sibi vnita. Secunda est, quod angeli quandoque assumunt volutatione corpora. Tertia est, quod in corporibus assumptis nullum opus vitae exercere possunt. Primam autem conclusionem sic probat in artic. 1. Quod (inquit) accidit alicui naturae, non inuenitur vniuersaliter in illa natura, sicut habere alas, quia non est de ratione animalis non conuenit omni animali. Cum ergo intelligere non sit actus corporis, nec alicuius virtutis corporeae, habere corpus vnitum non est de ratione substantiae intellectualis inquantum huiusmodi, sed accidit alicui substantiae intellectuali propter aliquid aliud. Sicut animae humanae competit vniri corpori, quia est imperfecta, & in potentia existens in genere substantiarum intellectualium, non habens in sui natura plenitudinem scientiae, sed acquirens eam per sensus corporeos a sensibilibus rebus. In quocunque autem genere inuenitur aliquid imperfectum, oportet praeexistere aliquod perfectum in genere illo. Sunt igitur aliquae substantiae intellectuales perfectae in natura intellectuali, non indigentes acquirere scientiam a sensibilibus rebus. Non ergo omnes intellectuales substantiae suut vnitae corporibus, sed aliquae sunt a corporibus separatae, & has dicimus angelos. Haec ille.

Et sciendum, quod intendit probare non solum quod angeli non sunt naturaliter vniti corporibus, immquod nec sunt naturaliter vnibiles materiae corporeae, quod patet. Quia in solutione tertij argumenti sic dicit. Viuificare effectiue simpilciter perfectionis est, vnde & Deo conuenit secundum illud primo regum. Dominus mortificat & viuificat. sed viuificare formaliter est substantiae, que est pars alicuius naturae, & non habentis in se integram naturam speciei. Vnde substantia intellectualis, quae non est vnita corpori, est perfectior quam ea, quae est corpori vnita. Haec ille.

Idem ponit 3. contra Gent. c. 89. Item in quaestionibus de spiritualibus creaturis q. 2. vbi sic dicit. Quanto aliqua forma est perfectior tanto magis super gredit materiam corporalem, quod patet inducenti in diuersis formarum ordinibus. Forma enim elementi non habet aliquam operationem, nisi quae sit per qualitates actiuas & passiuas, quae sunt dispositiones materiae corporalis. Forma autem corporis mineralis habet aliquam operationem excedentem qualitates actiuas & passiuas, quae consequitur speciem ex influentia corporis caelestis, vt quod magnes attrahit ferrum, & quod suphyrus curat apostema. Vlterius autem anima vegetabilis habet operationem, cui quidem deseruiunt qualitates actiuae & passiuae organizatae, sed tamen supra posse huius qualitatis ipsa effectum proprium sortitur nutriendo, augendo vsque ad determinatum terminum, & alia huiusmodi opera complendo. Anima autem sensitiua habet vlterius operationem, ad quam nullo modo se extendunt qualitates actiuae & passiuae, nisi quatenus exiguntur ad compositionem organi, per quod talis operatio exercetur, vt est videre, audire, appetere, & huiusmodi. Perfectissima autem formarum. 1. anima humana, quae est finis omnium formarum naturalium, habet operationem sic excedentem materiam corporalem, quod non sit per organum corporale, scilicet intelligere. Et quia esse rei proportionatur eius operationi, cum vnumquodque operetur secundum quod est ens, oportet quod esse animae humanae superexcedat materiam corporalem, & quod non totaliter sit compraehensum ab ea, sed tamen aliquo modo attingatur ab ea. Inquantum igitur supergreditur esse materiae corporalis potens per se subsistere & operari, anima humana est substantia spiritualis. Inquantum vero attingitur a materia, & esse suum communicat illi, est forma corporis. Forma autem attingitur a materia corporali ea ratione, quia semper supremum infim ordmis attingit infimum supremi, vt patet per Diony. 1. ea. de diuinis nomi. Et ideo anima humana, quae est infima in ordine substantiarum spiritualium, esse suum communicare potest corpori humano, quod est dignissimum, vt fiat ex anima & corpore vnum, sicut ex forma & materia. Si vero substantia spiritualis esset composita ex materia & forma, impossibile esset, quod esset forma corporis: quia de ratione materiae est, quod non sit in alio, sed ipsa sit primum subiectum. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Nulla substantia habens in se integram naturam suae speciei potest esse naturaliter informatiua materiae, sed qulibet angelus est huiusmodi: igitur &c. Item nulla forma supergrediens totum ordinem materiae corporalis potest esse naturaliter informatiua materiae, sed quilibet angelus est talis forma: igitur &c.

Item remota causa remouetur effectus, sed in angelis non est reperibilis causa vnibilitatis ad materiam & ad corpus scilicet imperfectio & indigentia acquirendi scientiam per organa materialia: ergo in eis non est naturalis vnibilitas ad materiam, nec ad corpus. Quinta conclusio. Nulla species angelica est de se multiplicabilis in plura indiuidua. Hanc ponit beatus Thomas in dicto tractatu de spiritualibus creaturis q. 8. vbi sic dicit. Quidam dixerunt, quod omnes spirituales substantiae sunt vnius speciei. Alij vero, quod omnes angeli vnius hierarchiae, vel vnius ordinis. Alij autem, quod omnes Angeli adinuicem differunt specie, quod & mihi videtur, propter tres rationes. Prima sumitur ex conditione substantiae eorum. Necesse enim est dicere, quod vel sint formae simplices subsistentes absque materia, vt supra dictum est, vel sint formae compositae ex materia & forma.

Si autem angelus est forma simplex abstracta a materia, impossibile est etiam fingere plures angelos vnius speciei. Quia quaecunque forma quantumcunque materialis & infima, si ponatur abstracta, vel secundum esse, vel secundum intellectum non remanet nisi vna in specie vna. Intelligatur enim albedo absque omni subiecto subsistens, non erit possibile ponere plures albedines, cum videamus quod haec albedo non differt ab illa, nisi per hoc quod est in hoc, vel in illo subiecto, & similiter si esset humanitas abstracta, non esset nisi vna tantum. Si vero angelus sit substantia ex materia & forma composita, necesse est dicere, quod materiae diuersorum angelorum sint aliquo modo distinctae. Distinctio autem materiae a materia non inuenitur nisi duplex. Vna secundum propriam rationem materiae, & haec est secundum habitudinem ad diuersos actus. Cum enim materia secundum propriam rationem sit in potentia, potentia autem ad actum dicatur, necesse est, quod secundum ordinem actuum attendatur ordo & distinctio in potentijs & materijs. Et hoc modo materia inferiorum corporum, quae est in potentia ad esse differt a materia coelestium corporum, quae est in potentia ad vbi. Secunda autem distinctio materiae est secundum distinctionem quantitatis prout materia existens subhis dimensionibus distinguitur ab alia, quae est sub alijs dimensionibus. Et prima quidem distinctio materiae facit diuersitatem secundum genus, quia secundum Philosophum 5. Metaph. genere differunt secundum materiam diuersa. Secunda autem distinctio materiae facit diuersitatem indiuiduorum in eadem specie. Haec autem secunda distinctio materiae non potest esse in diuersis angelis, cum sint incorporei, & omnino absque dimensionibus quantitatis. Relinquitur ergo, quod si sint plures angeli compositi ex materia & forma, quod sit in eis distinctio materierum secundum primum modum, & ita sequitur, quod non solum specie, sed etiam gemedifferant.

Secunda ratio sumitur ex ordine vniuersi. Manifestum est enim quod duplex est bonum vniuersi. Quoddam separatum scilicet Deus, qui est sicut Dux in exercitu, & quoddam in ipsis rebus, & hoc est ordo partium vniuersi, sicut ordo partium exercitus.

Vnde Apostolus dicit Romas 13. Quae a Deo sunt, ordinata sunt. Oportet autem, quod superiores partes vniuersi magis de bono vniuersi participent, quod est ordo. Perfectius autem participant ordinem ea, in quibus est ordo per se, quam ea in quibus est ordo per accidens tantum. Manifestum est autem quod in omnibus indiuiduis vnius speciei non est ordo nisi secundum accidens. Conueniunt enim in natura speciei, & differunt secundum principia indiuiduantia & diuersa accidentia, quae per accidens se habent ad naturam speciei. Quae autem specie differunt, ordinem habent per se, & secundum essentialia principia. Inuenitur enim in speciebus rerum vna abundare super aliam, sicut in speciebus numerorum, vt dicitur in 8. Metaphysic. In istis autem inferioribus, quae sunt generabilia & corruptibilia & infima pars vniuersi minus participatur de ordine. Et inueniuntur non omnia diuersa habere ordinem per se, sed quaedam habent ordinem per accidens tantum, sicut indiuidua vnius speciei. In superiori autem parte vniuersi scilicet in corporibus coelestibus non inuenitur ordo per accidens, sed solum per se, cum omnia corpora caelestia adinuicem differant specie, nec sint in eis plura indiuidua vnius speciei, sed vnus tantum sol, & vna luna tantum, & sic de alijs. Multo igitur magis in suprema parte vniuersi non inueniuntur aliqua ordinata per accidens, & non per se. Et sic relinquitur, quod omnes angeli specie differant adinuicem secundum maiorem & minorem perfectionem formarum simplicium ex maiori & minori propinquitate ad Deum, qui est actus purus, & infinitae perfectionis. Tertia vero ratio sumitur ex perfectione naturae angelicae. Perfectum enim dicitur vnumquodque, quando nihil deest ei eorum quae pertinent ad ipsum. Et huius quidem perfectionis gradus attendi potest & perpendi ex extremis rerum. Deo enim qui est supremae perfectionis, nihil deest eorum, quae pertinent ad rationem, vel perfectionem totius esse. Praehabet enim in se omnium rerum perfectiones simpliciter & excellenter, vt Dionysius dicit. Indiuiduum autem aliquod in infima parte rerum quae est continens generabilia & corruptibilia perfectum inuenitur, ex eo quod habet quicquid ad se pertinet secundum rationem indiuiduationis suae, non autem quicquid pertinet ad naturam speciei suae, cum natura suae speciei etiam in alijs indiuiduis inueniatur. Quod manifeste ad imperfectionem pertinere apparet, non solum in animalibus rationabilibus, in quibus vnum indiget alio suae speciei ad conuictum, sed in omnibus animalibus ex semine qualitercunque generatis, in quibus mas indiget faemina suae speciei ad generandum. Et vlterius in omnibus generabilibus & corruptibilibus est necessaria multitudo indiuiduorum vnius speciei, vt natura speciei, quae non potest perpetuo conseruari in vno indiuiduo propter eius corruptibilitatem conseruetur in pluribus. In parte autem superiori vniuersi inuenitur altior gradus perfectionis, vt sol, in quo est vnum indiuiduum, & sic est perfectum, vt nihil ei desit eorum, quae ad propriam speciem pertinent: vnde & tota materia speciei concluditur sub vno indiuiduo, & similiter est de alijs corporibus coelestibus. Multo igitur magis in suprema parte rerum, quae est Deo propinquissima scilicet in angelis haec perfectio inuenitur, vt vni indiuiduo nihil desit eorum, quae ad propriam speciem pertinent, & sic non sunt plura indiuidua in vna specie. Deus vero, qui est in summo perfectionis, cum nullo alio conuenit, non solum in specic, sed nec in genere, nec in aliquo praedicato vniuoco Haec ille.

Eandem conclusionem ponit in prima parte q. 50. artic. 4. vbi sic dicit. Quidam dixerunt omnes substantias spirituales esse vnius speciei, & etiam animas. Alij vero, quod omnes angeli vnius hierarchiae, aut etiam vnius ordinis. sed hoc est impossibile. Ea enim quae conueniunt specie, & differunt numero, conueniunt in forma, & distinguuntur materialiter. Si ergo angeli non sunt compositi ex materia & forma, vt supra dictum est, sequitur quod impossibile sit esse duos angelos eiusdem speciei. Sicut etiam impossibile esset dicere, quod essent plures albedines separatae, aut plures humanitates, cum albedines non sint plures, nisi secundum quod sunt in pluribus subiectis. Si tamen angelus haberet materiam, neque sic possent esse plures angeli vnius speciei. Sic enim oporteret, quod principium distinctionis vnius ab alio esset materia, non quidem secundum diuisionem quantitatis, cum sint incorporei, sed secundum diuersitatem potentiarum, quae quidem diuersitas materiae causat diuersitatem non solum speciei, sed generis. Haec ille.

Consimile poni2. sent. dist. 3. q. 1. artic. 4. Item 2. contra Gent. c. 93. vbi ponit omnes rationes supradictas in virtute. Et vbicunque loquitur de ista materia, fundat se super hoc principio. Omnis natura specifica plurificabilis ex se per multa indiuidua, est materialis, seu habens materiam, ex qua vel in qua, dimensionibus subiectam, sed natura angelica non est huotiodiigitur nec est plurificabilis per multa indiuidua eiusdem speciei solo numero differentia. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum recitandae sunt aduersariorum obiectiones. Nam contra primam conclusionem arguit Aureolus, probando quod substantiae intellectuales siue sint angeli, siue animae rationales, sint compdsitae ex aliquo materiali principio, & ex aliquo actuali seuformali. Primo. Quia ista est opinio Aristotelis & Commentatoris 3. de anima, quorum motiuum est tale. Omne recipiens oportet esse denudatum ab eo, quod recipit & secundum speciem & secundum genus proximum, sed in genere substantiarum est dare aliquid, quod potest recipere omnem entitatem actualem in genere intellectuabilium. Illud autem recipiens non est nihil, cum nihil non sit recipiens, nec ad actum trahibile, quare illud est ens in propria potentia absque omni actualitate. Dicetur forte inquit ad maiorem, quod licet oporteat recipiens esse denudatum in genere intellectuabilium ab eo, quod recipit secundum esse reale, non tamen secundum esse intentionale. Sed probatur generaliter maior, primo ratione, secundo auctoritatibus. Ratione sic. Quia enim oculus recipit colores, ideo oportet quod sit abscolor. Si enim esset ibi aliquis color, non posset recipere omnes colores, immo omnes colores traheret ad sui colorem. Quod patet in experien tia, quoniam quando in oculo fuerit aliquis humor rubeus, omnia videntur sibi rubea, & dico non solum realiter, immo & intentionaliter. Quia enim oculus non recipit colorem realiter, sed intentionaliter & per speciem tantum, ideo oportet quod sit omnino abscolor. Dico autem notanter secundum speciem & genus propinqua, quia secundum Commentatorem 3. de anima, commento. 18. licet tactus non sit denudatus a tangibili secundum genus remotum, puta ab harmonia, quae est quaedam quali tas tangibilis, tamen oportet quod sit denudatus a gcnere propinquo, vel a contrarijs qualitatibus, puta calido, & frigido, humido, & sicco.

Secundo probatur eadem maior auctoritatibus Philosophi & Commentatoris. Commentator autem 3. de anima, commento 7. contra Auicus dicit, quod recipiens aliquid non recipit illud nisi eo modo quo caret illo, alias idem reciperet se, & esset causa sui in recipiendo se. Et sequitur. Arisotenim vtitur hoc sermone communiter & ad spiritualia, vt oculus recipit colorem, & ad corporalia, vt corpus recipit colorem.

Item ibidem 3. de anima, commento 17. dicit, quod in illa conclusione Aristeles sustentatus est super duas propositiones. Prima est, quod recipiens oportet esse denudatum a natura recepti, alias idem esset recipiens & receptum, mouens & motum, & haec est manifesta per se. Secunda est, quod non oportet quod denudetur a natura generis remoti, sed propinqui.

Secundo probatur eadem maior ratione. Sicut enim est impossibile alicui dare formam, quam non habet, sic est impossibile, quod recipiat formam, quam habet & in specie & in genere propinquo. In specie quidem, vt si sit album, non potest recipere aliam albedinem. In genere propinquo, quia species eiusdem generis propinqui habent eandem potentiam, natura autem, quae recipit non est potentiae illius, quod recipitur. Hoc patet, non tantum in eo, quod recipitur in esse reali, sed etiam quod recipitur in esse intentionali: quia sicut albedo non potest recipere albedinem, sic nec speciem albedinis: quia reciperet se in suo simili, & assimilaretur sibi ipsi. Sic igitur patet maior principalis rationis, sed minor nota est. Quia in natura intellectuali est aliquid, quod recipit omnem entitatem inquantum est actu intelligibile. Quod enim est in potentia, nondum est intellectum, intellectus autem est in potentia ad esse intelligibile, & ideo cum attingitur ab intellectu, est intelligibile in actu. Omnis autem actualitas est intelligibilis. ergo oportet quod careat omni intelligibilitate. ergo erit potentia pura.

Secundo arguit sic principaliter: quia auctoritates Aristotelis non possunt aliter intelligi. Ponit autem Aristoteles quatuor probationes, ex quibus concluditur expresse propositum. Prima est haec. Sicut se habet sensus ad sensibilia, sic intellectus ad intelligibilia, sed sic se habet sensus ad sensibilia, quod oportet quod sit denudatus a toto genere sensibilium: igitur oportet quod intellectus sit denudatus a toto genere intelligibilium. Sed omnis actualitas est intelligibilis: igitur oportet quod sit denudatus ab omni actualitate. Secunda propositio est, quod oportet intellectum esse immixtum &c. Et intelligitur hoc secundum Commentatorem, quod si intellectus habet iudicare de intelligibilibus, oportet cum esse impermixtum illis. Sed omnis actualitas est intelligibilis, & potest de illa iudicare intellectus: igitur oportet intellectum esse impermixtum omni actualitati. Tertia propositio est, quod oportet intellectum nostrum non vnitam naturam habere, sed oportet quod sit tantum in potentia. Quarta propositio est, quod intellectus nihil est eorum, quae sunt ante intelligere, & intelligatur hoc de entibus actualibus, de quibus potest iudicare.

Tertio principaliter arguit sic. Nam idem habetur ex dictis Commentatoris. Nam primum dictum Commentatoris ad hoc inducitur 3. de anima, commento 17. vbi exponens illud Aristotelis. Non habebit naturam nisi illam, quod sit possibilis intellectus & materialis, dicit Commentator. Non habebit naturam aliam nisi possibilitatis, vt denudetur ab omnibus formis intelligibilibus & sensibilibus. Secundum dictum est ibidem com. 8. Dispositio intellectus materialis &c. Vbi dicit, quod est in potentia, non in actu omnium entium, antequam intelligat illa. Et infra dicit. Et intellectus possibilis differt a prima materia in hoc, quod est in potentia ad omnes formas vniuersales materia autem non. Et ratio est, quare materia non est cognoscens & distinguens, quia non recipit tales formas. Tertium dictum eius est in fine commenti, vbi tractans illam quaestionem quomodo intellectus possibilis est ens, cum non sit aliqua formarum dicit, quod est quartum genus esse. Quia intellectuale esse diuiditur in duo, quorum vnum est materiale, aliud est actuale. Forte inquit Aureolus dicetur ad auctoritates, quod est deceptio per aequiuocationem. Quia cum Aristoteles dicit, quod non habet aliquam naturam, intelligit quod non habet species aliquorum intelligibilium, quia est sicut tabula rasa &c. Et in hoc respectu illarum specierum est natura plane potentialis & pure, sed quod in se non sit natura actualis, non dicit Aristoteles. Sed hoc non valet: quia illa fuit responsio Alexandri, contra quam arguit Commentator: quia si Aristoteles sic intelligeret, mendacium diceret, cum dicit. Si intellectus esset aliqua natura in actu, impediret eum ne posset iudicare de alia, sed si in intellectu possent esse species intelligibiles, non impediretur quin posset iudicare de intelligibilibus, immo per illas fit in actu primo ad iudicandum de ipsis.

Item Commentator arguit contra Alexandrum. Dicebat enim Alexander, quod praeparatio in intellectu possibili vocatur potentia, & illam potentiam habet puram, sed vltra eam habet naturam intellectualem deferentem illam praeparationem. Tunc Commentator contra Alexandrum dicit, quod commune est omni rei de mundo, quod illa praeparatio non est aliquid in actu: ergo si Aristoteles diceret de illa praeparatione, cum dicit quod intellectus est pura potentia, esset superfluum dicere, caera enim nihil habet de figuris, ad quas est in potentia, nihil ergo probaretur de intellectu, quod esset pura potentia, & quod non dicit vnicam naturam, vt Aristoteles dicit, si hoc intelligeret, quod est commune omnibus.

Item commento 21. dicit & intelligit Aristoteles quod natura illa potentialis non intelligitur nisi quando facta est in actu per intellectum agentem, sicut materia fit in actu per formam in composito substantiae sensibilis. Quarto principaliter arguit sic. Nam Commentator dicit 3. de anima, commento. 18. quod quemadmodum natura sensibilis componitur ex materia & forma, ita & intellectualis substantia. Et hoc est necesse in omni abstracto, quod intelligit aliud extra se, alias non esset multitudo in formis abstractis, & sic nulla forma est libera a potentia, nisi prima forma, quae est quidditas, omnes autem aliae diuersantur in actum & potentiam, alias non possent intelligere alia a se. Ex quibus verbis patet, quod secundum Philosophum & Commentatorem, substantiae abstractae sunt compositae ex aliqua natura pure potentiali, & ex aliquo actuali, vt purum potentiale esset intellectus possibilis, actuale vero esset intellectio sui. Ex quibus resultat vna substantia composita intellectualis. Intellectiones autem aliorum extra se sunt quaedam proprietates, quas recipiunt ab obiectis per naturam illius principij materialis potentialis.

Quinto principaliter. Quia ista est opinio sanctorum. Nam Augustinus 13. confessionum cap. 8. in duobus locis exponens illud. In principio creauit Deus coelum & terram &c. dicit, quod quinque expositiones datur, quae omnes verae sunt, inter quas ponit illam quae dicit, quod Deus fecit informem materiam omnis creaturae spiritualis & corporalis. Item exponens illud. Terra autem erat inanis & vacua &c. Ponit quinque expositiones, quas dicit esse veras, inter quas est illa, quae ponit, quod terra est illa materia, ex qua fieret omnis visibilis atque inuisibilis creatura.

Sexto principaliter arguit. Quia si substantiae separatae non essent compositae ex materia & forma, tunc adaequarent diuinam simplicitatem: Similiter daemones & animae patiuntur passiones realis supplicij. Similiter in eis est realis transumptio alterationis, & translationis, quae omnia videntur requirere materiam, omnia enim insunt ratione materiae. Vnde Boetius dicit in de vnitate & vno, quod pura forma non potest esse subiectum accidentium. Septimo. Quia ratio tua, qua probas animam non componi ex materia & forma, non valet. Tum quia diceretur, quod licet formae quae non sunt hoc aliquid, non informent nisi vnam materiam, quia non sunt nisi modificatio materiae, tamen secus est de anima intellectiua, quae est hoc aliquid.

Tum quia aliter diceretur & verius, quod argumentum procedit ex falsa imaginatione. Non enim imaginandum est, quod vna forma informet duas materias, nec materia materiam, quia compositum est vnum per indiuisionem propriam, & ita essentia animae sic indiuisa non intelligitur habere materiam distinctam a forma, nec quod materia eius vel forma informet secundum totum hoc indiuisum, sed dicitur informare. i. dare tale esse per sui communicationem, sicut quantitas interminata informat materiam, quae est in potentia ad terminationem, & tamen est actus materiae. Octauo. Quia si ibi negaretur materia, hoc esset pro tanto, quia materia repugnat intelligibilitati. Sed hoc non debet mouere, quia materia repugnans intelligibilitati vel intellectualitati est materia subtrina dimensione, sed in substantijs separatis non est talis materia, sed multum alterius conditionis secundum Commentatorem 3. de anima. Primo. Quia materia sensibilium est quoddam ens trahibile ad totum genus sensibilium, non autem intelligibilium, intellectus autem possibilis econuerso ad totum genus intelligibilium, non autem sensibilium.

Secundo. Quia materia sensibilium ex toto genere suo determinat sibi vt propriam passionem trinam dimensionem, & omne receptiuum in eo necessario est quantum, intellectus autem possibilis est omnino separatus a trina dimensione. Tertio. Quia materia sensibilium est illud, quod aliquid recipitur cum transmutatione & cum abiectione alterius, & hoc accidit sibi ratione trinae dimensionis, qua necessario trahitur ad determinatam figuram secundum existentiam formae receptae, sed intellectus possibilis est illud, in quo aliquid recipitur sine transmutatione, & sine abiectione alicuius. Haec sunt argumenta eius in forma. Potest etiam argui contra probationem sicut arguit Durandus, licet non impugnet conclusione. Operatio inquit intelligendi dicitur esse alicuius dupliciter. Vno modo sicut suppositi operantis, alio modo sicut principij elicientis vel immediate suscipientis. Primo modo falsa est propositio per te assumpta in probatione conclusionis, quae dicit, quod illud cuius intelligere est propria operatio, non habet materiam partem sui: quia homo est illud, quod intelligit vt suppositum, cuius operatio est intelligere, & tamen homo habet materiam partem sui.

Secundo modo vera est, quia illud, quod est principium elicitiuum vel susceptiuum actus intelligendi, non habet materiam partem sui, & hoc in homine est anima intellectiua cum sua potentia. Similiter potest dici, quod angelus est illud, cuius operatio est intelligere sicut suppositi operantis, ob hoc autem non oportet quin sit compositus ex materia & forma, sicut & homo. Sed angelus non est principium elicitiuum vel susceptiuum operationis intelligendi, sed forma eius, quae non habet materiam partem sui, sicut nec anima in homine. Contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando quod nulla natura specifica sit de se indifferens ad hoc vel ad illud singulare, & consequenter quod non oporteat quaerere aliquid, quo indiuiduetur, & contrahatur ad hoc vel ad illud singulare. Et primo arguit sic. Nulla res extra intellectum est indifferens, immo quaelibet res seipsa extra intellectum est determinata ad particularitatem. Hoc tamen non obstante potest concipi vniuersaliter. Probatur sic assumptum. Res indifferens & res differens non sunt eadem res, sed res sortis est differens, quia est sibi propria, & similiter in sorte est res indifferens, quia scilicet res humanitatis, quae per te est indifferens, quia sorteitas est quaedam humanitas. Sic igitur extra intellectum est in sorte duplex humanitas, vna propria sibi, & alia indifferens.

Ex quo sequitur, quod est dare tertium hominem communem Sorti & Platoni, & multa alia inconuenientia. Dices forte (inquit) quod licet humanitas, & id per quod Sortes est hic signatus, non sit eadem res, non tamen sunt duae humanitates, sed humanitas illa, quae est indifferens indiuiduatur per additum scilicet principium indiuiduationis. Et ideo argumentum non probat, quod in Sorte sit duplex humanitas, sed vna est, quae quantum est de se est indifferens, illa autem fit Sortis per aliquid additum. Et sic humanitas sortis & sorteitas, licet includant duas res, non tamen duas humanitates, sed tantum vnam cum aliquo addito, quod non est humanitas, sed est illud quo humanitas est formaliter haec humanitas Sortis. Contra. Quia secundum hoc tu vis habere humanitatem in sorte vt quandam rem indifferentem, & proprietatem hypostaticam, qua fit humanitas Sorti propria. Tunc sic. Aut Sortes & Plato differunt humanitate sua, aut conueniunt humanitate, & differunt tantummodo penes differentias indiuiduales, & proprietates hypostaticas. Non secundo modo, quia tunc Sortes & Plato non differunt quidditatiue & substantialiter, sed pprietate extrinseca, quasi sicut est indiuinis. ergo necesse est dicere, quod differant humanitatibus proprijs, vt sic non sit tantum in isto humanitas indifferens, & proprietas hypostatica, sed sit propria humanitas, quae fundet immediate differentiam Sortis a Platone, ita quod humanitas Sortis, quae est Sorti propria est alia in se ab humanitate propria Platonis, non autem quia proprietas est alia, ideo humanitas est alia, tu autem ponis humanitatem indifferentem: igitur argumentum stat, quod in Sorte est duplex humanitas. Dicetur (inquit) forte quod multum refert dicere, nec est idem quod est aliud in se, & quo est aliud, quia in huiusmodi effectibus formalibus non est idem quod & quo, sicut non est idem quod est album, & quo est album. Ad propositum bene verum est, quod humanitas Sortis est illudquod est aliud ab humanitate Platonis, & econuerso, tamen humanitas Sortis non est illud, quo inest haec alietas, nec humanitas Platonis, & econuerso, sed illud est dicituria indiuidualis hinc inde. Non igitur est inconueniens, quod aliqua realitas sit seipsa differens ab alia tanquam quod differt, & cum hoc, quod illud quo differt non sit illa, sed quid additum, & p hoc saluatur, quod Sortes & Plato differunt substantialiter: qua ad hoc sufficit, quod humanitas sortis seipsa differat ab humanitate Platonis tanquam quod, non autem requiritur quod seir sa differat tanquam quo. Contra. Quandocunque aliqua forma aduenit alicui substrato indifferenti, ita quod illa inuenit illud indifferens, totam indituiam eidem intrinsecam ei relinquit, quia non tollit ab eo aliquid, quod inest ei intrinsece, sed praecise ponit effectum suum formalem circa illud, ideo si facit differre, tantum modo facit differre penes suum effectum formalem. Et ratio huius est, quia non causat distinctionem nisi per hoc, quod concat suum effectum formalem, & ideo in substrato priori nullam facit differentiam, sed tantum in suo effectu forntali, quem concat, sed effectus formalis illius dicitriae indiuidualis non est esse hominem, sed aliquid aliud extrinsecum: ergo Sortes & Plato non distinguuntur in hoc, quod est esse hominem, & sic non distinguuntur in humanitate, sed in aliquo alio extrinseco accidentali, quod est esse hypostaticum igitur vt prius. Maior huius rationis potest probari exemplo, albedo enim adueniens superficiei non aufert sibi indituram, quam habet ad alios colores, sed tamen ponit distinctionem quatum ad effectum suum formalem, qui est esse album, & hoc modo distinguit a non albo. Scdo principaliter arguit sic. Quia secundum Philosophum 4. Met. eodem modo formaliter aliquid est homo & vnus homo, sed Sortes humanitate est homo: igitur & hic homo, non igitur per talem proprietatem, quam ponis.

Tertio sic. Omnem realitatem indifferentem ad aliqua plura, potest Deus trnsferre ab vno eorum in aliud. Hoc patet exemplo isto. Quia enim materia est indifferens ad plures formas non repugnant ei ab vna in aliam transserri, sed humanitas est res extra intellectum indifferens ad proprietatem meam & tuam, per te igitur Deus potest transferre humanitatem, quae est sub proprietate mea ad tuam proprietatem, & per consequens potest fieri tua, & per consequens humanitas mea potest esse humanitas tua, quod videtur absurdum. Dicetur forte, quod ideo non valet, quia humanitas in me protanto est indifferens, quia non claudit infra suam rationem formalem aliquam proprietatem, tamen illa in supposito meo determinat sibi proprietatem meam. Ex hoc autem habet indiuiduum hoc quod ego sum, quod nullo modo potest fieri aliud, nec humanitas sub alio indiuiduo. Contra. Quaero per quid humanitas, quae est in me appropriat sibi proprietatem meam, aut per rationem humanitatis simpliciter, & hoc non, quia ponitur quod est indifferens. Indifferens autem ad plura non appropriat sibi alterum eorum per rationem propriam, quia ia non esset indifferens: igitur per aliquid additum, quod tollit ab eo indriam, sed ablata ab eo indifferentia est indiuidua: igitur humanitas mea ante aduentum illius proprietatis est indiuidua.

Quarto arguitur sic. er rationem tuam, qua probas illam indifferentiam. Ratio enim tua est, quia humanitas est indifferens ad proprietates indiuisibiles, quia non claudit eas in conceptu suo, & potest concipi sine eis. Contra. In eodem genere sunt actus & potentia: ergo in eodem genere debet poni vnitas potentialis ad recipiendum actum, in quo est potentia ad illum actum, sed potentia ad plurificari, qua humanitas dicitur plurificabilis, vniuersaliter non est in re, sed tantum in intellectu: igitur humanitas, vt indifferens, hoc est, vt possibilis plurificari non est in re, sed tamen in intellectu, si ergo agens aliquod posset ponere humanitatem non subiecta proprietate, nec sub illa, tunc indiitria humanitatis ad illam & istam vtique esset realis, sed quia hoc tamen habet facere intellectus, ideo illa indifferentia nullo modo est in re, sed tantum modo in intellectu, Quinto. Quia secundum Boetium. Omne quod est, vnum numero est: ergo videtur quod omnis entitas eo ipso quod est extra intellectum sit singularis de se, nec oportet quaerere aliam causam. Haec sunt argumenta Aurius in forma propria. Contra eandem conclusionem arguit Scot. volens probare, quod substantia materialis non sit indiuidua vel singularis formaliter per quantitatem. Et ax guit primo sic. Quia prima substantia per se gnenatur, & per se operatur, & hoc inquantum distinguitur a substantia secunda, cui ista non conueniunt per se, sed ista non conueniunt enti per accidens. De gmerari patet 7. Met. de operari patet:quia vnum per se agens, est vnum per se ens, & hoc in vno ordine causae Secundo sic. Nam per indiuiduationem siue vnitatem numeralem non intelligimus hic vnitatem interminatam qua qualibet speedictur essevnum numero, sed vnitatem significatam vt hanc, ita quod indiuiduum incompossibile est diuidi in partes subiectiuas, & quaeritur ratio huius incompossibilitatis, indiuiduum enim inconpossibile est non esse hoc signatum hac singularitate, & quaeritur causa non singularitatis in communi, sed huius singularitatis significatae in spali, vt scilicet est haec determinate. Et arguitur quod nullum accidens sit causa huius singularitatis, quia substantia actu existens, non mutata. aliqua subali mutatione, non potest de hac fieri non haec, quia ista singularitas secundum quod mox dictum est, non potest alia & alia inesse eidem substantiae manenti idem, & non substantialiter mutatae, sed substantia actu existens nulla subali mutatione facta in ipsa vel mutata potest sine contradictione esse sub alia & alia quantitate & quocunque accidem te absoluto: ergo nulli tali substantiae est formaliter haec hac singularitate signata. Minor patet. Quia nulla est contradictio, quod Deus substantiam quantam sine ista quantitate conseruet & informet alia quantitate, nec propter hoc illa substantia actu existens mutabitur mutatione substantiali, quia non est ibi mutatio nisi a quantitate in quantitatem, & similiter si mutetur a quocunque accidente substantia, siue hoc sit possibile siue impossibile, non peuo hoc esset formaliter non haec. Et si dicas, quod illud est miraculum, & ideo non concludit contra rationem naturalem. Contra. Quia miraculum non respectu contradictoriorum: ad quae nulla est potentia, sed contradictio est eandem substantiam manentem esse duas subias sine mutatione subtnali, & hoc tam successiue quod simul, quod tamen sequitur si per aliquod accidens esset subtra haec formaliter, tunc enim succedente accidente eadem subia non mutata esset successiue duae subiae.

Confirmatur istud per simile de vnitate specifica. Quia incompossibile est vnam substantiam manentem non mutatam esse simul vel successiue hanc speciem, & non hanc spem, igitur a simili in proposito. Tertio ex eadem via. Duarum completarum productionum in esse subtnali non potest ee idem primus terminus. Probatur, quia tunc vtraque acciperet perfectum esse subtenale, ex quo vtraque est completa, & sic idem bis complete produceretur, & tunc si illae pductiones non essent simul eadem substantia per se, & actu existens produceretur cum iam actu existit. saltem igitur duarum productionum succe siuarum extremum vel terminus idem esse non potest, sed generationis panis erat hic panis primus terminus. Panis autem iste transubstantiatus est manente eadem quantitate. Creetur igitur alius panis & afficiatur illa quantitate manente, sequitur quod terminus creationis esset hic panis idem cu illo pane, qui erant terminus generationis, quia eadem singularitate numero esset ille panis hic, qua fuit alius panis hic. Et sequitur vltra, quod idem hic panis erit transubstantiatus, imo sequitur quod nullus panis erit transubstantiatus, quia non panis vniuersalis, nec panis singularis, quia ille panis remanet non mutata quantitate, qua erat hic panis formaliter ex dato, igitur nihil omnino erit trasubstantiatum in corpus xpui, quod est haereticum dicere.

Quarto arguitur sic. Substantia est prior naturaliter omni accidente secundum Aristotelem 7. met. & est intentio sua de substantia secundum quod est vnum illorum, quae diuidunt ens ita quod ibi ex poneresumtam pro Deo, vel sutia prima, nihil est ad intentionem eius, ita enim probat ibi substantiam esse primam, quomodo probat substantiam esse de numero diuidentium ens, quod est prius omni accidente, ita scilicet quod ad determinandum de omnibus, quae diuidunt sufficit determinare de substantia sicut vel tanquam de primo, proeo quod cognitio accidentium habetur ex eo quod attribuuntur substantiae. Istud autem non est ad propositum nisi intelligatur de substantia secundum totam coordinationem suam, igitur nihil posterius illa conditione potest esse formaliter ratio, quare aliquid est in ista coordinatione. Ex ratione enim prioritatis substantiae, vel vt communis est, sufficit determinatio subftiae primae, cui conuenit illi prioritas naturealis ad omne accidens, igitur conuenit substantiae primae ex ratione subtae, quod sit haec prius naturaliter quam determinetur de aliquo accidente.

Confirmatur consequentia. Quia quando aliquid est prius ad aliud maxime primum illius est prius ad illud aliud sed maxime primum substantiae in communi est prima substantia, igitur prima substantia est simpliciter prius omni accidente, & ita est prius haec quam aliquo modo determinetur per aliquid accidens. Hic dicetur forte, quod licet prima substantia sit prior omni quantitate in essendo, non tamen in diuidendo, sicut substantia etiam est prior quam titate in entitate, non tamen in indiuisibilitate. Contra. Ista responsio destruit seipsam, quia si prima subitira est prior naturaliter in essendo ipsa quantitate, & non potest intelligi prima substantia in suo esse nisi inquantum est haec, igitur non est haec per quantitatem. Secundo contra hoc. Quia forma est simpliciter prior composito secundum probationem phil¬. 7. met. c. 3. igitur si quantitas sit forma primae substantiae inquatum est haec prima sumfmia, ipsa esset simpliciter prior prima subtra in essendo, quare si non sit forma in essendo, igitur nec in diuidendo, nec in vnitate competente primae sutnae, inquantum est tale ens, quamlibet enim entitatem consquitur propria vnitas non habens aliam causam propriam quam causam entitatis. Tertio. Quia eodem modo substantia est prior naturaliter omni accidente, quomodo est subiectum omnium accidentium, inquantum enim est subiectum probatur esse prius diffinitione accidente, quia vt sic ponit in ordine diffinitionis cuiuslibet per additamentum, sed vt est subiectum, est haec sumtmra, quia secundum phils 2. physicorum, & primo met. singularium sunt causae singulares in quolibet genere causae, igitur singularis accidentis subiectum singulare est causa Confirmatur maxime de accidente per accidens Quia illud primo inest singulari secundum phil. 5. met. cap. de eodem Quinto arguitur principaliter. Quia omne, quod est prius alio natura est illo prius duratione, hoc modo, quod quantum est ex se non repugnat sibi contradictorie posse esse prius duratione illo posteriori absque contradictione ex 5. met. cap. de priori, igitur sine contradictione posset quaecunque substantia quantum est de se esse prius duratione omni accidente, & per consequens quantitate.

Sexto arguitur sic. In qualibet coordinatione pedicamentali sunt omnia ptinentia ad illam coordinationem circunscripto quocunque alio, quod non est aliquid illius coordinationis eentialiter, hoc pbatur, quia duae coordinationes sunt primo diuersae, & ita nihil vnius est tale p aliquod alterius coordinationis, sed ex se habet quicquid pertinet ad coordinationem illam, inquantum est infinita in sursum & deorsum secundum phil. primo posteriorum. Sicut ergo ptinet ad primum pendica catum, quod sit supremum, de quo nihil ptendicatur, ita ptinet ad infimum subiectum, quod nihil ei subijciatur, igitur singulare vel indiuiduum est in qualibet coordinatione per nihil alicuius alterius coordinationis. Septimo. In qualibet coordinatione circumscripto quocunque alterius coordinationis est ratio speciei, nam speciem nulla opinio fingit in aliquo genere esse per rationem alterius generis loquendo de absolutis, sed de ratione speciei est, quod sit de pluribus differentibus numero praedicabilis, igitur in qualibet coordinatione potest aliquid intrinsece indiuiduum vel singular e inueniri, de quo spes praedicetur, aut saltem potest inueniri aliquid de multis ptedicabile, alioquin non esse in illa coordinatione aliqua species specialissima, de cuius ratione est esse praedicabile, si nihil huiusmodi sit subijcibile Octauo. Infimum subijcile & subiectum recipit praedicationem cuissibet praedicabilis, sicut primum praedicatum ex se praedicatur de quoliber subiecto illius coordinationis, sed ens per accidens, inquantum per accetens nullius recipit per se pedicationem, igitur infimum subijcibile non esse ens per accidens Aggregans autem res diuersorum generum est ens per accidens secundum philosophum 5. met. cap. de vno.

Nono. Qamem aliquid est natum conuenire alicui secundum aliquam rationem pcise, cuicunque conuenit essentialiter secundum illam rationem, conuenit ei simpliciter, & essentialiter, sed esse singulare, vel vniuersale in coordinatione generis sumtrae conuenit alicui pencise inquantum est illius coodinationis circunscripto omni, quod est alterius cordinationis, igitur cuicunque essentialiter conuenit communitas inquantum est illius coordinationis, ei simpliciter conuenit & essentialiter, & sic de singularitate, sed quantacunque contrahatur singulare de genere substantiae per aliquid alterius generis, nihil tollitur circa ipsum pertinens ab ordinationem sua. Quatuncunque enim sortes determinetur per album vel nigrum, ad quae fuit in potentia, non est sortes magis determinatus in gentre substantiae quam erat, quia prius erat hic, igitur quantumcunque ponatur natura in genere substantiae contrahi ad indiuidua peraliquid alterius generis, remanebit illa natura formaliter communis contracta, sicut non contracta, & ideo ponere commune fieri indiuiduum per aliquid alterius generis, est ponere illud esse consequentiae simpliciter, & indiuiduum siue singulare.

Decimo. Quantitas illa, qua substantia est haec signata aut est quantitas terminata, aut interminata, non est quantitas terminata, quia illa sequitur esse formae in materia, & per consequens singularitatem substantiae, quia si substantia est causa eius, vt terminata, haec substantia est causa eius, vt haec terminata, si quantitas interminata sit causa, quare haec substantia sit haec. Contra. Quia illa quantitas manet eadem in genito & corrupto, igitur non est causa alicuius signationis terminatae, vel determinatae. Si dicas quod non sequitur. Quia quantitas non ponitur causa singularitatis nisi praesupposita vnitate specifica, sed generatum & corruptum non sunt vnius speciei. Contra. Pono quod ex aqua primo generetur ignis, secundo ex igne generetur aqua, tunc in ipsa aqua corrupta, & in secunda genita est eadem quantitas non solum interminata, immo etiam terminata, quia potest habere eundem terminum a forma, vel saltem sufficit eadem interminata, & illa parte est causa singularitatis praesupposita vnitate specifica, igitur prima aqua genita, & secunda est eadem aqua in numero, quod videtur impossibile, quia idem numero indiuiduum non redit actione naturali ex 5. phy. 2. de generatione. Vndecimo. Si quantitas sit primo indiuiduans substantiam, oportet quod ipsa in se primo sit haec de se distincta numeraliter ab alia, sed tunc illa tua propositio non est vera scilicet quod omnis differentia formalis est specifica: quantitas enim haec & illa sunt formae, igitur differunt speers & si excipias ab illa propositione fundamentali aedifficij ruinosi quantitatem, vnde pobabitur, quod differentia formalis sit specifica? quaecunque enim ratio fuerit adducta de forma aquae habebit locum in proposito, cum quantitas sit forma sicut & alia praedicamenta. Et si dicas, quod immoquia quantitas habet situm determinatum, & per hoc distinguitur ex se ab alia quantitate. Contra. De quo situ loquaris, aut de situ, qui est praedicamentum, & iste est naturaliter posterior quantitate, aut de situ, qui est differentia quam titatis, prout dicitur constare ex partibus habentibus positionem, & tunc est eadem quaestio, quae prius, qualiter scilicet situs istius quantitatis differt a situ illius quantitatis, quae quando est quomodo naturaliter haec quantitas differat ab illa, & ita, vt videtur, assignas rationem suijpsius. Non enim est notius partes permanentes in ipso toto seipsis distingui a partibus permanentibus, & continuatis in illo toto, quae duo scilicet continuitatem & permanentiam includit positio, vt est differem tia quantitatis quam quod haec quantitas differat seipsa ab alia.

Item. Quia nec quantitas, aut alia quaecunque quiditas est de se haec plusquam substantia materialis, quod patet generaliter, quia intellectus non posset eam intelligere sub opposito, nisi intelligeret obiectum sub ratione repugnante rationi talis obiecti, patet etiam in speciali de quantitate, quia ratio lineae ex se communis est huic lineae & illi, nec est maior contradictio intelligere lineam sub ratione vniuersalis quam carnem. Tum quia linea habet aliquam vnitatem realem minorem vnitate numerali, sicut & caro. Patet etiam, quod linea & superficies sunt eiusdem rationis in hac aqua, & in alia, quare ergo haec aqua est haec, & singularis, non loquor de singularitate vaga & indeterminata, sed signata & determinata. Duodecimo. Quia quantitas non sit ratio diuisibilitatis in indiuiduo arguitur sic. Quia quicquid est formalis ratio alicuius diuisibilitatis, inest formaliter illi, quod est diuisibile illa diuisione, sed quantitas non inest formaliter speciei, inquantum est diuisibilis in partes subiectiuas, igitur non est ratio diuisibilitatis totius in tales partes.

Confirmatur ratio. Quia totum vniuersale, quod diuiditur in indiuidua, & in partes subiectiuas, praedicatur de qualibet illarum partium subiecti uarum ita quod quaelibet pars subiectiua est ipsum, partes autem quantitatiuae, in quibus fit diuisio totius continui, nunquam recipiunt praedicationem totius diuisi, & licet concurrat diuisio totius homogenei in partes quantitatiuas, & diuisio speciei seu totius vniuersalis in partes subiectiuas, quae partes sunt indiuidua, non tamen sunt eiusdem totius diuisi, quia totum quantitatiuum diuiditur diuisione quantitatiua, & non praedicatur do aliqua parte diuidente, sicut, nec quantum etherogeneum de suo diuidente, vniuersaliter enim nulla pars quantitatiua est illud totum, cuius est pars, sed tamen hoc concomitatur, quod plura sunt indiuidua habentia idem commune, quia commune diuiditur in ipsa alia diuisione, & illud commune non erat illud quantum quod diuidebatur diuisione quantitatiua, est igitur aliud totum diuisum hac diuisione & illa, & in easdem partes per accidens. Decimotertio Quia generans circunscripto omni alio distinguitur a generato inquantum genitum, circumscripto omni alio accidente a generato, quia non est intelligibile, quod idem generet se, etiam in diuinis eadem persona non generat se, sed generans inquantum generans non includit quantitatem, sicut proprium principium generatiuum, nec genitum inquantum genitum includit qnantitatem per se, vt formalem terminum generationis, igitur circunscripta vtraque quantitate scilicet generantis & geniti haec substantia distinguitur ab illa numeraliter. Decimoquarto. Quia aut intelligis, quod substantia materialis inquantum distinguitur essentialiter a quantitate, manet eadem omnino non distincta secundum rationem suae propriae & essentialis entitatis, & tamen recipit multas quam titates, & recipiendo eas cum eis constituit multa simul tota, hoc est dictu planis verbis, quod substantia materialis in se non diuisa, nec distincta multis quantitatibus informatur, & ex hoc sunt multa indiuidua sub illa specie, & iste sensus estcontra philosophiam & theologiam: aut intelligis, quod substantia materialis, quae de se esset indistincta circunscripta omni quantitate, posita quantitate informante, habet diuisione in se & in propria substantialitate, ita quod substantia, quae subiicitur illi quantitati, & distinguitur essentialiter ab illa non est illa, quae subest alteri quantitati, & distinguitur ab ea essentialiter, licet tamen non possit esse sine quantitate, quod haec non sit illa in hac & in illa substantia, & iste sensus destruit seipsum, quia illud, quod est de se hoc illo modo, quo loquimur scilicet cui repugnat diuidi in plures partes subiectiuas, cui etiam repugnat de se esse non hoc tale, per nihil adueniens potest diuidi in plures partes, quia si sibi repugnat ex se diuidi, sibi repugnat ex se aliquid recipere, per quod fiat non hoc. Dicere igitur naturam esse de se hanc modo praeexposito, & tamen ipsam posse esse hanc & illam aliquo adueniente, est dicere contradictoria, & hoc patet in exemplo, quia licet substantia materialis non sit ex se diuisa in partes eiusdem rationis, tamen ipsa de se non est indiuisibilis in tales partes, quia si esset ex se indiuisibilis, hoc est, quod repugnaret ei diuisio, non posset recipere quantitatem, quae formaliter diuideretur in tales partes, quod apparet, nam anima vel angelus, qui de se est indiuisibilis hoc modo non potest recipere quantitatem, sicut nec partes, videtur ergo esse deceptio in hac consequentia, non non est de se tale: ergo est de se non tale. Arguit etiam Durandus ad idem probando, quod quantitas non sit principium indiuiduationis, primo sic. Subiectum est prius naturaliter accidente, sed compositum ex materia & forma est subiectum quantitatis non solum secundum rationem, & intellectum qui facit vniuersalitatem in rebus, sed potius secundum ee in re extra, secundum quod vnum quodque est singulare, & vnum numero: ergo compositum ex materia & forma prius est hoc aliquid & vnum numero saltem ordine naturae quam sit quantum, non ergo primum principium indiuiduationis est quantitas, immo nec principium, cum sequatur substantiam iam indiuiduam existentem secundum ordinem naturae, & loquor de quantitatae, quae inest rei factae, de qua procedit pecedens opinioSecundo arguit sic. Quantitatem esse principium indiuiduationis & signationis materiae, aut intelligitur per se, & intr insece, ita quod quantitas sit de ratione indiuidui, & materiae signatae, aut solum cocomitatiue, quia indiuiduatio & signatio substantiae concomitatur signationem quantitatis, tamen vnum non est de ratione alterius. Primum autem non potest dici, quia sub natura communi est dare aliquod suppositum vel indiuiduum per se, non enim potest dici, quod omnia sint per accidens, cum omne per accidens reducatur ad aliquid per se, sed si quantitas esset intrinsece de ratione indiuiduationis materiae signatae, & suppositi substantiae, nullum esset suppositum per se, quia quodlibet includeret res diuersorum generum, ex quibus non potest fieri vnum per se, quare &c. sequeretur igitur, quod in materialibus suppositum, vt Sortes non esset ens per se, nec vnum per se, nec in praedicamento substantiae, sed in duobus, sicut homo albus, nec ista esset per se, sortes est homo, sicut nec haec, homo albus est homo, nec esset aliqua generatio per se, generationes enim sunt singularium & non vniuersalium, quae omnia sunt inconuenientia.

Si autem quantitas non sit de ratione indiuidui per se, & intrinsece, sed concomitatiue, quia scilicet non indiuiduaretur substantia materialis, nisi praecedente indiuiduatione quantitatis. Contra. Quia aut illud intelligere tur de quantitate, quae manet cum substantia, aut de ea, quaepraecedit in generatione substantiae in subiecto, quod transmutatur ad formam, modo potest hoc intelligi de quantitate, quae manet in re facta, quia omni accidenti praeintelligitur subiectum subsistens, sed quantitas est accidens substantie: ergo praeintelligitur ei subiectum subsistens, hoc autem est indiuidua substantia & singularis, igitur &c. De quam titate autem quae praecedit in subiecto transmutationis existymant quidam, quod sit principium indiuiduationis, quia illud est principium indiuiduationis, per quod differt indiuiduum ab indiuiduo, sed hoc est quantitas quo ad fieri antecedenter, licet non quo ad esse, igitur &c. Minor probatur, quia indiuiduum non differret ab indiuiduo in eadem specie nisi contingeret ea plura esse. Ad hoc autem praeexigitur quantitas, quia materia non posset suscipere diuersas formas eiusdem speei, nec simul, nec successiue, nisi mediam te quantitate secundum medium in transmutatione, non secundum medium in esse subiectum formae, nam sicut esse sub forma sanguinis dat sibi specialem potentiam ad specialem formam in transmutari, it a esse sub quantitate dat sibi generalem potentiam respectu plurium formarum recipiendarum simul, vel successiue, sed illud non videtur esse verum, quia aliud est principium indiuiduationis, & aliud est principium, & causa, quare materia potest esse sub plurib.s formis. Esto enim quod materia non posset esse nisi sub vna forma, nec simul, nec successiue, nihilominus adhuc esset dare indiuiduum in illa natura, non enim existeret vniuersaliter, sed singulariter: licet ergo quantitas praecedens in subiecto, quod transmutatur sit causa plurificationis indiuiduorum sub eadem speer in his duntaxat, quae per agens naturale producuntur, quia in alijs forte non est verum, tamen non propter hoc est principium indiuiduationis, quia accidit indiuiduo inquantum huotmsodi, quod sub eadem natura sit aliud indiuiduum, cum quo conueniat vel a quo differat, verum est, quod vbi conuenit esse plura indiuidua sub vna specie, per illud differt vnum ab altero, per quod constituitur in seipso, sed non conuertitur, vt omne illud sit de constitutione indiuidui etiam antecedenter, & non intrinsece, quod requiritur ad hoc vt ab alio indiuiduo differat sub eadem spee, quia ad hoc praeexigitur illud, quod est causa multiplicationis, sine quo tamen vere maneret ratio indiuiduationis. Haec Durandus. Et ista sunt potiora argumenta contra illam partem conclusionis, quae ponit quantitatem esse principium indiuiduationis. Contra eandem conclusionem secundam inquantum ponit materiam esse principium indiuiduationis arguit sic Scotus. Primo Quia vt dicitur primo met. secundum antiquam translationem, in sundamento materiae vel naturae nihil est distinctum, tunc sic, quod non est in se distinctum, nec diuisum, vel diuersum non potest esse prima ratio diuersitatis, vel distinctionis alterius, sed materia est fundamentum naturae omnino indistinctum: ergo non potest esse prima ratio distinctionis, vel diuersitatis alterius.

Secundo. Quia secundum Arisotele 7. met. ca. de partibus diffinitionis. Palam est, quod anima est substantia prima, corpus autem materia, homo vero aut animal, quod est ex vtrisque vt vniuersaliter. Socrates autem & coriscus ex his vt singulariter, supple. Si quidem anima dupliciter dicitur, alij namque vt animam, alij vero vt totum. Si vero simpliciter anima haec, & corpus hoc, vt quod quidem vniuersale & singulare. Et ante in eodem ca. dicit. Homo & equus, & qui ita in singularibus, vniuersaliter autem non sunt substantia, sed simul totum quoddam ex hac materia & hac ratione, vbi per ly haec non intendit materiam singularem, sed determinatam, alioquin contradiceret sibijpsi vnde subdit ibidem. Et vt vniuersaliter, & subdit postea. Ex vltima materia Socrates iam est. Patet etiam per eundem. 12. met. ca. 4. vbi vult, quod principia sunt eadem, sicut principiata. Et horum( inquit) quae sunt in eadem specie, diuersa non specie, sed quia singularium aliud tua materia, & mouens, & species, & mea, sed ratione tamen vniuersalieadem igitur ita concedit distinctionem formae, sicut materiae in particulari, & ita vnitatem materiae in communi, sicut formae, & ideo oportet adhuc quaerere quomodo materia fit haec.

Tertio. Quia sicut pbatur ex multis locis. 7. met. ca. de partibus diffinitionis, materia est de essentia substantiae compositae, puta hominis, & non totum compositum est praecise essentia formae: ergo sicut illud compositum non potest de se esse hoc, vt superius probatum est, ita nec materia, quae est pars eius erit de se haec, quia non potest esse compositum commune, & eiusdem rationis in diuersis, quin quodlibet, quod est de essentia eius, possit ee eiusdem rationis cum eis. Quarto. Quia materia est eiusdem rationis in genito & corrupto, igitur habet eandem singularitatem in genito & corrupto. Et si dicatur quod non est eiusdem spei in genito & corrupto, arguitur sicut prius contra quantitatem interminatam, & ita erit generatio circularis, primo ignis ex aqua, secundo aquae ex igne, tunc enim aqua primo corrupta, & aqua secundo genita habent eandem materia, & sunt vnius speciei igitur sunt realiter haec aqua, igitur corruptum redit naturalitrr idem numero, quod est contra te. Haec Scotus in forma. Arguitur ad idem secundum Durandum, quod forma non in diuidue tur ex hoc quod recipitur in materia, nam taliter dicentes falluntur per aequiuocationem. Nam esse in aliquo dupliciter dicitur, vno modo per inhaerentiam, vt albedo est in corpore, alio modo per identitatem & essentialem ptedicationem, vt homo in sorte, esse autem in pluribus primo modo scilicet per inhaerentiam, non est de ratione vniuersalis.

Tum quia homo & substantiae completae, quae non habent esse in aliquo per inhaerentiam, non possent habere rationem vniuersalis generis, aut spei, & sic periret praedicamentum substantiae, in quo sunt per se substantiae completae. Tum quia si esse in multis per inhaerentiam esset de ratione vniuersalis, esse in vno solo esset de ratione indiuidui, & singulariter, & sic materia cum nullo sit per inhaerentiam, nec vno, nec pluribus non posset habere ronem vniuersalis, aut singularis, cuius oppositum assumitur. Relinquitur ergo, quod esse vel non esse in aliquo vno vel pluribus per inhaerentiam nihil facit per se ad hoc, quod aliquid sit vniuersale, vel indiuiduum, seu singulare, ex quo tamen sensu procedit haec opinio. Esse autem in pluribus per praedicationem essentialem est de ratione vniuersalis, sic enim vniuersale est vnum in multis, & de multis, & per oppositum, indiuiduum, vel singulare est in vno solo, & dicitur de vno solo. Isto autem modo non plus conuenit materiae esse in vno solo, nec plus repugnat ei esse in pluribus, & dici de pluribus quam formae, sicut enim forma dicitur de hac & illa, sic materia dicitur de hac & illa, & est in illis per modum quo vniuersale est in singularibus. patet igitur, quod tua opinio procedit in aequiuoco. Haec Durandus. Contra eandem conclusionem iterum arguit Aureolus probando, quod natura specifica non contrahatur ad indiuiduum per aliquod positiuum additum ad naturam. Et primo sic. Quia illud additum aut pertin et per se ad rationem speciei, aut per accidens Non per accidens, quia omne indiuiduum accidentis supponit subiectum suum esse hoc, quia indiuiduum substantiae est prius omni indiuiduo accidentis, vt patet per peseu& Commentatorem. 7. met. Nec per se, quia illud esset aliquod quid igitur aliquod commune. & tunc quaereretur de illo per quid est indiuiduum.

Secundo sic Omne positiuum additum naturae specificae stat cum communitate actus specisici, vel est aliquid cone expectans eodem modo determinationem, sicut natura specifica, igitur per nullum tale natura specifica indiuiduatur. Tertio. Quia illud additum vel est esse existentiae, vel est apropriatio materiae cum forma, vel est quantitas, vel est situs. Non potest dici primum, tum quia illud quod potest concipi, vt cone, & vt particulare, ita quod sibi non repugnat conicari, illud additum conceptui specifico non contrahit ipsum ad singulare signatum. Commune enim cum communi non facit non commune, & ratio est, quia illo addito communi, adhuc restat quod per quid sit signatum sicut de primo, sed esse existentiae est quoddam commune, quod praedicatur de me, & de te, & sic de alijs.

Vnde ego sum existens & tu, & ille, quare totum resultans ex natura & ex esse adhuc est cone, & est quaerendum, per quid contrahitur, tum quia ee existem tiae secundum Commentatorem 4. met. contra Auics non e. additnm rei, sed significat veritatem re, quia res per hoc, quod existit habentem verum esse distinctum ab omni esse metaphorico. Nec secundum potest dari, quia aut intelligis appropriationem istam materiae non in indiuiduo, sed in specie, & sic forma in specie appropriat sibi materiam in specie. Si vero accipias materiam indiuiduam & appropriationem formae in indiuiduo, quaero per quid materia erit indiuidua, non per aliam materiam, quia idem est, quod de prima, quaero enim de ista per quid, & stabitur quod seipsa, vel erit processus in infinitum. Nec potest dari 3. quia quantitas intelligitur in specie, vt abstrahit ab omni indiuiduo, possum enim intelligere hominem abstractum ab illo indiuiduo, & ab isto, & tamen pro tunc intelligo eum organicum, & possum intelligere corpus organicum non intelligendo hoc corpus, tunc sic. Illud non est quo formaliter sit indiuiduum, quo addito conceptui specifico non habetur eo ipso indiuiduum, sed manetadhuc species, sic est in proposito, igitur &c. sortes enim & plato aspiciunt hominem quantum pro quodam communi.

Dices, quod quantitas in genere non est principium indiuiduationis. Contra. Per quid ergo contrahitur quantitas ad hanc quantitatem: si per subiectum erit circulus in causis formalibus indiuiduationis, quia per te subiectum est indiuiduum per quantitatem, si se ipsa habeo propositum, quia pari ratione standum erit in primo, & per eandem rationem probatur, quod illud additum non est materia, quia materia addita conceptui comn non aufert ab eoquidditatem, eo quod materia est de ratione spei 7. & 8. met.

Dices non materia in communi, sed materia haec. Contra. Quaeritur per quid materia in communi fit haec. Dices quod per quantitatem. Contra hoc arguitur, vt supra. Nec potest dari quartum, quia situs variatur manente indiuiduo, sed effectus formalis variatur variata ratione formali.

Secundo. Quia duo indiuidua distincta possunt esse diuina virtute in eodem loco: ergo situs non est illud, quo quodlibet istorum est indiuiduum ab alio distinctum. Nihil enim commune duobus distinguit illa. Haec Aureolus. Ad idem propositum arguit Durandus, primo sic. Eorum quae sunt idem inquantum huiusmodi sunt eadem principia, sed natura vniuersalis, & indiuidua siue singularis sunt idem secundum redifferunt autem solum secundum rationem, quia illud, quod dicit species indeterminate, indiuiduum dicit determinate, quae determinatio & indeterminatio sunt secundum esse & intelligi. Vniuersale enim est vnum solum secundum conceptum, singulare vero est vnum secundum esse reale, nam sicut actio intellectus facit vniuersale, sic actio agentis naturalis terminatur ad singulare: ergo eadem principia secundum rem & differentia solum secundum rationem sunt quiditatis & indiuidut Secundo. Quia illud quod conuertitur cum ente, & de eisdem praedicatur non dicit aliquid additum super ea de quibus dicitur, sed esse indiuiduum conuertitur cum ence accesto secundum esse reale, nihil enim existit in re nisi indiuiduum, esse enim indiuiduum, vel singulare est esse vnum in re extra: Omnis enim alia vnitas est rationis: sed per idem est aliquid ens reale & vnum realiter, igitur &c. igitur esse indiuiduum non conuenit alicui per aliquid sibi additum, sed per id quod est: per quid ergo sortes est indiuiduum. Per illud per quod est existens, & haec sunt extrinsece finis & agens, cuius est producere singulare, sicut & ipsum est, sicut enim actiones sunt singularium, ita ad singularia terminantur, intrinsece autem sunt haec materia, & haec forma. Quia si quaeras per quid forma est haec.

Dico quod per id, quod est in re extra, & hoc est extrinsece agens, materia autem concomitatiue inquantum forma pure materialis sine materia non existeret. Idem dico de materia, nisi quod sua indiuiduatio plus dependet a forma quam econtra, quia forma magis est ratio essendi materiae quam econtra. Substantiae autem separatae nullo alio intrinsece indiuiduantur nisi seipsis. Et est(inquit) intelligendum, quod si natura communis pluribus suppositis esset in eis vna secundum re quemadmodum in diuinis, tunc oporteret praeter naturam communem, & eius principia quaerere aliud, quod esset principium constituendi suppositum, quemadmodum relatio in diuinis, eo quod in natura communi non differunt supposita, sed nunc cum natura communis diuersis indiuiduis sit vna solum secundum rationem & diuersa secundum rem, non oportet praeter naturam & principia naturae, quaerere alia principia indiuidui. sed eadem vt sint existentia, & sic natura comns & indiuiduum non solum differunt vt concepta, sed vt existens. Haec Durandus. Contra tertia & quartam conclusionem arguitur pro. bando, quod angelus possit vniri materiae vt forma. Primo Quia illud quod cadit sub diuina omnipotentia non claudit contradictionem in primo modo dicendi per se, sed haec repugnantia non est in proposito, quadod si sic, hoc esset, quia subsistens fieret inhaerens, sed hoc non includit contradictionem, sicut non includit contradictionem, quod inhaerens fiat subsistens, patet de accidentibus in eucharistia, igitur &c. Scdro sic Non magis dat esse forma materiae quam essentia supposito vel quiditas, sed virtute diuina quiditas, quae non est apta nata quidificare alienum suppositum quidificat diuinum suppositum, & concurrit cum illo ad esse quid, quia Christus ita vere, & quiditatiue dicitur homo, sicut Petrus. Et ideo papaAlexander dicit in decretali, quod Christus est quiditatiuae duo scilicet homo& Deus, igitur non videtur obstare hoc quod angelus est subsistens, vt det esse corpori, sicut forma materiae. Maior patet 7. metaphy. quia quod quid est, & cuius est, id ipsum sunt, non sic materia & forma, igitur quiditas magis intime dat esse supposito quam forma materiae, minor autem de se nota est.

Tertio. Quia si repugnat, aut repugnat sibi vt natura intellectualis, aut vt natura intellectualis subsistens, aut vt natura intellectualis subsistens differens specifice ab anima, non propter primum, quia anima est natura intellectualis, & tamen vnitur materiae per modum formae, nec propter secundum, quia anima separata est hoc aliquid subsistens, nec tertio modo, quia si vniretur, adhuc specifice differret ab anima. Quarto. Quia phil & Commentator posuerunt intelligentias esse formas corporum caelestium, quae mouent, & tamen posuerunt eas esse subsistentes. Non quidem tales formas, quae essent quidam fines & termini seu complementa materiae, sed tales formas, quae largirentur extremas perfectiones exigitiue, Quinto. Quia si hoc negaretur, aut hoc ideo esset, quia angelus ex sua natura fundat independentiam, vel relationem independentiae ad omnem materiam, & ideo repugnat, quod sundet relationem dependentiae ad eandem, aut hoc esset, quia angelus est quid completum in sua specie, & ideo repugnat sibi esse partem speciei, aut hoc esset, quia respectus vnionis ad materiam non potest imprimi angelo sine impressione alicuius absoluti, & consequenter non per essentiam vniretur materiae immediate, sed per illud absolutum, sed nulla istarum rationum valet. Non quidem prima, quia si illa concluderet, vtique concluderet de natura humana respectu verbi, nam natura humana sibi relicta fundat independentiam ad quodcunque suppositum, igitur non poterit fundare dependentiam ad suppositum diuinum. Tum etiam quia independentia non opponitur contrarie relationi dependentiae, sed solum priuatiue, est enim negatio dependentiae. Non videtur autem inconueniens, quod alicui quod quam tum est de se fundat negationem dependentiae alicuius detur per diuinam virtutem, quod fundet dependentiam, vt patet de natura humana respectu verbi. Nec similiter valet secunda ratio, quia posito, quod angelus fieret forma materiae secundo modo supradicto, adhuc non esset pars alicuius spei. Non enim resultaret hoc modo ex angelo & materia aliqua natura per se vna in spee perfecta, cuius angelus esset pars. Similiter nec tertia ratio valet. Quia illa non probaret impossibilitatem vnionis naturae humanae ad verbum.

Item contra easdem conclusiones potissime contra tertiam arguit Scotus probando, quod distinctio specifica animae rationalis & angeli non sumatur formaliter paenes intelligere cum discursu & sine dicursu. Et arguit primo sic. Quia anima non discurrit circa pricipia, & ipsa discurrit circa conclusiones: ergo si cognoscere sic & sic est alterius speesi, & ideo requirit intellectualitates alterius spei, erunt duae intellectualitates alterius spei in vna anima, vna inquantum cognoscit principia, & alia inquantum cognoscit conclusiones Secum do. Nam anima beata in obiecto beatifico non discurrit circa illud, discurrit autem circa obiectum naturaliter cognitum, igitur alia secundum speciem esset intellectualitas beati inquantum intelligit Deum, & alia inquantum naturaliter aliquid intelligit.

Tertio. Si intellectualitas animae & angeldifferant specie, igitur ea quae dependent essentialiter ab hac & ab illa, differunt spe, sed ab istis dependet essentia liter visio beatifica angeli & animae, licet enim angelus non sit tota causa suae visionis, nec anima suae, tamen vtraque visio essentialiter dependet ab intellectualitate naturae, cuius est illa visio, igitur visio beatifica angeli & animae differunt specie, quod est falsum. Quia omnes species diuersae habent ordinem determinatum secundum perfectius & imperfectius, ita quod quodlibet indiuiduum perfectioris excedit quodlibet indiuiduum imperfectioris. Et tunc sequitur vltra, quod quaelibet beatitudo cuiuscunque angeli excederet beatitudinem cuiuslibet animae vel econtra, quorum vtrunque est falsum, quia habent se sicut excedentia & excessa in beatitudine.

Quarto. Quaero quid intelligitur per hoc, quod dicitur angelum intelligere &ne ducursu, aut quod angelus non habet potentiam, qua cognitis principijs posset conclusiones cognoscere, si illae non essent sibi prius actu vel habitu notae, & hoc tunc non videtur esse perfectionis in intellectu, immo videtur esse imperfectionis in intellectu creato. Quia perfectio est in intellectu nostro supplens imperfectionem, quod possit ex quibusdam cognitis virtualiter includentibus alia, illorum aliorum cognitionem acquirere: aut intelligitur, quod ratio non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notae a principio, & ita non potest discurrendo eas cognoscere. Sed hoc est falsum, quia non omnia a principio actu & distincte cognoscit & intelligit, aut ideo quia omnia sunt sibi nota habitualiter a principio, & ideo non potest habitualem cognitionem illorum acquirere ex principijs, & hoc non ponit differentiam essentialem intellectualitatis angeli a nobis. Quia sic est etiam in anima mea, quia si omnes conclusiones essent sibi notae a principio a Deo imprimente notitiam conclusionum simul cum notitia principiorum, ipsa non posset discurrere non peroper impotentiam naturae, sed quia iam praehaberet notitiam conclusionum, & non potest acquiri de nouo illud, quod praehabetur. Hoc motdod anima xemeuodi non discur rebat, sed ipsa nouit habitualiter omnia principia, & omnes conclusiones a principio, & tamen non fuit naturae angelicae.

Quinto. Quia quicquid est potens agere, est aliquod ens habens actum primum, & prius secundum naturam inest sibi ratio actus primi secundum se quam in comparatione ad actum secundum, cuius potest esse principium, ita quod licet illud, quo tale ens est principium actus secundi, non sit aliud a natura sua, non tamen prima entitas sua est natura sua, vt est principium actus secundi, sed natura sua, in se est haec. Et ita prima distinctio eius non est per naturam suam, vt est principium talis operationis, sed per naturam suam, vt est haec natura, licet per identitatem ipsa sit principium alicuius secundi. Ita in proposito licet natura angelica sit principium intelligendi & volendi & similiter anima, tamen principium distinctionis vnius ab alio, est haec natura, & illa ad se, & ista distinctio est prima, ad quam sequitur distinctio principiorum operandi, siue eiusdem actus, siue aliarum operationum, quia enim est haec natura, ideo est talis operationis principium, & non econtra. Prima ergo ratio distinctiua est, quia angelus est talis naturae ad se, & anima talis naturae ad se. Arguitur etiam contra illud, quod dicitur de vnibilitate, & non vnibilitate, quia forma est finis materiae secundo physicorum, & ideo distinctio materiae est propter distinctionem formae, & non econuerso, vnde membra cerui differunt a membris leonis, quia anima differt ab anima: ergo non est prima distinctio specifica huius ab illo per materiam sed prior erit distincto actuum in se. Quod confirmatur manifeste. Quia enim haec natura est talis, & illa non, ideo haec non est illa: ergo illa ratio perficiendi non erit primo distinctiua angeli ab anima rationali. Haec Scotus in forma. Et ista sufficiunt pro 3. & 4. conclusionibus.

Contra quintam conclusionem arguit Scotus multipliciter. Primo sic. Quia omnis quiditas quantum est ex se, est communicabilis etiam quiditas diuina, nulla autem est communicabilis in identitate numerali, nisi sit infinita, igitur quaelibet alia est concabilis cum distinctione numerali, & ita spes angelica. Quia autem omnis quiditas sit concabilis patet, quia hoc non repugnat sibi ex perfectione, cum hoc conueniat diuinae quiditati, nec ex imperfectione, cum hoc conueniat generabilibus & corruptibilibus, quare &c. Secundo. Quaelibet quiditas creaturae potest intelligi sub ratione vniuersalis absque contradictione, si autem ipsa de se esset haec, contradictio esset eam intelligere sub ratione vniuersalis vel vniuersalitatis, quia ratio intelligendi repugnaret suo obiecto, quod est intelligi falsum, igitur. Tertio. Nulla quiditas creata de se est haec, sed vt vniuersalis potest concipi, quia in sui ratioe non includitur singularitas, & ideo natura diuina de se non potest esse vniuersalis, quia est de se haec non habens genus aut differentiam, quae conueniunt quiditati creatae ergo cum quiditas creata habeat principia, quae de se non sunt haec, ipsa poterit intelligi sub ratione vniuersalis, sed de ratione vniuersalis est, quod sit plurificabile in plura, quia aliquid dicitur vniuersale ex hoc, quod intelligitur ex se secundum indifferentiam ad hoc, & ad illud, igitur &c. Quarto. Deus potest hunc angelum in hac speciale annihilare, & illo annihilato potest illam speciem de nouo producere in aliquo indiuiduo, quia per annihilationem huius singularis non repugnat speciem esse, aliter esset tantum ens fictitium, sicut chimera. Potest igitur iterum producere istam formam in aliquo indiuiduo, sed non in isto annihi hilato secundum illos, qui sunt huius opinionis, quia homo non posset resurgere idem numero, nisi anima intellectiua remaneret eadem numero. Quinto. Animae intellectiuae distinguuntur numero in eadem specie, & tamen sunformae purae, licet perfectiuae materiae. Non igitur est impossibilitas a parte formarum, quod distinguantur numero in eadem specie, quicquid enim concluderet illam impossibilitatem ratione formae in angelis, concluderet etiam in animabus. Quia si dicas, quod animae habent inclinationem ad diuersa corpora, & ita habent aptitudinem perficiendi materiam, & ideo per diuersas aptitudines distinguuntur. Contra. Ista inclinatio non est entitas absoluta, quia non potest aliquid inclinari ad se, igitur praesupponit aliquam entitatem absolutam & distinctam, & ita in illo priori distinguitur haec anima ab illa, igitur illae animae sine huiusmodi habitudinibus, vt sine ratione formali distinguendi, distinguuntur.

Confirmatur. Quia illa aptitudo non potest esse de formali ratione animae cum sit respectus, respectus autem non est de formaliratione alicuius absoluti. Item. Quia haec anima ideo habet hanc inclinationem, quia est haec anima, & non econtra, quia forma est finis materiae, & non econtra, igitur haec inclinatio non est ratio essendi hanc animam, sed praesupponit eam. Si dicatur quod animae separatae distinguuntur numero formaliter per sua ee, quae in corpore receperunt, & quaelibet anima per suum esse est haec indistincta. Contra istud arguitur primo. Quia quod non est ex se distinctum neque determinatum non potest esse primum distinguens, aut determinans aliud, sed esse existentiae eo modo, quo distinguitur ab esse essentiae, non est ex se distinctum, neque determinatum, non enim esse existentiae habet proprias differentias alias a differentijs esse essentiae, quia tunc oporteret ponere propriam coordinationem existentiarum aliam a coordinatione essentiarum sed praecise determinatur ex determinatione alterius, igitur non determinat aliquid aliud, Vnde ex hoc potest sic argui Quod praesupponit determinationem & distinctionem alterius non est ratio determinandi, vel distinguendi ipsum: sed existentia vt determinata, & distincta praesupponit ordinationem & distinctionem essentiarum, igitur &c. Si dicatur quod praesupponit aliam distinctionem ab illa, quae est ad indiuidua, sed illam quae est quasi ad indiuiduum causat. Contra. In coordinatione praedicamentali sunt omnia, quae pertinent ad coordinationem illam circunscripto quocunque, quod nihil est illius coordinationis, secundum enim philosophum primo posteriorum status est in quolibet praedicamento in sursum & deorsum, igitur sicut inuenitur supremum in genere substantiae considerando illud sub ratione essentiae, ita inueniuntur genera intermedia, & species & differentiae, inuenitur etiam ibi singulare infimum circunscripta actuali existentia, quod patet euidenter, quia haec anima non plus includit formaliter existentiam quam anima, nec hic homo plus quam homo.

Item. Quia eadem quaestio est de actuali existentia quomodo & vnde contrahatur, vt sit haec, quae est de natura, nam si natura specifica eadem sit pluribus indiuiduis habet existentiam eiusdem rationis. Sicut ergo quaeritur quo illa natura sit haec, ita potest quaeri, quo existentia sit haec, quia non est de se haec, & ita non sufacit dare existentiam, qua natura sit haec puta anima. Sexto. Nam incomueniens est, quod aliqua spes naturae intellectualis sit damnata simul tota simpliciter. Multae autem species angelicae cssent, in quibus nullum esset saluatum indiuiduum. Prima autem propositio persuadetur per hoc quod dicit Augustius in enct Placuit vniuersali dominatori, vt quonia non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, illa quae perierat in perpetua danatione maneret, quae autem cum deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper selicitate gauderet. At vero natura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque supplicijs originalibus proprijs tota perierat ex eius parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minucrat suppleretur, ista totalitas & partialitas in angelis non videtur esse rationalis nisi ponatur, quod nulla spes angelica quantum ad omnia indiuidua totaliter perierat, & ita aliqui de qualibet spee corruerunt, & aliqui perstiterunt, igitur.

Septimo. Si aliquod indiuiduum ex hoc solo, quod est sine materia haberet in se totam perfectionem speciei, quae ex se nata est esse in infinitis, igitur videretur habere perfectionem infinitam ex sola carentia materiae. Quicquid autem potest habere perfectionem infinitam habet eam, & ita in qualibet specie erit perfectio infinita, & per consequens porfectio spei non esset finita, neque determinata per determinationem vltimae dicitriae, quae addita generi constituit vltimate speemn. Octauo. Quia si non possent angeli esse eiusdem spei, hoc esset pro tanto, quia cum angelus sit forma, distinctio angeli ab angelo non potest esse nisi formalis, sed omnis distinctio formalis est specifica. Ista autem ratio non valet, nam dicitria formalis potest dupliciter accipiscilcet pro dicitria formarum, licet non sit in forma, vt in ratione differendi, aut pro differentia in forma. Modo non omnis differentia formalis primo modo est specifica, sed solum secundo modo, immo sic arguere, duo angeli distincti sunt formae, igitur habent distinctionem formalem, est fallacia consequentis. Non enim sequitur, formae differunt, igitur formaliter differunt, vel in forma differunt, sicut non sequitur, plures homines differunt, igitur humanitate differunt. Aliud est enim aliquid distingui, & aliud ipsum esse primam rationem distinguendi, quia cum hoc quod est esse distinctum, stat quod non est ratio distinguendi. Cum hoc autem quod est ipsum esse rationem distinguendi, non stat ipsum non esse distinctum. Haec Scotus in forma. Arguit etiam Duram. ad idem primo sic. Omnis natura, quae producitur ab agente actione iterabili potest secundum numerum plurificari, sed omnis natura creata est huiusmodi, etiam substantiae separatae, igitur &c. Maior patet, quia sicut agens vna actione producit vnum, ita pluribus producit plura, propter quod sicut actio est iterabilis, sic & terminus actionis. Minor probatur, quia omnis actio, quae voluntarie potest interrumpi manente virtute actiua, quae est principium actionis, potest iterari, & maxime si tota actio & productum per actionem dependeant ex sola virrute pducentis. In his enim tota possibilitas, vnitas, & pluralitas actionis & producti est ex virtute producentis, & haec est causa, quare in diuinis non potest esse nisi vnicus filius, quia actio qua producitur non potest interrumpi nec iterari, sed actio qua Deus producit quamlibet creaturam, maxime autem substantias separatas voluntarie potest interrumpi, in eis etiam actio & productum dependent ex sola virtute producentis: ergo talis actio potest iterari: & haec fuit minor, sequitur igitur conclusio, quod omnis creatura, maxime substam tiae separatae, possunt plurificari secundum numerum.

Secundo arguit. Quia ad hoc est auctoritas beati Augustini 3. de libero arbitrio, vbi loquens de peccato angelorum supposito, quod omnes peccassent dicit. Nec bonitas eius idest Dei quasi aliquo taedio, nec omnipotentia di fficultate deficeret in creando alios, quos in eisdem sedibus collocaret. 1. in eisdem gradibus gratiae, & per consequens naturae, cum angeli receperint gratuita secundum naturalia, quae alij peccando deseruissent. Vnde negare, quod Deus non possit facere plures angelos in eadem specie derogat diuinae potentiae, cum ex parte rei producibilis non sit euidens contradictio, nec etiam probabilis. Et propter hoc illa opinio condemnata est Parisijs pluribus vicibus. Et de eius condemnatione sunt tres articuli, videlicet 81. in quo dicitur sic. Quia intelligentiae non habent materiam, Deus non posset plures eiusdem speciei facere, error. Idem habetur arti. 96. vbi dicitur sic Quia Deus non potest multiplicare indiuidua in vna spe sine materia, error. Et consimiliter artic. 191. dicitur sic. Quia formae non recipiunt diuisionem nisi secundum materiam, error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae. Arguit ad idem Henricus in 2. quolibe. q. 8. & primo arguit sic. Omne quod ex natura non habet esse in aliquo determinato, sed quod sit in hoc habet ab alio hoc agente, indifferenter se habet ad esse in vno eorum, vel in multis, sed nulla essentia creata quantuncunque sit immaterialis, cum de se sit quaedam essentia abstracta in solo intellectu consistens est, nec habet rationem suppositi, sed cum nihil seipsum producat, oportet quod fiat subsistens ab aliquo alio agente, & suppositum cum essentia quodam modo copulante: ergo indifferenter ad vnum vel ad plura supposita se habebit, & sic in plura supposita ab illa causa multiplicari poterit. Ex hoc enim vniuersale quod in natura reifundatur, dicitur de multis, & est in multis.

Secundo idem arguit sic. Quia sicut se habet forma materialis ad materiam, sic se habet forma immaterialis ad suppositum, quo ad terminationem: sed omnis forma materialis vel est multa, vel est possibilis, quod sit multa, nisi deficiat materia: ergo omnis forma immaterialis multiplicabilis est per supposita. Tertio arguit sic. Nam cum anima rationalis sit immaterialis, sicut est de ipsa, sic potest esse de alijs: sed quamuis anima sit immaterialis, & in fundamento materiae creetur & multiplicetur secundum multitudinem corporum humanorum, nihilominus tamen Deus extra corpus posset facere tot & tales animas, quot & quales facit in corpore, cum ex corpore causalitas dei non dependeat, & sic multas sub eadem spee, igitur idem potest de angelis.

Quarto. Nam omnis creatura in infinitum a diuina simplicitate deficit, hoc autem pertinet ad magnam Dei simplicitatem, quod eius essentia sit quaedam singularitas non potens per aliqua multiplicari, quamuis eadem in pluribus suppositis esse possit, igitur natura creata quamuis eadem in pluribus suppositis esse non possit, tamen per ipsa multiplicari poterit. Hoc idem vult. Commentator supra primum caeli, quia dicit, quod quicquid inuenitur plusquam vnum est diminutum quia si esset perfectum, sufficeret esse vnum, & hoc est causa multorum indiuiduorum eiusdem speciei scilicet quod propter diminutionem non fuit natura contracta vel contenta in esse vnius, sed omnis creatura in comparatione ad primum deficit. ergo multiplicari poterit.

Quinto. Nam licet via naturae non sit aliqua materia capax formae caeli, potest tamen Deus eam facerelicet phil. hoc negaret, qui diceret Deum nihil nouum posse facere, quod non sit in potentia materiae, sic in proposito. Sexto. Quia phil.s ponit formam, quae ex natura sua non est aliquid absolutum praeter dispotionem suam cum materia, aut cum supposito, talem formam ponit materialem, & multiplicabilem secundum materiae diuisionem, vbi materia multiplicabilis est, omnem autem aliam formam ponit quandam naturam diuinam, in qua natura & suppositum non differunt. Ipse enim 12. met. intellexit motores orbium proportionari mobilibus, & ideo si essent sub eadem spee plures caeli, essent & plures angeli motores eiusdem spei, quos esse dicit quasdam diuinas substantias immateriales, & quadam necesse esse, quod Auicus optime improbat 8. met. & ideo verba phil.s ad propositum tuae opinionis nihil faciunt, cum hic quaeramus de angelis, vt quibusdam creaturis, oportet ergo te concedere nobiscum, omnem formam a Deo multiplicari posse secundum numerum, aut concedere angelos esse deos, & ipsos necesse esse in entitate.

Septimo arguit. Quia materia & quantitas non sunt praecisa ratio indiuiduationis nisi in rebus materialibus quod patet primo per Daamea. libus primo de duplici natura, & vna hypostasi xpir. vbi dicit. Hypostases distinguuntur characterificis pprietatibus peroper hoc autem secundum ordinem angelicarum virtutum differentes hypostases concedidit non solum, sed secundum vna quacunque spem. Ponit ergo aliam causam indiuiduationis quam materia cum dicit characterificis proprietatibus. Secundo. Quia Auicenna primo met. vult quod singularia postquam non sunt diuisa in intellectu essentiae vnum sunt, sed dabtest ee diuisa accidentibus.

Item dicit. lib. 3. equinitas ex hoc quod indiffinitione eius conueniunt multa est communis, sed ex hoc quod accipitur cum proprietatibus & accidentibus signatis est singularis, patet ergo, quod per proprietates accidentales fit indiuiduatio. Accidens autem potest accipi tripliciter. Primo modo pro omni eo, quod est extra essentiam rei, & hoc modo cum ratio suppositi & existentiae vel subsistentiae sint extra rationem essentiae, dicuntur sic accidentia, & sic quaelibet talis essentia fit se ipsa suppositum in existentia actuali, hac intentione sola adiecta inquatum est effectus Dei in natura & essentia ipsum non esse ad esse producendo, duo igitur angeli vel plures possunt esse distincti solis subsistentijs, & rationibus suppositorum proprijs, quarum haec non est illa, quae dicuntur accidentia aduentitia solum, ponendo etiam quod nullum accidens reale a se differens in se habeant. Scdo modo dicuntur accidentia, quia vnum se habet per additionem ad alterum, quamuis secundum veritatem non sint accidentia, vt materia ad formam & econuerso, quae ad seinuicem indiuiduantur sub quantitate. Et secundum Auicem. vnum sine alio ec non potest, & cum sibijnuicem accidunt, quia vnum in ratione ppria alterius non clauditur. Tertio modo accipitur accidens. quo subtracto non subtrahitur esse rei, & tamen accipit hoc esse signatum ab illo, sicut corpora humana, in quibus indiuiduantur animae rationales, & sine quibus multiplicari non possunt secundum naturam, licet Deus hoc possit, vnde dicuntur corpora accidere animabus, quae in ipsis creantur. Ex omnibus igitur praedictis patet, quod omnis essentia creaturae potest multiplicari per diuersa supposita in solis suis substantialibus distincta per diuersas subsistentias in effectu. Haec sunt potiora argumenta, quae fiunt contra quintam conclusionem. Et in hoc secundus articulus terminetur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus cum Dei adiutorio quantum possibile fuerit obuiare, quia proculdubio, fortes sunt & subtiles. Et quidem ad argumenta Aureoli contra primam conclusionem primo dicitur. Et ad primum negatur primo, quod mens Aristotelis fuerit substantias spuales componi ex materia, & forma, sicut arguens dicit. Quaecunque autem fuerit mens Commentatoris, non est multum in hac materia curandum, quia errauit exponendo Aristoteles sicut beatus Thomas ostendit in multi locis, potissime prima parte. q. 76. art. primo.

Item scono sententiarum dist. 17. quaestione secunda arti. primo. Item secundo contra Gentiles cap. 59. Item in quaestionibus de anima, & in quaestionibus de spiritualibus creaturis, & in multis alijs tractatibus. Et cum arguens vult probare hanc fuisse mentem Aristes dicitur ad primum eius argumentum, quod minor est falsa, proqua nihil laborauit, sed taumndum pro maiori, quam sibi gratis concessissemus, & sine labore, non enim intellectus possibilis, de quo loquitur Aristotele est in potentia naturali ad recipiendum omnia intelligibilia, sed solum ad omnia intelligibilia sensibilia, & ideo non habet in se naturam alicuius sensibilium in actu. Cum quo tamen stat, quod intellectus possibilis sit quaedam entitas actualis, & vera qualitas de secunda specie qualitatis inhaerens ipsi essentiae animae, sicut sua potentia naturalis, veruntamen licet sit quid actuale in genere entium, non tamen est quid actuale in genere intelligibilium, sicut docet Sanctus Thomas in prima parte q. 87. arti. primo.

Item aliam calumniam patitur argumentum, quia in angelis non est intellectus agens, nec possibilis, nisi valde aequiuoce, vt probat idem Sanctus Thomas eodem lib. q. 54. arti. quarto Item aliud falsum assumit, quod omnis entitas actualis sit actu intellgibilis, vel quod omnis actualitas sit intelligibilis per impressionem sui in intellectum, hoc enim falsum est primo, de essentia animae, secundo de eius potentijs, tertio de eius habitibus, quarto de eius actibus immanentibus, quinto de substantijs separatis, pro isto statu, quia nullum istorum naturaliter, & pro statu isto imprimit speem suam in intellectu possibili, sed in telligitur per spem obiecti materialis & sensibilis.

Nec valet si quis instantiam ferat contra quoddam superius dictum scilicet quod intellectus possibilis non est in potentia nisi ad formas vel spes sensibilium dicens, quod omnia separata recipit species substaniarum separatiarum. Item quod beatorum intellectus recipit formam Dei tanquam speciem, qua intelligit. Haec si quidem non valent. Non quidem primum, quia hic loquimur de potentia animae coniunctae & pro statu coniunctionis ad corpus. Nec secundum valet, quia receptio diuinae essentiae in intellectu possibili est valde aequiuoca receptio, & satis metaphorica ad propositum. Cum ibi nulla sit inhaerentia, nec esse influxio, nec realis vnio proprie loquendo ad sensum arguentis.

Item aliud falsum praesupponit arguens scilicet quod quaelibet substantia spualis intelligat nouiter recipiendo speciem intelligibilem ab obiecto suo. Vnde Sanctus Thomas prima parte q. 54. art. 4. vbi quaerit, vtrum in angelis sit intellectus agens & possibilis sic inquit. Necessitas ponendi intellectum possibilem in nobis fuit propter hoc quod nos inuenimur quandoque intelligentes in potentia, & quandoque in actu. Vnde oportet esse quandam virtutem, quae sit in potentia ad intelligibilia ante ipsum intelligere, sed reducitur in actum eorum cum fit sciens, & vlterius cum sit considerans, & haec virtus vocatur intellectus possibilis. Necessitas autem ponendi intellectum agentem fuit, quia nature rerum materialium, quas nos intelligimus, non subsistunt extra animam immateriales & intelligibiles in actu, sed solum sunt intelligibiles in potentia extra animam existentes. Et ideo oportuit esse aliquam virtutem, quae faceret illas naturas intelligibiles actu, & haec virtus in nobis dicitur intellectus agens. Vtraque autem necessitas deest in angelis, quia neque sunt quandoque intelligentes in potentia tantum respectu eorum, quae naturaliter intelligunt, neque intelligibilia eorum sunt intelligibilia in potentia, sed in actu, intelligit enim primo & principia liter res immateriales. Et ideo non potest in eis esset intellectus agens & possibilis nisi aequiuoce. Haec ille.

Et post in solutione primi exponens illud philosophi. 3. de anima. In omni natura est aliquid, quo est omnia fieri, & aliquid, quo est omnia facere &c. Philosophus (inquit) intelligit illa duo esse in omni natura, in qua conuenit esse generari siue fieri, vt ipsaverba demonstrant. In angelo autem non generatur scientia, sed naturaliter adest, vnde non oportet in eis ponere agens & possibile. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Ad intellectum possibilem pertinet esse in potentia respectu naturaliter cognoscibilium, & quandoque fieri in actu. vnde quod angelus illuminat angelum non pertinet ad rationem intellectus agentis, neque ad rationem intellectus possibilis, quod illuminatur de supernaturalibus misterijs, ad quae cognoscenda quadoquod est in potentia. Si quis autem velit hoc vocare intellectum possibilem, aequiuoce dicet, nec de nonibus est curandum. Haec ille.

Ex quibus patet quod falsum est, quod supponit arguens scilicet quod in angelis sit aliqua entitas denudata ad omni actualitate, & in potentia ad omnem actualitatem intelligibilem. Ad Secundum dicitur, quod illae quatuor propositiones philosophi tertio de anima intelliguntur de intellectu possibili, quo anima humana formaliter intelligit tanquam potentia naturali & virtute sua, non autem intelliguntur de intellectu angelico, quod manifeste patet per verba sua. Dicit enim tertio de anima cap. tertio quod incipit. De parte autem animae &c. Necesse est itaque, quoniam omnia intelligit immitum esse, sicut dicit Anaxagoras vt imperet, hoc autem est vt cognoscat, intus enim apparens prohiberet cognoscere extraneum, & obstruet: quare neque ipsius est esse naturam, neque vnam, sed aut hoc quod possibilis sit vocatus itaque animae intellectus. Dico autem intellectum, quo opinatur & intelligit anima, nihil est actu eorum, quae sunt ante intelligere &c.

Item quando dicit Aristoteles quod intellectus possibilis animae nihil est eorum, quae sunt ante intelligere, non intendit excludere ab eo omnem actualitatem, sed tantum actualitatem naturarum sensibilium corporearum. Item actualitatem actu intelligibilem, quia essentia sua non est actu intelligibilis, sed in potentia tamen Fit autem actu intelligibilis per species rerum sensibilium a fantasmatibus abstractas. De hoc Sanctus Thomas in scripto super librum de anima exponens illum textum sic dicit. Considerandum est, quod antiqui dupliciter opinati sunt de intellectu. Quidam enim opinati sunt & posuerunt, quod intellectus erat compositus ex principijs omnium ad hoc, quod cognosceret omnia. Et hanc supra dixit esse opinionem Empedocles Anaxagoras autem dicit intellectum esse simplicem & mixtum, & nulli rerum corporalium habere aliquid commune. Ex eo ergo quod dictum est, quod intellectus non est actu intelligibilis, sed in potentia tantum, concludit, quod necesse est intellectum propter hoc, quod intelligit omnia in potentia, non esse mixtum ex rebus corporalibus sicut Empe, posuit, sed esse immixtum, sicut dicit Anaxagoras. Et quia Anaxagoras hoc dicit hac ratione motus, quia posuit intellectum esse primum principium totius motus, a quo omnia mouantur secundum eius imperium.

Si autem esset mixtus ex materijs corporalibus, vel haberet aliquam eorum determinate, non posset omnia mouere imperio suo, quia determinaretur ad vnum. Hoc est quod dixit Anaxagoras, posuit enim intellectum esse immixtum, vt imperaret, & suo imperio moueret. Et quia nunc nos non loquimur de intellectu, quo anima mouet, sed de intellectu, quo anima intelligit illud medium, non est nobis opportunum ad ostendendum intellectu esse immixtum, sed oportet aliud medium accipere ad illud ostendendum, ex eo quod intellectus omnia cognoscit, & hoc est quod addit. Hoc autem est vt cognoscat, & hoc quidem tali ratione apparet, omne enim quod est in potentia ad aliquid receptiuum eius caret eo, ad quod est inpotentia, & cuius est receptiuum, sicut pupilla, quae est in potentia ad colores, & receptiua eorum est absque omni colore, sed intellectus noster sic intelligit intelligibilia quod est in potentia ad ea, & receptiuus eorum, sicut sensus sensibilium: ergo caret omnibus rebus illis, quae natus est intelligere naturaliter. Cum autem natus sit intelligere omnes res sensibiles & corporeas, oportet quod careat omni natura corporali, sicut sensus visus caret colore, propter hoc quod est cognitiuus colorum. Si enim haberet aliquem colorem, ille color prohiberet videre alios colores, sicut lingua febricitantis, quae habet aliquem humorem amarum, non potest percipere dulcem saporem. Et sic intellectus si haberet aliquam naturam determinatam, illa natura sibi connaturalis prohiberet eum a cognitione aliarum naturarum, & hoc est quod dicit. Intus enim apparens prohiberet cognoscere extraneum, & obstrueret idest impediret intellectum, & quodammodo velabit, & claudet ad inspectionem aliorum. Et appellat intus apparens aliquid intrinsecum connaturale intellectui, quod dum ei appareret semper impediretur intellectus ab intelligendo alia, sicut si diceremus, quod humor amarus est intus apparens linguae febricitanti. Concludit autem ex hoc, quod non contingit naturam intellectus esse vnam idest nullam determinatam naturam, sed hanc solum habet, quod est possibilis respectu omnium, & hoc quidem conuenit intellectui, quia non est cognoscitiuus tantum vnius generis sensibilium, vt visus vel auditus, nec tantum qualitatum accidentium sensibilium, vel propriorum, sed vniuersaliter totius naturae sensibilis, vnde sicut visus caret genere quodam sensibilium, ita oportet quod intellectus careat tota natura sensibili. Ex hoc autem vlterius concludit, quod ille qui vocatur intellectus animae, nihil est in actu eorum, quae sunt ante intelligere, quod est contrarium ei, quod ponebant antiqui. Dicebant enim eum ad hoc, quod cognosceret omnia, eecompositum ex omnibus, & ne quis crederet hoc esse verum de quolibet intellectu, quod sit in potentia ad sua intelligibilia antequam intelligat, interponit quod nunc loquamur de intellectu, quo anima intelligit & opinatur. Haec ille.

Ex quibus patet, quod philosophus ibidem solum loquitur de intellectu nostro, & non de angelico, & de intellectu nostro non vult, quod sit denudatus ab omni actualitate, sed tantum ab omni actualitate, sensibilium naturarum, quia illas tantum directe & perfecte intelligit pro statu isto, nec seipsum, nec actus, nec habitus suos, nec essentiam animae directe primo intelligit, sed primo intelligit aliquam naturam sensibilem, & secundario actum suum, & per actum cognoscit seipsum. Vnde Arisoteles dicit secundo de anima, quod obiecta praecognoscuntur actibus, & actus potentijs Ad Tertium dicitur, quod de dictis Commentatoris in proposito parum curandum est, sed quantum facit ad propositum dicitur, quod loquitur de intellectu humano, non autem de intellectu angelico.

Item posito quod intelligat de humano, tunc primum dictum suum conceditur scilicet quod intellectus humanus denudatus est ab omnibus sensibilibus & intelligibilibus formis per se & directe, & per speciem vel formam propriam intelligibilibus, cum quo stat quod ipse sit quaedam forma, & actualitas intelligibilis reflexe per speciem sui obiecti. Vnde sanctus Thomomas prima parte q. &7. arti. primo ad tertium Intellectus (inquit) humanus, qui fit in actu per speciem rei intellectae, per eandem rem intelligitur sicut per forma nam Item arti. tertio in solutione primi sic dicit. Obiectum intellectus est quoddam commune scilicet ens & verum, sub quo compraehenditur etiam ipse actus intelligendi. Vnde intellectus potest suum actuum cognosere, sed non primo, quia nec primum obiectum: intellectus nostri secundum praesentem statum est quodlibet ens & verum, sed ens & verum consideratum in rebus materialibus, ex quibus in cognitionem omnium aliorum deuenit.

Item articulo secundo in solutione secundi sic dicit. Habitus sunt prsestes intellectui nostro non sicut obiecta intellectus. quia obiectum intellectus nostri secundum statum vita peentis est natura rei materialis, sed sunt praesentes intellectui, vt quibus intellectus intelligit. Haec ille.

Ex quibus patet, quod non omnis actualitas, nec omnis aentitas actualis est intelligibilis per se & primo & directe ab intellectu nostro. Et sic non oportet, quod intellectus possibilis si est denudatus ab omni forma intelligibili, quod sit denudatus ab omni actuali entitate Similiter secundum dictum Commentatoris intelligendum est de intellectu humano, quod scilicet est in potentia & non in actu respectu formarum primo & directe intelligibilium. Ad Tertium dictum eiusdem dicitur, quod intellectus humanus habet aliquid potentiale scilicet intellectum possibilem, aliud actuale scilicet intellectum agentem, vel actum aut habitum intellectus possibilis. Et si omne potentiale dicatur materiale, & omne actuale dicatur formale, conceditur, quod in anima humana sunt multa materialia & multa formalia, sed aequiuocatur in talibus, ideo nihil valet contra conclusionem, quae aliter loquitur de materia, & aliter de forma vt patuit in probatione conclusionis. Respotesio autem quam arguens recitat vera est, nec ipse eam nec ipse eam sufficienter impugnat. Vnde ad primam probationem eiusdem dicitur, quod opinio Alexandri multum differt ab opinione nostra, quia Alexander posuit, quod intellectus possibilis est quaedamentitas denatura rerum sensibilium, uel consequens commixtionem elementorum. Vnde beatus Thomas secundo contra gentiles cap. 62. Alexander(, inquit )consideratis verbis Aristotes posuit intellectum possibilem esse aliquam virtutem in nobis, vt sic diffinitio communis de anima assignata ab Aristotele in scecundo de anima possit sibi conuenire, quia vero intelligere non poterat, aliquam substantiam intellectualem esse corporis formam, posuit praedictam virtutem non esse fundatam in aliqua intellectuali substantia, sed consequentem commixtionem elementorum in corpore humano. Determinatus enim mixtionis corporis humani modus facit hominem esse in potentia ad recipiendum influentiam intellectus agentis, qui semper est in actu. Et secundus hoc ipsum est quaedam substantia separata, ex qua inffuentia homo fit intelligens in actu, id autem in homine, per quod est potentia intelligens, est intellectus possibilis, & sic videbatur sequi, quod ex commixtione determinata in nobis sit intellectus possibilis &c. Haec Sanctus Thomas.

Quam opinionem ibidem multipliciter destruit, & annullat. Et ad rationem Commentatoris dicitur, quod licet intellectus possibilis sit quaedam entitas actualis, non tamen est intelligibilis in actu, & ideo non impedit, quin species intelligibiles in eo possint esse.

Ad secundam improbationem dicitur, quod opinio nostra non ponit intellectum esse talem praeparationem, sed esse naturalem potentiam animae rationalis, quae non habet aliquam naturam sensibilium, sed eleuatur supra totum esse materiale & corporeum & sensibile, & tamen in potentia ad species intelligibiles omnium sensibilium, & naturam habens actu in sua productione, sua etiam entitas non est intelligibilis in actu. Et cum arguens dicit, quod si Aristoteles non intendit negare actualitatem ab intellectu possibili, sed solum actualitatem ad quantum est in potentia, nihil speciale diceret &c. Dicitur quod immo intellectus possibilis est in potentia ad totum genus specierum intelligibilium, a toto genere sensibilium abstrahibilium, & nullam habet naturam sensibilem, aut intelligibilem in actu, quod non est verum de aliqua potentia sensitiua, vel vegetatiua.

Item dicit istud nouum, quod falsa est opin. Empedocl. & aliorum antiquorum ponentium intellectum compositum, & mixtum ex omnibus. Ad Tertiam dicitur, quod comparatio Commentatoris parum valet, nam materia per formam substantialem acquirit esse substantiale, & nunquam est sine forma substantiali. Intellectus autem possibilis per formam intelligibilem non acquirit esse substantiale sed accidentale & potest esse sine tali forma, & sine tali esse, nec constituit aliquid per se vnum cum sua forma. Conceditur tamen quod sicut materia per formam aquirit esse actu materiale, ita intellectus possibilis per formam intelligibilem acquirit esse intelligibile actu. Vlterius dicitur, quod omniaa verba Commentatoris siue sint vera, siue sint falsa, referuntur ad intellectum possibilem, quo anima humana intelligit, non autem ad intellectum angelicum, aut si in debat loqui de quolibet intellectu creato falsum dicit, & male pbatum.

Item probato vel concesso, quod intellectus noster, & angelicus est illo modo potentialis, quo arguens ponit, adhuc argumenta sua non sunt contra conclusionem nostram, nec probant propositum suum, quia intellectus non est ipsa essentia animae, nec angeli, nec pars substantiae eius, sed quaedam qualitas, & ideo non probatur quod essentia animae, aut angelisit in se composita ex materia & forma, sed solum de intellectu. Ad Quartum principale dicitur, quod in omni substantia intellectuali praeter primam, quae Deus est, est compositio alicuius potentialis cum aliquo actuali, sicut supra dictum est, nulla tamen substam tia intellectualis est pprie composita ex vera materia, & ex vera forma substantiali. Cum autem dicit, quod philosophus & Commentator intelligunt, quod substantiae abstractae in sua substantia habeant compositionem ex intellectu possibili, & ex intellectione sui, falsum est tam in anima rationali quam in angelis. De anima rationali patet, quia intellectus possibilis intelligeret se ipsum.

Item nunquam esset in pura potentia respectu intelligibilium, nec esset in principio sicut tabula rasa, nec indigeret intellectu agente, & multa alia inconuenientia sequerentur apud philosophum. Quia autem intellectus angeli non sit eius essentia, nec pars essentiae, sed verum accidens de genere qualitatis, ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 54. Nam in primo eius articulo ostem dit, quod intelligere angeli non est eius substantia. In secundo ostendit, quod intelligere angeli non est eius esse. In Tertio ostendit, quod virtus intellectiua angeli non est sua essentia, si autem Commentator sentit oppositum, non est curandum. Ad Quintum negatur quod illa sit mens Augtiscilicet quod angeli sint compositi ex materia & forma, sumendo proprie materiam & proprie formam, sed forte intellexit, quod in angelo est aliquid potentiale sclieteius essentia, & aliquid formale, vel actuale scilicet suum esse, vel forte in hoc Augustinus sequebatur opinionem Platonicorum ponentium daemones esse animalia aerea: vel forte cum dicit illas opiniones esse veras intendit dicere, quod non sunt contra fidem. Sanctus Thomas vero de spumalibus creaturis q. primain solutione quarti dicit, quod Augustinus per materiam inuisibilium intelligit informitatem naturae spiritualis secundum quod nondum est conuersa ad verbum, a quo illuminatur. Ad Sextum negatur prima consequentia, quia in deo nulla est compositio, nec ex materia & forma, nec ex substantia & accidente, nec suppositi cum natura, nec esse cum essentia, in angelo autem sunt tres vltimae compositiones. Ad illud, quod additur de passione daemonum respondet Sanctus Thomas in quaestione statim allegata in solutione 20. argumenti. Substantiae (inquit)spunales non patiuntur ab igne corporeo per modum alterationis materialis, sed per modum alligationis, vt Augutinus dicit, vnen non oportet quod habeant materiam. Similiter ad illud, quod additur de alteratione, & translatione, & receptione accidentium raendet Sanctus Thomas ibidem. Vmem in solutione. 1c. sic dicit. Substantia spumalis creata agit, & patitur non secundum formam vel mamm, sed secundum quod est in actu vel potentia.

Item in solutione. 22. sic dicit Forma separata inquantum est actus non potest aliquid extraneum habere ad mixtum, sed solum inquantum est in potentia. Et hoc modo substantiae spirituales inquantum sunt in potentia secundum intellectum & voluntatem recipiunt aliqua accidentia. Haec ille Et per hoc patet ad dictum Boetii, quia pura forma ab omni potentialitate abstracta non potest esse subiectum accidentium, sed angelus non est talis forma, sed solus Deus.

Ad septimum dicitur, quod ratio, qua probatur animam rationalem non componi ex materia & forma multiplex est, nec solum illa, quae ibi recitatur, tamen illa bona est. Nec arguens bene soluit illam, quia in prima solutione assumit falsum. quod forma quae est hoc aliquid, potest informare duas materias, hoc enim impossibile est, quia vel illae materiae sunt vnius rationis, vel diuersarum: si secundum igitur requirunt formas specie, vel genere differentes, si primum eadem ratione eadem forma poterit informare tres, quatuor, & quinque materias, quod est falsum. Similiter secunda solutio non valet, quia quaero de illo composito sic per te indiuiso, vtrum se toto id est secundum qualibet sui partem informet materiam vel tamen secundum vnam sui partem, & non secundum quamlibet. Si secundum se totam primo modo, igitur secundum se totam est forma & actus, & sic non habet materiam ex qua. Si non secundum se totam, igitur anima non secundum se totam est actus corporis, & sic non secundum se totam est anima sed secundum partem sui, & multa alia inconuenientia sequuntur.

Item ista secunda solutio aliud falsum supponit scilicet quod materia & forma in composito non habeant propriam vnitatem, nec distinctionem cuius falsitas alias forte videbitur. Ad octauum dicitur quod omnis materia proprie dicta repugnat intelligibilitati. Hic enim vocamus materiam potentiam quandam in genere substantiae intellectam praeter omnem speciem & formam, & priuationem, quae tamen est susceptiua formarum substantialium & priuationum, vel saltem formarum & non priuationum formarum substantialium. Talis autem materia intelligibilitati repugnat, quia talis materia nunquam est sine aliqua forma substantiali, nunquam habet duas simul formas, & quicquid recipit indiuiduat & contra hit, nec immediate recipit accentia, potissime de genere qualitatis, cuius est cognitio, & multas alias imperfectiones habet intelligibilitati repugnantes. Potissime, quia cum illa sit infima in genere creaturarum, potest esse causa supremarum creaturarum, cuius sunt angeli. Cum autem dicit arguens, quod materia, quae est in substantijs separatis non est talis materia &c. Dicitur quod de sua aequiuocatione non est curandum si velit omeemn potentia passiuam, & receptiuam actus accidentalis vocare materiam, nos enim vocamus materiam illud, quod immediate est subiectum formae substantialis, accipiendo esse substantiale peactum, quem recipit.

Ad argumentum Durandi dicitur solutio vel instantia, quam contra argumentum Sanctus Thomas affert nihil valet. Omnes enim sancti doctores, imo philosophi ponunt substantias separatas esse intellectuales secundum se totas, & non secundum partem. Probat enim philosophus primo & tertio de anima, quod intelligere non est operatio compositi, sed intellectus tamen, ita quod nulla pars materialis, siue sit quantitatiua, siue essentialis est elicitiua tanquam agens principale nec tanquam agens instrumentale actus intelligendi. Alias non plus angelus diceretur substantia intellectualis quam homo, si non secundum se totum esset intellectualis, sicut nec est homo, & sic illa instantia parum valet. Secundo loco respondendum est ad argumenta Aureoli primo loco posita contra secundam conclusione, quibus nititur probare, quod non oportet quaerere aliquod principium indiuiduationis. Et ad primum quidem dicitur, quod maior quam assumit est aequiuoca, vel potest aequiuoce capi. Si enim intelligatur quod nulla res, quae est extra intellectum, prout est extra intellectum, est indifferensad plura, sed est determinata ad vnum indiuiduum, maior est vera, quia prout est extra intellectum, habet aliquod esse reale, & cum tali esse non est communicabilis, nec plurificabilis Si autem intelligatur quod res, quae est extra intellectum, vt pescindit a tali esse, quod non est ipsa nec pars eius, nec de ratione eius, nec essentialiter concomitans rationem eius, non est indifferens, falsa est maior & eius opposita est vera scilicet quod aliqua res existens extra intellectum est de se indifferens ad plura indiuidua. Tunc ad pbationem illius maioris in sensu negato dicitur, quod responsio quam arguens adducit, bona est & vera sic intelligendo quodscilicet humanitas, quae est in sorte, de se indifferens est, fit autem differens per aliud ab illa, quicquid illud sit, de quo postea videbitur. Et conceditur quod humanitas sortis, & humanitas Platonis differunt, & illarum differentia est causa differentiae sortis & platonis, non tamen prima causa distinctionis illarum humanitatum, nec illud, quod haeccezat primo naturam, postea indiuiduum, & sic conceditur secunda responsio, quam arguens recitat. Tunc ad tertiam replicam, in qua dicitur. Quandocunque aliqua forma aduenit alicui substracto, dicitur primo, quod illud argumentum tantummon concludit, quod principia indiuiduantia non tollunt per suum aduentum a natura specifica differentiam, quam habet in se, & secundum esse essentiae, vel formae, vel naturae ad multa indiuidua, sedsolum facit eam indiuidua secundum esse, quod habet in indiuiduo, vel supposito, ita quod ipse remanet in se indifferens. Sed tamen secundum esse, quod habet in hoc indiuiduo est differens, & inconicabilis, & totum hoc conceditur, vt postea dicetur latius. Est ergo simul & semel differens & indifferens & communicabilis & incommunicabilis secundum diuersas sui considerones in re fundatas. Nec sequitur quod vlterius infertur scilicet quod sortes & plato non differant per suas humanitates proprias, licet non distinguantur in humanitate communi in se considerata: secundo dico quod aliter posset dici scilicet quod maior argumenti est vera, quando talis forma aduenit substrato prius subsistenti in esse reali, sicut procedit probatio argumenti de albedine ad veniente superficiei prius exnnti, sed falsa est maior, quando substratum nullum esse existentiae, vel subsistentiae habet ante aduentum formae distinctum, sed ab ipsa accipit esse reale & distinctum, sicut est in proposito, quia principia indiuiduantia sunt causa esse ipsi nature, quam indiuiduant aliquo modo, sicut ponit Sanctus Thomas de potentia Dei q. prima ar. primo. dicens. Natura diuina a formis materialibus in duobus differt: Primo quidem per hoc, quod formae naturales non sunt subsistentes, vnde humanitas in homine non est idem, quod homo qui subsistit, diuinitas autem, est idem, quod Deus, vnde ipsa natura diuina est subsistens: aliud est, quod nulla forma, vel natura creata est suum esse, sed ipsum esse Dei est eius natura & quidditas, & inde est quod proprium nomen ipsius est, qui est, vt patet exodi tertio, quia sic nominatur quasi a propria forma sua. Forma igitur in istis inferioribus, quia per se non subsistit, oportet quod in eo, cui communicatur sit aliquid per quod forma, vel natura subsistentiam recipiat, & hoc est materia, quae subsistit formis, & naturis materialibus quia vero natura materialis, vel forma non est suum esse, sed accipit esse per hoc quod in alio recipitur, vnde secundum quod in diuersis est, de necessitate habet diuersum esse, vnde humanitas non est vna in forte & platone secundum esse, quauis sit vna secundum propriam rationem. In concatione vero, quia diuina natura concatur, quia ipsa est per se subsistens, non requiritur aliquid materiale, per quod subsistentiam recipiat, donec non recipiatur in aliquo quasi immateriale, vt sic genitus ex materia & forma inueniatur compositus. Et iterum quia ipsa essentia est suum esse, non accipit esse per supposita, in quibus est vamem per vnum & idem esse, est in concante, & in eo, cui concatur, & sic manet vna, & eadem secundum numerum in vtroque. Haec ille.

Nec valet probatio maioris inducta, quia procedit ex falso intellectu, ac si nos dicamus, quod natura specifica ex se haberet aliquod esse reale extra intellectum indifferens ad multa, & postea principium indiuiduatiuum per suum aduentum tolleret illud esse indifferens, & daret ei esse differes. Nos autem hoc non dicimus, sed solum quod natura non habet ex se esse differens, nec esse indifferens, sed vtrunque accidi ei, habet enim esse indifferens, vt est in intellectu, esse autem differens, vt est in supposito, ita quod arguens fallitur per sophisma consequentis, ac si sic argueret. Natura non habet ex se esse differens, igitur ex se habet esse indifferens, dicitria enim & indifferentia accidunt sibi, & pluralitas, & vnitas, distinctio & identias, nisi quod potest dici quod natura ex se, vel per se, vel de se, est indifferens, & vna, & indistincta, & concabilis, loquendo de perseitate tertij modi, quae est solitudo, vt intelligatur sic. Natura est per se indifferens, hoc est, quod si sola esset, vel si absolute consideretur praeciso esse, quod habet in supposito, ipsa est indifferens, non tamen quod indifferentia competat sibi in primo modo dicendi per se, nec in secundo, quia si sic esset indifferens, per nihil adueniens posset fieri differens. Ad Secundum dicitur primo, quod per idem ho est homo, & vnus homo, si loquamur de vnitate essentiali & transcendente, non autem si loquamur de vnitate accidentali, quae est de genere quantitatis secundo dicitur quod indiuiduatio vel esse indiuiduum plures requirit quam esse vnum vnitate essentiali, potissime in rebus materialibus quae possunt multiplicari in eadem speciale. Quia ad esse vnum, sufficit indiuisio in se, sed ad esse indiuiduum requirunt quatuor, Primum est in diuisio in se, & esse indiuisum. Scdm est diuisio ab alijs, si quae sint, vel esse possint in eadem specie indiuidua.

Tertium est, quod non sit receptibile in alio, vel concabile alteri concatione, qua vniuersale conicatur indiuiduo. Quartum est, quod sit aliquid demonstrabile, sensibile, & determinatum ad hic & nunc. Principium autem talium non est natura pura, cum ex se sit indifferens negatiue. id est quod non est principium differentiae, sed conuenientiae, licet non sit indifferens positiue, hoc est habens aliquid irrepugnans differentiae. Ad Tertium dicitur, quod responsio ibidem data est sufficiens, dum tamen bene intelligatur scilicet quod humanitas in se est indifferens hoc est, quod non habet ex se differentiam, nec repugnantiam ad pluralitatem, & concationem & distinctionem, immo si sola consideretur, & per se perseitate tertij modi est indifferens, non tamen ex se habet, quod sit indifferens, & nullo modo capax differentiae, nec communicabilitatis, quia non est per se indifferens primo modo, aut secundo perseitatis. Neutrum enim repugnat sibi: nec alterum est de sua ratione scilicet differentia, vel indifferentia, communicabilitas, vel incommunicabilitas. Veruntamen accidit sibi differentia & incommunicabilitas quantum ad esse, quod habet in supposito. Tunc ad replicam contra hanc solutionem dicitur, quod proprie loquendo nihil tollit indifferentiam a natura superficia, quia natura, quae est in indiuiduo, vel consideratur in se solitarie, vel vt est in intellectu, vel vt est in indiuiduo. Quia tum ad primam & secundam considerationem habet indifferentiam, sed quantum ad tertiam habet differentiam. Et dum quaeritur per quid habet illam differentiam: Dicitur, quod per principia indiuiduantia, & per, supposita, in quibus est, quae dant sibi esse, & diuersum esse, vt prius dicebatur.

Nec valet consequentia vlterior: ergo natura ante aduentum proprietatis est, vel erat indiuidua, immopotius sequitur oppositum. Quia prius erat indifferens, & nullo modo distincta, nunc autem est effecta differens, & distincta, haberet autem consequentia colorem, si nos poneremus, quod propter aliud tolleretur indifferentia a natura, vel appropriaretur proprietati indiuiduali, quae resultat ex indiuiduationibus, & per aliud indiuiduaretur, quod nos non dicimus. Nam vnum & idem est, quod naturam indiuiduat & distinguit, & differre facit. Vlterius dicitur, quod praeter istam responsionem, potest aliter dici ad argumentum principale, scilicet quod maior est falsa, vbi illud, quod est indifferens ad aliqua plura recipit esse actualis existentiae per vnum illorum. Tunc enim sicut non potest transferri de esse substantiali in esse substantiale, ita nec de vno illorum in aliud. Nec est instantia de materia prima, quia illa non immediate recipit esse a forma, loquendo de esse actualis existentiae, sed tale esse naturae, vel suppositi.

Item similitudo de materia respectu formarum, & de natura specifica respectu indiuiduorum, vel principiorum indiuiduantium non valet. Quia materia prima non recipit ab aliqua forma substantiali, quod sit haec vel illa eadem numero, vel diuersa, & ideo manens eadem numero potest transferri de vna formarum ad aliam respectu quarum est indifferens, quia per illam trassationem non perdit, nec acquirit identitatem numeralem, nec suam haecceitatem, secus est de natura specifica respectu indiuiduorum, & indiuiduantium principiorum, quia secundum identitatem, vel diuersitatem illorum perdit, aut acquirit identitatem, & vnitatem numeralem, & ideo implicat quod transferatur de vno in aliud, & simul cum hoc maneat eadem numero, immo si conceditur quod transferatur, non remanebit eadem numero. Ad Quartum negatur minor. Dicimus enim quod potentia ad multitudinem, vel plurificationem indiuiduorum in natura specifica est non solum secundum esse, quod habet in intellectu, nec secundum esse, quod hebt in supposito, & a supposito, sed vt in se est talis natura receptibilis in alio, secundum quod probatum est in tertia conclusione. Ad Quintum respondet dominus Albertus in commento super porphyrium in Secundo tractatu cap. 3. vbi sic dicit. Cum dicunt Aristotele & Boetius, quod omne quod est, ideo est, quia est vnum numero, de his, quam vltimo in natura perfecta sunt, de his enim est verum sed vniuersalia non hoc modo sunt, sunt enim vt rerum principia, & non vt res vltimo actu in natura constitutae & completae. Aut intelligitur quod vnum numero sit dictum a numero vltimi esse, & non a numero essentiae. Omne enim quod est vnum numero, habet esse suae essentiae, sicut vniuersale vnum numero est essentialitate, & non duo, vel tria, quamuis numero materia & accidentis sit in multis, & de multis, & hoc accidit sibi, & non conuenit ei secundum se, & sic intelligitur quod participatione speciei plures homines sunt vnus homo. Haec ille.

Item ante praedicta verba sic dicit. Vniuersale triplicem habet considerationem scilicet secundum quod in se est natura simplex, & inuariabilis, & secundum quod refertur ad intelligentiam, secundum quod est m isto vel in illo, per esse quod habet, in hoc, vel in illo. Primo quidem modo est simplex natura, quae dat esse & rationem & nomen, & sic verissime est inter omnia, quae sunt, nihil habens extraneae naturae admixtum, nec conditione alienae naturae variatum, per hoc autem quod est in isto vel in illo, multa accidunt ci secundum esse: quorum primum quidem est indiuidua tum & particulatum: secundum autem quod est multiplicabile, vel multiplicatum: tertium autem quod est corporatum, & habet materiae diuersas passiones, quibus est subiectum, & alia huiusmodi infinita, quia materiae infinita accidunt. Per hoc autem, quod inintellectu est, dupliciter consideratur scilicet aut secundum relationem ad intellectum intelligentiae primae cognoscentis & causantis ipsum, cuius illa natura simplex radius quidem est, aut scomuem relationem ad intellectum per abstractionem cognoscentem ipsum. Et primo quidem modo accidit ipsi radium &lumen intelligentiae agentis esse, & simplex, & purum, & immateriale, & immobile, & incorporale, & incorruptibile, & perfectibile intellectus possibilis, & eiusdem intellectus possibilis esse motiuum ad actum, sicut color mouet visum ad actum secundum actu lucidi, quod est in ipso, quando secundum actum est color. Secundum autem relationem, quam habet ad intellectum cognascentem, & non causantem ipsum, habet quod talis intellectus secundum quod abstrahit ipmagit in ipso vniuersalitatem, quam de natura sua ante non habuit per hoc, quod separat ipsum a materia, & a materialibus. indiuiduantibus ipsum, & sic intelligitur illud, quod dicit Aristoteles quod vniuersale est dum intelligitur, particulare autem dum sentitur, & illud Auicennae, vel Aueroys dictum, quod intellectus in formis agit vniuersalitatem. E hoc est, quod dixerunt antiqui, triplices formas esse scilicet ante rem, quae sunt formae secundum se receptae principia rerum existentes, & aliae sunt formae in re, siue cum re ipsa existentes dantes eis nomen & rationem. Per illud quod sunt aptae esse in multis & vniuersales, non tamen secundum quod sunt in istis, quia sic sunt particulatae, & indiuiduatae, & ad singularitatem deductae. Sunt etiam formae post rem, quae sunt formae per abstractionem intellectus ab indiuiduantibus separatae, & in quibus intellectus agit vniuersalitatem. Et primae quidem sunt substantialia rerum principia: secundae autem sunt rerum substantiae: tertiae autem sunt accidentia, & qualitates, quae sunt notae rerum in anima acceptae, vocantur & etiam dispositiones, vel habitus. His igitur sic praelibatis dicimus, quod vniuersalia, hoc est naturae quae vniuersalia vocantur secundum se accepta sunt verissime ingenerabilia, & incorruptibilia, & inuariabilia. Sunt etiam extra, vel praeter intellectum solum, & purum, & nudum, sicut incontradicibiliter probant rationes secundo loco inductae, secundum autem quoddam esse in rebus sunt scilicet secundum esse indiuiduatum quod est actu in his, quae vltimo, & in esse perfecto constituta sunt in materia, propter quod etiam illa res naturae a philosophis vocantur. Adhuc autem secundum quod sunt in intellectu dupliciter sunt scilicet in intellectu per cognitionem causante, & agente, & intellectu cognoscente per abstractionem ea ad vniuersalitatem agente & deducente. Haec ille.

Item post in solutione tertij sic dicit. Quod inducunt aduersarij per dictum Auicenna. Dicendum est quod omne, quod est in indiuiduo secundum quod est in indiuiduo singulare est. Sed id quod est in indiuiduo, nihil prohibet esse vniuersale, non secundum quod est in indiuiduo acceptum, hoc est secundum se acceptum, nihil prohibet esse quale quod, & non hoc aliquid. Siquis autem obijciat, quod id quod est in indiuiduo, est in eo per modum indiuidui, indiuiduum autem est hoc aliquid: ergo omne, quod est in indiuiduo, est singulare, & hoc aliquid. non valet argumentum. Quod enim est in indiuiduo non semper est in indiuiduo per modum indiuidui, sed aliquando per modum principij indiuidui, & non oportet quod hoc secundum id, quod est, sit indiuiduum, seuhoc aliquid, quia potest esse quale quid. Et ideo in argu. est paralogismus figurae dictionis, quia interpretatur quale quid, vt hoc aliquid, Haec dominus Albertus in forma. Ex quibus patet, quod superius dictum fuit in solutione primi, & sequentium, quod scilicet natura specifica in se considerata est indifferens, sed secundum esse, quod habetin indiuiduo, est differens, & inconicabilis, & quo principia indiuiduantia sibi relinquunt indifferentiam vno modo, & tollunt alio modo. Veruntamen aliqua dicit, quae non consonant dictis Sancti Thomae vtputa, quod naturae vniuersales heant aliquod esse reale extra omnem intellectum, & indiuiduum, vel ante omne indiuidum.

Ad argumenta secundo loco contra eandem conclusionem inducta, quae sunt Scoti volentis probare, quod quantitas nullo modo sit principium indiniduationis, nunc Deo fauente dicendum est, sed primo praemittam quaedam ad sequentium declarationem secundum mentem sancti Thomas Nam Sanctus Thomas in scripto super Boetium de trinitate in illa. q. qua quaerit. Vtrum varietas accidentium possit esse causa distinctionis secundum numerum sic dicit. Inter indiuidua eiusdem speciei hoc modo consideranda est diuersitas. Secundum enim phil. 7. metaphy. sicut partes generis & speciei suntem materia & forma, ita partes indiuidui sunt haec materia, & haec forma. Vnde sicut diuersitatem in genere vel specie facit diuersitas materiae vel formae absolutae, ita diuersitatem in numero facit haec forma, & haec materia. Nulla autem forma inquantum hutodo est haec seipsa. Dico autem inquantum huiusmodi propter animam rationalem, quae quodammon ex seipsa est hoc aliquid, sed noinquantum forma. Intellectus vero eius quamlibet formam, quam possibile est recipi in aliquo sicut in materia, vel sicut in subiecto, natus est attribuere pluribus, quod est contra rationem eius, quod est hoc aliquid, vnde forma sit haec per hoc, quod recipitur in materia. Sed cum materia in se considerata sit indistincta, non potest esse quod formam in se receptam indiuiduet nisi secundum quod est distinguibilis, non enim forma indiuiduatur per hoc, quod recipitur in materia, nisi quatenus recipitur in hac materia, vel in illa distincta & determinata ad hic & nunc, materia autem non est diuisibilis nisi per quantitatem. Vnde philosophus dicit primo phyquod submota quantitate remanet substantia indiuisibilis. Et ideo materia effecitur haec & signata secundum quod est sub dimensionibus. Dimensiones autem istae possunt dupliciter considerari. Vno modo secundum earum terminationem, & dico eas terminari secundum determinatam figuram & mensuram, & sicut etiam perfecta collocantur in genere quantitatis, & sic non possunt esse principium indiuiduationis, quia cum talis dimensionum terminatio varietur frequenter circa indiuiduum sequeretur, quod indiuidum non maneret idem numero. Alio modo possunt considerari sine ista determinatione in natura dimensionis tantum, quamuis nunquam sine aliqua determinatione esse possint. Sicut nec natura coloris sine determinatione albi & nigri, & sic collocantur in genere quantitatis, vt imperfectum. Et ex his dimensionibus interminatis efficitur materia haec signata, & sic indiuiduat formam, & sic ex materia causatur diuersitas secundum numerum in eadem specie, vnde materia secundum se considerata non est principium diuersitatis secundum genus nec secundum numerum, sed sicut est principium diuersitatis secundum genus prout subest formae comnmuni, ita est principium diuersitatis secundum numerum prout sub est dimensionibus interminatis, & ideo cum hae dimensiones sint de genere accidentium, quandoque diuersitas secundum numerum reducitur in diuersitatem materiae, quandoque in diuersitatem accidentium, & hoc ratione dimensionum praedictarum. Alia vero accidentia non sunt principium indiuiduationis, sed sunt principium cognoscendi distinctionem indiuiduorum, & per hunc modum etiam alijs acctentibus indiuisio attribuitur. Haec ille.

Item post in sorone primi sic dicit. Cum dicit phil. quod ea numero sunt vnum, quarum ma est vna, intelligendum est de materia signata, quam est sub dimensionib alias oporteret dicere, quod omnia generabilia & corruptibilia sunt vnum, cum eorum materia sit vna.

Item in sosone secundi sic dicit. Dimensiones cum sint accidentia per se, non possunt esse principium vnitatis indiuiduae substantiae, sed materia prourtalibus dimensionibus subest intelligitur esse principium talis vnitatis & multitudinis.

Item in solutione quarti sic dicit. Illa quae differunt numero in genere substantiae non solum differunt accidentibus, sed etiam forma & materia. Sed si quaeras, quare ista forma differt ab ista, non est alia ratio, nisi quia est in alia materia signata, nec inuenitur alia ratio, quare haec materia sit diuisa ab alia, nisi propter quantitatem, & ideo materia subiecta dimensioni intelligitur esse principium huius diuersitatis. Haec ille.

Item in solutione tertij dicit. De ratione indiuidui est, quod sit in se indiuisum, & ab alijs diuisum vltima diuisione, nullum autem accidens habet in se propriam rationem indiuiduationis nisi quantitas, vnen dimensiones ex seipsis habteust quandam rationem indiuidua tioniscilicet determinatum situm, prout situs est dicitria quantitatis. & sic heetam duplicem rationem indiuiduationis, vnam ex subiecto, sicut & quodlibet aliud accidens, aliam ex seipsa inquantum hete situm, ratione cuius in abstrahendo a materia sensibili imaginamur hanc lineam & hunc circulum, & ideo recte materiae conuenit indiuiduare omnes formas ex hoc, quod subditur illi formae, quae ex seipsa habet indiuiduationis rationem, ita quod etiam ipse dimensiones terminatae, quae fundantur in subiecto iam completo indiuiduantur, quodammodo ex materia indiuiduata per dimensiones interminatas praeintellectas in materia.

Item in solutione quinti, quod est tale. Remota causa remouetur effectus, sed omne accidens contingit a subiecto remoueri, vel actu, vel cogitatione, si igitur accidens esset pluralitatis principium secundum numerum & diuersita tia, contingeret eadem esse quandoque vnum secundum numerum, & quandoque diuersa actu vel cogitatione. Ecce argumentum. Ad quod raendet. Illa inquit ratio procedit de accidentibus completis, quam sequuntur esse formae in materia, non autem de dimensionibus terminatis, quae prae intelliguntur ante ipsam formam in materia, sine his enim non potest intelligi indiuiduum, sicut nec sine forma. Haec ille.

Quae pro tanto inducta sunt, vt appareat mens eius. Sed considerandum est, quod in hoc tractatu super Boetium, & 4. sen. & in multis alijs locis. Sanctus Thomas secutus est opi. Conmc. tatoris in materia de dimensionibus interminatis, ponens quasdam dimensiones interminatas distinctas essentialiter a dimensionibus terminatis, sicut potentia distinguitur ab actu, & quod dimensiones interminatae nunquam separantur a materia & quod praecedunt formam in materia, & sunt vt medium inter materiam & formam, & stant successiue cum diuersis formis substantialibus, & sunt ingenerabiles & incorruptibiles, & sunt primum indiuiduationis & signationis materiae. Sed in summa, & vltimis determinationibus & operibus suis posuit oppositum scilicet quod nulla quantitas praecedit formam substantialem in materia nec stat successiue cum pluribus formis substantialibus, nec est coaeua materiae, nec incorporalis, sed concedit dimensiones interminatas hoc modo, quod eadem dimensio dicitur terminata & interminata secundum diuersas considerationes, & quod quantitas vt est interminata. 1. considerata secundum naturam dimensionis, & non cum tali figura vel mensura, est principium indiuiduationis, non autem vt est terminata. 1. hames talem figura aut mensuram, & de hoc erit specialis quaestio. ideo ea quae allegata sunt de scripto super Boetium, teneantur, praeter illa quae vltimo recitata sunt in solutione quinti scilicet quod aliquae dimensiones praecedunt formam in materia. Hoc enim est penitus falsum, vt post videbitur scilicet dist. 18. huius secundi. His praemissis respondetur.

Ad primum Scoti dicitur, quod aliquod esse ens per se potest intelligi tripliciter. Primo. Quia dicit naturam vel rem naturae vnius praedicamenti, & non dicit aliquid compositum ex rebus diuersorum generum, nec ex duabus entitatibus, quarum vnio sit mere per accidens, nec vna insit per se alteri quacunque perseitate. Secundo. Quia nec dicit tale conpositum ex duobus, nec in recto, nec in obliquo in sua ratione conuocat res duorum generum, sed tota sua ratio completur per praedicata vnius generis. Tertio. Quia sua entitas non dependet in esse, nec in fieri a causa extrinseca, vel intrinseca a se realiter distincta. Primo modo prima substantia in gerererum naturalium potest dici ens per se, non autem 2. modo, nec 3. sed 2. modo sola entia mathematica & metaphysica sunt entia per se, non autem 3. modo, sed 3. modo solus Deus est ens per se. Tunc dico quod prima substantia materialis inquantum huomsodi includit in sua ratione dimensionem in obliquo, & hoc sufficit ad hoc, quod sit ens per se primo modo, quia illo modo quaelibet natura, & quodlibet ens physicum includit in suaratione accidentia & materiam sensibilem. Ad Secundum dicitur primo, quod loquendo de indiuiduis in gene substantiae, prima radix indiuiduationis est materia, quatum ad hoc, quod de ratione indiuidui est inconicabilitas, sed prima radix indiuiduationis quatum ad hoc, quod de ratione indiuidui est distinctio ab aliis eiusdem speei, & esse quid signatum sensibile determinatum ad hic & nunc, est quantitas, vt patet ex praedictis. Scdo dico, quod per diuinam potentiam possibile est compositum de geseresubstantiae non mutatum aliqua substantiali mutatione de hoc fieri, non hoc quo ad illud, quod est de ratione indiuidui 2. modo, non autem quo ad hoc, quod est de ratione eius primo modo. Quia illa prima substantia, quam est sortes, posset mutari de vna dimensione in aliam non tamen de vna materia in aliam, & sic remaneret idem singulare primo modo, licet non 2. modo. Vtrum autem posset Deus facere honem sine quantitate, multi dubitant. Rursus posito, quod substantia sortis esset separata ab omni quantitate, vtrum esset idem homo in numero qui prius, multi dubitant. Pro primo vide Henri, quodlibet. 2. q. 8. Pro 2. vide Godofredus in quolibet suis. Sanctus Thomas vero 7. quolibet art. 10. quaerit. Vtrum Deus possit facere, quod albedo, vel alia qualitas corporalis sit sine quantitate, & rendet sic. Diuinae potentiae ratione suae immensitatis attribuendum est omne, quod in defectum non sonat, tamen aliqua sunt quae natura creata non patitur vt fiant propter aliquam repugnantiam, quam important ratione contradictionis in clusae vel implicitae, & de talibus consueuit dici a quibusdam, quod Deus potest ea facere quamuis ea fieri non possint. Vt ergo videamus, vtrum fieri possit a Deo, quod albedo sit sine quantitate, sciendum est, quod in albedine & in qualibet alia corporali qualitate est duo considerare scilicetipsam naturam albedinis, per quam spem sortitur, & indiuiduationem eius, secundum quam est haec albedo sensibilis ab alia albedine sensibili distincta, posset ergo fieri diuino miraculo, vt natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen illa albedo non esset sicut haec albedo sensisibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum, quas Plato posuit, sed quod haec albedo sensibilis in diuidua esset sine quantitate fieri non posset, quamuis fieri possit quod quantitas indiuiduata esset sine substantia, quia quantitas non indiuiduatur solum ex subto, sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione quantitatis dimensiuae, quae est quantitas positionem habens, & ideo possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem speei numero diuersas secundum diuersum situm, alias linea non esset diuisibilis ex ipsa ratione sui generis. Non enim diuiditur linea nisi in lineas: plures autem albedines sine subiecto eiusdem spei imaginari est impossibile, & sic patet, quod albedo non indiuiduatur nisi ex subtio, & peoper hoc non posset esse indiuidua, nisi esset in aliquo subto ad minus in quantitate. Haec ille.

Et sciendum quod cum dicit, quod albedo exmens sine quantitate non esse indiuidua, non est intelligendum, quod nullo modo esset indiuidua, sed quod non esset indiuidua illo modo, quo haec albedo sensibilis demonstrata & determinata ad hic & nunc. Si autem homo possit secundum Dei potentiam subsistere sine quantitate similiter diceretur de tali homine, & de albedine separata. Quicquid autem sit de hoc, dicitur in proposito, quod in casu quo aliqua substantia transferaretur de vna quantitate in aliam non remaneret eadem indiuiduatio, quo ad hoc, quod esse est quod sensibile demonstratum & determinatum ad hic & nunc, licet posset remanere eadem indiuiduatio, & idem indiuiduum quo ad aliqua. Ad Tertium dicitur primo, quod maior argumenti est falsa etiam secundum dicta arguentis, quod patet, quia secundum eum, Deus potest aliquid producere, & postea annihilare, & tertio idem in numero reparare &reproducere, & sic prima & pductio &2. haberent vnum & eundem omnino primum & per se terminum. Secundo dicitur, quod concessa illa minore argumentum in nullo procedit contra nos, quia in casu ibidem posito conceditur, quod panis naturaliter genitus & postea transubstantiatus non esset idem panis in numero, nec idem indiuiduum, aut singulare cum pane creato sub quantitate panis transubstantiati, nec oppositum sequitur ex dictis nostris Et cum dicitur quod primus panis & secundus sunt singulares eadem singularitate & caetera Dicitur vt prius, quod indiuiduatio vnius non est quo ad omnia eadem cum indiuiduatione alterius, quia quantitas non est totale indiuiduatiuum sumtuae materialis, quia primum indiuiduationis principium est materia, & secundum quantitas, & quo ad aliud indiuiduat materia quam quantitas, ideo argumentum parum mouet. Concludit enim solum quod possibile est duos panes habere eandem indiuiduationem, aut singularitatem quo ad hoc, quod est esse idem sensibile demonstratum, & distinctum, & determinatum ad hic, & nunc per idem principium, non autem quod esset idem indiuiduum quo ad hoc, quod est esse eandem primam substantiam incommunicabilem, & quia non herent eandem materiam, nec idem esse indiuisum, quod est primum pertinens ad rationem indiuidui. Ad Quartum dicitur primo, quod substantia est prior naturaliter omni accidente ad hunc sensum quod substantia vt substantia est non includit in sua ratione aliquod accidens, nec causatur ab accidente, nec pesupponit accidens ad suum esse nec dependet in esse, nec intelligitur ab accidente, quia omne accidens causatur aliquo genere causalitatis a suo subiecto, & omne accidens producitur a substantia, sed non omnis substantia producitur, nec causatur ab accidente. Non tamen est mens Aristo, quod quaelibet substantia sit naturaliter prior accidente secundum sua specielem rationem, quod patet, quia secundum eum 2. physi. & 11. met. quodlibet ens physicum in sua propria ratione includit materiam sensibilem, nec sine illa diffiniri potest.

Item nec intendit Aritlte quod tota coordinatio praedicamenti substantiae praecedat quantum ad quodlibet sui omne accidens. Dicitur Secundum do, quod si argumentum aliquid probet solum probat quod prima substantia praecedit naturaliter quantitatem in esse substatiae, quia quaelibet prima substantia prius est ens quam substantia, & prius est substantia quam corpus, & per hoc natura. 1. naturali intelligentia praecedit quantitatem, quae consequtur formam corporeitatis. Non tamen probat quod prima substantia quantum ad omnia, quae pertinent ad suam completam indiuiduationem praecedat omne accidens, immo quantum ad hoc sequiuir, & praesupponit quantitatem potissime quantum ad hoc quod est distingui, & demonstrari, & determinari ad hic & nunc, & ideo reteiosio ibidem data potest sustineri. Et ad primam improbationem illius reisionis dicitur, quod primam substantia potest intelligi haec sine quantitate quantum ad hoc, quod est primum sutemm inconicabile, non autem quantum ad alia, quae requiruntur ad conpletam indiuiduationem. Quia plus requiritur ad esse indiuiduum materiale quam esse prima substantiam.

Ad secundam improbationem dicitur, quod licet quantitas sit forma primae substam tiae inquantum est indiuidua, & demonstrabilis, & distincta, & determinata ad hic & nunc, non tamen est eius forma inquantum est prima substantia absolute, aut incommunicabilis, & ideo non oportet, quod quantitas secundum omnem considerationem sit prior prima substantia.

Ad tertiam dicitur, vt prius, quod susem est prius suo accidente, & habet vnitatem, & singularitatem, & indiuiduationem prius natura quam suum accidens quo ad aliqua, quae sunt de ratione prime substantiae & indiuidui, non autem quo ad omnia, potissime quo ad illa, quae secundario & minus principaliter sunt de ratione indiuidui, huotmodo sunt illa, quae habet ex quantitate, quia sine illis potest inueniri prima substantia, vt patet in substantijs separatis. Et cum dicit arguens, quod tota coordinatio praedicamenti futurae praecedit quo ad quodlibet suae coordinationis totum praedicamentum quantitatis, & cuiuslibet accidentis, patet responsio ex praedictis. Hoc addito quod principium indiuiduationis substantiae non semper oportet ad genus substantiae proprie pertinere, vnde beatus Thomas in tertia parte q. 2. arti. 3. in solutionc tertij sic dicit. In rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere, vel specie ratione eius, quod pertinet ad eius indiuiduationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur, cum indiuiduatio magis sit secundum materiam in rebus compositis, sic igitur dicendum est, quod xpeus est in specie humana ratione naturae assumptae, non autem ratione hypostasis. Haec ille.

Quia autem prima substantia in esse prime substantiae praecedat accidentia patet ex probatione conclusionis adducta ex libello, vel tractatu Sancti Thomas qui intitulatur de natura materiae, vbi etiam dicit sequentia, quae corroborant responsiones praedictas. Manifestum est (inquit) quod formae in se acceptae vnitae sunt, & non dispersae. Cum vero in materia recipiuntur, & ei immerguntur, in sua natura patiuntur diuisionem, & ideo cum species formam sequatur, in formis separatis a materia non est diuisio suppositorum cum vna specie, seu ratione formali, sed quodlibet suppositum vnite colligit in se totam speciem. In formis vero in materia receptis vna species reperitur in multis suppositis, sed hoc non est a natura materiae qualitercunquae acceptae, cum materia sit de natura speciei in rebus naturalibus, sed hoc est per receptionem in materia vt est primum subtem. Cum enim suppositum seu pars subiectiua in aliqua specie sit prima substantia, quae indiuiduum dicitur, id quod habet rationem primi subiecti erit causa indiuiduationis, & diuisionis speciei in supposita. Primum autem subiectum est, quod in alio recipi non potest, & ideo formae separatae eo ipso quod in alio recipi non possunt, habent rationem primi subiecti, & ideo seipsis indiuiduantur, & cum in eis nihil sit nisi forma, erit in eis forma secundum rationem formae. Et ideo cum idem sit in eis suppositum, & forma, ex quo seipsis indiuiduantur in quantum habent rationem primi subiecti, ad multiplicationem suppositorum multiplicatur in eis forma secundum rationem formae scilicet seccudum se, & non per aliud, quia non recipiuntur in alio. Omnis autem temalis multiplicatio multiplicat speciem, ideo in eis tot sunt species, quot sunt indiuidua. In alijs vero vbi est multitudo formae per receptionem in alio, quod habet rationem primi subiecti, & non secundum rationem formae manet eadem species in diuersis suppositis. Hoc autem recipiens est materia, non qualitercunque accepta, vt dictum est, cum ipsa sit de intellectu spesiphysicae, sed secundum quod habet rationem subiecti primi. Et signum huius est esse sub certis dimensionibus, quae faciunt esse hic & nunc & sensui demonstrabile. Ad hanc igitur diuisionem formarum non requiritur in materia dimensio aliqua interminata, materia enim est principium indiuiduationis vt est primum subiectum, & solum, sic quandiu namque manet vlterius receptibile, non venitur in vltimum, quod in nullo natum est recipi.

Si autem sint dimensiones interminate necessario erunt in materia, vt in subiecto. Materia igitur cum tribus dimensionibus non est primum subiectum scilicet secundum se in natura sua, per quem modum non pertinet ad naturam speciei, sed prout est in acceptione intellectus, cuius est intentionem speciei percipere. Cum enim forma recipitur in materia circunscriptis per intellectum dimen sionibus omnibus, fit aliquid existens in genere substantiae, & vltimum habens completam rationem indiuidui in substantia, sed non fit hic, & nunc, & demonstrabile sine dimensionibus terminatis & certis, quas sequi necesse est eo quod forma recipitur in materia, cum impossisibile sit eam in materia recipi, quin constituatur corpus substantia, cuius propria signa sunt dimensiones ipsae, & ideo videtur quod materia sub certis dimensionibus est causa indiuiduationis, non quod dimensiones essent indiuiduum, cum accidens non causet situm subiectum, sed quia per dimensiones certas monstratur indiuiduum esse hic & nunc sicut per signum proprium indiuidui & in separabile. Haec ille. Ex quibus patet quomodo non totum, nec principale principium indiuiduationis est dimensio, sed secundarium. Ad confirmationem patet responsio per praedicta. Ad Quintum principale dicitur primo, quod omnis substantia in esse substantiae est prior omni accidente prioritate naturae, quae dicit causalitatem, vel prioritatem secundum rationem, non tamen prioritate nature, quae est possibilitas existendi in rerum natura sine alio, quod dicitur posterius. Et hoc maxime patet de accidentibus relatiuis, sine quibus substantia creata esse non potest per quancunque potentiam, vt alias dcamedm fuit.

Item loquendo de accidentibus absolutis dicitur quod nullum ens physicum in esse physico & naturali potest esse sine qualitate sensibili, ac per hoc, nec sine quantitate, nec aliquod indiuiduum materiale in esse completo, & vltimato indiuidui modo praedicto potest esse sine quantitate. Vtrum autem talia possint sine alio in esse remanere, non curo pro nunc, sed apparet mihiquod non, quia nulla forma substantialis potest remanere in materia, nec eam informare, nisi sit disposita per qualitates. Secundo dicitur quod concessa, conclusione argumentum non est contra nos, quia concessum est, quod prima substantia non hebtm quod sit prima substantia ab aliquo accidente. Ad Sextum dicitur primo, quod huatmodo reteiosio patet ex dictis in solutione quartiscilicet quia indiuiduum substantiae quo ad eius vltimatam indiuiduationen, & qutum ad illud, per quod vltimo indiuiduatur non pertinet ad genus substantiae, sed quantum ad naturam sui generis, vel suae speciei. Et ad huius improbationem dicitur, quod secus est de generalissimo, &secus de indiuiduo, quia generalissimum de perse pertinet ad coordinationem praedicamenti, Sortes autem & Plato de per accidens, quia sine illis remanet integra coordinatio, alias non esset completa coordinatio praedicamem ti sumbturae, nisi omnia indiuidua omnium specierum essent simulactu, quia qua ratione sortes pertinet ad illam coordinationem, eadem ratione Adam & antichristus, & quilibet alius. Sola enim genera & species de per se pertinent ad praedicamentum, quia species specialissima dicitur indiuiduum formale. Secundo dicitur quod argumentum non plus potest concludere nisi quod indiuiduum inquatum habet rationem primae subuae pertinet ad praedicamentum, & quod prima substantia in esse primae substantiae non dependet a quantitate, quod potest concedi, cum hoc tamen stat quod sua vltimata indiuiduatio completur per rem alterius generis a substantia, vt saepedictum est. Ad Septimum patet per idem. Dicitur enim quod de ratione speciei in rebus materialibus est, quod sit praedicabilis de pluribus differentibus numero pertinentibus ad idem praedicamentum, & ideo conceditur, quod indiuidua aliquo modo pertinent ad praedicamentum, sed non oportet, quod id, per quod indiuiduum est indiuiduum secundario & minus principaliter pertineat ad idem praedicamentum, nec quod pluralitas indiuiduorum, de quibus praedicatur species caaetur ex aliquo illius generis, immo necessario causatur per aliquid alterius generis, nisi forte genere quantitatis, de cuius ratione est pluralitas partium. Ad Octauum dicitur, quod prima substantia inquantum prima substantia nullo modo est ens per accidens, quia prima substantia vt sic non dicit accidens in recto, nec in obliquo tanquam aliquid sui. Similiter nec indiuiduum vltimata indiuiduatione dicitur ens per accidens, quia licet in subiectis compositis materialibus includat accidens in obliquo, non tamen in recto, nec tanquam partem suae essentiae, sed quasi determinatiuum essentiae, nec ex principali significato, sed secundario.

Item. Dato quod importaret ex principali significato res diuersorum generum, adhuc non est per accidens, quia inter illa duo est ordo naturalis & inseparabilitas, & coexigitio vnius ad aliud.

Item. Quia sicut superius dictum est omne ens naturale importat in suo significato qualitatem sensibilem, vel materiam subiectam talibus, nullus tamen dicit talia esse entia per accidens. vnde Albertus super. 12. met. cap. primo sic dicit. Quamuis autem substantia nomine suo non importet accidens, tamen substantia sensibilis suo nomine importat accidens, & hoc accidens causatur a principijs substantiae ipsius Et si aliquis objicit, quod calidum, & frigidum, & alia huiusmodi transmutant materia substantiae sensibilis, & sic videntur esse ante eam.

Dicendum quod suntmiram sensibilem dupliciter est accipere, si enim accipiatur substantia sensibilis in communi, non erit transmutatio substantiae sensibilis nisi a substantia sensibili, nec erunt qualitates actiuae & passiuae nisi in aliqua substantia, & sic patet quod substantia est ante accidentia sensibilia. Si vero accipiatur in numero substantia sensibilis haec, vel illa, nihil prohibet ante hanc vel illam substantiam sensibilem esse quaedam accidentia transmutantia materiam ipsius. Sumatur ergo in communi substantia, tunc per rationem prius introductam principia substantiae sunt principia principiorum accidentium, & sic principia substantiae sunt principia omnium, & hoc modo per analogiae communitatem eadem sunt principia, omnium, quia causa & principia, & elementa substantiae in eo quod substantia est, sunt causae, & principia, & elementa omnium aliorum Sicut enim in principio istius primae philosophiae ostendimus, ex principijs substantiae in eo quod sunmtoa est oriuntur principia eorum, quae determinata sunt quantitate, & eorum quae determinata sunt contrarietate, & ipsa vt diuinum quid praecedit omnia alia, & est principium ipsorum. Sunt autem quidam peruersi intellectus Commentatorum, qui proper ista dixerunt quantitatem & qualitatem non esse determinatiuas essentiae substantiae sensibilis, asserentes quod ex quo tota substantia essentiatur ex duob.s principijs, quae sunt materia & forma &c. sunt post esse ipsius, quod substantia sensibilis potest esse sine his, & hoc modo erit neque quanta, neque qualis: & secundum hunc modum dixerunt deos sensibiles sensibilibus similes in natura qui ad homines ingrederentur ostijs clausis. Et hoc etiam modo dicunt homines remanere post mortem: sed hic est error, quia licet substantia in eo quod substantia de virtute nominis, & rationis suae non importet nisi principia substantiae, tamen pro certo substantia sensibilis, quae est animal, & homo, & planta de nomine suo dicit subbem, & quantitate, & qualitatibus totius & partium determinatum. Oculus enim non est oculus nisi sit ex humido, & frigido, & sic est in alijs, & ideo absurdum est, quod isti inducunt. Haec ille.

Et similia dicit in 6. & 7. met. cum Aristotes & sancto Thomas & breuiter nihil proprie dicitur ens per accidens omnino distinctum contra ens per se, nisi quia includit duo nullum per se ordinem ad inuicem siabentia, quia scilicet vnum non inest alteri aliquo modo perseitatis. Si autem sit ibi aliqua perseitas, tale quid non est proprie ens per accidens vt post dicetur. Ad Nonum negetur minor. Cum enim dicitur, quod esse singulare in coordinatione praedicamenti substantiae conuenit cucunque conuenit per aliquid illius coordinationis praecisae, & non per aliquid alterius coordinationis. Hoc potest habere tres sensus. Primus est quod singularitas vel vniuersalitas conueniat rebus illius praedicamenti per aliquid illius praedicamenti. Et iste sensus penitus est falsus: quia communitas & particularitas, & vniuersalitas & singularitas, vel indiuiduatio dicunt intentiones secundas: quae nullo modo ad genus substantiae pertinent. Secundus autem sensus est: quod res quae subest illis intentionibus non pertinet ad genus substantiae per aliquid alterius coordinationis, sed tantummodo per aliquid illius coordinationis, & iste sensus est verus, sed nihil est contra couclusionem. Vnde ex hoc posset formari talis ratio contra arguentem. Non plus pertinet ad genus substantiae principium irdiuiduationis quam principium & ratio vniuersalitatis: sed secundum non pertinet ad genus substantiae: cum sit secunda intentio, quae est relatio, vel negatio, igitur nec primum. Tertius sensus potest esse, quod illud quod fundat tales intentiones nullo modo est extra genus substantiae, & quo ad hoc dicitur, quod indiuiduatio partim fundatur in substantia, partim in accidente. Vlterius dicitur, quod cum dicitur in minore quod esse singulare in coordinatione substantiae conuenit alicui praecise inquantum est illius coordinationis &c. illa est simpliciter falsa. Quia ad esse singulare in tali genere requiruntur duo, vnum quod reponat illud in tali coordinatione, aliud quod faciat illud singulare. Primum necesse est esse per se de tali coordinatione, non autem secundum. De praedictis dicit dominus Albertus in commento super Porphyrium vbi facit tale argumentum ad probandum: quod species non sit proprie vniuersale, species specialissima non praedicatur nisi de differentibus numero solo, quae autem solo numero differunt sunt singularia sensibilia, & eorum non potest fieri disciplina, nec subiecta igitur, nec praedicata videntur esse in disciplina. Cuius signum est, quia scientia de praedicabilibus vsque ad illa non descendit, nisi accipiantur vt stantia in specie & natura communi, vt aliquis homo, aliquis bos. Et sic videtur quod species non praedicetur per se de indiuiduo, sed per accidens, accidit enim speciei esse in indiuiduo, & sic accidit ei praedicari &c. Ecce argumentum. Ad quod respondet ipse Albertus. Dicendum(inquit) quod non sic accidit speciei esse in indiuiduis quod sit accidens eis, vel accidens in ipsis, quia sicut dicit Boetius, species est totum esse indiuiduorum, & eorum essentia similitudo. Et ideoindiuidua possunt accipi dupliciter, scilicet vel vt res naturae communis, in qua stat naturae fluxus: vel vt in qua stat cum causis naturae diffusio, & sic indiuiduum sumitur ut aliquis homo, & aliquis bos. Et hoc indiuiduum proprie, & per se subiectum est, & hoc modo praedicatum de ipso est species.

Item post in eodem capitulo. Species est formale quid indiuiduorum, & totum esse ipsorum, esse enim quod est post speciem in indiuiduis, non est de esse simpliciter, quia materia nulli dat esse, & ideo materia non est praedicari.

Item capitulo 5. Indiuidua quae sunt post specialisima quo ad potestatem naturae sunt infinita. Est enim per naturae potestatem diuisibilis materia in infinitum per continuam alterationem, & ablationem primi generantis, & materiam diuidentis. Oportet igitur quod potestate naturae indiuidua sint infinita, & accidens indiuiduans potentiam naturae est infinitum. Quamuis ergo loco, vel tempore omnia & singula indiuidua, sint finita actu, tamen naturae potestate & diuisione materiae, & accidentis indiuiduantis sunt infinita, & ideo nec scientia, nec arte sunt comprehensibilia. Propterea praecipit Plato, quod descendens a generalissimis per diuisionem, & vsque ad specialissima deueniens ibi quiescat, & ne vlterius diuidat. Haec ille.

Ex quibus patet quod nullum indiuiduum quo ad omnia, quae sunt de ratione indiuidui proprie, pertinet ad coordinationem alicuius praedicamenti. quare instabile est fundamentum arguentis de coordinatione praedicamentali contra conclusionem nostram.

Ad decimum dicitur, quod si per quantitatem interminatam inteil gatur aliqua dimensio distincta essentialiter dimensionibus terminatis praecedens omnem formam substantialem in materia, & coeterna materiae, vt ponit commentator, tunc dicitur, quod nulla talis dimensio interminata est ponenda, ut post videbitur, & per consequens, nulla talis est principium indiuiduationis. Si autem dimensio interminata vocetur ipsamet dimensio sequens formam substantialem, prout consideretur io in esse indiuidui, & non habet talem figurem, aut estensionem, tunc conceditur quod talis quantitas & dimensio est principium secundarium indiuiduationis. Et ad huius improbationem dicitur, quod nulla quantitas, nec aliquod accidens manet idem in generato & corrupto, vt post videbitur, immo quot formae substantiales succedunt sibi in materia, tot succedunt sibi quantitates, quarum quaelibet potest dici terminata & interminata diuersis considerationbus. Et cum probatur quod nulla quantitas terminara sit principium indiuiduationis. Dicitur quod quantitas terminata sequitur esse formae in materia, & singularitatem & indiuiduationem substantiae primariam. Sed cum hoc stat, quod causat illa, quae secundario pertinent ad indiuiduationem primae substantiae, vt supra ostensum est ex dictis Sancti Thomas in tractatu de natura materiae. Et si dicatur, quod ipse ponit in scripto super Boetium, quod prima radix indiuiduationis est dimensio interminata communis generato & corrupto &c. Dicitur quod illam opinionem postea correxit in summa, & in vltimis opusculis. Potest etiam dici, quod quantitas est prima radix indiuiduationis quantum ab hoc quod est esse diuisum ab alijs & demonstrabile, & determinatum ad hic & nunc, non autem prima simpliciter. Ad Vndecimum dicitur primo, quod conclusio nostra non dicit, quod primum principium indiuiduationis substantiae, nec principale sit quantitas, sed secundarium, vt superius saepedictum est.

Secundo dicitur, quod quam titas seipsa primo. 1. non per aliquid prius alterius generis distinguitur ab alia quantitate. Tamen non seipsa primo, excludendo partes eius, quae sunt priores, sicut enim haec albedo differt ab alia propter diuersitatem materiae vel subiecti, ita haec linea differt ab alia propter diuersitatem partium huius & illius, partes enim sunt materia totius secundo physicorum. Quia si quaeratur, vnde quantitas habeat partes. Dicitur quod ex sua propria ratione, & similiter haec quantitas, & illa habent diuersas partes Dicitur etiam quod ex ratione quantitatis est diuidi in partes vnius rationis, & portare secum diuisionem & plura indiuidua & distincta Et tunc ad huius improbationem dicitur, quod illa propositio, qua dicitur, omnis differentia formalis est specifica, vera est, si bene intelligatur, nec fundat aedificium ruinosum, sed stabile. Illa enim propositio intelligitur ab antiquis philosophis & theologis de formis simplicibus, de quarum ratione non est diuisio in partes alterius, nec eiusdem rationis, nec portare secum aliquid materiale, & aliquid formale, sed per se manifestum est quod forma, de cuius ratione est habere partes alterius rations, cuiusmodi est natura genita, vel partes vnins rationis, cuiusmodi est quantitas, portat secum diuisionem specificam vel numeralem, ita quod non indiget aliquo extrinseco alterius generis, per quod formaliter habeat diuisionem aliquorum intra se contentorum. Et de hoc Sanctus Thomas 7. quoli. arti. 10. vt visum fuit in solutione secundi argumenti.

Item. Distinctionequarta. sent. dist. 12. q. 1. arti. primo q. tertia sic ad 3. dicit Si quantitas siue materia haberent esse actu, per se haberet indiuiduationem, quia per se habet diuisionem illam, secundum quam materia diuiditur, & sic vna pars differret ab alia non specie, sed numero secundum ordinem qui attenditur in situ partium Et similiter vna linea differret ab alia numero dummodo acciperentur in diuerso situ. Haec ille.

Et simile dicit super Boetium de trinitate, vt recitatum est in solutione primi, ex quibus patet, quod alia ratio est de quantitate, & alia de caeteris formis. Et tunc ad improbationem huius dicitur, quod hic loquimur de situ, qui est differentia quantitatis. Et cum quaerit arguens per quid ille situs distinguitur ab alio. Dicitur quod ex propria oppositione quam secum ferunt, quia vnus est ante, & alius retro, vnus sursum, alius deorsum.

Item ordo de necessitate requirit pluralitatem & distinctionem, & sic quaerere, quare situs importat distinctionem, est quaerere, quare situs est situs, quae quaestio vana est, & hominis indisciplinati non valentis distinguere inter per se notum & dubium.

Item cum dicit, quod quantitas non plus habet de se quod sit haec quam substantia materialis &c. Dicitur quod hoc est falsum, quia vt dicendum est ex se habet & portat diuisionem, & oppositionem, & ordinem, Nec valet probatio, quia licet ex sua ratione habeat indifferentiam ad plura subiecta & materialia extrinseca vel intrinseca scilicet partes, quae se habent loco materie, semper tamen portat differentiam partium adinuicem, & ita aliquid commune, & aliquid indiuiduum. Et de hoc sanctus Thomas in scripto super Boetium in illa qu. qua quaerit. Vtrum consideratio mathematica sit sine materia de his, quae habent esse in materia, sic dicit. Duplex est abstractio. Vna, qua abstrahitur forma a materia Alia qua compositum abstrahitur a partibus. Forma autem illa potest abstrahi a materia, cuius ratio essentiae non dependet a tali materia. Ab illa autem materia non potest forma abstrahi per intellectum, a qua secundum rationem suae essentiae dependet, vnde cum omnia accidentia comparentur ad substantiam, sicut formae ad materiam, & cuiuslibet accidentis ratio dependeat ad substantiam, impossibile est aliquam talem formam a substantia separari, sed accidentia superueniunt substantiae ordine quodam. Nam primo aduenit ei quantitas, deinde qualitas, deinde passiones & motus, vnde quantitas potest intelligi in subitantia antequam intelligantur in ea qualitates sensibiles, a quibus materia dicitur sensibilis. Et sic secundum rationem suae essentie non dependet quantitas a materia sensibili, sed intelligibili tantum, substantia enim remotis accidentibus non remanet, nisi intellectu comprehensibilis, eo quod sensitiuae potentiae non pertingunt vsque ad substantiae compraehensionem. Et de his abstractis est mathematica, quae considerat quantitates, & ea quae quantitates consequuntur, vt figura, & huiusmodi totum autem non a quibuscunque partibus abstrahi potest. Sunt enim quaedam partes, a quibus ratio totius dependet, quandoscilicet, hoc est esse tali toti, quod ex talibus partibus componitur, sicut se habet syllaba ad literam, & mixtum ad elementa, & tales partes dicuntur partes speciei & formae, sine quibus totum intelligi non potest, cum ponantur in eius diffinitione. Quaedam vero partes sunt, quae accidunt toti inquantum huiusmodi, sicut semicirculus se habet ad circulum, accidit enim circulo, quod sumam tur per diuisionem duae partes eius aequales, vel inaequales, vel etiam plures, non autem accidit triangulo, quod in eo de signentur tres lineae, quia ex hoc triangulus est triangulus. Similiter etiam per se competit homini vt in eo inueniatur anima rationalis & corpus compositum ex quatuor elementis.

Vnde sine quattuor his partbus homo intelligi non potest, sed haec oportet poni in diffinitione homns. Vnmem sunt partes speciei & formae, sed digitus, pes, & manus, & huiusmodi partes sunt praeter intellectum homnis, vnde ex illis ratio essentialis hominis non dependet, vnde sine his intelligi potest, siueenm habeat pedes, sine non, dum tamen ponatur coniunctum ex anima rationali & corpore composito ex quatuor elementis propter commixtionem quam requirit, talis forma est homo. Et hae partes dicuntur partes materiae, quae non ponuntur in diffinitione totius, sed magis econtra. Et hoc modo se haest ad hominem omnes partes signatae, sicut haec anima, & hoc corpus & hoc os, & huotmodi. Hae enim partes sunt quaedam partes sortis & platonis, non tamen homnis inquantum homo, & ideo potest homo abstrahi per intellectum ab illis partibus, & talis abstractio est vniuersalis a particulari, & ita sunt duae abstractiones intellectus. Vna quae rendet vnioni formae & materiae, accidentis & subiecti, & haec est abstractio formae a materia sensibili. Alia est quae raendet vnioni totius & partis, & huic ratendet abstractio vniuersalis a particulari, quae est abstractio totius, in quo consideretur absolute natura aliqua secundum suam rationem essentialem ab omnibus partibus, quae non sunt partes speciei, sed sunt quietes accidentales. Haec ille.

Ex quibus patet quod cum quantitas ex propria ratione habeat in se aliquid habens rationem totius, & aliquid habens rationem partis accidentalis, quod semper ipsa habet in se aliquid vniuersale, & aliquid particulare, & aliquid intelligibile, & aliquid sensibile, vel imaginabile, Et per idem patet ad illud quod inducitur de linea, quia vt dicendum est in qualibet quantitate est aliquid vre scilicet ipsa ratio totius, & aliquid particulare. Quia autem additur, quod linea communis habet aliquam vnitatem realem minorem vnitate numerali. Falsum est, & non probatum. Ad aliud quod additur de linea & superficie in hac aqua & illa &c. patet p pedicta, qua quodlibet talium habtm in se, vnde indiuiduetur, & vltra hoc habet diuersa subiecta. Ad Duodecimum dicitur negando minorem, nam quantitas inest formaliter speciei, quo ad partem eius, quae est materia, & hoc inquantum species est diuisibilis in partes subiectiuas, quia aliter non esset diuisibilis in tales partes subiectiuas, cum non possit diuidi per differentias formales, quia tunc esset genus, sed solum per materiales, has autem constituit quam titas. Et ad probationem minoris dicitur, quod licet alia sit diuisio totius integralis a diuisione totius vniuersalis, tamen totum vniuersale, quod nullas habet differentias formales, non possunt multiplicari in partes subiectiuas, nisi concurrente diuisione materiali, vel saltem subiecti.

Sciendum tamen, quod Albertus super Porphyrium secundo tractatu, capitulo secundo sic dicit. Genus non diuiditur nisi per ea, quae sunt in ipso potestate naturali & substantia, & ideo per se diuiditur, & oportet quod diuiditur in plura, quae actu sunt plura. Species autem non diuiditur per ea, quae sunt in ipsa, nec diuiditur secundum suam substantialem potestatem, sed potius multiplicatur & numeratur quam diuidatur, per illud quod totum substantialiter est extra naturam & essentiam illius, scilicet per materiam, quae nihil est formaliter essentiae, vel potestatis, & ideo accidit speciei & in ipsa. Propter quod sola sufficit aptitudo in specie, vt sit apta existere in pluribus ad hoc quod sit vniuersale, etiam si actu non sit nisi in vno solo, vel forte in nullo dummodo sit forma, quae secundum apttudinem apta nata sit esse in pluribus. Haec ille.

Ex cuius verbis habetur, quod aliter diuiditur natura generis, quia per intrinseca, & aliter natura speciei, quia per extrinseca. Ad Decimumtertium negatur minor, quia impossibile est in substantijs materialibus generans generare genitum, nisi vtrumque habeat quantitatem, quia duas materias eiusdem rationis impossibile est imaginari sine quantitate.

Item. Quia de ratione agentis physici est quantitas, & quod agat in passum quantum & corporeum, quod possit tangi, ex quo generat sibi simile. Ad Decimumquartum dicitur quod secundum sensum ibidem positum sequimur, & non primum, tamen iste sensus indiget additamento, scilicet quod materia de se non habet partes actu separatas secundum rem vel cogitationem a quantitate, semper tamen est in potentia ad habendum partes. Et illa potentia reducitur ad actum per quantitatem formaliter, vel esset reducibilis, si per aliquam potentiam prima materia esset sine quantitate, & postea nouiter reciperet quantitatem. Et quod dico de materia, dico de natura specifica materiali, quo ad partes subiectiuas. Cum autem dicit arguens: quod iste sensus destruit seipsum, negatur, quia nos non dicimus materiam de se esse indiuisibilem contrarie, ita quod repugnet sibi diuisio, sed priuatiue, quia ex se non habet actum diuisionis, sed tamen habet potentiam. Vnde exemplum de angelo, nihil valet, quia est indiuisibilis non priuatiue, sed contrarie, quia non est diuisibilis actu nec potentia, secus de substantia materiali.

Item cum dicitur. Illud quod est de se non tale per nihil superueniens potest fieri tale. Illa propositio vera est, si intelligatur ly de se pro perseitate primi vel secundi modi, est autem falsa si intelligatur de perseitate tertii modi, & sic intelligimus, cum dicimus, quod quidditas materialis est de se indistincta, non enim intelligimus quod indistinctio insit ei in primo modo vel in secundo modo dicendi per se, sed in tertio ad hunc sensum, quod talis indistinctio consequitur eam, dum solitaria est, vel consequeretur, si solitaria esset, nihil habens de quantitate. Vnde in tali sensu haec consequentia est bona, hoc non est de se tale, igitur est de se non tale. Ad primum Durandi respondetur sicut responsum est ad quartum & ad quintum Scoti. solum enim concludit quod dimensio non est totale, nec principale, nec primum indiuiduationis principium, & hoc concessum est saepe. Ad secundum dicitur primo, quod quantitas in rebus materialibus est de ratione indiuidui, & naturae signatae quae ad aliqua modo praeexposito superius, & non se habet solum concomitatue ad indiuiduationem. Et ad huius improbationem dicitur, quod sub natura communi materiali est dare multa supposita per se, & tamen quodlibet illorum includit quantitatem inquantum est indiuiduatum, vltimata signatione & distinctione.

Nec valet prima consequentia ibidem facta, qua infertur, quod si suppositum includit quantitatem, quod ideo sit ens per accidens, & non per se quia vt prius dictum est, omne ens physicum includit in sua ratione quantitatem, & qualitatem, nec ideo dicitur ens per accidens, quia ad hoc, quod aliquid sit proprie ens per accidens, requiritur quod illa quae includit in suo nomine, nullum per se ordinem habeant, sed vnum totaliter accidat alteri, nec vnum pullulet ex principijs altertius, vt homo albus, sed vbi vnum oritur ex principijs alterius sicut in proposito, non dicitur ens peraccidens. Ex quibus patet, quod aliae consequentiae ibidem factae non valent, quibus infertur, quod sortes non esset ens per se, nec vnum per se, nec in praedicamento substantiae, sed in duobus &c. & quod ista non esset per se, sortes est homo, & quod non esset aliqua per se generatio, & de hoc Albertus septimo metaphysicae. primo tractatu, capitulo nono sic dicit. Non est diffinitio nisi vnum & vnius sit nomen. Cum autem omne nomen imponatur ab eo, quod primo cadit in intellectu imponentis, & significet illud ipsum, quod patet, quia vbi non est vnus intellectus, ibi non est vnius vnum nomen. Oportet igitur si debeat esse vnum nomen diuersorum, quod illa diuersa claudantur in vno & eodem intellectu, & hoc non est nisi primo modo dicendi per se, & in secundo. Oportet igitur quod nomen, cui aptatur diffinitio, dicat vnum secundum primum modum dicendi per se, vel secundum, & quaecunque aliter dicunt vnum per modum compositionis, vel continuitatis, vel colligationis, sub illo vno non sunt diffinibilia, & ideo accidens per accidens cum suo subiecto compositum non est vna ratione diffinibile, nisi ipsum accidens per accidents ad accidens per se reducatur primo, & tunc vnum nomen speciei suae ponatur, sicut est hoc nomen simum. vel simitas, & claudum, & aquilum, & huiusmodi. Et ex hoc patet, quod homo albus non est res diffinibilivna diffinitione, nisi prius ad aliquid per se reducatur, vt videlicet album dicat superficiem ex multo compositam perspicuo, in qua clare diffunditur lumen, & huic vnum nomen ponatur, quod in se claudat subiectum oblique, &, esse accidentis in recto, sicut simitas est nasi curuitas. Ex his igitur sic intellectus dicimus esse vnam diffinitiuam rationem, si in altero modorum dicendi per se vnus est intellectus, & non propter hoc erit vna diffinitio, si est vnius quod quocunquae modo continuitatis, siue colligationis, siue alterius comparationis est vnum aut etiam quacunquae communitate ordinis, sed erit diffinitio vna, si est vnius quotiens vere dicitur vnum, vnum vero dicitur, sicut ens secundum se, aut primo modo, aut secundo modo &c. Haec ille.

Secundo dicitur, quod concesso, quod substantia materialis, vt praecedit quantitatem, & omnia alia accidentia, habeat suppositum per se, & sit prima substantia in esse primae substantiae, adhuc stat quod quantitas indiuiduat primam substantiam quantum ad ea, duae secundario sunt de ratione indiuidui, vt prius dictum fuit. Tertio dicitur, quod quantitas manens cum re facta supponit subiectum subsistens, sed non supponit subiectum distinctum sensibile demonstrabile determinatum ad hic & nunc, & ideo quo ad primum non indiuiduat, sed quo ad secundum. Plura enim sunt de ratione indiuidui quam subsistere, vt prius dictum est. Quarto dicitur, quod qnantitas praecedens rem factam disponit ad indiuiduationem modo, quo arguens recitat. Et cum arguens hoc improbat dicens, quod aliud est esse principium indiuiduationis &c. Dicitur quod licet accidat indiuiduo specie habere aliud indiuiduum, quo differat, tamen de ratione indiuidui vltimata indiuiduatione in specie plurificabiliest quod sit indiuiduum in se, & habeat in se principium diuisionis ab alijs, quae sunt, vel esse possunt in eadem specie & hoc non potest aliud assignari quam quantitas. Quinto dicitur, quod quantitatem esse de constitutione indiuidui potest dupliciter intelligi, vt patet ex dictis, & in vno sensu conceditur, & ir alio negatur. Ad argu. Scoti & Durandi tertio loco contra eandem conclusionem inducta, quibus probatur, quod materia non sit principium indiuiduationis, nunc dicendum est. Et ideo ad primum dicitur, quod solum concludit, quod materia non est principium indiuiduationis quo ad hoc, quod de ratione indiuidui est distingui ab alijs eiusdem speciei, quod conceditur, cum quo stat, quod est principium indiuiduationis, quo ad eius incommunicabilitatem.

Ad secundum decitur, quod materia secundum se considerata, vt praescindit ab omni forma, & habitudine, aut analogia ad formam, & vrest primum subiectum, nullo modo potest concipi, vt vniuersalis, aut vt communis, & isto modo indiuiduat. Potest autem considerari secundo, vt habet analogiam & habitudinem ad formam, vel aliquam formam sub ratione communi, puta corporeitatis, vel huiusmodi, & isto modo potest concipi vt communis, & sic non indiuiduat, nec est de se haec. Et de hec satis dictum est in solutione quarti scilicet quomodo materia, vt est in acceptione intellectus, communis est, sed vt est primum subiectum, sic est incommunicabilis, & de se haec.

Ad tertium dicitur, quod materia & forma sunt de essentia rei materialis & compositae, ipsum autem compositum, vt est in acceptione intellectus commune est, non autem vt est extra nisi forte in potentia. Et consimiliter materia, vt est in acceptione intellectus est communis, quia intellectus non appraehendit eam nisi sub aliqua forma, vel sub aliquo, quod est quasi forma eius, sed materia vt est primum subiectum nihil tale includens non est communis, nec intelligibilis, nec pertinet ad rationem speciei, & sic indiuiduat. De hoc Sanctus Thomas in scripto super Boetium in illa quaestione, qua quaerit, vtrum mathematica consideratio &c. sic dicit. Cum vnaquaeque res sit intelligibilis secundum quod actu est, vt dicitur 9. Metaphysic. oportet quod ipsa natura siue quidd tas rei intelligatur, vel secundum quod est actus quidam, sicut accidit de ipsis formis, & substantijs simplicibus, vel secundum id quod est actus eius, sicut substantiae compositae per formas suas, vel secundum id, quod est loco actus, sicut materia prima per habitudinem ad formam, & vacuum per naturam locati. Haec ille. Item in eodem scripto quaestione, qua quaerit, vtrum varietas accidentium possit esse causa diuersitatis secundum numerum sic dicit. Materia est cognoscibilis dupliciter. Vno modo per analogiam, siue per comparationem, vt dicitur primo Physic. hoc autem est, vt si dicamus illud esse materiam quod hoc modo se habet ad res materiales, sicut lignum ad lectum. Alio modo cognoscitur per formam, per quam habet actu esse, vnumquodque enim cognoscitur secundum quod est actu, & non secundum quod est in potentia, vt dicitur 9. Metaphysi. &c.

Ad quartum dicitur, quod materia licet eadem secundum essentiam sit in generato & corrupto, non tamen est eiusdem rationis, quia non est cum eisdem dimensionibus terminatis, vt superius dictum est in probatione huius conclusionis. Et si forte dicatur, ponatur quod in eadem materia sub eisdem dimensionibus succedant sibi primo fornta aquae, secundo forma aeris, tertio forma aquae, constat quod prima aqua, & secunda differunt numero, & tamen sunt cum eadem materia, & cum eadem quantitate. Dicitur quod casus est impossibilis, vel si casus admittatur, tunc dicendum videtur, quod ad vnitatem indiuidui, vel formae indistinctae requiritur primo vnitas specifica, secundo vnitas materiae & quantitatis, tertio simultas existentiae, vnde si a, & b, sunt vnius rationis formae, & sunt in eadem materia sub eadem dimensione, & sunt simul tempore non sunt duae, sed vna & eadem forma indinidua in numero, secus est si non concurrant illa tria praedicta. Vlterius dicitur, quod de ratione indiuidui est esse indiuisum, vt prius dicebatur, in illo autem casu materia prima, & secunda non habent idem esse indiuisum. Item dico, quod non videtur possibile quacunque potentia, quod idem accidens quo ad esse & essentiam sit simul & successiue in diuersis subiectis.

Ad quintum dicitur, quod Sanctus Thomas & alij sequentes eum in ista materia non falluntur per quancunque aequiuocationem, vt arguens putat. Scimus enim quod aliud est aliquid esse in alio per inhaerentiam, & esse in illo per essentialem identitatem. Veruntamen dicimus, quod in rebus materialibus compositis isti duo modi sese inseparabiliter concomitantur, quod patet, quia ideo homo est in sorte, quia forma humana, a qua principaliter sumitur natura specifica vniuersalis est in materia sortis per informationem, vnde quia a natura specifica sumitur forma, & indiuiduum a materia signata, ideo communiter dicitur, quod natura est formaliter, & quasi quodammodo inhaerenter, vel informatiue in supposito, vel indiuiduo. Et per oppositum, quia suppositum vel indiuiduum substat naturae speciei & generis, quaelibet enim talis natura inhaeret quo ad sui partem principalem, & per synecdochem. Et similiter indiuiduum supponitur materiae, quia illud vnde sumitur indiuiduum scilicet materia informatur natura, scilicet principaliori parte naturae.

Item dicimus vlterius, quod in rebus compositis & materialibus licet natura non totaliter inhaereat, tamen nulla talis subsistit, quia forma totius est in suis partibus, vnde sicut recitat Sanctus Thomas 4. sent. dist. 20. q. 1. artic. 1. Super hoc sunt duae opiniones. Nam Auicen.s tenet quod eadem est forma totius & partis diuersis considerationibus, & secundum hoc manifestum est, quod natura specifica, quae dicitur forma totius, inhaeret. Alia est opinio Auerroys communior & verior, quod forma totius non est idem, quod forma partis, nec alia forma praeter formam partis, sed est totum resultans ex compositione formae cum materia compraehendens in se vtrunque, & haec forma totius, vel essentia, vel quidditas dicitur. Haec autem forma totius constat, quod est in partibus, ex quo manifeste patet, quod nulla natura materialis subsistit, sed quaelibet est in alio non solum per essentialem identitatem, immo est in aliquo a se realiter distincto, quia humanitas nec est anima, nec materia, nec vtrunque, sed est quid resultans ex illis. Cum autem arguens vlterius dicit, quod esse in aliquo per realem identitatem sicut vniuersale in particulari non plus conuenit, aut repugnat materiae quam formae &c. Dicitur quod materia in se considerata & vt est primum subiectum nullo modo habet rationem vniuersalis, cum sit primum subiectum in nullo receptibile, nec vt forma in materia, nec vt totum in partibus. De hoc dominus Albertus in commento super Porphyrium, primo tractatu capit. 7. sic dicit. Est autem adhuc dubium apud quosdam, an vniuersale sit forma, an compositum, vel materia, & si sit forma an sit forma totius, vel forma partis. Quia enim vniuersale non sit materia, patet per hoc, quod materia ei, in quo est, nec dat esse, nec nomen, nec rationem, quae omnia dat vniuersale substantiale, sicut species & genus in his, in quibus est ipsum vniuersale, igitur vniuersale non est materia. Adhuc autem. Materia non est imago agentis intellectiue in eo, quod productum est, vniuersale autem est imago agentis intellectiue in eo, quod productum est, vt iam probatum est. Adhuc. Omne quod praedicatur de eo, in quo est, forma est, vniuersale pedicatur de eo, in quo est, igitur vniuersale est forma. Adhuc autem. Nihil est communicabile multis vnum existens in eis secundum essentiam nisi forma, materia enim non est communicabilis multis, nisi per diuisionem, ita quod non tota est in singulis, vniuersale autem totum est in singulis, igitur vniuersale non est materia, sed forma, sed quia hoc innegabiliter verum est, ideo nunc quaeratur cuiusmodi sit forma. Est enim forma totius, vt est humanitas, quae est forma hominis, & est forma partis, sicut anima est forma corporis humani. Forma autem partis siue materia non praedicatur de eo, cuius est forma, sed vniuersale praedicatur: igitur vniuersale non est forma partis vel materiae secundum quod materia perficitur per formam, eodem modo probari videtur, quod non sit forma totius, quia etiam humanitas de homine non praedicatur, & est de ratione eius, de quo praedicatur. Ad haec autem & similia non est difficile soluere.

Dicendum enim est, quod vniuersale est forma totius, sed forma totius dupliciter designatur in nomine, designatur enim vt forma tantum, sicut humanitas est forma designata vt forma tantum, quae est essentia formalis, & ideo non praedicatur de eo, cuius est forma, quia honon est essentia sua formalis, nec aliquid eorum, quae formas habent. Designatur etiam vt forma totius, & totum esse dicens, cuius est forma, & tunc designatur pe esse, quod dat ei, in quo est, & nomen, sicut homo dicitur esse formale, quod forma totius dat huic composito, quod est homo, & hoc docet Aristoteles in de caelo & mundo. Cum dico caelum, dico formam, cum dico hoc caelum, dico formam in materia, & sic forma est vniuersale praedicabile nomine & ratione de eo, cuius est vniuersale secundum substantiam. Cuius probatio est, quia nisi vniuersale esset talis forma, diffinitio data secundum nomen vniuersalis non diceret totum esse rei, nec totam quidditatem illius secundum illud nomen secundum quod diffinitur, siue nomen generis, siue nomen speciei, relinquitur igitur quod vniuersale sit forma totius vt totum esse dicens designata. Propter quod etiam praedicatur de eo, de quo praedicatur, ita quod statim posito subiecto per intellectum concipitur in illo praedicatum, siue subiectum sit actu, siue non. Omni enim tempore verum est, quod homo est animal, siue homo sit, siue non sit, & quod animal est corpus animatum, & quod corpus animatum est substantia, sed ex hoc non sequitur ergo corpus animatum est ens secundum actum, & ideo dicit Auicnus 1. lib. suae Met. quod esse & ens accidit ei, quod erit. Verum enim est hominem esse animal, siue aliquod animal sit, siue non sit, & accidit ei esse, vel non esse. Haec Albertus in forma. Ex quibus apparet primo, quod materia non potest habere rationem vniuersalis proprie dictam. Secundo quo vniuersale est forma in suis indiuiduis, vel singularibus existens. Tertio apparet qualis forma est. Sed forte dicet aliquis sicut hoc nomen homo est cone pluribus hominibus, ita hoc nomen materia est cone pluribus materijs, & ideo ita videtur esse vniuersale hoc, quod dico materia, sicut hoc quod dico homo.

Respondetur quod communitas nominis hincinde aequalis est, sed res nominis dispar & dissimilis est, quia materia vt in se non est quid aptum natum esse in multis, nec etiam in aliquo, eo modo quo natura cons apta nata est esse in aliquo, sed quia materiam non intelligimus nisi ad modum concretorum & formarum totius, ideo eam similiter nominamus: sicut etiam dicit in alio proposito de formis separatis Sanctus Thomas quod scilicet si intelligerentur sicut in se sunt, non haberent rationem comnins, nec vniuersalis.

Ad argumenta secundo loco contra eandem conclusionem inducta, quae sunt Aureoli, nunc dicendum est, & ideo ad primum dicitur, quod illud additum naturae specificae, per quod contrahitur non per se, sed per accidens, se habet ad naturam speciei, tamen per se est de ratione indiuidui vt indiuiduum est, sicut albedo de per accidens inest homini, sed de per se inest homini albo. Et ad huius improbationem dicitur, quod omne indiuiduum accidentis supponit indiuiduationem substantiae quo ad aliqua, quae sunt primo & per se de ratione indiuidui. Illa autem quae secundario sunt de ratione indiuidui, non omne accidens supponit, immo accidens, quod est quantitas, illa causat. Secundo dicitur, quod illud quod primo indiuiduat suppositum substantiae, vel facit primam substantiam esse primam substantiam, non est aliquid commune, nec aliquid communicabile, sed est materia prima, vt est primum subiectum. Tertio dicitur, quod illud, quod indiuiduat suppositum substantiae secundario est quid habens in se aliquid cone, & aliquid ex se indiuiduum scilicet quantitas, quod quomodo potest esse dictum est prius, quia scilicet ex se sola tertio modo perseitatis hebtem partes, & formam totius.

Ad secundum negatur antecedens: quia natura specifica nullam comnitatem actualem habet extra intellectum, nec in suo indiuiduo, & tamen in indiuiduo, & non alibi fit additio principij indiuiduantis. Communitas autem talis naturae est in intellectu, vbi tamen abstracta est ab indiuiduantibus. Dicitur secundo, quod natura extra intellectum & in indiuiduo existens est communis in potentia vel aptitudine. Nec ex hoc sequitur, quin principium indiuiduationis stet cum tali communitate potentiali vel aptitudinali, quia albedo stat cum potentia ad nigredinem, & ideo concesso antecedente argumenti ad vnum sensum, adhuc consequentia non valet, quia natura specifica simul est conmunis & indubitata secundum diuersa esse, & diuersas considerationes.

Ad tertium dicitur primo, quod ad indiuiduationem naturae materialis confert esse, quia de ratione indiuidui est habere esse in se indiuisum. Et ad primam improbationem huius dicitur, quod aliquid commune secundum suam rationem potest conferre ad indiuiduationem, licet non quo ad incommunicabilitatem, vel distinctionem, vel signationem, sed quo ad indiuiduationem, quia vnitas, quae est de ratione indiuidui, est esse indiuisum, vt hic loquimur.

Ad secundam improbationem dicitur, quod Auicenu in illa materia melius vidit quam Auerius & magis conformiter Boetio, Hylario, & alijs theologis. Secundo dicitur, quod materia secundum quod est primum subiectum appropriatur indiuiduo substantiae quantum ad primam radicem indiuiduationis, non autem inquantum per intellectum concipitur, vt communis. Et dicitur, quod materia prima seipsa est indiuidua indiuiduatione opposita vniuersalitati, licet in se non habeat omnia requisita ad vltimatam indiuiduationem, puta signationem, distinctionem, determinationem ad hic & nunc. Tertio dicitur, quod quantitas est principium indiuiduationis secundario, modo saepius superius expresso. Et ad huius improbationem dicitur, quod quantitas habet in se, vnde possit concipi vere conceptu vniuersali, & habet in se vnde indiuiduetur. Illud autem, quod est vniuersalitatis in ea, est de ratione & conceptu specifico hominis, vel alterius substantiae materialis, puta forma totius, non autem illud, quod indiuiduat quantitatem, puta partes accidentales quantitati. Quarto dicitur, quod situs confert ad indiuiduationem, immo est prima radix indiuiduationis quo ad hoc, quod conuenit indiuiduo secundario, scilicet signatio, distinctio, demonstratio &c. Et ad huius improbationem dicitur, quod procedit in aequiuoco, quia conclusio nostra loquitur de situ, qui est differentia quantitatis, quae non est aliud quam ordo partium in toto, & argumentum procedit de situ, qui est praedicamentum, & designat ordinem partium in loco, quia loquendo de tali situ, assumpta probationis sunt vera, non autem loquendo de situ, quae est differentia quantitatis, quia iste est inuariabilis manente indiuiduo, nec quacunque potentia duo indiuidua possunt habere eundem situm, de quo loquimur.

Ad primum Durandi ad idem propositum dicitur, quod argumentum est totaliter contra mentem Philosophi 7. Metaphysic. & primo de coelo. Nam septimi Metaphysic. ponit Aristoteles quod aliae sunt partes speciei, & aliae indiuidui. Et cum dicit arguens, quod natura vniuersalis, & natura singularis sunt omnino eaedem realiter, negatur, quia natura indiuidui vt sic aliquid addit super naturam speciei in rebus materialibus, secus est in substantijs immaterialibus, & de hoc satis dictum est superius. Ad secundum eiusdem negatur minor. Quia natura vniuersalis prout praescindit ab indiuiduantibus, est ens reale actuvel potentia, & tamen vt sic non est indiuidua, & de hoc dictum est prius secundum dominum Albertum, vnde vbisupra ca. 3. Omne inquit, quod est in indiuiduo secundum quod est in indiuiduo, singulare est, sed id, quod est in indiuiduo, nihil prohibet esse vniuersale, non secundum quod est in indiuiduo acceptum. Hoc enim secundum se nihil prohibet esse quale quid, & non hoc aliquid &c. sicut supra allegata sunt. Quia autem vniuersalia sint res extra intellectum consistentes, probat ipse in eodem cap. septuplici ratione.

Prima est. Quia hic homo non est nisi a simplici homine, & eadem ratione alius homo non est homo nisi a simplici homine, & sic de alijs omnibus hominibus, non autem potest hic homo esse nisi ab eo, quod est secundum rem in natura extra intellectum existens: ergo homo simp. iciter est extra intellectum existens simpliciter, & secundum rem in natura, propter quod dicitur homo esse dignissima creaturarum. Si enim hoc conueniret huic homini secundum quod est hic homo, non conueniret alij. Similiter quod homo est rationalis, non conuenit huic secundum quod hic, quia tunc alteri non conueniret: ergo conuenit ei secundum quod homo, & non nisi secundum quod hic homo est aliquid in natura praeter intellectum existens.

Secunda ratio est. Quia sicut dicit Aristes 1. Physic. eadem sunt principia, quibus res est, & quibus cognoscitur & scitur. Non est autem scientia nisi de vniuersali & per vniuersa. e: igitur res non est nisi per id, quod est vniuersale, scientia enim non est nisi de rebus, & per res, praecipue in physicis: ergo vniuersalia sunt, & non in intellectu tantum. Si enim essent in intellectu tantum, essent tantummodo rerum intentiones, & non res. Tertia ratio est. Quia forma, quae dat esse, non habet esse a materia, quamuis in materia, sed habet esse ab agente secundum formam & vniuoce agente, & secundum quod est ab agente vero nabet esse extra intellectum, & non tantum est hoc, vel illud, sed simpliciter: sed vniuersale est, quod secundum se non est hoc ve illud, sed est simpliciter communicabile factum hoc vel illud: ergo vniuersale simpliciter & secundum se est ab agente, & in natura existens, quamuis non sit hoc vel illud: ergo vniuersale simpliciter & magis est quam particulare, siue hoc vel illud.

Quarta ratio est. Quia illud quod est ab agente formaliter, vere est in natura, & tamen de esse suo formali nihil habet a materia, sed ab eo, quod est in mataeria habet, quod est forma huius vel illius. Ens autem vere ab agente non secundum quod est huius vel illius verissime habet esse in natura, & agente formaliter: quia vno modo se habet ad omnia, quae ab eo exemplificantur, sequitur communitatem, quod igitur sic est, verissime est apud naturam, quia esse eius non est ab aliquo obumbratum vel variatum: ergo quod sic est, verissime est forma. Forma autem secundum quod vno modo se habet ad omnia particularia sua, sic est, & tale esse habet, vniuersale autem hoc modo est, ergo vniuersale verissime in natura est, & verius est quam particulare.

Quinta est. Quia forma rei in specie, & ratione, & natura non est nisi lumen intelligentiae terminatum ad hoc, & incorporatum isti, quod ergo dat esse & rationem, aut hoc habet ab hoc, quod lumen intelligentiae est, aut ab hoc, quod est incorporatum illi, & terminatum ad hoc. Constat autem, quod non habet dare esse & rationem, secundum quod est terminatum ad hoc, & incorporatum isti, quia hoc accidit ei, & ab agente non potest habere substantialem actum. Habet ergo ab hoc quod est lumen intelligentiae, quae est agens esse in natura. Non autem dat esse in natura, nisi quod vere in natura est, ergo forma, quae dat esse in natura, vere & in natura est, & extra intellectum, sicut forma artis non dat artificiato esse in genere & in specie artificis, nisi secundum quod in artificiato vere est, & extra intellectum artificis, quamuis quod det esse artificiato non habeat ab eo, quod est in artificiato, sed secundum quod est ab artifice.

Sexta est. Quia lumen faciens colores non amittit aliquid per hoc, quod est in corpore terminato, & per hoc quod est in corpore terminato non acquirit, nec accipit aliquid essentiae vel virtutis ad agendum quamuis ei quod constituitur per ipsum, multa accidant per hoc, quod ad hoc vel illud terminatur: ergo similiter lumen intelligentiae, quod largitur formans id, quod de se, vel ab efficiente habet per hoc, quod est in isto, vel in illo, nec aliquid accipit essentiae, vel virtutis ab hoc, quod terniinatur ad hoc, vel ad illud, quamuis ei, quod constituitur ab isto, multa conueniant, secundum quod lumen ad hoc vel illud constitutum, agit in isto vel in illo. Sic autem virtutem constituendi habens vere est in natura, & non est secundum quod est in isto. Hoc autem taliter existens simplex est, & verissime existens vnam aptitudinem habens ad omnia, quibus dat esse & rationem. Hoc autem est genus & species prout sunt vniuersalia, igitur vniuersalia verissime sunt in natura.

Septima est. Illud, quod secundum naturam & virtutem est ante rem, ab eo, quod est post ipsum, nec esse accipit, nec vnitatem, vel multiplicationem secundum seipsum, nisi secundum esse, quod habet in isto, vel in illo, quod est post ipsum, vniuersale autem sine forma, quae est rei principium & causa, est ante rem secundum causam & naturae ordinem: ergoab eo in quo est, nec accipit esse, nec vnitatem, nec multiplicationem tantum secundum quod ipsum in se est, quamuis multiplicetur tantum secundum esse, quod habet in isto. Si autem in se accipiatur, nihil horum habet ab eo, in quo est, secundum seipsum autem acceptum verissime est, quia secundum seipsum acceptum, non habet hoc, quod non sit nisi in intellectu, quamuis ab intellectu causante & cognoscente secundum se: ergo acceptum est verissime res in natura simplici existens. Sic autem vniuersale est habens aptitudinem ad omnia singularia per vnum respectum ad singularia, vniuersale igitur verissime est res, vera est etiam absque eo, quod in intellectu solo puro & nudo sit acceptum. Haec ille.

Sciendum autem quod licet hic dicat, quod vniuersalia verissime sunt, tamen in comento praedicamentorum, tractatu de praedicamento substanriae, cap. 4. vbi tractat illud dictum Aristes Destructis primis substantijs, impossibile est &c. dicit sic. Superiora esse actuale scilicet naturam non habent, & esse perfectum vltima perfectione nisi in indiuiduis, quae sola perfectum esse in natura attingunt, ad quod omnia, quae sunt in genere & specie esse habent in potentia, & indeterminatum, & confusum, & siuidum, quousque illud attingant, & ideo illis non existentibus nihil aliorum habet esse actuale, & in natura determinatum Item postea dicit. Quia esse singularium est esse simpliciter, & omne aliud esse est esse secundum quid, sed in his nulla est contradictio: nam esse vniuersale in se verissimum est id est purissimum, quia nulli extraneo permixtum, est autem imperfectum, quia secundum quid & in potentia. Ex dictis patet, quod non est vanum quaerere principium indiuiduationis vel indiuidui, aliud a principio naturae specifice. Ad quod propositum bene arguit Scotus in quaestionibus supe, 7. Met. q. qua quaerit. Vtrum lapis de se sit hoc aliquid, & arguit in tertia conclusione, quod natura lapidis de se non est haec. Primo. Quia tunc secundum se non esset multiplicabilis, quia secundum se inesset sibi oppositum. Secundo Quia vniuersale esset quid fictum, quia nihil nec actu, nec aptitudne corresponderet sibi, cum oppositum secundum se esset in re. Tertio. Quia tunc intellectio cuiuslibet vniuersalis esset falsa, & abstractio impossibilis. Quarto. Quia omnia quae proprie differunt, aliquo sui & non quononet differunt, sed indiuidua proprie differunt, non enim sunt primo diuersa, quia tuncita essent diuersi, Sortes & plato, scut albedo & linea: ergo in aliquo reali conueniunt, quod non est de se hoc. Quinto. Quia eadem res est hoc aliquid. & distinguitur ab alio hoc aliquid, sed hic lapis non diiunguitur ab hoc lapide ex natura lapidis, quia tunc quod non esset hic lapis, non esset lapis. Sexto. Quia si lapis sit de se formaliter hic lapis, omnis lapis esset hic lapis, consequentia patet, quia quicquid inest naturae ex se, inest ei in quocunque inuenitur. Septiino. Quia diffinitio exprimit naturam rei: ergo si lapis esset de se hic lapis, diffinitio esset primo alicuius lapidis. Octauo. Quia tunc quicquid est speciei esset simpliciter idem cum indiuiduo concepto cum materia singulari. Nono. Quia passio realis sicut est operari & generari, inest primo indiuiduo, & non speciei: ergo in indiuiduo est aliquid additum, ratione cuius inest sibi primo. Haec Scotus in sententia.

Ad argumenta Aureoteus contra tertiam & quartam conclusiones inducta dicitur. Et ad primum quidem negatur minor. Et ad improbationem eius dicitur, quod contradictio in proposito non consurgit solum ex illa parte, quam tangit arguens, scilicet quod subsistens fieret inhaerens, sed ex hoc, quia nulla natura specifica completa potest formaliter alteri vniri ad constituendum aliam spem, quod tamen sequeretur, si angelus vniretur alicui materiae tanquam forma intrinsece & realiter dans esse substantiale.

Ad secundum patet per idem. Quia natura & suppositum non concurrunt ad constitutionem vnius nouae naturae, sicut forma & materia, ideo non est simile. Item. Quia in tali vnione naturae humanae & diuini suppositi neutrum informat alterum, sicut forma materiam, vel actus potentiam, sed solum natura humana trahitur ad esse diuini suppositi, nec resultat nouum esse creatum, & multae aliae dissimilitudines sunt, potissime, quia esse angeli finitum est, nec potest actuare simul duas naturas specificas.

Ad tertium dicitur, quod repugnantia in proposito non consurgit ex aliquo ibit. &to, vnde diuisio est insufficiens, sed repugnantia consurgit, quia angelus est persona habens naturam specificam completam & integram, & ideo non potest esse pars alterius speciei, quod oporteret in proposito.

Ad quartum dicitur, quod nullus Philosophus, cuius dicto sit standum, vnquam posuit, quod substantia separata esset proprie loquendo forma cuiuscunque materiae, sicut patet ex fine 8. Physic. vbi probare conatur Philosophus, quod primus motor non sit virtus in corpore, sed si aliqui Philosophi posuerunt caelos animatos, aequoce locuti sunt de anima, & de hoc alias videbitur.

Ad quintum dicitur, quod hoc negatur propter solum motiuum ibidem tactum scilicet quia angelus est quid completum in sua specie. Et ad huius improbationem dicitur, quod impossibile est quacunque virtute formam supstantialem informare materiam, quin consurgat noua species, si sit vera, & propria informatio, & loquamur proprie de forma, & proprie de materia, & proprie de iuformatione. Si autem aequiuoces de altero istorum, & voces informationem aliqualem vnionem mouentis ad mobile, vel influentiam alicuius effectus sine collatione esse substantialis, non contendo tecum, quia per similes aequiuocationes posset dici, quod pes est forma sotularis.

Ad argumenta Scoti contra eandem tertiam conclusionem, quibus probare nititur, quod differentia angeli & animae non sit ex hoc, quod anima cum discursu, angelus vero sine discursu intelligit, respondendum est, sed prius recitabo verba Sanct.s Doctoris in forma, quia in probatione conclusionis imperfecte fuerunt recitata, inquit enim sic 2. sent. dist. 3. q. 1. artic. 6. Angelus & anima specie differunt, quibus autem differentijs specifice distinguantur, diuersimode assignatur. Quidam enim assignant eos specifice distingui per hoc, quod est vnibile corpori, & non vnibile. Alij vero per hoc, quod est rationale, vel intellectuale esse. Tertij secundum hoc, quod est habere intellectum possibilem respectu superiorum tantum, quod conuenit angelo, qui a superiorisclicet angelo, vel Deo recipit illuminationem. Et secundum hoc, quod est habere intellectum possibilem respectu superiorum & inferiorum, quod conuenit animae humanae, quae a superioribus illuminatur, & a phantasmatibus cognitionem recipit. Quarti secundum hoc, quod est habere vertibilitatem immutabilem quae angelo conuenit, que immutabiliter adhaeret bono vel malo, ad quod semel per electionem se conuertit, vel habere vertibilitatem mutabilem, quod homini conuenit, qui de bono in malum, mutari potest, & econuerso. Quinto secundum virtutem interpretatiuam: quia secundum Damasc. Angelus interpretatur, vel loquitur quibusdam nutibus & signis intellectualibus sine vocis expressione, homo autem loquitur voce expressa. Nec mirum, quod sic diuersimode angeli & animae differentiae assignantur, quia differentiae essentiales, quae secundum Philosophi 7. Met. ignotae & innominatae sunt, designantur in differentijs accidentalibus, quae ex essentialibus causantur, sicut causa designantur per suum effectum, sicut calidum & frigidum assignantur differentiae ignis & aquae, vnde possunt plures differentiae pro specificatiuis assignari secundum plures proprietates rerum specie differentium ex essentialibus. differentijs causatis, quarum tamen illae melius assignantur, quae priores sunt, quasi essentialibus differentijs propinquiores. Cum igitur substantiarum simplicium sit differentia in specie secundum gradum potentialitatis in eis, ex hoc anima rationalis ab angelis differt, quod vltimum gradum in substantijs spiritualibus tenet, sicut materia prima in rebus sensibilibus. Vnde quia plurimum de potentialitate habet, esse suum est adeo propinquum rebus materialibus, vt possit corpus materiale illud esse participare, dum anima corpori vnitur ad vnum esse. Et ideo consequuntur illae differentiae ad angelum & animam, vnibile & non vnibile, ex diuerso gradu potentialitatis.

Item ex eodem sequuntur aliae differentiae scilicet rationale & intellectuale, quia ex hac, quod angelus habet plus de actu quam anima, & minus habet de potentia, participat quasi pleno iure naturam intellectualem, vnen intellectualis dicitur, anima vero quia extremum gradum in intellectualibus tenet, participat naturam intellectualem magis defectiue, & ideo dicitur rationalis, quia ratio, vt dicit Isaac, oritur in vmbra intelligentiae. Tertia vero distinctio sequitur ex prima & secunda, ex hoc enim quod anima est forma & actus corporis, procedunt ab essentia eius quaedam potentiae organis affixae, vt sensus & huiusmodi, ex quibus cognitionem intellectualem accipit. Propter hoc autem quod rationalis est habens cognitionem decurrentem ab vno in aliud, & sic a sensibilibus in intelligibilia venit, & per hoc ab angelo differt, qui non a sensibilibus decurrendo ad intelligibilia cognitionem accipit. Quarta etiam distinctio sequitur ex secunda, quia dicitur, quod per hoc, quod angelus intellectum difformem habet, conuertitur ad quodlibet immobiliter, per quod ab anima differt angelus, quia anima non intellectu dicitur formari, sed per inquisitionem rationis cognitionem accipit. Quinta autem sequitur ex primaQuia propter hoc, quod anima corpori vnitur, potest corporaliter vocem formare, non autem angelus, vnde patet quod istarum differentiarum prima est melior, quia accipitur secundum esse animae, quod primum fundamentum est, secunda autem, & tertia accipiuntur penes virtutem cognoscitiuam & intellectiuam tantum, sicut secunda, vel intellectiuam simul & sensitiuam, sicut tertia, quarta autem accipitur penes virtutem appetitiuam, quia electio ad appetitum pertinet, vt dicit Philosophus in ethicis, per quam anima mutabiliter conuertitur: vnde appetitiua posterior sit cognitiua, & haec minus valet quam praecedentes, quinta accipitur penes virtutem motiuam, formatio enim vocis est per motum corporalem membrorum. Motiua autem posterior est cognoscitiua & appetitiua, vnde haec differentia minus valet inter alias. Haec ille.

Item 1. par. q. 58. art. 2. sic dicit. Angeli illum gradum tenent in substantiis spiritualibus, quem corpora coelestia in substantijs corporeis: nam coelestes mentes a Dionysio dicuntur. Est autem haec dicitria inter corpora caelestia & terrena corpora, quod corpora terrena per motum & mutationem adipiscuntur suam vltimam perfectionem, corpora vero coelestia statim ex ipsa sui natura suam vltimam perfectionem habent, sic igitur & inferiores intellectus scilicet hominum per quendam motum & discursum intellectualis operationis perfectionem & cognitionem veritatis adipiscuntur, dum scilicetex vno cognito in aliud cognitum procedunt. Si autem statim in ipsa cognitione principii inspicerent quasi nota, omnes conclusiones consequentes in eis, discursus locum non haberet, & hoc est in angelis, quia statim in illis, quae primo naturaliter cognoscunt, inspiciunt omnia quaecunque in eis cognosci possunt, & ideo dicuntur intellectuales, quia etiam apud nos, quae statim naturaliter appraehenduntur, intelligi dicuntur. Vnde intellectus dicitur habitus primorum principiorum, animae vero humanae, quae veritatis notitiam per quendam discursum acquirunt, rationales vocantur, quod quidem conuenit ex debilitate intellectualis luminis in eis. Si enim haberent plenitudinem intellectualis luminis sicut angeli, statim in primo aspectu principiorum totam virtutem eorum comprehenderent intuendo quicquid ex eis syllogizari posset. Haec ille.

Ex quibus patet primo, quod non est mens Sanctus Thomas quod in hoc essentialiter consistat specifica diuisio angeli & animae, quia ille sine discursu, haec autem cum discursu intelligat, sed quod talia sunt signa, vel effectus ex eorum specifica differentia procedentes.

Secundum est, quod naturale est angelo intelligere sine discursu, animae vero cum discursu. Tunc ad primum Scoc potest dici primo, quod licet anima aliqua intelligat cum discursu, & aliqua sine discursu, & habeat actus specie differentes, & habitus respectu principiorum & conclusionum, ex hoc non sequitur, quod habeat duas potentias intellectiuas vel intellectualitates diuersarum specierum, quia vna istarum cognitionum inest sibi per quandam participationem, & non perfecte. Alia vero plene & perfecte, sicut per supradicta patet, secus est si aeque perfecte vtrunque sibi inesset, Secundo potest aliter dici, sicut dicit ad hoc argumentum Sanctus Thomas in quaestionibus de anima q. 7. in solutione primi dicens. Intelligere animae & angeli non est vnius speciei. Manifestum est enim quod si formae, quae sunt principia operationum differunt specie, necesse est operationes ipsas specie differre, sicut calefacere & iufrigidare differunt secundum differentiam caloris & frigoris, species autem intelligibiles, quibus animae intelligunt sunt a phantasmatibus abstractae. Et ita non sunt eiusdem rationis cum speciebus, quibus angeliintelligunt, quae sunt eis innatae secundum quod dicitur in lib. de causis, quod omnis intelligentia est plena formis, vnde intelligere angeli & hominis non est eiusdem speciei, & ex hac differentia prouenit, quod angelus intelligit sine discursu, anima cum discursu, quia necesse habet ex sensibilibus effectibus in virtutes causarum peruenire, & ab accidentibus sensibilibus in essentias rerum, quae non subiacent sensui. Haec ille.

Et post soluit argumentum Scoti in forma, vnde arguit sic. Diuersarum operationum secundum speciem non est eadem potentia principium, sed nos per eandem potentiam, scilicet per intellectum possibilem intelligimus quaedam sine discursu, scilicet prima principia, quaedam vero cum discursu, scilicet conclusiones: ergo intelligere cum discursu, & sine discursu non diuersificant speciem. Ecce argumentum, & postea respondit. Dicendum inquit, quod anima principia & conclusiones intelligit per species a phantasmatibus abstractas, & ideo non est diuersum intelligere secundum speciem. Haec ille.

Et intelligendum, quod cum dicit, quod istae duae intellectiones non differunt specie, hoc intelligendum est de tali differentia specifica, quam oporteat reduci in differentiam specificam potentiarum naturalium Ad secundum respondet ibidem beatus Thomas in forma, vnde arguit sic. Sicut angeli intelligunt res in verbo, ita animae beatorum, sed cognitio, quae est in verbo est sine discursu, non ergo differt anima ab angelo per intelligere cum discursu & sine discursu. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod species rei iudicatur secundum operationem competentem ei secundum propriam naturam, non autem secundum operationem, quae competit ei secundum participationem alicuius alterius naturae, sicut non iudicatur species ferri secundum adustionem, quae competit ei secundum quod est ignitum, sic enim eadem iudicaretur species, ferri & ligni, quod esset ignitum adurit. Dico ergo quod videre in verbo est operatio supra naturam angeli & animae, vtrique conuenientia secundum participationem superioris naturae scilicet diuinae, per illustrationem gloriae, vnde non potest concludi, quod angelus & anima sint eiusdem speciei. Haec ille. Ita dico ad propositum, quod illa duplex cognitio in anima non arguit duplicem potentiam naturalem intellectiuam in anima, sed solum vnam potentiam naturalem, & vltra hoc quandam participationem primi intellectus scilicet Dei per lumen gloriae.

Ad tertium negatur consequentia, nisi intelligatur de illis, quae proxime & immediate dependent ab intellectu angelico, & animae rationalis, de illis enim conceditur. Non autem de illis quae proxime & immediate dependent ab aliquo eiusdem rationis, sicut est in visione beatifica, quia proximum principium illius visionis est lumen gloriae se habens quasi per modum potentiae, & diuina essentia formans intellectum deificatum per modum speciei intelligibilis: vnde quia lumen illud est eiusdem rationis in anima & in angelo, & forma intelligibilis est eadem numero, non est mirum, si visio beatifica in ambobus sit eiusdem rationis, & patet falsitas illius conditionalis, quia licet ferrum & lignum sint diuersarum specierum, tamen cum vtrunque est calidum & ignitum habent operationem vnius speciei scilicet calefacere vel vrere.

Ad quartum dicitur, quod ideo angelus dicitur intelligere sine discursu, quia ex perfectione luminis intellectualis & potentiae intellectiuae, cognito principio mox cognoscit quicquid ex illo potest syllogizare, & hoc respectu naturaliter cognoscibilium. Non autem ideo, quod omnes conclusiones actualiter a principio cognoscat, quia nec omnia principia simul actu considerat, tamen quandocunque aliquod principium actualiter considerat, simul considerat actu omnes conclusiones ex illo sequentes. Similiter nec ideo solum dicitur intelligere sine discursu, quia habet a principio habitualent notitiam omnium conclusionum. Quia autem dicit de impressione notitiae possibili fieri animae sicut angelo. Hoc nihil valet, quia hoc anima non haberet ex proprietate suae naturae, sicut habet angelus. Item. Quia hoc dato, adhuc lumen naturale animae purum non esset tanti vigoris, quod in principio videret omnes conclusiones inde syllogizabiles.

Ad quintum dicitur, quod non plus infert nisi quod prima radix distinctionis inter animam & angelum non est intelligere, nec potentia intellectiua, sed potius natura huius & illius, quod concedimus, vt supra dictum est, sed cum hoc stat, quod talia posteriora circumloquuntur dictriam specificam huius ab illo, vt dictum fuit, quia essentiales rerum differentiae sunt nobis ignotae.

Ad sextum patet per idem. Ad primum Scoti contra quintam conclusionem dicitur, quod si maior intelligatur de comnicatione, qua quidditas specifica comncatur fuit particularibus, & vniuersale suo indiuiduo, negatur maior, immo est error, quia diuina essentia non est illo modo communicabilis, vt probat Sanctus Thomas 1. sent. dist. 19. q. 4. ar. 2. quadruplici ratione ostendens, quod in diuinis non est totum vniuersale, nec species, nec genus, & 1. par. q. 3. artic. 5.

Item q. 13. art. 6. probat, vt in probatione huius conclusionis recitatum fuit, quod nulla quidditas per se subsistens est communicabilis realiter, immo nec ratione, si intelligeretur, vt in se est, sed solum secundum opinionem. Si autem arguens loquatur de communicabilitate, qua natura vel quidditas concabilis est, non secundum modum vniuersalis, sed secundum modum essentiae communis pluribus suppositis sola relatione distinctis, maior est error, quia sola diuina essentia illo modo communicabilis est. Si autem intelligat, quod omnis quidditas est communicabilis primo modo, vel secundo modo, petit principium, licet possit concedi, quod natura Gabrielis posset comncari tribus suppositis diuinis, puta si assumeretur eius natura a tribus suppositis diuinis, tunc enim tria supposita subsisterent in illa natura, sed non sicut tria particularia sub eodem vniuersali. Cum autem arguens vult probare maiorem per hoc, quod talis communicabilitas non repugnat sibi ex perfectione &c. Dicitur quod hoc repugnat sibi ex ratione suae perfectionis, quia ex quo est natura immaterialis, repugnat sibi diuisio in partes subiectiuas, sicut repugnat naturae diuinae habere partes subiectiuas & particularia, licet sibi non repugnet habere plura supposita humana, & plura supposita diuina habentia eandem essentiam, & idem esse in numero substantiale solis relationibus distincta, sed talis communicabilitas non est communicabilitas vniuersalis in particularia. Et de hoc Sanctus Thomas primo sent. dist. 20. q. 4. ar. 2. In diuinis inquit personis non potest esse vniuersale & particulare, & huius ratio potest multiplex assignari. Primo. Quia secundum Auicenus vbicunque est genus & species, oportet esse quidditatem differentem a suo esse, & hoc in diuinis non competit. Secundo. Quia essentia vniuersalis non est eadem numero in singularibus suis, sed tantum secundum rationem, essentia autem diuina est eadem numero in tribus personis. Tertio. Quia vniuersale exigit pluralitatem in his, quae sub ipso continentur, vel actu, vel potentia, in actu sicut est in genere, quia semper habet plures species, in potentia sicut tinaliquibus speciebus, quarum forma quantum est de se possibilis est inueniri in multis, cum omnis forma materialis de se sit communicabilis secundum quod inuenitur tantum in vno est ex parte materiae debitae illi speciei, quae tota adunaturin vno indiuiduo, vt patet in sole, qui constat ex teta sua materia, & illa pluralitas est secundum numerum, qui simpliciter est numerus sundatus in substantiali distinctione. Tres autem personae non numerantur cum numero, vt dictum est, & ideo essentia non habet rationem vniuersalis. Quarto. Quia tale particulare semper se habet ex additione ad vniuersale, in diuinis autem propter summam simplicitatem non est possibilis additio, & ideo non est ibi vniuersale, neque particulare. Haec ille.

Simile dicit prima parte q. 3. artic. 5. Item primo contra Gent. cap. 25. Ex quibus patet, quod falsum assumit arguens cum dicit, quod diuina quidditas est communicabilis, si intelligat de communicabilitate naturae vniuersalis in particularia plura numero, siue intelligat de numero substantiali, siue accidentali.

Item falsum est, quod tres personae sint indiuidua eiusdem speciei. Si autem arguens loquatur de alia communicabilitate, non est ad propositum, quia non quaerimus, vtrum natura specifica angeli possit esse eadem numero in multis suppositis. Sed vtrum natura specifica eadem existens secundum rationem & diuersificata secundum esse possit esse in diuersis indiuiduis, sicut vniuersale in particulari, & ideo argumentum istud nihil valet ad propositum.

Ad secundum responsum est in probatione huius conclusionis. Vbi dictum est, quod forma ex natura sua subsistens si intelligeretur secundum quod in se est, nullo modo intelligeretur sub ratione vniuersalis, sed quia tales formas intellectus humanus non intelligit nisi per modum substantiarum materialium, ideo intelligit eas sub ratione abstracti & concreti, sub ratione vniuersalis & particularis.

Ad tertium negatur maior. Quia non solum diuina essentia, immo quaelibet quidditas immaterialis per se subsistens de se est haec. Nec valet probatio: quia licet in sui ratione non includatur singularitas prout illa ratio concipitur a nobis, tamen in ratione sui prout intelligitur a Deo, vel ab angelo includitur singularitas, vel consequitur rationem eius de per se, quia nos non intelligimus perfecte substantias separatas prout sunt in se.

Ad quartum negatur minor. Nam Sanctus Thomas tenet in quolibetis, quod Deus omnem rem permanentem a se creatam potest annihilare, & annihilatam potest eandem numero reparare, vnde quolibet quarto artic. 5. sic dicit. In his quae in nihilum redigi possunt quaedam differentia est attendenda. Quaedam enim sunt, quorum vnitas in sui ratione habet durationis continuitatem, sicut patet in motu & tempore, & ideo interruptio talium directe contrariatur vnitati eorum secundum numerum. Ea vero quae contradictionem implicant, non continentur sub numero Deo possibilium, quia deficiunt a ratione entis, & ideo si huiusmodi in nihilum redigantur, Deus ea non posset eadem numero reparare. Hoc enim esset facere contradictoria esse simul vera, puta quod motus interruptus esset vnus. Alia vero sunt, quorum vnitas non habet in sui ratione continuitatem durationis, sicut vnitas rerum permanentium, nisi per accidens, inquantum eorum esse est subiectum motus. Sic enim mensurantur huiusmodi tempore, & eorum esse est vnum & continuum secundum vnitatem & continuitatem temporis. Et quia naturale agens non potest ista producere sine motu, inde est quod naturale agens non potest huiusmodi reparare eadem numero, si in nihilum redacta fuerint, vel si fuerint secundum substantiam corruptam: sed Deus potest huiusmodi reparare sine motu: quia in eius potestate est, quod producat effectus sine causis medijs, & ideo potest ea eadem numero reparare, etiam si in nihilum elapsa fuerint. Haec Sanctus Thomas. Ex quo patet, quod Scotus non vidit totam theologiam, sed partem, potissime in 4. sent. dist. 44. q. 1. artic. 1. quaestiun. 2. vbi videtur dicere oppositum huius, quod nunc dictum est.

Ad quintum dicitur, quod prima responsio ibi data est sufficiens, & hanc ponit Sanctus Thomas in multis locis, vnde in de spiritualibus creaturis q. 9. sic dicit in solutione tertij. Sicut (inquit) corpus se habet ad esse animae, ita ad eius indiuiduationem: quia vnumquodque secundum idem est vnum & ens. Esse autem animae acquiritur ei secundum quod vnitur corpori, cum quo simul constituit vnam naturam, cuius vtrunque estppars, et tamen quia anima intellectiua est forma transcendens corporis capacitatem, habet esse eleuatum supra corpus: vnde destructo corpore, adhuc remanet esse animae. Et similitesecundum corpora multiplicantur animae, & tamen remotis corporibus, adhuc remanet multitudo animarum.

Item statim post in solutione quarta sic dicit. Licet corpus non sit de essentia animae, tamen anima secundum suam essentiam habet habitudinem ad corpus, inquantum hoc est eiessentiale, quod sit forma corporis. Et ideo in diffinitione animae ponitur corpus. Sicut igitur de ratione animae est, quod sit forma corporis, ita de ratione huius animae inquantum est haec anima, est, quod habeat habitudinem ad hoc corpus. Haec ille.

Item in quaestionibus de anima q. 3. in solutione. 15. argumenti sic dicit. Animae separatae non differunt specie, sed numero, ex eo quod sunt vnibiles tali vel tali corpori. Item secundo contra Gentiles cap. 75. Sicut animae humanae secundum suam speciem competit, quod tali corpori secundum speciem vniatur, ita haec anima differt ab illa ex hoc solo quod ad aliud corpus numero habitudinem habet, & sic indiuiduantur animae secundum corpora non quasi indiuiduatione a corporibus causata.

Item cap. 81. Sciendum est (inquit) quod quaecunque oportet esse inuicem coaptata & proportionata, simul recipiunt multitudinem vel vnitatem vnumquodque ex sua causa. Si igitur esse vnius dependeat ab altero vnitas vel multiplicatio eius etiam ex illo dependet, alioquin ex alia causa intrinseca. Formam igitur & materiam semper oportet esse adinuicem proportionata, & quasi naturaliter coaptata, quia proprius actus in propria materia fit. Vnde semper oportet, quod forma & materia consequantur seinuicem in multitudine & vnitate. Si igitur esse formae dependeat a materia, multiplicatio ipsius a materia dependet, & similiter vnitas. Sin autem tunc erit necessarium multiplicariformam secundum multiplicationem materiae, id est simul cum materia & proportionem ipsius, non autem ita quod vnitas, vel multitudo formae dependeat a materia. Ostensum est autem, quod anima humana est forma secundum suum esse a materia non dependens, vnde sequitur, quod multiplicatur secundum quod multiplicantur corpora, non tamen multiplicatio corporum erit causa multiplicationis animarum. Et ideo non oportet, quod destructis corporibus cesset pluralitas animarum, vt prima ratio concludebat. Ex quo etiam de facili patet responsio ad secundam rationem, non enim quaelibet diuersitas formarum facit diuersitatem secundum speciem, sed solum illa, quae est secundum principia formalia, vel secundum diuersam rationem formae. Constat enim quod alia est essentia formae huius ignis, nec tamen est alius ignis, nec alia forma secundum speciem Multitudo igitur animarum a corporibus separatarum, sequitur quidem diuersitatem formarum secundum substantiam, quia alia est substantia huius animae & illius, non tamen ista diuersitas procedit ex diuersitate principiorunessentialium ipsius animae, nec est secundum diuersam rationem animae, sed est secundum diuersam commensurationem animarum ad corpora. Haec enim anima est commensurata huic corpori, & non illi, illa autem alij, & sic de alijs huiusmodi autem commensurationes remanent etiam in animabus pereuntibus corporibus. Sicut etiam ipsae earum substantiae manent quasi a corporibus secundum esse nordependentes. Sunt autem animae secundum substantias suas formae corporum, alias accidentaliter corporibus vnirentur, & sic ex anima & corpore non fieret vnum per se. sed vnum per accidens. Inquantum autem formae sunt, oportet eas esse commensuratas corporibus. Vnde patet, quod ipsae diuersae commensurationes manent in animabus separatis, & per consequens pluralitas. Haec ille.

Item c. 81. Animae (inquit) humanae non differunt specie ab inuicem, sed solo numero: Alioquin & homines specie differrent: differentia autem secundum numerum est secundum principia materialia. Oportet igitur diuersitatem animarum secundum aliquid materiale sumi, non autem ita quod materia sit pars ipsius animae. Ostensum est enim supra quod substantia intellectualis est, & quod nullam materiam habet. Relinquitur ergo quod secundum ordinem ad diuersas materias, quibus animae vniuntur, diuersitas & pluralitas animarum sumatur eo modo quo supra dictum est. Haec ille in forma. Tunc ad primam improbationem huius responsionis dicitur, quod aptitudo, & proportio, & commensuratio animae ad corpus non est entitas absoluta, sed respectiua, & quod praesupponit entitatem absolutam animae distinctam specifice ab alijs, quae sunt diuersarum specierum, non autem supponit eam distinctam solo numero ab alijs animalibus, sed potius facit illam distinctionem materialem, & numeralem, sicut differentia specifica distinguit vnam speciem ab alia.

Ad confirmationem dicitur, quod licet ille respectus non sit deformali ratione animae inquantum estanima, tamen est de formali ratione huius animae inquantum est haec anima. Et cum dicitur, quod respectus non est de ratione absoluti. Dicitur quod haec anima inquantum est haec anima non dicit purum absolutum, sed absolutum sub respectu, sicut & anima inquantum anima, & forma inquantum forma importat respectum ad suum formale.

Ad quintum negatur, quod prius sic esse habeat animam quam habere hanc inclinationem, & quod ideo anima habeat hanc inclinationem, quia est haec, & non econtra, patet enim ex praedictis totum oppositum esse verum. Et cum dicitur, quod forma est finis materiae &c Dicitur, quod licet forma sit finis materiae, tamen oportet formam proportionari materiae, sicut actum suae potentiae, ideo nimirum si forma accipiat distinctionem ex materia potissime distinctionem materialem & numeralem, quae non est secundum propriam rationem formae, immo accidit rationi formae, Tamen aduertendum est, quod cum dico hanc animam, dico tria. Primum est substantia ipsius animae, secundum est vnitas eius in se, tertium est distinctio eius ab alijs animabus, quae sunt vel esse possunt in eadem specie. Tunc dico, quod ille respectus ad hoc corpus, vel ad hanc materiam non est principium indiuiduationis animae, quo ad primum vel secundum, sed quo ad tertium, Et si quaeritur de illo respectu per quid efficitur hic respectus. Dico quod per subiectum suum, & p suum terminum. Aliter tamen & aliter, quia quod sit indiuisus habet ex subiecto, quod autem sit distinctus ab alijs, immo quod possit distinguere animam ab anima habet ex suo termino scilicet ab hoc corpore, vel ab hac materia. De alia ratenosione ibidem tacta non curamus, quia nullibi legi Sanctus Thomas ponere quod esse sit ratio indiuiduationis alicuius, immo potius oppositum, quod esse multiplicatur secundum recipientia. Item potest dici sicut prius dictum est, quod esse non est principium indiuiduationis, sed potius est ipsa indiuiduatio, vel pars eius esse naturam rei, & sua vnitas, licet non sint penitus idem, sese tamen comitantur, & vnum includit aliud, quia vnitas est esse indiuisum, vel essentia indiuisa. Et ideo quicquid est principium esse, est principium vnitatis, & indiuisionis, & per consequens indiuiduationis.

Ad sextum respondet Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 8. in solutione primi sic dicens. Augusins loquitur ibi de natura angelica & humana non secundum quod considerantur in esse naturali, sed secundum quod ordinantur ad beatitudinem, sic enim aliqui in natura angelica & humana perierunt. Quantum autem ad ordinem, beatitudinis natura humana diuiditur contra totam naturam angelicam: quia tota natura angelica vno modo nata est peruenire in beatitudinem, vel ab ea deficere irreparabiliter sclcetstatim ad primam electionem, natura vero humana per decursum temporis, ideo ibidem loquitur Augustinus de omnibus angelis sicut de vna natura propter vnum modum ordinis ad beatitudinem, licet differant secundum speciem naturae. Haec Sanctus Thomas Ad septimum dicitur primo, quod nullus Angelus habet in se totam perfectionem speciei, quae nata est esse in infinitis indiuiduis, quia species eius non est nata esse in infinitis, immo nec in duobus indiuiduis, secundo dicitur quod non est inconueniens quemlibet angelum esse infinitum secundum quid inquantum, scilicet habet in se totam perfectionem naturalem in specie sua possibilem reperiri, & inquantum natura sua non est finita per contractionem alicuius receptiui, nec coartata ad capacitatem subiecti, licet sit finita dupliciter scilicet quo ad esse, quod est receptum in aliqua natura. Et de hoc beatus Thomas prima parte q. 7. artic. 2. Si loquamur (inquit) de infinito secundum quod conuenit formae, sic manifestum est, quod illa, quorum formae sunt in materia, sunt simpliciter finita, & nullo modo infinita. Si autem sint aliquae formae creatae non receptae in materia, sed per se subsistentes, vt quidam de angelis opinantur, erunt quidem infinitae secundum quid, inquantum formae non terminantur, nec contrahuntur per aliquam materiam. Sed quia cum forma creata, licet sit subsistens, habet esse, & noest suum esse, necesse est quod ipsum esse eius sit receptum, & contractum ad determinatam naturam: vnde non potest esse infinitum simpliciter. Haec ille.

Ad octauum dicitur, quod in substantijs separatis non potest esse distinctio formalis nisi secundo modo scilicetex ratione formae. Quod probat Bernardus de Gannaco in impugnationibus Henrici quolibet 2. q. 8. Quia tales plures angeli supposito quod non habeant materiam ex qua, nec in qua, non possent distingui per naturam, nec per quantitatem, cum nihil tale habeant, nec proprietatibus absolutis, quia tales supponunt suum subiectum indiuiduatum & distinctum: vnde & ipsae per subiectum indiuiduantur, & sunt vnum numero, vel plura, cum sunt in vno, vel pluribus subiectis: igitur si duo angeli vnius speciei sint, non possunt distingui nisi forma substantiali: igitur est forma specifica, & sic differrent secundum speciem. Dicere autem, quod distinguuntur per rationem suppositi & subsistentiae, quam habent a Deo non a se, sicut dicit Henricus, nihil valet, vt probat Bernardus ibidem. Quia aut sic dicens intelligit idem per supposium & subsistentiam, aut aliud, si idem, tunc suppositum non potest esse ratio distinctionis suppositorum sub vna specie, sicut patet multipliciter, primo quia illud, in quo conueniunt duo supposita, non potest esse ratio distinctionis eorum, quia illud, quo vnum distinguitur ab alio, ita est in vno, quod non in alio, sicut patet in duobus quantis, quae distinguuntur solo situ numeraliter, & per consequens terminis suis distinctis. In duobus enim quantis sunt necessario duo situs, & duo termini distincti, puta in duobus corporibus duae superficies, & sic de alijs, sed ratio suppositi ita est in vno supposito, sicut in alio: ergo non est causa distinctionis suppositorum subvna specie.

Secundo. Quia commune non contrahitur nisi per aliquid contraheus minus commune, sed ratio supponti est communis duobus suppositis: igitur non contrahitur ad aliquod eorum, nisi per aliquid contrahens, sed ratio suppositi non potest esse tale contrahens, sed oportet aliud quaerere. Tertio. Quia nihil est ratio distinctionis aliquorum, nisi ratione alicuius oppositionis, cum etiam oppositio supposita diuina distinguat scilicet oppositio relatiua, & ideo in rebus materialibus possunt esse plura indiuidua subvna specie ratione quantitatis diuidentis materiam, quae seniper est in oppositis sitibus vt diuisa est. Duae enim quantitates per naturam non possunt esse in eodem situ: vnde hic & ibi sunt differentiae situs ante & retro. Sed in suppositis immaterialibus, si essent sub vna specie, non esset oppositio aliqua, nisi forte contradictionis, quia scilicet vnum esset hoc, & non esset aliud. Hoc autem non potest esse ratio distinctionis suppositorum, quia illa supponit talia supposita esse, quorum vnum non est aliud.

Tum quia dicere, quod hoc suppositum est hoc, & non illud, non est proprie contrandictio, quia contradictio est respectu vnius, & non respectu diuersorum. Vnde esse & non esse respectu huius suppositi contradicunt, & esse hoc suppositum & non esse illud non contradicunt, sed solum disparantur. Vnde ista duo sunt simul vera, hoc suppositum est hoc, & hoc suppositum non est illud, contradictoria autem nunquam sunt simul vera: ergo inter duo supposita eiusdem speciei non potest esse vera oppositio contradictionis, & propter hoc nihil est dictu quod supposita abstrahentia a materia & positione possunt differre per rationem suppositi, nisi ponerentur differre perelationes originis, sicut diuina supposita, quod in Angelis non potest habere locum, cum vnus ab alio originem non trahat.

Si autem intelligat p suppositum aliud quam subsistentiam, eo quod contingat supposita multiplicari manente vnica subsistentia, vnde diuina supposita sunt distiucta, & tamen habent vnam & eandem subsistentiam, sicut & vnum esse, vnde si per subsistentiam intelligat esse suppositi, quod sit aliud a supposito, non possunt supposita eiusdem speciei distingui per esse vel subsistere, quia scilicet in vno supposito sit vnum subsistere, & aliud in alio, quia esse non est aliud in isto supposito quam in illo, nisi quia istud suppositum est aliud ab illo, & non facit hoc esse aliud ab illo, sed supponit. Etiam eisdem rationibus potest probari, quod supposita eiusdem speciei non possunt distingui peresse & subsistere, quibus probatum est, quod non per rationem suppositi.

Vnde materia vt est sub quantitate, per quam diuiditur, est praecisa causa multitudinis indiuiduorum sub specie, vt patet in commento. 4. propositionis de causis. Haec Bernar. Per easdem etiam rationes probari potest, quod duo angeli non possunt solo numero differre sub eadem specie per pprietates indiuiduales, & haeccheitates, vt ponit Scot Tum quia inter illas nulla est oppositio, nec ratio incompossibilitatis. Tum quia indiuidua eiusdem speciei conueniunt in hoc, quod est habere haecheitatem. Tum quia quaeritur an illae sint eiusdem rationis vel alterius. Si eiusdem, igitur non possunt causare distinctionem, quia quaeretur per quid ipsae distinguuntur. Si alterius rationis: igitur natura per eas diuisa potius habetrationem generis quam speciei, & multa alia inconuenientia sequuntur, apparet ergo quod in formis separatis non vnibilibus materiae non potest esse distinctio nisi specifica.

Ad primum Durandi negatur maior. Et ad probationem dicitur, quod non oportet, nec est necessarium duas actiones terminari ad diuersos terminos secundum numerum, alias Deus rem annihilatam non posset eandem numero reparare, quod est erroneum. Vnde dicitur, quod si Deus annihilaret Gabrielem, & iteraret actionem, qua produxit Gabrielem, non produceret per illam actionem alquem angelum distinctum solo numero a Gabriele, immoreproduceret eundem Gabrielem in numero. Dicitur etiam quod actio, qua productus est Gabriel, non potest iterari nisi producatur idem Gabriel. Nec est necesse, quod plurificata actione solo numero plurificaretur terminus. Potest etiam dici, quod cum Gabriel nulla actione nisi diuina sit producibilis, actio autem diuina sit diuina essentia, vt superius ostensum fuit. sequitur, quod sicut diuina essentia non est iterabilis, ita nec productio Gabrielis est iterabilis ad hunc sensum, quod prima productio sit distincta essentialiter a secunda, & ita argumentum, quod in hoc fundatur, instabile est.

Ad secundum dicitur primo, quod auctoritas Auutins non facit ad propositum, quia quamuis Deus posset collocare aliquos angelos in eiusdem gradibus gratiae, in quibus fuerunt angeli, qui ceciderunt, no sequitur, nec est necessarium, quod illi nouiter creabiles necessario essent eiusdem speciei cum lapsis, sicut patet. Quia homines assumuntur ad aequalitatem angelorum quo ad gradum gratiae, & non naturae.

Nec valet probatio, quia licet vt nunc Angeli secundum gradum naturae receperint gradum gratiae, tamen Deus posset aliter facere: nam hoc negato sequitur, quod anima Christi cum sit inferioris gradus in esse naturae non posset aequari alicui angelo in esse gratiae. Secundo dicitur, quod illi articuli inquantum tangunt doctrinam Sanctus Thomas seuocat, sunt, vt dictum est in praecedenti distinctione. Tertio dicitur, quod illi artic. possunt exponi sane, sicut exponuntur dicta Augusins dicentis, quod Deus pater non genuit alium filiunnonquia non potuit. sed quia non oportuit, hoc enim siexponit magister 7. dist. 1. sent. dicens non quia non potuit, id est non fuit ex impotentia patris. Sic in proposito posset dici, quod error est dicere Deum non posse producere duos angelos eiusdem speciei, si intelligatur hoc esse ex Dei impotentia, non autem si intelligatur ex impossibilitate rei in se, quia scilicet hoc non est factibile sicut praeteritum non fuisse. Quarto potest dici, quod cum beatus Thomas dicit quod duos angelos esse eiusdem speciei est totaliter impossibile, nec adeo factibile, intelligit, quod Deus hoc non posset facere secundum aliquem ordinem rerum nobis cognitum, licet posset dare alium ordinem rebus, & secundum illum ordinem posset facere duos angelos eiusdem speciei. Et quod iste sensus non discordet multum a mente eius patet: quia ipse in tractatu de vnitate intellectus contra Auerroystas, qui incipit sic. Sicut omnes homines &c. sic dicit. Valde autem ruditer arguitur ad ostendendum, quod Deus hoc facere non possit, quod sint multi intellectus, credentes hoc includere contradictionem. Dato enim quod non esset de natura intellectus, quod multiplicaretur, non propter hoc oportet, quod intellectum multiplicari includat contradictionem, nihil enim prohibet aliquod non habere in sua natura causam alicuius, quod tamen habet illud ex alia causa, sicut graue non habet in sua natura, quod sit sursum, tamen graue esse sursum non includit contradictionem, sed graue esse sursum secundum suam naturam includeret contradictionem. Sic ergo intellectus naturaliter esset vnus omnium, quia non haberet naturalem causam multiplicationis, posset tamen sortiri multiplicationem ex supernaturali causa. Nec esset implicatio contradictionis, quod dicimus non propter propositum, sed magis, ne haec arguendi forma ad alia extendatur. Sic enim possent concludere, quod Deus non posset facere, quod mortui resurgant, & quod caeci ad visum reparentur. Haec ille.

Ad tertium, respondet Bernardus de Gannaco vbi supra, quod licet omnis essentia posset intelligi sine supposito, quia in ratione essentiae non intelligitur suppositum, tamen omnis essentia nata siue creata est in determinato supposito, ita quod a nullo agente potest esse in alio. Quia enim essentia sit in vno supposito effectiue hoc habet ab agente, sed quod sit in pluribus hoc habet ex natura materiae, in qua recipitur, & ideo essentia immaterialis sic determinata est ex natura, quae est immaterialis, non qua est essentia absolute ad vnum suppositum, quod non potest esse in pluribus. Dato ergo, quod maior illius rationis esset vera, tamen minor est falsa, quia essentia immaterialis, licet secundum rationem sit abstracta a quolibet supposito, protanto quod in sua ratione non includit aliquod suppositum, tamen per esse suum determinata est ad vnum suppositum, ita quod cum est in illo non potest esse in alio a quocunque agente, quia sequeretur contradictio, vt dictum est. Ista est solutio Bernardi. Mihi autem videtur quicquid dicat Berndus quod maior Henrici est distinguenda, quodenim aliqua natura determinet sibi certum suppositum vel indiuiduum ex seipsa, hoc contingit dupliciter intelligi. Primo quia ex seipsa habet quod actu sit in tali supposito, & repugnat sibi esse in alio: scomo, quia ipsa ex se est in potentia ad illud suppositum, & repugnat sibi esse in alio. Et similiter aliquam essentiam non determinare sibi certum suppositum, vel non habere ex se esse in aliquo determinato, potest dupliciter intelligi. Primo: quia ex se non habet quod actu sit in aliquo determinato plus isto quam illo: secundo modo, quia non est plus habilis ad hoc quam ad illud, nec plus repugnat sibi hoc quam illud. Tunc dico quod maior in primo sensu est falsa, sed minor ad illum sensum est vera, quia nulla quidditas creabilis habet esse ex se, sed a Deo, & per consequens non habet ex se, quod sit actu in aliquo. In secundo autem sensu, maior est veram, & minor falsa, dico enim quod quidditas Gabrielis ex se habet quod sit in supposito, in quo est sic, quod est habilis ad illud suppositum, & inhabilis ad omne aliud, nisi forte ad suppositum diuinum, sed hoc non reddit eam plurificabilem in diuersa indiuidua. Causa autem huius dicti est, quia in talibus abstractis non differt natura & suppositum proprie loquendo, sicut in materialibus, ideo quaelibet talis natura est de se haec.

Ad quartum negatur maior. Quia forma immaterialis non sic de se habet ad suppositum, sicut forma materialis ad materiam, immo omnino aliter, quia forma immaterialis est in supposito suo sic, quod est tota essentia eius, & forte idem secundum rem, forma autem materialis non est essentia materiae, immo essentialiter distincta ab ea. Item licet essentia immaterialis indiuiduetur per suppositum, sicut forma materialis per materiam, tamen ex hoc non potest concludi, quod sicut forma materialis multiplicatur per materiam, ita forma immaterialis per suppositum: quia materia diuisibilis est & multiplicabilis, non autem suppositum immateriale. Et ideo ex parte suppositi non potest habere essentiam immaterialem multiplicabilem sicut forma materialis per materiam. Et haec est solutio Bernardi.

Ad quintum dicit idem Bernardus, quod non est simile de anima rationali, & de alijs formis immaterialibus, quae non sunt natae creari in materia, sicut anima rationalis, nec habent perfectionem suam naturalem ex coniunctione ad materiam, nec naturalem habitudinem ad illa sicut anima rationalis. Vnde Deus posset facere plures animas rationales extra corpus, sed non quin haberent habitudinem & inclinationem ad corpus. Quia si faceret substantias separatas non habentes inclinationem ad corpus vel materiam, non essent eiusdem speciei cum anima rationali, ipsa ergoanima rationalis ex habitudine, quam habet ad materiam multiplicabilis est, sed non sic est de formis simpliciter immaterialibus, quae sub eadem specie distingui non possunt, cum talem habitudinem ad materiam non habeant. Vnde inuenitur ratio distinctionis in animabus, quae non posset inueniri in angelis. Haec Berus & bene.

Ad sextum dicitur, quod licet omnis essentia creata in infinitum distet a simplicitate diuina, tamen in hoc conuenit essentia immaterialis cum essentia diuina, quod neutra est multiplicabilis in diuersa indiuidua, quia nihil haberet in suppositis vel indiuiduis, prposset concludere, quod omnis essentia creata esset composita ex pluribus partibus, ne adaequaret diuinam simplicitatem, quod patet falsum esse.

Ad illud quod dicit de Commentatore, patet per idem, quia licet omnis creatura deficiat multum a perfectione diuina, tamen non oportet quod in hoc, vt scilicet omnis natura creata sit multiplicabilis in plura secundum numerum differentia, & specie conuenientia. Haec Bernardus, & bene. Sed ego addo, quod ista confirmatio Henrici ex dictis Commentatoris deficit per fallaciam consequentis arguendo sic, omne multiplicabileest diminutum: ergo omne diminutum est multiplicabile, vel sic, omne multiplicabile est diminutum, omnis essentia creata est diminuta: igitur omnis essentia creata est multiplicabilis, vbi patet, quod arguit ex puris affirmatiuis in secunda figura.

Ad septimum dicit Bernardus, & bene, quod illud argumentum est sicut vestis contexta ex lana & lino, quia accipit dictum Philosophi in maiori, & aliud dictum in minori, quod Philosophus non concederet. Sciendum ergo, quod secundum veritatem non oportet, quod motor orbis sit ita proportionatus mobili, quod omnino aequetur ei in virtute, vt tanta sit virtus eius ad mouere, quanta est orbis ad moueri passiue, & non maior vel minor. Hoc enim Philosophus ideo posuit, quia posuit, quod angeli mouent orbes ex quadam naturali necessitate, non sicut agens per liberum arbitrium. Nos autem ponimus, quod mouent sinon oportet omnino aequari suo effectui, quia non agit quantum potest sicut agens naturale, sed quantum vult, & quantum ratio dictat ei, & ideo angelus, qui mouet primum coelum posset mouere vltimum, & econtra licet non simul, quia mouens & motum oportet esse simul 7. Physi. Et ideo maior, quam accipit a Philosopho falsa est, quia non est taquod vnum distingueretur ab alio. Vnde eodem modo cut agentia per intellectum, agens autem per intellectum lis proportio inter angelos motores & orbes motos, qualem Philosophus ponit. Minor autem est vera, quia Deus posset facere duos coelos eiusdem speciei licet Philosophus eam negaret. Et ideo non potest concludi, quod Deus posset facere duos angelos vnius speciei, quia duo angeli semper differunt specie. Vamem arguere ex identitate vel diuersitate mobilium in specie, identitatem vel diuersitatem mouentium in specie, est ponere talem proportionem inter angelos, & orbes, qualem Philosophus potuit, quam nullus recte sentiens ponere potest.

Ad octauum dicit Bernardus, quod nos non iuuamus nos ex verbis Philosophi, quibus posuit Angelos esse quasdam substantias diuinas, sed ex natura distinctionis indiuiduorum sub vna specie, quae non esset in angelis vnius speciei, nec est credendum, quod Philosophus intelligentias posuerit Deos esse, cum in 2. Metaphys. probet vnum Deum esse, sed vocat eas substantias diuinas, sicut & omnem formam vocat quid diuinum in primo Physus Ad decimumseptimum dicendum est, quod Damascenu. & Auicenna per proprietates intelligunt principia indiuiduantia, quae ita sunt propria vni, quod non insunt alii, illa autem sunt materia signata, & sua signatio, quae est per quantitatem. Quia autem arguens exponit dictas auctoritates, & distinguit de triplici accidente, & dicit finaliter, quod ratio suppositi & subsistentiae sit causa indiuiduationis & caet. Dicit Bernardus, quod licet hoc posset aliquo modo esse causa indiuiduationis in substantijs simplicibus, non tamen multitudinis indiuiduorum sub vna specie, nec sufficeret adhuc illa intentio addita, scilicet quod sit effectus Dei, nisi aliquid poneretur per hoc in supposito, & hoc est esse vel subsistere, quod existens in supposito est aliud ab essentia. Nec tamen per hoc distinguerentur duo angeli sub eadem specie &c.

Ad argumentum in pede quaestionis factum patet responsio per praedicta. Et haec tantum de hac quaestione. Benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext