Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angeli in primo instanti suae creationis fuerint beati

DISTINCTIO V. QVAESTIO I. Vtrum angeli in primo instanti suae creationis fuerint beati.

CIRCA quintam distinctionem secundi sententiarum quaeritur. Vtrum angeli in primo instanti suae creationis fuerint beati.

Et arguitur quod sic. Quia dicitur in libu.s de ecclesiasticis dogmatibus. quod angeli, qui in illa, qua creati sunt beatitudine, perseuerant, non natura possident bonum, quod habent, igitur angeli creati sunt in beatitudine, & per consequens in primo instantisuae creationis fuerunt beati.

n oppositum arguitur sic. De ratione beatitudinis est stabilitas, seu confirmatio in bono, sed angeli non statim vt creati fuerunt, fuerunt confirmati in bono, quod casus aliorum ostendit, non igitur angeli in sua creatione fuerunt beati.

In hac quaestione erunt tres articuli, in quorum primo ponentur opinio Sancti Thomas per conclusiones. In secundo recitabuntur aduersariorum obiectiones. In tertio ponentur solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum ponuntur quatuor conclusiones. Prima. Angelus in primo instanti suae creationis fuit beatus beatitudinenaturali, non autem beatitudine supernaturali. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 62. ar. 1. vbi sic dicit. Nomine beatitudinis intelligitur vltima perfectio rationalis seu intellectualis naturae, & inde est, quod naturaliter desideratur, quia vnum quodque naturaliter desiderat suam perfectionem vltimam. Vltima autem perfectio rationalis seu intellectualis naturae duplex est, vna quidem, quam potest assequi virtute suae nature. Et haec quodammodo beatitudo vel felicitas dicitur, vnde & Aristotes perfectissimam hominis contemplationem, quae optimum intelligibile, quod est Deus, contemplari potest in hac vita, dicit esse vltimam hominis felicitatem. Sed super hanc felicitatem est alia felicitas, quam in futuro expectamus, per quam videbimus Deum sicuti est, quod quidem est supra cuiuslibet intellectus creati naturam, vt supra omnesum est. Sic igitur quantum ad primam beatitudinem, quam angelus assequi potuit virtute suae naturae, fuit creatus beatus, quia huiusmodi perfectionem angelus non acquirit per aliquem modum discursiuum, sicut homo, sed statim ei ad est propter naturae suae dignitatem. Sed vltimam beatitudinem, quae facultatem naturae excedit, angeli non statim in principio suae creationis habuerunt, quia haec beatitudo non estaliquid naturae, sed naturae finis, & ideo non statim a principio debuit eam habere. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit secundo sen. di. 4. q. 1. arti. 1. Ex praedictis potest formari duplex ratio pro duplici parte conclusionis, & quidem pro illa parte, quae dicit, quod angeli non sunt creati beati beatitudine supernaturali argui potest. Illud quod est vltimus finis naturae angelicae non debuit angelis concreari, nec fuit eis concreatum, sed beatitudo supernaturalis est vltimus finis naturae angelicae, igitur &c. Maior patet, quia ad talem finem natura rationalis peruenit per meritum & operationem gratuitam. Minor nota est.

Item eadem pars manifeste probatur per rationem factam ad oppsitum conclusionis. Pro secunda vero parte potest sic argui. Corpora caelestia in sua prima creatione suam naturalem perfectionem habuerunt, ad quam virtute naturae suae pertingere possunt, igitur & angeli, antecedens & consequentia probatur per dicta in vltima. q. tertia di. huius secundi. Potest vlterius conclusio probari per argumentum factum pro parte affirmatiua quaestionis.

Secunda conclusio. Angeli suam beatitudinem supernaturalem meruerunt. Hanc ponit Btuns Thomas prima parte q. 62. ar. 4. vbi sic dicit. Soli deo beatitudo perfecta est naturalis, quia idem est sibi esse, & beatum esse, Cuilibet autem creaturae esse beatum, non est natura, sed vltimus finis, quaelibet autem res ad suum finem per suam operationem pertingit, quae quidem operatio in finem ducens, vel est factiua finis, quando finis non excedit virtutem eius, quod operatur propter finem, sicut medicatio est factiua sanitatis, vel est meritoria finis, quando finis excedit virtutem operantis propter finem, vnde expectatur finis ex dono alterius. Beatitudo autem vltima excedit naturam angelicam & humanam, vnde relinquitur, quod tam homo quam angelus suam beatitudinem meruit, & si quidem angelus in gratia creatus fuit, sine qua nullum est meritum, absque difficultate dicere possumus, quod suam beatitudinem meruit, & similiter siquis diceret, quod qualitercunque gratiam habuit antequam gloriam. Si vero gratiam non habuit antequam esset beatus, sic oportet dicere, quod beatitudinem absque merito habuit sicut nos gratiam. Quod tamen est contra rationem beatitudinis, quae habet rationem finis, & est praemium virtutis, vt etiam phil. dicit. 1. ethi. Vel oportet dicaere, quod angeli merentur beatitudinem per ea, quae iam beati operantur in diuinis misterijs, vt alij dixerunt, quod tamen est contra rationem meriti. Nam meritum habet rationem viae ad finem, ei autem quiest iam in termino, non conuenit moueri ad terminum, & sic nullus meretur, quod iam habet. Vel oportet dicere, quod vnus & idem actus conuersionis in Deum inquantum est ex libero arbitrio est meritorius, & inquantum pertingit ad finem est beata fruitio Sed nec hoc etiam videtur conuenies esse, quia liberum arbitrium non est causa sufficiens meriti, vnde actus non potest esse meritorius, secundum quod est ex libero arbitrio nisi inquantum est gratia informatus. Non potest autem simul informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, & gratia perfecta, quae est principiunfruendi, vnde non vdertur esse possibile, quod simul fruatur, & sua fruitione mereatur & ideo melius dicendum est, quod angelushabuit gratiam antequam esset beatus, per quam beatitudinem meruit. Haec ille. Et sciendum, quod licet eandem conclusionem ponat 2. sen. di. 5. q. 2. articu. secundo, tamen differt in modo ponendi quia ibi ponit, quod in angelis meritum non praecessit praemium tempore, sed natura, vnde in fine principalis responsionis sic dicit. Videtur dicendum cum alijs, quod meritum in eis non praecessit praemium tempore, sed natura, quod facile potest intelligi, sicut enim actus liberi arbitrij est dispote ad gratiam ita actus informatus gratia est meritum gloriae, vnde idem & vnus conuersionis motus est praeparatio ad gratiam, secundum quod est ex libero arbitrio, & meritorius gloriae secundum quod est gratia informatus, & iterum fruitionis actus secundum quod completur per habitum gloriae. Et postea in sol. primi sic dicit. Non est inquit necessarium meritum praecedere praemium tempore, sed natura tantum. Quilibet enim actus meritorius habet aliquod praemium sibi adiunctum, sicut & quilibet actus inordinatus habet paenam, vt dicit Augustinus in libus confessionum. Haec ille.

Simile dicit in quodam quolibet, vbi respondet ad rationem factam in summa contra istam opinionem dicens. Non oportet ponereidem simul esse perfectum & imperfectum, sed idem simul esse perfectum & terminum imperfectionis, vel nunc primo esse perfectum.

Item in solutione secundi sic dicit. Angelus meretur vt viator, non quasi distans a termino, sed vt in termino viae existens. Et in corpore articuli sic dicit. Deconditione angeli triplex est opinio. Quidam enim posuerunt, quod angelus in primo instanti fuit beatus, sed illud non videtur conueniens, quia pari ratione alij in primo instanti fuissent miseri, quod etiam quidam dicunt, quod absurdum est, & condemnatum. Alij vero dicunt, quod omnes fuerunt in gratia conditi, & in ea quidam perseuerauerunt, & sic beatitudinem meruerunt, alij vero contra eam agentes facti sunt miseri. Et haec opinio nihil difficultatis habet, vnde prae caeteris magis mihi placet. Tertij vero dicunt, quod angeli fuerunt creati in puris naturalibus, & quibusdam conuersis ad bonum simul collata est gratia & beatitudo, & hi diuiduntur in tres vias, quidam enim dicunt, quod nunquam beatitudinem meruerunt. Sed hoc non videtur competere nisi soli xpuo, qui est filius naturalis, vt beatitudiuem diuine fruitionis sine merito habeat. Alij vero dicunt, quod merentur eam ex operibus, quae circa nos agunt: sed hoc etiam non videtur conueniens, vt meritum sequatur praemium. Tertij verro dicunt, quod in primo instanti beatitudinem meruerunt ex hoc ipso, quod ad bonum conuersi sunt, & haec inter has tres probabilior est. Vnde ad eius euidentiam sciendum est, quod meritum se habet ad praemium, non sicut motus ad terminum, sed sicut fieri ad factum esse. In his autem, quae successiue fiunt, prius est fieri quam factum esse. In his autem, quae subito fi¬ simul est fieri & factum esse, sicut simul illuminatum & illuminatus est, simul res creatur, & creata est. Cuius ratio est, quia illud instans, in quo primo aliquid factum est, est terminus temporis praecedentis, in quo non erat, & sic aliquid de proprietate illius temporis retinet inquantum potest dici, quod ante hoc instans illa res non fuit, & quamuis in illis, quae per motum successiuum fiunt, fieri attribuatur tempori praecedenti, In momentaneis tamen actionibus vel factionibu non potest fieri attribui, nisi ipsi instanti, quo primo est, quod diuidit inter esse & non esse rei, vnde quamuis in alijs omnibus instantibus sequentibus possit dici, quod hoc factum est, non tamen potest dici, quod hoc fiat & factum est, nisi in primo. Similiter dico, quod in primo instanti, quo mens angeli conuersa est ad verbi fruitionem, & beata quidem eraratione perfecte fruitionis quasi in facto esse existens, & beatitudinem merebatur in hoc, quod conuertebatur ad verbum, non praeexistente beatitudinis perfectione, sed quasi existens in ipso heri, sed postmodum mens angeli est tantum beata & non beatitudinem meretur. Et simile est de contritione, quia in eodem instanti est terminus praeparationis ad gratiam, & gratiae infusio. Haec ibi. Sed quicquid dicat in secundo, & in hoc quolibet, probabilius videtur, quod dicit in prima parte summae, quia mirabile videtur quod aliquis mereatur id, quod habet actu completo & perfecto.

Item. Quicunque est beatus, est extra viam, igitur tunc non meretur praemium essentiale sibi. Item. Quia gratia, quae est principium merendi, est causa gloriae, quae est gratia consumata, idem autem non est causa suipsius. Ex praedictis formatur talis ratio pro prima parte conclusionis, scilicet quod angeli beatitudinem meruerunt: quicunque per suam operationem est attingens finem excedentem virtutem operantis, potius meretur finem quam efficiat finem, sed angelus est huiusmodi, vel fuit, igitur. &c. Maior & minor patet ex dictis. Secunda pars conclusionis scilicet quod meritum praecesserit peomium duratione non solum natura, patet ex statim dictis, quia meritum non sequebatur ptermium, nec fuit simul cum praemio duratione, igitur praecessit.

Tertia conclusio. Possibile fuit angelum mereri suam beatitudinem in primo instanti suae creationis, vel statim post primum instans Hanc conclusionem probat in simili. Sanctus Thomas de veritate. q. 29. ar. 8. vbi quaerit, vtrum Christus in primo instanti suae conceptionis mereri potuit, vbi sic dicit. Circa hoc duplex est opinio, quidam enim dicunt, quod Christo in primo instanti suae conceptionis non meruit, sed statim post primum instans mereri caepit Alij vero dicunt, quod in ipso primo instanti meruit quae quidem opinio videtur esse rationabilior, nam quicquid perfectionis spiritualis est possibile alicui creaturae, totum creditur esse collatum animae Christi in primo imo instanti suae creationis. Quia enim in aliquo instanti meritum esse non possit, hoc dupliciter potest conringere. Vno modo ex parte operantis. Alio modo ex parte actus, ex parte quidem operantis posset hoc contingere propter defectum duplicis facultatis, scilicet gratuitae, sicut si dicamus, quod in illo instanti, quo aliquis mortaliter peccat, non potest mereri, quia gratiam non habet, & iterum ex defectu fbcultatis naturalis sicut puer in primo instanti, quo concipitur non potest mereri, quia non habet vsum liberi arbitrii Neutrum autem potest dici in proposito. Christus enim in primo instanti habuit facultatem gratiae, vtpote gratia plenus, & facultatem naturae vtpote plenarie vsum liberi arbitrij habens, alias non potuisset esse comprehensor. Sic ergo non fuit ex parte operantis Christi aliquid, quo minus posset in primo suae conceptionis instanti mereri. Similiter nec ex parte actus meritorij. Quia enim aliquis actus in aliquo instanti esse non possit, potest dupliciter contingere. Vno modo propter hoc, quod in actu illo successio inuenitur, & sic in instanti compleri non potest, sicut motus localis in instanti esse non potest. Secundo per hoc, quod actus praesupponit quaedam, quae non possunt praecedere instans determinatum, sicut non potest esse quod ignis in primo instanti suae generationis, si est extra locum suum generatus, sit in proprio loco, quia motus praeexigitur, qui non potest esse ante primum instans generationis. Neutro autem istorum modorum impeditur, quin Christus in primo instanti meruerit. Primo quidem. Quia motus liberi arbitrij in quo meritum non consistit, non habet successionem, sed est simplex & instantaneus. Secundo vero. Quia ad motum voluntatis non praeexigitur nisi actus appreaehensiuae virtutis, qui quidem motus in eodem instanti est cum actu voluntatis eo quod bonum appraehensum mouet, voluntatem, simul autem est motio mouentis, & motus mobilis, ipsa vero appraehensio boni in Christo non praeexigebat aliquam inquisitionem ad hoc quod esset de bono certum iudicium, quia secundum certitudinem Christus statim de omnibus verum iudicium habuit. Patet igitur, quod nihil prohibet Christum in instanti de primo meruisse, & ideo concedendum est, quod in primo instanti suae conceptionis meruit. Haec ille.

Similem probationem ponit tertio sen. dis. 18. q. 1. art. tertio vbi sic dicit. Christo attribueredebemus secundum animam omnem perfectionem spiritualem, quae sibi potest attribui, vnde cum possibile fuerit ipsum in primo instanti suae conceptionis actum meritorium perfecisse, dicendum est Christum in primo instanti suae conceptionis meruisse. Quia enim aliqua res non posut in primo instanti, quo est, habere suam actionem, non potest contingere nisi tribus modis Primo ex hoc, quod deest sibi aliqua perfectio, quae requiritur ad agendum, sicut catulus in primo instanti suae natiuitatis non potest videre, quia non habet organum videndi completum. Alio modo propter aliquod impediens extrinsecum, sicut aqua currens in aliquo loco conclusa, vt non possit motu proprio moueri. Tertio ex natura operationis, quae successionem habet, & tunc in primo instanti quo tres est, incipit aliam actionem, non tamen illa actio est in illo instanti, sed in tempore, sicut patet quod primum instans, in quo est ignis generatus quod est vltimum suae generationis, est primum instans motus sui sursum, sed tamen motus eius non est in illo instanti, quia motus successiuorum est. Constat autem quod Christo non deficiebat aliqua perfectio ex parte ipsius agentis, quae sit necessaria ad meritorium actum, & iterum nihil erat, quod impedire posset, ipse etiam motus charitatis quo mouebatur, indiuisibilis erat & non successiuus, & ideo in primo instanti Christus potuit mereri. Haec ille.

A simili arguitur de angelo bono. Si bonus angelus in primo instanti suae creationis nulla perfectione ad agendum necessaria caruisset, & nullum impedimentum meriti habuisset, & actum dilectionis dei super omnia indiuisibilem non successiuum elicuisset, ipse in primo instanti meruisset, sed totum antecedens illius conditionalis fuit possibile, igitur & consequens fuit possibile. Praemissae patent ex praedictis, & sic patet prima pars conclusionis. Pro secunda probatur. Quia sicut probatum est, quod potuit in primo, ita potest probari quod in secundo. Rursus. Quia malus angelus qui non peccauit in primo peccauit in secum do, igitur in simili si bonus angelus non meruisset in primo instanti potuisset mereri in secundo, antecedens & consequentia patent ex conclusione praecedentis di. Quarta conclusio. Angelus bonus post primum actum charitatis quo beatitudinem meruit beatus fuit beatitudine vltimata & supernaturali. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 62 ar. quinto vbi sic ait. Angelus post primum actum charitatis quo beatitudinem meruit, beatus fuit, cuius ratio est, quia gratia perficit naturam secundum modum naturae sicut & omnis perfectio recipitur in perfectibili secundum modum eius. Est autem hoc proprium naturae angelicae, quod naturalem perfectionem non per discursum acquirat, sed statim habeat sicut supra ostensum est. Sicut autem angelus habet ex sui natura ordinem ad perfectionem naturalem, ita ex merito habet ordinem ad gloriam, & ita statim post meritum in angelo fuit beatitudo subsecuta. Meritum autem beatitudinis non solum in angelo, sed etiam in homine esse potest per vnicum actum, quia quolibet actu charitate informato homo beatitudinem meretur, vnde relinquitur quod statim post vnum actum charitate insormatum angelus beatus fuit. Haec ille.

Item ibidem arguit sic Anima hominis & Angelus sirniliter ordinantur ad beatitudinem, vnde sanctis promittitur aequalitas angelorum sed anima a corpore separata, si habeat sufficiens meritum beatitudinis statim beatitudinem consequitur, nisi sit aliud impedimentum, ergo pari ratione angelus, sed statim in primo actu charitatis habuit meritum beatitudinis, & non erat in eo aliquod impedimentum, ergo statim ad beatitudinem peruenit per solum vnum actum meritorium. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur &c.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum recitandae sunt aduersariorum obiectiones, tota nanque praecedens positio tenet quasi in omnibus conclusionibus: quod possibile est naturam rationalem, vel intellectualem, puta angelum vel hominem posse elicere actum liberi arbitrii in instanti, & posse mereri in instanti. Contra hoc fundamentum arguunt quidam doctores anglici, quos Adam recitat primo sen. q. 10. & etiam Gregorius secundo sen. Primo igitur arguunt sic. Si aliqua volitio posset fieri in instanti possibile esset quod aliquis peccaret in primo instanti sui esse consequentia probatur, quoniam in illo instanti posset habere sufficientem cognitionem boni & mali libertatem eligendi tam bonum quam malum, igitur si in aliquo instanti posset aeque posset in primo sicut in quocunque alio. Sed falsitas consequentis patet, quia si peccauit in primo instati non potuit illud vitasse, & per consequens non peccauit, iuxta Augustinum in tertio. de libero arb. ca. 38. Quis enim peccat in eo, quod nullo modo caueri potest? Probatio consequentiae. Non enim potuit prius vitasse illud peccatum, quia prius non fuit, nec tunc, quia tunc fuit, & omne quod est, quando est, necesse est esse nec post, quia iam fuit praeteritum, & sic non potuit non fuisse.

Item falsitas primi consequentis aliter apparet, quia si hoc sit possibile ponatur in esse. Tunc arguitur sic. Illud peccatum est vitium voluntatis, igitur nocet voluntati, igitur adimit aliquod bonum a voluntate, igitur illud bonum ademptum, fuit in voluntate per prius, & per consequens ipsa voluntas, in qua illud bonum praefuit, igitur hoc non fuit primum instans sui else, & ita ex illo posito sequuntur contradictoria, scilicet quod hoc est primum instans, & quod hoc non est primum instans, iste est ex toto modus arguendi Augustini. 12. de ciuitate dei cap. 7. vbi probat, quod non potest aliqua voluntas esse mala ab aeterno, & in pluribus aliis locis vtitur simili argumento. Secundo. Si sic igitur aliquis posset mereri in prmo instanti sui esse, consequens est falsum, quia nullus potest mereri, nisi qui potest iustitiam amittere, sed nullus potestiustitiam amittere in primo instanti sui esse, quia tunc illa est, & omne quod est quando est necesse est esse, nec prius, quia prius non fuit, igitur tunc non potest mereri. Ita. enim arguit Anselmus de casu diaboli cap. quinto quod angeli boni potuerunt peccare, antequam mali caderent, quasi non potuerunt inquit peccare, non voluntate, sed necer sitate seruauerunt rectitudinem & iustitiam, quare non magis meruerunt seruando iustitiam quam seruando rationalitatem quam perdere nequierunt &c. Tertio. Tunc posito casu possibili aliquis inuitus & necessario peccare probatio, quia posito quod Deus in hoc instanti creet vnum angelum, dando sibi cognitionem & libertatem arbitrij, & praeceptum, quod eliciat actum diligendi deum, quo citius poterit, & cum hoc suspendat actum voluntatis angeli per hoc instans praecise, hoc posito, iste in aliquo instanti diliget deum, quia talis dilectio producetur tota simul. Sit ergo illud instans a. tunc sic Inter hoc instans & a. erit tempus medium, in quo iste angelus non diligit deum, igitur in illo tempore obmittet contra praeceptum, & velit nolit peccabit. Si dicatur, quod diliget deum in tempore immediato huic instanti ergo dilectio illa partibiliter, & in tempore fiet.

Sed contra. Ponatur tunc, quod alius angelus non impeditus eliciat in hoc instanti vnam dilectionem respectu Dei, tunc isti duo actus duorum angelorum erunt eiusdem speciei, igitur si vnus producitur in tempore, & alius, & econtra, si vnus producitur in instanti, & alius quia necesse est, vt illud quod existit in aliquo indiuiduorum speciei ex rebus essentialibus, existat in omnibus indiuiduis illius speciei, vt ait Commentator in secundo coeli commento. 59.

Nec valet si dicatur, quod tale praeceptum non potest in illo casu dari a deo, quia ponatur quod non det, adhuc sequitur quod peccat propter ingratitudinem expectando per tempus antequam diligat Deum. Quarto Si aliquis posset mereri in instanti, sequitur quod possibile esset duo merita esse aequalia, quorum vnum, omnibus aliis existentibus paribus ex parte merentis esset in tempore, & aliud in instanti, quod est falsum, quoniam tunc nihil prodesset: continuare meritum: consequentia probatur quia ponatur, quod vnus mereatur tantum per instans, & alius per horam, caeteris conditionibus & circunstantiis existentibus paribus in vtroque, tunc meritum factum in vna hora excedit meritum factum in instanti, & non infinitum, quia nullum finitum excedit finitum infinite. Sit igitur gratia exempli, quod sit maius in duplo, tunc ponatur alius, qui caeteris paribus mereatur per dimidium vnius hore tantum, meritum istius tertii erit sub duplum ad meritum secundi merentis, igitur erit aequale merito primi instantaneo. Assumptum probatur, quia meritum secundi per prima medietate horae est simpliciter aequale merito tertiquod probatur, quia si secundus habuisset interruptionem aliquam inter medietates illas horae, in qua merebatur, tunc manifestum foret, quod meritum istius in vtraque medietate esset aequale merito tertii. Sed nunc suum meritum est tantum quantum foret si esset interruptum, quia est cum conditionibus similibus, igitur &c.

Quinto. Quia sequitur, quod pro peccato instantaneo deberetur alicui poena aeterna certa, & vltra igitur posito casu possibili alicuius, peccatum deus non posset sufficienter punire quod non videtur conueniens concedere: consequentia probatur, quoniam quaelibet voluntas creata est finitae naturae, & per consequens contingit assignare maximam poenam quam potest recipere. Sit ergo talis paena, quam angelus non potest recipere. a. constat quod aliqua proportio est inter a. & poenam debitam pro peccato instantaneo huius angeli, quia vtraque est finita, sicut & culpa, tunc sic. Quocunque tempore dato, iste angelus potest decies grauiter peccare sicut fecit in vno instanti:igitur in quocunque tempore dato finito potest mereri tales decem poenas, & per consequens poenam. 4. & non potest recipere poenam, a. vt positum est, igitur propositum. Assumptum autem probatur quia in quocunque tempore quantumcunque paruo posset ipse stante eadem cognitione sufficienti dimittere malam volitionem, qua sic peccauit, & eam resumere plus quam decies, immo quotiens voluerit, habens liberam voluntatem, & nondum confirmatus, quia nullam difficultatem patitur angelusin volendo.

Sexto. Si sic, tunc homo, aut angelus posset habere meritum in instanti, & tunc vltra sequitur, quod vnam bonam volitionem factam in instanti continuans per certum tempus vniformiter in omnibus conditionibus meretur praemium infinitum intensiue, & cum tale praemium non possit capere, sequitur quod non posset a deo sufficienter praemiari. Consequentia probatur, quia sicut pro primo instanti extrinseco illius temporis debetur merenti aliquod praemium praecisae, ita proquolibet instanti sequenti illius temporis debet aliquod praemium praecise, igitur vel pro quolibet instantium sequentium debetur aequale praemium ei, quod debetur proprimo instanti, aut semper pro quolibet maiusaut semper minus, & quodcunque detur sequitur, quod pro omnibus simul debentur praemia aequalia infinita, quia post quodlibet instans. Et similiter ante quodlibet instans illius temporis sunt infinita instantia, & ideo si semper maius, igitur infinita maiora, si semper minus, ergo quocunque dato in tempore illo ante ipsum fuerunt infinita, pro quorum quolibet debetur maius, & sic oppositum.

Septimo sequitur quod secundum legem communem posset quis iuste puniri grauius pro finitis peccatis venialibus quam pro maximo mortali facto in eodem tempore, vel maiori facto, quia pro veniali vnius instantis debetur aliqua poena, & illa non exceditur infinite a poena debita formali, igitur totiens poterit peccare venialiter secundum multitudinem finitam aeque grauiter &c. Octauo. Quia sequeretur, quod in angelo qui peccauit, & similiter in homine primo meritum & demeritum fuerit immediata, ita quod nec fuit tempus, nec instans medium. Et vlterius cum vterque istorum semper quando stetit in iustitia & meruit fuerit sapiens, & quando peccauit fuerit stultus, sequitur quod inter stultitiam & sapientiam eorum non fuerit medium, scilicet transitus de vno in aliud, qui transitus non fuerit sapiens nec stultus, quod est contra Augustinum tertio de libro arbitrio cap. 15. vbi quaerit. Vtrum primus homo stulte vel sapienter recesserit a Deo, & determinat quod nec sic, nec sic, sed est dare medium, nam transitus ipse nec sapiens, nec stultus fuit sicut declarat in exemplis alijs vide ibi.

Nono. Quia tunc pro merito instantaneo deberetur augmentum charitatis, cum igitur illius augmenti sit certa proportio ad charitatem Christi sequitur quod in tempore quantumcunque paruo posset aliquis acquirere tantam charitatem, quantam habuit Christus, quod est falsum. Probatur consequentia, quia in quocunque tempore paruo posset totiens subito velle, quotiens illud augmetum continetur in charitate Christi, & sic sequitur conclusio inferenda. Decimo Sequitur quod obesset homini continuare actum suum, quia constat quod pro illo debetur homini certum praemium, & pro merito instantaneo debetur etiam sibi certum praemium, licet minus. Sit igitur, exempli gratia minus in decuplo, cum ergo decem, immo centum tales actus subitos posset producere in illo tempore quo continuat actum vnum posset acquirere maius praemium non continuando eum, & sic sequitur, quod obest sibi continuare actum illum. Vndecimo. Sequitur quod aliquis necessario erit ociosus habendo summam libertatem arbitrij, quia posito, quod Deus suspendat praecise per instans actionem vnius angeli, tunc ille vellet primo in aliquo instanti mediato, ac per hoc in tempore medio esset necessario ociosus. Duodecimo. Sequitur quod aliquis habens per vnam horam summum meritum sibi possibile circa aliquod obiectum, posset in eadem hora decuplo plus mereri habendo diuersos actus circa diuersa oliecta, vel etiam circa idem interscalariter, & sic expediret non continuare actum respectu vnius. quod est fasum, quia in hoc maxime commendatur felicitas a philosopho. 10. ethi. quia est maxime continua. Trigesimotertio. Sequitur quod si aliquis peccaret venialiter continuando actum suum per tempus in cuius fine moreretur, pro quolibet instanti illius temporis deberetur sibi aliqua poena in purgatorio & si peccatum suum foret mortale, pro quolibet instanti sibi deberetur poena aliqua in inferno, & per consequens infinita poena intensiue, ac per hoc nullum posset Deus punire sufficienter. 14. Quia si sit dare primum instans, in quo voluntas vult seu in quo volitio est in voluntate igitur vel hoc erit de volitione libere producta a voluntate, vel de ea, quae producitur naturaliter, quae scilicet necessario sequitur ad aliquam apprehensionem, non de libera, quia omnis mutatio subita finis est successiuae secundum Commentatorem. 5. Physicorum. commen. 320. Sed cum voluntas libere producit suam volitionem, sua prima productio, si qua est, non est tunc finis successiuae mutationis immediate praecedentis, igitur &c. Nec de volitione naturaliter sequente apprehensionem alicuius obiecti, verbi gratia, beatitudinis, aut alicuius alterius placibilis, quia si non est dare primum instans, in quo intellectus cogitet de talivolito, sit illud .a. igitur nec primum instas quo voluntas vult illud. Assumptum probatur, quia cogitatio nouavel libere causaretur, & tunc non esset finis successiuae mutationis contra praeallegatam auctoritatem Commentatoris. Aut illa cogitatio actualis generaretur naturaliter ab aliqua specie imaginatiua, & tunc vel est aliqua species debilissima & minima ipsius a. in virtute imaginatiua, quae potest agere in intellectum, vel est aliqua maxima, quae non potest. Non potest dici primum, quia si sic, sit illa minima, quae potest b.s & intellectio, quam potest causare sit c. igitur aliqua alia species in imaginatiua debilior quam. b. potest casare in intellectu aliquam intellectionem, debiliorem tamen quam c. Sic enim est in aliis actionibus naturalibus, quod si aliqua virtus potest mouere aliquid aliqua velocitate, virtus minor potest mouere illud tardius quod probatur ex hoc, quod idem motum potest moueri tardius a virtute debiliori, & sic sequitur, quod non sit aliqua debilissima & minina species in imaginatiua potens causare in intellectu cogitationem actualem de. a. Relinquitur igitur quod sit aliqua maxima, quae non potest, & quaelibet intentio potest agere in intellectum.

Ex quo patet quod nullum est primum instas, in quo specie imaginatiua agit in intellectum, quia si sic, tunc arguitur sic. Haec species agit in intellectum nunc primo naturaliter, & non libere, igitur nunc primo est ista species fortis ad agendum quia si prius fuisset satis fortis prius egisset, igitur est aliqua species minima seu debilissima in imaginatiua, quae potest agere in intellectum. cuius oppositum probatum est igitur non est aliquod primum instans, in quo species imaginatiua agit in intellectum, ac per hoc nullum est primum instans in quo intellectus cogitat, quando cogitatio sua sit a specie in imaginatiua, & sic sequitur propositum principale. Haec omnia argumenta sunt cuiusdam anglici doctoris, qui dicitur Siranfredus, & recitantur ab Adam & aGrego.

Secundo loco potest argui contra conclusiones probando, quod & si non sit impossibile actum volunt atis esse & produci in instanti, quod saltem hoc non est necessarium, immo quod aliquis actus voluntatis sit producibilis successiue & partibiliter & sic in tempore non in instanti. Et arguunt sic Adam & Gregorius. Contingit volitionem intendi, igitur contingit volitionem partibiliter produci: consequentia patet. Nam intentio formae non sit nisi per additionem nouae partis formae. Antecedens probatur, quoniam contingit in aliquo intendi noticiam, vel aestimationem de bonitate alicuius rei, quam desiderat vtpote codicis per examinationem diligentiorem suae pulchritudinis, vel veracitatis, aut equi per maiorem experiem tiam suae fortitudinis, aut velocitatis, igitur contingit desiderium de ipsa intendi. Et patet consequentia, quoniam vt dicit Commentator. 12. metaphy. commento. 35. Et nos etiam ita experimur, quanto magis, quod desideratur aesti matum fuerit magis bonum, tantum desiderium maius erit. Secundo contingit aliquam volitionem partibilite corrumpi, igitur contingit aliquam partibiliter produci. consequentia patet, & antecedens probatur experientia. Experitur enim quis, quod aliquando feruenter & intense desiderat aliquam rem non habitam, aut habita complacet & delectatur, & paulatim tepescit talis complacentia, vel desiderium, & tandem cessat. Talis autem remissio non contingit absque successiua corruptione dictorum actuum.

Tertio arguit sic. Possibile est visionem corporalem, ac etiam intellectualem partibiliter acquiri, igitur & volitionem, tenet consequentia. Tum quia non plus apparet repugnantia ex parte volitionis quam ex parte visionis, maxime intellectualis. Tum quia frequenter ad clariorem & perfectiorem notitiam rei, sequitur intensior volitio, antecedens patet, cum aliquid primo visum a remotis appropinquat videnti, & secundum maiorem appropinquatiotionem clarius videtur.

Item cum visibile remissum actu visum continue intenditur & clarius & perfectius videtur: in quo casu euidentius potest argui, quod visio fiat partibiliter. Nam continue nouae partes coloris secundum intensionem generantur in eodem subiecto primo cum praecedentibus, & illae vtique sicut & aliae videntur, & non prius videntur quam sint, vt certum est, nec prius sunt quam videantur, vt patet per Augustinum. 14. de trinitate. cap. 10. dicentem. Quaedam cognoscibilia simul cum cognitione esse incipiunt, velut si aliquod visibile, quod omnino non erat ante oculos nostros oriatur cognitionem nostram vtique non praecedit, aut si sonet aliquid, vbi est auditor, simul profecto incipiunt esse simulque desinunt, & sonus, & eius auditus. Et istud quod vltimo positum est, optime valet etiam ad principale propositum. Nam sicut locutio exterior successiue fit & auditus successiue generatur, ita intellectio verborum videtur successiue generari. Patet etiam hoc ratione. Nam alias actiuum naturale per tempus staret in sufficienti dispositione ad passum sufficiens, caeteris requisitis concurrentibus antequam ageret, simul ergo dum illae partes coloris fiunt videntur, & sicut succes siue fiunt, ita successiue videntur, & constat quod non ea visione praecise, qua priores videbantur, sicut patet ex auctoritate praeallegata, & etiam ratione, quia visio vnius rei non potest naturaliter fieri visio alterius rei, igitur aliqua visione partiali. Non autem praeexistente, quia nulla visio naturaliter praecedit rem visam, cum quaelibet a re visa concausetur secundum Augustinum. 11. de trinitate, cap. tertio & similiter libro. 14. vbi supra proximo.

Item in alio exemplo ibibem efficaciter conuincitur Si enim aliquod magnum visibile, cuius partem tantum quis videat per aliquod foramen, moueatur motu continuo ante foramen illud verbi gratia, a dextro in sinistrum pars primo visa successiue exibit oppositionem oculi, & occultabitur sibi, & alia prius non non visa succedet, & quia constat quod sequens, vel succedens non videbitur visione praecedentis, nec ipsa tota simul succedet, sed per partem ante partem, sequitur quod noua visione partibiliter & succes siue acquisita videbitur, quod erat probandum. Tertio loco arguit Adam contra aliud suppositum in hac quaestione & praecedente, scilicet quod impossibile sit formam, puta visionem vel volitionem, quae non est in hoc instanti secundum se totam, nec secundum partem produci immediate post hoc instans, simul & secundum se totam. Huius enim oppositum saepe dictum est, vtputa, quod angelus non peccauit in primo instanti, sed immediate post primum instans.

Item quod bonus angelus non fuit beatus in instanti, quo merebatur, sed immediate post illud &c. Contra ista arguit Adam. 8. q. primo sic. Quia eo ipso, quod dilectio vel alia volitio causaretur simul, non per partem ante partem, sed instantaneae & indiuisibiliter causaretur, & hoc est causare in instanti. Non enim sunt instantia indiuisibiles mensurae succedentes in tempore distincte a permanentibus, & immediate praecessisset aliquod aliud instans vltimum sui non esse, igitur aliquod instans esset immediatum instanti. Secundo. Quia non potest contingere, quod aliquod nunc sit vltimum esse rei sccundum se, & secundum quamlibet eius partem propter idem medium, quia secundum Philosophum octauo phy. non est dare vltimum instans rei permanentis in esse, igitur pari ratione non est dare vltimum indiuisibile, in quo res aliqua, & quaelibet eius pars vltimo non sit.

Tertio sic. Feri instantanee seu in instanti ad debitum intellectum est simul fieri, sic quod non per partem ante partem, non enim sunt secundum veritatem instantia tales mensurae, quales quidam imaginantur, sed impossibile, est quod instans immediate succedat instanti, vel mutatum esse in eodem motu continuo alteri, aut vnum indiuisibile alteri situetur ab eodem distincte immo hoc includit repugnantiam, igitur inipossibile est, quod aliquid immediate post instans, in quo non est nunc, nec aliud, quod potest esse pars eius, simul fiat, vel econuerso. Quarto. Quia hoc dato duo angeli essent factibiles immediate vnus post alium, & non simul mensura, sed hoc est impossibile. Tum quia pari ratione dicerem de mille. Tum quia creatio angeli non habentis partes est instantanea solum, vel si habet partes, pono quod non diuisibiliter, nec partibiliter, sed vterque simul producatur, & ita instans erit immediatum instanti: probatio consequentiae, quia Deus potest in hoc instanti praesenti, pducere vnum angelum si prius hoc voluit. Ponatur igitur, quod sic faciat, & quod tunc non sit vnus alius angelus producibilis. Si igitur ille aliuangelus possit simul produci immediate post hoc vltimum instans sui non esse, ita potest fieri de tertio angelo. non tunc existente producibili post secundum, igitur &c. Quarto loco arguit Adam. 9. q. primo contra illud suppositum in hac & praecedenti quaestione, scilicet quod angelus possit subito cessare ab actu suo, vel subito suspendere actum suum, sic quod modo habet aliquem actum voluntatis, & nunquam post habebit illum, nec aliquid eius Huius enim contrarium probat Adam. Primo sic. Quia non in instant, in quo est talis actus instantanee productus potect simul totus cessare, quia tunc simul esset, & non esset, nec sine medio post, quia tunc post indiuisibile esset aliud indiuisibile immediate succedens, igitur solum mediate post posset voluntas cessare ab actu instantanee, elicito, & per consequens non est in potestate voluntatis quin si subito causet in se volitionem, continuet illum actum velit nolit, postea per tempus aliquod, antequam suspendat actum illum, siue antequam plene a tali actu caesset. Secundo. Quia si voluntas in hoc instanti habet aliquem, actum, & no habebit post hoc instans illum actum, nec aliquam partem eius, tunc indiuisibile esset immediatum indiuisibili in successione, vel in continuo, quia si simul cessaret sic, quod non partibiliter, instantanee destrueretur, & non in instanti, quo producitur, quia tunc simul esset, & non esset, ergo in alio. Vel igitur in immediato, & sic probata est consequentia probanda, vel media to, & tunc manebit per tempus medium, quod est principale intentum. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est praedictis obiectioninus. Et primo factis in primo loco. Ad quarum primam dicit Gregorius concedendo consequens. Dicit enim quod angelus potuit peccare in primo instanti sui esse, & quod si aliquis angelus crearetur cum sufficienti notitia & arbitrij libertate, posset in primo instanti suae creationis peccare &c. Sed quia ostensum est in praecedenti quaestione, quod impossibile fuit angelum in primo instanti suae creationis peccare, ideo oportet nos aliter dicere, scilicet negando consequentiam, & ad probationem consequentiae patet quid sit dicendum ex praecedenti quaestione.

Ad secundum conceditur consequentia & consequens, & ad improbationem consequentis respondet Gregorius, quod aliquis potest dici amittere iustitiam dupliciter. Vno modo quia quam habuit non habet. Alio modo quia non habet quam haberet. Hanc distinctionem facit Augustius in simili secundo super Genus ad litteram. capi. 42. vbi prosequens illam opinionem, quod diabolus ab initio suo peccauit, & docens quomodo intelligendum est eum cecidisse, inquit. Beata atque angelicae vicae dulcedinem non gustauit, quam non vtique acceptam fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit & amisit. Et subdit. Quia non ex eo, quod acceperat cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi voluisset Deo &c Tunc cum sumitur, nullus potest mereri, nisi quando iustitiam potest amittere. dicitur quod si accipiatur amittere determinate in primo sensu, propositio absolute falsa est, nec eam probat dictum Anselmi. Talis: enim est in forma propria ratio eius. Si non potuerunt peccare, non potestate, sed necessitate seruauerunt iustitiam, quare si non potestate, sed necessitate seruauerunt iustitiam, non magis meruerunt gratiam a Deo, quia steteruut alijs cadentibus, quam quia seruauerunt rationalitatem, quam perdere nequiue runt Hoc autem consequens habet Ansels pro inconuenienti, supponens eos habuisse iustitiam ante casum malorum, & per consequens ex opposito consequentis sic vult inferre, angeli boni meruerunt seruando iustitiam, quam habebant, ergo illam non necessitate, sed potestate seruauerunt, igitur eam non seruare potuerunt, & vltra igitur peccare potuerunt, quod est intentum. Nunc autem patet, quod concesso hanc consequentiam esse bonam, angeli poterant iustitiam habitam non seruare, vel potuerunt amittere, ergo potuerunt peccare, non est consequens, vt concedatur hanc esse bonam, angeli non potuerunt iustitiam habitam amittere, igitur non potuerunt peccare, cum arguendo ex opposito antecedentis non teneat gratia formae, & per consequens, nec ista est simpliciter vera, nullus qui non potest iustitiam, quam habet, amittere, potest mereri.

Praeterea Anselmus non infert, si non poteita te, sed necessit. te seruauerunt iustitiam, ergo non meruerunt absolute, sed quod non meruerunt quia steterunt idest ex hoc, quod steterunt, & perseuerauerunt in iustitia habita. Nunc autem non est consequens, non meruerunt ex hoc, quod steterunt, ergo non meruerunt, se. econtra: non ergo ostenditur ex dicto Anselmi, quod haec sint incompossibilia, angeli meruerunt, & angeli non meruerunt seruando iustitiam, quam habuerunt. Nec etiam ista angeli meruerunt, igitur angeli potuerunt amittere iustitiam, quam habuerunt, ac per hoc vt prius, illa vniuerlalis non probatur ex dictis Anselmi esse vera. Si vero accipiatur mittere communiter & indifferenter secundum primum, vel secundum sensum. quicquid sit de maiore, dico quod minor est falsa. Nec probatio valet. cum procedat tantummodo in primo sensu. Haec Gregorius. Betus Thomas de hoc argumento facilius se expediret. Nam tertio sen. distinct. 12. quaest. secunda articu. primo, vbi quaerit, vtrum Christus potuerit peccare, arguit sic. Sicut peccatum requirit voluntarium, ita & meritum, sed secundum Augustinum nullus peccat in eo, quod vitare non potest, ergo nullus meretur, vel laudatur de hoc, quod dimittere non potest. Si ergo Christus non potuit peccare, non est laudandus de hoc, quod non peccauit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad tertium inquit dicendum, quod impotentia coactionis, quae opponitur voluntario, tollit rationem meriti & demeriti, non autem impotentia, quae est ex perfectione in bonitate vel malitia, quia haec voluntarium non tollit, sed ponit voluntatem confrmatam ad vnum. Haec ille.

Item in de veritate quaest. 29. articu. sexto arguit sic. Omne meritum ex libertate arbitru procedit, quae indeterminate se habet ad multa, sed liberum arbitrium in Christo determinate se habebat ad vnum scilicet ad bonum, ergo mereri non potuit. Ecce argumentum. Sequitur respotesio.

Dicendum quod licet anima Christi esset determinata ad vnum secundum genus moris scilicet ad bonum, non tamen erat determinata ad vnum simpliciter, poterat enim hoc vel illud facere, & non facere, & ideo libertas in eo remanebat, quae requiritur ad merendum. Haec Sanctus Thomas & satis concordat Gregorius Licet enim ille, qui non potest peccare, vel iustitiam perdere, non mereatur in hoc quod non peccat vel iustitiam non perdit, potest tamen mereri in alijs, quae potest facere vel non facere. Posset etiam dici quod illa propositio, nullus potest mereri in aliqua mensura, nisi possit in illa & pro illa iustitiam amittere est simpliciter falsa, quia tunc nullus existens in charitate pro tempore vel mensura, qua est in charitate posset mereri, quia pro illa mensura non potest iustitiam perdere, quia omne quod est, quando est &c, Sed si habet aliquam apparentiam, oportet quod intelligatur de impossibilitate opposita necessitati absolute, vel necessitati coactionis, non autem de impossibilitate opposita necessitati ex suppositione, vel ex conditiotione.

Ad tertium respondit Gregorius negando consequentiam, & ad probationem dicit, quod potest dupliciter dici, vno modo, vt ibidem dicitur. Et cum arguitur contra Dicit quod non sequitur. si sunt vnius, & eiusdem speciei, & vnus producitur in instanti, quod ideo alius producatur in instanti. Nam possibile est, quod vna lux producatur in instanti eiusdem rationis cum alia, quae producta est in tempore, & sic est possibile de aliis formis partibilibus.

Nec valet probatio, quoniam nec acquiri in instanti, nec acquiri in tempore est ex his, quae conueniunt essentialiter huiusmodi speciebus, cum tam hoc modo quam illo possint acquiri. Secundo (inquit) posset dici, quod illo casu dato, qui tamen non est possibilis, nisi per diuinam potentiam, illa dilectio produceretur, seu est producta tota simul & tamen in nullo instanti erit primo producta, & nullum tempus erit antequam sit producta. Haec ille.

Beatus Thomas diceret quod productio volitionis angelicae, & eius operatio intellectualis mensuratur instanti temporis discreti, non autem temporis continui, talisautem temporis instantia sine quocunque medio inuicem sibi succedere possunt. Quia autem dicit Gregorius in secunda responsione, quod in illo casu aliqua dilectio erit simul producta, & tamen in nullo instanti erit primo producta Non videtur intelligibile in in illo casu, quicquid sit de aliis casibus, puta si ab aeterno esset producta. Nam secundum eum produci in instanti est produci totum simul, si ergo illa dilectio producitur tota simul, igitur producitur in instanti, sed omne, quod incipit nouiter esse, in aliquo instanti, vel tempore primo incipit esse. Si enim hoc negatur aeque faciliter potest negari mensura prima inceptionis cuiuslibet temporalis, vel nouae rei, igitur &c sic patet, quod non potest fugere nisi ponat aliqua instantia extra tempus continuum.

Ad quartum Gregorius concedit primum consequens ibidem illatum, sed ad secundum dicit, quod aliud est actum meritorium esse in instanti. vel per tempus, & aliud est actum meritorium esse meritorium in instanti, seu per instans, vel per tempus. Nam per aliquod tempus, & in instanti aliquo in quo prius fuit actus meritorius est, in quo non est meritorius, aut si est meritorius, non tamen est alterius praemij meritorius, quam prius fuit. Licet enim voluntas possit elicere virtuose actum meritorium in instanti, non tamen in quolibet alio instanti sequente potest iam elicitum scienter & libere quantum est ex se deserere, aut alium elicere, sed est dare aliquod tempus ita breue, infra quod nullo modo potest desistere ab actu suo iam elicito, aut nouum actum elicere quantum est ex se. Dico scienter, licet casualiter forte, aut supernaturaliter immissa aliqua noticia, aliter posset contingere, infra tempus autem huiusmodi, quanuis in quolibet instanti actus sit, & in quolibet sequente diuitius fuerit quam in aliquo praecedentium, non tamerin quolibet est magis meritorius quam in primo instantisur esse fuerit immo nec forte meritorius, aut si forte meritorius, non tamen noui seu distincti praemii meritorius.

Ex quo sequitur, quod non ex quamtalibet continuatione actus meritorij, actus est magis meritorius, seu maioris praemii meritorius quam fuerit in primo instanti suiesse. Cum ergo secundo infertur, quod possent esse duo merita aequalia, quorum vnum esset per tempus, & aliud per instans, si intelligatur quod vnum esset per tempus, aliud per instans, non video hoc esse inconueniens. Si vero intelligatur, quod essent aequalia idest aeque seu aequalis praemii meritoria, & vnum eorum esset meritorium tantum per instans, aliud vero esset meritorium per tempus caeteris paribus, hoc potest intelligi dupliciter. Vno modo quod esset continue meritorium per tempus, & non maioris praemii quam aliud, quod esset tantum meritorium per initas. Et tunc nego consequentiam propter sassam impscationem consequentis videlicet aliquem actum esse meritorium per aliquod tempus continue. Vel potest esse sensus, quod vnum meritum per aliquod tempus non esset maioris praemii meritorium quam aliud esset per instans, & hoc ego concedo, sicut quod per aliquod tempus idem actus non est magis meritorius quam fuit in primo instanti, in quo fuit. Sed contra inquit Gregorius quia tunc videtur, quod continuatio actus meritorj nihil prosit, immo obsit, & quod expediret frequenter interrumpere actum & deserere primum, & elicere nouum. Ad hoc dicoinquit Gregorius quod non omnis continuatio actus prodest, vtputa illa, quae non est libera, nec cum scientia, vest ea, quae est per tempus illud breue non perceptibileNec dico quod nulla prosit, immo aliqua, vtpote ea, qua ex scientia & libertate procedit, sicut cum quis scienter & libere potest ex se desistere ab actu elicito, & alium elicere quod contingit in eo qui vltra tempus sibi imperceptibile continuat actum, & de tali continuatione dico, quod non minus meretur sic continuans actum quam si nonum cliceret & magis expediret sic continuare quam interrumpere, vt noulim eliciat. Quoniam qui sic interrumperet, exponeret se periculo non resumendi actum, tam cito & tamen si plures resumeret non plus mereretur quam si aequalem actum sponte continuaret per tantum tempus, in quanto totiens posset nouum actum elicere. dicens. Ponatur quod Deus in quolibet instanti illius temporis imperceptibilis infunderet sibi sufficienter noticiam, aut in aliquo vno infunderet ita perfectam, quod ipse angelus in quolibet instanti illius tempores posset scienter deserere illum actum, & alium elicere, tunc sequitur, quod in quolibet instanti tantum merebitur, & nouum praemium, quantum in primo, & per consequens in qualibet parte illius temporis merebitur praemium infinitum.

Respondetur quod consequens non est minus possibile, aut concedendum, aut magis impossibile, vel negandum, quam casus qui datur, & ideo qui casum admittteret tanquam possibilem consequenter posset concedere consequens Nec video pro nunc sequi inconueniens praesertim cum non sit impossibile Deo creare infinitum praemium in anima intensiue secundum multos. Haec ille.

Apparet mihi, quod secundum viam beati Thomas dicta Gregorii pro maiori parte vera sunt, loquendo de intellectu & voluntate humana, quia intellectus humanus non potest naturaliter distincte percipere quodlibet instans horae, nec quamlibet partem horae, sed est dare maximum, quod non potest, vel minimum tempus, quod potest distincte percipere, sed loquendo de intellectu angelico falsum est. Puto enim quod si angelus aliquod instans in hora distincte percipit, quodlibet distincte percipit, vel percipere potest naturali cognitione, immo quodlibet punctum continui, & quamlibet eius partem, quia per vnicam speciem intelligibilem intelligit omnia indiuidua eiusdem speciei praesentia & vnica intellectione, secus est de futuris. Sed hoc concesso, s arguitur, quod angelus possit in sensu composito in quolibet instanti habere nouam intellectionem, vel nouam volitionem, ita quod actus elicitus a sua voluntate vel intellectu in vno instanti totaliter distinctus ab actu elicito in alio instanti, negatur consequentia, quia nec sua intellectio, nec volitio mensuratur vllo modo tempore continuo, nec aliqua parte, nec aliquo instanti illius. Sed quomodo mensurentur dictum est alias, & sic patet quomodo isti volentes iudicare de intellectu angelico sicut de humano, intrant labyrintum, nec mirum, quia modicus error in principio, magnus est in principiatis.

Ad quintum dicit Gregorius quod secunda consequentia non valet, & ad probationem consequentiae dicit, quod assumit falsum, scilicet quod in quocunque tempore potest pluries tam grauiter peccare, sicut in primo instanti peccauit. Nam intra illud tempus breue, de quo dictum est, non solum pluries, immo nec semel posset nonum demeritum peccati elicere sicut nec nonum meritum, vt dictum est. Haec Gregorius. Et sunt bene dicta, loquendo de potentia animae rationalis vnitae corpori, de qua verum est, quod non quamlibepartem temporis potest distincte percipere, vel si quamlibet posset, non tamen possibile est quod omnes distincte percipiat simul, nec successiue, & per consequens non est possibile, quod in qualibet eliciat nouam volitionem immo sunt multae partes tempori ita paruae, quod non polset scienter & a proposito actum in illis elicere, non eliciendo prius, nec post, nec valet si quis instet, quod sicut in instanti elicere potest actum ita & in qualibet parte temporis. Hoc enim non valet, quia licet in instanti eliciat actum, non tamen hoc facit praecognoscendo instans suae operationis, nec aliquid cogitando de illo instanti. Sic etiam in qualibet parte temporis posset actum elicere a casu, non tamen cogitando de illa parte, nec proponendo elicere determinate in illa. Sed casus argumenti vult habere, quod ante posset a proposito actum in qualibet elicere & quamlibet signate & distincte cognoscere, quod negatur, angelus autem posset quamlibet partem distincte cognoscere, non tamen est possibile quod in qualibet, & proqualibet eliceret nouum actum intellectionis vel volitionis. Potissime quia operatio intellectus, aut voluntatis angelicae nullo tali mensuratur instanti, & dato quod mensuraretur, concederetur quod in qualibet posset diuisim, sed non coniunctim.

Ad sextum dicit Gregorius patere peidem. Nam super eadem falsa imaginatione fundatur, scilicet quod pro quolibet instanti temporis, quo actus durat, sit meritorius noui praemii, & alterius a priori. Ad septimum dicit, quod puniri grauius potest intelligi dupliciter, scilicet extensiue secundum durationem poenae, aut intensiuae. Si secundo modo, consequens non videtur negandum, vnde forte secundum multos, quibusdam qui aeternaliter puniuntur in inferno, aliqui ad tempus grauius puniuntur in purgatorio Si primo modo negatur consequentia, & assumptum in probatione similiter, nam quantum ad extensionem poena debita mortali infinite excedit paenam debitam veniali, cum huic aeterna, illi temporalis debeatur paena. Haec Gregorius. Cui satis concordat Sanctus Thomas loquendo de poena sensibili, vel poena sensus causata ex afflictione ignis vel alterius corporis, non autem loquendo de paena remorsus conscientiae, vel priuationis diuinae visionis, quae consequuntur mortale, non autem veniale. Et de hoc ad propositum loquitur sanctus Thomas prima secundae quaest. 86. ar. 4. vbi sic dicit. Quia ex multis venialibus constituatur vnum mortale falsum est Non enim omnia peccata venialia de mundo possunt habere tantum de reatu, quantum vnum peccatum mortale quod patet ex parte durationis, quia peccatum mortale habet reatum paenae aeternae, peccatum autem veniale habet reatum poenae temporalis. Patet etiam ex parte paenae dani, quia peccatum meretur priuationem diuinae visionis, cui nulla alia poena comparari potest, vt dicit Chrysostomus. Patet etiam ex parte paenae sensus quantum ad vermem conscientiae licet forte quantum ad poenam ignis, non sint improportionabiles poenae Haec ille.

Ex quo patet, quod secundum eum probabile est, quod poenatignis debita pro peccato veniali sit proportionabilis paenae debitae mortali, igitur vna finita, & incerta proportione excedit aliam. Possent ergo tot committi venialia, quod paena ignis eis debita intensior esset, paena debita pro aliquo leui mortali, licet non aequaretur ei in duratione, immo in infinitum excederetur ab ea, sicut temporale ab aeterno, vel perpetuo.

Ad octauum dicit Gregorius. concedendo consesequens, sicut quilibet habet concedere, nisi velit ponere medium inter totum tempus quo quis est in charitate, & quo caret charitate, ac per hoc, in quo vtraque contradictoria sint simul falsa. Et tunc ad probationem dico, quod Augustinus non intendit ponere tale medium secundum durationem, quale argumentum imaginatur, sed solum vult dicere, quod talis transitus ab vno in aliud siue potius sit transiens non denominatur ab aliquo oppositorum, quemadmodum consueuimus denominare operationes ab habitibus dicentes, hominem taliter operari, quando secundum habitum quem habet elicit operationem, verbi gratia, vt dicit. philosophus secundo ethi. Tunc dicimus grammaticum quid grammatice fieri quando fit secundum eam, quam habet grammaticam, nunc autem cum quis ex vno opposito transit in aliud, verbi gratia in exemplo Augustius cum a sapientia in stulticiam non secundum sapientiam, quam habet, transit, vt patet, ideo neque sapienter. Intem neque secundum stulticiam, quia in eo non erat stultitia, qua mediante transiret & ideo neque stulte dicitur transire, ac per hoc concludit Augustinus quod est dare medium inter facere aliquid sapienter, & facere aliquid stulte, quia scilicet contingit facere aliquid neque sapienter, neque stulte. Nec tamen ex hoc concluditur, quod sit aliquod tempus medium, vel medium instans inter tempus stulticiae & sapientiae, in quo ille non sit stultus, nec sapiens, vt intendit argumentum. Haec Gregorius & bene Ad nonum & decimum dicit esse respondendum sicut ad quartum.

Ad vndecimum dicit, quod in illo casu angelus ille volet in tempore immediate sequenti, & tamen in nullo instanti primo. Sed ista responsio non videtur vera de angelo, cuius volitio tota simul, & in instanti producitur, cui oportet dare pro mensura adaequata aliquod instans. Ideo dico, quod volet in instanti immediato instanti praecedenti, in quo suspendit eius volitionem, talia autem instantia sunt non temporis continui, sed discreti, inter quae non oportet cadere medium. Si autem volitio angeli causaretur successiue, vel etiam volitio animae intellectiuae, tunc responsio Gregorii est bona. Sicut enim de motucontinuo verum est dicere in instanti, quod ille motus non est in instanti, sed erit immediate post hoc instans, nec tamen erit primo in aliquo instanti post praesens, sed in tempore immediato, ita in proposito argumenti. Ad Duodecimum, & Teritiumdecimum dicit patere ex responsione quarti, & ego dico similiter dum tamen addantur ad dicta Gregorii ea, quae addita sunt in responsione quarti per eundem data. Ad Decimumquartum dicit, quod hoc, de quo quaeritur, est verum de volitione libera. Et cum probatur quod non ex auctoritate Commenta. dicit, quod Commenta. loquitur de mutationibus corporalibus, non autem de spiritualibus, quod patet ibidem, tam ex exemplis quam etiam ex causa, quam ibidem pertractat, scilicet de saluando declarationem Aristotes ad probandum, quod omne mobile est diuisibile, esse vniuersalem ad omnem mutationem. Constat autem, quod Philosophus loquitur ibi solum de mutationibus corporalibus, nec suae probationes possunt spiritualibus adaptari. Tum etiam quia tertio de anima Commentator dicit oppositum expresse de intellectione, & similiter philosophus. Viterius dicit Gregorius quod in casu est possibile dare primum instans volitionis naturaliter sequentis apprehensionem, vtputa si subito causaretur talis apprehensio, quod saltem a Deo fieri nullus catholicus, vt puto negaret. Haec Gregorius post Adam, cuius sunt omnes praedictae solutiones in sententia. Et vtique ista solutio vltima, quae dicit de volitione libera & naturali, locum habere potest in voluntate hunia na, non autem in angelica, quia quaelibet volitio angelmensuratur instanti, siue sit naturalis, siue electiua, & idem videtur de qualibet eius intellectione, secus de volitionibus & intellectionibus humanis. Vnde cum arguens vult probare, quod volitio electiua non potest produci in initanti, & assumit quod omnis mutatio subita finis est successiuae &c. Dicitur quod volitio instantanea potest sequi intellectionem & deliberationem successiuam. Cum enim in ratione praecesserit inquisitio consilii, & iudicium de consiliatis, in fine illius successiuae deductionis potest sequi electio iudicatorum in instanti.

Item cum vult probare, quod nulla volitio naturaliter elicita eliciatur in instanti & assumit quod nulla intellectio, vel cogitatio libere elicita producitur in instanti, quia si sic, non esset finis alicuius successiuae mutationis &c. Dicitur, quod parum valet. Quia aliqua intellectio instantanee producta potest sequi successiuam fantasiationem, vel operationem cogitatiuae virtutis, ita quod in instanti terminante illam operationem elicitur intellectio tota simul. Similiter cum probat, quod nulla cogitatio naturaliter causata producitur in instanti & assumit, quod omnis talis causatur ex actione fantasma tis in intedectu falsum assumit, quia ex specie rosae dudum causata in intellectu potest noua intellectio causari, fantasmate nihil pro tunc imprimente in intellectum possibilem. Aliud falsum assumit, scilicet quod fantasma gignens speciem vel intellectionem in intellectum, semper& de necessitate agat successiue, ita quod aliter esse non possit. Dicitur enim, quod immo talis species imprimi potest tota simul & in instanti.

Nec valet probatio ad oppositum. Conceditur enim, quod in illo instanti fantasma primo agit in intellectum, & quod tunc primo est sufficienter forte ad imprimendum, & quod tunc est minimum, quod illa potest imprimere speciem in intellectu, & debilissimum inter omnia quae possunt imprimere. Nec ualet probatio ad oppositum. Non enim quacunque virtute motiua est naturaliter dare debiliorem, quae similiter sit motiua, licet tardius eiusdem mobilis. Veruntamen secundum considerationem mathematicam, quacunque remissa est dare remissiorem, & qualibet parua minorem, & quantumcunque intensa intensiorem. Sed naturaliter loquendo est dare minimum colorem extensiue, & intensiue, sic quod minor non posset per se existere. Sed tota imaginatio anglicana de maximo & minimo fundatur in falso principio, scilicet quod quaelibet forma accidentalis actiua vel passiua sit in infinitum diuisibilis secundum intensionem vel remissionem, cuius oppositum probatum fuit in primo senten. distinct. 17. quaestio. secunda. Sed quicquid sit de anima rationali, tamen illa deductio in angelonullum locum habet, quia eius intellectiones non causantur a fantasmatibus, nec ab obiectis materialibus, vt in praecedentibus dictum fuit.

Ad argumenta secundo loco contra conclusionem, per quae videtur probari, quod volitio & intellectio producantur successiue, pars ante partem. Dico duo. Primum est, quod omnia illa argumenta fundantur in falso, scilicet quod intensio & remissio formarum fiat per aduentum aut recessum, seu quod idem est per additionem formae ad formam, & per subtractionem partis a parte. Illa enim opinio in primo senten. ex dictis Sancti Thomae reputata est tanquam falsa.

Dico secundo quod nulla volitio seu intellectio est per se in tempore, licet per accidens possit esse in tempore. Et de hoc Beatus Thomas prima secundae quaestio. Trigesimaprima articu. secundo vbi quaerit, vtrum delectatio sit in tempore. sic ait Aliquid contingit esse in tempore dupliciter. Vno modo secundum se. Alio modo per aliud, & secundum accidens. Quia enim tempus est numerus successiuorum, illa secundum se dicuntur esse in tempore, de quorum ratione est succcessio, vel aliquid ad successionem pertinens vt motus, quies, locutio, & alia huiusmodi. Secundum aliud vero & non per se sunt in tempore illa, de quorum ratione non est aliqua successio, sed tamen alicuisuccessioni subiacent, sicut esse hominem de sui ratione non habet successionem. Non enim est motus, sed terminus motus, vel generationis ipsius. Sed quia humanum esse subiacet causis transmutabilibus, secundum hoc esse hominem est intempore. Sic igitur dicendum, quod declaratio quidem secundum se non est in tempore. est enim delectatio quies in bonotiam adepto, quod est quasi terminus motus. Sed si illud bonum adeptum transmutationi subiaceat, erit delectatio in tempore per accidens. Si autem sit omnino intransmutabile, non erit in tempore, nec per se, nec per accidens. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Sicut dicitur Tertio de anima, motus dupliciter dicitur. Vno modo qui est actus imperfectus entis in potentia inquantum huiusmodi, & talis motus est successiuus, & in tempore. Alius autem motus est actus perfecti id est existentis in actu, sicut intelligere, sentire, velle, & huiusmodi, & etiam delectari, & huiusmodi motus non est successiuus, nec per se in tempore. Haec ille.

Similie dicit quarto sent. dist. quadragessimanona quaest. tertia arti. primo quaestiuncula tertia vbi in fine post sententiam praecedentem ibi positam subdit. Delectatio non est in tempore, nisi de per accidens, inquantum, scilicet perfectio illa, ex cuius coniunctione consugit delectatio, motui cumniuncta est. & ideo si sit aliqua perfectio, quam motus non contingat, talis delectatio non erit in tempore, neque per se neque per accidens, & haec est spiritualis delectatio in angelis. In brutis autem delectatio existens, est in tempore per accidens inquantum eorum perfectionibus motus directe coniungitur. Sed in nobis delectatio non est in tempore quantum ad intellectiuam partem etiam per accidens, nisi valde indirecte, inquantum, scilicet operatio intellectus nostri coniungitur fantasmatibus. Tamen s verum est nullam delectationem esse in tempore per se loquendo. Haec ille.

Item in solutione primi. Delectatio (inquit) immediate consequitur operationes animae, quae sunt apprehendere & velle, hae autem operationes non sunt in tempore, nisi per accidens videre enim, intelligere, & velle statim sunt. Haec ille.

Item in solutione tertii dicit. Aliae animae passiones quantum ad id, quod est ex parte animae non sunt in tempore, nisi per accidens inquantum scilicet adiungitur eis motus ex parte corporis. Item secundo contra Genus capitulo. 96. ostendit quomodo intellectio per accidens est in tempore, & quomodo non, ib enim sic dicit. In operatione intellectuali substantiarum separatarum non admiscetur tempus, sicut enim intelligibilia in actu sunt absque loco, ita etiam absque tempore. Nam tempus consequitur motum localem, vnde non mensurat, nisi ea quae aliqualiter sunt in locum, & ideo intelligere substantiae separatae est supra tempus. Operationi autem intellectuali nostrae adiacet tempus, & inde est, quod in compositione & diuisione semper intellectus noster adiungit tempus praeteritum, vel futurum, non autem intelligendo quod quid est. Intelligit enim quod quid est abstrahendo intelligibilia a sensibilium conditionibus. Vnde secundum illam operationem neque sub tempore, neque aliqua conditione rerum. sensibilium intelligibile apprehendit. Componit autem & diuidit applicando intelligibilia prius abstracta ad res, & in hac applicatione necesse est cointelligi tempus. Haec ille.

Item prima parte quaestio. 85. articu. quinto in solutione secundi sic dicit. Intellectus abstrahit a fantasmatibus, & tamen non intelligit actu nisi conuertendo se ad fantasmata, & ex ea parte, qua se ad fantasmata conuertit, compositioni & diuisioni eius adiungitur tempus.

Item prima secundae, quaestio. 113. articu. septimo in solutione quinti sic dicit. Successio duorum oppositorum in eodem subiecto aliter est consideranda in his, quae subiacent tempori, & aliter in his, quae sunt supra tempus. In bis enim quae subiacent tempori, non est dare vltimum istans, in quo prior forma subiecto in est, est autem dare vltimum tempus, & primum instans, in quo forma sequens inest materiae vel subiecto. Cuius ratio est, quia in tempore non potest accipi ante vnum instans, aliud instans immediate praecedens, eo quod instantia non consequenter se habeant in tempore, sicut nec puncta in linea, vt probatur quinto physic. sed tempus terminatur ad instans, & ideo in toto tempore praecedenti, quo aliquid mouetur ad vnam formam, subest formae oppositae, & in vltimo instanti illius temporis, quod est primum instans sequentis temporis, habet formam, quae est terminus motus, sed in his, quae sunt supra tempus, aliter se habet. Si qua enim successio sit ibi affectionum vel intellectualium conceptionum prout est in angelis talis successio non mensuratur tempore continuo, sed tempore discreto, sicut & ipsa quae mensurantur non sunt continua, vt in primo habitum est. Vnde talibus est dandum vltimum instans, in quo primum fuit, & primum instans, in quo est illud, quod sequitur, nec oportet esse tempus medium, quia non est ibi continuitas temporis, quae hoc requirebat. Mens autem humana secundum se quidem est supra tempus, sed per accidens subditur tempori, inquantum scilicet intelligit cum continuo & tempore secundum fantasmata, in quibus species intelligibiles considerat, & ideo iudicandum est secundum hoc de eius mutatione secundum conditionem temporalium motuum. Vt si dicamus, quod non est dare vltimum instans, in quo fuit in culpa, sed vltimum tempus. Est autem dare primum instans, in quo in gratia est, in toto autem praecedenti tempore inerat culpa. Haec ille.

Item quarto, senten. distinct. Decimaseptima, quaestione prima articulo quinto quaestiuncula tertia in sol. primi dicit sic. Duplex est niotus, quia quidam est motus, qui est actus imperfecti, qui est exitus de potentia in actum, & talis motus oportet quod sit successiuus, quia semper expectat aliquid in futurum ad perfectionem suae speciei, eo quod pars motus est alterius speciei a toto motu, vt dicitur, exemplo, ethicorum. Sicut patet in alteratione, quae est ad albedinem, cuius pars est motus ad colorem medium specie differens, si diuisim accipiatur. Alius motus est actus perfecti, qui magis dicitur operatio, qui non expectat aliquid futurum ad complementum suae speciei, sicut sentire, talis motus non est successiuus, sed subitus. Et si contingat dici, quod talis motus sit in tempore, hoc erit per accidens, quia mensuratur etiam quolibet instanti illius temporis, in quo esse dicitur, sicut esse hominem in tempore est & instanti, & talis motus est motus liberi arbitrii, & ideo in instanti. Secus autem si esset motus collatiuus, quia tunc non posset esse in instanti propter discursum de vno in aliud.

Item prima parte quaestione 85. articu. quinto dicit, quod in actu intellectus qui est componere vel diuidere, seu syllogizare & discurrere de vno in aliud accidit successio & tempus, non autem in simplici apprehensione quidditatis. & in multis aliis locis dicit consimile. Ex quibus patet, quod secundum eum intellectiones & volitiones, immo & visiones non fiunt de per se in tempore, nec per partem ante partem, sed totae simul, secundo quod tales actus de per accidens sunt, vel esse possunt in tempore ratione suarum causarum vel obiectorum, tertio, quod in actione intellectus componentis, & diuidentis, & discurrentis de vno in aliud est successio, quarto quod actus intellectus & voluntatis angelicae non mensurantur tempore continuo, nec aliquo instanti, vel instantibus illius temporis, sed tempore discreto, vel instantibus eius. Istis suppositis dicitur ad primum argumentum, quod consequentia non valet, quia intensio formae, vel actus non sit per additionem partiad partem sicut argumentum supponit.

Ad secundum similiter negatur antecedens. Nulla enim volitio, aut dilectio corrumpit partibiliter, licet possit successiue remitti quae tamen remissio non sit per subtractionem partis a parte, sicut arguens false imaginatur, sed per minorem, & minorem participationem formae a subiecto.

Ad tertium negatur antecedens, si intelligatur quod viso acquiratur perpartem ante partem, ita quod visio habeat partes intensiuas eius essentiam componentes, licet concedam quod habeat partes extensiuas ad extensionem sui subiecti de peraccidens. Et similiter nego quod intellectio, quae est simplicis quidditatis apprehensio sine compositione & discursu habeat quascunque partes secundum extensionem vel intensionem. Et ad probationem antecedentis primam dico, quod visio corporalis potest intendi secundum maiorem participationem suae actualitatis a subiecto, sed non per ae quisitionem nouae parti, & ita non concluditur, quod fiat partibiliter, immo tota simul si sit eadem quae prius, & relpectu vnius & eiusdem obiecti.

Ad secundam probationem dicitur, quod sicut color non intenditur per additionem nouae partis ad praecedentes. ita nec eius visio Ad tertiande locutione dicitur, quod quia in locutione est composito vel diuisio vel discursus, ita in apprehensione illius potest esse successio conceptionum intellectus, quod non negamus.

Ad quartam dicitur, quod in casu de successiua praesentatione obiecti visibilis nihil potest argui de successione intellectionis, quia illud apprehenditur sensu, & non immedia. te per intellectum humanum. Sed vtrum visio corporalis illius partibiliteracquiratur, potest esse dubium. Et de hoc, & quam tum ad hoc dico, quod in illo casu non remanet eadem visio 2 principio vsque ad finem, quia continue videtur aliud & aliud obiectum scilicet alia & alia pars colorati. Et ideo non probatur, quod vna visio partibiliter acquiratur, quae sit in se permanens, quia in illo casu est continue alia & alia visio nec prima efficitur pars secundae, nec econtra, nec duae illarum componunt tertiam per modum intensionis, nec per modum extenlionis formae extense ad extensionem subiecti, sed solum illo modo quo in entibus successiuis praeteritum & futurum adinuicem continuata per aliquid indiuisibile, constituunt tempus vel motum: talis enim visio cum consequatur motum localem obiecti sui, consimiliter & in consimiles partes habet diuidi, & consimiliter acquiritur & deperditur, sicut & motus localis, & de illa per omnia consimiliter iudicandum est, sicut de vno ente successiuo, cuius nulla pars simul manet cum alia. Sed hoc non infringit propositum nostrum quia secundo est de productione visionis permanentis, & simul totius, cuiusmodi non est illa visio successiua, de qua loquitur argumentum.

Ad argumenta tertio loco contra conclusiones, & similiter ad argumenta quarto loco inducta, in quibus Adam se fundat dicitur, quod nihil penitus valent contra conclusiones, quia procedunt ex falso fundamento. Nam in argumentis tertio loco factis. Primo supponit, quod omnis volitio secundum se tota simul producta mensuretur instanti temporis continui. Secundo, quod in nullo tempore instans succedat instanti sine medio. Tertio, quod nullius rei permanentis sit dare vel possit dari vltimum instans sui esse, loquendo de quocunque instanti & cuiuscunque temporis, omnia autem ista neganda sunt secundum doctrinam Sanctus Thomas & opposita horum concedenda. Vnde ad argumentum primum conceditur, quod possibile est a, dilectionem non esse in instanti praesenti, & esse vel fore secundum se totam immediate post hoc instans praesens. Et cum infertur: igitur instans erit immediatum instanti, conceditur consequens gratis tanquam verum. Sed tamen consequentiam ipse non probat, nec probare potest ex suis fundamentis. Ipse namque semper protestatur, quod per instans non intelligit aliquod indiuisibile in tempore, nec aliquam mensuram indiuisibilem, sed quod tamen dicit aliquid fieri in instanti, intelligit quod aliquid fit totum simul, & non per partem ante partem. Quomodo ergo potest ipse inferre hanc consequentiam a, sit in instanti praesenti & b, sit immediate post hoc instans secundum se totum: igitur instans est immediatum instanti ad hunc sensum, quem exprimit, quod scilicet vnum indiuisibile sit immediatum alteri diuisibili in tempore? proculdubio non sequitur, sed solum quod vna factio simultanea immediate sequatur aliam, quod ipse nunquam probat esse impossibile, nisi per illud infirmum medium iam praetactum scilicet quia dixit, quod ex hoc sequeretur, quod indiuisibile esset immediatum indiuisibiliin tempore. Vnde ratio prima nullam habet efficaciam, dato quod non poneremus tempus discretum, & multo minus habet apparentiam ponendo illud.

Ad secundum dicitur, quod dictum Aristeles veritatem habet, vbi incaeptio vel desinitio rei habet essentialem & necessarium ordinem ad aliquem motum vel mutationem successiuam, sicut in inceptione & desinitione formarum substantialium vel accidentalium in suis materijs, & in inceptione actionum animae sensitiuae & intellectiuae, sed in operationibus angelorum, qui sunt supra motum continuum & tempus consequens illud talia locum non habent. Vnde impossibile est, quod operatio, quae est in hoc instanti non sit vltra hoc instans secundum se totam nec aliquam partem sui. Et similiter econtra impossibile est, quod operatio, quae non est in hoc instanti secundum se, nec secundum aliquid sui, sit immediate post hoc instans secundum se, & quodlibet sui.

Ad tertium dicitur, quod consequentia ibi facta nulla est. Si enim instans non sit indiuisibilis mensura, sed hoc nomen instans circumloquitur hanc orationem aliquid fieri totum simul, non sequitur si aliquid non sit nunc, & immediate post hoc erit totum simul, quod indiuisibilis mensura sit immediata alteri indiuisibili mensurae, vt statim dictum est, immo potius sequitur oppositum consequentis ex antecedente. Ad quartum conceditur consequens, quod non solum duo angeli, immo mille sunt factibiles vnus immediate post alium, & non simul cum alio, & quod quilibet sit indiuisibiliter, & simul totus non successiue productus. Nec sequitur, quod instans fit immediatum instanti in aliquo continuo tempore, sed solum in tempore discreto, quod ex indiuisibilibus componitur, veruntamen istud consequens arguens non potest inferre, vt dictum est. Et sic patet, quod probatio conclusionis suae nulla est. Sed argumenta quae fecit contra ipsum quidam alius doctor anglicus vocatus Petrus Campsale, vel Campsalis, potiora sunt suis. Arguit enim primo sic. Deus posset immediate post hoc instans solum mundum annihilare si vellet, ita quod modo esset & immediate post simul non esset, sed simul desineret esse, alioquin non videtur ita potens ad destruendum, sicut ad producendum ipsum simul: igitur eadam ratione posset facere, quod non esset nunc & immediate post totus simul esset: ergo a simili in proposito.

Secundo arguit sic. Deus posset facere vnum angelum, qui praecise esset per instans, & ille angelus illo casu posito simul desineret esse: ergo instans erit immediatum instanti secundum tuum modum arguendi. Tertio. Praecise per vnum instans potest Deus nolle cooperari soli ad illuminationem medij summe dispositi, & si hoc fieret, tunc in illo instanti sol illuminaret medium, & tamen statim post illuminaret & simul, quia non esset ibi aliqua causa successionis. Quarto. Quia obstaculum aliquod impeditiuum illuminationis interpositum inter solem & medium posset a Deo in instanti annihilari, & illo casu posito sol immediate post illud instans illuminaremedium sine successione, quia ibi nulla esset causa successionis. Quinto. Quia in quacunque mensura potest aliqua causa successiue agere aliquam rem factibilem simul, Deus potest eam simul & subito producere, quia rem simul factibilem simul fieri nullam includit repugnantiam, sed creatura potest immediate postquam talis res non est, nec aliquid eius, agere successiue talem rem: igitur Deus potest immediate post instans, in quo res non est, nec aliquid eius simul eam producere. igitur nulla apparet repugnantia, quin etiam sic fieri posset volitio a voluntate. Sexto. Quia Deus immediate post hoc instans potest totam rem aliquam & quamlibet eius partem conseruare, sed diuina conseruatio est vera productio: igitur Deus potest immediate post hoc instans aliquid simul & totaliter producere, & ita sol si staret, immediate post hoc instans conseruaret radium, quem nunc producit, & conseruare vt prius est producere. igitur & caeter. Septimo. Quia omne illud, cui non repugnat simul esse immediate post instans, potest Deus immediate post hoc instans producere, quia non erit sibi impossibile omne verbum, sed creaturae permansiue nulli repugnat simul esse immediate post hoc instans, quia omnis talis destructio erit secundum te immediate post hoc instans, vel aliquid eius: igitur omnem talem potest Deus immediate post hoc instans simul totam producere, dato quod non sit nunc illa, nec aliquid eius. Octauo. Quia nihil est negandum a diuino posse, ex quo non possunt inferri contradictoria simul fore vera, vtpote quod esse & non esse simul conueniant eidem, sed ex hoc quod aliquid nunc totaliter non est & immediate post hoc totum simul est, vel econtra non sequitur, quod aliquid simul sit & non sit, sed solum quod esse totale alicuius creaturae immediate succedat suo totali non esse, vel econtra: igitur hoc non est negandum a diuino posse. Haec sunt argumenta illius, quae sunt multum apparentia ad probandum, quod non implicat contradictionem a, nunc totaliter non esse, & a, immediate post hoc totaliter fore. Ad quae argumenta Adam non bene respondit, sicut patet intuenti eius responsiones, vt puta dicendo ad primum, quod haec est impossibilis Deus vult annihilare totum mundum immediate post hoc instans & caetera.

Item ad argumenta eius quarto loco facta patet solutio per praedicta. Quia fundantur in falso, scilicet quod impossibile sit indiuisibile sequi aliud indiuisibile sine medio in quocunque tempore. Patet enim ex praedictis, quomodo hoc non est impossibile in tempore discreto. Vlterius dicitur, quod illud consequens licet sit falsum in tempore continuo, tamen illud non infertur ab arguente, qui negat omne indiuisibile mathematicum, & omnes mensuras indiuisibiles in tempore, quae dicantur nunc, vel instantia. Vnde contra eum arguo sic. Secundum te ex hoc quod aliquid sit in instanti non sequitur aliquid indiuisibile esse in tempore: igitur nec ex hoc, quod aliqua duo fiunt in instantibus, sequitur aliqua plura indiuisbilia esse in tempore. Et rursus nec sequitur a, fit immediate post hoc instans in instanti: igitur instans est immediatum instanti, sicut indiuisibile indiuisibili, & sicut conclusio sua praecedens male probatur, & bene impugnatur, simile est de ista. Vnde contra eam arguit Campsale.

Primo sic. Quia si voluntas non possit actum elicitum suspendere, nec praecise velle per instans, tunc voluntas in aliquo casu intuite continuaret actum suum, quia ponatur, quod voluntas primo quando elicit actum suum, velit ipsum continuare per tempus aliquod, aut igitur continuabit vltra instans, & tunc inuite, aut non, & tunc habetur intentum.

Secundo arguit. Si volitio necessario durat per tempus aliquod, sequitur quod in casu voluntas non potest se conformare iudicio rectae rationis, quia volo quod in medio illius temporis iudicet intellectus, quod illa volitio non est vlterius continuanda, aut igitur tunc potest se conformare illi iudicio, & tunc volitio illa non durat per tempus datum, aut non potest, & tunc sequitur conclusio probanda.

Tertio arguit. Quia sequitur, quod voluntas meretur necessario in casu, quia per tempus aliquam bonam volitionem incaeptam continuaret necessario, & quod primum instans illius temporis non esse in eius potestate quin meretur, totum per totum illud tempus datum, & sic necessitate: igitur esset meritum, & non esset meritum. Quarto. Sequitur quod aliquis viator in casu non posset paenitere de peccatis suis, quia sit b, vltimum instans temporis dati, & sit actus de quo est sermo peccatum mortale. Quaero vtrum ante b, potest penitere, aut non. Si potest: igitur ante b, potest ab illo actu cessare, cuius oppositum datur, si non potest, tunc sequitur conclusio probanda.

Quinto arguit. Quia tunc in medio illius temporis non posset corrumpi illa voluntas, nec annihilari, quia ita necessario sicut manet actus, manet subiectum actus, quod est voluntas. Sexto. Quia tunc sequitur, quod in casu volitio esset respectu incogniti, quia ponatur quod in medio illius temporis fiat homo demens, ita quod corrumpatur cognitio respectu illius obiecti, & ex quo volitio illius adhuc durat, sequitur propositum. Septimo. Quia cum nihil sit tante in potestate voluntatis sicut ipsa voluntas, & per impedimenta extrinseca potest eius actus abbreuiari, videtur quod multo fortius a seipsa, aliter non esset ita prompte ab ipsa causabilis vel destructibilis, sicut ab extrinseco. Octauo. Quia tunc in casu voluntas cogeretur ad peccandum, quia pono quod intellectus iudicet non esse bonum immo malum velle tale obiectum in secunda medietate temporis dati, aut igitur potest actu cessare ante finem temporis dati, aut non, si sic: igitur illud tempus non erat ita paruum, citra cuius finem non potuit cessare ab actu contra te: si non, habetur intentum quod necessario peccat.

Nono. Quia tunc totum residuum temporis post primum instans non esset sibi imputandum, sicut nec proiectio lapidis post primum instans: igitur &c. haec & multa similia arguit Campsalis. Et apparet mihi, quod concludunt satis bene de voluntate angelica, licet non de humana, quia Adam ad praedicta & similia respondet, quod est dare minimum tempus, quod anima potest distincte percipere, vel maximum, quod non potest, & ideo si intellectus vel voluntas elicit in hoc instanti aliquem actum, & in hoc instanti velit elicere alium actum in alio instanti, vel in aliqua parte temporis post hoc instans, velit nolit labentur infinitae partes temporis sibi imperceptibiles, & infinita instantia, in quorum nullo poterit nouum actum totaliter distinctum a prioribus elicere.

Vnde q. 10. primi sic dicit. Sicut contingit dare minimum sensibile a sensu, vel maximum quod sentiri non potest ex libello Aristotes de sensu & sensato, ita contingit dare minimum tempus sensu perceptibile, vel maximum quod a nobis distincte percipi non potest secundum exigentiam aliarum dispositionum principaliter habendarum, & ita etiam est de motu. Nam rotam horarum in horologio moueri sensibiliter, visu non statim percipimus, licet coram oculis realiter, quamuis lente rotetur, sed nec solem in coelo, quamuis multum velocite moueatur, cuius causa, vt aestimo est, quia est aliqua minima magnitudo motu pertranseunda a nobis distincte visu perceptibilis, vel maxima aliqua, quae non potest a nobis sic distincte percipi secundum exigentiam praesentium dispo. sitionum, quae ad talem perceptionem requiruntur. Ex hoc sequitur, quod si voluntas in hoc instanti imperet sibi delectationem alicuius obiecti pro aliquo nunc, non est in potestate voluntatis, quod pro alio nunc perceptibiliter & distincte per volitionem illius actus tollat ipsum, donec lapsum fuerit illud tempus minimum, quod distincte percipere potest, vel maximum, quod percipere non potest. Nam ex quo modo vult illum actum esse, volet ipsum esse ex praemissis, & quandiu volet illum esse, non habebit nolle, per quod tollatur, & quo quasi sibi imperet, nunc non velis. Et hoc non poterit libere facere citra lapsum talis temporis minimi, in quo sit, vel maximi, in quo non: igitur cum non possit libere tollere huiusmodi actum nisi per tale nolle imperatinum vel alio simili, sequitur, quod non est in potestate voluntatiquin habeat actum, quem nunc vult esse, & quem nunc catsat vsque ad finem talis temporis. Et hoc iterum probatur aliter. Quia agens liberum potest aliquando ita cito agere libere secundum vltimum suae potentiae, sicut naturale necessario, & naturaliter ita agit. Nitatur igitur ita cito sicut poterit secundum praesentes dispositiones actum, in quem nunc vult esse, dimittere, & cum non possit immediate post dimittere, dabitur aliquod tempus, intra quod non posset actum dimittere ex se libere, cum non posset distincte omne instans aduertere, & per consequens per illud tempus non addit nouum meritum supra suum meritum instantaneum. Haec vltima consequentia probatur. Quia in nulla mensura meretur voluntas per actum suum nouo merito, pro qua non potest non habere actum talem, quia pro tali mensura non est actus sibi imputabilis plusquam quod sit rationalis: igitur si voluntas pro aliquo instanti libere causat actum aliquem, non est in potestate eius libera, ipsum tollere caeteris paribus per tempus aliquod determinatum, & hoc si simul tollat eum, & non partes &c. Haec ille.

Omnia ista satis probabilia sunt loquendo de potestate naturali sensus & intellectus & voluntatis humanae, sed de potestate intellectus & voluntatis angeli non habent apparentiam apud Sanctus Thomas quod etiam ipse Adam confitetur quasi in eadem q. Nam soluens quoddam argumentum sic dicit. Ad hoc (inquit) potest dici dupliciter. Vno modo imaginando, quod intellectus. creatus posset distincte omni tempore assignabili quantumcunque paruo minus naturaliter distincte percipere, vtpote diuidendo tempus aliquod futurum in eius primam & secundam medietatem, & de secunda non curet, sed primam sic diuidat in suas duas medietates, & posteriorem abijciat, & primam iterum diuidat, & sic deinceps, & quamlibet semper particulam distincte cognoscat. Ita enim certum est Deum distinctissime cognoscere partes temporis finiti futuri, cuiusuis dandi proportionabiles infinitas, & si talis cognitio partium temporis esset possibilis creaturae sicut Deo, & aliqui simile dicunt de angelis, secundum hoc dicendum esset consequenter sicut est in hoc casu dicendum de Deo, videlicet quod tunc necessario expectabit per tempus scilicet producere aliquid immediate post hoc instantanee, sed tamen per nullum tempus necessario expectabit &c. Haec ille.

Sicut tamen supra dictum est, quia angelicae operationes intellectuales non mensurantur tempore continuo, nec aliquo instanti illius, totus iste processus quo ad voluntatem angelicam nihil valet. Et ideo conceditur, quod actum volitio. nis, quem habet pro aliquo instanti sui temporis potest suspendere totum simul immediate post illud instans, & similiter econtra actum, quem non habet in instanti praesenti suitemporis, potest habere elicereque totum simul immediate post praesens instans. Vnde si diabolus non peccauit in primo instanti, potuit peccare actu indiuisibili immediate post primum instans, & si habuit actum dilectionis Dei in primo instanti, potuit illum suspendere totum simul im, mediate post primum instans, & peccare in secundo instanti.

Ad argumentum in pede quaestionis respondet Bus Thomas prima parte. q. 62. artic. 1. in solu. primi dicens. Quia beatitudo in illa auctoritate accipitur pro illa naturali perfectione, quam angelus habuit in primo statu innocentiae. Et tantum de praesenti quaestione. Benedictus Deus, Amen

PrevBack to TopNext