Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angelus possit moveri localiter

DISTINCTIO VI. QVAESTIO I. Vtrum angelus possit moueri localiter

CIRCA sextam distinctionem secunsentent. quaeritur. Vtrum angelus possit moueri localiter.

Et arguitur quod non. Quia vt probat Aristoteles 6. Physic. nullum impartibile mouetur, quia dum aliquid est in termino a quo non mouetur, nec dum est in termino ad quem, sed tunc mutatum est, vnde relinquitur, quod omne quod mouetur, dum mouetur partim est in termino a quo, & partim in termino ad quem, sed angelus est impartibilis: igitur non potest moueri localiter.

IN oppositum arguitur sic. Eiusdem rationis est angelum beatum moueri, & animam beatam moueri. Sed necesse est dicere animam beatam moueri localiter, cum sit articulus fidei, quod Christus secundum animam descendit ad inferos: igitur angelus beatus mouetur, vel potest moueri localiter.

I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio Sancti Thomae per conclusiones. In secundo recitabuntur aduersariorum obiectiones. In tertio dicetur ad eorum rationes.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum ponuntur quatuor conclusiones. Prima. Nec angelus nec aliquod corpus potest seipsum mouere localiter vt proprie & per se mouens & per se motum localiter. Hanc conclusionem probat vniuersalius. Sanctus Thomas primo contra Gentiles. cap. 13. vbi sic dicit. Quia omne quod mouetur ab alio moueatur, probat Philosophus tripliciter. Primo sic. Si aliquid mouet seipsum, oportet quod in se habeat principium motus sui, alias manifeste ab alio moueretur, oportet etiam quod sit primo motum, scilicet quod moueatur ratione suiipsius, & non ratione partis suae, sicut mouetur animal per motum pedis, sic enim totum non moueretur a se, sed sua pars, & vna ab alia, oportet etiam ipsum esse diuisibile, & habere partes, cum omne quod mouetur sit diuisibile, vt probatur 6. Physic. His suppositis arguit sic Aristeles Hoc quod a seipso ponitur moueri est primo motum: ergo ad quietem vnius partis eius sequitur quies totius. Si enim quiescente vna eius parte alia pars moueretur, tunc ipsum totum non esset primo motum, sed pars eius quae mouetur alia quiescente. Nihil autem quod quiescit quiescente alio, mouetur a seipso, eius enim quies sequitur ad quietem alterius, & ideo oportet quod eius motus ad motum alterius sequatur, & sic non mouetur a seipso: ergo hoc quod ponebatur a seipso moueri, non mouetur a seipso, necesse est ergo quod omne, quod mouetur ab alio moueatur. Nec obuiat huic rationi, quod forte aliquis posset dicere, quod eius quod ponitur mouere seipsum pars non potest quiescere, quia partis non est quiescere, vel moueri, nisi per accidens, vt Auicnus calunniatur, quia vis rationis in hoc consistit, quod si aliquid seipsum moueat primo & per se, & non ratione partium, oportet quod suum moueri non dependeat ab aliquo, motus autem ipsius diuisibilis sicut & eius esse dependet a partibus, & sic non potest seipsum mouere primo & per se. Non requiritur ergo ad veritatem conclusionis inductae, quod supponatur partem mouentis seipsam quiescere, quasi quoddam verum absolute, sed debet hanc conditionalem supponere esse veram, quod si quiesceret pars, quiesceret totum, quae quidem potest esse vera, etiam si antecedens sit impossibile, sicut ista conditionalis est vera, si asinus est homo, asinus est rationalis.

Secundo probat eandem propositionem per inductionem sic. Omne quod mouetur per accidens, non mouetur a seipso, mouetur enim ad motum alterius. Similiter autem nec quod mouetur per violentiam, vt manifestum est, neque quod mouetur per naturam, vt ex se mota sicut animalia, quae constat ab anima moueri. Nec iterum quae mouentur per naturam, vt grauia & leuia, quia haec mouentur a generante, & a remouente prohibens. Omne autem quod mouetur, aut mouetur per se, aut per accidens. Si per se, aut per violentiam, aut per naturam, & hoc vel est motum ex se, vt animal, vel non motum ex se, vt graue & leue: ergo omne quod mouetur, ab alio mouetur.

Tertio probat idem sic. Nihil idem est simul actu & potentia respectu eiusdem, sed omne quod mouetur inquantum huiusmodi est in potentia, quia motus est actus entis in potentia secundum quod huiusmodi, omne autem quod mouet, inquantum mouet est in actu, quia nihil agit, nisi secundum quod est in actu: ergo nihil est respectu eiusdem mouens & motum, & sic nihil mouet seipsum. Haec Sanctus Thomas in forma. Eandem ponit sen. in prima parte. q. 2. artic. 3. vbi sic ait. Aliquid mouet secundum quod est actu, mouere enim nihil aliud est quam educere de potentia in actum. De potentia autem non potest aliquid reduci in actum, nisi per aliquid ens actu. Sicut calidum in actu quod est ignis, facit lignum quod est calidum in potentia esse calidum in actu, & per hoc mouet & alterat ipsum. Non autem est possibile, quod idem sit simul in actu, & in potentia secundum idem, sed solum secundum diuersa. Quod enim est calidum in actu, non potest esse simul calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia, impossibile est igitur, quod idem in eodem motu sit mouens & motum, vel quod moueat seipsum. Haec ibi. Eandem probationem ponit in multis alijs locis.

Secunda conclusio. Angelus potest localiter moueri a seipso, & per accidens. Ista potest probari sic. Illud quod potest esse successiue in diuersis locis satis de per accidens potest moueri localiter de per accidens, sed angelus est huiusmodi: igitur & caeter. Maiorem & minorem huius ponit Sanctus Thomas in multis locis. Nam in prima parte. quaestio. 53. artic. 1. probat, quod angelus potest moueri localiter & arguit sic. Angelus beatus potest moueri localiter, sed sicut esse in loco aequiuoce conuenit corpori & angelo, & ita moueri secundum locum. Corpus enim est in loco inquantum continetur sub loco, & commensuratur loco, vnde oportet quod motus corporis secundum locum commensuretur loco, & sit secundum exigentiam eius. Et inde est, quod secundum continuitatem magnitudinis est continuitas motus, & secundum prius & posterius in magnitudine, est prius & posterius in motu locali corporis, vt habetur 4. Physic. Sed angelus est in loco non vt commensuratus & contentus, sed magis vt continens. Vnde motus angeli in loco non oportet, quod commensuretur loco, nec quod sit secundum exigentiam eius, vt habeat continuitatem ex loco, sed est motus non continuus. Quia enim angelus est in loco secundum contactum virtutis, necesse est, quod motus angeli in loco nihil aliud sit quam diuersi contactus diuersorum locorum successiue, & non simul, quia angelus non potest esse simul in pluribus locis, huiusmodi autem contactus non necessarium est esse continuos. Et tamen potest in huiusmodi contactibus continuitas quaedam inueniri, quia nihil pronibet assignare angelo locum diuisibilem per contactum suae virtutis, sicut corpori assignatur locus diuisibilis per contactum suae magnitudinis. Vnde sicut corpus successiue & non simul dimittit locum, in quo prius erat, & ex hoc causatur continuitas in motu locali eius, ita angelus successiue potest dimittere locum diuisibilem, in quo prius erat, & sic motus eius erit continuus, & potest etiam totum locum simul dimittere, & toti alteri loco simul se applicare, & sic motus eius non erit continuus. Haec ille.

Similem probationem ponit ad eandem conclusionem 1. sent. distin. 37. q. 4. artic. 1. vbi etiam addit in solutione quarti argumenti. Praedicto modo mouetur angelus per se secundum locum, scilicet secundum quod successiue operatur in diuersis locis, quia sic per se est in loco operando. Sed si accipiatur motus angeli in loco per modum corporalis motus, sic non mouetur in loco, nisi de per accidens ad motum corporis assumpti. Nec tamen oportet, quod Deus per accidens moueatur in loco, quia nihil mouetur per accidens moto eo, in quo est, nisi diffinitiue sit in eo, ita quod non in alio, sicut anima mouetur per accidens moto corpore toto, in quo est, & non mota manu tantum. Et per hoc patet solutio ad quintum, quia motus localis secundum quod est corporis non conuenit angelonisi metaphorice, sed aequiuoce loquendo de motu conuenit angelo proprie. Haec ibi.

Item ad intelligendum quod dictum est notandum est, quod in quaestione praecedenti art. 1. in solutione secundi sic dicit. Esse in loco vt in loco non conuenit angelo nisi per accidens, inquantum scilicet corpus assumptum ab angelo vel corpus, cui per operationem applicatur, in loco est. Sed esse in loco vt operans in operato conuenit angelo per se, secundum quod per se in loco operatur, sicut etiam materia prima per se est in loco, aut in locato vt pars, & punctum, sicut terminus per se est in loco, non autem vt locatum.

Item in solu. primi sic dicit. Locus est nomen mensurae, vnde esse in loco proprie significatur vt esse in mensura, & sic nulli rei corporeae conuenit esse in loco scilicet vt in loco. Sed tamen alicui rei incorporeae conuenit esse in loco, non vt in loco, sed sicut operans n operato, vel sicut forma in materia. Vnde etiam angelunon dicitur proprie locabilis nisi secundum quid, inquantum scilicet habet aliquid simile rei locatae, vt scilicet determinetur potius ad istum locum quam ad illum. Haec ille.

Ex praedictis infertur, quod licet angelus moueatur localiter ad sensum praecapositum, non tamen potest concedi proprie loquendo, quod moueatur ad vbi, seu secundum vbi, nec quod sit vbicabilis. Patet quia secundum praedicta angelus non est in loco circunscriptiue, vt contentus & mensuratus a loco, vel illi commensuratus, aut configuratus secundum contactum superficiei ad superficiem, sed omnis res vbicabilis est circunscriptibilis, & loco suo configurabilis secundum suam superficiem: igitur angelus non est vbicabilis, nec est subiectum ipsius vbi, nec acquirit vbi per suum motum. Minor probatur Quia vbi secundum auctorem sex principiorum est circunscriptio corporis a loci circunscriptione procedens. De hoc Albertus in commento dicti libri, tractatu de vbi cap. 1. sic dicit. Ad intelligendum quale esse dicat id, quod est vbi, intelligendum est, quod circunscribi est configurari corpus continens ad figuram contenti, & econuerso. Et ideo est triplex circunsciptio scilicet vna corporis continentis, & haec est actio quaedam. Et est circunscriptio circunscripti, & haec est quaedam passio, & est circunscriptio procedens & causata ab vtraque istarum, & haec est circunscriptio locati ad locum, secundum quam loco secundum se, & in communi, vel huic particulari loco comparatur. Et haec circunscriptio est vbi, quod est speciale praedicamentum, quia haec est vna specierum entis primarum, quae est praedicamentum, quando sub voce designatur. Hoc enim modo omne quod alicubi est, vbi esse dicitur, & hoc esse sic comparatum ad locum in nullo alio est praedicamentorum. Sic ergo dicitur quod vbi secundum quod est praedicamentum circunscriptio est a loci circunscriptione procedens, & non immediate a locoprocedens. Cum igitur de tribus fiat mentio scilicet de loco & locato, & de loci circunscriptione, locus quidem secundum substantiam & subiectum est in corpore quod capit, hoc est, quod continet & locat, est enim vltimum corporis continentis & ambientis, in quo capit id, quod continet, hoc est locatum, & circunscribit. Et ex hoc sequitur, quod in loco est quicquid in loco circunscribitur, non est autem in eodem secundum substantiam & subiectum locus & vbi. Locus enim est in eo, quod capit & continet, & circunscribit, vbi vero est in eo, quod capitur, & continetur, & circunscribitur, & ab alio exteriori complectitur. Locus autem non videtur conuenire animae, vel alicui rei incorporeae, anima enim & aliae substantiae incorporeae nusquam est sicut in loco, propter quod nullum locum occupat circunscriptiue, ita quod medium eius sit in medio, & totum in toto. Omne enim quod sic occupando locum in toto est loco, sic occupat & implet locum, quod ipse locus si est illius rei proprius locus aliud a re illa, quod eodem modo in loco sit, continere non potest, & sic anima nullum locum occupat, nec implet locum aliquem &c.

Item in fine capituli secundi sic dicit. Ex dictis patet, quod aliquid proprie & per se dicitur esse in loco, quod sic refertur ad locum, quod indiuisibile, quo copulatur locus, sicut punctum refertur ad indiuisibile, quo copulatur locatum, & longitudo loci ad longitudinem locati, & latitudo loci ad latitudinem locati, & profundum vnius ad profundum alterius, & haec est circunscriptio in loco actiue, vel sicut in forma, processione autem siue sicut informatiue in locato. Et sic secundum eandem comparabile est locatum ad locum, & hanc comparationem dicit vbi secundum quod est praedicamentum. Haec ille.

Ex praedictis patet prima pars conclusionis scilicet quomodo angelus mouetur localiter per accidens. Quia autem a seipso sic moueatur, probatur. Quia ipsum moueri est ipsum successiue circa corpus vel locum operari, sed ipsum eius operari ab ipso angelo effectiue procedit, sicut a principio effectiuo proximo, licet procedat a Deo sicut a principio primo: igitur angelus eo modo, quo mouetur, a seipso mouetur. Vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 18. art. 1. Ex his (inquit) quae manifeste viuunt, accipere possumus, quorum sit viuere, & quorum non, viuere autem manifeste conuenit animalibus. Dicitur enim in libus de animalibus, quod vita in animalibus manifesta est. Vnde secundum illud oportet distinguere viuentia a non viuentibus, secundum quod animalia dicuntur viuere. Hoc autem est, in quo primo manifestatur vita, & in quo vltimo remanet. Primo autem dicimus animal viuere, quando incipit ex se motum habere, & tandiu iudicatur animal viuere, quandiu talis motus in eo apparet. Quando vero iam ex se non habet aliquem motum, sed mouetur tantum ab alio, tunc dicitur animal mortuum per defectum vitae. Ex quo patet, quod illa proprie sunt viuentia, quae per seipsa secundum aliquam speciem motus mouentur, siue motus accipiatur proprie, sicut motus dicitur actus imperfecti, idest existentis in potentia, siue motus accipiatur communiter, prout motus dicitur actus perfecti, prout intelligere & sentire dicuntur moueri, vt dicitur 3. de anima. Vt sic viuentia dicantur quaecunque se agunt ad motum, vel operationem aliquam ea vero in quorum natura non est vt se agant ad aliquenmotum vel operationem aliquam, viuentia dici non possunt, nisi per aliquam similitudinem. Haec ibi. Ex quo patet, quod angelus cum sit viuens potest seipsum agere ad motum & operationem, tam ad operationem immanentem quam extra transeuntem, & sic dicitur moueri a seipso, nec solum angelus, immo Deus, vt concedit Sanctus Thomas eadem q. artic. 3. in solutione primi argumenti.

Tertia conclusio. Angelus eo modo quo mouetur localiter, potest moueri de extremo ad extremum per medium si vult, & non per medium si vult. Hanc probat Sanctus Thomas prima parte. q. 53. articul. 2. vb sic dicit. Motus localis angeli potest esse continuus, & non continuus. Si ergo sit continuus, non potest angelus de vno extremo moueri in alterum, quin transeat per medium, quia vt dicitur 5. Physicor. medium est in quod prius venit quod continue mutatur, quam in quod mutatur vltimum. Ordo enim prioris & posterioris in motu continuo est se, cundum ordinem prioris & posterioris in magnitudine, vt dicitur 4. Physi. Si autem motus angeli non sit continuus, impossibile est, quod pertranseat de extremo ad extremum non pertransito medio, quod sic patet. Inter quaelibet enim extrema loca sunt infinita loca media, siue accipiantur loca diuisibilia, siue indiuisibilia. Et de locis indiuisibilibus quidem manifestum est, quia inter quaelibet duo puncta sunt infinita puncta media, cum nulla duo se inuicem sine medio consequantur, vt probatur in 6. Physi. De locis autem diuisibilibus necesse est hoc etiam dicere, & hoc demonstratur ex motu continuo alicuius corporis. Corpus enim non mouetur de loco ad locum, nisi in tempore, in toto autem tempore mensurante motum corporis non est accipere duo nunc, in quibus corpus quod mouetur non sit in alio & alio loco, quia si in vno & eodem loco esset in duobus nunc, sequeretur quodibi quiesceret, cum nihil aliud sit quiescere quam in eodem loco esse nunc & prius. Cum igitur inter primum nunc & vltimum nunc temporis mensurantis motum sint infinita nunc, oportet quod inter primum locum, in quo incipit moueri, & vltimum locum, ad quem terminatur motus sint infinita loca. Et hoc sic etiam sensibiliter apparet, sit enim vnum corpus vnius palmi, & sit via per quam transit duorum palmorum. Manifestum est, quod locus primus a quo incipit motus, est vnius palmi, & locus ad quem terminatur, est alterius palmi. Manifestum est autem, quod quando incipit moueri paulatim deserit primum palmum, & subintrat secundum. Secundum ergo quod diuiditur maegnitudo palmi, secundum hoc multiplicantur loca media, quia quodlibet punctum signatum in magnitudine primi palmi est principium vnius loci, & punctum signatum in magnitudine alterius palmi est terminus eiusdem. Vnde cum magnitudo sit diuisibilis in infinitum, & puncta etiam sint infinita in potentia in qualibet magnitudine, sequitur quod inter quaelibet duo loca sint infinita loca media. Mobile autem infinitatem locorum mediorum non consumit, nisi per continuitatem motus, quia sicut loca media sunt infinita in potentia, ita & in motu continuo est accipere infinita quaedam in potentia. Si ergo mobile quodcunque mouetur motu non continuo, sequitur, quod vel non pertranseat omnia media, vel quod actu numeret media infinita, quod est impossibile: sic ergo secundum quod motus angeli non est continuus, non pertransit omnia media. Hoc autem scilicet moueri de extremo in extremum, & non per medium potest conuenire angelo, sed non corpori, quia corpus mensuratur & continetur sub loco, vnde oportet quod sequatur leges loci in suo motu. Sed substantia angeli non est subdita loco vt contenta, sed superior eo vt continens, vnde in potestate eius est applicare se loco prout vult: igitur per medium vel sine medio. Haec ille.

Similem conclusionem & probationem ponit primo sentent. distinct. 37. q. 4. artic. 2. Ex quo potest formari talis ratio. Omne quod ad libitum potest moueri de extremo ad extremum per motum continuum, & per motum non continuum, potest moueri pertranseundo medium, & potest moueri non pertranseundo, sed angelus est huiusmodi: igitur &c. Quarta conclusio. Impossibile est angelum moueri localiter in instanti. Hanc ponit prima parte. q. 53. artic. 3. vbi sic ait. Quidam dixerunt motum localem angeli esse in instanti. Dicebant enim, quod cum angelus mouetur de vno loco ad alium locum, in toto tempore praecedenti angelus est in termino a quo, in vltimo autem instanti illius temporis est in termino ad quem, nec oportet aliquid esse medium inter duos terminos, sicut non est aliquod medium inter tempus & terminum temporis. Inter duo autem nunc est tempus medium, vnde dicunt, quod non est dare vltimum nunc, in quo fuit in termino a quo. Sicut in illuminatione & generatione substantiali, non enim est dare vltimum instans, a quo aer fuit tenebrosus, vel in quo materia fuit sub priuatione formae ignis, sed est dare vltimum tempus, ita quod in termino illius temporis est lumen in aere, vel forma substantialis ignis in materia, & sic illuminatio & generatio dicuntur motus instantanei, sed hoc in proposito locum non habet, quod sic ostenditur. De ratione enim quietis est, quod similiter se habeat mobile vel quiescens nunc & prius, & ideo in quolibet nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem & in primo, & in medio, & in vltimo. Sed de ratione motus est, quod illud quod mouetur, aliter se habeat nunc & prius, & ideo in quolibet nunc temporis mensurantis motum mobile se habet in alia & alia dispositione, vnde oportet quod in vltimo nunc habeat formam, quam prius non habebat. Et sic patet, quod quiescere in toto tempore aliquo, puta in albedine, est esse in illo in quolibet instanti illius temporis. Vnde non est possibile, vt aliquid in toto tempore praecedente quiescat in vno termino, & postea in vltimo instanti illius temporis sit in alio termino. Sed hoc est impossibile in motu, quia moueri in aliquo tempore toto, est non esse in eadem dispositione in quolibet instanti illius temporis. Omnes igitur mutationes instantaneae sunt termini motus continui, sicut generatio est terminus alterationis materiae, & illuminatio est terminus motus localis corporis illuminantis. Motus autem localis angeli non potest esse terminus alicuius motus continui, sed est per seipsum a nullo alio motu dependens. Vnde impossibile est dicere, quod in toto tempore sit in aliquo loco, & in vltimo nunc sit in alio loco, sed oportet assignare nunc, in quo vltimo fuit in loco praecedenti. Vbi autem sunt multa nunc sibi succedentia, ibi est tempus de necessitate, cum tempus nihil aliud sit quam numeratio prioris & posterioris in motu, vnde relinquitur, quod motus angeli sit in tempore. In continuo quidem tempore, si sit motus eius continuus, in non continuo autem si non sit motus eius continuus, vtroque enim modo contingit esse motum angeli, vt dictum est. Continuitas enim temporis est ex continuitate motus, vt dicitur 4. Phys.s Sed istud tempus siue sit continuum, siue non, non est idem cum tempore, quod mensurat motum coeli, & quo mensurantur omnia corporalia, quae habent mutabilitatem ex motu coeli, motus enim anpeli non dependet ex motu coeli. Haec ille.

Simile dicit 1. sen. dist. 37. q. 4. artic. 3. Ex quibus formatur talis ratio. In quocunque motu est assignare vltimum instans, quo mobile fuit in termino a quo, & primum instans, in quo est in termino ad quem, talis motus est in tempore, & non in instanti, sed in omni motu, quo angelus dicitur moueri localiter, est assignare vltimum instans, in quo fuit in priori loco, & primum instans, quo fuit in sequenti locotigitur quilibet motus eius localis est successiuus & in tempore. Maior & minor patent ex praedictis. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguit contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scot. probando, quod idem possit mouere seipsum. Primo. Quia voluntas mouet seipsam inquantum est libera, & mouetur a seipsa inquantum est receptiua. Secundo. Quia intellectus mouet informatus notitia simplici, & mouetur quo ad notitiam declaratiuam. Tertio. Quia intellectus agens mouet possibile. Quarto. Quia principia essentialia subiecti respectu propriae passionis efficiunt & sufficiunt, quia alias huiusmodi potentia esset contradictionis, & similiter voluntas non esset libera, nisi moueret se. Quinto. Quia non est necesse mouens & motum distingui loco vel subiecto: igitur idem potest mouere seipsum. Antecedens probatur, quia alias si poneretur ignis inexistens aquae sicut angelus ponitur simul cum coelo, non calefaceret aquam, nec angelus moueret coelum, quod est falsum. Tum quia ideo oportet agens esse praesens passibili, quia virtus agentis non potest attingere in improportionatum distaus, vt ibi aliquid efficiat: ergo si passum secum est, perfectius attingitur a virtute agentis. Tum quia idem est verius praesens sibi quam alteri, cum ergo agens naturale possit in passo disposito praesenti: igitur &c. Dicetur forte, quod est praesentia mutua. Contra. Quia non destruit naturam vel rationem actiui & passiuiscilicet secundum actum virtualem & potentiam formalem.

Item sicut simpliciter ad simpliciter &c. Et hoc est verum comparando magis ad magis, & maxime ad maxime secundum illud, in quo erit, respectu cuius erat praecisa veritas antecedentis scilicet ipsius simpliciter, sed hoc erat in reali praesentia actiui ad passiuum. Sexto. Quia 2. Physic. forma est natura: ergo est principium motus in eo in quo est, non passiuum, quia primo de generatione formae est agere: ergo actiuum. Septimo. Quia graue mouetur a seipso, quod patet, quia corpus sibi assegatum, cuius leuitas grauitatem eius non excedit, mouet deorsum, & trabem debilem obuium frangit.

Item quia actu habet formam grauis, & est in potentia accidentali ad deorsum sicut sciens ad speculandum 8. Physic. Item mouetur a generante particulari, quia illo corrupto mouetur, quia etiam tale non agit in quamcunque distantiam, & quia tunc graue velocius motum haberet mouens primo generans intensius, quod est falsum. Dicetur forte, quod remanet virtus in graui indita a generante, ratione cuius mouetur. Contra. Illa virtus aut est accidens, aut substantia grauis. Si secundum, habetur propositum. Si primum: igitur non mouet, nisi in virtute substantiae non generantis; correspondet igitur in virtute substantiae grauis. Octauo. Quia idem mouet se motu augmenti, quod patet, quia in cibo non est effectiua ratio augmenti, sed prius tempore vel natura corrumpitur quam fiat motus augmentationis: igitur motus huius est ab animato conuertente cibum in seipsum: igitur idem agit & recipit, quia quaelibet pars aucti est aucta. Dicetur quod virtus immaterialis agit, sed corpus recipit. Sed hoc non est contra propositum, quia illa virtus subiectiue est in eodem recipiente, & est causa recipiendi, patet, quia mortuum non recipit augmentum. Nono. Quia idem alterat seipsum, quod patet, quia aqua calida frigefacit seipsam. Dicetur quod hoc sit ab aere frigido circunstante, vnde in hyeme citius srigescit aqua, quam in estate. Hoc non valet. Tum quia actus naturalis non est ab extrinseco contrario agente, actio autem vnius contrarii in alium est contraria & violenta passo. Tum quia idem est principium motus, & quietis in termino, ad quem est motus primo de coelo, sed natura aquae intrinsece, & non per aliud quiescit in frigido. Tum quia aqua ipsa est frigidior aere circunstante, quando scilicet aqua quae prius fuit calida, frigescit postea: igitur vel effectus excedit suam causam propriam, vel non est ab aere circunstante. Tum quia non sequitur, citius frigefit in hyeme: igitur causa huius est ae, frigidus in hyeme, sed solum sequitur, quod sit quid facilitans & remouens impedimentum.

Confirmatur. Quia remotio impedimenti est causa priuatiua, frigefactio autem est effectus positiuus, & requirit causam positiuam. Haec sunt argumenta Scot. in quaestionibus super 9. Metaph. Contra eandem conclusionem arguit G. eg. improbando quoddam ibi positum scilicet quod grauia non mouentur a seipsis, sed a suo generante. Et arguit sic primo. Quia contingit quod aliquod graue generatur superius in aere, & tunc generans illud est ipsum coelum vel aer, sed a neutro horum potest moueri localiter, etiam si aliud generans assignetur, non mouetur ab illo:igitur &c Minor probatur quo ad vtranque partem, primo, quod non mouetur a coelo immediate probat tripliciratione.

Prima est. Quia si huiusmodi corpus vel corpora immediate mouerentur a coelo, sequeretur quod quanto graue esset magis elongatum a coelo, tanto tardius descenderet, consequens est falsum, vt percipit sensus. Velocius enim videmus ipsum moueri in fine motus quam in principio. Tenet consequentia. Quia quanto magis distat motum a motore caeteris paribus minus potest super illud, & per consequens tardius mouet si mouet, hoc etiam patet ad sensum in omnibus alijs motibus localibus, siue alijs.

Secunda ratio ad idem talis est. Si ita esset, sequeretur, quod non velocius descenderet graue maius quam graue minus eiusdem rationis, & similium dispositionum praeter magnitudinem & paruitatem, consequens etiam patet esse falsum ad sensum. Consequentia probatur, quia vbi mobilia se habent mere passiue sicut supponitur in proposito, & caetera sunt paria, nunquam maius citius transmutatur ab eodem agente naturali quam minus, vt patet in motibus localibus tam violentis quam naturalibus, patet etiam in alteratione. Nam stante vniformi dispositione passi, non citius alteratur ab eodem agente maius passum quam minus, etiam si esset summa dispositio absque vlla contrarietatis resistentia. Has duas (inquit) rationes ponit Philus primo coeli, & Commentator commen. 92. contra quandam opinionem antiquam Empedoclis ponentis, quod motus coeli erat causa descensus terrae ad centrum, vt dicitur secundo coeli a Philosopho & Commentatore comment. 85.

Tertia ratio ad idem talis est. Si sic, tunc grauia mouerentur a coelo per expulsionem vel impulsionem, & leuia per attractionem, sicut patet ex descriptionibus praedictorum 7. Phys. & si sic, sequitur, quod quandocunque graue moueretur & descenderet, coelum expelleret ignem sibi proximum, & aerem consequentem, & vniuersaliter caetera corpora media vsque ad graue, & sic tandem mediantibus illis graue ipsum. Et hoc est falsum.

Tum quia secundum hoc cum aliquis ignis ascenderet perpendiculariter per eandem lineam, per quam graue descenderet, coelum traheret ad se ignem sibi proximum, & caetera corpora vsque ad ignem ascendentem, & per consequens omnia corpora media simul ascenderent, & descenderent secundum eandem lineam rectam, & per hoc simul contrarijs motibus mouerentur. Tunc etiam quia vel in tali expulsione ipsum coelum aut pars eius sequitur ignem proximum, quem expelleret, & tunc sequitur, quod solum coelum descenderet, aut pars eius ab eo abscinderetur, quae ignem sequitur, aut in tali expulsione, nec caelum nec pars eius sequitur ignem, & tunc sequitur quod vacuum remaneret iuxta coelum. Nisi dicatur, quod alia pars lateralis ignis rarefiat quousque impleat locum partis expulsae, quod non videtur naturaliter possibile, cum ille ignis habeat summam raritatem sibi possibilem naturaliter, aut absque rarefactione sibi succedat, & tunc eadem ratione tertia veniet ad locum secundae, & quarta ad locum tertiae, & sic deinceps, & per consequens tota sphaera ignis mutabitur, quae omnia reputo nimis absurda.

Praeterea. Derisibile videtur dicere, quod si lapillum habeam in manu mea, & dimisero illum cadere, mox tota regio superior agitetur. Quod tamen sequeretur secundum praedicta. Consequentia principalis huius tertiae rationis satis patet, quoniam vt videmus, nunquam aliquid expellit aliud nisi illud sit sibi proximum, aut expellendo aliquid sibi proximum, & illo mediante expellendo aliud, & sic deinceps vsque ad vltimum expulsum. Hoc etiam apparet per Philoastus 7. Physic. & Commentatorem commen. 10.

Confirmatur insuper ex intentione Commentatoris secundo coeli, commen. 42. vbi ait. Impossibile est vt aliquid moueatur ab aliquo in loco mediante aliquo non moto a primo mouente. Ex quo infert, quod pars aeris opposita soli non potest localiter moueri scilicet motu recto per expulsionem ab ipso Sole, quia pars coeli media inter aerem & solem non sic potest a sole moueri. Vnde ait. Si igitur pars aeris, quia opponitur soli, mouetur a sole mediante parte coeli, quae est inter aerem & solem motu locali, necesse est vt illa pars coeli moueatur a sole motu locali, quod est impossibile. Haec Commenta. Patet igitur ex praedictis, quod illud graue superius generatum non potest moueri a coelo, quae erat prima pars minoris primi argumenti. Secunda vero pars eiusdem, quod tale non possit moueri a medio, in quo est, dato quod sit generatum ab illo, probatur triplici ratione.

Prima est. Quia si sic, tunc idem actiuum naturale moueret ad diuersas differentias positionis & secundum contrarios motus. Hoc autem repugnat actiuo naturali, quod est ex ex se determinatum ad vnum: igitur &c. Probatur consequentia. Nam per eandem partem medij, per quam leue ascendit, contingit graue descendere, & econuerso simul dum per vnam ascendit leue per aliam similem penitus & propinquam contingit graue descendere.

Secunda ratio est. Quia si sic. Aut eadem pars medij moueret continue corpus motum a principio motus vsque ad finem, aut alia post aliam, sicut medici dicunt accidere in motibus proiectorum. Primum non potest rationabiliter dici, quoniam tunc sequitur, quod quando graue generatum superius in aere, verbi gratia, nix vel grando, descenderet aliqua pars aeris ab illa superiori regione vsque ad terram descenderet, quod est inconueniens. Nec secundum. Quia si sic, quanto illud magis descenderet, tanto tardius mouetur, quod patet esse falsum, consequentia patet, quia in talimotu secundum mouens minus mouet quam primum, & tertium quam secundum, & sic deinceps, vt patet de proiectis.

Tertia est. Quia aut illud moueretur a medio tanquam a motore primo seu non moto ab alio, aut tanquam a motore secundario & moto. Non potest dici primum, quoniam a quacunque parte medij ponatur graue superius genitum moueri, siue ab ea, quae est supra ipsum, seu ab ea, quae est sub ipso, seu a laterali, sequitur quod illa ex se moueatur deorsum, & per consequens ex se contra suam naturam moueatur, quod videtur includere repugnantiam.

Praeterea. Sequitur quod motus violentus & contra naturam, puta aeris deorsum, est per se prior causaliter motu naturali grauis deorsum & quod non est aliquis motus naturalis non praecedente saltem causaliter motu violento, quod est inconueniens, & expresse contra Commentatorem 12. Met. com. 3. in fine.

Praeterea. Si tale graue est praecise in potentia passiua vt moueatur, & ipsum medium est totalis causa immediata & particularis mouens ipsum, mirum est, quod ipsum non moueat tale graue potius ad superius, quo ipsum aptum natum est naturaliter moueri, vel saltem non retinet ipsum ibi, vbipsum medium naturaliter quiescit quam ipsum moueat inferius, quo non nisi violente medium mouet. Nec secundum potest dari, quia tunc oporteret assignare quis esset ille prior motor, nec contingit assignare. Praeterea. Nos hic de tali motu primo inquirimus.

Secundo principaliter arguit sic. Quia cum ignis generatur hic inferius ex refractione radiorum ad speculum, aut ex percussione silicis ad ferrum, nullum potest generans dari, aut assignari a quo immediate moueatur sursum, sicut patet volenti supra istas rationes quodcunque fuerit assignatum generans applicare.

Tertio sic. Constat quod lapis hic genitus inferius, & post tempora sursum latus, cum descendit non mouetur actualiter a generante, nec aliquis sanae mentis oppositum diceret, cum contingat ipsum moueri a loco maxime distante a generante. Quarto. Quoniam contingit olim aut dudum corrupto generante huiusmodi corpora ad sua loca moueri si fuerint extra ipsa delata. Constat autem, quod tunc non mouentur ab eo, quod tunc non est in rerum natura. Quinto. Quia auctoritates, quae videntur facere proconclusione non sunt pro ea. Nam nec Philosophus nec Commentator volunt, quod talia corpora moueantur immediate a generante, sed tantummodo mediate, quia scilicet generans causat in generato formam, per quam immediate ipsum genitum mouetur ad proprium locum, nisi aliquid impediat. Motus tamen illius immediatum principium non est generans, sed forma generanti. Vnde quarto coeli in prima parte dicit. Cum quidem igitur fiat ex aqua aer Habet litera commenti sic. Reuertamur, & dicamus, quod cum aqua transmutatur in aerem, tunc transmutatur de grauitate in leuitatem, deinde moueri ad superius, quod Commentator exponens comm. 25. ait. Per hoc quod dicit. Deinde mouetur superius, non intendit, deinde secundum tempus, sed secundum causam & causatum. 1. quod motus ad superius est causatus a sua leuitate. Haec Commentator.

Item tertio coeli comm. 28. ait. Sed quia motus non existunt a generante nisi mediante generato, & motus primo & essentialiter non fit nisi a motore, & nullo alio mediante, propter hoc iste motus non est primus, nec essentialis, idest primo & essentialiter a motore extrinseco, sed a forma. Haec ille.

Item octauo Physicorum commento trigesimosecundo dicit. Et cum ista sit quaestio dicens. Vtrum ista corpora simplicia moueantur inloco a motore extrinseco, aut ex se, distinguendum est in responsione ad illam, quoniam motus, qui est in potentia naturali, & est in potentia, quae est in re, ex qua generatur corpus simplex, in quo inuenitur motus, necessario indiget motore essentialiter, & est illud quod est extrinsecum, scilicet generans. Generans enim illud, quod in corpore simplici generat formam suam, & omnia accidentia continua formae, quorum vnum est motus in loco, & ideo cum fuerit forma completa in eo, complebitur vbi suum debitum, & alia accidentia, nisi aliud impediat. Potentia vero ad motum, quae accidit inueniri in corpore simplici quando impeditur in tempore suae generationis quinmoueatur ad locum suum naturalem ab aliquo impedimento, quando generatur in loco extraneo, aut quando exit a loco suo naturali ab aliquo extrahente, non indiget ad hoc, quod exeat in actum a motore extrinseco essentialiter, cum sit potentia accidentalis. Haec Commentator. Stat igitur determinatio Commentatoris & Philosophiin hoc, quoniam corpus aut est in potentia essentiali ad motum, quemadmodum terra, aut aliquod corpus non actu leue est in potentia ad motum sursum, & tale indiget motore extrinseco, scilicet generante dante sibi formam, quae sit principium motus sursum & per consequens mediate, nisi impediatur dante sibi motum sursum, aut corpus est tantum in potentia accidentali ad motum sursum, quemadmodum est corpus actu leue quando generatur extra locum proprium, vel extrahitur de loco proprio, & tunc non indiget motore extrinseco per se. Nunc autem non est ad praesens quaestio de corpore, quod est in potentia essentiali ad formam elementi a quo moueatur motuproprio illi elemento, ad cuius formam est in potentia, nec de elemento, quod generatur in loco naturali, illud enim non mouetur, sed est quaestio de elemento habente actualiter formam talis elementi, quod quidem non est in loco suo naturali, & de tali dicit, quod non indiget motore essentiali idest per se extrinseco, sed vt dicit ibi, & in de coelo& mundo, sufficit remouens prohibens, & ab illo non per se, sed per accidens mouetur tantum. Veruntamen non semper est opportunum remouens prohibens distinctum ab ipso, quinimmo ipsamet quandoque vi sua remouet prohibens, sicut si corpus valde ponderosum debili funiculo alligetur sursum, propter eius ponderositatem, nullo alio frangente, rupto tandem funiculo deorsum ruet. Haec Gregorius cum multis alijs auctoritatibus Commentatoris, quas gratia breuitatis omitto. Contra eandem conclusionem arguit Scot. multipliciter. Primo sic. Omnis effectus quando est actu causatus habet causam in actu, quod patet per Aristotelem 2. Physic. & 5. Metaphysic. cap. de causa, vbi dicit, quod causa efficiens in actu & causatum in actu simul sunt & non sunt. Patet etiam si nulla esset auctoritas per rationem manifestam. Quia quod non est, quando non est producit aliquid ad esse: igitur quando descensus grauis est in actu, tunc aliquid est causans illum in actu, non autem tunc est in actu a remouente prohibens, nec per consequens ipsum graue fertur ad deorsum, quia pellens per se mouet illum ad deorsum, quia in hoc est quasi remouens prohibens, & tale mouens secundum Philosophum octauo Physicorum est quasi mouens per accidens, & praeter mouens per accidens oportet ponere mouens per se efficiens quia omne per accidens habet reduci ad per se. Nec istud potest esse centrum trahens, quia si per impossibile nullum graue esset in centro, adhuc graue moueretur deorsum. Sic enim terra amota esset ab eo, & manente centro sub respectu vel ratione centri vt prius, adhuc naturaliter tenderet ad centrum. Quid igitur attrahit 2 Nunquid vbi materiaticum 2 Constat quod non, quia non est forma actiua, nec etiam coelestis infiuentia, vel alia vniuersalis, quia hoc videtur esse fuga recurrens ad agens vniuersale, quod est negare essectus & causas particulares. Influentia enim coeli quantum est de se vniformis est in toto medio. quare ergo vnam partem moueret sursum in toto medio, & aliam deorsum, nisi poneretur agens particulare determinans 2 Nec illud actu mouens, quando mouet actu, potest poni actu graue motum, quia eadem ratione quaererem de illo mouente, quod mouet ipsum, quia nihil mouet se vniuoce ad id, quod habet, & praeter hoc motus est extrinsecum graui. Nec generans graue, quia tunc potest non esse: igitur oportet dare, quod sit aliquid intrinsecum. Dicetur forte, quod generans virtute manet in graui, & per hoc monet ipsum graue. Contra. Non manet in virtute nisi sicut causa in suo effectu, & quod sic manet non est ens in se, sed tantum, quia manet in suo effectu, & tunc virtus ista respectu motus pertinet ad genus causae essicientis, & tunc si generans dicatur efficere, & non efficit, nisi secundum quod est actu, necesse est, quod efficiat, quia illud quod est efficiens in virtute efficit, & ita adhuc sequitur propositum. Secundo. Quia illud quod non mouet aliquid nisi prius ab aliquo naturaliter motum ab eodem habet, quod moueat, & quod sit motum, sed graue, cui alligatum est leue, cuius leuitas non excedit grauitatem eius, mouet idem leue trahendo ipsum secum ad centrum, & non mouet, nisi quia motum: igitur prius est motum naturaliter quam moueat, & ab eodem mouetur, a quo habet, quod moueat illud sibi alligatum, mouet autem illud per grauitatem suam: igitur & seipsum.

Confirmatur ista ratio. Quia quando aliquid habet potentiam actiuam respectu alicuius formae, potest eam causare in quocunque passo approximato & proportionato, sed graue habet potentiam actiuam respectu vbi deorsum, sicut habet respectu illius, quod trahit secum, & ipsummet quando est extra locum suum est receptiuum huiusmodi formae carens ea, & est approximatum & proportionatum sibi: igitur potest illam formam causare in seipso. Hoc etiam satis potest patere, si consideretur, quod quies requirit causam actualiter causantem, sicut motus. Tunc enim oporteret dare causam coaeue causantem quietem naturaliter grauis, nulla autem talis causa coaeue causans quietem cum graui est nisi graue, & per consequens graue effectiue mouet se, & per consequens mouetur ad illam quietem hoc est effectiue causat motum ad istam quietem, quia ista duo sunt ab eadem causa.

Tertio. Quia graue impeditum a motu remouet prohibens, si grauitas eius vincat virtutem illius impedientis, vel resistentis, puta si superponatur alicui continuo, & grauitas eius vincat virtutem continuitatis, frangit illud, & sic soluendo continuitatem eius soluit impedimentum descensus eius. Huius autem fractionis cum sit motus violentus oportet ponere causam extrinsecam efficientem, & non videtur rationabile fingere aliquam aliam causam quam ipsum graue. Non autem frangit illud nisiquia intendit facere se esse in centro: igitur ab eodem principio habet se facere in centro, a quo habet istud impediens remouere. Hoc etiam declarari potest aliter quia grauius mouetur velocius, & tamen ab eodem generante generari potest aliquid grauius, & aliquid minus graue, & possent ista duo esse in eadem distantia ad centrum, & in eadem influentia coeli: igitur difformitas motuum in istis est ab aliquibus causis intrinsecis.

Quarto. Quia miotus naturalis intenditur in fine secundum Philosophum primo coeli & mundi, cuius difficile esset assignare causam si effectiuum huius motus esset praecise aliquid extrinsecum. Quinto. Nam Aristoteles 8. Physicor. soluens dubitationem de grauibus & leuibus dicit, quod quia potentia dicitur dupliciter, immanisestum est a quo mouetur graue. Distinguit autem potentiam ad actum primum, & ad actum secundum, vt patet de potentia ad scientiam, & de potentia ad considerationem, & applicando ad propositum dicit, quod ignis est in potentia essentiali, vt fiat frigidus, prout scilicet aqua generatur ex eo. Cum autem generata fuerit aqua, est in potentia accidentali ad generandum, idest ad infrigidandum nisi impediatur, & ita dicit de graui & leui. Leue enim fit ex graui, vt ex aqua aer. Cum autem est iam leue, operabitur mox, nisi prohibeatur, actus autem leuis est alicubi esse, & sursum, prohibetur autem cum in contrario loco sit.

Vnde nihil valet exponere, quod cum sit in actu leue, est actu sursum, ita quod leuis est ascendere, quia tunc idem est dicere, quod leue est, & dicere, quod quia leue est actu, ascendit, quod nihil aliud est, nisi causaliter dictum. Dicit enim, quod mox operabitur, nisi prohibeatur quod non potest intelligi de actu leuis. Primo. Quia actus leuis non potest prohiberi, vel impediri, dum est actualiter talis. Similiter dicit, quod prohibitum est in contrario loco. Non autem est non leue, quando est in contrario locoigitur intelligit de actu secundo scilicet quod actus eius est alicubi esse, idest actus qui est sursum ferri sit operatio eius. Sicut igitur ignis habens calorem, vt actum primum vere effectiue se habet ad calefactionem, quae est operatio eius secunda, ita & ignis actu existens leuis effectiue se habet ad esse sursum, siue ad operationem, qua fertur sursum.

Sexto. Nam 4. Physic. cap. de vacuo dicit, quod densum & rarum concomitantur duae contrarietates, scilicet graue & leue, durum & molle, & loquens de contrarietate leuis & grauis dicit, quod secundum hanc contrarietatem erunt actiua motus, secundum autem durum & molle passiua: igitur & caet. Septimo. Quia Commentator tertio coeli commento 22. dicit sic. In simplicibus idem est secundum potentiam motor & motum, sed differunt secundum modum, lapis enim mouet se inquantum est grauis in actu, & mouetur inquantum est in potentia inferius, & sic inuenitur vno modo in actu, & alio modo in potentia, & causa huius est, quia componitur ex materia & forma. Haec Scotus.

Contra secundam conclusionem arguit Scotus & quidam alij probantes, quod impossibile sit angelum quacunque virtute moueri localiter, nisi solum per potentiam diuinam. Primo sic. Si hoc esset possibile sequeretur magnitudinem, motum, & tempus componi ex indiuisibilibus contra demonstrata 6. Physi. Probatur consequentia. Quia si indiuisibile moueretur per se, mensuraret totum spacium super quod moueretur, & indiuisibilia in illo essent immediata, sicut patet, & consequenter magnitudo constaret ex indiuisibilibus, & quia eiusdem rationis sunt motus & tempus quo ad diuisionem cum magnitudine, ex eo quod eisdem dimensionibus diuidantur, vt ibidem patet, sequitur etiam, quod motus & tempus ex indiuisibilibus componantur.

Secundo. Si sic, tunc angelus in suo motu nullam haberet resistentiam, & per consequens non esset in illo motu aliqua successio, cum omnis successio in motu sit propter resistentiam vt patet 4. Physic. cap. de vacuo, & per Commentatorem ibidem commento 3. Tertio. Quia tunc angelus perfectior & maioris virtutis non posset se mouere velocius quam angelus minoris virtutis. Consequens est falsum. Probatur consequentia. Quia secundum hanc positionem quilibet angelus posset se mouere per quantamcunque distantiam in quantocunque tempore, eo quod non esset sibi difficilius mouere se per magnam quam per paruam, cum nullam habeat resistentiam, & ita non posset se mouere velocius vnus quam alius, falsitas consequentis probatur, quia ponatur, quod duo angeli vnus fortior & alius debilior moueant se quam citius possunt, si mouentur aeque velociter: ergo virtus maior & minor agunt actiones aequales in aequali tempore, quando agunt secundum vltimum suae potentiae, quod non est intelligibile, & cum hoc est contra Philosophum & Commentatorem vbi supra, & septimo Physic. & multis alijs locis.

Quarto. Quia sequeretur, quod aliqua virtus minor virtute angeli posset aliqua resistentia velocius moueri quam angelus sine resistentia, quod est absurdum, & impossibile. Probatur consequentia, nam sumatur vnus angelus, qui moueatur de terra vsque ad concauum lunae quam velocius potest, & ponatur quod in tempore a. Constat quod aliquis ignis potest per idem medium vsque ad eundem locum moueri in aliquo tempore, & sit illud bs tunc aliqua est proportio temporis a. ad tempus b. sit gratia exempli decupla, tunc sic. Ignis decuplus ad priorem potest moueri in hoc medio tempore decuplo minori quam sit bus igitur in tempore aequali a. ignis centuplus potest moueri in tempore minori quam a. Et constat, quod ignis in suo motu habet resistentiam ex medio in quo mouetur, angelus autem nullam.

Quinto. Quia tunc eadem ratione anima humana quando vellet esse alicubi primo moueretur sicut angelus, & ita esset primum motum ex se in homine contra determinationem Philosophi & Commentatoris octauo Physicorum in multis commentis, vbi volunt, quod primum motum ex se sit compositum ex duabus partibus, quarum vna mouet aliam. Arguunt etiam alij, quod angelus non moueat seipsum. Primo quia Philosophus septimo Physicorum probat ex intentione, quod omne quod mouetur ab alio, & non a seipso mouetur, quod vtique esset falsum secundum te, & eo negato non remaneret via ad probandum primum motorem esse omnino immobilem. Secundo. Quia potentia actiua quinto & nono Metaphysicae diffinitur per esse principium transmutandi aliud, nihil igitur transmutat seipsum. Tertio. Quia si idem moueret seipsum primo, idem secundum idem esset simul sub oppositis dispositionibus. Consequens est impossibile, sed probatur consequentia, quia semper mouens est in opposita dispositione ad motum, & econtra. Nam mouens assimilat sibi motum, & trahit illud ad dispositionem similem sibi: igitur motum est sibi dissimile dum mouetur, & ideo in primo de generatione dicitur, quod agens & passum sunt dissimilia in principio, & similia in fine.

Item contra quoddam inclusum in probatione conclusionis, quod scilicet illud, quod proprie mouetur localiter, acquirat vbi, quod est quid distinctum ab ipso loco, arguit Gregorius multipliciter. Primo sic. Si corpus motus localiter inquantum sic mouetur acquirit nouum vbi, intelligendo per vbi aliquam rem sibi formaliter inhaerentem, siue sit absoluta, siue respectiua: igitur perdit aliquod vbi, ita quod ab aliquo vbi mouetur ad aliud vbi, sicut ab vno loco ad alium. Et si sic, vel igitur mouetur de vno vbi in aliud in tempore vel instanti vel neutro modo: igitur & caetera. Quia autem non in tempore probatur. Quia si sic: igitur partibiliter & successiue, idest prius secundum vnam partem, & posterius secundum aliam, & prius secundum partem quam secundum totum. Vel igitur secundum partes ipsius mobilis, vel secundum partes vbi, & hoc vel secundum partes dimensionales, seu quas habet secundum extensionem mobilis, vel secundum partes essentiales intrinsecas, scilicet secundum intentionem, quemadmodum ponitur forma, quae intenditur habere tales partes non situ distantes. Si dicatur primum, scilicet quod mobile prius secundum vnam partem sui mouetur ab vbi, quod habet quam secundum aliam & quam secundum totum, quaero tunc de alia parte ipsius mobilis. Aut enim habet adhuc suum vbi, totum, vel partem, quam prius habuit, & tunc sequitur, quod ipsa quiescet alia parte mota actualiter, quod est impossibile, supposito quod ipsum sit continuum totum perfecta continuitate, aut habet aliquam partem vbi primi, non tamen illam, quam prius habebat, quod non potest esse, nisi habendo aliquam, quam prius habebat alia pars mobilis, & tunc sequitur, quod illa pars vbi, quam habet migrauit de subiecto in subiectum, quod non est possibile naturaliter. Si vero detur secundum, scilicet quod mobile ideo partibiliter mouetur ab vbi, quia prius ab vna parte dimensionali ipsius vbi quam ab alia, tunc quaeritur de alia parte vbi, in qua parte mobilis remaneat subiectiuae pertempus illud, in quo ab alia mouetur mobile. Vel siquidem in ea, in qua primo erat, & per consequens illa pars mobilis quiescit, & sic vna parte quiescente mouetur totum, quod naturaliter non contingit. Vel in alia parte mobilis, & tunc sequitur quod de subiecto in subiectum migrauerit, aut transierit. Si detur tertium puta quod totum ipsum mobile simul prius mouetur ab vna parte essentiali ipsius vbi quam ab alia. Contra primo. Quia vbi secundum opinionem tuam non habet tales partes, alioquin susciperet magis & minus, cuius oppositum dicit auctor sex principiorum.

Praeterea. Patet hoc esse falsum ratione, nam nunquam aliquod corpus dicitur magis esse in vno eodem primo & adaequato loco quam prius fuit, nec minus in vno tempore quam in alio. Secundo. Quia secundum hoc sequeretur, quod quaelibet pars mobilis aliquam eandem partem primi vbi, quam habuit prius, licet omnem, habeat, nec vbi ita intensum, & per consequens adhuc est in eodem loco, in quo prius. Non enim mutat vbi, nisi mutando locum etiam secundum opinionem tuam, ex quo sequitur, quod quaelibet pars quiescit. Eodem modo potest argui, quod non acquirat nouum vbipartibiliter. Quia vel hoc esset secundum partibilitatem mobilis, ita quod vna pars eius prius acquireret nouum vbi quam alia, & tunc sequitur quod vna pars mouetur alia non mota, vel secundum partibilitatem vbi praecise, ita quod totum mobile simul prius acquirat vnam partem essentialem nouivbi quam aliam, quia de parte dimensionali non potest accipi, & tunc aut simul cum secunda parte remanet prima, aut non. Si sic, igitur per tempus habet eandem partem vbi, & per consequens totum est in eodem loco primo, in quo prius fuit: igitur dum mouetur quiescit. Si non, igitur in quolibet instanti habet nouum vbi, & perdit, & per consequens non partibiliter & successiue mouetur ad vbi, cuius oppositum dabatur. Relinquitur ergo quod mobile localiter motum, non mouetur in tempore seu partibiliter, & successiue de vno vbi ad aliud. Quia autem nec in instanti, Primo probatur, & exempli gratia sit, p, aliquod corpus quiescens in aliquo loco determinato, & habens vbi quod sit, a, & incipiat p, moueri continue, si ergo in aliquo instanti, p, mouetur ab a, sit illud instans b, tunc sic. Aut per instans b, est in eodem loco primo ipsum & partes eius omnes in quo erat tempore quieto, aut non. Si sic, igitur habet idem vbi, a, in instanti b, & per consequens simul est mutatum ab a, & non mutatum ab a. Si non: ergo est mutatum ad aliquid noui loci, vel magnitudinis. Aut ergo ad aliquid diuisibile, a, vel praecise ad aliquid indiuisibile. Non primum, quia in motu continuo cuiuslibet partis diuisibilis prius acquiritur pars, & nulla tota simul acquiritur, vt patet ex 6. Physicor. Nec secundum, scilicet ad aliquid indiuisibile, quoniam tunc sequitur, quod in motu locali continuo sit dare primum magnitudinis, ad quod mobile est mutatum, & iuxta consuetum modum loquendi, est dare primum mutatum esse quod nullum moueri, vel nullum mutatum esse praecessit, quae reprobata sunt 6. Physic. Secundum hoc etiam tollitur omnis motus continuus: nam oportet dicere, quod semper mobile est totum in termino a quo, vel totum in termino ad quem.

Secundo sic. Ponatur quod p, moueatur continue & sit a, vnum vbi a quo mouetur, seu quod perdit in instanti b. Tunc sic. Aut, p, acquirit in instanti b, aliquod vbi, aut non. Si non: igitur in instanti b, non perdit a, vbi, simul enim in motu locali mobile perdit terminum a quo, & acquirit terminum ad quem. Si vero in b, instanti acquirit aliud vbi nouum, sit illud, c, & tunc quaeritur vtrum b, perdit, c, in instanti, b, aut in alio. Si in alio, igitur, p, habet vbi, c, per tempus, & per consequens vel in illo tempore simul mouetur & quiescit, vel mouetur, & nullam talem rem perdit, ac per hoc, nec etiam acquirit, quod est propositum, si vero in instanti, b, igitur in eodem instanti perdit & acquirit vbi, c, & simul est mutatum ab ipso, c, & mutatur ad ipsum. Et vlterius sequitur, quod in illo instanti habet, c, & non habet c, quod est impossibile. Patet consequentia per illam conclusionem declaratam 6. Physic. omne quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo, ad quod mutatum est. Et similiter ibi probatur, quod nullum quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo, a quo mutatum est.

Praeterea. In eodem instanti, p, est primo motum ad vbi, c, & ipsum, c, est primo genitum, & in eodem instanti, p, est primo motum a, c, & ipsum, c, est primo corruptum: igitur si in eodem instanti, p., est primo motum a, c, & ad c, in eodem instanti c, est primo genitum & corruptum, & est, & non est.

Praeterea. Secundum hoc generatio & corruptio eiusdem numero delati sine medio sibi succedunt & continuantur, quod Philosophus reputat impossibile gsur. Physic. & Commentator commento. 63. Praeterea. Si, p, in instanti, b, perdit vbi, c, igitur vt prius in eodem instanti acquirit aliud vbi, puta, d, & vltra arguendo vt prius sequitur, quod multa, immo omnia vbi acquirit in instanti b, & per consequens totus motus continuus ipsius, p, fit in vnico instanti, quod est impossibile. Tertio. Si a quolibet vbi, p, mouetur vel mutatur, non curo pro nunc, in instanti, & a quolibet mutatur in instanti, sequitur quod totus motus continuus ipsius, p, componatur ex mutatis esse praecise, & sic tempus mensurans ipsum componitur ex instantibus. Consequens est reprobatum 6. Physic. Consequentiam probo, sicut probata est in primo dist. 17. in reprobatione vnius opinionis.

Secundo principaliter arguitur contra opinionem tuam. Caelum secundum Philosophum vere mouetur localiter, & tamen nullum vbi acquirit, cum ipsum non circunscribatur, neque contineatur loco, & per consequens secundum illam viam non habet in se aliquod vbi.

Confirmatur per auctorem sex principiorum, qui expresse dicit vltimam sphaeram non habere vbi, eo quod nihil ipsam contineat: igitur non omne, quod mouetur localiter talem rem in se acquirit. Ex quo vlterius infero, quod cum in nullo alio moto localiter experiamur talem rem acquiri, nec aliqua auctoritas assertione digna hoc dicat, irrationabiliter hoc dicitur. Tertio. Si quodlibet mobile motum &c. sequitur quod localiter motum simul moueretur motibus distinctis, & esset dare quintum genus motuum praeter illa quatuor, quae Philosophus posuit 5. Physic. & quae communiter ponuntur. Consequentia probatur. Nam quod mouetur localiter deloco ad locum acquirit partibiliter locum, & mouetur secundum locum, si ergo simul acquirit continue vbi, mouetur secundum vbi etiam, & sic duobus motibus distinctis, quod erat primum inferendum. Rursus. Secundum te motus ad vbi pertinet ad praedicamentum vbi, motus autem secundum locum, vel ad locum, cum vbi non sit locus non pertinebit ad praedicamentum vbi, & constat quod non ad pendicamentum substantiae vel qualitatis, nec etiam quantitatis, cum non sit augmentum, nec decrementum, nec mobile mutetur secundum propriam quantitatem: igitur oportet dare quintum praedicamentum, in quo motus ille ponatur, & certe difficile ne dicam impossibile erit reperire saluato communi numero praedicamentorum. Quarto. Si sic, igitur possibile est aliquid in eodem tempore primo moueri continue secundum vbi alicuius loci, & quiescere secundum locum illum, & econtra quiescere secundum vbi, & moueri secundum locum. Hoc autem falsum est: nam quiescere secundum vbi non est aliud quam ipsum, & omnes partes eius esse vbi erant prius, & hoc ipsum non est aliud quam ipsum, & omnes partes eius esse in eodem loco quo prius. Si ergo aliquid quiesceret secundum vbi, quiesceret secundum locum, & econtra, consequentia declaratur, quia secundum hypothesim, vbiest res essentialiter, ac etiam substantia & situ distincta ab ipso loco, nec aliquam causalitatem habet vnum super alterum, quam Deus non possit plene supplere. Potest ergo Deus locatum transferre partibiliter de suo loco, conseruando totaliter vbi in ipso locato, & econtra poterit in locato innouare continue vbi, & ipsum in eodem loco adaequato & primo retinere.

Quinto sic. Si vbi sit talis res, possibile esset per potentiam Dei idem locatum esse in eodem loco, quo prius erat, & non esse vbi prius, & econtra esse vbi prius, & non in eo loco, quo prius, quae non sunt intelligibilia. Sexto. Si vbi est talis res, annihilet Deus vbi, quod habet Sortes existens in loco isto demonstrato, v. 3. a, & nullam aliam mutationem faciat in Sorte aut in alia re, quod bene est possibile suae omnipotentiae, quo facto, quaeritur vtrum Sortes sit in a, vel non. Si non ergo Sortes est mutatus secundum aliquam mutationem, quia prius fuit in a, quod est contra positum. Si sic, igitur ad hoc quod Sortes sit in a, non requiritur aliqua alia talis res, & cum nulla experientia de illa habeatur, nec Dei reuelatio, nec ratio aliqua, propter quam debeat poni, sequitur quod inuti liter & irrationabiliter ponitur. Septimo. Quia si est talis res, aut est absoluta, aut respectiua. Non absoluta, non enim est substantia, aut quantitas, aut qualitas, sicut patet, nec respectus, quia vt videtur, non esset nisi loci ad locatum, vel econtra respectus locati ad locum, vel tam hic quam ille. Non primum, nec tertium secundum illam viam, alioquin locus haberet vbi, & posset conuenienter quaeri, vbi est locus iste, & vltra etiam loci esset locus, quod opinio tua non concederet. Nec secundum dici posset, quod tamen tua opinio dicit. Probatur: quia respectus loci ad locatum est de genere relationis: igitur & respectus locati ad locum. Antecedens patet. Non enim pertinet ad aliud praedicamentum secundum te. Consequentia probatur: quia vt dicit Augstnus 7. de Trinitate c. 1. & Philosophus in praedicamentis, omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam, & per consequens secundum doctrina eorum habent respectus mutuos. Omnes autem mutui respectus pertinent ad idem praedicamentum: ergo si vnus est de praedicamento relationis, & alter, sed secundum tevbi non est res praedicamenti relationis: igitur vbi non est talis res a loco, & a locato distincta. Octauo. Omnis quaestio facta per interrogatiua pertinentia ad ptedicamentum vbi quaerit de loco, & omnis responsio data ad huiusmodi interrogationem respondet de loco: igitur vbi erit locus, & econtra. Consequentia patet, & antecedens probatur quo ad primam partem: nam istae interrogationes aequiualent in significando vbi est Sortes, & in quo loco est Sortes & istae similiter, quo iuit Sortes, & ad quem locum iuit Sortes & similiter istae, vnde venit Sortes, & a quo loco venit Sortes, nec aliud intelligit quis per vnam, quam per aliam, vtputo quemlibet confiteri, quo etiam ad secundam partem patet. Nam idem penitus respondet, qui dicit, est hic, & qui dicit, est in isto loco.

Item qui dicit, illuc fuit vel illinc venit, & qui dicit, ad illum locum iuit, & ab isto loco venit. Confirmatur. Nam si quis interroget de Sorte, vbi est, & respondeatur, in ecclesia vel in scholis conuenienter respondetur, & bene si vere ibi sit, sicut igitur in ecclesia, in scholis sunt termini pertinentes ad praedicamentum vbi, alioquin non sic conuenienter responderetur: igitur eiusdem est interrogatiuum hoc aduerbium vbi, quod ista significant. Haec autem significant loca ipsa extrinseca, & non aliquam rem formaliter loco vel locato inhaerentem: ergo nec vbi de aliqua talire interrogat & per consequens, nec aliqua talis est vbi. Nono. Quia haec est mens Commentatoris, quod patet. Nam 5. Metaphysic. commen. 28. vbi dicit, quod secundum quod locus habet locatum est praedicamentum vbi & 4. Physic. commen. 34. pluries dicit locum corporis locati esse vbi eius, vnde ait, quod Philosophus intendit distinguere inter locatum esse in corpore, quod est vbi eius, & inter partem esse in toto, & eadem verba repetit in eodem commento; igitur secundum eum corpus, in quo est locatum, est vbi eius.

Decimo. Quia ista est intentio Boetijin libro de trinitate, vbi ait sic. Vbi vel de Deo, vel de homine praedicari potest, de homine vt in foro, de Deo vt vbique, sed ita vt non quasi sit ipsa res, id quod praedicatur, de qua dicitur, non enim homo ita dicitur esse in foro, quemadmodum esse albus, vel longus, vel quasi circunfusus & determinatus proprietate aliqua, qua designari secundum se possit, sed tantum quod sit in formatus alijs rebusper hanc proprie praedicationein ostenditur, quae verba sic exponit Commentator ibidem. Vbi id est locus potest quidem praedicari &c. & sequitur. Sed ita dicitur homo esse in foro, vel Deus vbique, vt quamuis in praedicando eadicatur est, non tamen ita dicitur quasi ipsa res, de qua dicitur, sit illud id est habeat esse in illo quod praedicatur, & infra. Sic igitur de hoc, quod dicitur, homo est in foro nequaquam homini inhaerens, qua ipse vere sit proprietas grammaticorum vel dialecticorum propria significatione notatur, sed per hanc praedicationetu, hoc tantum consequens ostenditur, scilicet quod circunfusum & determinatum per esse in foro de rebus alijs quam sit circunfusio & determinatio vere sit informatum, & hoc quidem, sensu locus de homine praedicatur. Ex his apparet euidenter secundum intentionem Boetij, quod vbi significat locum, & quod per propriam praedicationem illius praedicamenti, nulla proprietas vel res subiecto inhaerens denotatur, sed tantum extrinseca, quae est locus.

Si autem aliquis calumnietur ex hoc quod ait informatum alijs rebus, & velit inferre, quod per huiusmodi praedicationem importetur aliquid, quod proprie informet locatum & inhaereat illi, attendat quod subdit infra Boetius. Ait enim. Simul de actione, habitu, vbi & quando, omnis haec praedicatio exterioribus datur, omniaque haec quodammodo referuntur ad aliud, vbi Commentator. Haec omnia. 1. habitus & actiones, de quibus loquemur, nunc & loca & tempora, de quibus praediximus quodammodo refe. tintur ad aliud, id est alijs quam his, quibus subsistens est aliquid. Vt infra. Sic igitur praedicatio alia est, quae quamuis forma inhaerentium fiat, tamen ita exterioribus datur, vt ea nihil inhaerere intelligatur. Haec ille. Vbi patet, quod non praedicatur per talem praedicationem aliqua forma inhaerens subiecto, sed res extrinseca tantum. Haec sunt argumenta Gregorij in forma contra conclusionem, & suppositum in ea. Contra tertiam conclusionem arguit corruptor veritatis, qui probare nititur, quod in probatione conclusionis contineatur error, scilicet in hoc, quod dicit, quod possibile est angelum transire de extremo ad extremum non transeundo per medium. Dicit enim primo, quod ex hoc sequitur error condemnatus Parisijs. scilicet quod Angelus aliquando nusquam est, quod est contra euangelium Matth. 18. Angeli (inquit) eorum, qui in caelis sunt.

Secundo. Quia hoc est contra Damasc. lib. 1. cap. 18. Circunscriptibile est (inquit) quod loco, vel tempore, vel appraehensione comprehenditur, incircunscriptibile est solus Deus. Angelus enim & tempore circunscribitur, incipit enim esse, & loco similiter, vt praediximus, & appraehensione: nam & naturam suam inuicem sciunt. Tertio. Quia hoc est contra Philosophum secundo coeli & mundi. Omnes (inquit) homines consentiunt in loco huius corporis primi motus, quod est locus spirituum. Cum igitur graeci, & alij ex gentibus, qui confitentur Deum, & eius potentiam creandi, & non tonfitentur hoc, nisi inquantum res, super quam non cadit corpus, nec ingreditur eam remotio, oportet quod sit in loco.

Quarto. Quia Tullius in libus de Tusculanis quaestionibus loquens de animabus miserorum separatis dicit sic. Si apud inferos miseri non sunt, nec sunt quidem apud inferos nulli, vbi ergo sunt illi, quos miseros existimas, aut quem locum incolunt, si enim nusquam sunt, dum nusquam eos pono, puto ergo non esse eos quidem: ergo a simili qui ponit eos nusquam esse, ponit eos non esse. Qui autem ponit eos transire de extremo ad extremum, ita quod non sit aliquando in medio, ponit eos aliquando nusquam esse: ergo aliquando non esse. Hoc vero est contrarium fidei, & bonis moribus, tamen alias falsum. Quia si hoc verum esset de angelis, pari ratione de animabus exutis, quod vtique non videtur. Nam dicit Hierony. in Epistola ad Paulam & Eustochium de assumptione beatae Virginis Mariae, quod credendum est militiam Angelorum cum suis agminibus obuiam venisse beatae virgini in sua assumptione, etiam ipsum Dominum nostrum Iesum Christum filium eius, obuiatio autem eius non est nisi in spatio medio. Nec potest dici hoc dixisse Hierony. quia assumpta fuit in corpore cum ipse dicat id incertum esse, an sic fuerit, an abierit relicto corpore.

Praeterea. Non videtur illud factum esse dispensatiue. Si enim subito & sine transitu medij potuit peruenire ad thronum gloriae sibi in aeternis mansionibus praeparatum, qua vtilitate transiuisset medium tantae distantiae. Sexto. Quia legimus de anima beati Martini Episcopi, quod diabolus voluit eam detinere cum perduceretur in coelum sed hoc non potuisset esse, nisi pertransisset medium spacium: & si potuit peruenire ad locum gloriae sine transitu medij, quare transiuit medium, vbi paratum erat impedimentum 2 Septimo. Quia in officio commendationi mortuorum dicitur. Splendidus Angelorum chorus occurrat, & infra. Ministri sathanae iter tuum impedire non audeant, & in exequijs mornon possunt fieri nisi illis qui transeunt per medium, pari ratione & angeli, & non est credendum auctoritatem officij condemnandam quasi falsam, erroneam, aut vanam. Octauo. Quia sint duo extrema a, d, & sit medium, b, c, & transeat angelus ab a, in d, quaero vbi est dum transit, non in a: quia quamdiu est in a, quiescit in a, nec est in d: quia dum est in d, non transit, sed quam cito est in d, quiescit: ergo dum transit nusquam est, vel est in bs c. Sed non est dicendum quod nusquam, quia dicit Augustinus de immortalitate animae, quicquid est, nusquam esse non potest, restat ergo, quod Angelus dum transit est in medio: ergo angelus transeundo de extremo in extremum transit per medium. Nono. Res mobilis magis indiget loco dum mouetur quam dum quiescit, hoc patet per hoc quod dicitur 4. Physic. quod non quaereretur locus nisi motus aliquis esset secundum locum, vbi Commentator dicit, quod motus magis proprie significat locum esse quam quies, & ita patet maior, sed mtuorum cantat ecclesia. Subuenite sancti Dei, occurrite angeli Domini &c. Occursus autem & impedimentum nor probatur, scilicet quod angelus indiget loco dum quiescit, patet de se, quia oppositum est condemnatum, scslieet quod Angelus non indiget loco. Haec ille.

Contra eandem conclusionem arguit Scotus primo sic. Quia nulla pars temporis potest transire a futuro in praeteritum nisi per tempus praesens, sed ita videtur esse ordo inter partes loci, sicut inter partes temporis: ergo non poterit transiri ab extremo in extremum nisi per medium.

Secundo sic. Ordo praefixus a superiori agente videtur esse necessarius cuilibet agenti inferiori, quando habet actionem praecise circa talia ordinata. Exemplum. Ordo formarum naturalium succedentium sibi in generatione naturali determinatus est ab instituente naturam, & ideo respectu cuiuslibet agentis naturalis necessarius est, ita quod nullum agens naturale potest immediate facere acetum nisi de vino. igitur cum a Deo sit ordo principalium partium vniuersi cuilibet agenti creato & virtuti actiue causatae videtur ille ordo esse necessarius, quando debet agere circa illa, quorum est talis ordo, igitur Angelus quando mouet fe per corpora, quorum est talis ordo non potest absque omni ordine de quocunque vbi in quodcunque vbi immediate transire, tunc enim nulla distantia vel distincta viderentur impedire actiones.

Contra quartam conclusionem arguit Scotus tripliciter. Primo contra positionem conclusionis, quia dicit, quod videtur sibimet contradicere, ponit enim Angelum esse in loco per operationem. Aut ergo intelligit de operatione transeunte in corpus, & tunc illa operatio erit in tempore, vel in instanti temporis communis. Si autem intelligat de operatione immediate scilicet intellectione vel volitione, illa opinio non est in aliquo tempore, sed in aeuo: igitur &c. Secundo. Quia ratio non videtur concludere, quia tunc sequitur, quod in vltimo instanti prolationis verborum in consecratione esset ibi vera forma panis, quae praefuit in toto tempore illius prolationis. Similiter cum aer, qui erat in esse tenebroso per totum tempus, sequitur quod in vltimo instanti illuminationis illius aeris tenebrosi esset aer tenebrosus, & ita sequitur quod illuminatio non fieret in instanti. Et si dicas, quod illuminatio illa est terminus motus localis, quo sol fit praesens medio. Contra. Ponatur sol creatus de nouo, & medium praeexistens, modo etiam licet cum vbi terminante motum localem concurrat illuminatio medij a sole, sic facto praesente, tamen illa illuminatio non est per se terminus motus localis, sed aliquod vbi acquisitum ipsi soli, nec enim potest hoc euadi quin aer, qui euenit sub esse tenebroso vsque ad praesens instans. Tertio. Si oportet Angelum in quocunque tempore quiescentem in vltimo illius temporis immutatum esse in eodem, vbi igitur nunquam mutatur, nec in tempore continuo, nec in tempore discreto. Probatur consequentia. Quia accipio aliquam partem temporis, in quo quiescit, & per consequens in vltimo illius temporis non est mutatus. Si etiam in aliquo instanti temporis discreti debeat moueri localiter, quaeritur, auillud est immediatum instans, nostro instanti terminanti tempus quietis, aut mediatum: si mediatum: igitur inter instans nostrum, in quo fuit angelus mutatus, & istud instans, est tempus medium, in quo etiam quiescit Angelus: ergo in illo, & cum isto instanti vltimo temporis illius mutatus erit angelus, & ita in illo instanti niediato, quo ponebatur moueri non mouetur, nec mutatur. Si autem est instans immediatum instanti uostri temporis, quaero quid respondet ei in tempore nostro, si instans: igitur in tempore nostro instans est immediatum instanti & sic est tempus discretum: si tempus: igitur in illo instanti non mutatur Angelus instantanee, quia illud instans per te coexistit parti temporis nostri, in qua vel cum qua potest continue moueri vel quiescere.

Contra eandem conclusionem arguit Gregorius multipliciter. Primo sic. Angelus secundum tuam opinionem deserit simul totum locum, a quo discedit, sit ergo locus a quo discedit, a, & locus ad quem accedit sit b, tunc angelus deserit totum, a, simul: igitur in instanti deserit illum, sit igitur illud instans, c, tunc sic. Aut angelus in instanti, c, est in loco b, aut in loco, a, hoc patet, quia alias non mutaretur ex a, in b. vt supponitur, sed ex a, in alium locum quam b, vel simpliciter in non a. Si vero est in a: ergo non deserit, a, totum simul, quia quod totum aliquod simul deserit, simul deserit & deseruit, quod autem dimisit aliquid, non est in illo: igitur si est in a, in instanti, c, non deserit simul totum a, in instanti, c, contra positum, si est in b, igitur in instanti, c, mutatur ex a, in b, quia non mutatur ex a, nisi dum praecise dimittit, a, immo non est aliud ipsum dimittere, a, quam mutari ex a. Patet etiam in simili, quia dum materia simul totam vnam formam substantialem deserit seu perdit, aliam simul totam recipit, ideo dicimus, quod in instanti ex vna mutatur in aliam, sic igitur in proposito.

Secundo. Quia esto quod nec angelus, nec suus motus dependeat ex motu coeli, nihilominus tamen sibi coexistit, vt vere dici possit, quod dum sol est in tali loco Angelus est in tali situ, & dum sol mouebitur a tali loco ad talem, angelus mouebatur a tali loco ad talem, supposito, quod mouebatur continue ab vno ad alium. Sic ergo quicquid sit de illo tempore angelico summo totum tempus nostrum, in quo sol tandiu mouebatur, quamdiu angelus quiescebat in a, & totum tempus, in quo sol mouebatur quandiuangelus est in b. Constat quod inter ista duo tempora, nullum tempus est medium: copulantur ergo secundum communem modum loquendi in vno instanti, & sit illud, c, tunc sic. Aut in instanti, c, Angelus est in a, tantum aut in b, taunduo, aut in vtroque, aut in neutro, non in neutro propter rationem praedictam, nec in vtroque, quia non potest simul esse in duobus locis secundum opinionem tuam. Si in a, igitur in instanti, c, non est mutatus ex a, cum secundum te sit dare primum instans, in quo est in termino ad quem, qui est exempli gratia b, aut illi instanti correspondet in tempore nostro ipsummet instans, c, aut aliud sequens, si, c, igitur est mutatus ad b, quando nondum mutatus est ab a, ac per hoc non est mutatus ex a, in b, contra positum. Si vero correspondet aliud instans post, c, cum in tempore nostro non sint instantia immediata erit aliquod tempus post, in quo angelus adhuc erit in a, & per consequens totum tempus ante instans, c, non fuit totum tempus, in quo angelus fuit in loco, a, & tamen sumptum fuit totum, relinquitur ergo, quod Angelus in instanti, c, non sit in a, erit igitur in b. Ex quo vlterius sequitur, quod in toto tempore ante, c, fuit in loco, a, & in instanti, c, terminante illud tempus est in locob, ac per hoc in instanti est mutatus ex a, in b, quod est propositum. Nam quaerentes communiter, vtrum angelus de loco ad locum mutari possit in instanti, loquuntur de instanti temporis nostri, vnde siue tali instanti mensuretur mutatio illa, siue tantum modo ei coexistat, idem est. Et ideo respondere de alio instanti, vel tempore, non est ad communem intentionem quaerentium loqui. Tertio. Contra illud quod ponit tua opinio, scilicet quod est dare vltimum instans, in quo quieuit in termino a quo, quando dimittit totum simul, arguit sic. Quia iam probatum est, quod in casu posito angelus per totum tempus terminatum ad instans, c, fuit in termino a quo, & in instanti, c, non fuit in illo, sed in termino ad quem. Ex hoc enim patet propositum. Nam si fuit aliquod instans vltimum suae quietis in termino a quo, vel fuit immediate ante, c, & hoc non contingit, vel post ipsum, & ante c, fuit tempus medium, in quo adhuc quieuit in termino a quo, & per consequens illud non fuit instans, in quo vltimo quieuit in termino a quo.

Nec valet hic refugere ad aliquod aliud instans praeter tempus nostrum communiter nobis notum, cum in omni quiete etiam mensurata tempore nostro ad ipsum cogatur dicere ex rationa quam facit opinio tua. Quarto. Si in omni quiete est dare vltimum instans: igitur cum materia transmutatur ex vna forma substantiali indiuisibili ad aliam substantialem indiuisibilem erit dare vltimum instans, in quo fuit sub forma, a qua transmutatur. Aut igitur in eodem instanti est sub forma ad quam, & patet quod non. Aut in altero sequenti, & cum nullum instans sequatur aliud instans sine medio, erit tempus in quo materia vtraque forma substantiali carebit. Quinto. Quia secundum hoc erit dare vltimum rei permanentis post quod nihil erit eius contra philosophum 8. Physic. & contra probata in diuersis locis philosophiae. Sexto. Contra rationem, qua probas conclusionem, illa enim assumit, quod sit dare vltimum instans quietis in talimutatione indiuisibili, hoc autem negatur tanquam falsum & improbatum iam. Nec tua probatio valet. Cum enim dicis, quod in omni instanti temporis mensurantis quietem mobile est in eadem dispositione, qua prius, & per consequens in vltimo instanti. Hoc non est verum, sed tantum modo in quolibet instanti, in quo est verum dicere, quod illud quiescit, sed praeter quodlibet tale est dare aliquod aliud instans, in quo non est verum dicere, quod quiescit, sed desinit quiescere exponendo per negationem praesentis, & positionem praeteriti. Et illud instans est illud, quod terminat tempus, & ideo non est de ratione quietis, quod in quolibet instanti temporis &c. sed quod in quolibet, in quo quiescit seu potius in quo est verum dicere, quod quiescit. Istud apparet in simili ex dictis tuis. Nam secundum te ita est de ratione motus, quod illud, quod mouetur se habeat aliter quam prius, sicut de ratione quietis quod se habeat similiter, sed non in quolibet instanti temporis mensurantis motum continuum mobile se habet aliter quam prius, quia non in instanti initiante, alioquin daretur primum mutatum esse in tali motu, quod est impossibile. Et iterum si in illo instanti se haberet aliter quam prius, cum idipsum instans sit terminus temporis mensurantis quietem praecedentem, & quando post quietem mouetur aliquid motu continuo, in illo habet vltimo quietum esse, & per consequens non se habeat aliter quam prius sequitur quod in eodem instanti se habeat aliter quam prius, & non se habeat aliter quam prius, quae mutuo contradicunt, sunt ergo illa vera de instanti continuante tam in motu quam in quiete. In motu autem continuo non est verum de instanti initiante, nec in quiete praecedente mutationem indiuisibilem de instanti terminante.

Septimo arguit contra conclusionem de directo probando, quod angelus possit mutari in instanti de loco ad locum transeundo per totum medium, & hoc sic. Si aliquod graue descenderet de loco ad locum per vacuum, illud descenderet in instanti: igitur Angelus potest se mutare de loco ad locum in instanti per medium. Antecedens patet ex 4. Physic. capit. de vacuo, & per Commentatorem commento. 71. consequentia probatur. Quia tota causa veritatis, antecedentis vt ibi patet, est quia tunc in tali medio vel descensu nullam resistentiam inueniret. Cum igitur nullum corpus resistat angelo, & Angelus possit se mouere per medium, sequitur quod possit se mutare per medium in instanti. Forte (inquit) dicetur, sicut dicit quidam doctor, quod resistentia, propter quam ponitur tempus in motu est duplex, vna est medij ad mobile, alia mobilis ad motorem, & haec est quotienscunque mobile est distinctum a motore. Nam eo ipso, quod mobile est in alio loco quam motor, velut quaedam ibi attenditur resistentia. Prima tantum est in motu corporum simplicium. Secunda tantum est in motu corporum coelestium, & esset in motu animalium per medium vacuum, sed vtraque simul est in motu animalium per medium plenum. Angelus autem dupliciter potest moueri, scilicet in corpore assumpto, & in tali motu apponitur tempus, & propter resistentiam mobilis ad motorem, quoniam est distinctum ab eo, & est in alio loco quam velit ipsum esse & similiter propter resistentiam medij ad mobile. Et potest Angelus moueri per applicationem virtutis ad diuersa spacia, & haec est etiam quaedam resistentia pro quanto ipsum applicans est alibi distinctum ab eo, cui debet applicare virtutem suam, & propter talem resistentiam cadit tempus in motu Angeli, quamuis tempus alterius rationis ab eo, quod est passio motus caeli. Sed haec (inquit) responsio falsa est, vt mihi apparet, in eo quod dicit, quod quotiescunque mobile est distinctum a motore, ibi est resistentia. ratione cuius apponitur tempus. Si enim hoc esset verum, sequeretur quod Deus nil posset mouere in instanti, quod non reputo bene theologice dictum. Patet consequentia: quia omne quod mutaret, esset ab eo distinctum.

Praeterea. Sequeretur quod quodlibet corpus aequaliter resisteret omnibus angelis quando ab eis moueretur, quia aequaliter ab omnibus distinguuntur, & per consequens nullus posset corpus aliquod mouere in non tempore, nec idem corpus per idem spacium in minori tempore quam alius, nec fortissimus angelorum posset mouere sphaeram lunae velocius, quam potest ille, qui actu mouet eam, cum tamen ille secundum responsionem non possit nisi in tempore mouere, cum sit virtutis finita, & per consequens sit dare minimum tempus, in quo potest illam mouere.

Praeterea. Sequeretur quod posito vacuo, si aliquod animal esset in cacumine turris, & inde se proijceret ad terram per vacuum, quod non descenderet in instanti, sed in tempore, quia ibi mobile esset distinctum a motore, & esset alibi quam vbi vellet motor eius illud esse. Nam esset in turri, & vellet esse in terra, sed consequens est falsum etiam secundum opinionem. Nam dicit quod tota causa, quare in motu corporum simplicium, & similiter in motu naturali animalium, qualis est cum animal de alto cadit, requiritur tempus, & resistentia medij, medio igitur sublato non mouebitur in tempore. Constat autem, quod si animal vltra vim naturalem descendendi scilicetgrauitatem applicat suam virtutem animalem ad descensum, non ex hoc apponitur tempus, cum etiam in pleno non ex hoc moueretur tardius, quinimmo velocitaretur ad descendendum. Quia autem dicitur, quod animal moueretur in tempore per vacuum non de naturali motu, aut mixto, sed de voluntario seu animali intelligendum est.

Praeterea. Si sola distinctio mobilis a motore sufficit ad resistentiam, propter quam apponitur tempus in motu locali, ita deberet esse in alijs motibus, & per consequens nullum alteratiuum posset alterabile quantumcunque dispositum a se distinctum alterare in instanti. Cuius oppositum patet etiam secundum sic opinantem in eadem quaestione in illuminatione medij, & causatione speciei in medio, & visionis in oculo. Secundum etiam, quod dicit opinio, scilicet quod in motu locali Angeliper applicationem virtutis, distinctio eius a loco, cui virtutem vult applicare, est sufficiens resistentia, propter quod tempus requiritur, non est bene dictum. Tum quia ad aequalem distantiam omnes Angeli aeque velociter possent se mouere, nec vnus alio velocius, quod est inconueniens, supposito, quod nullus possit moueri in non tempore, vt vult ille Doctor. Tum quia etiam in vacuo angelus non posset se nisi in tempore mutare de loco, quod nullus nisi absurde videtur posse concedere, qui dicat, quod graue descenderet in non tempore. Tum etiam, quia non minus talis distinctio loci, cui vult applicare se animal, debet esse sufficiens causa, vt in eius motu requiratur tempus, vt in motuAngeli, & sic casu posito prius animal de turri ad terram non in instanti, sed in tempore descenderet, sic ergo patet, quod responsio non est sufficiens.

Octauo arguit sic. Si totum medium contentum in ista domo esset corpus glorificatum dote subtilitatis, qua vnum corpus alteri non resistit, & aliquod graue poneretur superius, sibi relictum descenderet non minus, quam nunc de facto, quando medium non est glorificatum, & non descenderet in tempore, sed in instanti, eo quod nulla esset resistentia: igitur angelus potest se mouere de loco ad locum in instanti, patet consequentia: quia nullam omnino patitur resistentiam sicut nec illud pateretur. Nono. Si homo vel Angelus haberet vnicum corpus glorificatum tam gloria subtilitatis quam agilitatis, posset id de loco ad locum mutare in instanti: igitur Angelus nunc de facto potest se mutare sic. Antecedens probatur, quoniam omnis causa, propter quam requiritur tempus, deesset. Nam propter dotem subtilitatis medium non resisteret mobili, & propter dotem agilitatis mobile non resisteret motori, & per consequens nulla resistentia esset propter quam apponeretur tempus.

Secundo probatur. Quia secundum veritatem illi, qui habebunt tales dotes post resurrectionem poterunt in instanti transire de loco ad locum, alioquin si non nisi in tempore necessario: igitur maius tempus apponerent in transeundo spatium maius quam in transeundo spatium minus, quod est expresse contra Augustinum in quaestionibus de resurrectione, vbi ait, quod corpus gloriosum vtraque interualla pari celeritate pertingit, vt radius solis. Et per exemplum suum etiam patet antecedens. Conse quentia principalis nota est, eo quod in motione angeli nulla fit omnino resistentia. Decimo contra probationem conclusionis arguit corruptor veritatis probando, quod ibi falsum assumatur cum dicitur, quod non est possibile, quod aliquid in toto tempore praecedenti quiescat in vno termino, & postea in vltimo instanti illius temporis sit in alio termino. Dicit enim hoc esse falsum in sacramento Altaris. Constat enim quod est dare primum instans, in quo est ibi primo corpus Christi, cum forma corporis sit forma quiescens, & fiat simul cum hoc, quod illud idem instans, quod est principium temporis mensurantis esse corporis Christi in altari est finis temporis praecedentis, in quo est ibi panis. Idem enim instans, quod est principium futuri, est finis praeteriti in quo toto tempore fuit panis: ergo cum in toto tempore, in quo panis fuit, non fuerit abiectio formae panis per transmutationem in aliam, manifestum est, quod in toto tempore praecedenti quieuit panis in forma sua, hoc est sub forma panis, & tamen in vltimo instanti illius temporis est sub forma corporis Christi. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat respondere obiectionibus supradictis cum Dei adiutorio. Et ideo ad primum contra primam conclusionem, quod est Scoti dicitur, quod voluntas quo ad primum actum volendi communiter mouetur ab extrinseco motore, scilicet a Deo secundum quod ponit Sanctus Thomas prima secundae. q. 9. artic. 4. Item de malo q. 6. artic. 1. sic dicit. Sicut concludit Aristoteles in capit. de bona sortuna, id quod primo mouet intellectum & voluntatem est aliquid supra intellectum & voluntatem, scilicet Deus. Item ibidem dicit. Quantum ad exercitium actus voluntas mouetur a seipsa, sicut enim mouet alias potentias, ita & seipsam mouet. Nec propter hoc sequitur, quod voluntas secundum idem sit in actu & in potentia, sicut enim homo secundum intellectum in via inuentionis mouet seipsum ad scientiam, inquantum ex vno noto venit in aliquid ignotum, quod prius erat solum in potentia notum, ita per hoc quod homo aliquid vult in actu, mouet se ad volendum aliquid aliud in actu, sicut per hoc quod vult sanitatem, mouet se ad volendum sumere potionem &c. Ex quibus patet, quod voluntas non secundum idem mouet & mouetur, quia ad primum volitum mouetur ab extrinseco, scilicet Deo, & ex hoc mouet se ad aliud, sed de hoc alias prolixior erit sermo.

Ad secundum patet per idem, quia nec intellectus mouet seipsum primo, & per se, sed ab extrinseco habet quod moueat, & ex sua potentialitate habet quod moueatur, & sic secundum aliud mouet, & secundum aliud mouetur, & hoc non repugnat conclusioni.

Ad tertium dico, quod propria passio non effsuit a subiecto per transmutationem proprie dictam, sed per quandam naturalem consequentiam, vt dixit Sanctus Thomas de suxu potentiarum ab anima, prima parte. q. 77. artic. 6. in solutione.

Ad quartum, quod debuit esse tertium dicitur, quod intellectus agens & possibilis sunt diuersae potentiae animae, ideo si agens mouet possibilem, ex hoc nil infertur contra intellectum conclusionis.

Ad quintum dicitur, quod mouens & motum oportet distingui realiter quo ad principium quo motionis actiuae, & principium quo motionis passiuae, licet idem suppositum possit esse, quod mouet, & quod mouetur, si possit diuidi in talia duo principia, quibus mouet & mouetur, siue illa duo sint diuersae partes quidditatiuae, siue quantitatiuae, siue diuersae formae accidentales, quarum vna sit principium agendi, alia patiendi, vel recipiendi.

Ad sextum dicitur, quod forma non subsistens potest esse principium quo, non autem principium quod, sed principium quod mouet oportet esse quid subsistens actu vel potentia separatum a suo moto loco vel subiecto.

Ad septimum dicetur latius postea: quia scilicetassumit falsum, quod graue moueat se. Ad octauum conceditur, quod animatum mouet se motu augmenti, sed non per se primo, quia vna pars eius est mouens, & alia mota, vel saltem anima est principium quo, si non sit subsistens, vt in vegetabilibus & brutis.

Ad nonum dicitur, quod eadem difficultas est de modo, quo aqua calefacta reducitur ad frigiditatem sibi connaturalem, & de modo quo graue & leue inanimatum mouetur ad locum sibi connaturalem, ideo soluta vna soluitur alia. Dicitur ergo, quod sicut in motu naturali grauium & leuium principium quod est generans, sed principium quo est forma specifica, ita in proposito in motu, quo aqua calefacta frigesit, & de istis latius dicetur in sequentibus. Et haec sufficiunt pro solutione obiectorum primo loco contra primam conclusionem. Ad argumenta secundo loco contra primam conclusionem inducta, quae sunt ipsius Gregorij restat nunc dicere. Et ideo nd primum principale dicitur, quod cum aliquod graue, puta pluuia, vel grando, vel nix, vel ros, aut lapis fulminis, vel simile quid generatur superius, illud idem quod est causa suae grauitatis & suae formae substantialis, puta generans, siue sit coelum, siue aer, illud idem est causa efficiens principalis sui motus deorsum. Et quia credo vel opinor, o coelum sit generans talia, ideo concedo, quod talia mouentur a coelo, vel ab aliqua parte coeli, puta ab aliquo planeta scilicet stella aliqua tanquam a generante primo, & forte ab aere virtute caelesti infrigidato tanquam a generante proximo. Et ideo ad vtrasquc rationes respondendum est, primo ad eas, quae concludunt quod huiusmodi grauia non mouentur a coelo, secundo ad eas, quae concludunt, quod non mouentur a medio.

Ad primam igitur probationem, quod non mouentur a coelo, qua infertur, quod si sic, tunc graue quanto magis distaret a caelo, tardius moueretur, negatur consequentia. Et ad probationem dicitur, quod quando mouens non imprimit mobili formale principium motus naturalis, sed solum principium motus violenti; tunc mobile quanto magis distat a motore tardius mouetur, sicut patet in motu proiectionis. Secus autem est in proposito, voigenerator corporis grauis imprimit ei formale principium naturalis motus scilicet grauitatem, quae est principium motus, non autem est mouens. Vnde multum refert inter ista duo scilicet quod aliquid moueat graue per modum efficientis motum, & quod sit principium motus per modum formalis principij. Et hanc differentiam tangit Sanctus Thomas in scripto super secundo Physicor.s in principio vbi sic dicit. In rebus naturalibus eo modo est principium motus, quo eis contingit motus. Quibus ergo conuenit mouere in eis est principium motus actiuum, quibus autem conuenit moueri est in eis principium passiuum, quod est materia, quod quidem principium inquantum habet potentiam naturalem ad talem formam & motum facit motum esse naturalem. Et propter hoc factiones rerum artificialium non sunt naturales, quia licet principium materiale sit in eo, quod fit, non tamen habet potentiam naturalem ad talem formam, & sic etiam motus localis corporum coelestium est naturalis, licet sit a motore separato, inquantum in ipso corpore coeli est naturalis potentia ad talem motum. In corporibus ergo grauibus & leuibus est principium formale sui motus, quia sicut alia accidentia consequuntur formam substantialem, ita & locus, & per consequens moueri ad locum, non tamen ita quod forma naturalis sit motor, sed motor est generans, quod dat talem formam, ad quam talis motus consequitur. Haec ille.

Item super 8. Physicor. exponens illud capitulum. Sed accidit & hoc ab aliquo &c. Ibidem enim super illa littera. Potentia autem est leue &c. sic dicit. Ex praemissis ostendit, quid moueat grauia & leuia, & dicit quod cum illud, quod est in potentia moueatur ab eo, quod est in actu, sicut dictum est, considerandum est, quod multiplicetur dicitur aliquid esse in potentia vel leue vel graue. Vno modo cum adhuc est aqua est in potentia ad leue. Alio modo cum iam ex aqua factus est aer, est tamenin potentia ad actum leuis, quod est esse sursum, sicut habens habitum scientiae, & non considerans, ad hoc dicitur esse in potentia, contingit enim quod id, quod est leue, impediatur, ne sit sursum. Si ergo auferatur impedimentum, statim agit ad hoc, quod sit sursum ascendendo. Sicut etiam dictum est in qualitate, quod quando quale est in actu, statim tendit in suam actionem, sicut ille, qui est sciens statim considerat, nisi aliquid prohibeat. Et similiter in motu quantitatis, exquo facta est additio quanti est quantum, statim sequitur extensio in corpore augmentabili, nisi aliquid prohibeat. Sic ergo patet, quod illud quod mouet. 1. remouet hoc, quod est prohibens, & sustinens, id est detinens, quodammodo mouet, & quodammodo non mouet, puta si columna sustineat aliquod graue, & sic impediat ipsum descendere, ille qui diuellit columnam, quodammodo dicitur mouere graue suppositum columnae. Et similiter ille, qui remouet lapidem, qui impedit aquam effluere a vase, quodammodo dicitur mouere aquam. Dicitur enim mouere per accidens, & non per se, sicut si sphaera. 1. pila repercutiatur a pariete, per accidens quidem mota est a pariete, non autem per se, sed a primo prosjciente. Paries enim non dedit ei aliquem impetum ad motum, sed proijciens. Per accidens autem fuit, quod dum a pariete impediretur, ne secundum impetur in rectum ferretur, eodem impetu manente in contrarium motum resiliuit. Et similiter ille, qui diuellit columnam non agat graui superposito impetum vel inclinationem ad hoc, quod sit deorsum, hoc enim fuit a primo generante, quod dedit ei formam, quam sequitur talis inclinatio. Sic ergo generans est per se mouens grauia & leuia, remouens autem prohibens per accidens. Concludit ergo manifestum esse ex dictis, quod nihil horum scilicet grauium & leuium mouet seipsum, sed tamen motus eorum est naturalis, quia habent principium motus in se ipsis, non quidem principium actiuum aut motiuum, sed principium passiuum, quod est potentia ad talem actum. Ex quo patet contra intentionem Philosophi esse, quod in materia sit principium actiuum, vt quidam dicunt esse necessarium ad hoc, quod sit motus naturalis, sufficit enim ad hoc principium passiuum, quod est potentia naturalis ad actum. Haec ille.

Et similem sententiam ponit Commentator super eodem loco. 8. Phyas commento. 31. Vbi in fine commenti sic dicit. Declaratum est igitur, quod nullum corporum simplicium naturalium, scilicet terrae ignis & caeterorum mouet se, propter hoc quod in co est principium, quo moueat se, & hoc essentialiter, non accidentaliter, sed in eo est essentialiter principium receptionis, vt moueatur ab extrinseco, non principium actionis, nisi per accidens. Haec ille.

Item Sanctus Thomas 2. sent. dist. 15. q. 1. artic. 3. sic dicit. Omnis motus est ab aliquo motore. In motu autem corporum simplicium, quamuis forma naturalis sit principium motus, non tamen est motor, sed essentialis motor est generans, quod dedit formam substantialem, & accidentalis est remouens prohibens, vt probatur in &. Physic. Haec ille.

Ex praedictis patet, quod secundum eum forma grauis non est motor grauis, sed tamen est principium motus, passiuum quidem, non actiuum. Sed huius oppositum videtur dicere de potentia Dei q. 5. artic. 5. vbi sic dicit. Attendendum (inquit) est, quod motus coeli non est hoc modo naturalis corpori coelesti, sicut motus corporis elementalis est sibi naturalis, habet enim huiusmodi motus in mobili principium, non solum materiale & recepti. uum, sed etiam formale & actiuum. Formam enim ipsius elementaris corporis sequitur talis motus, sicut & aliae proprietates ex essentialibus principijs consequentes: vnde in eis generans dicitur esse mouens, inquantum dat formam, quam consequitur motus. Sic autem in corpore coelesti dici non potest, cum enim natura semper in vnum tendat determinate non se habens ad multa, impossibile est, quod aliqua natura inclinet ad motum secundum se ipsum, eo quod in quolibet motu difformitas quaedam est inquantum non eodem modo se habet id, quod mouetur. Vniformitas vero mobilis est contra rationem motus: vnde natura nunquam inclinat ad motum propter ipsum mouere, sed propter aliquid determinatum, quod ex motu consequitur, sicut natura grauis inclinat ad quietem in medio, & per consequens inclinat ad motum, qui est deorsum secundum quod tali motu in talem locum peruenitur. Coelum autem non peruenit suo motu in aliquod vbi, ad quod per suam naturam inclinetur, quia quodlibet vbi est principium, & etiam finis motus. Vnde non potest suus motus esse naturalis quasi sequens aliquam inclinationem virtutis inhaerentis, sicut ferri sursum est motus naturalis ignis. Dicitur autem motus circularis esse coelo naturalis, inquantum in sua natura habet aptitudinem ad talem motum, & sic in se ipso habet principium talis motus passiuum. Actiuum autem principium est aliqua substantia separata, vt Deus, vel intelligentia, vel anima, vt quidam ponunt. Haec ille.

Simile dicit 2. sent. dist. 15. q. 1. arti. 2. Non eodem modo (inquit) omnes motus dicuntur naturales, vt in secundo Physic et in primo de caelo Commentator dicit, sed quidam propter principium actiuum intus existens, vt motus localis grauium & leuium. Et quidam propter principium passiuum, quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, vt in generatione & alteratione simplicium corporum: vnde natura diuiditur in materiam & formam. Haec ille.

Et hanc vltimam viam teneo. Et licet in dictis videatur contrarietas, tamen omnia possunt concordari isto modo, vt dicamus quod talia mobilia non habent in se ipsis principium actiuum, quod mouet, sed principium actiuum, quo mouentur ab aliquo. Item habent in seipsis mouens instrumentale, licet non principale.

Sed si quaeritur, ex quo grauia habent in seipsis principium actiuum sui motus, cur non dicuntur mouere seipsa: Respondet Sanctus Thomas secundo contra Gent. capit. 4 vbi sic dicit. Principium cuiuslibet operationis est aliqua forma, per quam aliquid est actu, cum omne agens agat inquantum est actu. Oportet igitur, quod secundum modum formae, sit modus operationis consequentis formam. Forma igitur, quae non est ab ipso agente per formam causat operationem, cuius agens non est Dominus. Si qua vero fuerit forma, quae sit ab eo, quod per ipsam operatur, operationis etiam consequentis dominium habebit, formae autem naturales, ex quibus sequuntur operationes naturales non sunt ab his, quorum sunt formae, sed ab exterioribus agentibus totaliter, cum per formam naturalem vnumquodque habeat esse in natura sua. Nihil autem potest esse sibi causa essendi, & ideo quae mouentur naturaliter, non mouent seipsa, non enim graue mouet se ipsum deorsum, sed generans quod dedit ei formam. In animalibus etiam brutis formae sensatae vel imaginatae mouentes non sunt adinuentae ab ipsis animalibus brutis, sed sunt receptae ab exterioribus & sensibilibus, quae agunt in sensum, vnde licet quodammodo dicantur mouere seipsa, inquantum eorum vna pars est mouens alia mota, tamen ipsum mouere non est eis ex seipsis, sed partim ab exterioribus sensatis, & partim a natura. Inquantum enim appetitus mouet membra dicuntur se ipsa mouere, quod habent similiter & inanimata & plantae. Inquantum vero ipsum appetere sequitur de necessitate in eis ex formis acceptis per sensum & iudicium naturalis aestimationis, non sibi sunt causa, quod moueantur, vnde non habent dominium suiactus. Forma autem intellectiua, per quam substantia intellectualis operatur, est ab ipso intellectu, vtpote per ipsum concepta, & quodammodo excogitata, vt patei de forma artis, quam artifex concipit, & excogitat, & per eam operatur. Substantiae igitur intellectuales seipsas agunt ad operandum, vt habentes suae operationis dominium, habent igitur voluntatem. Haec ille.

Alia dicit in prima parte quaestio. 18. artic. 3. vbi ponit quatuor gradus mouentium seipsa. Primus est eorum, quae mouent seipsa solum quantum ad executionem motus, sed forma & finis, per quam agunt praestituitur eis a natura, & huiusmodi sunt plantae. Secundus est animalium, quae mouent seipsa quantum ad executionem motus, & quantum ad formam, quae est principium motus, sed non quantum ad praestitutionem finis. Tertius est animalium rationalium, quae mouent seipsa quantum ad praestitutionem finis proximi & particularis, licet praestituatur eis a natura finis vltimus. Quartus est Dei, qui naturaliter habet non determinari ab alio, ideo obtinet supremum gradum vitae. Patet igitur ex praedictis, quod nullum inanimatum mouet seipsum, ita quod proprie sit causa principalis sui motus, vel habeat dominium sui motus, vel quod proprie determinet sibi motum hunc vel illum, vel quod essentiae & naturae suae conueniat se mouere per se, talia enim non mouentur, dum sunt in sua propria, & naturali dispositione, immo tunc quiescunt in locis suis, mouentur autem dum sunt extra loca sua naturalia, quod est eis dispositio violenta & innaturalis, & de per accidens, secus est de plantis. Et hanc differentiam assignat Sanctus Thomas prima parte q. 18. articulo 1. in solutione secundi dicens. Corporibus grauibus & leuibus non conuenit moueri, nisi secundum quod sunt extra dispositionem suae naturae, vtpote cum sunt extra proprium locum. Cum enim sunt in proprio loco naturali quiescunt, sed plantae, & aliae res viuentes mouentur motu vitali secundum hoc, quod sunt in sua naturali dispositione, non in accedendo ad eam, vel in recedendo ab ea, immo secundum quod recedunt a tali motu, recedunt a naturali dispositione. Haec ille.

Cum praedictis vero bene stat, quod corpora grauia & leuia habent in seipsis principium formale actiuum sui motus, vnde inter Sanctum Thomas & arguentes magis est contradictio verbalis quam realis. Nam alij omne principium motus actiuum vocant motorem. Sanctus Thomas vero non, sed solum illud principium motus, quod ex integritate suae naturalis dispositionis causat motum, ita quod prius natura est in se completum quam causet motum, & est quid aliquo modo subsistens, sicut generans, quod mouet grauia & leuia, & sicut in animalibus vna pars mouet alias, sicut cormouet alia membra, & anima mouet corpus. Constat autem, quod nullum corpus simplex graue vel leue hoc modo est causa sui motus, vt patet ex ram dictis. Patet igitur, quod prima consequentia, quam facit arguens nulla est, graue mouetur a coelo vel ab alio generante: igitur quanto est remotius a coelo, tanto tardius mouetur hoc enim sequeretur si generans nihil imprimeret generato, quod esset principium motus naturalis. Sed hoc nos non dicimus, sed totum oppositum, vnde cum graue genitum a coelo descendit, licet continue magis distet a suo motore, non tamen a formali & actiuo principio sui motus, & ideo non mouetur tardius, immo velocius, cuius causam assignat Sanctus Thomas in de spiritualibus creaturis q. 5. dicens. Si finis alicuius motus non semper eodem modo se habeat, sed moueatur per se, vel per accidens, necesse est motum illum non semper vniformiter se habere, vnde motus naturalis grauium & leuiuni magis intenditur, cum appropinquat ad hoc, quod est esse in loco proprio. Haec ille.

Et quod praedicta sunt ad mentem Sancti Thomae patet. Nam de veritate quaest. 24. articulo primo sic dicit. Eorum quorum principium motus & operationis in ipsis est, quaedam talia sunt quod ipsa seipsa mouent vt animalia, quaedam autem quae non mouent seipsa, quamuis in se ipsis sui motus aliquod principium habeant, sicut grauia & leuia. Non enim ipsa seipsa mouent, cum non possint distingui in duas partes, quarum vna sit mouens, & alia mota, sicut in animalibus inuenitur, quamuis motus eorum consequatur aliquod principium in ipsis scilicet formam, quam quia a generante habent dicuntur a generante moueri per se secundum Philosophum 8. Physic. sed a remouente prohibens per accidens, & haec mouentur seipsis, sed non a seipsis. Haec ille.

Item in tractatu de natura materiae, & dimensionibus interminatis cap. 1. dicit. Vnumquodque mobile proprio motu mouetur per qualitatem sibi inhaerentem, quae est sicut principium passiuum sui motus, cuiusmodi sunt grauitas & leuitas in motu locali. His enim qualitatibus inest virtus siue actus generantis ad motum localem in istis inferioribus. Inde est, quod quandoque hae qualitates dicuntur principia actiua motus, inquantum, scilicet sunt instrumenta generantis, quod est mouens principale grauium & leuium, quandoque vero passiua, quia scilicet sunt effectus generantis, effectus enim inquantum huiusmodi habet rationem passiui, quia per passionem subiecti efficitur, de quo educitur. Quaedam enim agentia non solum proprios effectus causant, sed simul etiam sua instrumenta, vt generans ignem non solum causat motum eius, sed ad motum eius facit leue in igne. Vnde leue quandoque actiuum, quandoque vero passiuum principium motus dicitur. Haec ille.

Ad secundam probationem contra primam partem ibidem factam negatur similiter consequentia. Nam graue maius & graue minus ab eodem coelo generata, licet se habeant mere passiue in hoc, quod neutrum horum mouet seipsum, tamen non sic se habent mere passiue, quod nullum principium actiuum motus sui sit eis intrinsecum, immo vt sic actiue se habent, quia habent in se principium quo mouentur, licet non principium, quod mouet ea. Nam principium quod, est generans, principium vero quo, est grauitas vel forma substantialis illis intrinseca, vnde potest aliquo modo dici, quod mouentur ex se, sed non a seipsis.

Ad tertiam probationem dicitur negando consequentiam. Nam coelum vel alius genitor corporum grauium non mouet ea per modum expulsionis vel impulsionis nec leuia per modum tractus vel attractionis. Nam de ratione attractionis vel expulsionis est, quod mobile accedat vel recedat a suo motore. Et vlterius quod motus ille sit violentus, sic quod mobile non habeat illius motus principium actiuum vel passiuum intrinsecum sibi, sed sit totaliter innaturale sibi, huius autem oppositum est in proposito, & sic patet, quod omnia inconuenientia per arguentem adducta non tangunt nos. Ad constrmationem factam ex dictis Commentus dicitur secundum praedicta, quod motor non mouet mobile a se distans non motis corporibus medijs, quando mouet motu violento non imprimendo mobili aliquam formam, vel dispositionem sibi connaturalem, secus est vbi dat sibi motum & principium motus, sicut est in proposito, vbi mobile distat a motore, sed non a principio motus formali & intrinseco. Et sic patet, quod omnia argumenta praedicta procedunt ex falso intellectu conclusionis, quia non distinguunt inter motorem & principium motus, nec inter principium quod, & principium quo in motu grauium & leuium. Nam quod mouet est genitor, principium vero quo mouet est forma, quam dedit suo genito. Sicut autem non procedunt praedictae probationes ad probandum talia grauia vel leuia non moueri a coelo, ita nec probationes, secundo adductae ad probandum, quod talia non possunt moueri a medijs, posito quod gignantur a medijs, sicut forte pluuia vel nix causatur a media parte aeris, quae propter sui frigiditatem conuertit vapores in pluuiam, vel niuem, aut grandinem.

Vnde ad primam probationem dicitur, quod medium generat grauia, & non leuia, & consequenter mouet grauia & non leuia, & sic non sequitur, quod idem actiuum mere naturale moueat ad contraria loca. Sed quia idem argumentum potest fieri de coelo, si ponatur generare talia grauia & leuia, ideo dicitur quod agens moere naturale, si sit actiuum particulare & non vniuersale, sicut determinatur ad effectus vnius rationis, ita & ad motum vnius speciei, sicut patet de igne & aqua & caeteris naturalibus particularibus vniuocis. Sed quia coelum cum sit actiuum naturale non particulare, sed vniuersale, non vniuocum, sed aequiuocum suo effectui potest generare & producere effectus specie differentes, ideo nimirum si potest mouere suos effectus motibus specie differentibus.

Vnde ab eodem motore naturali possunt causari motus specie differentes, sed non ab eodem principio motus proximo. Et haec est secunda solutio ad argumentum, quia scilicet peccat non solum, quia non distinguit de motore vniuersali & particulari, nec de vniuoco & aequiuoco, verum etiam peccat, quia non distinguit de principio quod, & de principio quo, seu quod idem est de motore, & de principio motus. Ad secundam probationem dicitur, quod eadem pars coeli, vel medij generantis graue, mouet ipsum graue a principio motus vsque ad finem, non tamen per illum modum, qui somniatur in argumento, scilicet quod pars mouens graue descendat cum graui deorsum, sed per alium, scilicet quia illa pars generans graue imprimit graui principium sui motus, puta grauitatem, & suam formam substantialem. Et de hoc in simili dicit Sanctus Thomas de potentia Dei quaestio. 3. arti. 11. in solutione quinti. Quintum enim argumentum tale est. Quod agit in virtute alterius, agit vt instrumentum alterius, instrumentum autem non mouet nisi motum, mouens autem & motum oportet esse simul, vt probatur 7. Physicor. Cum igitur virtus, quae est in semine, non sit coniuncta animae sensibili generantis, videtur quod non possit agere vt instrumentum eius, aut in virtute illius. Ecce argumentum. Sequitur solutio. Dicendum (inquit) quod instrumentum intelligitur moueri a principali agente quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam. Vnde sagitta tandiu mouetur a sagittante vel proiiciente, quamdiu manet vis impulsus proiicientis. Sicut etiam generatum tamdiu mouetur a generante in grauibus & leuibus, quandiu retinet formam sibi traditam a generante. Vnde & semen tandiu intelligitur moueri ab anima generante, quandiu remanet virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit diuisum. Oportet autem mouens & motum esse simul quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum, vt patet in proiectis. Haec ille. Ex quibus patet quid dicendum.

Ad tertiam probationem dicitur, quod graue generatum a coelo, vel a medio mouetur ab illo tanquam a motore non moto. Nec valent tres consequentiae ibidem factae. Non quidem prima, qua infertur, quod aliqua pars medij ex se descenderet cum graui deorsum, quia non oportet mouens & motum esse simul per totum motum, vt dictum est. Nec similiter secunda consequentia valet, qua infertur, quod aer prius natura moueretur violenter quam graue moueretur naturaliter, quia vt dictum est in tali motu mouens potest quiescere. Nec denique valet tertia consequentia, qua infertur, quod si aer mouet tale graue potius deberet illud mouere sursum, aut detinere sursum, quam mouere illud deorsum, sicut nec ista valet, coelum mouet graue, igitur mouet illud circulariter. Non enim oportet mobile conuenire in motu cum suo motore, nisi sit motor vniuocus, non autem si sit motor aequiuocus, vel generans aequiuocum, sicut est in proposito, cum media regio aeris in virtute alicuius planetae vel stellae generat pluuiam, aut grandinem, & imprimit ei grauitatem, & consequenter mouet illam deorsum, & sic patet ad primum & principale argumentum, quod non probat sufficienter graue non moueri a coelo, nec a medio, si ab illis generatur.

Ad secundum principale dicitur, quod ignis inferius genitus a quocunque generetur ab eodem sursum mouetur, sicut a principio quod mouet, licet principium, quo mouetur, sit sua forma substantialis, quae est ignis, & forma accidentalis, quae est leuis formaliter, neutra tamen harum formarum potest dici motor ignis triplici ratione.

Prima est. Quia mouere & agere non proprie conuenit, nisi rei subsistenti vel completae in sua specie, modo forma grauis substantialis, aut accidentalis nec subsistit, nec est quid completum in specie, nec forma re completae, quia graue quandiu est extra locum suum, est quid incompletum, vt dicit Commentator 6. Physicorum commento. trigesimoprimo.

Secunda est. Quia proprie mouere est transferre mobile de potentia in actum, & quia graue dum est graue in actu, non est in potentia essentiali, nec naturali, sed accidentali & violenta ad locum suum, vt Commentator dicit vbi supra, ideo graue, quod per suam grauitatem solum transfertur de potentia accidentali & violenta ad actum, per eam quasi de per accidens mouetur a generante vero, a quo transfertur de potentia essentiali ad locum suum, mouetur de per se.

Tertia est. Quia quandocunque duo se consequuntur naturali consequentia non impedita, a quocunque datur primum, datur secundum, modo grauitas & locus deorsum naturali consequentia se consequuntur, nisi sit impedimentum: vnde cum primum detur a generante, scilicet grauitas, & secundum, scilicet locus deorsum datur ab eodem, & non ita proprie a grauitate nisi de per accidens. Accidit enim grauitati separari a loco deorsum, & esse in potentia deorsum, & mouere deorsum, generanti vero per se competit generare graue, & dare sibi formam, & locum consequentem formam: Sic ergo patet, quod graue per se mouetur a generante tanquam a principio quod, a grauitate vero intrinseca tanquam a principio quo. Item a generante per se, a grauitate vero quasi per accidens.

Ad tertium principale dicitur secundum praedicta, quod lapis quantumcunque distet a suo generante, quandocunque mouetur motu naturali deorsum, mouetur a suo generante, dato quod generans sit corruptum, vel annihilatum, ve distans. Nec hoc dicere est insania, cum Philosophus octauo Physicorum ex intentione demonstret quadruplici rantione quod nullum graue simplex mouet se, sed mouetur a generante per se. Et si quis dicat, quod mouens & motum oportet esse simul &c. Ad hoc responsum est supra dupliciter. Primo modo, quod hoc intelligendum est quantum ad principium motus, non quo ad totum motum, graue vero si extra locum proprium generatur, simul & in eodem instanti incipit moueri a generante. Secundo quod mobile non oportet simul esse cum suo motore, nisi quantum ad principium, quo mouet de proximo, hoc autem est grauitas, & ideo quandiu graue retinet grauitatem, tandiu est simul cum suo motore. Tertio potest dici, quod mouens & mobile sunt simul, quando est inter illa essentialis motio & transsatio essentialis de potentia in actum, non autem quando mobile de per accidens transfertur de potentia in actum. Prima transtatio & motio fit quando graue generatur. Secunda fit post generationem, & ideo in prima sunt simul, non autem in secunda.

Ad quartum patet per statim dicta. Nam graue mouetur a generante motione accidentali, dato quod generans distet a graui, vel sit corruptum, non autem motione essentiali & naturali, quia tunc sunt simul secundum locum & secundum tempus.

Ad quintum dico, quod auctoritas Philosophi, & Commentatoris valde sunt ad propositum nostrum, si bene intelligantur: nam vterque illorum vult, quod generans talia corpora mouet ea de per se cum transferat ea de potentia essentiali ad locum suum, forma vero intrinseca sit principium actiuum motus de per accidens, quia est principium transferendi ea de potentia accidentali ad locum suum.

Item vterque praedictorum vult, quod grauia mouentur a generante non solum in prima motione essentiali, immo etiam in secunda, licet non requiratur in secunda motione praesentia & simultas generantis, sicut in prima requirebatur, nec ad idem, ad quod requirebatur. Vnde in dictis verbis Commentator loquens de secunda motione, non dicit talia non indigere motore extrinseco, sed addit essentialiter, & ideo arguere sic, non indigent motore extrinseco essentialiter: igitur non indigent motore, est fallacia consequentis. Intendit enim, quod extrinsecus motor non est necessarius ad mouendum essentialiter ipsum graue, quia ex quo generatum est vlterius, essentialiter moueri non potest, sed accidentaliter. Sed tam ad hoc quam ad aliud moueri indiget motore extrinseco, cui attribuatur principaliter motio, sicut principio, quod licet grauitas sit immediatum principium quo secundi motus accidentalis. Vnde breuiter conceditur arguenti, quod in secunda motione generans non mouet immediate tanquam principium quo tamen immediate mouet tanquam principium quod, nec vnquam Commentator dicit, quod graue moueat seipsum, immo semper oppositum, quod patet. Nam 6. Physicor. commento. 29. dicit sic. In corporibus simplicibus non apparet alietas mobilis a motore, sicut apparet in eis, quae mouentur ab extrinseco, & non possumus dicere in eis, quae mouentur a principio in eis addito ei, quod mouetur ex eis, absque eo quod indigent causa extrinseca. Sicut diximus in eis, quae mouentur ex se, quia mouentur a principio in eis sine indigentia causae extrinsecae, sicut est dispositio in habentibus animas. Hoc enim impossibile est, quoniam hoc non est nisi in animalibus, quae mouentur a principio in eis sine indigentia causae extrinsecae, quoniam si ignis esset causa in se, per quam posset moueri sine indigentia causae extrinsecae, tunc per istam causam posset quiescere sine indigentia causae extrinsecae. Res enim in qua est causa, quae potest moueri sine indigentia causae extrinsecae, sicut animal in quo est anima, potest per illam quiescere, & dicere in eo quod mouetur per principium in eo sine indigentia alicuius extrinseci, quod mouetur vno motu non est secundum rationem. Principia enim quae sunt huiusmodi, innata sunt moueri motibus diuersis. Haec Commentator. Vbi deducit ponentes ignem moueri a principio intrinseco sine indigentia extrinseci ad duo inconuenientia. Primum est, quod in potestate ignis esset mouere & quiescere. Secundum est, quod posset moueri diuersis motibus, & hoc idem ponit Aristote in littera.

Item expressius Commentator commento sequenti, scilicet commento trigesimo, sic dicit. Cum declarauit Philosophus, quod illa quae mouentur naturaliter non mouentur per principium in eis, quia non mouentur ex se, induxit secundam declarationem, per quam declarat, quod ista non mouentur per principium in eis. Illa enim quae mouentur per principium in eis, necesse est vt diuidantur secundum diffinitionem in motorem & motum, & vt non sint idem secundum diffinitionem & essentiam, motor enim debet esse distinctus a moto, aut secundum diffinitionem & esse simul, sicut illa quae mouentur ab extrinseco, aut secundum diffinitionem tantum, sicut est dispositio in habentibus animas. Anima enim quae est motor in eis, distinguitur a corpore, quod est motum secundum diffinitionem, licet non distinguatur sicecundum esse, quia impossibile est animam esse sine corpore, nisi aequiuoce, & quia corpora simplicia sunt vna secundum diffinitionem, & nullum eorum potest diuidi in motorem & motum, necesse est vt non sint mota ex se, nisi esset possibile, vt motor sit ipsum motum. Si igitur aliquis dixerit, quod corpora simplicia sunt composita ex materia & forma, quorum vtrunque est distinctum secundum diffinitionem a relatiuo. Dicemus ad hoc quod materia prima non est existens in actu, & illud, quod mouetur per se debet diuidi in motum & mororem in actu, quoniam illud, quod est in potentia, neque mouet, neque mouetur. Si igitur lapis, verbi gratia, moueretur ex se, contingeret vt esset mouens & motum, eodem modo secundum formam, quoniam non est existens in actu, nisi secundum formam, quod est impossibile. Haec Conmentator. Vbi patet manifeste eum velle, quod impossible sit lapidem moueri ex se sic, quod habeat in se motorem non indigentem alio motore extrinseco, quod vlterius patet. Nam in eodem commento. 30. sic subdit. Illud quod mouetur ex se, aut erit diuisibile secundum diffinitionem in motorem & motum, aut erit diuisibile secundum partes secum dum contiguitatem, sicut congregatur ex aliquibus, quod est continuum secundum contiguitatem, quia res continuae secundum quod sunt continuae non contiguae, impossibile est vt recipiant motum ex se, cum non diuidantur in motorem & motum, nisi sint continuae copulatae secundum contiguitatem. Omne igitur, quod mouetur ex se, aut erit distinctum aut diuisibile secundum diffinitionem, aut secundum quantitatem. 1. partes, & cum corpora simplicia non diuidantur altero istorum modorum, sequitur quod non moueantur ex se omnino. Illa autem quae diuiduntur, aut secundum diffinitionem, aut secundum quantitatem, possibile est vt diuidantur in motorem & in recipientem motum. Et cum posuit, quod res continuae consimiles impossibile est vt moueantur ex se, nihil enim mouetur per id, quod mouetur res, sed non mouet se, nisi secundum id, quod est non consimilis. sicetsecundum quod diuiditur in motorem & motum, & iste sermo componitur sic. Corpora naturalia sunt consimilium partium simplicium, & illa, quae sunt consimilium partium simplicium impossibile est vt moueantur ex se: ergo corpora naturalia non mouent se.

Item in eodem commento subdit. Et cum declarauit quod non mouentur ex se incaepit declarare, quod necesse est vt moueantur ex aliis extrinsecis. Et hoc intendebat, cum dicit necesse est, vt motor in quodlibet sit distinctus a moto in quodlibet eorum. Et dedit exemplum in hoc, & dixit. Sicut inuenimus in carentibus anima. 1. quod motor in eis est necessario extrinsecus, sicut motus lapidis ad inferius ab homine. Haec Commentator.

Item commento sequenti scilicet 31. sic dicit. Tum declarauit, quod illa quae mouentur naturaliter, quae sunt carentia animabus scilicet corpora simplicia, non mouentur ex se, necesse fuit, vt mouerentur ab extrinseco alio, omne enim motum ab alio, necesse est, aut vt motor sit in eo, & tunc erit motum ex se, aut extra illum, & forte hoc non sequitur, nisi cum declarabitur, quod omne motum habet motorem, & quod nihil mouet se. Cum igitur declarauit sicut diximus quod illa quae mouentur naturaliter, & carent animabus non mouentur ex se, dixit quod non mouentur nisi ab extrinseco, cum non moueantur a principio in eis &c.

Item in fine commenti sic dicit. Terra, ignis, & alia corpora simplicia habent istos duos modos, vt moueant & moueantur, habent enim virtutem naturalem & violentiam sclicetaccidentalem & essentialem, & ista mouentur violenter, quando mouentur per virtutem violentam quae est in eis, & mouentur naturaliter, quando mouent ab eo quod generat ipsa. Motus enim corporum naturalium in loco est in rei veritate ab eo, quod generat ipsa, sicut alia accidentia, quae inueniuntur generari in re per generationem ipsius. Et quod ista sunt magis digna esse de numero eorum quae non mouentur per principium in eis, & quod nulla est contradictio in eis in ponendo illa moueri naturaliter, & tamen ab extrinseco. Et cum declarauit in istis, quod necesse est vt numerentur in eis, quae mouentur ab extrinseco, & ia posuit ea moueri naturaliter cum eo quod mouentur ex extrinseco, cum apparet primo aspectu, quod omne motum ex extrinseco mouetur violenter. Haec Commentator. Ex quibus manifeste patet, quod verba eius & mens faciunt pro conclusione nostra. Hoc autem adhuc apparet. Na commento. 31. sic dicit. Cum declarauit, quod lapis & vniuersaliter corpa simplicia non mouentur ex se, cum non diuidantur in motorem & motum, & quod propter hoc necesse est vt motor eorum sit extrinsecus, & declarauit quod motor eorum est extrinsecus, cum hoc quod sunt mota naturaliter, & quod in eis est per potentiam naturalem, quae est in eis vt moueatur ad sua loca. Propterea sicut potentia existens in re generata in substantia ad recipiendum alia praedicamenta scilicet quod motor in eis est extrinsecus & naturalis, & quod hoc quod mouentuin loco prouenit eis a generante, sicut prouenit qualitas propria, & alia accidentia, vult declarare, quod latentia motoris istorum est essentialiter propter mixtionem potentiae, quam habent accidentaliter cum potentia, quam habent essentialiter. Et ideo motor, qui est essentialiter, admiscetur cum eo, qui est accidentaliter, ita quod aestimatur, quod ista mouent se.

Item commento. 32. dicit similia, nec est qualecunque dubium consideranti verba eius, quin conclusio nostra sit de mente eius, nisi quod commento. 31. di, cit, quod ignis habet duas potentias ad motum, & ad locum, vnam essentialem, quae non est in igne, sed in corpore, ex quo generatur ignis, aliam vero habet accidentalem scilicet quae est in ipso igneiam generato existente extra locum suum. Et de prima dicit, quod adhoc quod exeat in actum indiget motore extrinseco essentialiter mouente. De secunda dicit, quod non indiget motore extrinseco mouente essentialiter, sed tantum non accidentaliter remouendo prohibens.

Item. Quia in eodem commento dicit, quod essentia grauis & leuis facit, quod talia ferantur ad loca sua. Item. Quia ibidem dicit quod leue non impeditum agit actionem leuis, quae est esse sursum, vel moueri sursum &c. Sed ista non debent mouere ad credendum, quod Commentator opinatus sit talia mouere seipsa, vt patet per praedicta & sequentia commenta. Sed per dictum primo allegatum intendit quod ignis actu leuis ad hoc quod moueatur, non indiget extrinseco motore localiter sibi praesente, & de potentia essentiali ad locum ipsum educente, aut aliquod nouum sibi imprimente, puta formam substantialem vel accidentalem, non tamen negat, quin motus:ignis naturalis attribuatur generanti tanquam principio quod, sicut & forma eius attribuitur eidem. Similiter per secundum dictum non intendit dicere, quod essentia corporis grauis, vel leuis effectiue moueat tale corpus, sed solum quod est principium quo talis motus sicut id, ad quod naturali sequela sequitur talis motus. Per tertium vero dictum intelligit quod moueri sursum est actio corporis leuis non sicut principii quod, sed sicut principium quo, eo modo loquendi quo duorum effectuum ab eadem causa efficiente procedentium, quorum secundus naturaliter supponit primum, primus dicitur esse causa secundi, sicut subiectum suae passionis dicitur causa, & forma substantialis accidentium consequentium ipsam.

Ad primum Scoti contra eandem conclusionem dicitur, quod dum graue actu descendit, ille descensus habet causam in actu materialem ipsum graue, finalem vero esse deorsum, vel quietem in loco deorsum, efficientem vero ipsum generans. Qd licet non sit actu in se, remanet tamen in suo effectu, ilicetin forma grauis in virtute, & sic est sufficienter in actu, quod requiritur ad causalitatem illius descensus. Nec tamen ex hoc sequitur quod illa virtus relicta in effectu sit principale efficiens vel mouens, sed solum quod sit principium quo, non principium quod, vt saepe dictum fuit.

Ad secundum dicitur quod sicut graue habet a generante quod moueatur deorsum, sicut a principio quod, sed a forma sua sicut a principio quo, ita ab eisdem habet, quod secum trahat leuia sibi alligata. Dicitur vlterius, quod nilud argumentum aeque potest reduci ad oppositum, sicut ad propositum. arguendo sic. Illud, quod non mouet aliud, nisi prius ab aliquo naturaliter motum, ab eodem habet quod moueat, & quod sit motum, sed graue non mouet leue sibi alligatum, nisi prius naturaliter sit motum ad grauitatem a suo generante, igitur ab eodem habet, quod sit leue, & quod moueatur, sed quod sit leue habet a generante, & non a se, igitur quod moueat leue habet a generante, & non a se. Item potest sic argui. Illud quod non mouetur localiter, nisi prius sit alteratum ab aliquo, ab eodem habet quod mouetur localiter, & quod alteretur, sed graue non mouetur localiter deorsum motu naturali, nisi prius sit generatum & alteratum a generante, igitur ab eodem habet quod moueatur localiter. Et sic illud argumentum parum valet, quia etiam ex eodem fundamento posset concludi, quod graue generet seipsum, & alteret seipsum.

Ad tertium negatur maior, quia habet instantiam in multis, nulla enim forma mere naturalis agit in suum subiectum, & tamen potest agere in aliud consimile suo subiecto. Item. Manus non potest causare sensationem sui in se ipsa, & potest eam causare in alia manu. Item. Oculus potest causare in alio oculo sibi per omnia simili visionem sui, vel saltem speciem praeuiam visioni, quam tamen non potest causare in se. Quia si dicatur quod non est eadem proportio oculi ad seipsum quae est oculi ad alium oculum. Dicam quod similiter in proposito non est eadem proportio grauis ad seipsum, quae est vnius grauis ad aliud corpus, quia mouens & motum oportet esse diuersa secundum essentiam, vel secundum quam titatem.

Ad illud quod additur de quiete, dicitur quod ab eodem graue habet grauitatem & motum deorsum, & quietem scilicet a generante. Vnde beatus Thomas prima secundae. q. 26 arti. 2. dicit Quia agens naturale dat suo passo primo formam, secundo dat motum consequentem ad formam, tertio dat quietem in proprio loco. Et in quaestionibus de potentia Dei. q. 5. ar. 5. prout allegatum fuit supra in solutione primi argumenti Gregorii dicit, quod natura grauis magis inclinat ad quietem quam ad motum. Tunc cum dicit arguens, quod oportet assignare quieti grauis causam coaeuam &c. Dicitur secundum praedicta, quod principium quod illius quietis est generans, principium quo est grauitas, neque oportet quod principium quod sit coaeuum suo effectui in se, sed in suo effectu, & quod sit coaeuum in virtute. Nec tamen ex hoc sequitur, quod illa virtus sit principium quod, vel causa efficiens quietis proprie loquendo.

Ad quartum dicitur, quod illud graue, quod per seipsum frangit, & soluit, & remouet obstaciln prohibens, non oportet quod sicut est quod frangit obstaculum, ita sit quod mouet seipsum quia respectnillius obstaculi distincti a se loco, & supposito & essentialiter pteta habere rationem quod, non autem respectu suiipsius, quia non potest diuidi intrinsece in duo essentialiter distincta, quorum vnum sit mouens, & aliud sit motum. Nec valet ratio in oppositum inducta qua dicitur quod non frangit, nisi quia intendit &c. Non enim oportet, vt dictum fuit, quod causa efficiens posterioris sit causa efficiens prioris, nam ignis est causa efficiens calefactionis & conbustionis ligni, qui tamen non est causa efficiens sui caloris proprii, sed illius causa efficiens est ipsum generans ignem.

Ad quintum dicitur, quod licet ab eodem generante generari possit grauius & minus graue, tamen plus imprimit de actu primo scilicet de grauitate corpori grauiori quam minus graui, & ideo velocius mouet grauius a se genitum quam minus graue, quia licet sit aequalitas principii quod non tamen principiorum quibus causatur motus, vel aliter quod licet eadem sit causa efficiens principalis non autem instrumentalis, & ideo bene concludit argumentum, quod difformitas talium motuum est ab aliquibus intrinsecis ipsis mobilibus, sed non concludit quod illa intrinseca sint mouentia principalia.

Ad sextum dicitur, quod motus naturalis intend tur in fine, non propter intensionem causae mouentis principalis, seu principii quod mouet, sed propter intensionem causae instrumentalis, seu principii quo motus, quod quidem principium vigoratur in fine motus propter accessum ad locum sibi naturalem, qui est sicut finis motus, & quasi quoddam completiuum dispositionis naturalis ipsius mobilis, & ideo argumentum bameo concludit, quod aliquid intrinsecum mobili, quod talimotu mouetur comprincipiat motum sicut quo, non sicut quod, vel sicut causa instrumentalis, non principalis.

Ad septimum dicitur, quod mens Aristotelis & Commentatoris, vbi allegantur non est quod ascendere sit actus secundus, ita & aequaliter aut similiter effectus, & procedens a leui, sicut calefactio procedit ab igne, & actualis consideratio ab habente habitum scientiae. & hoc patet per rationes eorum superius allegatas, quibus concludunt, quod nullum corpus simplex mouet se, sed volunt quod talis motus aliqualiter est a principio intrinseco, & hoc vel mere passiuo, vel si &x princincipio actiuo quod illud sit magis principium quo quam principium quod, sicut & scientialis habitus non est principium quod actualis considerationis, sed solum principium quo, & similiter calor respectu calefactionis. Veruntamen ipse sciens est principium quod coniunctum principio quo respectu considerationis, & ignis calidus similiter est principium quod coniunctum principio quo calefactionis, non sic autem graue cum sua grauitate se hetm respectu motus, pprii. Quia in primis duobus exemplis mouens & motum sunt actu entia, & abinuicem actu distincta. non sic autem in tertio exemplo, & ideo non aeque potest dici, quod graue moueat se, vel sit causa propriimotus, sicut potest dici quod sciens est causa, proprie considerationis, & ignis calefactionis. Item Si vadamus ad vim verborum, sciens secundum Aristote dum de potentia habituali exit in actualem considerationem, non proprie dicitur moueri, sed solum aequiuoce sicut patet in septimo phy.

Ad octauum dicitur, quod grauitas, & leuitas dicuntur qualitates actiuae motus, modo quo supradictum est, quia scilicet quaelibet illarum est principium quo motus, non autem principium quod motus sui subiecti.

Ad nonum dicitur similiter, quia scilicet lapis & quodlibet aliud graue dicitur habere in se principium sui motus quo, & illo modo dicitur esse motor, licet improprie, vt dictum est. Item. Quia de per accidens potest esse causa sui motus frangendo & remouendo impedimentum sui motus. Et haec sufficiunt ad obiecta contra primam conclusionem.

Ad primum contra secundum conclusionem dicit Gregorius negando consequentiam. Ad probationem vero illius dicit, quod licet sit bona de indiuisibili, cui correspondet praecipue indiuisibile in spacio suo, siue quod non coexisteret simul diuisibiliparti spacii, si aliquod tale esset, de angelo tamen non valet, nam angelus non est tale indiuisibile, nam licet in seipso sit indiuisibilis, coexistit tamen diuisibili spacio, sicut & anima intellectiua indiuisibilis existens coexistit corpori diuisibili, & informat illud, ideoque non mensurat magnitudinem per indiuisibilia, sed tantummodo per diuisibilia. Haec Gregorius. Cui satis concordat Sanctus Thomas prima parte. q. 53. arti. primo in solutione primi dicens. Illa ratio deficit dupliciter in proposito, primo quidem quia demonstratio Aristotes procedit de indiuisibili secundum quantitatem, cui correspondet ex necessitate locus indiuisibilis, quod non potest dici de angelo. secundo quia demonstratio Aristotelis procedit de motu continuo. Si enim motuh non esset continuus, posset dici quod aliquid mouetur dum est in termino a quo, & dum est in termino ad quem, quia ipsa successio diuersorum vbi circa eandem rem motus eius diceretur, vnde in quolibet illorum vbi esset res illa, posset dici moueri. Sed continuitas motus hoc impedit, quia nullum continuum est in suo termino, vt patet quod linea non est in puncto, & ideo oportet quod illud, quod mouetur continue non sit totaliter in altero terminorum, dum mouetur, sed partim i vno, & partim in alio. Scdem ergo, quod motus angeli ponitur continuus, sic concedi potest, quod angelus dum mouetur partim est in termino a quo, & partim in termrno ad quem, vt tamen partialitas non referatur ad sutnam angeli, sed ad locum. Quia in principio sui motus continui angelus est in toto loco diuisibili vnde incipit moueri, sed dum est in ipso moueri, est in parte primi loci, quem deserit, & in parte secundi, quem occupat. Et hoc quidem quod possit occupare ptes multas duorum locorum competit angelo ex hoc. quod potest occupare locum diuisibilem per applicationem suae virtutis sicut corpus per applicationem magnitudinis. Vnde sicut sequitur de corpore mobili secundum locum quod sit diuisibile secundum magnitudinem, ita de angelo quod virtus eius possit applicari alicui diuisibili. Haec ille.

Ad secundum concedit Gregorius primam consequentiam, & negat secundam. Nam vt dicit mouens liberum potest etiam absque resistentia successiue mouere. Patet etiam(inquit) per arguentem qui dicit, quod Deus posset suc essiue mouere angelum, & constat, quod tunc nulla foret resistentia. Similiter vt dicit medium non resistit corpori glorificato, nec corpus glorificatum virtuti mouenti, & tamen Christus post glorisicationem sui corporis successiue mouebatur & contiuue. dictum ergo philosophi intelligendum est de motu naturali in talinanque est praecise successio prope resistentiam. Et si dicatur contra, quia tunc esset ibi successio praecise, quia angelus vallet, tanta velocitate praecise mouere seipsum, & tunc vlterius sequitur, quod omnes partes spacii distincte cognosca actu & successiue, vel quod aliquando transit, & nescit quam velociter dicit Gregorius, quod hoc argumentum potest heri contra quencunque de hominibus habentibus corpora glorificata. Dicit tamen quod angelum cognoscere quanta velocitate mouetur potest dupliciter intelligi. Vno modo quod distincte cognoscat in quanto tempore quamlibet partem quam determinate pertransit, verbi gratia in quanto tempore decimam, & in quanto cesimam, & in quanto millesimam, & sic de qualibet determinate, & distincte cognoscat in quanta parte certa & determinata temporis eam transeat. Alio modo quod non sic distinctam noticiam de singulis habeat, sed de tota magnitudine determinate sciat in quanto tempore pertransit, & confuse de partibus. Si intelligatur primo modo, conceditur consequentia, & consequens etiam pro secunda parte, si detur minima pars perceptibilis magnitudinis ab angelo, vel maxima non perceptibilis, sicut non obstante, quod voluntas libere possit intendere actum suum & velocitare, non tamen distincte nouit quamlibet partem actus & qualibet partem temporis mensuratis illam intentionem actus & hoc non solum de voluntate humana, sed etiam de voluntate angelica videtur satis rationabiliter debere dici. Si vero teneatur oppositum consequens concedendum est pro prima parte. Si vero intelligatur, secundo modo neganda est consequentia. Nam esto quod non cognoscat distincte qualibet partem magnitudinis & temporis, potest tamen cognoscere, quod in tanto tempore pertransit totum spacium. Haec Gregorius. Et quidem satis bene, nisi in hoc quod dicit esse minimam partem magnitudinis ab angelo perceptibilem, vel maximam non perceptibilem ab illo. Hoc enim negaret beatus Thomas, & diceret, quod angelus naturaliter cognoscit distincte & actu qualibet partem motus, & temporis & velocitatis proportione, vt patet ex praedictis.

Item diceret, quod non sola, nec tota causa successionis in motu etiam mere naturali est resistentia medij ad mobile, vt postea dicetur. Item diceret, quod diffinitas tacta non habet locum, nisi dum angelus mouetur motu continuo, non aut in non continuo motu.

Ad tertium dicit Gregorius concedendo consequens. Dico enim (inquit) quod quilibet angelus per quantumcunque spacium finitum potest se mouere in instanti, sumendo mouere communiter & large. Nec est necesse quamlibet virtutem maiorem in quolibet effectu superare minorem, verbi gratia. Corpus luminosius non velocius, aut citius determinatam partem medii illuminare potest qua potest minus luminosum, cum minus luminosum possit in instanti. Similiter si vacuum esset, sicut potest esse saltem per Dei potentiam, vt quilibet catholicus habet concedere quodlibet graue per quantumcunque finitam distantiam descenderet in instanti, nec citius discenderet grauius quam minus graue, sufficit autem quod in aliquo effectu excedat, & sic est in exemplis datis. Nam & si maius luminosum non citius illuminat quam minus, maiore tamen parte medij, & intensius illuminat quam minus luminosum. Similiter quauis grauius non superet in mouendo se supposito vacuo corpus minus graue, superat tamen ipsum in mouendo se per plenum. Sic in proposito dico, quod angelus fortior in mouendo se non superat debiliorem, tamen superat illum in mouendo aliquod corpus. Nam maius corpus potest mouere, & idem vel aequale velocius, & hoc sufficit, probatio autem procedit de actionibus temporaneis non subitis. Haec Gregorius, & male secundum viam Sancti Thomae. Nam Sanctus Thomas diceret, quod nec angelus, nec corpus gloriosum, nec graue in vacuo, quacunque virtute potest moueri in instanti transeundo medium, quia sic in eodem instanti esset in pluribus locis, vel spaciis localiter, quod ipse reputat impossibile. Diceret ergo ad argumentum, quod angelus minoris virtutis aeque cito potest transire quantuncunque spacium, sicut angelus maioris virtutis & hoc si ambo moueant motu discreto non transeundo per medium, & idem est si ambo transeant per medium motu continuo. Verumtamen neuter potest pertransire in instanti quantumcunque spacium, nec motu continuo, nec discreto, & hoc neque, neque transeundo per medium, neque transeundo sine medio. Sed tamen in quantumcunque paruo tempore velit potest pertransire, nec est dare minimum tempus, in quo posset pertransire, nec maximam velocitatem sibi possibilem in mouendo se, & consequenter nullus potest mouere seipsum summa velocitate sibi possibili, sicut argumentum supponit.

Ad quartum dicit Gregorius quod fundatur in falso scilicet quod sit dare minimum tempus, in quo angelus per certam distantiam possit se mouere, & in hoc bene dicit. Ad quantum dicit, quod consequentia non valet, loquendo de anima coniuncta, de qua argumentum procedit, tamen quicquid sit de consequente, illud dictum philosophi non probat illud esse falsum. Nam philosophus loquitur de motu diuisibili, & quanto, sicut manifeste patet per totum suum processum ibidem. Et similiter. 7. physi. in principio. vbi incipit loqui de ista materia, & accipit moueri ex se, prout excludit duo, quorum primum est motor exterior particularis per se, & immediate mouens, secundum est quilibet motor alius, cuius motio sit necessaria ad hoc vt illud, quod dicitur moueri ex se, possit moueri. Isto namque modo sola animalia vel viuentia mouentur ex se, licet grauia, & leuia moueantur ex se, prout ly ex se excludit primum motorem non autem secundum. Haec Gregorius & male secundum sanctum Thomam quantum ad duo. Primo quia Sanctus Thomas negaret grauia moueri ex se, sicut patet ex dictis in prima conclusione.. Et similiter in solutionibus ad obiecta contra illam. secundo quia Sanctus Thomas diceret, quod impossibile est idem moueri a seipso per se, sic quod sit primo mouens & primo motum secundum idem sui, loquendo proprie de motu locali, & est actus imperfecti, quicquid sit de motu qui est actus perfecti, vel de motu per accidens, & de motis non primo, sed secundario. Vnde Sanctus Thomas reputat Aristotelem sufficienter demonstrasse in 7. phy. & octauo quod nihil primo & per se mouetur a seipso quacunque specie motus, qui est actus imperfecti, puta in substantia qualitate, & quantitate, & vbi. Diceret, vlterius, quod motus angeli in loco non est actus imperfecti, sed potius actus perfecti, & ideo tali motu angelus mouet seipsum. Ille enim motus aequiuoce dicitur motus localis cum motu locali corporum, de quo demonstrat Aristoteles in libris physi. Et per hoc patet responsio ad tria argu. facta ab aliis, procedunt enim de motu locali, qui est actus imperfecti, & propter indigentiam mobilis, & ideo Sanctus Thomas prima parte, q. 53. arti. primo in solutione tertii sic dicit. Motus qui est actus existentis in potentia, est propter indigentiam suam, sed motus existentis in actu, non est propter indigentiam suam, sed propter indigentiam alterius & hoc modo angelus propter indigentiam nostram localiter mouetur. Haec ille.

Ad primum contra aliam partem secundae conclusionis, vel contra suppositum in ea dicitur quod mobile localiter motum perdit vnum vbi, & acquirit aliud, & de vbi mouetur in vbi, vel de vno vbi ad aliud vbi. Et dum arguens quaerit, vtrum mobile moueatur de vno vbi in aliud in tempore, vel in instanti, hoc est dicere, quomodo perdit vbi quod erat terminus a quo. Dicitur quod mobile motu locali in tempore mensurante motum eius habet duplex vbi.

Primum est vbi constitutum praecise ex partibus simultaneis distinctis secundum distinctionem partium ipsius mobilis correspondentibus diuersis partibus loci sui primi & proprij & adaequati, & tale vbi est adaequatum mobili, quia correspondet loco adaequato ipsius Item tale vbi indiuisibiliter acquiritur & indiuisibiliter perditur, hoc est totum simul, & non per partem prius quam per totum. Cuius ratio est, quia tale vbi non est aliud quam respectus quidam, vel comparatio, vel habitudo corporis locati ad locum, vel locans & continens, & partium locati ad partes loci indiuisibilium, & linearum, & superficierum vnius ad puncta, lineas, superficies, & partes alterius. Et ideo cum respectus, habitudo, & comparatio varientur numeraliter, & non maneant idem, variatis fundamentis, & terminis, patet quod tale vbi tandiu & praecise durat, quandiu locatum est in eodem loco proprio. Et dico eodem secundum se totum, & secundum quodlibet sui diuisibile & indiuisibile, ita quod idem punctus loci correspondeat eidem, & non alteri puncto locati, & linea lineae superficies superficiei, & pars parti. Quam cito autem variatur aliquid talium, non manet idem locus proprius in mobilibus in motu recto, sed fit alius locus secundum totum, aut secundum partem. Et ideo nec manet idem vbi, sed aliud, & quia mobile dum incipit moueri motu recto localiter in instanti, quo incipit moueri, & desinit quiescere, habet aliquem proprium locum, quem non habebit immediate, post illud instans secundum se totum, licet post illud instans habeat aliquas partes dicti loci, hinc est, quod vbi, quod habet in illo instanti quo incipit moueri perditur, & desinit esse in illo instanti, & hoc per positionem de praesenti, & remotionem de futuro. Sicut enim in illo instanti verum est dicere, mobile nunc habet locum .a. secundum se totum, & quodlibet sui & immediate post illud instans non habebit .a. locum secundum se, & quodlibet sui, sic iuxta praedicta in praedicto instanti verum est dicere mobile nunc habet. b.s vbi, & immediate post hoc instans non habebit. b.s vbi, nec aliquam eius partem. Et sic patet, quod tale vbiperditur in instanti, vel totum simul, & non prius per partem quam per totum.

Vnde potest dici perdi in instanti, quia est dare vltimum instans sui esse, & potest dici perdi in tempore, quia est dare primum tempus sui non esse, non autem primum instans sui non esse, & sic incipit non esse in tempore quod nulla pars temporis, nec aliquod instans temporis est mensura adaequata illius inceptionis, quo tempedesinit esse instans, & mutatum esse, & respectus, & multa similia. Tale autem vbi habet mobile localiter motum motu recto in quolibet instanti temporis mensurantis motum eius ita quod non habet idem vbi, sed aliud & aliud totaliter distincta in quibuscunque duobus in stantibus dicti temporis, nec tale vbi acquiritur per motum, sed per mutatum esse. Et hoc sufficit de primo vbi ex simultaneis partibus constituto. Secundum vbi est considerare in tali mobili moto localiter, quod est constitutum non praecisae ex partibus simultaneis, sed etiam ex partibus sibi adinuicem continue succedentibus, nec habentibus solam aut praecisam distinctionem correspondentem partibus, aut punctis, aut lineis, aut supersiciebus locati vel loci, sed potius diuersae partes illius vbi correspondent diuersis locis totalibus mobilis in toto motu. Nec dico locis adaequatis mobili, quia sic illud totale vbi componeretur ex indiuisibilibus secundum prius & posterius, sed quaelibet pars illius vbi correspondet alicui loco maiori, & excedenti secundum dimensiones ipsum mobile, ita quod sicut in qualibet parte temporis mensurantis motum localem, mobile est in loco maiori se, & non aliquo loco adaequato, quia sic quiesceret, ita in qualibet parte temporis illius est in vbi, vel habet vbi correspondens loco maiori se, sic non habet totum illud, vbi simul sed prius vnam partem, & postea aliam. hoc autem secundum vbi non se habet ad primum vbi sicut totum ad partem quia diuisibile non componitur ex indiuisibilibus, sed se habet ad illud sicut linea ad punctum, & tempus ad instans, & sicut motus ad mutatum esse & sicut terminatum & conterminatum ad terminatiuum & conter minatiuum sui, & partium suarum.

Item tale vbi & quaelibet pars eius acquiritur & perditur in tempore, & non in instanti. Et secundum continuationem & diuisionem talis vbi est continuitas & diuisio motus localis, immo secundum veritatem tale vbi ssuens est motus localis. Primum autem vbi est mutatum esse continuans partes motus localis, vt patet ex dictis in prima distinctione. Hac distinctione diuersorum vbi praemissa respondetur ad primam rationem Gregorii, quod vbi successiuum acquiritur & perditur in tempore & partibiliter, vbi vero simultaneum in instanti, vel impartibiliter. Tunc ad improbationes primae partis dicitur, quod vbi successiuum acquiritur partibiliter, non secundum partibilitatem mobilis in longum latum, & profundum, nec secundum partes dimensionales simultaneas ipsius vbi nec secundum partes essentiales vel intentionales ipsius vbi, sed secundum partes sibi succedentes secundum prius & posterius, quarum quaelibet informat totum mobile successiue. Et ideo diuisio arguentis non est sufficiens. Et quia argumentum suum non impugnat hoc quartum membrum, ideo probationes adductas non oportet dissoluere, quia verum concludunt, sed non contra conclusionem. Ad probationes vero, quibus probat, quod nullum ubi acquiratur totum simul, nec perdatur totum simul. Dicitur ad primam, quod procedit ex falsa imaginatione scilicet quod vbi simultaneum sic perdatur in instanti, vel totum simul, quasi sit dare primum instans sui non esse in quo mobile mutetur, & mutatum sit ab illo. Nos autem non sic imaginamur, sed totum oppositum scilcetquod sit dare vltimum instans esse talis respectus & primum tempus sui non esse nec est inconueniens in talibus respectiuis, qui non incipiunt nec desinunt nisi ad inceptionem & definitionem absolutorum, aut ad eorum variationem dare vltimum instans suiesse, sicut de aequalitate duorum quantorum, & similitudine duorum alborum, quae perduntur in instanti, quam cito vnum aequalium vel similium augetur vel minuitur, intenditur aut remittitur Quia autem vlterius infertur, quod secundum hoc tollitur omnis continuitas motus &c. Dicitur quod consequentia non valet quia continuitas in motu locali non attenditur paenes talia vbi indiuisibilia secundum prius & posterius, sed secundum vbi diuisibilia, & secundum diuisionem loci vel spaciiacquisiti vel perditi. Quandiu etiam durat motus localis ipsum mobile partim est in termino a quo & partim in termino ad quem, & non totum in altero sumendo dictos terminos, non pro vbi indiuisibilibus, sed pro locis acquisitio & deperditis, & pro vbi secundo modo dictis correspondentibus diuersis locis maioribus locato.

Ad secundam probationem dicitur, quod sicut mobile perdit vbi simultaneum in instanti, & in tempore diuersimode intelligendo, sic acquirit vbi simultaneum in instanti & in tempore In instanti quidem quia nunc habet vbi quod non habuit prius secundum se, nec secundum aliquid eius. In tempore vero quia in tempore praecedenti tale instans mobile non non habuit tale vbi, sed tendebat ad illud, ita quod acquiri est in tempore, sed acquisitum esse est in instanti. In casuvero argumenti dicitur quod p. in instanti. b. perdit. 2. vbi supposito quod .b. instans sit primum instans temporis mensurantis motum, & hoc accipiendo per diuisionem, & desinitionem per positionem de praesenti, & remotionem de futuro.

Si autem talia exponentur econtra per negationem de praesenti, & positionem de praeterito, tale vbi perditur non in instanti. b.s sed in tempore sequenti modo prius dicto. Et dum quaeritur, vtrum in eodem instanti mobile acquirat aliud vbi dicitur, quod non acquirit aliquod vbi indiuisibile, quia talia duo vbi non sunt simul in aliquo instanti, nec se immediate consequuntur in tempore, nec in motu. Veruntamen sicut mobile .p. in instanti .b. & in tempore immediate sequenti perdit. a. vbi indiuisibile. diuersimode exponendo perditionem illam, ita in instanti. b. & in tempore sequenti acquirit aliquid vbi diuisibile diuersimode exponendo illam acquisitionem, quia scilicet in instanti per remotionem de praesenti, & positionem de suturo, in tempore vero exponendo per positionem de pesenti & remotionem de praeterito.

Secundo dicitur, quod si loquamur de instantibus intrinsecis tempori mensuranti motum. p. tunc conceditur, quod in quolibet tali instanti. p. mobile simul acquirit & perdit vnum & idem nouum vbi indiuisibile diuersimode exponendo perditionem & acquisitionem, non tamen concedo, quod in aliquo instanti perdat vnum vbi indiuisibile, & acquirat aliud vbi etiam indiuisibile qualitercunque exponatur. Tertio dicitur, quod in quolibet instanti intrinseco tali tempori. p. mobile perdit vnum vbi indiuisibile & acquirit aliud vbi diuisibile, & idem potest dici de qualibet parte temporis terminata ad aliquod instans. In qualibet enim tali perdit vbi indiuisibile, & acquirit vbi diuisibile, & hoc est verum in omnimotu continuo, quia semper in quolibet instanti acquiritur, & perditur idem mutatum esse, & in quolibet instanti, & in qualibet parte temporis quae ab instanti incipit, vel ex parte principii vel initii per instans terminatur, acquiritur vel incipit aliqua pars motus.

Quarto dicitur, quod in quolibet tali instanti verum est dicere, quod. p. mobile mutatur, & mutatum est ad aliquod vbi indiuisibile. Et similiter in quolibet instanti posset dici, quod mutatur & mutatum est ab illo indiuisibili, diuersimode exponendo, sicut dictum est de inceptione, & desinitione. Tamen magis proprie dicitur, quod in instanti mutatur. p. mobile ad vbi indiuisibile, & mutatum est ad ipsum, sed in tempore immediate sequenti mutatur & mutatum est ab ipso. Nec tamen sequitur, quod mutetur ab illo partibiliter aut successiue, quia licet illa mutatio per ditiua fiat in tempretamen nullo instanti, nec aliqua parte illius temporis mensuratur primo & adaequate, sicut dicit arguens in similibus casibus, vtputa quod aliqua volitio indiuisibiliter & tota simul producatur immediate post aliquod instans, quae tamen nullo instanti, nec aliqua parte temporis primo mensuratur, & adaequate. Et similiter dicam sibi in proposito de desinitione mutati esse, vel instantis, aut vbi, & similium indiuisibilium: ergo dicitur quod ista consequentia non valet, c, vbi in eodem instanti incipit & desinit: igitur in eodem instanti primo est generatum & corruptum, nec sequitur: igitur simuest & non est. Sexto dicitur, quod in talibus indiuisibiliter durantibus nullum est inconueniens generationem & corruptionem immediate sibi succedere, sicut patet de mutatis esse & de instantibus, & de similibus inciuisibilibus continuantibus & terminantibus partes continuorum successiuorum, quorum indiuisibisiam esse minimum habet de actualitate, nec potest vix demonstrari secundum philosophum, cum consistat in fiuxu & lapsu.

Ad tertiam probationem dicitur, quod consequentia non valet, quia licet quodlibet vbi indiuisibile acquiratur in instanti nullum tamen tale est pars motus, nec acquiritur proprie per motum, sed per mutatum esse, & vltra talia indiuisibilia, quae sunt termini mutatorum esse, sunt alia vbi diuisibilia, quae acquiruntur & perduntur continue partibiliter & successiue per motum. Et sic motus habet continuitatem ex illis, & potissime ex continuitate, & partibilitate loci, cum locus & vbi simul acquirantur, & sint vnus totalis & completus terminus motus localis, & non duo distincti termini. Vnde dato quod omnia vbi essent indiuisibiliter acquisita, adhuc motus haberet continuitatem ex continuitate loci vel spacij partibiliter acquisiti.

Ad secundum principale dicitur, quod nullum corpus non contentum alio corpore, nec circunscriptum actu vel potentia, mouetur proprio motu localivniuoco motibus aliis, & ideo si non acquirit locum, non oportet quod acquirat vbi, nos enim loquimur de motu locali corporis circunscripti ab aliquo locante extrinseco. Quomodo autem vltimum coelum sit in loco scilicet cclum empyreum, & an non moueatur, non est praesentis speculationis. Ad tertium negatur consequentia, quia licet mobile motu localiacquirat simul per motum suum locum & vbi, quae sunt duo realiter distincta, non tamen acquirit duos terminos motus, immo locus & vbi sunt vnus completus terminus motus, quia per vbi habetur locus, & est certus ordo inter illa, nec vnum terminaret motum, nec daret ei speciem sine alio. Item negatur secunda consequentia ibidem facta scilicet quod essent quinque genera motuum, nam motus ad locum pertinet ad praedicamentum vbi, quia locus pertinet ad praedacamentum ipsius vbi non sicut species illius generis, sed sicut principium proximum rerum illius generis, & constitutiuum illarum, & ad hunc sensum loquitur Sanctus Thomas super tertio phy. vbi dicit. Quia praedicamentum vbi constituitur secundum quod aliquid denominatur a loco, sicut praedicamentum quando constituitur secundum quod aliquid denoiatur atempe.

Ad quartum negatur consequentia. Nec valet probatio, quia casus ibidem positus implicat contradictionem, ad quam non se extendit diuina potentia, vt enim dicitur ibidem, idem est quiescere secundum vbi, & quiescere secundum locum, vel saltem vnum est de intellectu alterius talia vero inseparabilia sunt, & hoc siue sint realiter distincta, siue non. Et ideo in hoc argumento & in duobus sequem tibus fundat se arguens in illo falso sundamento, cilicetquod omnia realiter ab inuicem distincta possunt per diuinam potentiam abinuicem separari, & vnum sine alio conseruari quod fundamentum, vt saepe dictum fuit in praecedentibus, manifeste fa sum est in entibus respectiuis, vt patet de similitudine inter duo alba, & de respectu creaturae ad creatorem. & sic de infinitis talibus, & non solum fallit in respectiuis immo in absolutis, cuiusmodi sunt potentiae animae, & ipsa anima, illa enim sunt inseparabilia. Et de hoc Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 11. & vltima arguit sic. Vnumquodque intelligitur per suam essentiam, quia proprium obiectum intellectus est, quod quid est vt dicitur tertio de anima. Quicquid igitur est, sine quo res intelligi non potest, est de essentia rei. Si igitur anima sine potentiis non potest intelligi, sequitur quod sint de essentia animae. ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad septimum(inquit) dicendum est, quod duplex est operatio intellectus sicut dicitur tertio de anima. Vna qua intelligit quod quid est, & tali operatione intelligi potest essentia rei & sine proprio, & sine accidente, cum neutrum eorum ingrediatur essentiam rei, & sic procedit ratio. Alia est operatio intellectus componentis & diuidentis, & sic potessubstantia intelligi sine accidentali praedicato, etiam si sit secundum rem inseparabile, sicut potest intelligi coruus albus esse, non enim est ibi repugnantia intellectuum, cum oppositum praedicati non dependeat ex principiis speciei, quae significatur nomine posito in subiecto. Hac vero operatione non potest intelligi substantia sine proprio, homo enim potest intelligi, quod homo non sit risibilis, vel quod triangulus non habeat tres angulos aequales duobus rectis, hic enim est repugnantia intellectuum quia oppositum praedicati dependet ex natura subiectiSic ergo potest intelligi prima operatione intellectus essentia animae sine potentijs, vt scilicet intelligatur quid absque potentijs, non autem secunda operatione, ita quod intelligatur non habere potentias. Haec ille.

Sic dico in proposito, quod cum respectus qui est vbi naturali & essentiali sequela sequatur ad mutuam circunscriptionem loci & locati, impossibile est vnum intelligi sine alio secunda operatione intellectus. Et vlterius impossibile est variari locum nullo variato vbi, aut aliquid esse in loco, & non habere vbi, vel econtra. Et cum dicit arguens, quod locus & vbi sunt secundum te distincta essentialiter, & subiecto & situ, nec vnum heent aliquam causalitatem super aliud, quam Deus non possit supplere actu. Dicitur quod cum effectus in suo intellectu includit certam & determinatam causam creatam, impossisibile est Deum supplere talem causalitatem, nisi deus esficeretur creatura, sicut filiatio quae est respectus geniti ad genitorem in humanis, est quidam effectus includens in suo intellectu genitorem, ideo per nullam potentiam potest fieri, aut conseruari sine genitore. Sic in proposito vbi est quidam effectus in suo intellectu includens locum vt causam, ideo impossibile est causari, vel conseruari vbi sine loco, aeque enim impossibile est rem esse sine partibus suae diffinitionis, sicut sine partibus essentiae.

Ad quintum dicitur, quod sicut impossibile est sortem habere eundem patrem quem prius, & non habere eundem respectum filiationis ad eundem, ad quem prius habuit, & econtra, sic in casu argumenti. Variatis enim fundamento & termino respectus variatur, & illis vniformiter manentibus, respectus vniformiter manet.

Ad sextum patet per idem. Nam tanta vnitas ibi supponitur, sicut si diceretur, quod possibile est annihilari filiationem in aliquo homine, & tamen habere eundem genitorem, quem prius.

Ad septimum dicitur, quod vbi est respectus non pertinens ad praedicamentum ad aliquid, & de hoc dictum est in probatione conclusionis quomodo scilicet vbi non est respectus locati ad locum immediate, nec econtra, sed est comparatio fundata in circunscriptione passiua locati ad locum circunscribentem. De hoc Sanctus Thomas in tractatu de relationis natura sic dicit. Quaeritur de quando, vbi positione, & habitu. Videntur enim dici relationes per diffinitiones suas, si considerentur, quomodo igitur sunt distincta genera a relatione, aut si sunt distincta genera quomodo sunt relationes, sicut praetendunt suae diffinitiones. Dico autem sine praeiudicio, quod ista quatuor genera relationes quaedam sunt, sed alterius modi quam sunt ea, quae sunt in praedicamento relationis propter quod & diuersa genera constituunt ab inuicem relatiuis, & non sunt de praedicamento relationis. Quia autem relationes sint non aliter ostendo quam per eorum diffinitiones, quae vltro se offerunt. Quia autem alterius modi quam ea, quae sunt in genere relationis, sic patet, quia genus relatiuorum, & aliorum quinque generum cadunt in corporalibus, & spiritualibus, & in naturalibus, & quae citra naturam sunt. Dico citra deum, quia, & si relationes in deo cadant non tamen accidens. Sed alia quatuor genera in solis naturalib& corporalibus accidunt, quia causantur ex adiacentia corporis & loci, aut alicuius localiter continentis, locus autem & tempus non sunt nisi in naturis corporalibus.

Item ne nus relatiuorum continet relatiua fundata super res quinque generum absolutas suo motdod immediate alia, vero quatuor genera super relationes sunt fundata, & ideo quodammodo minus sunt qua relatiua, quia magis remota sunt ab esse absoliuto. Cum igitur corporalia sint in tempore, & in eo quod localiter continet sensibili circunscriptione, vtrobique inest quidam respectus, & quaedam relatio, per quam hoc continet, & illud continetur. Super hanc autem relationem per adiacentiam temporis ad temporalia, relinquitur qua do in re temporali vnde mihi videtur, quod quando superhuiusmodi relatione fundatur, & istud testatur sua diffinitio, quae est, quod quando est quod ex adiacentia temporis de relinquitur haec enim adiacentia temporis non est nisi ad tempale, quod in tempe est. Super il am autem relatione continentiae adiacentiam loci ad tempalia causantur caetera genera, & hoc penes relationes continere & contineri. Penes enim, adiacentiam loci ad corpus totale secundum quod ille continet, & illud continetur, causatur in corpore contento vbi, vnde vbi radicatur super continentiam passiuam, testante sua diffinitione, quae est, quod vbi est cirrcunscriptio corporis ex loci circunscriptione procedens. Penes autem adiacentiam loci ad corporis partes & partium adinuicem ordinationem, & respectu loci causatur positio, quod apparet secundum suam diffinitionem, quae est quod positio est quidam situs partium & generationis ordinatio. Ad cuius euidentiam notat Commentator super quinto meta. quod situs inuenitur in omni habente partes, aut per ordinatiotionem partium in loco & iste est situs, qui est praedicamentum, aut per ordinationem, quae est partium rei adinuicem & iste est situs, qui est vna differentiarum quantitatis secum dum quod dictum est in praedicamentis, quod quantitas quaedam habet positionem, & quaedam non habet. Attende tamen quod iste situs, qui est ordinatio partium, licet sit differentia quantitatis, nihilominus tamen ad positionem quae est praedicamentum videtur pertinere maxime quando ordinatio partium adinuicem locum respicit. Illa autem positio, quae est ordinatio partium in loco ad quantitatem non pertinet, sed tantum, ad genus positionis. Ex his patet quod positio radicatur super continentiam passiuam partium. Penes autem adiacentiam corporis ad id, quod continet ipsum vel econuerso, secundum quam contentum dicitur habere, & continens haberi, derelinquitur habitus in continente.

Vnde secundum Commentatorem. 5. meta. vbi & habitus sic differunt quod respectus ille, quo continens dicitur habere contentum facit vbi prout sciphus dicitur habere aquam, & ciuitas homines, & omnino locus locatunConuersus autem respectus scilicet prout contentum dicitur habere continens facit praedicamentum habitus, vt animal habet cutem, & homo vestem, vnde habitus fundatur super relationem continentiae actiuae, sicut vbi super relationem continentiae passiuae. Istud testatur diffinitio habitus, sed obscure, quae est quod habitus est adiacentia corporis, & eorum quae circa corpus sunt, secundum particularem diffinitionem, melius forte diceretur, quod habitus est adiacentia eorum, quae circa corpus sunt ad ipsum corpus procedens ex eo quod a corpore habet. Ex his patet, quod ista quatuor genera super relationes fundantur, cum ipsa relationes sint. Et patet qualiter oriuntur ex adiacentia temporis, & loci ad illud quod est in tempore & in loco Haec ille. Ex quibus patet, quod vbi non est respectus loci ad locatum, nec locati ad locum nec vterque illorum, unde argumentum procedit ex insufficienti diuisione.

Ad octauum negatur consequem tia. Nam quia locus est notior & sensibilior quam ipsum vbi & ista duo suntem inseparabilia, & vnum est de intellectu alterius, ideo de ambobus simul quaeritur, & per ambo simul respondetur non tamen sequitur quod idem sit locus, quod vbi, sed est fallacia consequentis. Per idem patet ad confirmationem, nam cum dicit quod in ecclesia, in scholis, in foro significant loca, verum est sed non praecisae. Nam schola, ecclesia, forus & locum significant, sed hoc complexus in scholis, in ecclesia, in foro circunloquitur proprias differentias, vel species, vel indiuidua ipsius vbi.

Ad nonum dicitur, quod mens Commentatoris nunquam fuit, quod locus esset vbi, sed bene quod locus est causa vbi, & de intellectu eius, quod patet in eodem commento, vbi sic dicit dicere quod contentum habet continens est, sicut animal habere cutem, & arborem habere corticem, & hoc est praedicatum habitus. Siphum autem habere aquam, & ciuitatem habere homines est econuerso scilicet secundum quod continens habet contentum, & secundum hunc modum dicitur, quod locus habet locatum, & hoc est per dicamentum vbi, & vniuersaliter respectus. Et in hoc ptedica ncto est contrarius illi, qui est in praedicamento habitus, & forte fecit hoc, quia isti duo modi sunt propinqui, & quasi eiusdem generis. Est enim respectus comparationis inter continens & contentum, & sic est praedicamentum habitus, sed econtra nerso est de praedicamento vbi. Per primum igitur sermo nem intendebat vnum respectum, & per exemplum alium respectum &c. Et in fine commenti dicit sic. Numerus respectuum qui demonstrantur per habere est secundum numerum respectuum, qui demonstrantur per hanc dictionem in, sed haec praepositio in, indignius dicitur de respectu contenti ad continens, & recepti ad recipiens, & hoc verbum habere dignius dicitur de respectu continentis ad contentum, & possessi ad possidens Haec Commentator. Ex quod bus apparet quam truncate arguens recitat verba Commentatoris, & quomodo glosat eum contra mentem eius, cum Commentator expresse dicat praedicamentum habitus & vbi designare respectus inter duo extrema. Illud etiam quod allegat de Commentatore. 4. phy. peruerse glosat false construendo, & ineptae referendo relatiuum ad suum antecedens. Nam cum dicit Commentator, quod philosophus intendebat distinguere inter locatum esse in corpore quod est vbi eius, & inter partem esse in toto &c. Hoc relatiuum quod, non refertur ad ly. corpore. vt sit sensus, quod corpus continens locatum sit vbi eius, sed refertur ad hoc totum, esse in corpore, vt sit sensus, quod esse in corpore locante est vbi, modo aliud est corpus, aliud est esse in corpore, vt patet ex allegatis de quinto metaphy. & eodem modo intelligitur, quod sequitur in eodem commento. Facit inquit differentiam inter locatum esse in corpore, quod est suum vbi, & partem esse in toto.

Item dato, quod expresse diceret, quod corpus continens est ipsum vbi, apparet quomodo & ad quem sensum intelligit hoc per allegata de quinto metaphysicae, vbi ex intentione loquitur de distinctionae praedicamentorum vbi & habitus in, quarto vero phyillam materiam non discutit.

Ad decimum dicitur, quod mens Boetii, vbi allegatur est quod vbi non dicit aliquam entitatem absolutam inhaerentem illi, de quo dicitur sine comparatione ad aliquid extrinsecum, quod ostendunt verba sua, cum dicit. Non enim homo ita dicitur esse in foro, quemadmodum esse albus vel longus, vel circunfusus & determinatus aliqua proprietate, qua designari secundum se possit &c. Patet enim, quod albedo, longitudo, vel proprietates determinatiuae rei, secundum se dicunt quid absolutum, & talem modum inhaesionis & praedicationis negat Boetius ab ipsis, ubi non tamen negat quin ipsum vbi, & res de praedicamento vbi dicant respectus & comparationes aduenientes rei ab extrinseco, quod ostendunt verba sequentia, quibus dicit, sed tantum quod sit aliis informatum rebus per hanc proprie praedicationem ostenditur. Haec ille.

Ex quo patet, quod talis praedicatio importat informationem rei per extrinseca sibi idest denominationem & comparationem & respectum. Ad eundem sensum intelligenda sunt verba Commentatoris ibidem adducta, & verba caetera Boetii, quod patet. Nam Bomeus dicit Omnis haec praedicatio exterioribus datur, omniaque hic quodammodo ad aliud referuntur.

Item. Quia Commertator dicit, quod in tali praedicatione forma inhaerentium fit, non tamen intelligitur inhaerere. Vbi patet quod non negat in tali praedicatione aliquid inhaerere, sed solum vult quod non significetur vt inhaerens. Sicut etiam nullus respectus inquantum huiusmodi significatur vt inhaerens, sed vt assistens, & quasi extrinsecus affsixus, licet multi respectus, immo quilibet realis respectus in creaturis realiter inhaereat. Aduertendum tamen quod si quis vellet dictam difficultatem de vbi euadere posset dicere, quod mobile localiter motum nullam rem sibi inhaerentem acquirit, sed solum locum extrinsecum. Hoc enim dicit Sancti. Thomas secundo senten. distinct. 7. quaestio. tertia arti. 1. in solutio. tertii.

Item de potentia Dei quaest. 6. arti. tertio. Item in prima parte, quaest. nona art. secundo. Item quarto sent distinct. 44. quaest. secuuda articu. tertio, quaestiuncula tertia dicit sic. Motus localis non est nisi successio diuersorum locorumEt in multis aliis locis dicit simile, tamen quod dictum est probabilius videtur. Ad prima quatuor argumenta contra tertiam conclusionem negantur consequentiae ibidem factae. Non enim sequitur angelus transit de extremo ad extremum non transeundo per medium, igitur alsquando nusquam est. Sed sic arguens fallitur, dum putat inter instans in quo angelus desinit esse in priori loco, & instans quo incipit esse in vltimo loco, cadere medium tempus de necessitate, sicut inter duo loca praedicta cadit spacium medium Haec autem imaginatio falsa est sicut prius patuit cum de tempore ageretur. Vtrum autem consequens illatum in dictis argumentis sit possibile vel impossibile, dictum est alias. Mirum enim prima facie videtur, quod suprema & nobilissima pars vniuersi creati, videlicet substantiae spirituales necessitate dependeant ab infima parte, videlicet a substantia corporea, sic quod non possit esse sine loco corporali per modum contenti & inclusi, cum econtra substantia corporea non dependeat a substantia spirituali creata. Quae autem in oppositum adducuntur, parum cogunt, quia ex prima auctoritate non potest concludi, quod angeli aliter sint in coelis quam Deus, quem vident, cum de vtroque dicatur, quod in coelis sunt. constat autem Deum non esse in caelis totaliter per modum locati. Dictum autem Damascemi solum concludit, quod angelus comprehenditur loco, quo ad hoc, quod non simulest in diuersis locis non autem quod de necessitare sit in loco. De dictis vero Aristele patet, quod no sunt ad propositum, quia ipse vnam sumteram separatam posuit esse in loco non nisi per modum, quo operans est in operato, vel forma in materia, cum ipse dicat quarto phy. quod anima nusquam est localiteDe dictis vero TTullii parum curandum esse videtur. Tum quia consequentia, quam facit derisibilis est scilicet hoc nusquam est igitur hoc non est, sicut patet. 4. phy. Tum quia alia consequentia, quam facit est contra fidem scilicethaec. Miseri non sunt apud inferos localiter, igitur nusqua sunt, quia fides ponit quod daemones sunt miseri, & tamen non semper sunt apud inferos, sed interdum inter viuentes homines interdum in aere nubiloso, vnde dicuntur potestates aerae interdum in templis, vel ecclesiis, vnde mirum est de illo corruptore, quod impudenter adducit errores paganorum ad impugnandum veritatem doctorum catholicorum. Potissime cum Augustinus 8. & 12. super Gen. ad literam neget spiritus moueri localiter nisi in corporibus assumptis, vnde. 6. super Gen. cap. 29. de paruis sic dicit. Corporalis creatura mouetur per tempus & per locum, spiritualis vero per tempus, non locum, 12. vero supGen. c. 58. de paruis quaerens. Vtrum anima cum exit de corpore feratur ad aliqua loca corporalia dicit. Cito quidem responderi, ad corporalia loca eam vel non ferri, nisi cum aliquo corpore, vel non localiter ferri iam vtrum habeat aliquod corpus cum de hoc corpore exiret, ostendat qui potest, ego autem non puto: spiritualem enim esse arbitror eam non corporalem. It em de paradiso & de inferno Augustinus dubie locutus est. Nam aliquando visus est dicere, quod sunt corporalia loca aliquando quod sunt spiritualia, sed de hoc alias.

Ad quintum dicitur quod non est omnino simile d anima humana, & de angelo, sed dato quod pari modo sint in loco & pari modo possint moueri localiter, tunc dicitur quod occursus & obuiatio alio modo est in motu angelorum qui ad libitum eorundem potest essecontinuus & discontinuus & aliter animarum sauctarum separatarum, & alio modo est in motu corporum, qui necessario est continuus. Et cum dicitur de Beata Virgine. Si potuit subito & sine transitu medii peruenire ad thronum gloriae qua vtilitate transisset medium &c. Dicitur quod propter aliquam operationem vel passionem exercendam in spacio intermedio puta, vt ibidem a filio honoraretur, & domina terrae, & coeli, & medii demonstraretur, & propter multa alia. Similiter de beato Martino dicitur, quod anima eius medium pertransiuit, vt de hostibus suis ibidem degentibus trium pharet. Et simile est de animabus beatis ad coelum ascendentibus, talium enim transitus, occursus & obuiatio, voluntaria sunt, & quandoque continuitatem habent quandoque non secundum dispositionem diuinae prouidentiae ad diuersas actiones vel passiones transeuntes, vel immanentes ad gloriam dei, ad praemium sanctorum, ad eruditionem viuentium, ad confusionem potestatum aerearum exercendas, & ideo quintum, sextum, & septimum argumentum nil concludunt.

Ad octauum dicit correptor corruptoris, quod innititur falso scilicet quod inter instans, quo ponitur in vno extremo, & instans quo ponitur in alio termino, reqratur necessario tempus medium, hoc enim non requiritur quando motus non est continuus. Quia vero dicit Augustinus Quicquid est, nusquam esse non potest, sic habet intelligi non quod locus eodem modo pertineat ad omnia entia, sed quod quaedam loco continentur, quaedam certa loca sibi determinant, ad quae applicant suam virtutem & operrantur, quae forsan si Deo placeret, possent simpliciter nulli corpori applicare suam virtutem operatiuam. Et tunc non dicerentur esse in loco, sicut oportuit graecos ponere, qui posuerunt angelos creatos fuisse ante istum mundum sensibilem & corporeum. Quoddam autem est, quod ad omnia loca & entia se extendit, vt deus, qui sua aeternitate non dicebatur esse in loco, quando ad locata, & locamenta, quae nondum producta erant suam virtutem non extendebat. Haec ille.

Sciendum tamen, quod argumentum illud petit difficultatem, quam ille non soluit, quaerit enim vbimouetur angelus, an in termino a quo, aut in termino ad quem, aut medio. Sed ad hoc soluit Sanctus Thomas prima, parte, q. 53. arti. secundo in solu. tertii, vbi sic dicit. In motu continuo mutatum esse non est pars motus, sed terminus, vnde oportet, quod moueri sit ante mutatum esse, & ideo oportet quod talis motus sit per medium: sed in motu continuo, mutatum esse est pars, sicut vnitas est pars numeri, vnde successio diuersorum locorum sine medio constituit talem motum. Haec ille.

Ex quibus videtur, quod dum angelus mouetur de a. in d. non transeundo bs nec, c. inter media, dicendum est, quod ipse non mouetur in instanti, quo est in. a. nec in instanti, quo est in. d. nec in instanti, vel tempore medio, sed mouetur in toto tempore, quod conitituitur ex primo & vltimo instantibus, & non in aliqua eius parte. Vnde primo sen. dis. 37. q. 3. ar. 2. in solu. secundi dicit. Quia in motu angeli, qui non est continuus, mutatum esse est vna pars motus, vltima, scilicet, & prima pars est, vnde incipit moueri, & neutra pars est motus, sed successio vtriusque est motus, vnde sic moueri praecedit mutatum esse, sicut totum in discretis partem. In motu autem corporis mutatum esse non est pars ipsius moueri, sed. terminus eius, vnde totum moueri praecedit mutatum esse. Haec ille.

Ad nonum dicit. Correptor corruptoris, quod locus & motus localis aequiuoce conueniunt corporibus & angelis incorporeis, vnde angelus loco non indiget proprieloquendo, neque quando mouetur, neque quando quiescit, sed magis locus indiget eo, vt continente, & circa locata per applicationem suae virtutis operante, quod autem addit de philosopho nihil facit ad propositum. Haec ille, & bene. Vnde Sanctus Thomas 6. quoli. ar. tertio sic dicit. Necesitas existendi in loco conuenit corpori ex hoc quod dependet a primo continente, & propter hoc primum cotinens non est in loco nisi per accidens, & secundum partes, vt dicitur. 3. phy. Angelus autem non dependet a primo continente, nec etiam corpus gloriosum, quod perficitur per animam ex diuina fruitione beatificatam, & ideo nulla necessitas est, quod corpus glorificatum, aut angelus ab aliquo locali corpore ambiatur. Et propter hoc nihil prohibet corpus glorificatum, vel etiam angelum esse in conexo coeli empyrei. Haec ille. De hoc alias dictum est.

Ad primum Scoti contra eadem conclusionem negatur minor, quia non oportet partes loci eundem ordinem habere inter se, quem habent partes temporis, aut alterius successiui, cum in numero dissimilitudines sint inter has & illas. Item Dato quod similitudo currat, dicitur quod argumentum magis est ad oppositum quam ad propositum. Si enim angelus non sit in loco nisi per operationem circa locum aut locata, tunc sicut angelus potest operari ad extra in principio horae, & in fine, non operando in medio, ita potest operari in principio stadii, & poster in fine, non operando in medio, & ita transire de extremo in extremum non transeundo per medium. Vlterius dicitur, quod angelus sicut non sequitur leges temporis communis, ita nec leges loci corporalis.

Ad secundum dicitur, quod si argumentum valeret, concluderet multa falsa, vtputa, quod nullus intellectus posset intelligere successiuae quatuor obiecta corporalia habentia inter se certum ordinem, nisiinciperet a primo & transiret per secundum & tertium.

Item quod impossibile esset angelum primo intelligere coloniam & postea Parisius, nisi intelligeret omnia loca inter media, quod est derisibile contendere, & consequentia patet volenti sumere sub maiori huius secundi argumenti. Itaque dicitur, quod maior falsa est, nec habet qualemcunque apparentia, nisi duntaxat in illis actionibus, quae inter se tale essentialiter requirunt ordinem qualem habent partes spacii adinuicem, sicut forte est de partibus motus continui. Angelus autem nullum essentialem habet ordinem ad locum, nec operationes eius circalocum habent talem essentia em ordinem inter se, qua em habent partes loci. Exemplum autem de aceto non est ad propositum sufficiens, quia qualem ordinem habent formae succedentes in generatione aceti, talem habent alterationes terminat ae ad illas, non sic autem est de operationibus angeli circa locum.

Item Illud quod tangitur de vbi falsum supponit scilicet quod angelus sit subiectum alicuius vbi nam tale accidens non habet locum in rebus spiritualibus, cuiusmodi est anima, vel angelus. Quia autem dicit, quod nulla distantia impedit actionem angeli. Dicitur quod si intelligatur, quod angelus intelligit rem quantumcunque distantem, conceditur consequens. Si autem intelligatur, quod moueat rem distantem, negatur consequentia, & consequens. Si autem intelligatur, quod postquam angelus operatus est in aliquo loco statim post potest operari in loco alio quantumcunque distante a primo, conceditur totum, loquendo de corporibus capacibus suae actionis, & in hoc casu quo a deo non prohiberetur angelus operari circa talia.

Ad primum Scoti contra quartam conclusionem negatur quod ista positio de loco & motu angeli contradicat sibiipsi, & ad probationem dicitur, quod angelus dicitur esse in loco per operationem transeuntem in locum vel locatum Nec tamen sequitur ex hoc, quod illa mensuretur tempore vel instanti consequentibus motum coeli, & hoc siue talis motus sit continuus vel discretus, & de hoc satis dictum est alias.

Ad secundum dicitur, quod prima instantia allata de transubstantiatione panis in corpus Christi non valet, vt in sequentibus dicetur. Secunda vero instantia de quiete aeris sub esse tenebroso non valet, quia nihil quiescit sub tenebra licet possit esse sub tenebra, vnde aliud est esse per totum tempus sub tenebra, & quiescere per illud tempus sub tenebra. Dum enim sol per motum accedit ad certum punctum in quo illuminat aerem prius tenebrosum, constat quod illuminatio est terminus motus localis. Et licet sit terminus extrinsecus, tamen ordinem habet ad illum motum, vnde subiectum luminis in tempore praecedenti non quiescebat sub tenebra, immo poterat dici moueri, vel appropinquare ad lucem oppositam tenebrae, quia continue auferebatur obstaculum luminis per ablationem distantiae solis. Similiter in casu ibidem posito, quo sol causaretur in instanti in medio tenebroso, per totum tempus praecedens, aer quodammodo moueretur a tenebra ad lucem, inquantum continue tolleretur tempus termini a quo, & esset appropinquatio ad terminum, ad quem accipiendo large motum pro sublatione omnis indispositionis repugnantis termino inducendo, potissime quia aer habet ordinem ad tempus, & motum coeli.

Ad tertium negatur principalis consequentia ibidem facta, & ad probationem consequentiae dicitur, quod in casu argumenti instans, quo angelus fuit vltimo in loco praecedenti, & instans quo incepit esset in secundo loco, sunt immediata, si loquamur de instantibus temporis discreti quo mensuratur motus eius discretus. Vlterius dicitur, quod illorum duorum instantium primo correspondet aliquod instans temporis nostri quo ad hoc, quod simul desinunt, licet forte non quo ad simul incipere, aut aequaliter durare, quia vnum instans temporis angelici potest coexistere vni parti temporis nostri, secundum vero instans temporis angelicisine medio sequitur instans temporis nostri, sicut & sui. Et cum quaeritur quid ei correspondet in tempore nostro. Dico quod tempus, & non aliquod instans adaequatum. Et tunc negatur consequentia facta ad huius improbationem scilicet quod in illo istanti possit moueri, vel quiescere, sicut posset in tempore, cui tale instans coexistit, cuius causa est, quia licet tale instans correspondeat toti vni parti temporis, tamen non habet in se prius & post, sicut habet tempus, sed est nunc stans, & ideo in illo non potest angelus moueri sicut posset in tempore nostro correspondente sibi. Vnde arguens fallitur dum putat, quod angelus in secundo instanti sui temporis moueatur. Nos enim non dicimus, quod in secundo instanti moueatur, nec quod in primo, sed quod in toto tempore discreto composito ex duobus instantibus, & de hoc latius dicetur, post.

Ad primum Gregorii contra eandem conclusionem dicitur, quod in casu argumenti angelus dimittit primum locum, scilicet. a. in eodem instanti, in quo est in secundo loco, vnde in instanti. c. non est in a. sed in. b. loco.

Nec valet consequentia. igitur in instanti mutatur ex.a. in. b. sed solum sequitur, quod in instanti. c. mutatum est ex. a. in. b. Motus enim & mutatio ex a. in. b. non est in aliquo instanti, sed in duobus instantibus constituentibus vnum tempus discretum. Et similiter motus eius componitur ex mutatis esse, quorum quodlibet est pars motus, nullum tamen est motus nec mutatio. Ad secundum dicitur, quod licet angelus & eius motus coexistant motucoeli, pro quanto quadam superiori mensura includuntur qui vtrique illorum coexistit scilicet aeternitate, tamen mensura propria adaequata motus angelici discreti, nullo modo pr portionabilis est proprie & adaequate mensurae motus coeli, cum sint alterius & alterius rationis. Et ideo non potest ul prie dici, dum sol est in tali situ, angelus est in tali situ, nec quod dum sol mouebatur a tali loco ad talem locum, angelus mouebatur a tali loco ad talem ita quod ly dum dicat aliquam mensuram vtrique motui proportionatam. De hoc Sanctus Thomas primo sen. di. 19. q. v. ar. 2. in sol. primi. Non est (inquit) idem nunc aeternitatis temporis & aeui, & ideo quando dicitur, quando est motus eaangelus & Deus potest signifcari triplex nunc scilicet vel nunc aeternitatis, vel nunc temporis vel aeui. Si igitur significetur nunc temporis, tunc motus dicitur esse in illo sicut in propria mensura, angelus autem & Deus non secundum mensurationis rationem, sed magis secundum quandam concomitantiam, prout aeternitas, & tempus, & aeuum simul sunt, nec sibi deficiunt. Si autem significetur nunc aeternitatis, tunc Deus dicitur esse in illo sicut in propria mensura & adaequata, angelus autem, & motus, & mobile, sicut in mensura excedente. Si autem significetur vno aeui, tunc respondet angelo sicut mensura adaequata, Deo autem secundum concomitantiam, & mobili sicut mensurae excedenti. Haec ille.

Item di. 37. q. 4. ar. 3. sic dicit. Motus angeli oportet quod sit in tempore, & non in instanti, sed tempus illud est aliud a tempore, quo mensuratur motus coeli & aliorum corporalium, quod sic probatur, nullus motus mensuratur per motum coeli nisi qui est ordinatus ad ipsum. Vnde etiam probant philosophi, quod si essent plures mundi, oporteret esse plures motus primos, & plura tempora, vnde cum motus angeli nullum ordinem habeat ad motum coeli, & praecipue si motus eius dicatur successio operationum vt dictum est, oportet quod non mensuretur tempore, quod est mensura primi mobilis, sed alio tempore, cuius temporis naturam ex natura tepis accipere oportet. In tempen. est aliquid quasiformale, quod tenet se ex parte quantitatis discretae scilicet numerus prioris & posterioris, & aliquod materiale, per quod est continuum, quia continuitatem hatem ex motu, in quo est sicut in subiecto primo, & primo mensurato scilicetmotu coeli, vt dicitur. 4. phy. Motus autem ille habet continuitatem ex magnitudine, vnde cum motus angeli non sit continuus, quia non est secundum necessitatem magnitudinis conditiones habens per quam transit sicut est in illis, quae sic sunt nata esse in loco, vt eorum substantia sit commensurata illis locis scilicet corporibus, sed per successionem operationum in quibus nulla e continuitas. Ideo tempus illud non est continuum, sed est compositum ex nunc sibi succedentibus, vnde numerus ipsarum operationum dicitur motus, & quot sunt operationes, ex quibus componitur motus, tot sunt instantia, ex quibus componitur tempus. Et hoc consonat dictis philosophi in. 6. phy. dicentes, quod eiusdem rationis est indiuisibile moueri, & tempus componi esnunc, & motum ex momentis, & lineam ex punctis quia quamuis linea sit continua, per quam angelus transit, non tamen est ibi continuitas secundum quod refertur ad motum angeli, quia per diuersa vbi non continuatim pertransit. Haec ille.

Ex quibus patet quo tempus motus angelici improportionatum est tempori motus coeli, & consequenter, imo anter hic motus & ille non sunt adinuicem proportionabiles, nec vnus eorum est mensurabilis mensura alterius, licet vnus alterum concomitetur Item magis de rpe ad argumentum dicit Sanctus Thomas ibidem in sol. septimi. Si ponatur(inquit) motus angeli, & motus corporis simul incipere, quando angelus erit in alio termino secundum aliud instans sui temporis, corpus erit etiam in alio termino secundum aliud instans sui temporis, inter duo autem instantia temporis istius corporis est tempus medium, eo quod motus eius est continuus, vnde ibi est significare medium instans. Sed inter duo instantia angelinon est tempus medium, vnde nec medium instans oportet ib significari, sed contingit significari, si in tribus locis successiue sit, quia etiam tempus ex tribus nunc componetur. Vnde vnum erit medium, & tamen illa duo instantia possint includere omnia instantia temporis, cum etiam vnum nunc & instans includat omne tempus: & ita non est inconueniens, quod dum motus angeli est tantum in duobus instantibus, motus corporis sit in infinitis, quamuis quantuncunque duret motus corporis, tantundem etiam duret motus angeli, & quamuis vtrunque nunc sit indiuisibile. Et praeterea contingit, quod quando corpus est in medio instanti angelus in nullo loco sit, cum non sit necessarium eum semper in loco esse, & ita secundum coordinationem illius temporis nullum nunc angelo correspondeat, sed tantum aeuum. Haec ille.

Ex quibus dico ad argumentum, quod in casuargumenti angelus est in primo loco scilicet in instanti c. ita quod vnum instans temporis angelici, quo angelus quieuit in. 24. correspondet non solum c. quod est instans temporis nostri, imo tempori praecedenti paruo vel magno. Erit autem in loco. b. in alio instanti sui temporis, quod correspondebit temporis sequenti instanti. c. & cuilibet instanti illius temporis, licet nulli instanti illius temporis primo correspondeat, quia tale instans, licet sit omnino indiuisibile secundum prius & posterius, potest tamen correspondere vnico instanti nostri temporis, vel vni totali tenpori, & cuilibet instanti eius primo scilicet, & vltimo, & medijs, vel vni tempori totali praeter primum instans eius. Sicut in casu argumenti angelus erit in primo loco in aliquo suo instanti correspondenti tempori praecedenti c. instanti, & etiam in. c. instanti. Erit autem in 2. loco in alio suo instanti correspondenti tempori nostro sequenti c. & ideo sicut inter instans c. & tempus sequens non est dare medium, sic nec inter duo instantia temporis angelici. Et sic patet quod argumentum non procedit, imaginatur enim quod si angelus est in primo loco in c. instanti, & in 2. loco in alio instanti temporis nostri, quod illud aliud instans sit primum quo est in 2. loco, quod falsum est. Nam secundum instans temporis angelici nulli instanti temporis nostri primo coexistet, sicut in simili dicit arguens, quod post pemens instans, potest subito causari aliqua volitio, & tamen non causabitur in aliquo instanti primo. Ad Tertium dicitur, quod male, & nullum quo ad effectum intentum probauit, quod angelus in casu argumenti praelibati per tempus praecedens c. fuerit in termino a quo, & in c. fuerit in termino ad quem, vt patet ex praedcis. Nec noua probatio, quam homo inducit valet. Non enim sufficit diuisio quam proponit, quia angelus in illo casu non quieuit vlti mo in aliquo instanti ante c. nec in alio instanti post c. sed in c. & hoc probatum est in probatione conclusionis, & vltra hoc illud aliter probat Sanctus Thomas.

Nono quolibeto ar. 9. vbi sic dicit. In omni motu oportet intelligere successionem & tempus per aliquem modum, eo quod termini cuiuslibet motus sunt oppositi inuicem & incontingentes vt patet primo phy. Vnde oportet quod omne mobile intelligatur esse prius in vno termino motus, & posterius in alio, & sic sequitur successio, sed transire de vno termino in alterum in motibus corporalibus contingit dupliciter. Vno modo sicut de instanti in instanti. Hoc autem esse non potest, nisi quando sunt tales termini motus, inter quos est accipere aliquo modo medium, sicut inter duo instantia est accipere tempus medium, vt patet in loci mutatione, & alteratione, & augmento, & diminutione. Et ibi motus dicuntur continui propter continuitatem eius, super quod transit motus, cuius est continue plus & minus accipere.

Alio modo transit de vno termino motus in alterum, sicut de tempore in instanti, & hoc accidit in motibus, quorum termini sunt priuatio & forma, inter quae constat medium non esse, vnde non potest sic transiri de vno extremo in alterum, vt quandoque in neutro extremorum sit, sicut transitus de instanti in instans, ita quod in neutro instantium est medio tempore. Et huiusmodi motus sunt generatio & corruptio & illuminatio, & huiusmodi, in quibus oportet dicere, quod vnus terminus erat in toto tempore praecedente, & alius in instanti, ad quod tempus terminatur. Huiusmodi enim mutationes sunt termini motus cuiusdam, sicut illuminatio Diei est terminus motus localis solis, vnde in toto tempore praecedenti, quo sol mouebatur ad punctum directae oppositionis, erant tenebrae, &in ipso instanti, quo sol peruenit ad punctum praedictum, est lumen. Et similiter est de generatione & corruptione, qui sunt termini alterationis, quia inter tempus & instans non cadit medium aliquod, nec est accipere aliquod instans immediatum praecedens vltimum instans temporis. Inde est, quod in huiusmodi mutationibus absque omni medio est transitus de vno extremo in aliud, nec est vltimum instans accipere, in quo fuit in termino a quo, sed vltimum tempus, quod terminatur ad instans, in quo est in termino ad quem, & ideo huiusmodi mutationes dicuntur instantaneae. Hoc autem dici non potest de motu angeli, eo quod nullum habet ordinem ad aliquem motum continuum, vt possit dici terminus eius, vnde oportet ponere, quod intelligatur transire de termino motus in terminum motus, sicut est transitus de instanti in instans, eo quod motus non potest intelligi sine tempore, sicut etiam tempus non potest intelligi sine motu.

Vnde cum esse angeli in termino a quo a nullo motu dependeat, non potest dici, quod sit ibi in tempore, sed in quodam nunc, & similiter in termino ad quem in alio nunc &c. Eandem rationem ponit primo sen. di. 37. q. 4. ar. 3. Ex quibus patet, quod impossibile est angelum moueri de. a. in bs sic quod in instanti sit in b.s & in tempore praecedenti illud instans sit in a. sed oportet dare vltimum instans, in quo quieuit in a. & cum hoc non possit esse in tempore continuo, oportet quod fiat in tempore discreto. Ad quartum negatur consequentia, quia dum materia mutatur de forma in formam, inductio formae vltimae consequitur quendam motum continuum praecedentem scilicet alterationem, qua durante forma secunda dicitur fieri & generari, & forma praecedens dicitur corrumpi, vnde materia non quieuit sub prima forma, sicut arguens false supponit. Et de hoc Sanctus Thomas primo sen. vbi statim allegatus est sic dicit. Cum omnis mutatio habeat duos terminos, qui non possunt esse simul. quia omnis mutatio est incontingens, vt dicitur primo phi. Oportet cuilibet motui vel mutatio ni adesse successionem, ex hoc quod non possunt duo termini esse simul, & ita tempus, quod nil aliud est quam numerus prioris & posterioris, in quibus consistit tota ratio successionis. Sed homo diuersimode in diuersis contingit. Quandoque enim terminus motus est mediatus principio motus secundum medium quantitatis virtualis, cuius diuisio attenditur secundum intensionem & remissionem alicuius formae, sicut in alteratione qualitatum sensibilium, & tunc tempus per seipsum motum mensurat, quia ad terminum successiue peruenitur, eo quod diuisibilis est. Quam doque vero terminus ad quem non est mediatus termino a quo, sicut est in illis mutationibus, in quibus est mutatio de priuatione in formam, & econtra, vt in generatione & corruptione, & illuminatione. Et in omnibus istis mutationibus oportet etiam annexum esse tempus, cum constet materiam non simul esse sub forma & priuatione, nec aerem simul esse sub luce & tenebris, non autem ita quod exitus vel transitus de vno extremo in aliud fiat in tempore, sed alterum extremorum scilicet primum, quod mutatione abijcitur, est coniunctum cuidam motui vel alterationi, sicut in generatione & corruptione, vel motu localisolum, sicut in illuminatione, & in termino illius motus est etiam terminus mutationis. Et pro tanto mutatio illa dicitur esse subito vel in instanti, quia in vltimo instanti te poris, quod mensurabat motum praecedentem, acquiritur illa forma illa forma vel priuatio, cuius nihil prius inerat, & in illo instanti dicitur generatum esse, non autem proprie generari, quia omne quod generatur generabatur & generabitur, vt in 6. phy. probatur &c. Haec ille.

Ex quibus patet, quod in tempore praecedente inductionem forma materia non quiescebat sub forma praecedente, imo continue mutabatur a praecedenti ad secundam, & vna erat in fieri, alia in corrumpi, licet in vltimo instanti temporis illius, vna scilicet praecedens sit primo corrupta & alia scilicet sequens sit primo genita vel producta: & sic instantia, quam arguens affert, non valet.

Ad quintum negatur consequentia, quia sicut patet, materia non quiescit ir toto tempore praecedenti generationem sub forma praecedenti, & per consequens non est necesse, quod sit in vltimo instanti illius temporis sub illa.

Ad sextum dicitur, quod in probatione conclusionis nostrae nullum falsum assumitur, sed praecise verum scilicet quod omne, quod quiescit in aliquo tempore primo se habet in eadem dispositione in quolibet instanti temporis illius.

Nec valet glosa, quam facit arguens dicens, quod hoc solum habet verum de instantibus intrinsecis, non autem de instanti terminante tale tempus, nam vt probatum est mutatio subita non potest immediate terminare quietem, sed est terminus motus. Nec valet replica, quae adducitur de similitudine motus ad aliter se habere, & quietis ad eodem modo se habere. Nam non est de mente Sanctus. Thomas quod de ratione motus sit, quod in quolibet instanti temporis mensurantis motum mobile se habeat aliter quam prius ante scilicet tempus mensurans motum, sed solum quod in quolibet instantitalis temporis mobile se habeat in alia dispatione, ad hunc sensum, quod non sit accipere quaecunque duo instantia in tali tempore, in quibus mobile eodem modo se habeat, sed semper in instanti sequenti habet aliter quam prius se habuit, & in praecedenti se habebat aliter quam in sequenti se habebit, & sic intelligendo propositio ista est vera sine calumnia. Et pari modo de ratione quietis est, quod quiescens in quolibet instanti temporis mensurantis quietem sit in eadem dispositione, sic quod non sit in accipere illius temporis duo instantia, in quibus mobile sit in diuersis dispositionibus respectu formae, secundum quam dicitur quiescere, & sic accepta non habet calumniam propositio, immo est per se manifesta, quia quod conuenit alicui in primo, conuenit ei secundum quodlibet sui, & non secundum aliquid, & secundum aliquid non. Cum ergo de ratione quietis sit vniformitas, & de ratione motus difformitas, quicquid quiescit in aliquo tempore primo, in quolibet instanti illius manet vniforme, & econtra, quicquid mouetur in aliquo tempore primo, in quolibet instanti illius est difforme, ita quod non est accipere duo instantia illius temporis, nec a parte principij, nec a parte finis, in quibus sit vniformitas. Et ideo patet vanitas argumenri, quia comparat instans temporis mensurantis motum ad instantia extrinseca temporis scilicet praecedentis motum, cum nos loquamur solum de intrinsecis temporis mensurantis motum, siue continuantibus, siue terminantis illud. Sic enim vocamus hic intrinseca instantia, & sic sua instantia non valet.

Ad septimum negatur antecedens illud conditionale. Non enim est possibile quacunque virtute aliquod corpus moueri per vacuum, nec per plenum in instanti. Et de hoc Sanctus Thomas 4. sen. di. 44. q. 2. arti. 3. quaestiuncula 3. in solu. secundi. Quidam inquit contradixerunt illi propositioni, quam philosophus inducit in parte illa, vt Conmentator dicit ibidem, dicentes, quod non oportet esse proportionem totius motus ad totum motum secundum proportionem resistentiae medij ad aliud medium resistens, sed oportet quod secundum proportionem mediorum, per quae transitur attendatur proportio retardationum, quae accidit in motibus ex resistentia medij, quilibet enim motus habet determinatum tempus velocitatis & tarditatis ex victoria mouentis supra mobile, etiam si nihil resistat ex parte medij. Sicut patet in corporibus caelestibus, in quibus non inuenitur aliquid, quod obstet motui ipsorum, & tamen non mouentur in instanti, sed in tempore determinato secundum proportionem potentiae mouentis ad mobile, & ita patet, quod etiam si ponatur aliquid moueri in vacuo non oportebit, quod moueatur in instanti secundum quod nihil addatur tempori, quod debetur motui ex proportione predicta mouentis ad mobile, quia motus non retardatur. Sed haec responsio, vt Conmentator ibidem dicit, procedit ex falsa imaginatione, qua quis imaginatur quod tarditas, quae causatur ex resistentia medij sit aliqua pars motus addita motui naturali, qui habet quantitatem secundum proportionem mouentis ad mobile. Sicut vnalinea additur lineae, ratione cuius accidit in lineis, quod non remanet eadem proportio totius ad totam lineam, quae erat linearum additarum adinuicem, vt sic etiam non sit eadem proportio totius motus ad totum motum sensibilem, quae est retardationum contingentium ex resistentia medij, quae quidem imaginatio falsa est, quia quaelibet pars motus habet tantum de velocitate, quantum totus motus. Non autem quaelibet pars lineae habet tantum de quam titate dimensiua quantum habet tota linea, vnde tarditas vel velocitas addita motui redundat in quamlibet partem eius, quod de lineis non contingit, & sic tarditas addita motui non facit aliam partem motus, sicut in lineis accidebat, quod additum est pars totius lineae. Et ideo ad in telligendam probationem philosophi, vt Commentator ibidem exponit, sciendum est, quod oportet accipere totum pro vno scilicet resistentiam mobilis ad virtutem mouentem & resistentiam medij, per quod est motus, cuiuscunque alterius resistentis, ita quod accipiatur quantitas tarditatis motus totius secundum proportionem virtutis mouentis ad mobile resistens quocunque modo, vel ex se, vel ex alio extrinseco. Oportet enim semper, quod mobile resistat aliquo modo mouenti, cum mouens & motum agens & patiens, inquantum huiusmodi sint contraria. Quandoque autem inuenitur mobile resistere mouenti ex seipso, vel quia habet virtutem inclinantem ad contrarium motum, sicut patet in motibus violentis, vel saltem, quia habet locum contrarium loco, qui est in intentione mouentis, cuiusmodi resistentia, inuenitur etiam corporum caelestium ad suos motores. Quandoque autem mobile resistit virtuti mouentis ex alio tantum, & non ex seipso, sicut patet in motu naturali grauium & leuium, quia per ipsam formam eorum inclinantur ad talem motum. Est enim forma impressio generantis, quod est motor per se grauium & leuium. Ex parte autem materiae non inuenitur aliqua resistentia, neque virtutis inclinantis ad contrarium motum, neque loci contrarij, quia locus non debetur materiae, nisi secundum quod sub dimensionibus existens perficitur forma naturali, vnde non potest esse resistentia nisi ex parte medij, quae quidem resistentia est motui eorum connaturalis. Quandoque autem est resistentia ex vtroque, sicut patet in motibus animalium. Quandoque autem in motu non est resistentia, nisi ex parte mobilis, sicut accidit in corporibus caelestibus, & tunc tempus motus mensuratur secundum proportionem motoris ad mobile, & in talibus non procedit ratio philosophi, quia remoto omni medio adhuc manet motus eorum in tempore. Sed in illis motibus, in quibus est resistentia tantum ex parte medij accipitur mensura temporis secundum impedimentum, quod est ex medio solum, vnde si subtrahatur omnio medium, nullum impedimentum remanebit, & sic vel mouebitur in instanti, vel aequali tempore mouebitur per plenum & vacuum spacium, quia dato quod moueatur in tempore per vacuum, illud tempus in aliqua proportione se habebit ad tempus, in quo mouebitur per plenum. Possibile est autem imaginari aliud corpus in eadem proportione subtilius corpore, quo spacium plenum erat, quo si aliud aequale spacium impleatur in tam paruo tempore mouebitur per illud plenum, sicut primo per vacuum, quia quantum additur ad subtilitatem medij, tanto subtrahitur de quantitate temporis, cum quanto est magis subtile, minus resistat. Sed in alijs motibus, in quibus est resistentia ex ipso mobili, & medio, quantitas temporis accipienda est secundum proportionem potentiae mouentis ad resistentiam mobilis & medij simul.

Vnde dato quod totaliter medium subtrahatur, vel non impediatur, non sequitur motum esse in instanti, sed quod tempus motus mensuretur tantum ex resistentia mobilis, nec erit inconueniens si per idem tempus moueatur per vacuum & per plenum, aliquo subtilislimo corpore imaginato, quia determinata subtilitas medij quanto est maior, nata est facere tarditatem minorem in motu. Vnde potest imaginari tanta subtilitas, quod erit nata facere minorem tarditatem quam sit illa tarditas, quam facit resistentia mobilis, & sic resistentia medij nullam tarditatem adijciet ad motum. Patet ergo quod quamuis medium non resistat corporibus gloriosis secundum hoc quod possunt esse cum alio corpore in eodem loco, nihilominus motus eorum non erit in instanti, quia ipsum corpus mobile resistet virtuti mouenti ex hoc ipso, quod habet determinatum situm, sicut de corporibus caelestibus dictum est. Haec ille.

In nono autem quolibet quaestione 9. respondet in forma ad hoc argumentum breuius in hunc modum. Arguit enim sic philosophus 4. phy. probat, quod si aliquid moueretur in vacuo moueretur in instanti propter hoc, quod medium mobili non resisteret, sed sicut vacuum non resistit corpori moto, ita nec aliquod plenum ipsi angelo:ergo angelus mouetur in instanti. Ece Argumentum. Sequitur solut io. Quamuis inquit, non impediat aliquod plenum angelum in suo motu, tamen propter rationem iam dictam oportet in motu eius intelligi diuersa nunc. Ratio autem philosophi est magis ducens ad impossibile quam sit ostensiua, vt dicit ibidem Commentator. Haec ille.

Item ibidem in solu, primi. Non inquit reperitur tempus in motu angeli propter distantiam spacij, sed propter incontingentiam terminorum, quia scilicet non contingit angelum esse in duobus locis simul. Haec ille.

Et quo patet quod secundum eum, si graue moueretur in vacuo, non moueretur in instanti, quia non simul esset in diuersis partibus vel sitibus illius vacui, sed prius in vno quam in alio, & sic ibiesset tempus, & hoc siue vacuum haberet partes veras, seutantum imaginarias. Cum autem arguens improbat primam responsionem. Dico ad primam improbationem, quod diuina omnipotentia non extendit se ad ea, quae contradictionem non implicant, sicut est aliquid moueri in instanti vnde impossibile est corpus quacunque virtute moueri proprie localiter in instanti. Et de hoc Sanctus Thomas in 4. vbi supra in solu. tertij argumenti sic dicit. Quamuis virtus animae glorificatae excedat inaestimabiliter virtutem animae non glorificatae, non tamen excedit in infinitum, quia vtraque virtus est finita, vnde non sequitur, quod moueat in instanti. Si tamen esset simpliciter infinitae virtutis, non sequeretur, quod moueretur in instanti, nisi separaretur totaliter resistentia, quae est ex parte mobilis. Quamuis autem resistentia, qua mobile resistit mouenti per contrarietatem, quam habet ad motum talem ratione inclinationis ad contrarium motum, possit a mouentis virtute totaliter superari, tamen resistentia, quam facit ex contrarietate, quam habet ad locum, in quem tendit motor per motum, non potest totaliter superari, nisi auferatur ab eo esse in tali loco, vel in tali situ. Sicut enim album resistit nigro ratione albedinis, & tanto magis quato albedo magis distat a nigredine, ita corpus resistit alicui loco per hoc, quod habet locum oppositum, & tanto est maior resistentia quanto distantia est maior. Non autem potest a corpore remoueri, quod sit in aliquo loco vel situ nisi auferatur ei sua corporeitas, per quam debetur ei locus vel situs, vnde quamdiu manet in natura corporis nullo modo potest moueri in instanti quantacunque sit virtus mouens. Corpus autem gloriosum nunquam suam corporeitatem amittet, vnde nunqua in instanti moueri poterit. Haec ille Et si dicatur saltem cum angelus careat corporeitate & situ per Dei potentia moueri potest in instanti, vt sit simul in diuersis locis, non tamen situaliter, sed per applicationem virtutis hic & ibi, dicendum quod consequens non apparet impossibile. Ad secundam improbationem dico, quod resistentia mobilis ad motorem consurgit praecise ex distinctione vnius ab alio, sed potius ex oppostione dispositionis, quam habet mobile de pesti ad dispositionem inducendam in futuro. Contingit autem illam oppositionem esse maiorem vel minorem, vt statim dictum est. Et ideo negatur prima consequentia, qua infertur, quod idem corpus aequaliter ab omnibus ancelis moueretur. Secunda vero consequentia, qua infertur quod nullus angelus posset mouere corpus in non tempore, conceditur, cum suo consequente. Aliae vero consequentiae ibidem illatae negatur scilicet quod nullus angelus posset mouere idem corpus per aequale spacium in minori tempore quam alius, & quod nullus angelus posset velocius mouere sphaeram lunae quam ille, quiactu mouet. Adtertiam improbationem dicitur, quod graue nulla virtute posset moueri in instanti in vacuum nisi perderet suam corporeitatem, sicut dictum est prius. Non quidem motu naturali, cuius principium est grauitas, quia non haberet resistentiam motui eorum connaturalem.

Vnde a tali principio nec in instanti, nec in tempore moueri posset, nec virtute animae posset moueri in instanti, quia illa non potest superare totaliter resistentiam mobilis, nec auferre corporeitatem, nec ponere corpus simul in oppositis sitibus. Deus autem tollere posset totam illam resistentiam & transferre substantiam illam incorpoream factam de termino ad terminum in instanti, sed non per motum proprie dictum, sed alijs modis nobis incognitis. Secundum enim viam Sancti Thomas nulla virtute fieri potest, quod idem corpus seruata corporeitate sit simul in diuersis locis vel sitibus localiter & circunscriptiue, & sic nec potest quacunque virtute moueri localiter in instanti proprie loquendo de motu locali.

Ad quartam dicitur, quod successio in motu non est propter solam distinctionem mobilis a motore, sed propter aliud, vt dictum est scilicet propter incompossibilitatem termini a quo ad terminum ad quem. Conceditur tamen, quod aliqua alteratio fit in instanti, quia est terminus extrinsecus motus localis, sed hoc locum non habet in proposito de motu angeli, qui nihil aliud est quam duo contactus virtutis eius ad locum in diuersis nunc sibi succedentes, & non acquisitio alicuius formae, vel alicuius vbi in ipsoangelo. Si tamen vnus subitus contactus virtutis eius ad locum vel locatum diceretur motus vel mutatio angeli, tunc diceretur, quod sicut talis contactus potest esse in instanti, sic & motus angeli potest fieri in instanti, sed hoc non esset proprie dictum, quia moueri localiter est moueri de loco priori ad locum posteriorem, vbi necessario requiruntur diuersa nunc, & multo plus, si loquamur de motu angeli in corpore assumpto.

Ad quintam improbationem, qua impugnat secundum dictum illius responsionis quo ad motum angeli per applicationem virtutis, patet per praedicta, quia nos non dicimus, quod distinctio loci ab angelo sit resistentia vel causa successionis, sed potius distinctio & oppositio vnius loci ab alio, & ex hoc non sequitur aliquod inconueniens. Conceditur enim quod loquendo de tali motu angeli aequae velociter potest inferior angelus se mouere per aequale spacium sicut superior. Secundo conceditur, quod angelus in vacuo non posset moueri, quia virtus eius non potest contingere vacuum, cum nihil sit, & posito quod moueretur in vacuo, hoc fieret in tempore non in instanti. Tertio dicitur, quod graue nulla virtute finita inoueretur in vacuo in instanti, nec philosophus amplius concludit, nisi quod si graue moueretur in vacuo moueretur in instanti, sed antecedens ipse reputabit aeque impossibile sicut consequens. Quarto dicitur, vt prius, quod si animal caderet de turri ad terram per vacuum, hoc esset in tempore, & non in instanti, cuius ratio statim reddetur in simili, & sic patet quod illa responsio male impugnata est, inquantum dicta Sancti Thomas concordat, licet aliqua addat praeter mentem eius, puta de distinctione motoris a mobili, quasi causam resistentiae & successionis in motu.

Ad octauum principale dicitur, quod nec per vacuum, nec per medium glorificatum quodcunque graue posset moueri in instanti. Et similiter dicitur ad nonum, quod corpora glorificata non mouebuntur mn instanti, & de hoc Sanctus Thomas quarto sen. vbi supra sic dicit. Quidam dicunt, quod corpus gloriosum transit de vno loco in alium sine hoc, quod pertranseat medium, sicut & voluntas de vno loco transfertur ad alium sine hoc, quod pertranseat medium, & propter hoc potest motus corporis gloriosi esse in instanti, sicut & voluntatis. Sed hoc non potest stare, quia corpus gloriosum nunquam peruenit ad nobilitatem naturae spiritualis, sicut nunquam desinet esse corpus Et praeterea voluntas cum dicitur moueri de vnoloco in alium non transferetur essentialiter de loco in locum, quia neutro illorum locorum essentialiter continetur, sed dirigitur in vnum locum postquam fuerat directa perintentionem in alium, & pro tanto dicitur moueri de loco ad locum. Et ideo alij dicunt, quod corpus gloriosum habet de proprietate suae naturae, qua corpus est, quod pertraseat medium, & ita quod moueatur in tempore, sed de virtute gloriae, quae habet quandam infinitatem supra virtutennaturae habet, quod possit non pertransire medium, & sic in instanti moueri. Sed hoc non potest esse, quia implicat in se contradictionem, quod patet sic. Sit enim aliquod corpus, quod moueatur de. 4. in. b. & sit corpus motum. 3. constat quod 3. quamdiu totum est in. a. non mouetur, similiter nec quando totum est in bs quia tunc motum est: ergo si aliquando mouetur oportet, quod neque sit totum in a. neque totum in b. ergo quando mouetur, vel nusquam est, vel est partim in a. & partim in bs vel totum in alio loco medio puta in c. aut partim in c. & partim in a. seu in b. Sed non potest poni, quod nusquam sit, quia sic esset aliqua quantitas dimensiua non habens situm, quod est impossibile, neque potest poni, quod sit partim in a. & partim in bs & sit in medio aliquo modo, quia cum locus bs sit distans ab. 4. sequeretur medio interiacente, quod pars 3. quae est in b. non esset continua partim 3. quae est in 2. ergo restat, quod sit totum in c. vel partim in eo, & partim in alio loco, quod ponetur medium inter c. & 2. puta d. & sic de alijs: ergo oportet quod 3. non perueniat de a. in b nisi sit prius in omnbus medijs, nisi dicatur, quod peruenit de 2. in b. & nunquam mouetur, quod implicat contradictionem, quia ipsa successio locorum est motus localis, & eadem ratio est de qualibet mutatione, quae habet duos terminos contrarios, quorum vterque est aliquid positiue. Secus autem est de illis mutationibus, quae habent vnum terminum positiuum & alterum puram priuationem, quia inter affirmationem & negationem, siue priuationem non est aliqua determinata distantia, vnde quod est in negatione, potest esse propinquius vel remotius ab affirmatione, & econtra, ratione alicuius, quod causat alterum illorum, vel disponit ad ea, & sic dum illud, quod mouetur est totum sub negatione, mutatur ad affirmationem, & econtra, vnde & in eis mutari praecedit mutatum esse, vt probatur in 6. phy. Nec est simile de motu angeli, quia esse in loco equi uoce dicitur de corpore & de angelo, vt in primo libus di. 37. dictum est, & sic patet, quod nullo modo potest esse, quod aliquod corpus perueniat de vno loco ad alium locum, nisi pertranseat omnia media. Et ideo alij hoc concedunt, sed tamen dicunt, quod corpus gloriosum mouetur in instanti, sed ex hoc sequitur, quod corpus gloriosum in eodem instanti sit in duobus locis simul vel pluribus scilicet in termino vltimo, & in omnibus locis medijs, quod potest esse. Sed ad hoc dicunt, quod quamuis sit idem instans secundum rem, tamen differt ratione, sicut punctum, ad quod terminantur diuersae lineae, sed hoc non sufficit, quia instans, mensurat secundum rem, non secundum hoc quod consideratur.

Vnde diuersa consideratio instantis non facit quod instans possit mensurare illa quae non sunt simul tempore, sicut nec diuersa consideratio puncti potest facere, quod in vno puncto loci contineantur, quae sunt distantia situ. Et ideo alij probabilius dicunt, quod corpus gloriosum mouetur in tempore, sed imperceptibili propter breuitatem, & tamen quod vnum corpus gloriosum potest in minori tempore idem spacium pertransire quam aliud, quia tempus quantuncunquae paruum accipiatur, est in infinitum diuisibile. Haec Sanctus Thomas in forma. Ex quo patet, quod argumentum octauum & nonum assumunt falsum scilicet quod per medium glorificatum possit graue & aliud corpus moueri in instanti, & similiter quod anima beata possit mouere corpus glorificatum in instanti. Et cum adducitur ad hoc ratio per dictum Augustinus respondit Sanctus Thomas ibidem in solutione quarti argumenti dicens. Quia par celeritas in verbis Augutinus est intelligenda quantum ad hoc, quod est imperceptibilis excessus vnius respectus alterius, sicut & tempus totius motus est imperceptibile. Haec ille.

Ad nonum, quod est corruptoris respondit corruptor. Ista (inquit) instantia faciliter potest solui, si verba Sancti Thomas intelligantur. Non enim dicit hoc esse impossibile, quod aliquid sit in aliquo toto tempore sub aliqua forma, & in vltimo illius temporis sit sub alia forma, hoc enim contingit in generatione. Materia enim, quae in toto tempore praecedenti est sub forma ignis, in vltimo illius est sub forma aeris in generatione aeris ex igne. Sed impossibile est (inquit) quod aliquid quiescat in al, quo tempore toto in vno termino, & in vltimo illius sit in alio termino. De ratione enim quietis est vt ibidem docet Thomas quod ad similiter se habeat nunc & prius, & per consequens in eius vltimo non potest poni in alio termino quam in eo, in quo ponitur quiescere. Ad hoc autem quod dicunt de pane in sacramento altari, dicendum, quod nec forma substantialis panis, nec alicuius corporalis vel corruptibilis abiicitur ante vltimum instans, in quo sit transubstantiato vel corruptio, immo in toto tempore praecedente manet sub sua forma substantiali, quae non abijcitur successiue, cum consistat in indiuisibt li secundum philosophum. Neque tamen debet dici, quod materia vel res illa quiescat sub sua forma substantiali, sicut neque quod moueatur ad ipsam, licet materia per motum disponatur ad formae substantialis susceptionem, quae fit in instanti. In naturalibus quidem per motum naturalem, in sacramento vero altaris per motum sacramentalem, videlicet per illorumverborum prolationem. Et licet Deus possit sine omni motu facere huiusmodi transubstantiationem vel mutationem, non tamen debet dici, quod materia vel res transmutanda in tempore praecedente quiescat sub sua forma substantiali, vt dictum est, sed quod per ipsam habet esse actu, quod quidem esse praecedit tam quietem quam motum. Et sic patet, quod ista ratio ex falso intellectu procedit. Haec Corruptor & bene, nisi quod videtur concedere, quod materia quae prius fuit sub forma panis, postea est sub forma corporis Christi, quod falsum est, quia tunc forma corporis Christi simul informaret duas materias, scilicet antiquam & nouam, quod fantasticum est.

Item tunc non tota substantia panis transubstantiaretur in corpus Christi, sed tantum forma, & remaneret materia panis, & multa alia sequerentur. Quomodo autem in talitransubstantiatione fieri praecedit factum esse, & motus mutatum esse, vide 4. senten. distin. 11. q. prima articu. 3. quaestiuncula secunda, in solutione secundi, tertij, & quarti. Item tertia parte, quaestione 75. articu. 7. Ad rationem factam in pede quaestionis patet solutio per praedicta.

PrevBack to TopNext