Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angelus moveat caelum, vel quodcunque corpus per intellectum et voluntatem, vel per aliquam aliam potentiam

DISTINCTIO VII. QVAESTIO II. Vtrum angelus moueat caelum, vel quodcunque corpus per intellectum & voluntatem, vel per aliquam aliam potentiam.

ITERVM circa septimam distinctionem secundi quaeritur. Vtrum angelus moueat caelum vel quod cunque corpus per intellectum & voluntatem, vel peraliquam aliam potentiam.

Et videtur, quod per aliam potentiam. Quia angelus in quacunque distantia potest velle & intelligere rem quamcunque, sed non potest mouere quancunque rem, nec in quacunque distantia, igitur &c.

In oppositum dicitur sic. Omnis virtus non organica est intellectus, aut voluntas, sed potentia motiua in angelo est potentia non organica, igitur est intellectus, aut voluntas.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio Sancti Thomas In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio dicetur ad eorum rationes.

Articulus 1

QVantum ad primum arti. sit prima conclusio. Quicquid angelus agit ad extra agit per intellectum & voluntatem, & non per aliam potentiam mediam. Hanc ponit Sanctus Thomas quolibet 6. art. 2. vbi sic dicit. Omnis actio cuiuscunque rei est per fomam naturae illius rei. Nam & si sint aliquae formae accidentales principia actionum alicuius rei, oportet quod huiusmodi actiones reducantur, sicut in primum principium in formam specificam illius rei agentis, sicut actio caloris ignis reducitur sicut in primum principium in formam substantialem ipsius, quae est etiam principium omnium accidentium propriorum ignis. Et ideo oportet aliter se habere in actionibus alicuius rei habentis naturam compositam, & aliter in actionibus rei habentis naturam simplicem. Si enim fuerit aliquid habens naturam simplicem, omnis actio erit secundum proprietatem, & modum illius naturae, quod non contingit si habeat naturam compositam, omnis enim actio ignis est secundum proprietatem naturae ignis. In cultello autem ignito est quaedam actio non pertinens ad proprietatem, siue naturam ignis scilicet incisio, & hoc etiam considerandum est in substantijs spiritualibus. Anima enim humana non est totaliter intellectus, sed participat intellectualitalem. Vnde est in ea aliqua virtus & actio. quae non pertinet ad intellectualem naturam, sicut praecipue patet in his quae pertinent ad animam vegetabilem, sed angelus est totaliter intellectualis naturae, & ideo oportet, quod omnis eius actio sit secundum intellectum. Vnde beatus Dionysius dicit. 4. c. de diuinis no. quod angeli habent substantias, & virtutes, & operationes intellectuales. Intellectus etiam non agit, nisi mediante voluntate, quia motus voluntatis est inclinatio sequens formam intellectam, vnde oportet quod quicquid angelus agit, agat per imperium voluntatis. Sed tamen considerandumest, quod cum virtus sit media inter essentiam & operationem, oportet quod virtus & operatio cuiuslibet rei proportionetur essentiae eius, vnde superioris angeli, cuius est essentia nobilior, est etiam virtus efficacior, sicut ad intelligendum, ita etiam ad agendum in res exteriores, & secundum hoc actio angelilimitatur ad aliquem effectum, quia nec virtutem, nec essentiam habet infinitam. Haec ille.

Item ibidem arguendo ad oppositum. q. sic dicit. Omnis actio est ab aliqua virtute, sed in angelo non est alia virtus quam intellectus & voluntas, intellectus etiam non agit nisi per voluntatem: ergo omnis actio angeli est per imperium voluntatis.

Item prima parte quaestione 110. art, 3. probat, quod corpora obediunt angelis ad motum localem. Item de potentia Dei q. 6. articu. 3. dicit. Quia fidei sententia est, quod substantiae separate siue angeli mouent suo impero corpora caelestia localiter, & non solum corpora caelestia, sed etiam alia corpora Deo ordinante & permittente. Idem dicit de malo q. 16. art. 9. in solu. septimi.

Item de malo q. 16. art. primo, in solutio. 14. sic dicit. In angelo aut daemone, si incorporei ponantur, non est alia potentia neque operatio nisi intellectus & voluntatis. Vnde Dionysius dicit. 4. ca. de diuinis nominibus, quod intellectuales sunt omnes eorum substantiae, virtutes, & operationes, oportet enim quod virtus & operatio cuiuslibet rei consequatur naturam ipsius. Angelus autem non est intellectus secundum suam partem, sicut anima, sed secundum totam naturam suam intellectualis est. Vnde nulla virtus, seu potentia in angelo esse potest, nisi pertinens ad appraehensionem vel appetitum intellectualem. Non est autem inconueniens, quod angeli aliqua corpora solo imperio moueant motu duntaxat locali, videmus enim quod anima humana solo intellectu & voluntate mouet corpus sibi vnitum. Quanto autem aliqua substantia intellectualis est altior, tanto habet virtutem motiuam magis vniuersalem, vnde substantia intellectualis. separata a corpore potest mouere imperio voluntatis aliquod corpus non sibi vnitum, & tanto magis quanto substantia intellectualis fuerit altior, in tantum quod ministerio quorundam angelorum corpora caeleitia dicuntur moueri. Est autem solius Dei proprium, quod materia corporalis obediat ei ad nutum quantum ad formarum susceptionem. Haec ille.

Simile tangit secundo sen. distin. 7. Et potest formari talis ratio ex eius dictis. In natura totaliter intellectuali non est potentia, nec virtus nisi intellectualis, & similiter nec actio non procedens ab intellectu, sed angelus est natura totaliter intellectualis, igitur in eo non est potentia, virtus, nec actio nisi intellectualis Tunc vltra. Omnis potentia intellectualis est intellectus, vel voluntas, sed omnis potentia vel virtus angelica est mere intellectualis, igitur quaelibet talis est intellectus vel voluntas, maior patet. Tum ex philosopho 2. Ethi. diuidentem rationales potentias in duas, scilicet cognitiuas & appetitiuas, & similiter tertio de anima. Tum per Augustinum quin in mente ponit solum intellectum voluntatem & memoriam, quae memoria ad intellectum pertinet, nunquam autem fecit mentionem de alia potentia in mente. Hanc conclusionem probat Bernardus de Gan. in impugnationibus quolibetorum Henrici quolibet. 3. q. 6.

Item in impugnationibus quoli. Godofredi quolibet primo q. 4. quaere ibi. Multae conclusiones aliae possent hic ponide modo, quo angeli mouent corpora, sed quia doctores in eis a Sancto Thoma non discordant, eas dimitto. Et in hoc primus articulus terminatur gratia breuitatis.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum recitandae sunt obiectiones aduersariorum. Quippe contra determinationem supra dictam arguit Aureolus primo sic. Quia secundum Commentatorem primo tractatu de substantia orbis, & 12. meta commento. 53. In substantijs abstractis & separatis non solum est potentia volitiua & cognitiua, sed etiam potentia motiua in loco, & potest ratio secundum eius intentionem sic formari. Substantia intellectualis, in eo quod intellectualis habet desiderium, sed vnde habet desiderium, habet quod habeat virtutem motiua in loco vel ad locum, igitur &c. Maior patet, quia omnem appraehensionem sequitur desiderium. Minor probatur, quia desiderium est ad vniendum cum disiderato. Ad huomodi autem vnionem requiritur necessario actus motionis, igitur &c. vnde in omnibus substantijs motiuis sunt ista tria, appraehensio, desiderium, & virtus motiua, & secundum quod appraehem sio siue imaginatio est perfectior vel imperfectior, secundum hoc desiderium & motus sunt perfectiora proportionabiliter. Si autem aliqua haberent desiderium, & non haberent virtutem motiuam qua possent consequi desiderium, illud esset imperfectum, & natura secisset aliquid frustra, & deficeret in necessarijs. Dicetur forte, quod licet sit in eis potentia motiua, tamen illa non est alia ab intellectu & voluntate, sed sicut ad intellectionem sequitur volitio, quam intellectus imprimit in voluntate, ita volitionem sequitur immediate positio obiecti voliti extra, ita quod in substantijs separatis quando voluntas vult tale quid, statim ponitur in effectu a voluntate eliciente illud.

Sed contra hoc arguitur. Tum quia incidit in articulo excommunicatum Parisijs, qui dicit. Quia angelus moueat corpora per intellectum & voluntatem solum, error. Tum quia si motio in loco, qua angelus mouaet corpus esset a volitione, aut esset a volitione vt est imperium nullo exequente, aut vt est imperium ipsamet exequente, vel vt est imperium aliquo alio exequente. Primus modus est impossibilis, vt scilicet motus fiat nullo exequente. Nec secundus modus, quia velle volluntatis nihil aliud est quam imperium, puta, volo quod festuca moueatur. Non est autem idem imperium & executio, quod patet, quia tunc voluntas ferretur supra seipsam vt exequens est. Nec tertius modus potest dari, quod executio sit ab illo mobili, quoniam tunc tale idem moueret se: ergo oportet dare necessario, quod potentia motiua sit alia a mobili & a voluntate & a volitione.

Confirmatur. Quia alias actus voluntatis esset productiuus, quod est falsum, vt patet. Nam primo Ethi. &. 9. metaphy. dicit philosophus, quod operationes intellectus & voluntatis sunt fines, ita quod ab ipsis non sunt alia operata.

Secundo sic. Potentia motiua in loco inmediate exequendo non est in nobis voluntas, nec intellectus, igitur nec in angelo, tenet consequentia, quia ex hac similitudine in nobis reperta arguit aduersarius putans, quod sicut in nobis non est alia potentia motiua praeter intellectum & voluntatem, ita nec in angelo. Assumptum probatur & suppono, quod idem sit in nobis quandoque motus voluntarius & naturalis, quod possibile est, & de facto contingit, sicut motus palpebrarum, & cordis qui est respirare. Potes enim voluntarie respirare, & tamen cogeris necessario respirare. Sunt tamen quidam motus omnino voluntarii, quidam autem omnino naturales, nunc ostendo, quod motus iste, qui est naturalis, & cum hoc voluntarius non sit immediate a voluntate, sic. Cessante primo agente, necessario cessat motio, quae attribuitur illi potentie, vel cessat eius effectus, sed intellectu, & desiderio, & imaginatione cessante non cessat motus respirationis, nec palpebrarum, igitur &c. Tertio. Quia philosophus. 7. Ethi. dicit, quod virtus motiua est obediens intellectui & voluntati, sicut patet in paraliticis, & comparat illam potentiam motiuam appetitui incontinentis. Tunc sic. Impossibile est, quod potentia eliciat actum, & quod actus ille non sit in eius obedientia, sed sit totaliter siue principaliter elicitus ab ea. Quarto. Potentia motiua ponit obiectum suum in esse reali, ponit enim motum, sed potentia intellectiua vel volitiua non ponit sic obiectum suum in esse reali, ex hoc enim quod res est volitio vel intellecta, non habet res, quod sit posita in esse reali, igitur &c.

Quinto sic. Actus genere differentes reducuntur ad potentias genere differentes, sed intelligere & velle ex vna parte & mouere secundum locum ex alia sunt actus differentes genere, quia intelligere & velle sunt actus vitales, non autem mouere secundum locum, igitur. Haec ille. arguit etiam Henri 13. quolibet. quaest. sexta. Proprium est inquit Deo, quod sola voluntate producit res: ergo hoc non debet attribui angelo, nec homini, non enim ex hoc, quod angelus vel homo volunt aliquid, statim illud est factum sed post voluntatem requiritur alia vis motiua, quae de proximo producit opus. Primum ergo principium motus in nobis est intellectus repraesentans appetibile.

Secundum est voluntas determinans & imperans viribus motiuis. Tertium sunt vires motiuae, vnde angelus mouet per intellectum, vt per primum principium, per voluntatem tanquam per principium medium, sed per vim motiuam tanquam per principium proximum. Arguit etiam Godofre. primo quolibet quaestione quarta. Primo. Quia in solo Deo non differt velle & agere: ergo in angelo virtus motiua est alia a voluntate. Secundo. Sicut potentiae apprehensiuae est appraehendere actum exterius transeuntem, & in hoc dirigere appetitum, ita actus appetitus est velle talem actum, & imperare quod fiat, sed velle vel imperare, quod aliquid moueatur, non est mouere, vel actum elicere, vel exequi: ergo in angelo praeter voluntatem requiritur alia virtus motiua exequens motum imperatum a voluntate. Tertio. Quia angelus secundum intellectum & voluntatem aequaliter se habet ad propinquum & distans, sed secundum potentiam, qua mouet corpus, non aequaliter se habet ad propinquum & distans, quia ibi est, vbi operatur, oportet ergo ponere aliquod principium actiuum praeter intellectum & voluntatem. Potest etiam argui contra conclusionem sic. Primo. Nam Sanctus Thomas de potentia Dei quaest. 6. articulo tertio in solu. secundi dicit contrarium conclusionis. ait enim sic Formae rerum naturalium in mente angelica existentes sunt magis actualis quam formae. quae sunt in materia, & propter hoc sunt immediatum principium operationis, quae est intelligere, operationes vero quae est actio materiam transmutans, non sunt immediatum principium, sed mediante voluntate, & voluntas mediante virtute, & virtus immediate mouet motum localem, quo motu mediante est causa aliorum motuum, & est causa aliqua inductionis formae in materia.

Item in solu. tertij dicit simile. Et sic videtur, quod conclusio principalis non est de mente eius, vel si sic, tunc contradicit sibijpsi. Secundo. Quia. 9. quolibet. articu. 10. in solu. secundi sic dicit. Angelus agit in hec corpora mouendo ea localiter per imperium, sed sed hoc imperium non est sine virtute actiua, quam oportet aliquo modo contingere corpus motum, cum mouens & motum oporteat esse simul, vt probatur. 7. phys. Haec ille. Ex quibus videtur dicere contrarium conclusionis. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum soluendae sunt in oppositum rationes. Et ad primam siquidem, quae est Aureoli, conceditur, quod quilibet angelus habet potentiam motiuam, sed illa non differt realiter ab eius voluntate. Et ideo responsio ibidem data bona est, & male, & in sufficienter improbatur, sicut patet discurrenti per singulas improbationes. Nam ad primam respondet Durandus dicens, quod positio nostra non est contra articulum, qui dicit, quod angelus non mouet sola voluntate, quia licet inquit angelus non habeat aliam potentiam motiuam nisi voluntatem, non tamen subijcitur voluntati suae ad actum mouendi, quicquid ei subijcitur quo ad actum volendi. Vnde non potest mouere quascunque res, nec qualitercunque vellet, aut placeret, sed determinato modo, prout natura exigit, vel Deus praecipit, seu permittit, sicut & Deus non omnia vult, quae scit quanquam non sit in eo aliud voluntas, & aliud scientia, sed vnum & idem, quia ad plura extendit se obiectum scientiae quam voluntatis. Sic in angelo quamuis idem sit voluntas, quod sua potentia motiua, ad plura tamen se extendit in volendo quam in mouendo. Haec Duran. Et concordat in hoc cum Sancto Thoma quolibeto. 7. q. 3. in solu. secundi, vbi dicit. Actio vo luntatis limitatur secundum modum essentie, & ideo non oportet, quod angelus omnia possit agere, quae potest velle. Haec ille.

Ex quibus patet, quod articulus non est contra nos, se solum contra ponentes angelum mouere corpora per intellectum & voluntatem solum adhuc intellectum, quod voluntas angelica sit efficax ad mouendum quicquid potest velle mouere, & qualitercunque velit mouere, vel quod a quantacunque distantia possit mouere, & quod non requiratur simultas vnius ad aliud, nec proportio, quod nos non dicimus.

Ad secundam improbationem conceditur secundum membrum diuisionis ibidem positae scilicet quod motus localis corporis est a voluntate angeli volente motum & eundem exsequente, ita quodipsamet vult, & imperat motum, & eundem exequitur. Et cum dicit arguens contra hoc, quia non est idem imperium, & executio &c. Dicitur primo, quod falsum supponit scilicet quod imperium voluntatis sit idem quod velle. Nam beatus Thomas prisecundae. q. 17. ar. primo probat, quod imperare est actus intellectus, & non voluntatis. Secundo. Quia dato, quod imperium sit actus voluntatis, non sequitur quod idem actus sit imperium & executio, proprie loquendo, sed quod imperium sit actus voluntatis, & quod executio sit ipsa actio transiens in corpus mobile, sicut enim supra dictum est, motus, & actio, & passio sunt eadem res sub diuersis respectibus & rationibus. Dicimus igitur, quod executio est ipsa motio actiua angeli, & non est actus voluntatis immanens, sed transiens, ita quod ipsa voluntas angeli, quae corpora mouet habet duos actus, vel duas actiones, quarum vna dicitur immanens scilicet ipsum velle, & alia dicitur transiens scilicet motio corporis, & secunda dependet a prima, & sequitur ex prima. False ergo imaginatur arguens scilicet quod velle angeli, & motum corporis, sit necessaria executio distincta realiter a motu, hoc enim falsum est, quia cum motus exterior sit quaedam actio & executio, non indiget alia executionae, aut actione, qua ponatur in esse, quia sic esset processus in infinitum. Ad confirmationem conceditur, quod actus voluntatis est productiuus, sicut patet de habitibus intellectualibus & moralibus, qui ex actibus intellectus & voluntatis producuntur, vt probatur secundo Ethi. Ad dictum Arisoteles dicitur, quod mens eius est, quod velle & intelligere non sunt tales actiones, quae ex natura sua, vt tales sunt, relinquant effectum extra operantem illas, sed non negat quin intelligere & velle, vt sunt in Deo, vel in angelo sint actiones productiuae motus exterioris, aut formae materialis substantialis, vel accidentalis, vnde ibi loquebatur de velle & intelligere humano duntaxat.

Ad secundum principale negatur consequentia. Nec Sanctus Thomas facit illam vnquam, nec probat conclusionem suam per illud medium, sicut arguens fingit, sed per aliud medium, quod patet in probatione conclusionis.

Item Sanctus Thomas concedit antecedens scilicet quod in nobis est alia potentia motiua corporis ad motum localem praeter intellectum & voluntatem, quod patet. Nam prima parte. q. 78. art. primo in solutione quarti sic dicit. Quamuis sensus & appetitus sint principia mouentia in animalibus perfectis, non tamen seusus & appetitus, inquantum huiusmodi sufficiunt ad mouendum, nisi superadderetur eis alia virtus. Nam in animalibus immobilibus est sensus & appetitus, non tamen habent vim motiuam. Haec autem vi motiua non solum est in sensu & sin appetitu, vt in imperante motum, sed est etiam in ipsis partibus corporis, vt sint habilia ad obediendum animae mouenti, cuius signum est, quod quando membra remouentur a sua naturali dispositione, non obediunt appetitui ad motum. Haec ille.

Licet autem voluntas humana non moueat immediate membra corporis ad motum localem, mouet tamen immediate intellectum, & mediante intellectu omnes alias potentias animae ad suos actus, sicut ostendit Sanctus Thomas prima secundae quaest. nona articulo primo.

Item prima parte quaestione 28. articulo quarto. Item de malo quaestione sexta articulo vnico. Item prima secundae quaestione 17. ostendit, quod actus voluntatis, & rationis, & appetitus sensitiui subduntur imperio rationis, & obediunt ei, licet non in omnibus.

Item posito, quod potentia motiua animalis sit alia a virtute cognitiua & appetitiua, forte illa est potentia passiua potius quam actiua. Et tunc dicitur ad argumentum, quod in illo casu cessat mouens partiale scilicet voluntas, non tamen totale, quia talis motus palpebrarum non solum causatur a voluntate, immo a natura. Nam motus cordis & alij motus naturales causantur a generante, sicut motus grauium & leuium, & consequuntur formam animalis, ideo remanent cessante actu voluntatis, sed motus animalis, qui non sic est naturalis, causatur ab appetitu mediante virtute executiua, quae potius est passiua quam actiua. Ad tertium dicitur, quod verum concludit, sed non contra conclusionem. Nam Sanctus Thomas prima secundae quaest.. 17. articulo septimo docet quomodo actus appetitus sensitiui non semper subditur imperio rationis. Et articulo nono docet, quod membra corporis non semper obediunt voluntati quo ad motum localem. Et ideo conceditur, quod in homine est alia potentia motiua praeter intellectum & voluntatem, secus est in angelo.

Ad quartum dicitur, quod non aliud concludit, nisi quod voluntas angeli non est omnipotens, nec potest mouere quicquid vult, quod conceditur, sed non concludit, quin aliquem motum localem corporum immediate causet, & ponat in esse reali. Et ideo minor argumenti falsa est, si intelligatur vniuersaliter, quod potentia volitiua nihil ponit in esse reali. Si autem intelligatur solum particulariter, argumentum nihil est contra nos.

Ad quintum dicitur, quod si valet, probaret quod in Deo differrent realiter voluntas & potentia motiua, sicut patet applicare volenti: & sic patet quod cum falsum concluderet, argumentum non valet, vel aliqua praemissarum falsa est. Secundo dicitur, quod etiam loquendo de potentiarum distinctione in creaturis maior argumenti falsa est, quia possibile est, quod aliqua potentia vna secundum rem extendat se ad actus genere differentes, vel ad obiecta differentia secundum genus, quando respicit talia sub aliqua ratione communiad duo genera, sicut intellectus extendit se ad obiecta omnium potentiarum sensitiuarum quantuncunque sint distincta genere, quia respicit illa sub communi ratione entis, aut veri. Et consimiliter extendit se ad actus genere differentes, sicut ad appraehensionem discursiuam & non discursiuam, & huiusmodi inquantum reducuntur ad aliquid omne vtrique appraehensioni. Ita in proposito voluntas angeli se potest extendere ad velle, & ad mouere, inquantum conueniunt sub aliqua ratione communi, puta smpulsione, vel tendentia ad rem, vel largitione, vel communicatione, omnia si quidem talia pertinent ad officium voluntatis. Et ad hoc facit, quod dicit Durandus probando conclusionem principialem. Sicut inquit se habet omnis cognitio nostra ad intellectum angeli, sic omnis vis motiua nostra se habet ad voluntatem angeli, sed omnia quae nos sensu, & intellectu cognoscimus, angelus solo intellectu cognoscit: ergo a simili, quicquid nos voluntate, aut alia vi motiua facimus. angelus per voluntatem perficit. Ad argument. Henri dicitur, quod licet sit proprium soli Deo sola voluntate producere ad extra omne producibile, tamen mouere corpora localiter sola voluntate, hoc est interueniente alia potentia media, non est proprium soli Deo, immo conuenit angelis modo superius dicto. Ad hoc facit optime dictum Sancti Thomas de malo quaest. 16. articulo nono in solutione septimi, vbi sic dicit. Si angeli boni, vel daemones per voluntatem & intellectum moueant caelos, non tamen sequitur, quod possint aliter mouere, sed secundum modum proportionatum naturae ipsorum, angelus enim non est sua voluntas, sicut Deus, sed habet voluntatem in natura determinata, & secundum modum eius voluntas effectum sortitur. Deus autem, qui est ipsa voluntas indifferenter potest facere quicquid potest cadere sub voluntate. Haec ille.

De hoc quomodo scilicet materia & res corporales aliter subsunt imperio voluntatis diuinae quam angelicae, late prosequitur de potentia Dei. quaestio. sexta articulo tertio, & in multis alijs locis.

Ad primum Godofredi, dicitur, quod in solo Deo non differt velle & agere ad extra, nec nos huius oppositum dicimus. Non enim sequitur, angelus per voluntatem, aut intellectum mouet aliqua corporaaliquo modo sibi a Deo praefixo: ergo suum velle est suum agere, vel mouere ad extra, quia sicut supra dictum est, angelus dum mouet corpus, habet duplicem actionem scilicet immanentem, quae est velle, & transeuntem in aliud, quae est mouere, & sic non sequitur, quod illud quod est proprium Deo, nos attribuamus angelo. Ad secundum dicitur, quod consequentia non valet, quia licet volitio angeli non sit actio ad extra, nec suum velle sit suum agere ad extra, tamen istae duae actiones ab eadem potentia procedunt ordine quodam scilicet velle & mouere, & vna est causa alterius.

Ad tertium negatur maior. Dicitur enim quod angelus secundum voluntatem, inquantum est volitiua, aequaliter se habet ad propinquum & distans, sed non inquantum est motiuaVnde argumentum non concludit, quod potentia volitiua & motiua in angelo differant realiter, sed solum secundum rationem. Ad arg. ex quibus infertur contradictio in dictis Sancti Thomae dicitur, quod Sanctus Thomas in locis ibidem allegatis non intendit ponere inter potentiam motiuam angeli & volitiuam, differentiam secundum rem, sed secundum rationem tantum. Vel forte vocat potentiam motinam localiter ipsam volitionem angeli, qua vult mouere, vel potius voluntatem sub tali actu, & sic accipiendo potentiam motiuam in loco, constat, quod distinguitur a voluntate sicut accidens a subiecto, vel sicut pars a toto. Sed prima solutio videtur melior.

Ad argumentum in pede quaestionis factum patet solutio per praedicta. Vnde Durandus ad hoc respondit dicens, quod argumentum ex falsa imaginatione procedit, quia vt dicit angelus per suam essentiam, nec est loco propinquus, nec remotus. Vnde si poneretur in angelo virtus motiua alia a voluntate, ita esset abstracta a loco & a distantia locali sicut voluntas, Adhuc dato, quod in angelo requireretur approximatio localis ad rem motam, non potest concludi, quin voluntas angeli sit motiua virtus, quia tunc diceretur, quod licet voluntas angeli non requirat approximationem quo ad actum volendi, requirit tamen quo ad actum mouendi, quia secundum istam positionem habet duplicem actum, scilicet velle & mouere, sicut si calor esset volitiuus & calefactiuus, ad volendum quidem non requireretur approximatio, sed solum ad calefaciendum. Haec ille, & bene. Et haec de quaestione dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext