Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angeli habeant corpora naturaliter eis unita potissime caelestia

DISTINCTIO IX. ET X. QVAESTIO I. Vtrum angeli habeant corpora naturaliter eis unita potissime coelestia.

Circa finem praecedentis distinctionis, & circa nonam & decimam distinctionem secundi sen. quaeritur occasione quorundam ibidem per magistrum tactorum circa angelos. Vtrum angeli habeant corpora naturaliter eis vnita potissime coelestia.

Et arguitur quod sic. Quia Origenes in lib. Periarc. dicit. Solius Dei idest patris, & filii, & spiritus sancti naturae illud proprium est, vt sine materiali substantia, & absque vlla corporeae adiunctio nis societate intelligatur existere.

In oppositum arguitur. Quia dicit Dionyus quarto capi. de diuinis nominibus, quod angeli sicut incorporales ita & immateriales intelliguntur.

hacquaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sancti Thomas in secundo recitabuntur quaedam obiectiones. In tertio ponentur earum soluliones.

Articulus 1

Vantum ad primum argumentum ponitur prima conclusio. Nullus angelus vnitur corpori caelesti tanquam forma suae materiae. hanc probat Sanctus Thomas prima parte. q. 70. artic. tertio vbi quaerit. Vtrum corpora caelestia sint animata, & dicit sic. Circa istam quaestionem apudphilosophos fuit diuersa opinio: Anaxagoras enim vt refert Augustinus i8. de ciuitate Dei factus est reus apud Athenienses, quia solem dixit esse lapidem, vel lampadem ardentem, negans vtique ipsum esse Deum, vel aliquid animatum. Platonici vero posuerunt corpora caelestia animata. Similiter, & apud doctores fidei fuit circa hoc diuersa opinio. Nam Origenes posuit corpora caelestia animata. Hieronymus etiam cum eodem sentire videtur exponens illud Ecclesiastes primo Lustrans vniuersa per circuitum pergit spiritus. Basilius vero & Damastasserunt corpora caelestia non esse animata. Augustinus vero sub dubio derelinquit, vt patet secundo super Genus ad litteram, & in enchi. Vbi etiam dicit, quod si sint animata caelestia corpora, pertinent ad societatem angelorum eorum animae. In hac autem opinionum diuersitate, vt aliqualiter veritas innotescat. considerandum est, quod vnio animae ad corpus non est propter corpus, sed propter animam:non enim forma est propter materiam, sed econtra. Natura autem & virtus animae apprehenditur ex operatione eius, quae est quodammodo finis eius. Inuenitur enim corpus necessarium ad aliquam operationem animae, quia exercetur mediante corpore, sicut patet in operationibus animae sensitiuae & nutritiuae.

Vnde necesse est tales animas esse vnitas corporibus propter suas operationes. Est aut em alia operatio animae quae non exercetur mediante corpore, sed tamen ex corpore aliquod ad. miniculum tali operationi exhibetur, sicut per corpus exhibentur animae humanae fantasmata, quibus indiget ad intelligendum. Vnde etiam talem animam necesse est corpori vniri propter suam operationem, licet contingat ipsam separari. Manifestum est autem, quod anima caelestis corporis non potest habere operationes animae nutritiuae quae sunt nutrire, augere, generare. Huiusmodi enim operationes non conueniunt corpori incorruptibili per naturam. Similiter etiam nec operationes animae sensitiuae corporicaelesti conueniunt, quia omnes fundantur supra tactum, qui est apprehensiuus qualitatum elementorum. Omnia etiam organa potentiarum sensitiuarum requirunt determinatam proportionem secundum commixtionem aliquorum elementorum, a quorum natura corpora caelestia ponuntur remota. Relinquitur igitur, quod de operationibus animae nulla potest competere copori caelesti nisi duae, intelligere, & mouere, nam appetere consequitur sensum & intellectum, & cum vtroque coordinatur. Intellectualis autem operatio cum non exerceatur per corpus non indiget corpore, nisi inquantum per sensus fantasmata ei ministram tur. Operationes autem animae sensitiuae non conueniunt corporibus caelestibus, vt dictum est, sic ergo propter operationem intellectualem anima corpori caelesti non vniretur. Relinquitur ergo, quod propter solam motionem. Ad hoc autem quod moueat non oportet quod vniatur ei veforma sed per contactum virtutis, sicut motor vnitur mobili.

Vnde Aristote octauo physi. postquam ostendit quod primum mouens seipsum componitur ex duabus partibus, quarum vna est mouens, & alia mota assignans quomodo haeduae partes vniantur dicit quod per contactum duorum ad inuicem, si vtrunque sit corpus, vel vnius ad alterum & non econuerso, si vnum sit corpus, & aliud non. Platonici autem animas vniri corporibus non ponebant nisi per contactum virtutis, sicut motor mobili, & tunc per hoc quod Plato posuit corpora caelestia animata nihil aliud datur intelligi quam quod substantiae spirituales vniuntur corporibus caelestibus vt motores mobilibus. Quia autem corpora caelestia moueantur ab aliqua substantia appraehendente, & non solum a natura, vt grauia & leuia, patet ex hoc quod natura non mouet nisi ad vnum, quo habito quiescit, quod in natura corporum caelestium non apparet.

Vnde relinquitur, quod mouentur ab aliqua substantia apprehedente. Auguius etiam tertio de trinitate dicit omnia corpora administrari a Deo per spiritum vitae. Sic igitur patet, quod corpora caelestia non sunt animata eo modo, quo plantae & animalia, sed aequiuoce. Vnde inter ponem tes ea esse animata, & ponentes ea non animata parua vel nulla differentia inuenitur in re, sed tantum in voce. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Nulla substantia spiritualis vnitur corpori vt forma, nisi tale corpus possit esse instrumentum operationis animae sensitiuae, vel vegetatiuae, sed corpus caeleste non potest esse instrumentum talium operationum igitur nulla substantia spiritualis vnitur eivt forma, sed solum vt motor.

Eandem conclusionem & pbationem ponit de potentia Dei. q. sexta art. sexto. Item de spiritualibus creaturis. q. sexta sic dicit. Circa hanc quaestionem fuerunt diuersae opiniones tam inter antiquos philosophos quam etiam inter catholicos doctores. Anaxagoras autem aestimanit corpora caelestia esse inanimata vnde ab athenie sibus occisus est. Dixit enim solem esse lapidem accensum. Plato vero & Aristotes & eorum sequaces posuerunt corpora caelestia esse animata. Similiter inter doctores ecclesiae Origenes posuit corpora caelestia animata, quem secutus est Hieronymus, vt patet in quam glosa. ad supra illud Ecclesiastes primo. Lustrans vniuersa in circuitu pergit spiritus. Damascenus vero astra & corpora caelestia dixit inanimata esse. Augutius vero relinquit sub dubio secundo super Genus ad litteram, & in enchi. Vtraque autem opinio rationem probabilitatis habet. Consideratio enim nobilitatis corporum caelestium induxit ad ponendum corpora caelestia esse animata, cum in rerum genere viuentia omnibus non viuentibus praeferantur. Sed consideratio nobilitatis substantiarum spiritualium ad contrarium nos inducit, non enim superiores spirituales substantiae habere possunt de operibus animae, nisi quae pertinent ad intellectum, quia aliae operationes vitae sunt actus animae inquantum est forma corporis corruptibilis transmutabilis, cum quadam enim transmutatione & alteratione corporali sunt: intellectus vero superiorum substantiarum non videtur indigere vt a sensihilibus cognitionem accipiat, sicut intellectus noster. Si ergo nulla est in eis de operationibus vitae, nisi intelligere & velle, quae non indigent organo corporali, earum dignitas vnionem animae ad corpus excedere videtur. Harum autem duarum considerationum secunda efficacior est quam prima. vnio enim corporis & animae non est propter corpus, vt scilicet corpus sic nobilitetur, sed propter animam quae indiget corpore ad sui perfectionem. Si quis autem magis intime consideret forte inueniet in his duabus opinionibus aut nullam aut modicam esse differentiam, quod sic intelligendum est. Non enim potest dici, quod motus caelestis corporis consequatur aliquam formam corpoream sicut motus sursum consequitur formam ignis. Manifestum est enim, quod vna forma naturalae non inclinat nisi ad vnum. Ratio autem motus repugnat vnitati, quia de ratione motus est, quod aliquid aliter se habeat nunc & prius.

Vnde non inclinat forma naturalis ad motum propter ipsum motum, sed propter esse in aliquo vbi, quo adaepto quiescit motus, & sic accideret in motu caeli si consequeretur aliquam formam naturalem. Oportet igitur dicere, quod motus caeli sit ab aliqua substantia intelligente. Nam finis huius motus non potest esse nisi quoddam bonum intelligibile abstractum, propter quod mouet substantia intelligens, quae mouet caelum, vt scilicet assequatur eius similitudinem in mouendo, & vt explicet in actu id, quod virtute continetur in illo intelligibili bono, & praecipue completio numeri electorum propter quos omnia alia esse videntur. Sic igitur erit duplex ordo substantiarum spiritualium, quorum quaedam erunt motores corporum caelestium, & vniuntur eis sicut motores mobilibus. Sic enim dicit Augustnus tertio de trinitate, quod omnia corpora reguntur a Deo per spiritum vitae rationalem. Et idem habetur a Grego. quarto dialogorum. Quaedam uero erunt fines horum motuum, quae sunt omnino abstractae, & corporibus non vnitae. Aliae vero vniuntur corporibus caelestibus per modum, quo motor vnitur mobili. Et hoc videtur sufficere ad saluandum intentionem Platonis & Aristote Et de Platone quidem manifestum est. Plato enim etiam corpus humanum non aliter dixit animatum, nisi inquantum anima vnitur corpori vt motor. Ex dictis vero Aristote manifestum est, quod non ponit in corporibus caelestibus de virtutibus animae nisi intellectiuam. Intellectus vero secundum ipsum nullius corporis est actus Dicere autem vlterius, quod corpora caelestia hoc modo sint animata, quo inferiora, quae per animam vegetantur, & sensificantur, repugnat in corruptibilitati corporum caelestium. Sic igitur negandunest corpora caelestia est animata eo modo, quo ista inferiora corpora animantur, non est tamen negandum corporacaelestia esse animata, si per animationem nihil aliud intelligatur quam vnio motoris ad mobile. Et istos duos modos videtur Augusins tangere secundo super Genus ad litteram. Dicit enim Solet quaeri, Vtrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos. Et si habent, vtrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut, animantur carnes per animas animalium. Sed licet ipse sub dubio vtrunque relinquat, vt per sequentia patet, secundum praemissa dicendum est, quod habent rectores spiritus, a quibus tamen non sic animatur, sicut inferiora animalia a suis animabus. Haec ille.

Et intendit rationem superius dictam scilicet nulla forma vnitur materiae, nisi propter aliquam indigentiam materiae, vel corporis ad suam propriam operationem, sed substantia spirituallis in nullo indiget materia, vel corpore caelesti ad suam operationem, ergo nec vnitur ei vt forma. Simile dicit secundo sententia. rum distinct. octaua quaest. prima arti. primo & secundo contra Gen. cap. 56. & in multis aliis locis. Et in hoc primus arti. terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum recitabuntur obiectiones Aureolus qui conatur probare, quod intelligentia se habet omnino ad corpora caelestia, vel ad corpus caeleste, sicut forma ignis ad materiam, excepto quod non dat sibi actum primum, dat tamen sibi omnes secundas perfectiones, quod est proprium soli formae. Nam motus circularis, & figura sphaerica, & debita qutitas, & densitas, & raritas sunt in corpore caelesti sequele horum spirituum, eo modo quo accidentia propria ignis sunt sequelae formae ignis. Hanc autem positionem probat primo sic. Nam tales spiritus sunt principium motus & quietis, non per modum contactus etiam virtualis. Formae enim abstracte non agunt per huiusmodi contactum secundum Commentatorem in de somno & vigilias, sed sunt principium motus modo formae naturalis, quia motus circularis est sequela istarum formarum in corpore coelesti, sicut formam terrae consequitur grauitas & motus deorsum. Et quod hoc modo largiatur intelligentia corpori coelesti motum suum, & non impellendo per virtutem, vt alij opinantur. Vnde Conmentator primo coeli, commento. quinto vbi quaerit, quae est ista natura, per quam corpus coeleste nec est graue, nec leue, nec aptum moueri nisi circulariter, & quid est principium naturale istius motus, subdit. Dicamus igitur, quod formae abstractae secundum quod sunt formae absolutae in natae sunt vt motum ab eis sit rotundum, &, vt illud quod ab eis mouetur neque sit graue, neque leue, sicut innata est forma ignis vt habeat propriam materiam. Dicitur igitur hoc nomen natura, secundum hoc non dicitur de forma ista, sicut dicitur de formis aliorum simplicium, sed aequiuoce.

Item secundo tractatu de substantia orbis confirmat hanc rationem dicens, hoc corpus non esse graue, neque leue, & moueri circulariter, quae mobilitas est de genere animae, haec in sunt corpori caelesti ex sua anima. Vnde dicit, quod necesse est, quod principium motus corporis coelestis sit genus animae, & quod motus circularis quem habet, sit animae proprius secundum quod est anima. Et cum ita sit, sequitur quod illa natura,, quae facit eum non esse graue, neque leue, & moueri circulariter, sit anima. Natura igitur illius corporis non est nisi a natura animae mouentis. Et sequitur infra. Et quod corpus caeleste sit materia animarum coelestium. Et infra. Corpus igitur caeleste est quasi materia illius formae abstractae, & est materia in actu, quod dicit, quia illa forma non dat corpori actum primum. Et infra. Debes scire, quod corpus coeleste non tantum indiget virtute mouente in loco semper tantum, sed virtute largiente in se, & in sua substantia permanentiam aeternam, & mensuram propriam istorum corporum, & conuenientiam inter ea adinuicem in ordine & quantitate, ita quod ex ipsis corporibus perficiatur vnum in actu scilicetotus mundus. Nulla enim differentia est inter indigentiam virtutis in quolibet corpore simplici, & in vnocorpore composito ex corporibus simplicibus, & indifferenter siue illud corpus sit generatum, siue non generatum. Vnde videmus coelum habere vnam virtutem non tantum immouentem, sed etiam conseruantem, sicut est dispositio de corpore hominis, & de omni corpore facto propter proprium finem. Finis enim significat agens propria & vera significatione sicut motus mouens. Haec Commentator. Ex quibus apparet, quod secundum eum motus & omnes aliae proprietates, quae sunt in caelo, omnes sunt naturales sequelae formarum separatarum, ita quod formae illae agunt istas pprietates non causalitate efficientis, sed formae, quae a Conmentatore dicitur causalitas agentis.

Item ibidem statim post dicta verba improbat opinionem dicentium, quod substantia separata erat tantummodo mouens coelum, quasi coelum esset in dispositionibus suis, & quod anima nihil haberet facere cum eo, nisi mouere ipsum tantum, & dicit quod hoc fuit absurdum apud Aristes & quod per agens intelligat formam, & non agens, patet, quia exponit se dicens, quod mouens coelum est agens ipsum. 1. quia largitur ei dispositiones, per quas acquirit motum proprium. Quia si anima siue intelligentia mouerent caelum solo contactu, esset mouens, & non agens.

Secundo principaliter arguit. Quia secundum philosophum & Commentatorem istae formae habent subiectum fixum & determinatum, a quo sunt inseparabiles, habere autem subiectum fixum, & determinatum, & esse inseparabile ab eo, sunt conditiones formae materialis. Et hoc est, quod Commentator dicit secundo caeliVeritas (inquit) est, quod haec natura & loquitur de anima caelesti est aliquid simile formae materiali, & aliquid quod est simile formae abstractae. Assimilatur enim formae materiali, quia dat huic corpori motum circularem, & quia est in corpore, quod mouetur per illam. Et in libello de substam tia orbis dicit, quod fuit declaratum ab Arites de corporibus caelestibus eorum formas existere in suis subiectis tali existentia, quod non diuiduntur diuisione sui subiecti. Et subdit. Non est dicendum, quod formae quibus mouentur corpora caelestia, sint aliae ab aliis formis, ad quas mouentur, quasi illae quae debent esse absque materia omnino, & carere situ sint formae, ad quas mouentur. Et infra tractatu secundo dicit, quod materia corporis caelestis dicitur dignius secundum quam maMateria enim dicitur materia, quae est in potentia ad formam, subiectum autem dicitur quod est fixum respectu formae. Et infra in eodem libello dicit, quod necesse est esse animam existentem in eo.

Item primo coeli, commento. 13. dicit, quod non sic est de illo corpore coelesti, quod est materia formae corporis caelestis, sicut est de alia materia, quia illa. est intellecta in actu, & intelligibile in vltimis suis dispositionibus.

Item secundo caeli dicit, quod Aries non consundit demonstrationem, quod coelum habet motum talem & figuram inquantum est animal. Ex quibus patet, quod secundum Commentatorem & Aristeles intelligentiae sunt aliquo modo formae materiales, & quodam modo non. Tertio principaliter arguit sic. Quia Commetator in de substantia orbis dicit, quod in animalibus, quae hic sunt videtur, quod animae eorum sint necesse in esse suorum corporum, & quod non saluarentur nisi per sensibilem animam & per fantasiam. Corpus autem caeleste, quia est simplex & non transmutabile ab aliquo extrinseco, non indiget in in suo esse anima sensibili, nec imaginatiua, sed tantum indiget anima ipsum mouente in loco & virtute, quae non sit corpus. Et 12. meta. dicit quod bene apparet corpora caelestia esse animata, & quod non habent de virtutibus animae, nisi intellectum & virtutem desideratiuam, quae mouet in loco.

Item septimo metaphy. dicit de calore qui est in semine, & de virtute diuina in eo existente, quod non est in calore sicut est anima in corpore naturali, sed ita quod est inclusa in eo sicut anima est inclusa in corporibus coelestibus. Et in de substanaia orbis secundo tractatu dicit, quod corpora caeiestia sunt subiecta animarum fixarum in eis. Et hinc est, quod philosophus & Commentator octauo. phys. dicunt formam motricem esse in parte, vbi maxime apparet eius effectus scilicet in circulo maiori. Et in secundo coeli dicit Commentator quod in parte orientali, ibi enim maxime apparet eius effectus. Ex quibus apparet, quod intelligentia mouens caelum est anima eius quodammon & forma. Nam illa quae dicta sunt non competunt formis abstractis omni mo abstractionis.

Quarto arguit sic. Si hoc debet negari a theologo. Aut hoc esset, quia hac positione posita, sequitur, quod caelum esset quoddam compositum nobilius homine. Aut secundo quia videtur sequi, quod sol & luna, & stellae possent rationabiliter adorari, vel saltem posset eis honor exhiberi, cum essent substantiae ita nobiles, immo beatae. Aut tertio quia ex quo habent liberum arbitrium, poterunt peccare sicut angeli, & tunc videtur sequi, quod aut sunt damnati & sunt de consortio daemonum, quod est erroneum, vel sunt boni & de consortio angelorum, & tunc debent coli, & posset fieri festum de sole, sicut de Michaele. Aut quarto quia videtur sequi, quod si motus caeli est sequela illarum formarum, tunc non cessaret post iudicium, aut illae formae remanerent ociosae. Aut quinto, quia haec positio contradixit Augustinus qui videtur dicere, quod spiritus mouentes caelos sunt angeli, ac per hoc missi, sed non essent missi, si essent naturaliter vniti. Aut sexto, quia non videtur vtrum post iudicium illi spiritus separentur perpetuo ab illis corporibus, quia tunc essent perpetuo modo eis innaturali, & per consequens retardarentur a sua beatitudine, nec tota intentione ferrentur in illud summum bonum propter desiderium administrandi corpora, sicut Augustinus dicit de anima hominis: vel vtrum perpetuo remanerent vniti corporibus sicut spiritus humani, quia hoc videtur absurdum. Aut septimo, quia videtur quod illi spiritus essent ibi artati ad locum, nec possent moueri, nisi illa corpora secum mouerent, & ita essent affixi corporibus, quod videtur mu. tum repugnare enti libero. Non enim possent se mouere ad aliqualocum, nisi secum trahendo caelum, si caelo naturaliter sunt vniti. Aut octauo. quia coelum empyreum, quod est immnbi le, non habet spiritum aliquem sibi vnitum naturaliter, & tamen est nobilius aliis caelis, cum eos contineat, & ita nec alii debent habere: si inquam illa positio esset neganda, maxime videretur propter aliquod illorum octo, sed nullum istorum debet mouere. Non quidem primum. Nam non est conueniens concedere coelum nobilius homine, li et scriptura dicat coelum esse factum propter seruitium hominis. Nam & angeli sunt nobilioris naturae quam homo, & tamen sunt propter hominem quia omnes sunt admini stratorij spiritus in misterium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis secundum apostolum. Nec obstat, quod dicitnobilius non ordinari ad ignobile. Hoc enim est verum prima intentione, non secunda, vt tangit Ariste secundo. coeli, & 12. metaphy.

Vnde coeli & angeli sunt prima intentione propter nobilitatem Dei. propter quod finis omnium moto. rum caelestium est finis eorum prima intentione. Secunda vero intentione est finis generatio & corruptio & conseruatio rerum in esse. Nec debet mouere secundum, quia antiqui adorantes caelum & stellas erant idolatrae, quia attribuebant eis rationem primi principij. Nec debet mouere tertium quia spiritus motores corporum coelestium non fuerunt creati ante omnem diem cum aliis angelis incoelo empyreo, vbi fuit bonorum confirmatio, & malorum auersio, sed creati sunt cum suis corporibus secunda die, sicut anima rationalis creata est cum corpore, & in cornehumano sexta die. Et ideo licet habuerunt liberum arbitrium ad bonum & malum, tamen scientes malitiam spiritum apostatantium, & eorum damnationem, & gloriam bonorum, facti sunt de consortio angelorum beatorum: Sicut dicit Augutinus in enchi. 35. cap. Nec debet eis fieri festum in speciali & solemnitas, quia licet sit probabile, non constat eos esse vnitos. Nec est dubium quin angeli, qui de facto dicuntur mouere corpus coeleste. includantur in communi festo angelorum. Propter operationem etiam quam habent in haec inferiora, non debent coli in speciali, quia ista necessario procedunt, & non a libero arbitrio ipsorum Propter duo etiam in speciali non sunt colendi. Primo propter periculum idolatriae, secundo quia est dubium vtrum sint naturaliter vniti, vel tantum voluntarie, tamen non est dubium, quod sol & luna cum sint corpora non sunt veneranda. Motores vero eorum inter caeteros spiritus venerantur. Nec quartum debet mouere, quia & si motus circularis consequatur illos spiritus, sicut accidentia propria ignis consequuntur formam ignis, vt sint in corporibus caelestibus spiritus isti, sicut naturale principium, quia tamen mouentur per appetitum ex desiderio primi principii, & ad iussum eius, apprehenso in fine iudicii fine vniuersi, a motu cessabunt, motus enim animalis finem habet, f. cta mutatione circa intentum. Ex tunc igitur erunt naturaliter in quiete, sicut homo quandoque stat, quandoque quiescit, & vtroque modo naturaliter. Nec quintum debet mouere, quia illi spiritus non aliter dicuntur missi, nisi quia motus exercent pro conseruatione hominum, & continuatione ipsorum. Sextum etiam non valet, quia post iudicium a suis corporibus non separabuntur, nec vnquam separati sunt. Non enim possunt ab eis voluntarie separari sicut nec anima a corpore, nec per corporis corruptionem sicut anima, nec per diuinam potentiam, quia hoc non expedit, nec aliquid exigit, licet diuina potentia posset eos separare. Erunt autem perpetuo beati & contemplationi vacantes, sicut hodie vacant, & mouent illa corpora. Septimum etiam non obuiat, quia illi spiritus cum sint rationales & intellectuales, nullum impossibile appetunt, nunquam igitur desiderant esse, alibi, sicut nec boni spiritus optant esse extra corpora secundum illud apostoli. Nolumus spoliari. nec isti spiritus reliuquere corpora sua appetunt, vt intra partes orbium hinc aut illinc possint discurrere. Octauum denique non obuiat, quia caelum empyreum non est animatum, quia nec motus eius nec aliquid apparens videtur hoc pbare. Tamen posito quod non sit animatum, adhuc sua corporeitas est nobilior corporeitate caelorum mobilium, per eo quod huiusmodi corpora aliquid participant de ratione materiae, quia non sunt in vltima perfectione, nisi ex alio scilicet intelligentia a coelum autem empyreum ex se est in suis dispositionibus.

Quinto principaliter arguit sic. Quia non videtur fidei dissonare, immo videtur sequi ex munstis quae fides tenet, quod motores orbium non tamemnmodo se habeant ad caelos, sicut figulus ad rotam. Quod apparet, quia caeli secundum fidem sunt principium & ca efficiens multorum animatorum, quod est fortissimum argumentum, quod in eis sit spiritus & corpus, sicut dicit Commentator. 12. metaphy. 1. possibile est enim, quod purum corpus sit causa in essendo, & conseruando ipsius animati. Nec hoc posset saluari, si illi spuns tantumon vnirentur in ratione motoris, cum motor nihil faciat ad actionem, quae prouenit ex mobili, nisi quia applicat actiua passiuis Tum secundo quia in caelo apparent virtutes quae non possunt reduci in corporeitatem caeli. Oriens enim habet specialem virtutem vnde est Dextrum caeli. Occidens etiam, habet suam specialem virtutem, & similiter meridies, & sic de aliis domibus Probatur enim experimento, quod idem planeta in alia & alia domo habet aliam & aliam virtutem, quod maxime relualiam & aliam virtutem, sicut patet in motu acus praecedem te alteratione adamantis. Nec hoc potest atribui stellis, quia in polo antartico non est stella.

Vnde si stella nautica mutaret locum, adhuc ille polus haberet eandem virtutem igitur necesse est, quod tales virtutes deriuentur a caelo in uirtute animae sibi vnitae non enim potest attribui naturalibus partibus corporis. Tum tertio quia quaero an caeli sint indifferentes ad motum circularem, aut naturaliter ad ipsum inclinentur. Si sint indifferentes, igitur motus non est naturalis. Si vero habent inclinationem ad illum. quaero ista inclinatio prius animae nec conuenit corpori vt sic. Tunc quarto quia esset in eo principium naturale, ergo non esset corpus physicum: & haec est ratio philosophi primo caeli. Et si dicatur, quod ideo remanet physicum, quia est principium alterationis in rebus. Non valet, quia omne corpus physicum non tantum habet principium motus, qu. est alteratio vel gnratio, sed hoc hebtem inqutum est principium motus localis. Nullum enim corpus physicum siue sit simplex, siue mixtum caret motu locali, ad quem non sit determinatum ex principio naturali intrinseco. Sequitur etiam quod nec figura sphaerica, nec aliqua proprietas erit caelo naturalis, nisi detur principium naturale intrinsecum determinans ad tales pprietates. laris, inquantum corporeitas est. Et haec est intentio philosophi & Comentatoris secundo caeli, vbi arguit contra ponentes ignem habere figuram pyramidalem, quia corpus nobilius, vbi dicit consequenter, quod corpus non habet talem figuram, quia corpus sed quia animatum. Tu quinto quia aliter non apparet, quo isti spiritus possent mouere illud corpus aut enim impelle do ante se, aut trahendo post se, aut quocunque vis, necesse est illos spiritus mouere localiter motu circulari. Vel si sint inmobiles, stabuntem in determinata parte orbis, pellendo partem post partem si sint in oriente, vel trahendo ad se, si essent in occidente. & sic sunt in continuo tractu vel pulsu, & tunc caelum aliquando moueretur tardius, aliquando velocius. Et si dicatur, quod moueret sola voluntate, hoc est impossibile, nisi per hoc quod est sibi proprium & naturaliter vnitum, sicut anima habet dominium supra corpus.

Sexto principaliter arguit, quod ista positio videtur diuinam potentia magnificare. Mangificatur enim creator ex magnitudine speciei creaturae, sicut dicit sapiens. Si igitur deus sc ordinauit vniuersum, quod dispositis esemens tis & inferioribus superposuit animalia totum mundum causantia & regentia & conseruantia, vniuersa tamen sub eius arbitrio, ita quod ordinem istum & actionem valet immutare, sicut habetur de actione ignis in camino puerorum, si tali modo ponatur, non apparet, quod repugnet diuinae potenmento. 632. dicit, quod in genere animatorum nobilius anima tum est caelum primum, quod mouetur motu diurno. Et 12. metaphy. commento. 36. dicit, quod corpora caelestia cum habeant appetitum propter intellectum, necesse est illa esse nobiliora corporum sensibilium. Et ibidem dicit, quod principium omnium substantiarum sunt anima & corpus, aut intellectus & anima & desiderium tantum, quae sunt corpora caelestia. Quia enim sunt cet in motu martis. Polus etiam articus & antarticus habent a quo est. non enim potest esse a figura specifica, quia motus est causa, quod sit in tali figura, & non econuerso. Nec oritur illa inclinatio a natura corporeitatis, qua motus circularis est pr corpus caeleste tunc esset corpus mathematicum, quia non Corporeitas enim caeli posset esse figurae oualis, sicut circutiae.

Septimo arguit. Quia Commentator secundo caeli, comprincipia animatorum, fuit necesse, vt essent anima, & vt principia eorum sint anima & corpus. Item de substantia orbis dicit, quod caelum dicitur vinum per principium separatum, quod est in eo, non per principium, quod est pars in eo aliquod Vnde est uiuum & appetens & motum in loco vniuersaliter, non vero tantum est intelligens per partem sui, hoc est quia intellectus copulatur homini per partem sui, puta per fantasmata. Et ideo non est vniuersaliter intelligens per omnes partes suas, sed suum intelligere uiget in determinata parte, non formaliter, sed obiectiue. Forma vero corporis caelestis, eo quod vnitur sibi, non mediante parte aliqua, dat corpori coelesti, quod sit intelligens vniuersaliter secundum motum. Et hoc est, quod idem Commentator ait secundo caeli, comment. 3. quod haec corpora sunt intellectiua & animata secundum vniuersum, propter hoc quod formae eorum non sunt diuisibiles secundum corporis diuisionem. Ex quibus videtur, quod caelum sit animatum, ac per hoc quod intelligentia sit aliquo modo eius forma. Haec ille. Et in hoc 2. articul. terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est praedictis obiectionibus. Et quidem ad primum negatur antecedens scilicet quod intelligentia sit principium motus corporis coelestis ad modum formae naturalis, immo ad modum motoris voluntarij. Et ad dicta Commentatoris dicitur, quod nunquam Commentatoris mens fuit, quod aliqua substantia spiritualis & intellectualis posset esse forma alicuius corporis proprie loquendo de forma, sicut patet ex dictis eius in 3. de anima, comment. 5. vbi conatur astruere, quod intellectus possibilis non sit forma corporis humani, nec multiplicatus ad multiplicationem hominum, sed vnus omnium, & separatus secundum esse a quolibet homine, & a qualibet materia, & quolibet corpore. Quid autem requiratur ad hoc, quod aliquod sit proprie forma corporis vel materiae, ostendit Sanctus Thomas 2. contra Gentil. cap. 68. Ad hoc (inquit) quod aliquid sit forma substantialis alterius duo requiruntur, quorum vnum est vt forma sit principium essendi substantialiter ei, cuius est forma. Principium autem dico non efficiens, sed formale, quo aliquid est, & denominatur ens. Aliud est quod sequitur ex primo scilicet quod forma & materia conueniant in vno esse, quod non contingit de principio effectiuo cum eo, cui dat esse. Et hoc esse est, in quo subsistit substantia composita, quae est vna secundum esse ex materia & forma constans. Haec ille.

Ex quo patet, quod vana est fictio, quam ponit arguens, dicens in principio suae positionis ante argumenta recitata, quod intelligentia se habet omnino ad corpus coeleste, sicut forma ignis ad materiam excepto quod non dat sibi actum primum, dat tamen sibi omnes secundas perfectiones, quod est proprium soli formae &c. Ex hoc nanque sequitur, quod intelligentia non proprie nec vniuoce est forma substantialis corporis coelestis, ex quo non dat sibi actum primum, qui est esse, nec conuenit cum illo corpore in vno & eodem esse substantiali. Vlterius dicere, quod intelligentia non dat corporicoelesti actum primum, sed secundas perfectiones, est aeque vanum & impossibile, sicut dicere quod ignis ab alio habet esse substantiale, & ab alio habet leuitatem, & suas proprias passiones. Et ideo ad singula dicta eius respondendo dicitur primo, quod non est impossibile, immo verum, quod substantia separata, vel forma abstracta agat in corpus per contactum virtutis, prout declarat Sanctus Thomas 2. contra Gentil. cap. 56. Et Philoastus 8. Physic. vt recitatum est in probatione conclusionis. Tamen Commentator vbi allegatur, forte intendebat, quod forma abstracta non agit in corpus per contactum mutuum, ita vt tangat corpus, & tangatur ab illo. Secundo dicitur, quod intelligentia non dicitur natura corporis coelestis illo modo, quo forma ignis substantialis vel accidentalis dicitur eius forma, sed valde aequiuoce, vt etiam verba Commentatoris sonant. Et de hoc Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis quadragesimasexta in solu. septimi sic dicit. Substantia spiritualis quae mouet coelum, habet virtutem naturalem determinatam ad coelestis corporis motum. Et similiter corpus coeli habet naturalem aptitudinem, vt talimotu moueatur, & per hoc motus coeli est naturalis, licet sit a substantia intelligente. Tertio dicitur, quod Commenta. accipit ibi aequiuoce & improprie animam, & animationem, & formam, & informationem. Vnde Sanctus Thomas vbi supra in solu. 2 sic dicit. Secundum opinionem Auerrinus coelum est compositum ex materia & forma, sicut animal in inferioribus, sed tamen materia vtrobique aequiuoce dicitur. Nam in superioribus corporibus non est potentia ad esse, sicut in inferioribus, sed ad vbi tantum. Vnde ipsum corpus actu existens est materia, quae non indiget forma quae det ei esse, cum sit ens actu, sed quae dat ei motum solum &c.

Item in solu. 11. arg. sic dicit. Commentator corpora coelestia dicit esse animata, quia substantiae spirituales vniuntur eis vt motores, & non vt formae. Vnde super 7. Met. dicit, quod virtus formatiua seminis non agit, nisi per calorem qui est in semine, non ita quod sit forma in eo sicut anima in corpore naturali, sed ita quod sit ibi inclusa, sicut anima est inclusa in corporibus caelestibus &c.

Item in solu. 10. sic dicit Commenta. 11. Met. ponit in coelo duos motores, vnum coriunctum, quem vocat animam & alium separatum, qui moue vt finis, tamen ex toto hoc non habetur amplius, quam quod substantia spiritualis vnitur corpori coelesti vt motor. Haec ille. Quarto dicitur, quod cum Commenta. dicit, quod coelum indiget non solum virtute mouente in loco, sed etiam virtute sargiente ei figuram, mensuram & permanentiam &c si intelligat, quod motor proximus & sibi coniunctus largitur sibi omnia ista, siue per modum formae substantialis, siue per modum causae esse efficientis, falsum dicit, & sua auctoritas nullo modo est in hoc recipienda. Nam secundum Sanctos angeli nullam formam substantialem vel accidentalem absolutam fixam & quietam producere possunt in materia corporali sicut ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 110. arti. 2. & de potentia Dei. q. 6. art. 3. & de malo. q. 16. arti. 9. Si autem intelligat de motore separato, qui est Deus, verum dicit. Vndae Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 6. in solu. 10. quod est tale Commentator in 11. Met. dicit quod substantiae separatae sunt in optima dispositione, in qua esse possunt. Et hoc est vt vnaquaeque earum moueat corpus coeleste, vt agens, & vt finis, non autem hoc esset, nisi aliquo modo eis vnirentur &c. Et sic respondens sic dicit. Super hoc inuenitur Auerrius varie locutus fuisse. In libro enim de substantia orbis dicit, quod idem est, quod mouet corpora caelestia vt agens, & vt finis. Quod quidem est valde erroneum, praesertim secundum eius opinionem, qua ponit, quod prima causa non est supra substantias mouentes, cum primum caelum ipsa moueat. Sic enim sequitur, quod Deus sit anima primi coeli, si substantia, qua mouet primum coelum vt agens sit anima eius. Et ratio, qua hoc dixit, est valde insufsiciens, quia cum in substantijs separatis a materia sit idem intelligens & intellectum, aestimauit, quod sit idem desiderans & desideratum, quod non est simile. Nam cognitio cuiuslibet rei sit secundum quod cognitum est in cognoscente, desiderium autem sit secundum conuersionem desiderantis ad rem desideratam. Si autem bonum desideratum esset desiderans ex seipso, non competeret ei, quod moueret ad consequendum bonum desideratum. Vnde oportet dicere, quod bonum desideratum, quod mouet vt finis est aliud a desiderante, quod mouet vt agens. Et hoc etiam ipse dicit in 11. Met. Haec ille.

Quinto dicitur, quod erroneum est ponere, quod aliqua creatura, siue corpus caeleste, vel aliud habeat aliquid positiuum absolutum reale a causa formali. quod non habeat a causa efficienti. Sexto dicitur, quod circa causalitatem substantiarum separatarum, quam habent circa coelum vel corpora inferiora, non multum standum est opinioni Commenta. cum in materia de intellectu agente & possibili, & de anima humana, & de substantijs separatis multa erronea scripserit, vt docet Sanctus Thomas 2. & 3. contra Gen. Et sic patet, quod primum argumentum in dictis Commenta. fundatum nihil stabile concludit, sed multa falsa & erronea.

Ad secundum dicitur, quod auctoritas Aristotelis aut Commentatoris aut cuiuslibet alterius dicentis intelligentiam mouentem orbem esse vnitam sibi inseparabiliter, no est recipienda, sed repudianda tanquam erronea, & contra dicta Sanctorum ponentium post iudicium finale omnes & singulos beatos angelos & homines in coelo empyreo collicari. Quia autem spiritus mouens orbem habeat aliquas conditiones formae materialis, & formae abstractae conceditur, quia ct in aliquo conueniunt cum asino vel lapide, sed negatur, quod sint formae corporum proprie & vniuoce, puta dantes esse subale, aut propria accidentia absoluta, siue qualitatem, siue quantitatem, siue conseruationem, aut permanentiam, aut constituentes vnam per se naturam specificam cum corpore, vel materiam, vel subiecto corporali, aut quod necessitate naturali moueant corpora, aut quod sint naturaliter inseparabile, a corpore, omni enim ista sunt falsa.

Ad tertium dicitur, quod ad hoc, quod substantia spiritualis, quae mouet corpus caelelse, exerceat operationem intellectualem, quae est intelligere, & desideratiua, quae est velle, & moueat in loco, non oportet, quod vniatur suo mobili, vt forma substantialis, nec quod sit anima eius, nisi aequiuoce. Illud autem quod allegatur de 7. Met. est gladius goliae, quo suus portitor iugulatur. Nam expresse dicit Commenta in illis verbis, quod anima inclusa in corporibus coelestibus non est in eis sicut forma in corpore naturali, sicut nec virtus formatiua in samine.

Ad quartum dicitur, quod ista positio, quae ponit corpora coelestia esse vere, & proprie, & vniuoce cum caeteris animalibus animata, neganda est propter inconuenientia ibidem tacta ex dicta positione sequentia. Et vltra, quia est contraria dictis Sanctorum, & comn opinioni Theologorum. Et vlterius propter rationes tactas in probatione conclusionis, quia scilicet forma non est propter materiam, sed econtra, & ideo nulla forma vnitur materiae, nec alicui corpori naturaliter, nisi corpus illud sit necessarium ad exercendum operationem propriam illius formae, ita quod operatio illa non possit procedere a forma, nisi illa sit vnita corpori vt forma. Constat autem, quod nulla operatio substantiae separatae requirit talem vnionem eius ad corpus. Tunc ad singula inconuenientia, quae arguens adducit dicitur, quod ponere aliquod compositum Physicum ex materia & forma nobilius homine derogat philosophiae. Nam 2. Phys. dicit Aristoteles quod anima humana est forma vltima ad quam terminatur consideratio Physici. Derogat etiam Theologiae, quae ponit quod caelum factum est ad complendum numerum electorum tanquam propter finem proximum, licet sit popr integritatem vniuersi, & propter diuinam bonitatem, tanquam propter fines remotos.

Nec valet solutio per distinctionem, quam arguens ponit, quia nunquam indignius potest esse finis naturalis proximus, vel remotus rei se dignioris. Et de hoc Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 5. artic. 5. Vbi inquirens vtrum motus coelquandoque cessaturus sit ait. Ratio permanentiae motus caelinon potest sumi ex natura caelestis corporis, ex quam tamen est aptitudo ad motum, sed oportet eam sumere ex principio actiuo separato, & qua omne agens peoper finem agit, oportet considerare quis sit finis motus caeli. Si nanque fini eius congruat, quod motus aliquando terminetur, caelum quandoque quiescet. Si autem fini eius non competit quies, motus eius erit sempiternus, non enim potest esse, quod motus deficiat ex mutatione causae mouentis, cum voluntas Dei sit immutabilis, sicut & eius natura, & per eam immobilitatem consequantur, si quam sint causae mediae mouentes. In hac autem consideratione tria oportet vitare. Quorum primum est, ne dicamus caelum mouere peror ipsum motum, sicut dicebatur caelum esse propr ipsum esse, in quo Deo assimilatur, motui enim ex ipsa sua rone repugnat ne possit poni finis, eo quod motus est in aliud tendens, vnde non hetem rationem finis, sed magis eius, quod est ad finem. Cui etiam attestatur, quod est actus imperfectus, vt dicitur 2. de anima, & 3. Phys. Finis autem est vltima perfectio rei.

Secundum est, vt non ponatur motus caeli esse propter aliquod vilius. Nam cum finis sit vnde ratio sumitur eorum, quae sunt ad finem, oportet finem praeeminere his, quae sunt ad finem, potest autem contingere quod vilius sit terminus operationis rei nobilioris, non autem quod sit finis intentionis, sicut securitas rustici est terminus quidem, ad quem operatio regis gubernantis terminatur, non tamen regimen regis est ordinatum ad huius rustici securitatem sicut in finem, sed ad aliquid melius scilicetin bonum commune. Vnde non potest dici, quod generatio istorum inferiorum sit finis motus caeli, & si sit effectus vel terminus, qua & caelum istis inferioribus praeeminet, & motus eius motibus, & mutationibus horum.

Tertium est, vt non ponatur finis motus caeli aliquid infinitum, quia vt dicitur 2. Met. qui ponit infinitum in causa finali, destruit finem, & naturam boni. Pertingere enim ad id, quod est infinitum, impossibile est, nihil autem mouetur ad id, quod non potest consequi, vt dicitur primo coeli. Vnde non potest dici, quod finis motus caeli sit, vt consequatur in actu vbi, ad quod est in potentia, licet hoc Auicenna dicere videatur. Hoc enim impossibile est consequi cum infinitum sit, quia dum in vno vbi fit in actu, erit in potentia ad aliud vbi, in quo prius actu existebat. Oportet igitur finem motus caeli ponere aliquid, quod caelum per motum consequi possit quod sit aliud a motu, & eo nobilius. Hoc autem dupliciter potest poni. Vno modo vt ponatur finis motus caeli aliquid in ipso caelo, quod simul cum motu existit, & secundum hoc a quibusdam Philosophis ponitur, quod similitudo ad Deum in causando est finis motus coeli, quod quidem sit ipso motu durante. Vnde secundum hoc non contingit, vt motus coeli deficiat, quia deficiente motu, finis ex motu proueniens cessaret. Alio modo potest poni finis motus coeli, quo cessante illud potest remanere, & haec est nostra positio. Ponimus enim quod motus caeliest propter implendum numerum electorum. Anima namque rattonalis quolibet corpore nobilior est, etiam ipso caelo. Vnde nullum inconueniens est si ponatur finis motus coelimultiplicatio rationabilium animarum. Haec ille.

Ex quibus hoc patet, quod nunquam vilius est finis rei se dignioris. Quia autem homo sit finis caeli ostenditur Deuteronom. 4. Ne forte eleuatis oculis ad coelum videas solem & lunam, & omnia astra coeli, & errore deceptus adores ea & colas, quae creauit Deus in ministerium cunctis gentibus. Similiter 2. sent. dist. 1. q. 2. art. 3. probat Sanctus Thomas quod omnis creatura corporalis est facta propter hominem, & sic videtur quod nullum compositum corporale est nobilius homine.

Item si coelum est nobilius compositum quam homo: ergo magis ad imaginem & similitudinem Dei, & sic videtur, quod sicut in creatione homnins dictum fuit. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram multo plus debuit dici in creatione caeli, & non singulariter debuit dici, & totiens repeti in sacra scriptura, nec debuit tacere de coelo, quin alicubi diceretur, quod caelum est factum ad imaginem Dei.

Item sicut totum vniuersum est finaliter factum perper Deum, ita quaelibet pars vniuersi propter totum vniuersum, & inter partes illa, quae nobilior est, finis est ignobilioris, vt docet Sanctus Thomas 1. par. q. 23. arti. 7. Et sic caelum potius esset dicendum finis hominis, quam econtra, & quod caelum potius est factus propter hominem quam econtra.

Nec valet si dicatur, quod eadem ratione debet dici, quod homo est factus propter angelum, cum angelus sit nobilior homine, nam certe hoc est verum ad hunc sensum, quod homo factus est, vt assequatur similitudinem angeli tanquam finis proximi, & ideo sicut homo tenetur venerari angelum bonum tanquam digniorem se, ita si caelum sit nobilius homine, vt tu dicis, quilibet homo tenetur venerari astra publice vel occulte, si ex hoc periculum idosatriae apud imprudentes oriretur, quae omnia sunt falsa & erronea, vt post dicetur. De secundo inconuenienti ibidem tacto dicit Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 6. in solutione quinti in oppositum quod non dicimus, ora pro me sol: Tum quia substantia spiritualis non vnitur corpori coeli, vt forma, sed vr motor. Tum vt auferatur occasio idolatriae. Haec ille.

Ex quo videtur sequi, quod si sol esset animatus, vt dicit arguens aeque bene posset adorari sicut Sanctus Martinus, aut alius beatus in corpore & anima, vnde patet quod ista opi. est occasio magna idolatriae. Et cum dicit arguens, quod idolatrae praecise reprehenduntur, quia attribuebant eis rationem primi principij falsum est, immo multi eorum colebant altra, vt principia secundaria, cum viderent quaedam astra alijs maiora & principaliora.

Item quia ista opinio non euadit quin astra sint salutanda & honoranda, & quin eorum orationes, & suffragia sint imploranda, vt dicatur, sancte sol ora pro me. De tertio inconuenienti non est multum curandom. Nam Sanctus Thomas dicit illam rationem non concludere. Vnde de spiritualibus creaturis. q. 6. in solutione quarti in oppositum dicit. In hoc nulla est dubitatio si sequamur opinionem Damas ponentis angelos, qui peccauerunt de numero eorum fuisse, qui corporibus corruptibilibus praeferuntur. Si vero secundum sententiam Gregorii etiam de superioribus aliqui peccauerunt.

Dicendum quod Deus eos, quos ad hoc ministerium deputauit, custodiuit a casu, sicut & plures aliorum. Cum autem dicit arguens, quod non debet de talibus fieri festum, aut solennitats &c. aut loquitur de corpore caelesti, aut de motore illius aut de composito ex vtroque, quod secundum eum est animal quoddam beatum. Si primo modo, non euadit quin tanta veneratione talia corpora sint veneranda, quanta reliquiae Sanctorum iam Deo fruentium. Si loquitur secundo modo, constat quod venerandi sunt tales spiritus & honorandi, immo adorandi adoratione duliae, & eorum suffragia imploranda. Si tertio modo adhuc sunt veneranda illa composita. tum quia beata. tum quia tam benefica humano generi, cum sint patres omnium, qui de nouo generantur, & conseruatores totius humani generis. Vnde quicunque credit ea, quae ponit ista positio, tenetur ea colere & orare. Et cum dicit arguens quod ille cultus esset periculosus & inductiuus idolatriae, verum dicit, sed illius idolatriae sufficiens causa esset credulitas istius opinionis, quam ipse fingit. Ex qua consequenter hentm ponere, quod talis cultus non esset idolatria, imo cultus pietatis eo modo, quo cultus Sanctorum, & suarum reliquiarum, ideo opinio sua est periculosa cum pandat aditum idolatriae, immo sequitur quod sancti martyres, qui passi sunt peropor refutationem talis cultus, iuste interfecti sunt, & quod in non colendo astra peccauerunt, & damnati sunt, quod est erroneum. De quarto inconuenienti patet quod solutio quam dat non valet, implicat contradictione, quia ex vna parte dicit, quod motus ille est ita naturalis coelo, & ita consequens animam coeli, sicut motus sursum est naturalis igni, & consequens formam eius. Constat autem quod motus ignis, quia non sequitur formam appraehensam sed formam naturalem, necessario consequitur ignem extra locum suum existentem, sic in proposito, si motus coeli in loco suo sequitur naturaliter formam naturalem caeli, stante illa forma, necessario mouebitur, & quies erit sibi violenta. Ex alia vero parte dicit, quod talis motus sequitur appetitum animalem vel intellectualem, & consequenter formam non naturalem, sed formam appraehensam. Ex quo sequitur, quod talis motus ex parte motoris non est pure naturalis, sed voluntarius, & animalis, sicut motus asinini ad fenum vel auenam, qui sequitur auenam appraehensam, & non ad naturam asini. Quod autem dicit de motu & quiete hominis &c. nihil valet, quia ille motus non est proprie & mere naturalis, sed animalis.

Item in hoc non sequitur opinionem Auerrdus quia ille non concederet, quod in potestate animae coelestis sit mouere, & non mouere coelum, aut quiescere. De quinto inconuenienti dicitur, quod satis bene dicit in hoc quod posita sua positione, adhuc potest saluari, quod illi motores coelorum sunt angeli, & missi large loquendo. De sexto non bene soluit, quia inconueniens videtur, quod spiritus angelicus perpetuo & indissolubiliter alligetur alicui corpori.

Item quod non omnes beati erunt in eodem coelo post iudicium. Item cum contingere possit, quod multi homines sint aequales motori solis in merito, continget quod erunt aequales in praemio & sic oportebit, quod aliqui homines beati post resurrectionem vel ante collocentur in sphaera lunae, & alijin sphaera solis, & multa alia absurda videntur ex hoc sequi.

Item cum nobiliori beato debeatur nobilior locus, inconueniens est illos spiritus nunquam esse in coelo empyreo, & tamen quod aliqui homines minoris meriti sint ibidem. Et per idem patet ad alium, quod male euadit inconueniens quia certe sextum & septimum sunt vera inconuenientia, vt tangit Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 6. argum. 2. in contrarium, quod licet non reputet inconueniens, quod sicut vnus angelus deputatur ad custodiam vnius hominis, quandiu viuit ille homo, ita deputetur ad mouendum coeleste corpus quandiu mouetur. Sed quod perpetuo concludatur in corpore, nec vllo modo possit moueri, aut mouere localiter, videtur inconueniens magnum. Quod adducitur in octauo loco, gladius est goliae, quia cum coelum empyreum secundum arguentem non habeat animam, & tamen habeat sempiternam permanentiam, & figuram sphaericam, & in multis proprietatibus, & secundis perfectionibus conueniat cum reliquis coelis, constat quod non est sufficiens probatio, quod aliquod coelum habeat animam ex hoc, quod est figurae sphaericae, vel habeat permanentiam sempiternam. In quibus tamen probationibus fundatur argumentum primum principale & sequens scilicet quartum, vt prius apparuit, Oportet ergo si illa probatio sit sufficiens de aliquo coelo, quod teneat in quolibet: cum ergo non probat de quolibet, vt arguens concedit: igitur in nullo valet.

Ad quintum principale dicitur, quod ponere coelum proprie esse animatum sic, quod aliqua spiritualis substantia sit proprie eius forma, dissonat dictis Sanctorum, potissime Damastes & Basilij. Item non vidertr bene consonum fidei, quod aliquis spiritus creatus contineat totam vnam sphaeram, ita quod sit totus in qualibet parte illius sphaerae coelestis vel orbis, & contineat totum orbem eo modo, quo anima est tota in qualibet parte humani corporis, & continet totum corpus humanum potius quam ab eo contineatur. Et hoc tangit Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis. q. 6. vbi sexto loco arguit in oppositum sic. Anima( inquit) continet corpus secundum Philostius 1. de anima. Si igitur corpora coelestia sunt animata, sequeretur, quod aliqua substantia spiritualis creata contineret totum coelum, quod est absurdum cum hoc sit solius sapientiae increatae, ex cuius persona dicitur Ecclesiastici. 24. Girum coeli circuiui sola. Haec ille.

Nec valet si dicatur, quod anima coeli est in aliqua parte eius, & non in toto & sic non circuit girum coeli. Hoc (inquam) posset bene dici, si substantia spiritualis vniretur corpori caelesti solum vt motor, sed si vnitur ei, vt forma, & vt anima largiens sibi non solum motum, sed quantitatem, & figuram, & permanentiam, & omnia accidentia, ista responsio locum non habet, quia forma & suum formabile simul sunt, & quod informat qualibet partem alicuius subiecti simul est cum qualibet parte subiecti.

Item non valet si dicatur, quod intelligentia non dicitur forma caeli, sic quod informet caelum, aut det sibi esse & actum primum, & sic non oportet, quod sit in qualibet parte sui orbis, sed taundu in vna parte determinata. Hoc (inquam) non valet, tum quia ab eodem res habet actum primum, a quo habet suas proprias passiones, & econtra: ergo cum tu ponas coelum ab intelligentia habere suam finitam quantitatem, raritatem, lucem, permanentiam, habes necessario ponere, quod ab eadem habet esse & actum primum.

Item impossibile est quod caelum ab aliquo habeat permanentiam, a quo non habet esse, cum permanentia non sit aliud quam continuatio existentiae actualis. Item per teintelligentia cuilibet parti caeli largitur perfectiones secundas: ergo in qualibet parte coeli est, vel cuilibet parti coeliest praesens.

Item quaelibet pars coeli intelligit: ergo aliquis intellectus est praesens cuilibet parti caeli, non autem alius quam intelligentia: igitur &c. Quia autem quaelibet pars caeli intelligat, tu concedis cum Commentatore. Et sic patet, quod tu habes necessario ponere, quod intelligentia sit pemeos cuilibet parti coeli, quod animat.

Item per te quaelibet pars caeli est animata: ergo habet animam sibi praesentem. Item omne animatum actuatur per animam, actus autem & potentia sunt simul, immo sunt vnum. Multa alia possent dici contra hoc, sed ista sufficiunt. Tunc cum arguens probat, quod ista positio sequatur ex concessis in fide. Dicitur ad primam probationem, quod consequentia principalis non valet, qua arguitur, caelum est causa rerum animatarum: igitur caelum est animatum, sufficit enim quod agat vt instrumentum alicuius substantiae spiritualis. Vnde Sanctus Thomas vbi supra in solut. 12. sic dicit ad illud argumentum. Corpus caeleste inquantum mouetur a substantia spirituali, est instrumentum eius, & ita mouet in virtute substantiae spiritualis ad causandum vitam in istis inferioribus, sicut serra agit in virtute artis ad causandum archam. Eandem responsionem ponit 1. par. q. 70. arti. 3. in responsione tertij. d. Corpus coeleste cum sit mouens motum habet rationem instrumenti, quod mouet in virtute principalis agentis, & ideo ex virtute sui motoris, quae est substantia viuens, potest causare vitam. Idem dicit de potentia Dei. q. 6. art. 6. in solut. 10. arg. Cum autem dicit arguens, quod motor nihil facit ad actionem, quae prouenit ex mobili &c. Dicitur quod falsum est, quia instrumentum plus potest ex virtute motoris qu ex propria natura.

Ad secundam dicitur, quod omnes virtutes, quae apparent in caelo possunt reduci tanquam in principium proximum in formam substantialem ipsius caeli. Nos enim ponimus corpus caeleste esse compositum ex materia & forma substantiali, quae quidem forma non est anima, nec est sola corporeitas accipiendo corporeitatem proaliqua forma de genere quantitatis, aut pro aliqua forma substantiali dante suae materiae solum perfectionem corporeitatis, sed est forma substantialis dans esse simpliciter, & esse corporeum, & esse hoc, sicut & in homine est eadem forma dans esse ens, esse substantiam, esse viuens, esse animal, esse hominem &c. ita in proposito, potissime cum videamus eandem formam dare diuersas virtutes diuersis partibus sui subiecti, sicut patet de forma substantiali arboris, nec oportet, q, omnis forma talis sit anima.

Ad tertiam dicitur, quod caelum naturaliter inclinatur ad motum circularem non ex sola figura, aut quantitate, aut corporeitate vt corporeitas est, sed ex sua forma substantiali, quae est radix suae figurae, & quantitatis, & corporeitatis, omnium perfectionum secundarum caeli. Dicitur tamen quod caelum ex illa forma non habet principium actiuum talis motus, sed passiuum. Et hoc sufficit ad hoc, quod motus caeli sit ei naturalis. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 5. art. 5. sic ait. Motus caeli non hoc modo est naturalis caelesti corpori, sicut motus corporis elementaris est sibi naturalis. Habet enim huotmodo motus in mobili principium non solum male & receptiuum, sed etiam formale & actiuum. Formam enim elementaris corporis sequitur talis motus, sicut aliae pprietates ex essentialibus principijs consequuntur, sic autem in corpore caelesti esse non potest, vnde non potest suus motus esse naturalis, quasi sequens aliquam inclinationem naturalis virtutis inhaerentis, sicut ferri sursum est motus naturalis ignis. Dicitur autem motus circularis esse naturalis caelo, inquantum sua natura hebetm aptitudinem ad talem motum, & sic in seipso habet principium talis motus passiuum. Actiuum autem principium talis motus est aliqua substantia separata &c.

Ad quartam dicitur primo, quod si argumentum valeret, probaret quod coelum empyreum esset corpus mathematicum, & quod nullum accidens sibi inhaerens esset sibi naturale, ex quo secundum arguentem non habet animam. Secundo dicitur, quod aq hoc, quod caelum sit corpus Physicum, sufficit, quod habeat formam substantialem, quae sit principium suorum propriorum accidentium, & sui motus, actiuum, vel passiuum, vt dictum est, tamen vltra hoc dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 70. arti. 3. in soluttione quinti. Coelum dicitur mouere seipsum inquantum componitur ex motore & mobili, non sicut ex materia & forma, sed secundum contactum virtutis, vt dictum est. Et hoc etiam modo potest dici, quod motor eius est principium intrinsecum, vt sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principiiactiui, sicut motus voluntarius dicitur naturalis animali inquantum est animal, vt dicitur 8. Physi. Item de spiritualibus creaturis vbi supra in solutione septimi sic dicit. Substantia spiritualis, quae mouet caelum habet virtutem naturalem determinatam ad coelestis corporis motum, & similiter corpus coeli habet naturalem aptitudinem, vt tali motu moueatur, & per hoc motus coeli est naturalis, licet sit a substantia intelligente.

Ad quintam dicitur, quod non oportet, quod motus caeli sit tractus, aut pulsus proprie loquendo, quia mouetur a substantia separata per imperium voluntatis. Vnde Sanctus Thomas vbi supra in solutione octaui sic dicit. Probabiliter dicitur, quod imperio voluntatis substantia spiritualis mouet corpus coeleste. Quamuis enim materia corporalis secundum formalem transmutationem non obediat ad nutum spiritui creato, sed soli Deo, vt Augutinus dicit 3. de Trinitate, tamen q. ei obedire ad nutum possit secundum transmutationem localem, etiam in nobis apparet, in quibus statim ad imperium voluntatis sequitur motus corporalium membrorum. Si tamen supra imperium voluntatis addatur etiam ssuxus virtutis, non propter hoc sequitur fatigatio ex finitate virtutis &c.

Ad sextum principale dicitur, quod illa positio non tantum magnificat diuinam potentiam, sed vsurpat propriam Dei excellentiam, sicut supra deductum est scilicet quod aliqua substantia spiritualis creata contineat totum mundum & circuat girum coeli. Item ex alia parte vilificat naturam angelicam, dum ponit angelum posse informare materiam corporalem, & esse angelicum posse participari a materia corporali. Item non oportet omnem positionem esse catholicam, quae magnificat diuinam potentiam, sed solum illam, quae diuinae potentiae attribuit rationi consona, & sanctorum dictis, & diuinae scripturae non dissona, alias positio euclisistarum esset catholica in hoc, quo ponit vnam essentiam esse tres essentias, sicut diuina essentia est tres personae. Ad septimum dicitur primo, quod Auerdus nunquam concessit, quod substantia intellectualis possit vniri alicui corpori vt forma pprie & vniuoce loquendo de forma, sed aequiuoce loquendo posuit hoc, vt patet ex dictis eius. Et hoc modo conceditur, corpora coelestia sunt animata & viua, accipiendo coelum pro composito vel aggregato ex corpore coelesti & substantia spirituali. secundo dicitur, quod dictum Commentatoris scilicet quod coelum secundum quamlibet sui partem sit intelligens, falsum est & erroneum. Falsum quidem, quia nulla pars corporis humani vel coelestis intelligit, nec est principium actiuum, aut passiuum intellectionis. Erroneum autem in fide, quia ex hoc sequitur quod substantia separata sit in qualibet parte coeli ab eo moti, & ita circuat girum caeli, aut ambiat totum mundum, quod est contra sacram scripturam. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext