Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem
CIRCA vndecimam distinctionem 2. sent. Quaeritur vtrum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem.
Et arguitur quod non. Quia omnis locutio videtur fieri per verba, quae deseruiunt auditui, vel per nutus seufacta, quae deseruiunt visui. Hi enim duo sensus sunt disciplinabiles, vt dicitur in de sensu & sensato, sed nihil tale potest esse in angelis, cum sint incorporei in se. nec ex corporibus cognitionem accipiant: igitur & caeter
In oppositum est scriptura, quae introducit angelos sibi mutuo loquentes Cachar. 2. Alius angelus egrediebatur in occursum eius, scilicet prioris angeli, & dixit ad eum. Curre & loquere ad puerum istum: igitur &c.
I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo ponentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum artic. sit haec prima conclusio. Inangelis est locutio. Hanc conclusionem probat Sanctus Thomas prima parte. q. 107. artic. 1. per illud Pauli 1. Corinth. 13. Si linguis hominum loquar & angelorum.
Secunda conclusio Angelum loqui angelo nihil aliud est quam angelum ordinare conceptum mentis suae ad alium ad hoc quod voluntas eius alteri innotescat. Hanc ponit Sanctus Thomas ibidem distin. In angelis est aliqua locutio, sed sicut dicit Gregorius 3. moralium. Dignum est vt mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intime suspendatur. Ad intelligendum igitur qualiter vnus angelus alteri loquitur, considerandum est, quod voluntas mouet intellectum ad suam operationem. Intelligibile autem est in intellectu tripliciter. Primo quidem habitualiter vel secundum memoriam, vt Augustinus dicit. Secundo autem vt actu consideratum vel conceptum: tertio modo vt ad aliud relatum. Manifestum est autem quod de primo gradu in secundum transfertur intelligibile per imperium voluntatis. Vnde in diffinitione habitus dicitur, quo quis vtitur cum voluerit. Similiter autem de secundo transfertur in tertium gradum per voluntatem, nam per voluntatem conceptus mentis ordinatur ad alterum, puta vel ad agendum aliquid, vel ad manifestandum alterum. Quando autem mens conuertit se ad actum considerandum, quod hetem in habitu, loquitur aliquis sibijpsi. Nam ipse conceptus mentis interius verbum vocatur. Ex hoc vero quod conceptus mentis angelicae ordinatur ad manifestandum voluntatem ipsius angeli, conceptus mentis vnius angeli innotescit alteri, & sic loqui vnus angelus alteri. Nihil enim aliud est loqui ad alterum quam conceptum mentis alteri manifestare. Haec ille.
Eandem probationem ponit de veritate. q. 9. artic. 5. vbi sic ait. In angelis aliquem modum locutionis ponere oportet. Cum enim angelus secreta cordis non cognoscat specialiter & directe, oportet quod vnus alteri manifestet conceptum suum. Et haec est locutio angelorum, in nobis enim locutio dicitur ipsa manifestatio interioris verbi, quod mentem concipimus. Quomodo autem angeli suos conceptus alijs manifestant, oportet accipere ex similitudine rerum materialium, eo quod formae materiales sunt quasi imagines immaterialium, vt dicit Boetius. Inuenimus autem formam aliquam existere in materia tripliciter. Vno modo im pfecte scilicet medio modo inter potentiam & actum, sicut formae, quae sunt in fieri. Alio modo in actu perfecto perfectione dico, qua habens forma est perfectus in seipso. Tertio modo in actu perfecto, secundum quod habens formam potest concare etiam alteri perfectionem. Aliquid enim est in se lucidum, quod alia illuminare non potest. Similiter & intelligibilis forma tripliciter existit in intellectu. Primo modo quasi medio modo inter potentiam & actum, quamdscilicet est in habitu. secundo modo vt in actu pfecto quantum ad ipsum intelligentem, & hoc est quando intellectus actu cogitat secundum formam, quam penes se habet. tertio modo in ordine ad alterum. Et transitus quidem de vno in alterum est quasi de potentia in actum per voluntatem. Ipsa enim voluntas angeli facit, vt actualiter se conuertat ad formas, quas in habitu habebat Et similiter voluntas facit, vt intellectus angeli adhuc perfectius fiat in actu formae penes ipsum existente, vt scilicet non solum secundum se, sed etiam in ordine ad alium tali forma perficiatur, & quando sic est, tunc alius angelus eius cognitionem percipit, & secundum hoc dicitur alteri angelo loqui. Et silr esset apud nos si intellectus noster posset ferri in mediate intelligibilia, sed quia intellectus noster naturaliter a sensibus accipit, oportet quod ad interiores conceptus exprimendos quaedam sensibilia signa aptentur, quibus cogitationes cordium manifestantur nobis. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Eo modo sit locutio angeli ad angelum, quo vnus alteri conceptum vel cognitionem suam alteri manifestat, sed manifestatio cogitationis angeli ad alium fit per hoc, quod angelus cogitans ordinat conceptum vel cogitationem suam ad hoc vt alteri innotescat: igitur illo modo fit locutio in angelis. Minor potest probari, quia non minus potens est in proprio genere forma intelligibilis perfecta, quam forma materialis in suo genere, sed materialis forma in suo genere sic potest esse perfecta, quod non solum perficit proprium subiectum, immo communicat perfectionem alteri subiecto: igitur forma intelligibilis in suo ordine vel genere sic potest esse perfecta, quod non solum perficit suum subiectum, ita vt per illam actu intelligat, immo poterit sic esse perfecta, vt sit aliquo modo principium alienae cogitationis. Ad hoc autem sufficit ordo, quia quod agit situs & localis praesentia in corporibus, hoc agit ordo in spiritualibus. Ntanter autem addo aliquo modo propter ea, quae dicentur in tertia conclusione, quia talis causalitas vel principiatio potius est causalitas obiecti vel finis quam causalitas efficientis.
Eandem conclusionem cum simili probatione ponit 2. sen. dist. 12. q. 1. artic. 3. vbi sic dicit. In angelis est quaedam locutio, quae tamen ab illuminatione differt in duobus. Primo quantum ad ea, de quibus sunt, quia illuminatio proprie est de his, quae superior angelus in lumine diuinae essentiae appraehendit, quae inferior ibi non videt, vnde indiget, vt in lumine superioris angeli magis determininato & contracto quam sit lumen diuinum illa cognoscat, sed locutio est de motibus liberi arbitrij, quos vnus in alio non videt. His enim duobus modis aliquid potest esse notum vni angelo, & ignotum alteri. secundo quantum ad modum, quo vtrunque perficitur differentem secundum duo, quae ad visionem intellectualem requiruntur ad similitudinem visionis corporalis scilicet res ipsa, quae proportionatur, & lumen sub quo videtur. Illuminatio ergo fit per hoc quod lumen intellectus vnius angeli per fortius lumen superioris confortatur ad aliquorum cognitionem, sed locutio pr hoc quod aliqua occulta prius proponuntur, vt cognoscenda sine hoc, quod virtus cognoscentis fortificetur, vt patet in recitationibus historiarum, in quibus aliquis cognoscit quod prius nesciebat, sine hoc quod suus intellectus clarificetur. Qualiter autem aliquid possit proponi angelo vt cognoscendum ab ipso, patet ex similitudine nostrae locutionis. Est enim aliquid in homine, quod alius homo de ipso naturaliter percipere potest, vt ea quae exterioribus sensibus subiacent, aliquid vero, quod videri non potest, sicut interiores conceptus mentis. Species ergo conceptae intellectus secundum quod manent in simplici conceptione intellectus habent rationem intelligibilis tantum. Secundum autem quod ordinantur ab intelligente vt manifestandae alteri habent rationem verbi, quod dicitur verbum cordis. Secundum autem quod adaptantur, & quodammodo ordinantur signis exterius apparentibus, siquidem sunt signa ad visum, dicuntur nutus, si vero ad auditum dicitur locutio vocalis proprie, hi enim duo sensus disciplinabiles sunt. Similiter in angelis interior conceptus mentis libero arbitrio subiacens ab alio videri non potest. Quando ergo speciem conceptam ordinat, vt manifestandam alteri, dicatur verbum cordis, quando vero coordinat eam alicui eorum, quae vnus angelus naturaliter in alio videre potest, illud naturaliter cognoscibile fit signum expressiuum interioris conceptus, & talis expressio dicitur locutio, non quidem vocalis, sed intellectualibus signis expressa, & virtus exprimendi dicitur lingua eorum. Sed aduertendum, quod species aequiuoce accipitur in hac probatione. Vno modo pro specie angelo concreata, & talis species est signum naturaliter cognitum ab alio angelo. Alio modo potest accipi species pro concepto elicito per speciem concreatam, & talis species elicita est signum voluntarie repraesentans prout per voluntatem ordinatur ad alterum, & coordinarur speinaturaliter repraesentati obiectum. Vnde in ista probatione non principaliter fundatur conclusio, nisi aequiuocetur de specie, sed fundatur in alijs probationibus, tamen quod in eadem assumitur scilicet quod in locutione angeli sunt signa, verum est, quanquam alia multa sint dubia, & prioribus probationibus dissona lingua eorum. Haec ille. De hac vero probatione qualiter debet intelligi post dicetur.
Tertia conclusio. Angelus loquens proprie loquendo nihil de nouo causat in angeloaudiente, sed tantummodo in seipso. Haec conclusio est de mente Sanctus Thomas de veritate. q. 9. art. 5. vbi arguit sic in secundo loco. A quolibet loquente fit aliquid in audiente, sed ab angelis inferioribus nihil potest fieri in superioribus, qua superiores non sunt in potentia respectu inferiorum, sed magis econuerso, cum superiores habeant magis de actu, & minus de potentia: ergo inferiores angeli non possunt loqui superioribus. Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum, quod angelus loquens nihil facit in angelo, cui loquitur, sed ne aliquid in angelo loquente, & ex hoc ab alio cognoscitur modo prius dicto. Vnde non oportet, quod loquens aliquid infundat ei cui loquitur, & per hoc patet solutio ad tertium. Haec ille.
Tertium autem argumentum erat tale. Locutio supra cognitionem addit infusionem scientiae, sed inferiores angeli non possunt aliquid infundere superioribus, quia sic in eos agerent, quod esse non potest: ergo eis non loquuntur &c.
Item quinto loco arguit sic. Angelus, ad quem sit locutio, est in potentia cognoscens id, quod locutione exprimitur. Per locutionem autem sit actu cognoscens: ergo angelus loquens reducit illum, cui loquitur, de potentia in actum. Sed hoc non est possibile in ferioribus angelis respectu superiorum, quia sic essent nobiliores: ergo inferiores non loquuntur superioribus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod angelus, cui alius loquitur, fit actu cognoscens de potentia cognoscente, non per hoc quod reducatur dem potentia in actum, sed per hoc, quod ipse angelus loquens reducit seipsum de potentia in actum, dum facit se in actu perfecto alicuius formae secundum ordinem ad alterum. Haec ille.
Item artic. 6. in solutione quarti sic dicit. Angelus, ad quem fit locutio non recipit aliquid a loquente, sed per species, quas penes se habet alium angelum, & eius cogitationem cognoscit. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quaecunque sunt abinuicem separabilia, vnum non est idem alteri, nec de ratione eius, sed loqui angelo, & causare aliquid in ipso sunt huiusmodi: igitur &c. Minor probatur, quia angelus inferior loquitur superiori, qui tamen nihil causat in eo. Multae aliae conclusiones de hac materia possent adduci, sed quia nullum legi impugnatorem, non curo hic ponere, sed primus artic. terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secuudum articulum arguitur contra secundam conclusionem, contra quam arguit Gregorius de Arimino dicens. Quia secundum istum modum sequitur, quod quilibet angelus naturaliter videat, seu intuitiue intelligat cogitationes alterius, cuius oppositum dicit se probasse. Et patet consequentia, nam ex quo angelus per suam cogitationem causat praecise per modum obiecti cognitionem suae cogitationis in alio, ita naturaliter potest alius huoi cogitationem intelligere, sicut ipsammet essentiam angeli, cuius est illa cogitatio, aut aliquam aliam rem, quae sui notitiam naturaliter & praecise per modum obiecti causat in eo, sed hoc consequens est falsum: igitur &c. Arguit etiam Durandus contra probationem conclusionis adductam de 2. sent. primo Quia illa signa, quae vnus angelus naturaliter cognoscit in alio, aut sunt significatiua naturaliter, aut ex institutione, siue ad placitum. Primum non potest diciscilicet quod sint signa significatiua naturaliter, quia ea, quae significant naturaliter, ostendunt solum naturales animi passiones, seu affectiones, sicut genitus infirmorum, dolorem, & sic de alijs. Naturales autem motus voluntatis angeli quilibet angelus cognoscit sine signo multo plenius quam quicunque medicus infirmitatem hominis, eo quod quilibet angelus plene nouit naturam alterius, & per consequens naturales affectiones, & ideo ad haec demonstranda non oportet esse aliqua signa Item. Per signa naturalia non fit proprie locutio, vt magis patebit, & de se satis manifestum est, non enim dicimus infirmum gementem esse loquentem.
Item. Nec huotmodo signa sunt significatiua ad placitum. qua quaecunque sunt naturaliter in angelo, sunt in eo inuariabiliter & immutabiliter. S enim in corporibus caelestibus non est variatio nisi secundum motum localem, nulla autem secundum formam substantialem, aut accidentalem naturaliter inhaerentem, quod dico proprlumen, quod luna variabiliter a sole recipit, quia a se illud naturaliter non hebete, multo fortius in angelis nulla est variatio, nulla mutatio quo ad ea, quae naturaliter eis insunt. Si ergo per talia fieret locutio, semploquerentur, & de eisdem, cum semper sint in eis eadem signa. Signum enim quandiu e, repnntat id, cuius est signum, hoc autem est inconueniens, & contra ronem locutionis, qua fit pe signa quam significant ad placitum, siue ex institutione, qua talia sunt in potestate loquentis, vt fiat, vt in nutibus & verbis, quia loquens per ea potest loqui, & non loqui.
Item. Locutionem, qua est per signa, que significant ex institutione, nullus intelligit nisi ille, qui nouit ad quid significandum signum est impositum, sicut pure latinus non intelligit locutionem per verba graeca, nec econtrario: si ergo signa per quae loquitur angelus angelo, significent ad placitum, oportet angelos sibi inuicem loquentes scire prius ad quid significandum signa illa sunt imposita vel instituta, & si secundum illa institutio facta est per vnum angelum solum, qualiter innotescet hoc alijs non apparet. Quia si per locutionem, tunc locutio praecederet signa, per quae fit, quod est inconueniens. Nec possumus fingere in angelis id, quod est in hominibus scilicet quod magister ostendit & tradit puero panem dicendo pain, & sic docet eum, quid illa vox significet, ita angelus ostendit alteri angelo rem aliquam applicando signum, quod eam significat. Hoc enim fingi non potest. Si autem illa institutio fiat concorditer per omnes angelos simul, oportet quod conceptus omnium de tali institutione sit notus omnibus, & sic ante omnem locutionem conceptus vnius angeli erit notus alteri, & eadem ratione omnes conceptus angelorum erunt noti omnibus angelis, & tunc non oportebit ponere locutionem in angelis, quare praedicta opinio non videtur conueniens.
Secundo arguit. Quia licet ad locutionem exteriorem requirantur duo, quorum primum est, quod res innotescat per alterum. Res enim quae in seipsa cognoscitur, non innotescit vt sic per locutionem, sicut color, qui videtur in pariete, secundum est, quod sic cognoscatur non per quodcunque alterum, sed per alterum, quod sit signum, & in ratione signi, tamen ad locutionem interiorem non requiruntur praedicta duo. Dicimus enim quod homo sibijpsi loquitur, quando cogitat de aliqua re, dato quod illa res non innotescat ei, per quaecunque signa, sed solum per suam cogitationem, sed dicitur loqui alteri quando cogitationem vel affectionem suam dirigit in ipsum, dato quod illa cogitatio vel affectio sit secundum se nota illi alteri. Sicut hominem mentaliter orantem dicimus loqui Deo, inquantum cogitationem vel affectionem suam dirigit in Deum, qui tamen sine supradicta directione nouit quamlibet cogitationem & affectionem homnins.
Contra tertiam conclusionem arguit Scotus multipliciter. Primo sic. Quia si angelus loquens nihil causat in intellectu audientis, sed solum exprimit conceptum in seipso, quia videtur ab alio, sicut in libro, cum istud expressum possit a quolibet angelo aequaliter videri, sequitur quod angelus exprimens illum conceptum aequaliter loquitur omnibus angelis, vel cuilibet angelo. Secundo. Quia difficile est videre quo iste, qui nihil causat in alio, loquitur alteri, nulla enim videtur ratio quare alius nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiat in eo. Tertio. Quia absurdum hoc videtur in illuminatione. Nam constat primum angelum immediate illuminari a Deo, & Deus illuminans nihil facit in se, sed totum, quod facit, est in intellectu vel angeloilluminato: igitur verisimile est in alijs illuminationibus inferioribus, quod angelus illuminans non causat aliquid in se per hoc, quod est illuminans, sed totum, quod facit est in intellectu illuminato.
Quarto. Omnis loquens intellectualiter causaret immediate in eo, cui loquitur, conceptum illius, de quo loquitur, si posset, sed angelus hoc potest respectu alterius angeli: igitur &c. Maior probatur, quia quodlibet agens naturale statim induceret, si posset illud, quod principaliter intendit. Minor probatur, quia illud, quod sufficienter est in actuprimo respectu alicuius effectus potest illum effectum causare in passo vel receptiuo pportionato & approximato, angelus autem habens notitiam intellectualem respectu alicuius obiecti, puta a, est sufficienter in actu primo ad causandum cognitionem intellectualem, vel actualem intellectionem ipsius a, igitur potest illum effectum causare in quolibet intellectu receptiuo illius effectus. Intellectus autem alterius angeli non concipientis distincte a, receptiuus est: igitur in illo potest angelus notitiam ipsius a, causare. Maior patet, quia prima extrema proportionis actiui & passiui sunt vniuersalissima abstracta a quocunque passiuo, quia illa passio est in particularibus subvtroque extremo per rationem conem. Probatur minor. Angelus habet in se actum cognoscendi a, & speciem, quae ponitur necessaria ad cognitionem, & per illud, quod habet, potest facere intellectum suum in actu secundo causando in se intellectionem a, sicut effectum, sequitur ergo, quod in intellectu passiuo angeli, qui est eiusdem rationis cum intellectu suo, potest hoc care &c.
Quinto. Angelus inferior cognoscit seipsum intuitiue per essentiam suam: igitur & superior cognoscit illum inferiorem per essentiam suam intuitiue. Probatur consequentia, quia omne obiectum cognoscibile ab inferiori potest esse obiectum cognoscibile a superiori aeque perfecte. Nulla enim cognitio abstractiua alicuius obiecti perfectior est intuitiua, quia cognitio abstractiua per speciem potest esse de re non existente, nec in se praesente, & ita non perfectissime attingit cognitum. Non autem oportet angelos esse sibi inuicem immediatos localiter ad hoc vt superior intelligat inferiorem intuitiue: ergo dato quod distent localiter, superior intuitiue cognoscit inferiorem, sed illa cognitio non est per aliquam speciem, quae potest esse re non existente: igitur illa essentia cognita nihil eiusdem rationis vel alterius gignit in medio, qua medium non est capax intellectionis vel speciei mere intelligibilis: igitur a simili, si in angelo ponitur aliquid actu intelligibile natum gignere aliquam notitiam, licet non intuitiuam in intellectu passiuo vel receptiuo, potest de illo gignere in intellectu angeli distantis actualem notitiam sui nihil gignendo in medio. Sexto. Quia si angelus audiens non habet speciem illius superioris, de quo loquens loquitur, intellectus suus receptiuus tam speciei quam actus caret vtroque, & intellectus angeli loquentis est sufficienter in actu primo ad gignitionem vtriusque, quod patet de specie, quia species intelligibilis potest gurgnere spem intelligibilem eiusdem rationis. Silr patet de actu, quod est spes intelligibilis, quae est in loquente principium cognoscendi id cuius est, potest esse ratio gignendi actualem intellectionem eiusdem obiecti in alio intellectu capaci eiusdem. Haec Scotus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradidis. Et quidem ad primam contra secundam conclusionem, quae est Gregorii negatur prima & principalis consequentia. Et ad probationem dicitur, quod Sanctus Thomas non ponit ea, quae ibidem sibi imponuntur, licet Durandus talia ponat. Vnde dicitur primo, quod cogitatio angeli loquentis non causat vllquid modo notitiam effectiue sui in intellectu angeli, ad quem vel cui loquitur. Secundo dicitur, quod cogitatio angeli loquentis bene est obiectum & terminus cognitionis angeli audientis. Tertio dicitur quod illa cogitatio est causa, sine qua non cognitionis suae in intellectu audientis, sicut & positio rerum materialium singularium in esse potest dici causa cognitionis suae in intellectu angeli, & hunc modum causalitatis tangit Sanctus Thomas prima parte. q. 107. artic. 1. in solutione tertij, vbi sic dicit. Sicut sensus mouetur a sensibili, ita intellectus mouetur ab intelligibili: sicut ergo per sensibile signum excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem potest excitari mens angeli ad attendendum. Haec ille. Quarto dicitur, quod nulla cogitatio angeli loquentis mouet intellectum audietis mere natura. liter sicut dicit arguens, sed totum est per imperium voluntatis antecedenter vel concomitanter, vt dictum est in probatione conclusionis. Et sic patet, quod aliqua cogitatio mouet, & aliqua non mouet, quia aliqua est ordinata ad hoc, & aliqua non. Item aliqua mouet istum angelum, & non alium, quia ad hunc, & non ad alium ordinatur.
Ad primum Durandicitr, quod signa, quae vnus angelus cognoscit in alio naturaliter, non sunt significatiua pure ad placitum. 1. ex institutione, nec pure naturaliter, hoc est sine imperio voluntatis, sed vtrunque ibidem concurrit natura scilicet & voluntas. Talia enim signa vt ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 9. arti. 4. in solutione duodecimi argumenti, non sunt nisi species intelligibiles. Vnde ibidem sic dicit. Secundum Augustinum visus & auditus solum exterius differunt, interius autem sunt idem in mente, quia in mente non est aliud videre & audire, sed in sensu exteriori tantum. Vnde apud angelum, qui sola mente vtitur, non differt audire, & videre. Sed tamen dicitur in angelis locutio ad similitudinem eius, quod in nobis fit. Nos enim scientiam per auditum ab alijs acquirimus, nutus autem & signa hoc modo possunt in angelis distingui, vt signum dicatur ipsa species, nutus autem ordinatio ad alium, sed possibilitas hoc faciendi dicitur lingua. Haec ille.
Ex quibus patet, quod cum signum in proposito sit species intelligibilis in angelis, quae aliquid repraesentat ex necessitate naturae puta obiectum suum principale, aliquid autem ex imperio voluntatis, puta actualem cogitationem, vel conceptum rei specialem, & determinatum, quod tale signum partim naturaliter, & partim ex imperio voluntatis repraesentat. Vnde ibidem Sanctus Thomas in solutione 15. sic dicit. Lux corporalis manifestat seipsam ex necessitate naturae, vnde vniformiter se manifestat quantum ad omnia, quae in ipsa sunt. In angelis autem est voluntas, cuius conceptus manifesti esse non possunt nisi secundum imperium voluntatis, & ideo opus est locutione.
Item in solutione vndecimi, sic dicit. Vnus angelus cogitationem alterius cognoscit per speciem innatam per quam alium angelum cognoscit, quia per eandem cognoscit omne, quod cognoscit in alio angelo. Vnde quancito angelus se ordinat ad alium angelum secundum actum alicuius formae, ille angelus cognoscit eius cogitationem. Et hoc quidem dependet ex voluntate angeli, sed cognoscibilitas naturae angelicae non dependet ex voluntate angeli, & ideo non requiritur locutio in angelis ad cognoscendum naturam, sed ad cognoscendum cogitationem. Haec ille.
Et si dicatur quomodo potest esse, quod eadem forma repraesentet naturaliter & voluntarie. Dico quod sicut visibile licet naturaliter repraesentet seipsum visui quandiu est debite praesens & oppositum visui, tamen cum non est debite praesens aut oppositum non repraesentat se: vel sit sermo de specie, quae apparet in specylo, quae aliquando repraesentat visui suum obiectum, & aliquando non, sic est de specie, quae est in intellectu angeli loquentis. Ipsa enim quantum est ex se, semper repraesentat, quicquid repraesentat, dum modo sit debite praesens, & opposita intellectui audientis, sed non semper sic est praesens illi, sed quandoque. Hoc autem sit per imperium voluntatis ordinantis illam sic vel sic. Vnde Sanct. Thomas vbi supra artic. 5. Locutio (inquit) proprie est, qua aliquis ducitur ad cognitionem ignoti, per hoc quod fit ei praesens, quod alias erat sibi absens, sicut apud nos patet dum vnus alteri refert aliquid, quod ille non vidit, & sic illa sunt ei quodammodo praesentia per loquelam. Haec ille.
Tunc ad huiusmodi improbationem primam dicitur, quod falsum assumit, scilicet quod signa naturaliter signincatiua solummodo significent naturales animi passiones. hoc enim nullam veritatis habet apparentiam. Cum enim species intelligibilis sit signum naturale rei, cuius est signum, non solum autem intellectus angeli habet species passionum, immo omnium naturalium quidditatum, sequitur quod in eo non solum sint species repraesentantes naturales animae passiones, sed etiam species repraesentantes naturalium rerum quidditates. Vnde probatio illa penitus nihil valet apud ponentes species praeuias actibus, tamen arguens illas negat, & male, vt alias visum est. Nec similiter valet secunda improbatio huius partis, quia licet per signa naturalia, de quibus arguens loquitur, non fiat proprie locutio, tamen per signa, de quibus nos loquimur, fieri potest isto modo, quia scilicet species intelligibilis potest esse principium locutionis, qua quis loquitur sibijpsi, vel alteri, vt in probatione conclusionis dictum est. Vnde Sanctus Thomas vbi supra artic. 4. in solutione decimitertij, sic dicit. Locutio est motus cognoscitiuae, non qui sit ipsa cognitio, sed est cognitionis manifestatio, vnde oportet quod sit ad alium, & ideo dicit Philosophus 3. de anima, quod lingua est vt significet alteri. Haec ille. Ad probationes vero, quas inducit pro alia parte, scilicet quod in angelo non sint signa significatiua ex institutione, non oportet respondere, quia nos non ponimus hoc, sed arguens deceptus est per fallaciam consequentis arguendo sic. A signum significat ex imperio voluntatis: igitur ex institutione &c. Hoc enim non sequitur sed hoc quod infertur, vel aliud sub disiunctione, vt scilicet inferatur: ergo a, signum significat ex institutione voluntaria, vel ex ordinatione, aut praesentatione voluntaria signi ad intellectum, vt dictum est.
Ad secundum respondit Sanctus Thomas vbi supra artic. 4. in solutione quarti, vbi sic dicit. Signum proprie loquendo non potest dici nisi aliquid ex quo deueniatur in cognitionem alterius quasi discurrendo, & secundum hoc signum in angelis non est, cum eorum scientia non sit discursiua. Et propter hoc etiam in nobis signa sunt sensibilia, quia nostra cognitio quae discursiua est, a sensibilibus oritur. Sed communiter possumus signum dicere quodcunque notum, in quo aliud cognoscatur, & secundum hoc forma intelligibilis potest dici signum rei, quae per ipsam cognoscitur, & sic angeli cognoscunt per signa res, & sic vnus angelus per signum alijs loquitur scilicet per speciem, in cuius actu intellectus eius perfecte fit in ordine ad alium. Haec ille. Quod autem adducitur de locutione hominis ad Deum, respondit Sanctus Thomas prima parte. q. 107. artic. 3. in solutione primi dicens. Locutio non semper est ad manifestandum a teri, sed quandoque ad hoc finaliter ordinatur, vt loquenti aliquid manifestetur, sicut cum discipulus quaerit aliquid a magistro. Haec ille. Vide totum articulum ideo dicitur, q locutio interior angeli ad angelum requirit signum, non autem locutio angeli ad Daum, quia Deus aliter audit quam angelus. Nec enim intelligit res per species intellectui superadditas, nec cognoscit vnam creaturam per aliam, sed omnia per essentiam suam, ideo illae auditiones scilicet angeli & Dei aequiuocae sunt, nec sequitur si vna fit sine signo, quod etiam alia fiat sine signo.
Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem negatur consequentia. Nec valet probatio, quia con¬ceptus per angelum loquentem expressus non ordinatur ad quemlibet angelum, sed ad aliquem in particulari, & ideo ab illo solo percipitur, & per consequens illi sit locutio, & non alijs, ille audit, & non alij.
Ad secundum dicitur, quod angelus loquens nihil causat effectiue in angelo audiente, sed tantum praesentat ei obiectum, quod prius erat ei absens modo praeexposito. Angelus autem audiens causat aliquid in seipso scilicet actualem intellectionem respectu obiecti sibi praesentati, & sic aliquid noui sit in eo, & aliquid noui in obiecto suo, immo verius loquendo in tali noua locutione potius obiectum fit actu intelligibile quam angelus audiens fiat actu intelligens de nouo, & hoc contingit propter nouam ordinationem conceptus angelici ad alium angelum, qua aequipollet nouae praesentationi obiecti ad potentiam in sensu Ad tertium dicitur, quod aliud est de illuminatione, & aliud de locutione, quia illuminans aliquid causat vel agit in illuminato, non autem loquens in audiente, vt dicetur in sequenti q.
Item aliud est de illuminatione quae immediate est a Deo & de illa quae fit immediate ab angelo. Non enim oportet, quod per omnia sint similes, aut aequales, quia Deus actor est luminis naturalis, & gratuiti, & gloriosi, immo totius substantiae angeli, non sic alius angelus. Alias posset concludi, quod angelus suanaturali virtute posset infundere alteri angeli, vel etiam homini scientiam sicut contra Scotum arguit Gregorius de Arimino. Ad quartum negatur minor.
Nec valet probatio, immo habemultas instantias, vt probat contra eum Gregorius. Quarum prima est, quia si probatio illa valet sequitur quod angelus loquens posset in seipso causare talem auditionem qualem causat in alio angelo, cum suus intellectus sit per eum eiusdem rationis cum intellectu alterius, in quo potest causare auditionem de, a, & sic simul & semel habebit duas notitias de a, vnam quae non est auditio, per quam ipse intelligit a, quando causat auditionem in alio, quae secundum eum est effectus prior, sine quo auditio causari non potest, & aliam quae est auditio. Sed hoc est contra eum, quia secundum ipsum intellectus audientis se habet mere passiue respectu auditionis: igitur se haberet mere passiue ad illam. Et cum auditio secundum eum efficiatur a loquente, non se haberet mere passiue ad illam, quae est contradictio.
Item quia secundum eum impossibile est in intellectu esse duos actus perfectos simul, sed ponatur quod ista auditio sit tam perfecta quam possit in alio causare, quod oportet dicere esse possibile secundum rationem suam, sequitur propositum. Secunda instantia est. Quia si probatio valet, sequitur quod aliquis poterit habere distinctam notitiam in particulari, & determinate de aliquo non existente. Esto quod nullam habeat propriam speciem illius, aut vnquam nouerit illud intuitiue, quod non videtur naturaliter possibile, quia talis notitia non esset intuitiua, nec abstractiua, probatur consequentia. Ponatur enim quod aliquod singulare praeteritum aliquis angelus non nouerit, quod tamen alius nouit, & hatem speciem, & potest distincte & determinate recordari, & iste quod sic potest recordari, & est sufficienter in actu primo ad faciendum se in actu secundo recordationis, poterit in alio angelo causare similem recordationem secundum ista dicta, & sic aliquis recordabitur illius quod nunquam nouit, quod implicat. Tertia instantia est. Quia si vnus angelus haberet scientiam vnius conclusionis, quae non potest cognosci nisi per alias priores, & esset sufficienter in actu primo respectu talis considerationis & scientiae praedictae conclusionis poterit huomiodi notitiam causare in alio, qui nunquam priores conclusiones nouit. Et sic aliquis cognosceret scientifice aliquam conclusionem, qui tamen non cognosceret actu nec habitu principia illius, quod est impossibile. Quarta instantia est, quia secundum illam viam vna creatura posset habere scientiam per infusionem ab alia creatura. Quinta instantia, quia cum visio Dei cum intellectu videntis possit causare in vidente cognitionem reflexam, sequitur ex illa probatione, quod idem poterit causare in intellectu daemonis, & sic diabolus videbit Deum intuitiue ex actione purae creaturae. Sexta instantia est, quia vnus homo est sufficienter in actu primo ad causandum in suo intellectu actualem intellectionem secundum aliquem habitum, quem habet, nec tamen potest causare similem intellectionem in intellectu alterius hominis.
Septima est, quia aliquis homo potest in sua voluntate causare volitionem, & non in voluntate alterius, quod etiam de angelis verum est, & ita potest instari de inferioribus potentijs. Oportet ergo quod maior assumpta in probatione minoris principalis intelligatur de illis receptiuis, quae sunt eiusdem rationis, & cum hoc eodem modo se habent vel comparantur ad id, quod est in actu primo respectu illius effectus. Et ad istum intellectum minor sumpta sub tali maiore sic intellecta erit patenter falsa. Nam ad angelum habentem notitiam actualem, & speciem alicuius obiecti non eodem modo se habet intellectus alterius angeli, sicut intellectus proprius, vt patet, nec eodem modo se habet ad notitiam & speciem illam, nam hic informatur per istas, & ille non.
Praeterea. Falsum est, quod omnes intellectus angelici sint eiusdem speciei, & ideo si minor esset vniuersalis, esset defectuosa. Haec est responsio Gregorius quae bona est, & ad propositum licet in instantijs allatis aliqua assumat repugnant:a dictis Sanctus Thomas quae patent de facili.
Ad quintum dicitur negando primam consequentiam ibi factam, qua infertur, quod angelus superior cognoscit inferiorem per essentiam inferioris, sic quod essentia angeli inferioris immediate causat notitiam sui in angelo superiore, & non aliqua species eius causat eam. Hoc enim falsum est, quia angelus inferior nihil causat in superiori, vt dictum fuit, sed superior cognoscit inferiorem per speciem concreatam sibi.
Nec valet probatio consequentiae, quia licet superior cognoscat inferiorem per speciem, illa tamen cognitio est aeque intuitiua, sicut cognitio, qua inferior se cognoscit per essentiam suam, immo perfectius intuitiua. Non enim cognitio ex hoc dicitur abstractiua, quia fit per speciem, sed quia terminatur ad spetiem. Nec aliqua dicitur intuitiua, quia immediate causari ab obiecto, sed quia immediate terminatur ad obiectum, vel propter aliquas alias rationes, de quibus in proposito non est curandum scilicet propter quas notitia dicitur intuitiua vel abstractiua. Hoc enim generaliter dicitur, quod nulla intellectio nec in angelo, nec in homine immediate causatur ab obiecto sic quod nulla species intermedia sit principium illius intellectionis, nisi illud obiectum sit forma intellectus supplens vicem speciei, sicut conuenit in visione beatifica, & in visione qua angelus videt seipsum. Cum autem vult probare, quod omnis cognitio causata per speciem sit abstractiua, qua potest esse re non existente &c. negatur tanquam falsum, nisivocet cognitionem factam per speciem illam, quae terminatur, & ad speciem non ad rem in se. De tali enim conceditur, quod potest esse re non existente, vt patet in notitia recordatiua vel notitia confusa & vniuersali. Sed nos non dicimus, quod omnis notitia causata per speciem terminetur ad speciem. Caetera quae dicit non sunt ad propositum, quia fundantur in principio iam negato, nisi quod vltima consequentia, quam facit, non valet scilicet essentia angeli inferioris potest gignere notitiam sui in alio angelo. igitur & cogitatio eius. Licet enim nos non concedamus antecedens, nec consequens, tamen multi concedentes antecedens negarent consequentiam, & consequens, sicut patet de Gregorio.
Ad sextum patet solutio per ea, quae dicta sunt in solutione quarti, quia angelus superior nec speciem intelligibilem, nec actualem intellectionem potest causare in intellectu angeli inferioris. Non quidem speciem intelligibilem, quia non habet intellectum possibilem, qui sit in potentia ad species intelligibiles. Item. Dato quod esset in potentia ad illas, negatur, quod angelus superior posset in eo gignere aliquam speciem plus quam in intellectu humano possit. Nec valet probatio, est in actu primo sufficienter: igitur &c. quia nullus intellectus est receptiuum proportionatum talis actus secundi, nisi ille qui habet actum primum, & ideo non sequitur. Angelus superior potest gignere in se actum secundum ex hoc quod est sufficienter in actu primo: igitur potest gignere in alio intellectu, quia intelligere & velle sunt actiones immanentes suis principijs elicitiuis, vt patet 9. Metaph.