Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum angeli ex mutua illuminatione proficiant
ITERVM circa vndecimam distinctionem secundi quaeritur. Vtrum angeli ex mutua illuminatione proficiant.
Et arguitur quod non. Quia triplex est lumen in angelis, scilicet naturae, gratiae, & gloriae, sed angelus illuminatur lumine naturae a creante, lumine gratiae a iustificante, gloriae a beatificante, quod totum Dei est: igitur vnus angelus non illuminat alium.
In oppositum arguitur. Quia Dionysius 4 cap. coelestis Hierarchiae dicit, quod angeli secundae Hierarchiae purgantur & illuminantur & perficiuntur per angelos primae Hierarchiae.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.
Articulus 1
Vnus angelus illuminat alium. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 106. arti. 1. vbi sic ait. Vnus angelus illuminat alium. Ad cuius euidentiam considerandum est, quod lumen secundum quod ad intellectum pertinet, nihil est aliud quam manifestatio veritatis secundum illud Apostoli ad Ephes. 5. Omne quod manifestatur lumen est, vnde illuminare nihil aliud est quam manifestationem cognitae veritatis alteri tradere, secundum quem modum dicit Apostolus Ephes. 3. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec illuminare omnes, quae dispensatio Sacramenti absconditi a seculis in Deo: sic igitur vnus angelus dicitur illuminare alium inquantum ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit. Vnde Dionysius 7. cap. coelest. Hierarchiae dicit, quod Theologi plane monstrant coelestium substantiarum ornatus a supremis mentibus doceri deificas scientias. Haec ille. Ex quibus potest formartalis ratio. Quicunque manifestat alteri veritatem intelligibilem, vere potest dici alterum illuminare, sed vnus angelus manifestat alteri veritatem intelligibilem: ergo vere potest dici, quod vnus angelus alium illuminat. Maior & minor patent ex dictis.
Secunda conclusio. Dicta illuminatio fit secundum duo. primum est intellectus confortatio: secundum est veritatis proportionatae capacitati illuminandi propositio. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra sic dicens. Cum ad intelligendum duo concurrant, scilicet virtus intellectiua, & similitudo rei intellectae, secundum haec duo vnus angelus veritatem ei notam alteri notificare potest. Primo quidem fortificando virtutem intellectiuam eius, sicut enim virtus corporis inferioris confortatur ex situalipropinquitate corporis perfectioris, vt minus calidum crescit in calore ex praesentia magis calidi, ita virtus intellectiua inferioris angeli confortatur ex conuersione superioris angeli ad ipsum. Hoc enim in spiritualibus facit ordo conuersionis, quod in corporalibus facit ordo localis propinquitatis. Secundo autem vnus angelus alteri manifestat veritatem ex parte similitudinis intellectae. Superior enim angelus notitiam veritatis accipit in vniuersali quadam conceptione, ad quam capiendam intellectus inferioris angelinon esset sufficiens, sed est ei connaturale vt magis particulariter veritatemaccipiat. Superior ergo angelus veritatem, quam vniuersaliter concipit, quodammodo distinguit, vt ab inferiori capi possit, & tunc eam cognoscendam illi proponit. Sicut etiam apud nos doctores, quod in summa capiunt, multipliciter distinguunt prouidentes capacitati aliorum. Et hoc est quod dicit Dionysius 15. caelest. Hierar. Vnaquaeque substantia intellectualis datam sibi a diuiniore vniformem intelligentiam prouida virtute diuidit, & mulriplicat ad inferioris sursum ductricem analogiam. Haec ille.
Eandem sententiam ponit de veritate q. 9. artic. 1. sic vbi dicit. De lumine intellectuali oportet loqui ad similitudine luminis corporalis. Lumen autem corporale est medium, quo videmus, & seruit nostro visui in duobus. Vno modo in hoc quod ipsum fit in nobis visibile act, quod erat potentia visibile. Alio modo in hoc quod ipse visus confortatur ad videndum ex luminis natura: vnde & oportet esse lumen in compositione organi. Vnde & lumen intellectuale dici potest ipse vigor intellectus ad intelligendum vel etiam illud, quo aliquid sit nobis notum. Vnde secundum duo potest aliquis illuminari ab alio, scilicet secundum quod eius intellectus confortatur ad cognoscendum, & secundum quod intellectus ex aliquo manuducitur in aliquid cognoscendum. Et haec duo coniunguntur in intellectu. Sicut patet cum aliquis per aliquod medium quod mente concipit, confortatur intellectus eius ad alia cognoscenda vel videnda quae prius videre non poterat. Secundum hoc ergo vnus intellectus ab alio dicitur illuminari inquantum traditur ei aliquod medium cognoscendi, quo intellectus confortatus potest in alia cognoscibilia, in quae prius non poterat. Quod quidem apud nos dupliciter contingit. Vno modo per sermonem, vt cum docens loquendo verbo suo tradit aliquod medium discipulo, per quod intellectus eius confortatur ad alia intelligenda, quae prius intelligere non poterat. Et sic magister dicitur illuminare discipulum. Alio modo inquantum alicui proponitur aliquod sensibile signum, ex quo quis potest manuduci in alicuius intelligibilis cognitionem, & sic dicitur sacerdos illuminare populum secundum Dionysium inquantum populo sacramenta ministrat, & ostendit quae sunt manuductiones in diuina intelligenda, sed angeli neque per sensibilia signa in cognitionem diuinorum deueniunt, neque media intelligibilia recipiunt cum varietate & discursu sicut nos recipimus, sed immaterialiter. Et hoc est quod dicit Dionysius 7. cap. caelest. hierarchiae ostendens quomodo superiores. angeli illuminentur. Contemplatiuae (inquit) sunt primae angelorum essentiae sensibilium symbolorum, aut intelligibilium speculatiuae, non varietate scripturae in Deum reductae, sed sunt immaterialis scientiae altiori lumine repletae. Nihil ergo aliud est angelum ab Angelo illuminari quam confortari intellectum inferioris Angeli per aliquid inspectum in superiori ad alia cognoscenda. Et hoc quidem modo hoc fieri potest, sicut enim in corporibus superiora sunt quasi actus respectu inferiorum, vt ignis respectu aeris, ita & superiores spiritus sunt quasi actus respectu inferiorum. Omnis autem potentia confortatur & perficitur ex coniunctione ad actum suum unde & corpora inferiora conseruantur in superioribus, quae sunt locus eorum. Et ideo etiam angeli inferiores confortantur ex eorum continuatione ad superiores. Quae quidem continuatio est per intuitum intellectus, & ideo pro tanto dicuntur ab eis illuminari. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Verisimile est, quod intellectus angeli superioris se habeat ad intellectum Angeli inferioris sicut maius lumen ad minus lumen, & sicut Doctor ad discipulum, sed maius lumen per sui praesentiam confortat minus lumen, & Doctor proponit veritatem intelligibilem discipulo sub conceptibus suae capacitati proportionatis, per quos intellectus discipuli, efficitur potentior ad intelligendum quae prius non poterat: igitur illa duo facit angelus superior inferiori. Eandem sententiam ponit. 2. sent. 21. dist. q. 1. artic. 2.
Tertia conclusio est. Illuminatio sit de rationibus diuinorum operum, & non de pertinentibus ad deitatem in se, sicut de attributis, aut relationibus. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 105. artic. 1. in solutione primi, vbi sic ait. Omnes Angeli tam superiores quam inferiores immediate vident Dei essentiam, & quantum ad hoc vnus non docet alium. De hac enim doctrina Propheta loquitur vbi dicit. Non docebit vir fratrem suum dicens, cognosce Deum. Omnes enim a minimo eorum vsque ad maximum cognoscent me. Sed rationes diuinorum operum. quae in Deo cognoscuntur sicut in causa, omnes quidem Deus in seipso cognoscit, qui seipsum comprehendit. Aliorrum vero Deum videntium tanto vnusquisque plures rationes in Deo cognoscit, quanto eum perfectius videt, vnde superior angelus plura in Deo de rationibus diuinorum operum videt quam inferior, & de his eum illuminat, & hoc est quod dicit Dionysius. 4. cap. de diuinis nomi. quod Angeli existentium rationibus illuminantur. Haec ille.
Item 2. sent. vbi supra sic dicit. Cum Deus sit vniuersalissima causa omnium entium, in visione essentiae eius non cognoscuntur omnes eius effectus de necessitate, nisi intellectus totam virtutem eius compraehendat, & quanto aliquis intellectus limpidius eum videt, tanto plura in eum cognoscere potest, sicut in principijs primis speculatiuis, qui perspicatioris intellectus est, plures conclusiones in eis videt. Et ita superiores Angeli plures effectus in diuina essentia cognoscunt quam inferiores, & de illis superiores illuminare possunt & instruere inferiores. Et tamen aliqui effectus sunt quos omnes immediate in visione diuinae essentiae percipiunt. Quamuis etiam hos superiores perfectius cognoscant, sicut & diuinam essentiam clarius intuentur, & vnusquisque ordo, ex illo nomen & rationem recipit, quod est vltimum virtutis suae, ad capiendum rerum cognitionem immediate in visione diuinae essentiae. Haec ille.
Simile ponit de veritate q. 9. artic. 1. in solutione 13. exponens illud Apoc. 22. Ciuitas illa non eget sole & luna &c. Auctoritas illa (inquit) intelligitur de his, quae pertinent ad cognitionem beatitudinis, quibus omnes Angeli illuminantur a Deo.
Item in solutione 9. sic dicit. Illuminatio, qua vnus Angelus illuminat alium, non est dehis, quae ad naturalem cognitionem pertinent, quia sic omnes ex principio suae conditionis habent perfectam cognitionem naturalem, nisi forte poneremus quod angeli superiores essent causa inferiorum, quod est contra fidem, sed cognitio ista est de his, quae reuelantur Angelis eorum cognitionem naturaliter excedentibus, sicut de diuinis misterijs pertinentibus ad ecclesiam superiorem vel inferiorem: vnde & ponitur actio hierarchica a Diony. Nec sequitur, quod quamuis omnes verbum videant, quod quicquid vident in verbo superiores Angeli, videant & inferiores. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Omnis cognitio angelicavel est de diuinis, aut de rebus naturalibus, aut de actibus liberi arbitrij, aut de ministerijs gratiae, sed angeli non illuminantur quo ad prima tria cognoscibilia vnus ab alio: ergo illuminatio fit quo ad quartum cognoscibile. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus probando quod omnes Angeli illuminantur immediate a Deo, & non vnus ab alio causaliter, sed per quandam consequentiam, quod probat sic. Illa quae pertinent ad cognitionem gloriosam, pertinent ad solum Deum tanquam ad confortantem naturam, & proponentem obiectum, sed illa, de quo est illuminatio sunt huiusmodi. Pertinent enim ad cognitionem beatam, quamuis non ad illam, in qua consistit essentialiter beatitudo, sed ad illam, in qua consistit accidentalis beatitudo: ergo pertinet ad Deum tanquam ad proponentem obiectum, & confortantem intellectum. Non enim videtur quod beatitudo vnius essentialis. aut accidentalis dependeat ab alio quam a Deo. Secundo. Quia cum dicit Dionysius aliquos angelos immediate illuminari, alios autem mediate. Exponendum est non per causalitatem, sed per quandam consequentiam. Cum enim ista, de quibus angeli illuminantur, non sunt secundum se praesentia cognitioni angelicae, fiunt ei praesentia per hoc quod Deus eis talem cognitionem tradidit, & quia omnes Angeli continuantur in irradiatione diuini luminis siue naturalis siue superadditi, ideo quod praesentatur primo ordine cuiusdam consequentiae, praesentatur omnibus, & ideo a Deo omnes illuminantur, & simul tempore, sed prius vnus quam alius natura vel dignitate, & ita vnus mediante alio mediatione cuiusdam consequentiae. Haec ille.
Contra secundam conclusionem arguit idem Durandus multipliciter. Et primo improbat primam partem conclusionis, qua dicitur quod vnus Angelus illuminat alium confortando virtutem eius intellectiuam. Et contra hoc arguit primo sic. Omnis confortatio est per aliquam actionem, sic enim minus calidum confortatur ex praesentia magis calidi, dum magis calidum agit in minus calidum intendem ipsum, qualiter enim conformabit illud, in quod nihil agit: Cum igitur lumen intellectuale vnius angeli nihil agat in lumen alterius, nec imprimendo lumen, quia hoc solum est a creante, nec intendendo ipsum, quia non recipit magis & minus, sequitur quod nullo modo. Forte dicetur negango illud, quod assumitur, scilicet quod lumen intellectuale angeli non possit esse intensius & remissius.
Sed contra hoc arguitur. Quia cum virtus intellectiua angeli consequatur per se ad essentiam angeli, non est probabile, quod ponatur possibilis intentio in lumine intellectuali nisi poneretur in essentia angeli, quod nullus ponit. Et confirmatur Quia in nobis non dicitur, quod intellectus possibilis, aut agens qui ab Aristoteles vocatur lumen tertio de anima, recipiat magis, aut minus.
Secundo sic. Omne illud, quod intendit per se aliquam formam, potest similem secundum speciem producere, quia vt dicitur 2. Ethic. ex eisdem augetur habitus & generatur, sed vnus angelus non potest producere lumen alterius: ergo nec intendere. Dicetur forte quod non omne illud, quod potest aliquam formam intendere, potest eandem vel similem causare, quod declaratur per simile in quantitate. Quia virtus creata potest extendere quantitatem existentem sine subiecto, vt patet in sacramento, & tamen non potest facere vel causare quantitatem sine subiecto. Simili modo dicetur, quod lumen vnius Angelipotest intendi per lumen alterius, licet non possit ab eo causari. Sed hoc non valet, quia omne, quod potest extendere aliquam quantitatem, potest causare similem secundum speciem.
Nec valet instantia de extensione quantitatis in sacramento sine subiecto, quia licet agens naturale, quod potest eam extendere, non possit causare quantitatem habentem eundem modum essendi, potest tamen causare quantitatem similem secundum speciem. Et hoc sufficit ad propositum, quia cum lumen vnius angeli non possit causare lumen simile lumini alterius angeli, nullo modo poterit ipsum intendere.
Tertio arguit sic. Lumen angeli superioris est alterius speciei a lumine angeli inferioris secundum opinionem tuam, qui ponis omnes angelos specie differentes. Talia autem non sunt nata intendere se mutuo per se saltem nisi vnum haberet virtutem causam di aliud, quod non est ponendum in Angelis. Si dicatur quod non oportet lumen diuersorum angelorum esse diuersum specie, quamuis lumen vnius habeat maiorem efficaciam quam lumen alterius propter diuersam conditionem subiecti, in quo recipitur, sicut patet de calore in igne & in aere. Contra hoc arguitur. Quia inconueniens est quod proprietates, quae per se consequuntur essentias specie differentes, quales sunt essentiae angelicae, secundum te non sint specie differentes. Forte dicetur ad ista tua argumenta quod vnus Angelus illuminat alium non quidem confortando lumen ipnus per modum intensionis, sed concurrendo cum ipso ad vnam intellectionem, quae est perfectior ex concursu duplicis luminis quam si alterum solum concurreret, sicut est perfectius lumen positis duobus candelis quam posita vna tantum, quamuis lumen vnius candelae non intendat lumen alterius. Ita per hunc modum concurrente duplici lumine angeli superioris & inferioris ad intellectionem angeli inferioris, intellectio eius est perfectior, & aliqua potest intelligere, quae non posset ex solo lumine. Sed istud omnino videtur improbabiliter dictum, quod lumen intcllectuale vnius concurrat ad intellectionem alterius, cum enim lumen intellectuale Angeli non sit aliud quam eius intellectus, oportet quod vtrunque lumen, vel vterque intellectus se habeat ad intelligere eodem modo, scilicet elicitiue & receptiue, cum sit actio immanens in agente, vel receptiue tantum, sed neutro istorum duorum modorum possunt se habere intellectus duorum angelorum ad vnum intelligere, quia semper sequeretur quod vnum intelligere esset in duobus angelis, quod est impossibile. Vlterius reprobat secundam partem dictae conclusionis, scilicet quod vnus Angelus illuminat alium proponendo ei veritatem, quam intelligat particulando & diuidendo eam ad hoc vt capipossit ab angelo inferiori. Quia talis explicatio veritatis intelligibilis non est accipienda ex parte rei cognitae, quae secundum se manet eadem, & in nulio mutatur. Nec ex parte actus intelligendi superioris Angeli quasi superior angelus mutet suum modum intelligendi, semper enim intelligit secundum modum suae naturae, sed est intelligenda ex parte signi, mediante quo veritas cognita ab angelo superiori proponitur angelo inferiori, hoc enim modo & non aliter Doctor particulat suum conceptum. Proponere autem sic veritatem alteri pertinet ad locutionem, quae fit per signa, vt prius dictum fuit. Locutio autem interior non fit per signa, sed per hoc solum, quod vnus angelus ordinat conceptum suum ad alterum. Haec ille.
Contra eandem conclusionem, & quasi per eadem media arguit Aureotes primo sic. Ab eodem agente res causatur & intenditur: vnde quia charitas est per solam creationem, ideo intenditur per solam creationem, vel solum creatorem, sed secundum te lumenangeli est a solo Deo per creationem: ergo a solo Deo potest intendi. Dicetur forte quod ratio nulla est, quia videmus quod dimensiones interminatas non potest dare materiae aliquod agens creatum, & tamen agens creatum potest illas intendere. Contra. Non est verum, quod dimensiones interminatae intendantur, sed quantitas, quae erat in potentia ad terminationem deducitur de potentia materiae ad actum, sed lumen non est in potentia angeli, vt de angelo possit educi, quare oportet quod intendatur & perficiatur a solo DeoSecundo. Quia ista positio vel imaginatio est mathematrca. Imaginatur enim quod lumen angeli sit quaedam qualitas radiosa, quod falsum est. Talis enim qualitas non inuenitur iu substantia spirituali, sed lumen in ea non est aliud quam vigor intellectus. Dicetur forte ad omnia ista, quod ista intensio luminis non est intelligenda modo praedicto, quod scilicet vnus Angelus intendat lumen alterius, sed isto modo, quia scliesuperior coagit lumini inferioris, sicut quod ignis appositus paruo igni adiuuat ipsum, ita angelus superior per suum lumen adiuuat lumen inferioris, vt si inferior non possit intelligere vnam conclusionem, quam proponit sibi superior, statim ille superior iuuat eum suo lumine quasi coagendo. Contra. Quia illud lumen est lumen intellectus agentis, sed posito quod meus intellectus agens esset praesens tuo, non propter hoc te adiuuaret ad intelligendum vnam conclusionem.
Item. Haec lumina habent sua possibilia distincta, quia lumen istius habet pro adaequato possibili intellectum possibilem eiusdem: ergo lumen Angeli superioris non est actiuum respectu intellectus possibilis angeli inferioris. Haec ille in forma.
Contra tertiam conclusionem arguit idem Aureolus probando, quod illuminatio possit esse de illis, & respectu illorum, quae videntur in verbo. Primo, quia alia est notitia rei in se proprio genere, alia est notitia rei in verbo, alia habitudinis rei ad verbum. Quantum igitur ad primam notitiam non potest fieri illuminatio rei in verbo, nec quantum ad secundam, sed bene quantum ad tertiam. Angelus enim inferior videt verbum Dei beatifice, & videt res in se, sed ex istis duabus, non necessario consurgit notitia habitudinis, quam habet res ad verbum, vtrum habeant ad ipsum habitudinem, vt ad causam extra rem, vel alio modo. Angelus igitur superior potest ei ostedere illam habitudinem, & hoc modo fiet illuminatio de his, quae videntur in verbo. Exemplum. Ponatur, quod vna conclusio dependeat a duobus principijs, & quod aliquis cognoscat illam conclusionem per diuersas demonstrationes constantes ex illis principijs, ponatur etiam alius, qui conclusionem istam sciat dependere ex vno principio tantum, & ideo tantum sciat illam per vnam demonstrationem ex vno vel ex primo principio. Tunc ille primus, qui cognoscit illam conclusionem per duo principia, potest docere alium, & dicere. Vide quomodo etiam haec conclusio deducitur, & demonstratur ex isto alio principio, & tunc ille cognoscit aliquo modo aliquid, quod ante non cognoscebat. Sic in proposito, Angelus superior videns quomodo haec veritas dependet ex illa veritate, quod in. ferior non cognoscit dicit. Vide quomodo haec veritas rei increatae dependet a veritate increata, & a verbo, & secundum quam habitudinem, & tunc ille videt, & hoc modo dicitur illuminari. Haec ille. Et in hoc secundus artic. terminatur.
Articulus 3
Quantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Durandi contra primam conclusionem negatur maior vniuersaliter intellecta. Licet enim ea quae pertinent ad cognitionem gloriosam secundario, & de per accidens, reducantur in solum Deum, sicut in primum principium, tamen reduci possunt in creaturam tanquam in proximum principium. Sic autem est in proposito. Item ad cognitionem essentialiter gloriosam aliquid agit creatura, sicut intellectus ipsius beati confortatus lumine gloriae, qui tali lumine illustratus elicit visionem gloriosam. Item lumen gloriae est creatura, & confortat naturam beatificabilem ad hoc vt possit elicere actus beatificos, & sic de alijsdotibus, quae se habent ad actus beatificos, sicut actus primus ad actus secundos, sicut docet Sanctus Thomas 4. sent. dist. 49. q. 4. artic. 2. Item creatura potest esse obiectum cognitionis ad gloriam accidentaliter pertinentis: ergo non repugnabit creaturae ostendere tale obiectum ipsi beato.
Ad secundum dicitur, quod illa glosa dicta ad dicta Dionysij est multum voluntaria, & contra mentem eius, & caeterorum doctorum, ideo praesumptuosa est, potissime quia sicut est ordo in hominibus, ita & in angelis per Dionysium, sed in hominibus superiores illuminant inferiores, vt dicitur Ephe. 4. Mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec illuminare omnes: ergo superiores angeli illuminant inferiores. Item lumen spirituale efficacius est quam corporale, sed superiora corpora illuminant inferiora: igitur & angeli superiores illuminant inferiores.
Ad primum Durandi contra primam partem secundae conclusionis dicitur, quod vnus angelus confortat virtutem intellectiuam alterius, non per modum, quem arguens somniat scilicetintendendo lumen naturale alterius angeli, sed alio modo. Ille autem modus potest esse, & intelligi, & assignari duplex, primus est, quod angelus superior per suum lumen intellectuale influit alteri angelo virtutem quandam, eo modo quo in nobis intellectus agens influit phantasmatibus, vt in praecedentibus quaestionibus dictum fuit. Quae quidem virtus, vt ibidem dicebatur habet in angelo recipiente illam esse imperfectum, & intentionale, quale esse habent species colorum in medio, & virtus causae principalis influxa instrumento. Per influxum autem talis luminis lumen intellectus inferioris Angeli confortatur, quod non fiat intensius ex illius additione, sed vigorosius, quia ex ambobus resultat quid potentius extensiue, licet non intensiue, sicut omne instrumentum fit potentius ex hoc, quod mouetur a causa principali, & ex hoc quod recipit eius influxum. Alius modus est, quem tangit Sanctus Thomas de veritate q. 9. art. 1. in solutione secundi argumenti. Illud enim argumentum secundum est tale in forma. In angelis non est aliud lumen nisinaturae & gratiae, sed lumine naturae vnus Angelus alium non illuminat, quia vnusquisque habet naturalia sua immediate a Deo, similiter nec lumine gratiae, quae immediate a solo Deo est: ergo vnus angelus alium illuminare non potest. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad secunqum (inquit) dicendum est, quod ab angelo illuminante non sit nouum lumen gratiae, vel naturae, nisi vt participatum. Cum enim omne, quod intelligitur ex vi intellectualis luminis cognoscatipsum cognitum inquantum huiusmodi includit in se intellectuale lumen vt participatum, ex cuius virtute habet confortare intellectum. Sicut patet quando magister tradit discipulo aliquod medium alicuius demonstrationis, in quo participatur lumen intellectus agentis vt in instrumento, prima enim principia sunt quasi instrumentum intellectus agentis, vt dicit Commentator in tertio de anima. Et similiter etiam omnia principia secunda, quae continent principia demonstrationum, vnde per hoc, quod superior angelus suum cognitum alteri angelo demonstrat, eius intellectus confortatur ad aliqua cognoscenda, quae prius non cognoscebat, & sic in in angelo illuminato non fit nouum lumen naturae, vel gratiae, sed lumen quod prius inerat confortatur per lumen contentum in cognito percepto a superiori angelo. Haec ille.
Ex quo patet, quod mens eius non fuit, quod angelus superior causet nouum lumen, nec nouum gradum luminis in inferiori eius lumenintendendo. Sed sic, quia proponit ei aliquod obiectum luminosum participans lumen superioris angeli, quo obiecto hausto, vt ita dicam, lumen angeli inferioris fortificatur, sicut fortificatur lumen discipuli hausto a magistro aliquo principio, ex quo fortificatur ad cognoscenda multa, quae prius cognoscere solo suo naturali lumine non valebat. Vnde sicut pulcherrime tradit Sanctus Thomas secunda secundae q. 15. artic. 1. triplex lumen concurrere potest in intellectuali visione.
Primum est lumen naturalis rationis, quod pertinet ad speciem animae rationalis, & quo nunquam priuatur, licet quandoque a proprio actu impediatur. Secundum est lumen habituale naturali lumini rationis superadditum.
Tertium est aliquod intelligibile primum, per quod homo intelligit alia &c. Vide totum articulum, quia pulcher est. Ex quo patet, quod confortatio luminis potest c fieri sine intensione naturalis luminis dupliciter. Primo per superadditionem alicuius habitus, & hoc solus Deus potest facere in angelo. Secundo per acquisitionem alicuius nouae cognitionis, vel noui obiecti cogniti, & ad hoc potest cooperari angelus superior, vt in praecedenti quaestione dictum fuit. Et potest addi tertius modus, qui superius tactus est cum scilicet angelus superior influit participationem sui luminis angelo inferiori. Nec sic faciendo causat nouum lumen naturale in angelo inferiori, quia illa participatio luminis non habet esse ratum in natura, sed esse intentionale modo alias exposito. Sed forte dicetur, quod qualecunque esse habeat, & quantumcunque sit debile lumen illud influxum videtur sequi, quod Angelus superior aliquid creet in inferiori. Dicitur quod hoc non valet. Quod ostendit Sanctus Thomas de verita. q. 9. arti. 1. in sol. 5. quintum enim argumentum tale erat. Si vnus angelus alium illuminat, aut hoc est per hoc, quod tradidit ei lumen proprium, aut per hoc, quod dat ei aliquod aliud lumen. Sed non primo, quia sic vnum & idem lumen esset in diuersis illuminatis. Nec secundo modo: quia sic oporteret, quod illud lumen esset factum a superiori angelo. Ex quo sequeretur, quod angelus esset creator illius luminis, cum illud lumen non fiat ex materia &c. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod vnum & idem medium, quod cognoscitur a superiori angelo, cognoscitur ab inferiori. Sed cognitio superioris angeli de illo alia est a cognitione inferioris, & sic quodanmodo est vnum lumen, & quodammodo aliud. Nec tamen sequitur, quod secundum hoc, quod est aliud, sit causatum a superiori Angelo, quia res non per se subsistentes non fiuntem per se loquendo, sicut nec per se sunt. Vnde non fit color, sed fit coloratum, vt dicitur 7. Metaphysic. Et ideo non fit ipsum lumen angeli, sed fit ipsum illuminatum de potentia illuminata actu illuminatum. Haec ille.
Ex praedictis apparet, quod prima tria argumenta Durandi ex falsa imaginatione procedunt, ideo ad illa non oportet respondere, quia solum procedunt contra ponentes fortificationem angeliilluminati fieri per intentionem sui naturalis luminis, a quo somnio longe sumus. Quia autem vlterius addit contra ponentes duo lumina concurrere ad eandem intellectionem causandam, quae via in parte concessa est. Dicitur quod falsum assumit in hoc quod dicit, quod lumen intellectus non est aliud, nisi intellectus ipse. Hoc enim negandum est, quia praeter illud lumen possunt poni alia tertia lumina, vt puta habitus superadditus, item obiectum cognitum, vel medium cognoscendi aliquid, item influxus virtutis. Haec autem lumina possunt concurrere cum lumine naturali intellectus illuminati ad causandam cognitionem, quam solus intellectus recipit.
Ad illud, quod obijcit contra secundam partem conclusionis dicitur, quod explicatio veritatis intellectualis, quam facit angelus superior inferiori, non fit ex parte rei cognoscentis, nec ex parte actus intelligendi, quo angelus superior appraehendit veritatem. Fit tamen ex parte actus intelligendi, quo format conceptus particulatos, & proportionatos capacitati angeli inferioris, & cum illi conceptus sint quaedam intelligibilia signa veritatis, conceditur quod particulatio illa sit per signa non exteriora, sed interiora. Et hoc modo etiam Doctor, qui habet proponere aliqua subtilia discipulis, non solum proponit signa vocalia proportionata caumpacitati discipulorum, immo prius natura format in se conceptus particulatos quos significant voces, quas exterius proponit, licet discipuli voces, & non conceptus magistri in seipsis percipiant. Cum autem arguens dicit se probare, quod locutio interiornon sit per signa, patet ex praecedenti quaestione quod suae probationes infirmae sunt. Nec mirum si negat intelligibilia signa, cum neget omnes species in potentijs cognitiuis, nos autem ponimus in intellectu angelico & humano duplex signum, & duplex repraesentatiuum.
Primum est species intelligibilis, quae est principium elicitiuum actus intelligendi, & est similitudo obiecti, quasi habitualiter repraesentatiua. Secundum est conceptus vel verbum, quod se habet quasi terminus actualis intellectionis, & quasi quod constitutum & formatum per eam, & est similitudo expressa obiecti, quasi actualis. Vnde ab vna specie habituali possunt formari multi conceptus, quorum quidam sunt transcendentes, quidam generici, quidam differentiales, quidam specifici, & tales potest formare in seipso angelus si vult, & proponere Angelo inferiori. Ex quibus patet solutio ad omnia eius dicta.
Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem patet solutio per praedicta, quia non est proprie contra nos, sed contra ponentes lumen Angeli inferioris fortificari per modum intentionis. Nos autem ponimus illam sortificationem fieri per modum extensionis, vel plurificationis luminum, vt supra dictum est. Ad secundum dicitur, quod imaginatio Sancti Thomas non est mathematica, sed metaphysica, immo physica, vtpote fundata in sibris physicis, vt in 3. de Anima. Et cum dicit, quod in substantijs abstractis non est aliqua qualitas radiosa, dicitur quod nulla qualitas substantiae abstractae est radiosa hoc modo quo lux solis vel ignis emittens radios naturali necessitate in passum, vel receptiuum materiale. Sed verum est, quod lumen intellectus angelici est quaedam qualitas de secunda specie qualitatis, quae ad imperium voluntatis potest emittere radios infra se, & extra se, vtputa illustrando fantasiam vel intellectum humanum, aut angelicum infrase positos. Ad improbationem responsionis ibidem positae vltimo, patet quid dicendum sit ex praedictis. Dicitur enim quod duo lumina angelica possunt concurrere ad causandum eandem cognitionem, sed diuersimode. Vnum scilicetanquam princi pium proximum elicitiuum, & receptiuum intellectionis. Aliud vero tanquam principium remotum influens alteri lumen intelligibile modis prius expositis. Vnde illud argumentum assumit multa falsa.
Primum est, quod lumen intelligibile nil aliud sit nisi intellectus agens. Secundum est, quod in angelis sit vere & proprie intellectus agens, & possibilis. Tertium est, quod sicut intellectus humanus non potest immediate agere in alium intellectum humanum, ita nec vnus intellectus angelicus in alium. Hoc enim non est simile, quia omnes intellectus humagelici.
Quartum est, quod intellectus agens non habeat quamcunque actionem, nisi in intellectum possibilem, quod est falsum, quia agit in phantasmata, vt alias dictum fuit. Ad argumenta vltimo adducta contra tertiam conclusionem pro quanto sunt contra eam dicitur, quod de illis, quae angelus inferior videt in verbo pro quanto videntur in verbo non oportet eum illuminari a superiori, sed si inferior videt ibi aliquam creaturam, quo ad aliquas eius habitudines, & non quo ad omnes, tunc quo ad illas habitudines, aut rationes, quas ibi non videt, poterit illuminari a superiori, sed hoc non est illuminari de visis in verbo, immo de non visis in verbo. Constat enim quod asinus potest videri a Gabriele in verbo quo ad aliquas rationes vel habitudines eius, & non quo ad omnes. Et idem est de misterio incarnationis, aut passionis Christi. Solus enim Deus & anima Christi sciunt omnes habitudines quas habet passio Christi, vtputa ad quos se extendit, vt saluandos per illam, & sic patet quod argumentum non procedit directe contra conclusionem.
Ad argumentum factum in pede quaestionis respondit Sanctus Thomas prima parte q. 106. artic. 1. in solut. secundi, vbi sic dicit. Vnus angelus non illuminat alium tradendo ei lumen naturae, vel gratiae, vel gloriae, sed confortando lumen naturale illius, & manifestando ei veritatem de his, quae pertinent ad statum gratiae, vel gloriae. Haec ille. Aliter soluit de veritate q. 9. artic. 1. in solut. quinti sic. Ab angelo illuminante non fit nouum lumengratiae, vel naturae, nisi vt participatum, cum enim omne &c. vt supra recitatum est in principio huius, articuli. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.