Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnium corporalium sit una materia
Et arguitur quod sic. Diuersus actus fit in diuersa potentia, & vnus in vna, sed omnium corporum est vna forma scilicet corporeitas: ergo omnium est materia vna
IN oppositum arguitur. Quaecunque conueniunt in materia, sunt transmutabilia adinuicem, & agunt & patiuntur adinuicem, vt dicitur primo de Generatione, sed corpora coelestia & inferiora non sic se habent adinuicem: ergo eorum non est vna materia.
In hac quaestione erunt tres artic. In quorum primo ponetur determinatio Sancti Thomae. In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.
Articulus 1
Quantum ad primum artic. sit prima conclusio. In caelo est veraciter, & proprie materia, quae est pars corporis coelestis. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 66. ar. 2 vbi sic dicit. Non est dicendum, vt Auerroys dicit, quod ipsum corpus coeleste sit materia coeli, ens in potentia ad vbi, & non ad esse, & quod forma eius est substantia separata, quae vnitur ei vt motor, quia impossibile est ponere aliquid ens actu quin vel ipsum totum sit actus, vel forma, vel habeat actum, seu formam, semota ergo per intellectum substantia separata, quae ponitur motor, sin corpus coeleste non est habens formam, quod est componi ex forma, & subiecto formae, sequitur quod sit totum forma & actus. Omne autem tale esse intellectum in actu, quod de corpore coelesti dici non potest, cum sit sensibile. Relinquitur ergo, quod materia coelestis corporis in se considerata non est in potentia, nisi ad formam quam habet. Nec refert ad propositum quaecunque illa sit siue anima, siue quodcunque aliud. Vnde illa forma sic perficit illam materiam quod nullo modo remanet in ea potentia ad esse, sed ad vbi tantum, vt Arisotes dicit. Haec ille.
Ex quibus potest formari talisratio. Nullum corpus sensibile actu existens est pura potentia, nec pura materia, sed compositum ex vtroque, sed corpus coeleste est huiusmodi: igitur. Maior patet, quia ex quo tale quid est sensibile, non potest esse pura forma. Similiter ex quo est actu, non potest esse pura materia.
Sciendum tamen, quod oppositum huius conclusionis tenet 2. sendist. 13. q. 1. artic. 1. vbi sequitur opinionem Auerroys, vt patet in corpore ar. & in solut. 5. arg. vbi sic dicit. Sicut dicitur in primo de Generatione, materia prima est in mediate subiectum generationis & corruptionis, aliorum autem motuum per prius & posterius, & tanto plus, quanto illud secundum quod est mutatio, maiorem perfectionem in subiecto motus requirit & praesupponit. Et ideo in illis est tantum vnitas materiae primae, quae in generatione & corruptione conueniunt, & per consequens etiam illa, quae conueniunt m tribus motibus scilcetaugmento, & diminutione, & alteratione, secundum quod augmentum & diminutio non est sine generatione & corruptione, quod etiam alterationis terminus est Sed loci mutatio, vt in 8. Physic. probatur est maxime perfecti, quia nihil variat de eo, quod est intraneum rei. Vnde subiectum huius motus est ens completum in esse primo, & in omnibus proprietatibus intraneis rei. Et talis motus competit corpori coelesti, & ideo materia eius est sicut subiectum completum in istis inferioribus, vt dicit Commentator in libro de substantia orbis. Vnde remanet communitas materiae secundum analogiam tantum. Haec ille.
Secunda conclusio. Materia corporum coelestium est alterius rationis a materia corporiinteriorum. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 66. arti. 1 vbi sic dicit. Circa hoc diuersae fuerunt opiniones Philoasophorum. Plato enim & omnes Philosophi ante Aristotelem posuerunt omnia corpora coelestia esse de natura 4. elementorum. Vnde cum quatuor elementa communicent in vna materia, vt mutua generatio & corruptio in ciostendit, per consequens sequebatur, quod omnium corporum sit vna materia. Quia autem quaedam corpora sint incorruptibilia Plato attribuebat non conditioni materiae, sed voluntati artificis scilicet Dei, quem introducit dicentem corporibus coelestibus. Natura vestra estis dissolubilia, voluntate autem mea indissolubilia, quia voluntas mea maior est nexu vestro. Hanc autem positionem reprobat Aristoteles per motus naturales corporum. Cum enim corpus caeleste habeat motum naturalem diuersum a naturali motu elementorum, sequitur quod eius natura sit alia quam quatuor elementorum. Et sicut motus naturalis, qui est proprius caelesti corpori caret contrarietate, motus autem elementorum sunt contrarij inuicem, vt motus qui est sursum ei, qui est deorsum, ita corpus coeleste est absque contrarietate, corpora vero elementaria sunt cum contrarietate. Et quia generatio & corruptio sunt ex contrarijs, sequitur, quod secundum suam naturam corpus coeleste sit incorruptibile, corpora vero elementaria sunt corruptibilia. Sed non obstante hac differentia corruptibilitatis & incorruptibilitatis naturalis vel in beato Auicenna posuit vnam materiam omnium corporum attendens ad vnitatem formae corporeitas. Sed si forma corporeitatis esset vna per se, cui superuenirent aliae formae, quibus corpora distinguuntur, haberet necessitatem, quod dicitur, quia illa forma immutabiliter inhaereret materiae, & quantum ad illam omne corpus esset incorruptibile, sed corruptio accideret per remotionem sequentium formarum, quae non esset corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia priuationi substerneretur aliquid ens actu, sicut & accidebat antiquis naturalibus, qui ponebant subiectum corporum aliud ens actu, puta igne, aut aerem, aut aliquid huiusmodi. Supposito autem quod nulla forma, quae sit in corpore corruptibili remaneat, vt substrata generationi & corruptioni; sequitur ex necessitate quod non sit eadem materia corruptibilium & incorruptibilium. Materia enim secundum illud, quod est, est in potentia ad formam: ergo oportet, quod materia secundum se considerata sit in potentia ad formas omnium illorum, quorum est materia communis. Per vnam autem formam non fit in actu, nisi quantum ad illam formam. Remanet ergo in potentia quantum ad omnes alias formas. Nec hoc excluditur si vna illarum formarum sit perfectior, & continens in se alias in virtute, quia potentia quantum est de se habet se ad perfectum & imperfectum. Vnde sicut quando est sub forma imperfecta, est in potentia ad formam perfectam, ita econuerso. Sic ergo materia secundum quod est sub forma incorruptibilis corporis, in potentia erit ad formam corruptibilis corporis, & cum non habeat eam in actu erit simul sub forma & priuatione, quia carentia formae in eo quod est in potentia ad formam est priuatio. Haec autem est dispositio corruptibilis corporis. Impossibile est ergo, quod corporis corruptibilis & incorruptibilis per naturam sit vna materia. Et sic non est eadem materia corporis coelestis & elementorum, nisi secundum analogiam, secundum quod conueniunt in ratione potentiae. Haec ille.
Eandem conclusionem ponit 2. sent. vbi supra dicens. Super hoc inuenitur duplex Philosophorum opinio, quarum vtraque sectatores habet. Auicenna enim videtur ponere vnam materiam esse omnium corporum, argumentum assumens ex ratione corporeitatis, quae cum sit vnius rationis, vna sibi materia deberetur. Hanc autem positionem Commentator. improbare intendit in primo coeli & mundi, & in pluribus alijs locis, ex eo quod cum materia quantum in se est sit in potentia ad omnes formas, nec possit esse sub pluribus simul, oportet quod secundum quod est sub vna, inueniatur in potentia ad alias, nulla autem potentia passiua inuenitur in natura, cui non correspondeat aliqua potentia actiua potens eam reducere in actum. Alias frustra esset talis potentia. Vnde cum non inueniatur in natura aliqua potentia actiua naturalis, quae substantiam coeli in actum alterius formae reducat, quia non habet contrarium, sicut eius motus ostendit, quia motui naturali eius scilicet & circulari, non est aliquid contrarium, sicut dicitur primo caeli, oportet quod in ipso nihil inueniatur de materia prima inferiorum corporum. Nec potest dici, quod materia, prout est sub forma coeli, tota potentia terminetur, ita quod nihil remanet in ea de potentia ad aliam formam. Non enim terminatur potentia, nisi per adeptionem formae, ad quam erat in potentia. Vnde cum materia prima secundum se considerata sit in potentia ad omnes formas naturales, non poterit tota eius potentia terminari, nisi per adeptionem omnium formarum. Non enim vna forma recepta in materia, etiam si sit nobilior, & magis perfecta, tollit potentiam ad aliam formam minus nobile. Materia enim sub forma ignis existens, adhuc remanet in potentia ad formam terrae. Vnde & si forma coeli sit nobilissima, nihilominus tamen recepta in materia prima non terminabit totam potentiam eius, nisi simul cum ipsa recipiantur omnes aliae formae, quod est impossibile. Et praeterea si poneretur, quod forma coeli propter suam perfectionem totam potentiam materiae terminaret, adhuc oporteret, quod huiusmodi materia stans sub forma elementari esset in potentia ad formam coeli, & reduceretur in actum per actionem virtutis caelestis, & ita caelum esset generabile & corruptibile Et ideo ipse vult, quod nullo modo in materia conueniant superiora & inferiora corpora. Et hoc videtur mihi probabilius, & magis consonum dictis Philosophi. Nec dico, sicut quidam dicunt, quod conueniunt in materia si sumatur pro fundamento primo, quod nec est album, nec nigrum, vt dicitur primo Metaphysic. Sed differunt in materia secundum quod materia determinatur per motum. Diuersitas enim motus est signum diuersitatis materiae, & non causa, sed econtra, quia motus est actus existentis in potentia. Vnde oportet quod vbi inuenitur vna materia per essentiam, inueniatur potentia respectu eiusdem motus, secundum quod materia est in potentia ad plura. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Vbicunque est materia eiusdem rationis potest recipi forma eiusdem rationis, sed in materia corporis coelestis non potest recipi forma corporis elementaris, nec econtra in materia corporis elementaris potest recipi forma corporis caelestis; igitur in hoc & in illo non est materia eiusdem rationis. Et in hoc primus artic. terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus. Res (inquit) quae procedunt a Deo incidunt in compositionem maiorem vel minorem secundum earum maiorem vel minorem distantiam ad primam causam. Angeli enim vt propinquiores causae primae non incidunt in aliquam compositionem intrinsecam suae essentiae. Neque enim habent pluralitatem partium eiusdem rationis, vt sunt partes quantitatiuae in totis homogeneis, nec diuersarum, vt sunt materia & forma. Incidunt tamen in compositionem quandam extrinsecam, quae est huiusmodi ad hoc. Componuntur enim cum suis accidentibus, sed ipsa essentia angeli intrinsece non est composita. Corporalia vero quae magis distant a Deo praeter compositionem extrinsecam, incidunt in compositionem intrinsecam. Sed differenter: quia corpora incorruptibilia, sicut perfectiora incidunt solum in compositionem intrinsecam, quae est ex partibus eiusdem rationis. Sunt enim quanta, & quaelibet pars est eiusdem rationis cum toto, vt vult Aristoteles 2. coeli, & mundi. Generabilia vero & corruptibilia tanquam summe distantia incidunt in omnes has compositiones. Et praeter hoc in illam, quae est ex partibus diuersarum rationum, quae proprie dicuntur partes essentiae, sicut sunt materia & forma &c.
Secundo sic. Secundum Commentatorem transmutatio fecit scire materiam, operatio vero formam. Et merito, quia sicut operatio est entis in actu, sic motus & transmutatio sunt entis in potentia inquantum huiusmodi. Potentia autem respicit materiam, sicut actus formam. Ex hoc potest sic argui, omne illud, quod habet materiam, quae est in potentia ad esse, potest transmutari de non esse ad esse, & de esse ad non esse, sed omne, quod habet materiam partem compositi habet materiam, quae est in potentia ad esse: ergo omne, quod habet materiam partem compositi est transmutabile a non esse ad esse, & econtra ab esse ad non esse, & sic est generabile & corruptibile. Maior patet primo quantum ad primum membrum scilicet omne, quod habet materia, quae est in potentia ad esse potest transmutari a non esse ad esse. Hoc enim statim patet ex diffinitione motus, & transmutationis scilicet quod sunt actus entis in potentia. Ex diffinitione potentiae passiuae, quam ponit Aristoteles 5. Metaph scilicet quod est principium transmutandi ab altero quantum ad illud, quod est in potentia. Et per rationem, quia ens in pura potentia ad esse de se non habet actum esse Et ideo quantum est de se potest carere quolibet esse actuali loquendo diuisim. Pari autem ratione patet, quod potest transmutari ab esse ad non esse, quia motus vel mutatio sunt a contrarijs in contraria, & ab esse ad non esse, & econtra. Quod confirmatur per dictum Arisote 9. meta. qui dicit, quod eadem est potentia contradictoriorum, & sic patet maior scilicet quod omne, quod habet materiam, quae est pura potentia ad esse, potest transmutari ab esse ad non esse, & econtra. Minor probatur, scilicet quod omne, quod habet materiam, quae est altera pars compositi, habet materiam, quae est pura potentia ad esse. Quia nihil vnum constituitur a duobus entibus in actu, vel entibus in potentia, sed oportet alterum esse solam potentiam, alterum vero actum. Propter quod materia, quae est altera pars compositi, simpliciter nominat puram potentiam ad esse. Et sic patet minor. Sequitur ergo conclusio principalis, quod omne quod habet materiam quae est altera pars compositi, sit transmutabile de non esse ad esse, & econtra, & ita est generabile & corruptibile. Quod de coelo dici non potest. Sed forte diceret aliquis quod caelum est transmutabile a non esse in esse, & econuerso, sed solum diuina virtute, non autem actione naturae, & ita non est generabile, & corruptibile per naturam. Sed hoc non valet, quia cum potentia passiua dicatur relatiue ad actiuam potentiam, vt patet ex eius diffinitione, manifestum est, quod naturali potentiae materiae oportet correspondere potentiam actiuam naturalem, & non solum potentiam diuinam. Potentia enim passiuae materiae, quae est solum in relatione ad potentiam diuinam non est naturalis, sed obedientialis. Et ideo cum in omni materia quae est pars compositi sit potentia passiua naturalis ad transmutationem, vt probatum est, patet quod om, quod habet materiam partem sui, est transmutabile de non esse ad esse, & econtra, non solum virtute diuina, sed per agens naturale. Quod non potest dici de coelo, non ergo habet materiam partem sui. Sed ad hoc forte dicetur, vt dicunt quidam, quod potentia proprie & per se non est ad non esse, sed ad esse, quia potentia per se est ad actum, non esse vero non dicit actum, sed priuae tionem actus. Et ideo potentia nullo modo est ad non esse, nisi per accidens, quatenus est ad plura esse sibiinuicem incompossibilia propr quod materia non est potentia contradictionis ad esse, & non esse, nisi quia primo est potentia ad formas contrarias vel incompossibiles. Si igitur ponatur aliqua materia, quae sit ad vnum esse tantum, sicut materia caeli non est in potentia ad aliam formam, vnde patet quod habens talem formam non est transmutabile de esse ad non esse, quia oporteret quod ista materia, cum non sit susceptiua alterius formaeomnino existeret sine forma. Per eandem rationem talis materia non esset transmutabilis ad esse, nisi poneretur quod prius ordine temporis talis materia esset sine forma, & deinde transmutaretur ad hanc formam, quod est impossibile. Sed istud non valet, quia licet potentia per se sit ad esse, seu ad actum, tamen potentia pura non determinat sibi aliquem actum, sed quantum est de se indifferens est ad omnem actum, qui est actus simpliciter. Quamuis enim illud, quod essentialiter quidam actus possit determinare sibi quosdam alios actus, ad quos est in potentia, sicut forma ignis determinat sibi calorem, tamen illud, quod est pura potentia simpliciter, nullum actum sibi potest determinare, quia omnis determinatio est per actum, propter quod materia, quae est altera pars compositi substantialis, cum sit pura potentia simpliciter, non potest sibi determinare aliquam formam, sed est capax omnis formae substantialis. Et cum non possit omnes simul habere, transmutabilis est de esse ad non esse, & econtra de non esse ad esse, quod non potest dici, nisi de materia generabilium & corruptibilium, propter quod in solis generabilibus & corruptibilibus videtur esse materia, quae est altera pars compositi substantialis.
Tertio arguit sic. Quia ratio pro conclusione adducta non valet. Ratio enim illa ad hanc formam reducitur. Coelum vel est materia tantum, vel forma tantum, vel compositum. Non potest dici, quod sit materia tantum, quia non esset ens actu. Nec forma tamamdum, quia forma per se subsistens est actu intellecta: ergo relinquitur quod sit compositum ex materia & forma. Sed haec ratio non valet: quia diuisio substantiae per materiam & formam & compositum, si materia & forma proprie accipiantur, prout sunt partes compositi, non se extendit ad omnes substantias. Angelus enim nec est materia, nec forma, vt sunt partes compositi. nec compositum ex eis. Et similiter dicam de coelo. Diuisio enim illa tota se extendit ad generabilia, & corruptibilia, in quibus materia est subiectum transmutationis, forma vero est terminus, compositum vero, quod dicitur generari, inquantum subiectum sit sub termino scilicet materia sub forma. Si vero accipiatur forma large pro omni eo, quod habet similitudinem aliquam cum forma, sic angelus cum sit spiritualis creatu ra habens aliquam similitudinem eum anima, quae etiam spiritus est, potest dici large forma, & eodem modo coelum cunsit corpus subiectum quantitati, & diaphaneitati, & motui potest dici materia. Nam subiectum ad genus causae materialis reducitur, & talem materiam scilicet subiectum actu dicit Philosophus 8. Met. esse in coelo, vt apparet ibidem intuenti. Dicit enim caelum esse materiam motus localis, consequenter aequiparans materiam caeli materiae accidentium, quae non habent materiam in qua, sed ex qua scilicet subiectum, concludens finaliter, quod quaecunque sine transmutari supple per se, quia loquitur de accidentibus sunt, aut non sunt, non est horum materia, supple ex qua, quia prius dicit, quod habent materiam, in qua scilicet subiectum, quia per se existere non possunt, & ideo transmutantur per accidens transmutato subiecto, in quo sunt. Si qua ergo sunt, quae sunt intransmutabilia per se, & per accidens, vt corpora caelestia, ipsa non habent materiamex qua, nec in qua, sed ipsa sunt materia, in qua est motus. Haec ille.
Contra eandem conclusionem arguit Aureotes multipliciter. Primo sic. Quia Philosophus dicit. 8. Met. quod transmutationem substantialem consequuntur aliae transmutationes, aliam vero transmutationem non oportet quod sequatur transmutatio substantialis. Et ideo concludit, quod non est necesse, quod illud, quod habet materiam ad vbi habeat materiam, quae est subiectum generationis, innuens ibi quod corpus coeleste nullo modo habeat materiam de genere substantiae, vbi Commentator com. 4. Ideo videmus quod corpus caeleste non componitur ex materia, quae est in potentia, & forma, quae est in actu.
Secundo quia idem patet ex 1. Phy. & 7. Met. Dico autem materiam, per quam res potest esse, & non esse, sed caelum non habet potentiam, per quam possit esse, & non esse, cum sit incurruptibile, vt patet in fine primi caeli, igitur &c. Tertio patet idem per illud 9. Met. vbi dicit, quod eadem est potentia contrariorum siue contradictoriorum. Et per hoc subdit ibidem, quod impossibile est, quod in aeternis sit potentia, nisi ad vbi. Vbi dicit Commentator com. 17. quod in talibus corporibus non est potentia ad corruptionem: ergonec ad fatigationem. Quarto idem apparet ex dictis Commentatoris primo caeli comm. 5. vbi infert, quod si corpus caeleste sit compositum ex materia & forma, continget, quod sit gnmerabile & corruptibile. Et infra. Iste locus est fortior omnium locorum facientium errare, quod corpus caeleste est compositum ex materia & forma. Quinto. Quia Commentator primi coeli com. 10. dicit, quod hoc bene apparet, quod corpus coelinon est compositum est materia & forma, sed est simplex. Formae enim quae sunt in materia contrariae sunt, & si esset forma in materia sine contrario, tunc natura ociose egisset, cum in ista natura non sit aliqua oppositio omnino. Si enim substantia materiae est in potentia, & fuerit aliqua materia in aliquo, cuius potentia nunquam exit in actum, potentia illa omnino est ociosa & superflua. Si enim non erit generatio & corruptio, non stabit operatio istius virtutis scilicet potentiae, operatio enim istius potentiae, quae est ex ea, sicut abscisio ex acumine gladij, est generatio & corruptio. Si igitur ista potentia esset sine generatione & corruptione, continget quod aliquid erit ens sine actione propria, propter quam fuit ens, quod est omnino impossibile.
Sexto arguitur. Quia secundo caeli & mundi commen. 4. dicit, quod si caelum esset compositum ex materia & forma, esset generabile & corruptibile. Et infra dicit. Quia propter hoc corpus coeleste caret potentia omnino. Et infracommen. 41. dicit. Quia si corpora caelestia essent eadem genere, & plura specie, essent composita ex materia & forma diuersa, & si essetita, essent generabilia & corruptibilia &c. Septimo. Quia primo caeli commen. 95. dicit, quod corpus neutrum caret subiecto & contrarietate, & ita dicit, quod corpus caeleste non est materia aliqua habens formam, quoniam si ita esset, tunc esset graue, vel leue. Octauo. Quia in de substantia orbis dicit idem sic. Corpus caeleste est simplex nocompositum ex materia & forma, nulla enim est potentia in eo omnino, omne enim, in quo est potentia quae est in substantia illa, est ad duo contraria, & breuiter istum libellum videtur edidisse pro intentione ista. Vnde secundo coeli & mundi comm. 4. dicit, quod corpus caeleste caret potentia onnino. Et hoc amplius declarabitur in de substantia orbis Haec ille.
Nono arguit sic. Multitudo non est ponenda, nisi ratio euidens & necessaria illud probet, aliter per pauciora saluari non posset, Deus enim & natura nihil faciunt frustra, sed materiam ponere in caelo nulla videtur necessitas Da enim quod sit, aut hoc erit eorum corporeitas, aut quantitas, quae forte propria est materiae, aut qualitas sensibilis, aut quia formas absolutas necesse est esse intellectuales, aut quia illa corpora essent nobiliora quam animae, quae corporibus vniuntur, aut hoc est motus ad vbi, aut alterationis varietas, quia luna nunc est clara, nunc obscura, aut hoc est auctoritas scripturae, & dicta sanctorum, sed nullum istorum necessario concludit materiam esse in coelo: igitur &c. Probatur minor, materiam enim esse in coelo non concludit corporeitas, forma enim dat esse corporeum non materia. Nec illam concludit quantitas, licet enim quantitas interminata insit ratione materiae, tamen quantitas terminata inest ratione formae, in coelo autem est tantummodo quantitas terminata. Nec tertio qualitas sensibilis concludit ibi esse materiam, sola enim illa qualitas, quae magis facta aliquid abijcit a substantia proprie arguit materiam. Huiusmodi autem qualitates non sunt in caelo non enim potest augeri, nec minui, vt patet primo coeli, nec in sua natura variari: igitur ibi non sunt accidentia, secundum quae fit transmutatio in substantia, seu in alijs proprietatibu. proprijs. Qima ergo accidentia, quae in coelo sunt, sunt accidentia, quae consequuntur ratione formae, non quae insunt ratione materiae, vt dicit Commentus in de substantia orbis. Quaedam enim sunt accidentia passiua, in quibus est alteratio, & talia non sunt in caelo, quia alteratio secundum quod transmutat subiectum videtur esse propria corporibus, quae miscentur cum potentia, & sunt corpora generabilia & corruptibilia. Aliud vero genus accidentium est, quod non mutat substantiam deferentis. Et primum horum est motus localis, & raritas, & densitas & diaphanitas. Et haec sunt in corporibus coelestibus & inferioribus, licet secundum prius & posterius. Nec quarto probatur in coelo esse materia ratione intellectualitatis, qua consequitur formas abstractas. Tum quia non est verum, quod omnis forma abstracta a principio materialisit naturae intellectualis, habitus enim morales in nobis sunt abstracti hoc modo a materia, & tamen non sunt intellectualis naturae.
Praeterea. Separatio illa a materia, qua consequitur intellectualitas, non est a materia altera parte compositi, sed est a quantitate. Omnis enim forma incorporea habet operationem propriam nobiliorem operatione quacunque formae corporeae. Illa autem non potest esse operatio sensitiua, quia illa arguit quantitatem, nunc autem caelum non est substantia incorporea. Nec quinto excessus nobilitatis arguit in caelo materiam, non enim est inconueniens quod illud, quod est simpliciter nobilius altero, sit ignobilius in aliqua conditione. Sic enim coelum est nobilius verme in immutabilitate, tamen est ignobilius eo, nec est nobilius anima. Non enim est in vltima sui dispositione & perfectione, nisi in ordine ad alterum. Nec sexto motus ad vbi arguit materiam esse in coelo, quia motus ille non inest ratione materiae absolutae, sed ratione corporeitatis. Natura igitur corporea absque hoc, quod habeat materiam, potest esse in loco: igitur moueri ad locum & talis naturae habebit potentiam ad vbi, quae est corporeitas, sed nullo modo potentiam ad formam substantialem. Haec est intentio Philosophi 8. Meta. Nec septimo concludit in caelo esse materiam alteratio, quae apparet in luminositate, sicut in luna. Haec enim variatio non transmutat naturam caeli intrinsece, nec in aliquo accidente ei proprio naturaliter. Non enim luminositas adueniens lunae abijcit aliquid a substantia eius, nisi priuationem. Et haec est ratio Commentatoris 8. Met. com. 4. Nec vltimo probant ibi esse materiam auctoritas scripturae, vel sanctorum, non quidem auctoritas scripturae: nam in Genu vbi agitur de rerum productione non dicitur, quod firmamentum sit factum de aliquo, puta de medio aquarum, sed dicit in medio aquarum. Nec dicit quod luminaria sint facta de aliquo, puta de firmamento, sed dicit quod sunt facta cum firmamento, sicut per oppositum dicitur. Producat terra herbam virentem &c. Et formauit Deus hominem de limo terrae, ibi enim innuitur, quod virentia reptilia, & iumenta, & homo facta sunt de terra, vt de materia, sed ex circunstantia scripturae patet, quod caelum quidem fuit creatum secunda die, & non factum de aliquo, facile enim erat scripturae innuere. Fiat firmamentum de medio aquarum, si factum fuisset de materia. Vlterius nec dicta sanctorum concludunt in caelo esse materiam. Vnde cum Ambrosius, & Auutinu & alij doctores, puta Damasc. & magister ponunt in caelo materiam. Si tales auctoritates sint repugnantes propositionibus per se notis, mouere non debent pro eo, quod in hac materia magis loquuntur, vt aliorum opiniones recitantes quam vt dictorum suam sententiam statuentes, quod bene apparet, quia quilibet eorum sequitur in hac materia philosophiam eius, cuius sectator erat in Philosophicis, vnen saepe in talibus contradicunt. Illam enim materiam, de qua dicunt caelos esse factos aliqui dicunt esse ignem secundum opinionem Platonis, qui posuit caelum & sidera esse naturae igneae. Alij dicunt materiam istam fuisse quasi chaos confusum. & in vna quidem parte rariorem, in alia vero densiorem. Alij ponunt materiam illam fuisse aquam, dicunt enim coelum sidereum factum esse de aquis. Quia igitur sancti sic adinuicem discordant, & diuersorum Philosophorum sententias coniecturant, satis innuitur nobis, quod dicere hoc vel illud non tangit fidem, nec veritatem sacrae scripturae, vnde alibi Augustinus ponit angelos habere corpora, quod vtique dicit sectando in hoc sententiam Platonis, qui finxit eos habere corpora.
Contra eandem conclusionem arguit Godofrius primo quolibet q. 2. primo sic. Illud quod est pura potentia ad esse simpliciter, nihil actualitatis includens, est indifferens ad esse, & non esse, quantum est de se, sed materia prima est hmododi, si proprie sumatur: igitur est indifferens ad esse, & non esse, & per consequens illud, quod habet materiam, habet in se principium, per quod est in potentia ad esse, & non esse, & sic est generabile & corruptibile, & ideo ponere quod corpus habens materiam partem sui sit incorruptibile per naturam est contradictio. Caelum autem ponitur illo modo incorruptibile: igitur. Sed dices quod hoc est intelligendum de materia inferiorum, quae est alia a materia caeli, non prorem additam, quia illa materia, nihil addit super istam, sed propter habitudinem ad formam perfectiorem quam sint formae inferiorum. Contra, quia quod est in pura potentia, impossibile est, quod includat habitudinem ad formam determinatam, immo est indifferens ad omnes formas, sed materia proprie dicta est huomodio: ergo impossibile est materiam includere habitudinem ad formam determinatam.
Secundo arguit sic. Quia illa materia esset frustra, quia operatio talis materiae est generatio & corruptio, & transmutatio de forma in formam: ergo materia non potest esse, nisi in eo quod est generabile & corruptibile per naturam. Tertio sic. Ista tria sunt inseparabilia materia, contrarium, priuatio, vnde vbicunque est vnum, sunt alia duo. Cum enim materia sit in pura potentia ad omnes formas, ad hoc quod determinetur ad esse indiget forma, & quia forma non potest stare cum alijs dicitur contraria alijs, & sic materia, & contrarium sunt simu, & per consequens priuationes omnium formarum sunt simul cum materia. Illa autem quae communicant in materia, sunt adinuicem transmutabilia secundum Philosophum 1. de Generatione: ergo sequitur quod caelum erit transmutabile ad formam inferiorum, & econtra. Dicetur forte, quod illud verum est de his, quae concant in materia inquantum est subiectum trasmutationis, non autem de illis, quae communicant in materia quantum ad essentiam materiae. Sed hoc non valet, quia si verbum Philosophi sit intelligendum illo modo quod comnicatio in materia, prout materia est subiectum transmutationis, est causa transmutationis adinuicem. Tunc quando Philosophus dicit quod conicantia in materia sunt adinuicem transmutabilia, erit petitio principij, quia idem esset, ac si diceret, quod quaecunque communicant in materia pro ut sunt transmutabilia, sunt adinuicem tramsmutabilia, quod nihil est dicere. Et ideo cum in coelo non sit priuatio, nec contrarietas, manifestum est, quod nec materia. Haec ille. &c.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus primo. Quia secundum probationem illius sequitur quod sicut corruptibilium & incorruptibilium non est eadem materia, ita nec ipsorum incorruptibilium adinuicem, sed erunt tot materiae primae quot corpora coelestia, quod patet sic. Materia vnius corporis coelestis, aut est in potentia ad formas aliorum corporum caelestium, aut non. Si sit in potentia ad formas aliorum corporum caelestium, cum eas actu non habeat, est sub priuatione earum, materia autem sub priuatione est principium corruptionis, vt tu dicis, ergo corpus coeleste esset corruptibile, quod cum sit impossibile, relinquitur, quod materia vnius corporis caelestis non est in potentia ad formas aliorum, sed materia est in potentia ad formas omnium illorum, quorum est materia comns: ergo corporum caelestium adinuicem non est aliqua materia communis, sed erit materia vnicuique sibi propria ratione differens a materia alterius. Et ita praeter materiam corporum corruptibilium, erunt tot materiae primae quot sunt corpora incorruptibilia. Quod videtur valde inconueniens, quia tunc corpora coelestia differrent genere.
Secundo sic. Quia impossibile est ea, quae sunt diuersarum rationum esse in aequali gradu propinquitatis ad Deum, sicut impossibile est diuersas species numerorum esse in aequali distantia ad vnum. Si igitur materia corporum caelestium sit alterius rationis a materia inferiorum, impossibile est quod sit in aequali gradu, sed necessario sunt in diuersitate graduum. Cum igitur materia generabilium & corruptibilium sit pura potentia ad esse, & ad omnia, quae ad esse consequuntur, impossibile est, quod materia gameabilium & corruptibilium sit pura potentia ad esse, & ad reliqua, quae ad esse consequuntur, quia in pura potentia non sunt gradus, sicut nec in puro actu, sed erit necessario actus vel habens actum. Sed vtrunque horum est impossibile, quia quocunque eorum dato, sequitur quod ex ipsa & forma non fieret vnum per se. Et ita coelum non esset per se vnum quod est inconueniens. Forte dicetur ad primam istarum rationum, quod corpora coelestia comncant in materia, & tamen non sunt adinuicem transmutabilia, nec proprie materia vnius dicitur priuata forma alterius, quia transmutatio fit inter contraria, & non inter similia, communitas enim materiae ad diuersas formas, ex qua prouenit, quod possit ad eas transmutari, est ad diuersas formas secundum gradus specificos. Cum igitur corpora caelestia non differant specie, nec formae eorum, sed solo numero, non sunt adinuicem transmutabilia non obstante contate materiae. Nec materia vnius est proprie in potentia ad formam alterius, cum forma omnium sit vnius rationis, & per consequens non dicitur proprie priuata.
Ad secundam similiter forte dicetur, quod materia caeli, & corporum inferiorum sunt in diuersitate graduum per habitudinem quam habet ad actus diuersorum graduum, & non per hoc quod altera sit pura potentia altera vero actus, vel habens actum, immo vtraque est pura potentia, in qua est dare gradus non secundum se, & absolute, sed per habitudinem ad diuersos actus. Sed quicquid sit de responsione ad primam instantiam, quae videtur satis probabilis responsio, tamen ad secundam rationem non valet propter duo. Primo quia si habitudo ad actus diuersorum graduum sufficeret ad ponendum gradus in materia, vel in pura potentia, sic in materia aquae, cum sit in potentia ad formas aeris, vel ignis, esset diuersitas graduum, sicut est diuersitas eorum, quod non est verum.
Secundo quia in his, quae sunt diuersarum rationum, nec sunt de genere relationis, oportet ponere diuersitatem graduum intrinsece, & absolute, & non solum extrinsece, & relatiue, quia gradus qui attenduntur in aliquo relatiue, & extrinsece, sunt gradus secundum dici, & non secundum esse, sed materia non est de genere relationis: ergo diuersitas graduum in ea debet attendi intrinsece in ea, & non solum extrinsece per solam habitudinem ad actus diuersorum graduum. Forte dicetur aliter, quia in pura potentia passiua, sicut est materia, est dare gradus & in potentia, & in actu, similiter accipiendo purum actum proportionabiliter ad puram potentiam, de qua loquimur. Sicut enim materia est pura potentia, ita forma est purus actus. Materia enim sic est pura potentia, quod nec est actus, nec habet actum partem sui, est tamen vnibilis actui. Et similiter forma sic est actus, quod non est potentia, nec habet potentiam partem sui, est tamen vnibilis potentiae. Cum igitur m forma, quae sic est purus actus, sit dare gradus diuersarum rationum, nec tamen propter hoc oportet, quod sit potentia, vel habeat potentiam partem sui, sic in pura potentia possibile est dare gradus diuersarum rationum, nec tamen peroper hoc oportet, quod aliqua potentia sit actus, vel habeat actum partem suiSed ista responsio non valet. Quia impossibile est esse gradum in infimo simpliciter, sicut impossibile est esse gradum in supremo sinipliciter, sed in tota vniuersitate entium materia prima, quae est ens in pura potentia simpliciter, est infima simpliciter, sicut Deus est supremum simpliciter. Inter haec enim extrema tota vniuersitas entium includitur: ergo sicut in Deo & in diuina natura non est possibile dare gradus, sic nec in materia, quae est pura potentia, in intermedijs autem, vt in actibus creatis, est dare diuersitatem graduum. Haec ille.
Contra eandem arguit Aureotes primo sic. Quia si materia inferiorum & superiorum sint alterius rationis, cum vtraque sit in pura potentia, non habebunt per quid distinguantur. Omnis enim distinctio est per aliquam actuationem. Et ideo Coment. 11. Met. dicit, quod materia prima est vnum numero per ablationem omnium formarum, quia non habet vnen distinguatur. Et 2. Met. dicit, quod in fundamento materiae nihil est distinctum.
Nec valet, quod quidam dicunt, quod hae duae materiae distinguuntur per diuersos respectus ad diuersos actus & formas. Materia enim non est ad aliquid, nec respectus secundum Commentatorem 1. Phy. Necesse est ergo, quod si aliqua distinguantur respectiue, quod distinguatur intrinsece per propriam naturam, sed neutra materia haberet, hoc posito, propriam naturam, repugnat enim materiae habere propriam naturam determinatam. Secundo. Quia materia est in potentia contradictionis 9. Met. Vnde omne quod est in potentia ad aliquem actum non determinat sibi illum actum, nec oppositum eius, alias non esset in potentia, & si hoc concedatur, tunc coeum non erit naturaliter incorruptibile, quia materia eius saltem erit in potentia ad priuationem formae caeli. Et si dicatur, quod non est agens potens reducere illam potentiam in actum, sequuntur duo inconuenientia. Primum est, quod saltem coelum non erit quantum est ex se incorruptibile, immo ex intrinseco, & ex suis principijs erit corruptibile, licet ex extrinseco & defectu agentis non sit corruptibile Gaecundum est, quod Deus & natura fecissent illam potentiam frustra, si non sit agens potens eam reducere ad actum.
Tertio arguit. Quia vel illa materia, quam est sub forma solis, erit non solum alterius rationis a materia generabilium & corruptibilium, immo & a materia lunae, & aliarum stellarum, & sic tot erunt materiae, quot sunt caeli, & quot sunt stellae. Vel si dicatur, quod materia omnium caelestium corporum sit vnius rationis, sequitur quod poterunt adinuicem transmutari, & sic quaelibet stella erit ens corruptibile, cum materia cuiuslibet sit priuata forma aliarum stellarum.
Quarto arguit. Quia saltem vnius coeli est vna materia, & vnius rationis, & per consequens materia vnius partis est in potentia ad formam alterius partis, & per consequens quaelibet pars orbis erit corruptibilis pro eo, quod sua materia erit subiecta priuationi, & per consequens totus orbis. Quinto. Quia vbicunque Aristele diffinit materiam dicit, quod materia est pura potentia. Vnde 2. Met. dicit in fundamento materiae nihil est distinctum, & 7. met. dicit quod materia non est quod, nec quale, nec quantum &c. Et infra in eodem lib. Dico autem materiam, per quam res potest esse & non esse, & infra. Dico autem materiam, quae cum non sit res, cuius est materia, nisi in potentia &c. Igitur vel Arie ignorauit illam materiam caeli: Vel si non, oportet quod ei competat diffinitio, quam dedit vbique de materia. Haec Auriu Contra eandem conclusionem arguit Egiuius multipliciter. Primo sic. Materia secundum se est potentia pura, sed actus est qui distinguit, tolle igitur actum, & tolles distinctionem, & quia materia caeli est pura potentia, & similiter materia istorum inferiorum ii absoluantur ab omni forma hac & illa, non habebunt per quid distinguantur, quia in potentia pura nulla potest esse distinctio. Secundo. Quia si sint duae materiae primae alterius rationis, tunc vna illarum plus distabit ab actu primo, qui est deus, quam alia, sed hoc est impossibile, quia vna potentia pura non potest amplius distare ab actu politiuo quam alia. Tertio. Quia materia prima est medium inter ens & nihil, & sic sua subpstam tialitas est punctualis, quod in ea gradus reperiri non possunt, quia si sic, aut hoc esset, quia vna materia plus haberet de entitate quam alia, vel ex eo quod vna plus deficeret quam alia. Si ergomateria differt a materia inferiorum, tunc hoc erit primo modo vel 3. modo. Non primo modo, quia tunc materia coeli non esset materia, quia non esset medium inter ens & nihil, sed erit media inter ens & materiam. Nec secundo modo, quia tunc non erit materia inter ens & nihil.
Quarto arguit. Quia illa sunt eiusdem rationis, quae conueniunt in eadem dicituria substantiali, sed omnes materiae conueniunt in eadem dicitria substantiali, quia sicut differentia substantialis constitutiua hominis est rationale, ita differentia substantialis materiae est pura potentia secundum Commentatorem. Quinto. Quia nunquam aliquis sanctorum aut doctorum, aut philosophorum posuit duas materias primas per essentiam differentes & alterius rationis. Et in hoc secundus artictilus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium art. Randendum est ad praedictas obiectiones. Et ideo ad primum Durandi contra primani conclusionem dicitur, quod imaginatio, quam tangit, est impossibilis scilicet quod corpora incorruptibilia in hoc sint simplipliciora corporibus corruptibilibus, quia incorruptibilia corpora sint composita ex partibus eiusdem rationis, & non ex partibus diuersarum rationum. Impossibile enim est aliquod corpus habere partes eiusdem rationis, nisi praehabeat partes diuersarum rationum, quia nulla substantia immaterialis potest esse quanta. Vbicunque enim sunt partes eiusdem rationis, ibi est quantitas. vbicunque autem est quantitas physica, ibi est materia, vbicunque est materia, ibi est forma substantialis & sic imaginatio illa est vana. Cum autem dico, quod quantitas non potest esse sine materia, intelligo de modo essendi rerum non miraculoso, sed naturali, proprium namque subiectum quantitatis vel est materia, uel saltem aliquid habens materiam partem sui. Vnde philosophus. 7. meta. ca 2. secundum translationem nouam, quod incipit. Dicitur autem substantia &c sic dicit. Dico autem materiam, quae secundum se nullatenus, neque quid neque quantitas, neque aliud aliquid dicitur, quibus ens est determinatum. Est enim quoddam, de quo praedicatur horum quodlibet, cui esse est alterum, & cathegoricarum vnicuique. Alia nanque de substantia praedicantur, haec vero de materia &c. quod exponens. Commentator. 7. metaphy. commento. 8. sic dicit. Intelligo per materiam illud quod existit per se quod non est quale, nec quantum nec aliud entium praedicamentorum, quoniam est in potentia omnia ista scilicet 10. praedicamenta, vt declaratum est in physicis, ipsam scilicet esse subiectum omnibus 10. praedicamentis & quod suum esse est aliud ab esse cuiuslibet istorum Praedicamenta enim accidentium dicuntur de praedicamento substantiae, & praedicamentum substantiae dicitur de hoc, quod est materia. Haec ille.
Item in eodem commento sic dicit materia est causa indiuidui substantiae sensibilis, quia si abstraxerimus in intellectu ea, quae sunt praeter materiam, ex rebus abstractis in indiuiduo demonstrato nil remanebit nisi materia scilicet quoniam materia non aufertur per ablationem eorum, & illa auferuntur per ablationem materiae.
Item ibidem dicit. Cum longitudo, & satitudo, & profundum fuerint abstracta a corporibus, quae accipiuntur in diffinitionibus eorum non remanebit ex corpore nihil lud, quod distinguitur a longitudine, latitudine, & profundo, & hoc est materia.
Item ibidem. Materia est sutia properhoc quod ablatis aliis non aufertur, & ipsa ablata auferuntur alia. Item ibidem. Corpus est substantia, & nihil aliud est quam tres dimensiones in materia, & quia dimensiones non sunt substantiae, remanet quod corpus sit substantia per materiam, & illud, per quod fit substantia, est substantia &c. Et multa similia ibidem ponit, ex quibus clare apparet, quod mens Aristotes fuit, quod omm indiuiduum sensibile & quatum habet materiam, de qua ibi loquitur philosophus.
Ad secundum dicitur, quod potentia ad esse potest sumi dupliciter. Primo modo per potentia ad esse, quod iam habet eo modo, quo dicimus, quod omnis materia habens formam comparatur ad eam vt potentia ad actum, & similiter omne subiectum ad accidens, quod habet, Secundo modo potentia ad esse potest sumi pro potentia receptiua alicuius esse substantialis, quod nondum habet, sed potest habere, sicut materia aquae est in potentia ad esse substantiale aeris, vel ignis, quod nondum habet. Ita quod ita distinctio aequiualeat huic, qua dicitur, quod est potentia ad esse coniunctum, & est potentia ad esse remotum. Vel illi, qua dicitur, quod potentia ad esse quaedam est coniuncta priuationi, & quaedam non. Hac distinctione supposita dicitur, quod maior argumenti scilicet quod omne quod habet materiam, quae est potentia ad esse, potest transmutari de esse ad non ese & ccontra, vera est si intelligantur de potentia ad esse secundo modo dicta. Si autem intelligatur de potentia ad esse primo modo est falsa. Minor autem non probatur ad sensum, in quo conceditur maior, sed ad illum in quo negatur. Ideo argumentum non procedit, quia altera praemissarum semper est falsa, in quocunque sensu sumatur maior. Et tunc ad primam probationem maioris in sensu, quo negatur dicitur, quod auctoritates ibi adductae intelligi debent de potentia ad esse secundo modo dicta. Talis enim pontentia est principium motus transmutationis substantialis passiuae, non autem de potentia ad esse primo modo dicta.
Item ad probationem dictae maioris negatae, quae sit per rationem dicitur, quod consquentia ista non valet. a. de se non habet. bus igitur quantum est de se potest carere. b. & hanc habet negare arguens. Tum quia ipse negat, quod materia possit carere omni forma substantiali, & tamen concedit quod materia quantum est duae se nullam formam habet. Tum quia secundum eum nulla creatura habet se, nec de se esse, tamen non concederet, quod omnis creatura quantum est de se possit carere esse quonbet actuali, sic quod habeat potentiam passiuam naturalem ad esse & non esse & naturaliter, & per agens natura. e reducibi lem ad actum sicut intendit concludere. Tum quia ipse cocederet, quod substantia corporis caelestis est in pura potem tia ad esse quantum & lucidum & diaphanum, & densum aut rarum, & tamen negaret, quod habeat potentiam passiuam naturalem ad carentiam talium accidentium, & ideo consequentia ista non ualet. Materia coeli est in pura potentia ad esse, igitur nec de se habet esse, igitur potest carere esse, potissime loquendo in antecedenteillius consequem tiae de pura potentia non coniuncta priuationi, qualis est in coelo ad esse.
Item ad secundam probationem principalem maioris quo ad secundam eius partem scilicetquod omne habens porentiam puram ad esse possit transmutari de esse ad non esse &c. quia mutatio est a contrariis &c Dicitur quod esse caeli vel forma caelestis non habet contrarium, nec materia caeli est in potentia indifferenti ad duo contraria. Et ad confirmationem factam ex dictis Aristotes eadem est potentia contradictoriorum &c. Dicitur quod illa maior habet restringi, quia si vniuersaliter intelligatur falsa est, contra ipsum Aristoteles & Commentatorem & arguentem. Nam quilibet eorum habet concedere, quod corpus caeleste vel substantia caeli est in potentia ad multa accidentia, & tamen ad eorum opposita nullo modo est in potentia passiua naturali, sicut patet de luce solis, & de quantitate eius, & figura, & motu, & multis aliis.
Item Materia prima ex natura sua habet, quod sit sub aliqua forma, & tamen repugnat sibi carere omni forma. Item. Naturale est sibi habere formam corporeitatis, & quantitatem, & tamen repugnat sibi carere illis, & multa similia possent adduci, vt puta de quolibet subiecto respectu suae passionis propriae, ideo oportet quod propositio adducta restringatur ad illam potentia, quae ex natura sua non plus determinatur ad vnum contradictoriorum quam ad aliud, sicut superficies ad albedinem, & non albedinem, sed si potentia passiua ex natura sua determinatur ad aliquem actum, non oportet, quod possit esse sub priuatione illius, & ideo dicitur, quod responsio lecundo loco data arg. bona fuit. Et tunc cum arguens improbat illam finaliter per hoc, quod pura potentia non determinat sibi aliquem actum, sed quatum est de se indifferens est ad omnem actum, qui est actus simpliciter, licet illud quod est essentialiter quidam actus &c. Dicitur primo quod potentia quantumcunque pura determinat sibi aliquem actum in genere. Nam materia prima determinat sibi certum actum substantialem, & qui est actus simpliciter, quod patet, nam non est in potentia ad suscipiendum informactiue actum uel forma, quae est diuina essentia, nec actum qui est angelus, nec actum qui est substantia orbis secundum arguentem, sed male, ideo arguens & quilibet alius habet concedere, quod materia prima sumpta in sua generalitate determinat sibi certum actum substantia e in genere.
Dico secundo, quod materia prima potest dupliciter considerari. Primo modo inquantum est materia prima ita quod sumatur ut quadam natura generica abstracta a dicituris & speebs suo ea contentis illo modo, quo materia potest habere rationem generis, aut vniuersalis, improprie, scilicet & large, & sic est indifferens ad omnem actum substantialem informatiuum. Secundo modo inquantum materia prima est in tali vel tali genere entium, & sic determinat sibi actus subales informatiuos illius generis. Puta materia prima in genere corruptibilium determinat sibi actus separabiles a suis potentiis, sed materia prima in genere corporum coelestium determinat sibi actus illius generis, puta actus inseparabiles a suis potentijs. Et hanc distinstionem ponit Berndus de gannaco, vt postea dicetur.
Ad tertium principale dicitur, quod quicquid sit de distinctione, quam facit de forma, quae potest sumi proprie & large, tamen illa distinctio non est ad propositum Aristoe immo directe contra mente eius, quod patet. Nam Aristoteles primo caeli & mundi in illo caipt. quod incipit Quia autem non solum vnus est, sed & impossibile fieri plures &c. sic dicit. In omnibus enim his quae natura, his quae ab arte constantibu. generatis alterum est ipsa secundum seipsam forma est mixta cum materia &c. Et dati exemplis in rebus artificialibus postea ad propositum inquit. Qamdo igitur est coelum sensibile singularium vtique erit, sensibile enim esse in materia existit. Si autem singularium, alterum vtique erit huic quidem coelo esse, & coelo simpliciter. Alterum igitur hoc coelum, & coelum simpliciter, & hoc quidem vt spes & forma, hoc autem vt materiae mixtum. Haec ille.
Item post in sequenti Conm. quod incipit Considerandum autem &c. dicit. Alteram quidem igitur esse rationem eam quae sine materia, & eam quae in materia formae, bene quidem dicitur, & sic hoc est verum, sed nihilominus neque vna necessitas properhoc plures esse mundos, neque contingit factos esse plures. Si quidem iste ex tota est materia, quemadmodum est &c.
Item in eodem capitu. Coelum autem est quidem singularium, & eorum quae ex materia. Sed si non ex parte ipsius constat sed ex omni, esse quidem ipsi caelo, & huic caelo alterum est, non tamen vtique erit aliud, neque vtique continget factos esse plures propter omnem materiam comprehensam esse &c. Idem repetit pluries in c. sequenti, quod incipit. Dicamus autem primum &c. Ex quibus apparet, quod secundum mentem philosophi, caelum est conmposi tum ex materia & forma, quia aliter non esset corpus sensibile, nec esset singulare, cum secundum eum forma sit concabilis quantum ex se est, sed indiuiduatio veniat ex materia.
Item quod ideo secundum eum non possunt esse plures coeli, quia coelum constat ex tota materia. Ex quo haec secunda conclusio scilicet quod nulla alia materia est capax formae coeli nisi illa, quae actu habet formam caeli. Vanum est ergo sentire quod philosopus senserit caelum esse formam sine materia, uel quod non habeat proprie formam, nec proprie materiam, quia tunc non esset corpus physicum, cuius oppositum ipse dicit per totum primum coeli, & mundi. Ad caeterea vero quae arguens dicit, respondere non oportet, quia false glosat philosophum. Nam in 8. meta. Ariteles non excludit materiam, ex qua, a caelo, nec a rebus in generatis & incorruptibilibu.s vt ostensum est, sed solum materiam conium contra priuationi quod patet etiam per verba, quae arguens adducit, in quibus philosophus confitetur caelum hature materiam quae est subiectum motus. Vnde negat in caelo materiam, quae sit in potentia ad esse, & ponit in eo materiam, quae est in potentia ad ubi, non quod illa materia sit proximum subiectum motus, sed remotum.
Ad primum Aurels contra eandem conclusionem dicitur, quod tam ipse quam Commentator false exponunt Aristotelem. Nam ex verbis Aristotes non aliud potest concludi, nisi quod coelum non hebte materiam, quae sit in potentia ad transmutationem substantialem, puta generationem & corruptionem, sed solum ad loci mutationem. Inferre autem ex hoc, quod nullo modo habeat materiam de genere substantiae, vanum est, vt patet ex superius allegatis. De Commentatore autem in hac materia non est curandum. Tum quia contradixit philosopho. Tum quia contradicit sibiipsi. Nam in 7. meta. commento. 8. dicit, quod materia prima est subiectum omnium accidentium 9. generum, & ipsa remota remouetur omnia alia, licet dictum eius quod arguens adducit possit ex poni, & concedi ad hunc sensum, quod in caelo non est materia, quae sit in potentia ad esse remota a suo actu.
Ad secundum dico quod per materiam res potest esse & non esse simpliciter vel secundum quid. Et id concedo quod caelum ex quo hebt materiam est in potentia ad aliquod esse secundum quid, & ad non esse secundum quid, inquantum perdit vnum vbi, & acquirit aliud. Non autem oportet, quod omne habens materiam sit in potentia ad non esse simpliciter.
Ad tertium dictum est prius in solutione secundi argumenti Durandi. Nam si intelligatur, quod quicquid habet potentiam ad aliquam affirmationem habet potentiam ad eius negationem, sequitur quod sol est in potentia ad carentiam lucis, & omnium suorum acciditium, quod Aristoe negaret. Si autem intelligat quod oc, quod habet potentiam ad carentiam alicuius formae, est in potentia ad habendum illam, multo falsius.
Ad quartum patet per praedidta quia Commentator in hoc errauit vt patet ex dictis. Vide super hoc Egidium & Bernardum de gan. in impugnatione secundae. q. primi quodlibet Godofre.
Ad quintum dicitur quod argu. Commentatoris non valet, falsum enim assumit cum dicit quod omnis forma informans materiam habet contrarium. Item cum dicit, quod materia est frustra, nisi subiiciatur transmutationi substantiali. Materia enim non principaliter est ad hunc finem, vt subiiciatur transmutationi subali, sed principalius est ad hoc, ut sit subem formae. Et quia secundum habet materia quod li, & non primum non sequitur quod sit frustra, sed de hoc postea plus dicetur.
Ad sextum dicitur quod omnes illae consequentiae, quas Commentator facit penitus nihil valent, & per idem patet ad septimum & octaumu.
Ad nonum negatur minor. Nam materiam esse in coelo philosofica tradit auctoritas, & multiplex ratio conuincit. Vnde quaelibet illarum probationum, quas arguens tangit, sufficienter probat materiam esse in coelo, & quasi omnes illas tangit Berndus ubi supra vide ibidem. Tunc ad improbationem primae dicitur, quod nulla forma dat corporeitatem sibiipsi, sed ipsi materiae vel composito. Vnde fictio est quod aliqua forma subsistens dat corporeitatem sibiipsi. Et vlterius fictio est, quod aliquod corpus physicum, uel ens naturale habet formam non in materia contra illud secundi physicorum & 6. meta. quod omnia physica sunt sicut simum, quod dicit curuitatem in determinata materia & subiecto. Similiter instantia contra secundam rationem non soluit, quia quantitatis terminatae vel interminatae quicquid sit principium actiuum tamen subiectum eius non potest esse nisi materia vel habens materiam, ut Commentator ab ipsa ueritate coactus confitetur in 7. meta. commento. 8. vbi expresse dicit, quod remota materia prima, quae nec est quid, nec quale, nec quantum, remouentur tres dimensiones, & omnia nouem praedicamenta. Similiter nec instantia contra tertiam rationem valet, quia nulla qualitas sensibilis potest naturaliter inesse rei carenti materia, vt patet ex superius allegatis in primo coeli, & ex statim dictis de 7. metaphy.
Nec valet distinctio de duplici genere qualitatumsensibilium, cum sit uoluntaria, & contra mentem philosophi. Non solum enim transmutatio substantialis aut accidentalis requirit materiam primam, immo forma substantialis, & quantitas, & qualitas corporalis, & motus localis corporalis, & potissime raritas, & densitas, quod patet ex earum diffinitionibus, quia rarum est, quod habet modicum materiae sub dimensionibus, & densum per oppositum habet multum de materia sub paruis dimensionibus. Similiter nec instantia contra quartam rationem ualet, quia ratio sumpta ex intellectualitate non fundatur in hoc, quod omne accidens immateriale sit intelligibile in actu, vel intellectiuum in actu, sed in hoc quod omnis substantia immaterialis, & naturaliter a materia separata est intellectiua & intelligibilis in actu, nec oportet addere, quod sit separata a quantitate, uel incorporea, quia hoc sequitur de necessitate ad carentiam materiae, vt patet ex septimo meta. Similiter nec instantia contra quintam rationem ualet, quia si caelum sit forma penitus, immaterialis, ipsa erit simpliciter nobilior anima intellectiua. Tum quia nullo modo a materia dependens, nec inclinationem a materia habens nec materiae communicabilis per informationem. Tum quia operationes habens penitus abstractas & immateriales, nec materiae communicabiles, cuius oppositum est anima, quae imperfecta est si a materia separetur, nec integram speciem habet, & operationes suas per materiale organum exercet praeter intelligere & velle. Similiter nec instantia contra sextam rationem, qua ut ostensum, est corporeitas & quantitas, quae praesupponuntur motui localirequirunt materiam.
Item motus naturalis requirit naturam, vt principium actiuum uel passiuum, omnis autem natura, de qua tractat physicus, aut est materia, aut forma in materia, ut patet ex 2. phy. & sexto. & 7. meta. Nec instantia contra septimam probationem valet. Falsum enim est quod sola corpora alterabi lia, aut solae qualitates, secundum quas sit alteratio abiiciens a no tura alterati, requirant materiam. Sicut enim motus localis fuit principium cognoscendi locum, nec tamen solum indigent loco illa, quae localiter mouentur, cum quiescentia aeque sint in loco sicut ea, quae mouetur, vt patet de terra, ita licet transmutatio substantialis fuerit principium cognoscendi materiam, non tamen sola transmutabilia vel actualiter transmutata substantialiter habent materiam. Multae enim sunt partes ignis aut terrae, quae nunquam fuerunt, nec sunt nec erunt substantialiter transmutatae, quas tamen nullus negaret habere materiam. Quo ad vltimam instantiam dicitur, quod sicut scriptura sacra non dicit firmamentum, aut luminaria facta ex aliqua materia. Ita nec hoc dicit de terra, aut aliquo elementorum, ideo arguere ex primo, quod scriptura innuat coelum non habeat materiam, aeque vanum est sicut arguere ex secundo, quod nullum elementum habeat materiam.
Ad illud autem quod adducit de discordia sconrum quo ad materiam primam, &c. Dicitur quod nunquam fuit aliquis philosophus nisi solus Auerroes qui negauerit materiam in coelo. Omnes autem sancti doctores, quorum dicta sunt auctentica, concorditer ponunt materiam in coelo, & sic patet quod positio Auertus quam arguens sequitur, est vana, & contraria omnibus philosophis & doctoribus sacris. Et est valde mirabile de isto arguente, qui omnino vult & asserit omnes spirituales substantias praeter deum esse compositas ex materia & forma, & tamen asserit coelum esse formam simplicem nnllo modo compositam ex partibus diuersarum rationum, sed solum ex partibus homogeneis Ad primum Godostces raeidit Berus de gaa. Dicendum inquit, quod materia caeli si consideretur sconm suam nudam essentiam, est in pura potentia, non absolute, sed in pura potentia ad formam caeli, sicut materia inferiorum est in pura potentia non nisi ad formas inferiores. Vnde sciendum est quod aliud est dicere materiam simpliciter, & aliud materiam coeli vel inferiorum, quia si dicam materiam simpliciter, i. in genere, sic dico puram potentiam absolute, sicut cum dico animal dico habens animam sensitiuam absolute. Sed cum dico animal, quod est homo, dico habens animam sensitiuam, quae est anima rationalis. Cum autem dico materiam caeli, dico potentiam puram ad formam caeli, & cum dico materia inferiorum, dico materiam, quae est in pura potentia ad formas inferiores, vnde materia caeli plus importat quod materia simpliciter scilicet determinatam habitudinem. Et ideo cum arguitur, quod cum materia sit in pura potentia non potest importare determinatam habitudinem ad formam determinatam, dicendum quod uerum est de materia absolute & in genere considerata, sed haec materia importat determinatam habitudinem ad formam, quae est potentia ad talem formam determinate. Et ideo materia caeli importat habitudinem ad formam caeli, & non ad aliam formam. Nec tamen hoc contingit ei inquantum est materia, sed inquantum est materia talis. Sic ergo falsum assumit cum dicit, quod omnis materia indifferens est ad omnes formas quia non est verum nisi de materia in genere considerata, sed nec materia inferiorum est in potentia ad omnes formas, quia non est in potentia ad formam caeli, nec materia caeli est in potentia nisi ad formam caeli.
Item quarto quolibet, q. tertia Materia inquit in comn est in potentia ad formam in communi, & materia talis ad formam talem. sicut materia caeli ad formam caeli, & non ad aliam. Nec propter hoc remanent, quin haec materia sit pura potentia, ad licet non sit nisi ad determinatam formam, sicut nec haec forma est magis composita quam forma simpliciter. Vnde sicut forma simpliciter est actus non compositus ex diuersis, sicut nec haec forma, ita materia simpliciter est pura potentia ad formam simpliciter, & ita haec materia ad hanc formam sine aliqua compositione. Et si quaeritur quid appropriat hanc materiam huic formae dicendum quod exigentia formae, quae requirit materiam esse talis naturae, cum materia sit propter formam. Vnde Commentator dicit. 7. meta. quod si forma posset esse sine materia non quaereretur natura materiae. Haec ille. Ad secundum dicendum inquit, quod licet materia caeli non transeat de forma in formam sicut materia generabilium, non tamen est frustra, immo habet illud propter quod est formam caeli. Materia enim est propter formam, non propter generationem & corruptionem, nisi per accidens, inquantum vna forma non terminat appetitum materiae, quia materia nata est appetere aliam formam, immo omnem, cuius priuationem habet. Si tamen esset aliqua forma, quae appetitum materiae terminaret, materia non appeteret aliam formam & sic materia semper esset propter formam, quam iam habet. Vnde sicut beati qui iam non possunt tendere in si nem, quia iam habent eum, non sunt frustra, sic nec materia, caeli, quae iam habet omnem formam ad quam est in potentia, est frustra.
Ad tertium dicit, quod forma & priuatio sunt simul in matersa inferiorum, quae est subiecta priuationi, quia non habet omnem formam, ad quam est in potentia, sed in materia coeli non est priuatio, cum non sit in potentia ad aliam formam. Sicut tia si graue esset sursum in potentia esset ad multa vbi deorsum quia ita ad vnum sicut ad alterum, sed cum iam haberet unum ubi, terminata erit haec potentialitas, quia iam non erit per se in potentia ad aliud. Sic loquendo in genere materiae materia caeli, quia iam habet omnem formam ad quam est in in potentia, non habet priuationem annexam, quia priuatio, est carentia formae natae heri. Item patet, quare non est ibi priuatio, quia forma caeli contrarium non habet. Subiectum autem cum est sub uno contrariorum est priuatum altero, ergo in caelo non est priuatio. Haec sunt uerba & solutiones Bernaidi, quae bonae & sufficientes sunt.
Ad primum Durandi contra secundam conclusionem dicitur, quod responsio ibidem data potest, probabiliter sustineri scilicet quod materia omnium corporum caelestium sit unius rationis, & similiter quod formae corporum caelestium sint unius rationis, ideo materia unius non dicitur priuata forma alterius, & sic non oportet quod sint adinuicem transmutabilia. Sed quia non videtur verum quod omnia luminaria sint unius speciei, cum habeant uirtutes alterius & alterius rationis, & effectus quasi contrarios: ideo uidendum est, quo possit stare, quod materia omnium corporum caelestium sit unius rationis, & formae illorum sint diuersarum specierum & tamen materia unius non sit priuata forma alterius, nec in potentia ad illam, nec transmutabilis ad illam. Ad hoc dicitur, quod hoc ideo est quia forma solis terminat totum appetitum suae materiae, ideo non est in potentia ad aliam formam, nec priuata quacunque forma. Et hanc responsionem ponit Berus in impugnatione. 4. q. 10. quoli libet ipsius Godofres ubi sic dicit. Omnia quae concant in materia eiusdem rationis sunt adinuicem transmutabilia, & dicitur materia eiusdem rationis, quae similem modum essendi habet vbicunque sit, non eiusdem rationis autem quae dissimilem. Et ideo quia materia habet similem modum essendi in omnibus inferioribus quia sicut in uno est annexa priuationi, ita & in alio, unde cum est sub forma nobiliori est sub priuatione formae ignobilioris, & in potentia ad eam, vt patet secundo de generatione, ideo in omnibus inferioribus est materia eiusdem rationis, sed in inferioribus & superioribus non hebtem similem modum essendi, quia in inferioribus est coniuncta priuationi, in superioribus non, quod est peroperperfectionem. Iterum, quia in materia non est priuatio nisirespectu formae, ad quam est in potentia, cum eam non habet. Sed materia caeli non est in potentia ad aliam formam qua ad nullam formam materia aliqua est in potentia, nisi quae per agens naturale induci potest, vel dispositiue sicut anima rationalis, uel effectiue sicut in aliis formis, ergo cum materia caeli non sit in potenta ad aliam formam, non est in ea priuatio alicuius formae, licet bene sit in ea negatio omnis formae alterius, a sua, & ideo inferiora & superiora non possunt habere materiam vnius rationis propter quod non sunt adinuicem transmutabilia. Adhuc autem non oportet, quod omnia quae habent materiam eiusdem rationis sint adinuicem transmutabilia, nisi materia sit subiecta priuationi. Cuius ratio est, quia ratio quare materia transmutatur ad formam, quam non habet, est quia est potentia ad eam & priuata ea. Et io si sint diuersa, quae habeant materiam unius rationis, nisi illa materia sit subiecta priuationi, non oportet quod sint transmutabilia adinuicem, imo impossibile est, quod transmutentur adinuicem. Diuersa autem corpora caelestia habent materiam eiusdem rationis, quia similem modum essendi habent in omnibus ipsis: est enim subiecta quantitati, sed non priuationi. Et ideo licet corpora caelestia communicent in materia eiusdem rationis, non sunt tamen adinuicem transmutabilia. Nec oportet dicere sicut quodam dicunt, quod diuersa corpora caelestia habent diuersas materias propter hoc, quia aliter si communicarent in materia transmutarentur adinuicem, hoc autem est falsum, quia couenientia in materia non est sufficiens principium transmutationis adinuicem, nisi illa materia sit subiecta priuationi. Haec ille.
Et post multa interposita subdit. Aliqua forma requirit materiam subiectam priuationi propter imperfectionen suam. pop quam non terminat appetitu suae materiae, & est forma inducibilis per agens naturale. Alia autem requirit materiam subiectam quantitati, non priuationi. Haec ille.
Ex quo apparet, quod secundum eum ideo materia solis non est transmutabilis ad formam lunae, nec econtra, quia non est sub priuatione illius nec in potentia ad illam, nec potest illam recipere per actionem agentis naturalis. Et ideo si obiicitur contra hoc, quia materia luminarium est eiusdem rationis, igitur est in potentia ad formas omnium luminarium, & cum non habeat omnes illas, igitur est priuata illis, ac per hoc transmutabilis ad illas. &c. Neganda est prima consequentia, quia materia solis totaliter completa est per formam, quam hebtem vt vltra non sit in potentia ad aliam formam. Et si obiicitur contra hoc, quia pari ratione posset dicere Egidius qui tenet oppositum huius conclusionis quod materia inferiorum & superiorum est vnius rationis, sed tamen qua forma coeli complet totam potentialitatem & appetitum propriae materiae, ideo non est transmutabilis ad aliam formam, & sic probatio conclusionis non valebat: raendetur primo, quod secus est hic & ibi, quia materia, quae est apta subiici priuationi, necessario est alterius rationis a materia, cui repugnat ex natura sua subiici priuationi. Sic autem se habent materia coeli & materia elementi. Non sic autem materia solis & materia lunae, & ideo primae duae sunt alterius rationis, non autem relique duae. Secundo dicitur, quod licet Egidius posset palliare positionem suam quo ad hoc, quod argums non concludit materiam caeli esse transmutabilem ad formam inferiorum, non potest tamen euadere, quin ratio concludat materiam inferiorum esse transmutabilem ad formam caelestem, si sit eiusdem rationis cum materia coeleiti, & sit priuata forma caelesti, nec sua potentialitas sit totaliter terminata per formam inferiorum, & hoc sufficit ad argumentum. Qui autem hanc secundam rennsionem, quae difficilis est ad sustinendum, non acceptat, teneat primam, quae valde probabilis est. Potissime cum aduersarius scilicet Commentator secundo caeli, vt allegat Aureotes contra primam conclusionem, teneat omnia corpora coelestia esse vnius speciei.
Ad secundum argumentum dicitur, quod responsio ibidem data sufficiens est, & Ad duas eius improbationes respondit Bernardus vbi supra. Nam ita eadem argumenta facit Godofre. in proposito. Arguit enim sic Si diuersi respectus ad diuersas formas in genere faciunt diuersas materias in genere, igitur diuersi respectus ad diuersas formas in specie facient diuersas materias in specie, quod falsum est, igitur &c. Ecce argumentum Godofredi, quod est prima replica Durandi. Ad quod respondit sic Berus Dicendum inquit quod non quaelibet comparatio materiae ad formam diuersificat essentiam materiae, sed comparatio ad formam secundum diuersum modum essendi in materia, vel cum priuatione, vel sine priuatione, ideo in omnibus in quibus forma habet similem modum essendi, est vna materia, & propter hoc formae diuersae genere vel specie non diuersificant essentiam materiae, sed diuersa proportio materiae, sicut forma, quae non compatitur priuationem alterius formae secum in materia, & forma quam compatitur. Et propter hoc dicitur. 10. meta. quod quae differunt secundum materiam differunt plus quam genere quia dicitunt proportione. Haec ille. Ex quibus patet responsio ad primam replicam Durandi.
Ad secundam replicam similiter respotendit Berus quia sumpta est ex Godofu. Arguit namque sic. Si in habentibus materiam non sit materia eiusdem rationis, materiae in eis aut distinguuntur seipsis, aut per respectus ad diuersas formas. Primo modo non, quia omnis distinctio est per aliquem actum, ita quod distinctio essentialis est per actum essentialem, & accidentalis per accidentalem, sed materia, de qua nunc loquimur, non dicit aliquem actum, sed puram potentiam, ergo &c. Nec potest talis distinctio esse per respectus, quia cum tales respectus nihil addant super essentiam materiae, & sint posteriores, non poterunt esse causa distinctionis materiae per essentiam. Haec ille.
Respotedit Berus Materia id quod est, est potentia ad formam, nullum actum habens de se, & ideo per actum sibi essentialem non distinguitur ab alia materia, sed per formam ad quam est, & a cuius respectu non absoluitur etiam per intellectum, quia non est intelligibilis nisi per analogiam ad forma. Ista autem distinctio non accipitur a forma secundum specificum modum formae, sed secundum modum, quo habet perficere materiam suam, ideo quia omnes formae generabiles eodem modo perficiunt materiam, quia sic, quod in ea priuatione relinquunt, ideo habent vnam materiam. Nec diuersitas formarum diuersifiat materiam secundum essentiam, sed secundum esse solum. Similiter quia formae coelestes eodem modo perficiunt suam materiam, quia sic quod in ea priuationem non relinquunt ideo omnes habent materiam vnius naturae Quia ergo dicit, quod omnis distinctio est per aliquem actum.
Dicendum est, quod hoc verum est, vel per comparationem ad aliquem actumscilicet ex diuerso modo recipiendi actum. Circa quod sciendum est, quod sicut forma per essentiam suam informat materiam non p aliquid additum, sic mateteria per essentiam suam recipit formam, & ideo ex diuerso modo recipiendi formam arguitur, vel accipitur diuersa natura materiae, quia si recipit formam sine priuatione, habet materiam distinctam a materia, quae recipit vnam formam cum priuatione alterius. Sed dices quod similiter diuersa ratio formarum accipietur ex diuerso modo informandi.
Dicendum quod non est simile quia forma actus est, cuius ratio & distinctio non accipitur ab alio. Materia autem est pura potentia, & ideo necesse est, vt ratio sua & distinctio accipiatur ab alio. Quia autem postea dicitur, quod distinctio diuersarum materierum non accipitur ex respectibus ad formam.
Dicendum quod si intelligat sic, quod respectus, vt respectus est, non sit ratio distinctionis, verum est, quia posterior est, sicut dicit & bene, sed si per respectus intelligat diuersas comparationes ad formam, ita quod diuersitas formarum in receptibilitate faciat diuersitatem materiae, sic dicendum est, quod per comparationem ad diuersas formas accipitur distinctio materiae, ita quod formalis ratio distinctionis diuersarum materierum non est respectus aliquis nec aliquid intraneum materiae, sed est talis diuersitas formarum, quae de necessitate requirunt materias diuersarum naturarum, & hoc est qua materia est propter formam secundo phy. talem ergo naturam habet materia qualem requirit forma, ad quam est, & ideo quia aliqua forma requirit materiam subiectam priuationi propter imperfectionem suam, propter quam nonterminat appetitum suae materiae, & est forma inducibilis per agens naturale, alia autem requirit materiam subiectam quantitati non priuationi, ideo ex diuersitate tali in formis non in respectibus accipitur diuersa natura materiae. Ex comparatione ergo ad formam accipitur distinctio materiae a materia. Haec autem comparatio non est posterior materia immo prior, quia cum materia sit propter formam, secundum existentiam formae est natura materiae, & ideo forma est simpliciter prior materia, & si non tempore, tamen natura, propter quod dicitur. 9. meta. quod actus simpliciter est prior potentia. Ad formam argumenti, ergo cum dicit, quod tales respectus nihil addunt, & sunt posteriores materia.
Dicendum est, quod forma a qua accipitur distinctio materiae addit aliquid, & est prior natura, & secundum considerationem producentis materia est talis naturae qualem requirit forma. Sicut enim artifex diuersis formis quarum non potest esse vna materia, aptat diuersas materias, sic actor naturae diuersis formis, quae diuersimode habent perficere materiam, aptauit per creationem diuersas materias, & ideo totalis & formalis distinctio materiae est a forma. Sed dices, quod formalis distinctio est per aliquid, quod formaliter inhaeret distincto dicendum est, quod hoc tenet in his, quae in natura sua includunt actum, & in his quae ex natura sua aliquam rationem habent, quorum vtrumque deficit materiae, quae est pura potentia, non ad hanc formam vel illam. Vnde sicut materia in communi non est nisi potentia ad formam in communi, sic materia generabilium est potentia ad formas generabiles, & materia caeliad formam coeli. Non ergo ex relatione vt relatio est accipitur distinctio materiae, sed ex forma, ad quam est relatio. Haec Bernardus in forma. Ex quibus patet faciliter responsio ad secundam replicam Durandi. Cum enim dicit, quod in his, quae sunt diuersarum rationum, nec sunt de genere relationis &c.
Dicendum est, quod maxima illa generaliter falsa est in omnibus potentiis passiuis, quae non possunt cognosci, nec diffiniri nisi per actus ad quos sunt, vel poenes suas motiua & obiecta, & ut patet de visu & auditu. In talibus enim quorum & nomen & ratio specifica sumitur ex, & ab aliquo extrinseco non possunt assignari gradus per aliquid intrinsecum, sed paenes extrinsecos, sic quod actus, ad quos tendunt, sunt tatio distinctionis graduum, sed gradus distincti sunt ipsae potentiae. Distinctiuum ergo quod se hebt, vt quo est, est extrinsecum, sed ipsum distinctum, & quod se habet, ut quod est, est intrinsecum, & sic patet, quod prima solutio data ad secundum argupotest stare. Similiter secunda runsio ibidem data probabilis est quo ad hoc quod ponit, quod in pura potentia passiua est dare gradus.
Nec valet eius in: probatio. Cum enim dicitur quod materia prima est simpliciter infimum in tota vniuersitate entium &c. dicitur quod licet pura potentia inquantum huomod, & secundum hanc rationem communem sit quod simpliciter infimum tamen potentia vel in tali genere non hebete, quod sit simpliciter iusimum. Vnde pura potestentia in genere corporum caelestium non est quod simpliciter infimum, imo est superior ad puram potentiam in genere corporum generabilium & corruptibilium, quia ad perfectiorem actum ordinata, & hoc est idem ac si diceretur, quod si esset aliqua pura potentia capax omnis actualitatis, illa esset infima simpliciter in tota vniuersitate entium. Si autem nulla talis sit, sicut nos ponimus, sed sit vna pura potentia in tali genere. 1. ad actus huius generis solum, & sit alia pura potentia ad actus alterius generis solum, tunc qualis ordo est inter illa duo genera, vel actus illorum, talis proportionabiliter gradus & ordo potest poni inter puras potentias ad actus diuersorum generum.
Ad primum Aureotas patet raensio ex dictis ad secundum Durandi. Et ideo dicitur, quod raensio ibidem data bona est, nec improbatio valet sicut supra patuit. Licet enim materia non sit respectus, nec de ganmere relationis, tamen cognoscibilis non est nisi per respectum ad formam. Nec oportet. quod omne absolutum distinguatur ab alio per aliquid sibi intrinsecum tanquam quo distinctiuo, licet distinguatur ab alio per aliquid intrinsecum tanquam quod & distinctum, vt supradictum est. Respectus autem potest distinguere absoluta ratione sui fundamenti vel termini, non autem vt respectus est, potissime si talia absoluta sunt minime entitatis, quae nomen & rationem accipiunt ab extrinseco, vt sunt actiones passiones, motus, & potentiae passiuae. Quia autem addit, quod repugnat materiae primae habere propriam naturam & determinata &c. verum est scdm ronem suam conem, qua est pura potentia, secus est sconm rationem suam spalem, qua est potentia pura in tali vel tali genere duntaxat, sic enim aliquo modo habet propriam naturam, licet imperfecte. Ad scumnm dictum est prius, quia non omnis materia est in potentia contradictionis nisi forte materia subiecta priuationi. Et ad probationem dicitur, quod arguens hebntem negare id quod assumit, quia siue in caelo sit materia sine non, necessario hebte ibi ponere aliquod subiectum habens potentiam passiuam & receptiuam naturalium accuentium & proprietatum caeli qualecunque sit illud subiectum, & tamen ipse non concederet, quod illa potentia receptiua talium actuum indifferenter se habeat ad illos actus, & ad sua opposita. Nec potest dicere, quod subiectum talium accidentium non solum est potentia passiua respectu talium acctentium, immo est actiuum talium, cum ipse asserat quod causa effectiua vel actiua talium est intelligentia vnita coelo, & non corpus coeli, sed est in potentia mere passiua ad illa. Ad aliud, quod ibi additur, dicendum quod nos non dicimus, quod materia caeli sit in potentia naturali ad priuationem formae quam hebnt, aut quod coelum sit corruptibile ab intrinseco, sed corruptibile ab intrinseco scilicet propter defectum agentis naturalis potentis illud corrumpere.
Ad tertium responsum est prius. Quia ad hoc, quod aliqua sint adinuicem transmutabilia non sufficit, quod habeat materias vnius rationis, sed requiritur, quod sint subiectae priuationi, hoc autem scomnm deficit in caelo.
Ad quartum patet per idem, vnde mirum est, quomodo in hoc medio taliter arguentes tantam vim constituunt, quia idem argum. potest fieri contra eos, dato quod in coelo negetur materia proprie dicta. Non enim possunt negare, quin accidentia naturalia, quae apparent in caelo, puta lux, solis figura, quantitas, raritas, densitas, diaphaneitas, & virtus eius habeant aliquod subeum illa deferens, quod se habet ad illa sicut potentia passiua suum actum. Et tunc arguit sicut ipsi arguunt contra ponentes materiam de sunfeio talium accidentium, quia aut est vnius rationis in omnibus orbibus, aut alterius. Item de partibus vnius orbis, an sint vnius rationis, vel diuersarum, & si unius, tunc subem horum accidentium erit in potentia ad accidentia alterius subiecti, & vna pars orbis erit in potentia ad accidentia alterius partis, & sic esset transmutabile ad illa &c. Dicant enim ipsi ad hoc, & videbunt solutionem ad argumentum proprium.
Ad quintum dicitur, quod materia propria secundum suam rationem communem est pura potentia ad omnes actus sed nulla materia spalis est pura potentia capax omnis, actus, sed haec est pura potentia in tali genere, & illa est pura potentia in alio genere. Cum autem dicitur, quod in fundamento materiae nihil est distinctum, conceditur tanquam quo Materia enim non distinguitur a materia per aliquod intrinsecum, licet intrinsecum vnius sit distinctum ab intrinseco alterius Illud autem 7. meta. Materia non est quid, nec quale &c truncate allegatur, quia si complete allegetur gladius est goliae. Sequitur enim ibidem, quod materia est subiectum qualis & quanti. 1 Illud autem quod dicit, quod materia est illud, per quod res potest esse & non esse solutum est prius, quia si intelligatur de non esse simpliciter, restringendum est ad materiam subiectam priuationi. Si autem intelligatur de non esse scoumum quid, conceditur, sed nihil contra nos. Cum autem dicit, quod Ariles non distinxit duas materias, nec materiam posuit in coelofalsum est manifeste, vt probatum fuit ex dictis eius primo caeli. Cum vero dicit, quod si in coelo sit materia oportet, quod eicompetat diffinitio materiae. Conceditur. essentialis vero diffinitio materiae est quod est proprium subiectum formae substantialis, & proximum, & immediatum, & quod est subiectum omnium formarum accidentalium mediatum & remotum. Haec autem diffinitio conuenit materiae coeli &c. Ad primum argu. Egidii reateiosum est superius, & saepe. Ad scumm dicitur, quod pura potentia capax omnis actualitatis, si qua esset in rerum natura, summe distaret a puro & supremo actu & similiter potentia pura in genere corporum corruptibilium non summe distat ab illo, sed potentia sua ingenere corporum in corruptibilium non summe distat a deo, vt supra dictum est, quia minus distat ab illa quam materia alterius gemedis. Ad tertium, quod materia prima si sumatur in toto suo ambitu, & vt est quoddam cone ambiens omnes modos materiae sicut genus, ut ita dicam, continet spes, tunc illud genus materiae est medium inter ens & nihil, sic quod nullum aliud genus entium propinquius est nihilo, aut remotius ab ente in actu quam talis materia generalis, sed si loquamur de materia spali, tunc dicitur quod materia inferiorum est proximior nihilo & remotior ab ente in actu quam materia coelorum, non quod materia caeli heat plus actualitatis quam alia, sed quia corrnendent psectio ri actui quam alia.
Nec valet si fiat instantia de anima intellectiua, quae est perfectior quam sit forma coeli. Ad hoc enim respotedet Saumr. Thomas 1. parte. q. 70. ar. 2. in solu. secundi vbi sic dicit. Nihil prohibet aliquid esse nobilius simpliciter, quod tamen non est nobilius quantum ad aliquid. forma ergo caelestis, & si non sit simpliciter nobilior anima, est tamen nobilior quam tum ad rationem formae, perficit enim materiam suam totaliter, vt non sit in potentia ad aliam formam, quod anima non facit Haec ille.
Ad quartum dicitur, quod argum. non plus concludit nisi quod omnes materiae sunt vnius rationis generalis communis sub qua possunt contineri plenes rationes speciales, quia esse in potentia est differentia communis continens sub se alias specialiores, & hoc conceditur, sed non concludit argumentum quod omnes materiae sint vnius rationis specialissimae, & nullo modo diuersarum. Ad quintum dicitur quod philosophus expresse ponit primo coeli, quod caelum est ex tota sua materia, ita quod nulla alia materia est capax similis formae, & ex hoc concludit, quod non patet esse plures caeli. Auusinus autem ideo ponit quintam essentiam, quia in hoc sequitur opi. Platonis, vel quia materia informis est vna vnitate ordinis, sicut omnia corpora sunt unum in ordine creaturae corpore, ideo Augustinus non distinguit duplicem materiam, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte, q. 66. arti. 1. in solutione primi argumenti. Ad argumentum in pede qua stionis factum patet responsio per praedicta.