Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum materiae informitas praecesserit duratione eius formationem
Circa Decimam tertiam distinctionem secundi snia. Quaeritur vtrum materiae informitas praecesserit duratione eius formationem.
Et arguitur quod sic. Materia potior ea accidente, quia materia est ps sutiae, sed deus potest facere, quod accidens sit sine subiecto, ut patet in sacramento altaris, ergo potuit facere, quod materia esset sine forma.
In oppositum arguitur sic, imperfectio effectus attestat imperfectioni agentis, sed deus est agens perfectissimum, Vnde de ipso dicitur Deuter. 22. Dei perfecta sunt opera ergo opus ab eo creatum nunquam fuit informe.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sancti Thomas per conclusiones. In secundo ponentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum notandum, quod haec quod mota est ad videndum, vtrum per Dei potentiam materia prima possit esse sine quacunque forma substantiali, ideo circa hoc sit prima conclusio. Deus ptestem facere, quod materia prima sit sine forma. Hanc ponit Sanctus Thomas in multis locis, specialiter in 3. quoli. art. 1. Vbi in forma quaerit. Vtrum Deus possit facere, quod materia sit sine forma. Et in responsione principali sic dicit. Vniuscuiusque rei virtus est extimanda secundum modum essentiae, eo quod vnunquodque agit inquantum est ens actuVnde si in aliquo inueniatur forma vel natura aliqua non limitata seu contracta, erit virtus eius se extendens ad omnes actus vel essectus conuenientes illi naturae, puta si intelligeretur calor esse subsistens per se vel in aliquo subiecto quod reciperet ipsum scunum totum eius posse, sequeretur quod haberet virtutem ad producendum omnes actus & effectus caloris. Si vero aliquod subiectum non reciperet calorem secundum totum eius posse, sed cum aliqua contradictione & limitatione, non heret virtutem actiuam respectu omnium actuum, vel effectuum caloris. Cum autem deus sit ipsum esse subsistens, manifestum est, quod natura essendi conuenit deo infinite absque omni conditione & limitatione. Vnde eius virtus actiua se extendit infinite ad totum ens, & ad omne illud, quod potest habere rationem entis. Illud erno solu potest excludi a diuina potentia, quod repugnat rationi entis, vtputa quod aliquid sit non ens simul, & scodsuemnd idem existens. Vnde quod aliquid simul sit & non sit a deo fieri non potest, nec aliquid contradictionem includens. Et de huoodi est materiam esse actu sine forma. omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum, esse actum autem repugnat rationi materiae, quae scumum propriam rationem est ens in potentia, Relinquitur ergo quod non possit esse actu nisi inquantum participat actum. Actus autem participatus a materia nihil est aliud quam forma vnde idem est dictu materiam esse actu, & materiam habere formam. Dicere ergo quod materia sit actu sine forma est dicere contradictoria esse simul, vnde a deo fieri non potest Haec ille.
Eandem conclusionem ponit cum simili probatione prima parte. q. 66. ar. 1Item de potentia dei. q. 4. art. vnico vbi sic ait. Materia non potest in rerum natura existere quin aliqua forma informetur, quicquid enim in rerum natura inuenitur actu existit. Quod quidem non habet materia nisi per formam, quae est actus eius. vnde non ptestr sine forma in rerum natura inueniri. Et iterum cum nihil possit contineri in genere, quod per aliquam generis dicrturiam ad spem non determinetur non ptetar materia ee ens quin ad aliquem spalem modum essendi determinetur. Quod quidem non sit nisi per formam: vnde si materia sic informis intelligatur quod sit absque omni forma, impossibileest, quod duratione pecesserit formam. Haec ille.
Similia dicit secundo sen. dis. 13. q. 1. ar. 4. & in multis aliis locis. Ex quibus potest formari talis ratio. Nihil implicans contradictionem subest diuine potentiae, sed materiam esse sine forma actualiter in rerum natura implicat contradictionem. igitur &c. Minor probatur, quia ex hac propositione, materia est actualiter in rerum natura sine forma, sequitur primo quod illa materia est actu, secundo quod illa eadem materia est sine actu, quae contradicunt, deductio patet ex praedictis.
Secunda conclusio Materia generabilium & corruptibilium sicut a qualibet forma substantiali naturaliter est separabilis, ita & a qualibet forma accidentali, etiam a quanritate Ista conclusio ponitur contra Gregorium de Arimino, qui huiusmodi contrarium ponit. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas quo ad vtraque sui partem. Quod enim materia sit a qualibet forma su bterali separabilis ponit ipse. nam secundum eum materia nunquam habet simul duas formas substanles, & ideo cum spoliatur forma ignis, spoliatur omnibus formis substantialibus praecedentibus. Et generaliter quandocur que inducitur vna forma substantialis in materia non remanet aliqua forma substantialis, quae prius fuerit in illa materia. Hoc ostendit ipse prima parte. q. 77. art. 3. & quarto.
Item de potentia Dei. q. 3. art. 12. Item de anima, q. 9. & 11. Item quolibet. 1. q. 6. Item secundo dis. 12. q. 1. art. 4. Et de hoc alias videbitur dum inquiretur. Vtrum in homine sint plures formae substantiales, ideo hoc supponitur pro praesenti. Sed pro secunda parte conclusionis sciendum est, quod prima pate q. 76. art. 6. vbi Sanctus Thomas quaerit. Vtrum anima intellectiua vniatur corpori mediantibus aliquibus dispositionibus accidentalibus sic dicit. Si anima vnitur corpori solum vt motor, nihil phiberet, immo magis necessarium esset, esse aliquas dispositiones medias inter animam & corpus potentia, scilicet ex parte animae, per quam moueret corpus, & aliquam habilitatem ex parte corporis, per quam corpus esset ab anma mobile, sed si anima intellectiua vniatur corpori vt forma substantialis, impossibile est, quod aliqua dispositio accide talis cadat inter animam & corpus, vel inter quamcunque formam & materiam suam. Et huius ratio est, quia cum materia sit in potentia ad omnes actus ordine quodam, oportet quod illud quod est principium simpliciter in actibus primo in materia intelligatur. Primum autem inter omnes actus est esse, impossibile est ergo intelligere materiam prius esse calidam vel quantam quam esse in actu. Esse autem in actu habet per formam substantialem, quae facit esse simpliciter, vnde impossibile est, quod quaecunque dispositiones accidenrales praeexistant in materia ante formam substantialem Haec ille.
Item in primo loco arguit ibidem sic. Omnis forma est in materia sibi propria & disposita, sed dispositio. nes ad formam sunt accidentia quaedam ergo, oportet praeintelligi in materia aliqua accidentia ante formam substantialem &c. Et respondet sic. Forma perfectior virtute continet quicquid est inferiorum formarum, & ideo vna & eadem existens perficit materiam secundum diuersos perfectionis gradus. Vna & eadem en forma est per essentia, per quam homo est ens actu. & per quam est corpus, & per quam est viuum, & per quam est animal, & per quam est homo. Manifestum est autem, quod vnunquodque genus consequuntur propria accidentia, sicut ergo materia intelligitur perfecta secundum esse ante intellectum corporeitatis, & sic de aliis, ita praeintelliguntur accidentia, quae sunt propria entis ante corporeitatem. Et sic primam intelliguntur dispositiones materiae ante formam, non quantum ad omnem eius effectum, sed quatum ad posteriorem. Haec ille.
Item in secundo loco arguit. Diuersae formae vnius speciei requirunt diuersas partes materiae, partes autem materiae diuersae non possunt intelligi nisi secundum dimensiuarum quantitatum diuisionem. Ergo oportet intelligere dimensionesin materia ante formas substantiales quae sunt multae vnius speciei. Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum (inqued quod dimensiones quamtitatiuae sunt accidentia consequentia corporeitatem, quae toti materiae conuenit. Vnde materiam iam intellecta sub corporcitate in dimensionibus potest intelligi vt distincta scunm diuersas partes, vt sic accipiat diuersas formas secundum vlteriores perfectionis gradus, quauis enim eadem forma sit secundum essentia, quae diuersos gradus perfectionis materiae tribuit, tamen secundum considerationem rationis differt. Haec ille Item. 2. quoli. art. 6. sic dicit. Adueniente anima humana tollitur forma substantialis, quae prius inerat, alioquin esset gemeiatio vnius sine corruptione alterius, quod est impossibile. Formae vero accidentales, quae prius inerant disponentes ad animam, corrumpuntur quidem non per se sed per accidensad corruptionem subiecti. Vnde manent eadem specie, sed non numero sicut etiam contingit circa dispositiones formarum elementarium, quae primitus materiae aduenire apparet. Haec ille.
Ex quibus potest ratio talis pro conclusione sic formari. Materia generabilium & corruptibilium potest acquirere nouam forma substantialem, ergo potest perdere omnia accidentia, quae habet: tene consequentia, quia adueniente noua forma substantiali in materia recedunt omnes formae priores tam substantiales quam accidentales illam materiam informam tes. Quod probatur sic. Si priora accidentia remanerent cum forma substantiali sequenti. tunc ista immediatius & prius actuarent materiam quam forma substantialis sequens: sed consequens est falsum: igitur & antecedens. Falsitas consequentis patet, quia prior actus praeintelligitur in materia quam posterior, sed esse simpliciter est prior actus, & est a forma substantiali, esse autem secundum quid est actus posterior, & est forma accantalis, ergo materia prius natura habet esse simpliciter & formam substantialem, quam esse scodm quod & somam accidentalem.
Tertia conclusio. Nullum accidens absolutum immediate inhaeret materiae primae, sed composito vel formae substantiali. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra. Sequitur enim ex immediate dictis, n enim forma subtnralis ptecedit omnia accidentia in materia, sequitur quod omne accidens aduenit enti in actu. Ens autem in actu est forma substantialis vel compositum, igitur omnis forma accidentalis inhaeret formae substantiali vel composito. Hanc expressius ponit prima parte q. 77. ar. 6. vbi sic ait. Forma subalis & forma accidentalis partim conueniunt, & partim dcitunt. Conueniunt quidem in hoc quod vtraque est actus, & secundum vtranque est aliquid quodamod in actu. Dbtunt autem in duobus, primo quidem, quia forma subsnialis facit esse simpliciter, & eius subiectum est ens in potentia tantum, forma autem accidentalis non facit esse simpliciter, sed esse tale, aut tamen, aut aliquo modo se habens, subiectum enim eius est ens actu, vnde patet, quod actualitas prius inuenitur in forma subali quam in eius subiecto. Et quia primum est causa in quolibet genere, forma subtnalis causat esse in actu in suo subto, sed econuerso actualitas prius inuenitur in subiecto formae accidentalis quam in forma accintali, venmen actualitas formae accidentalis causatur ab actualitate sumbui, ita quod subtum inquantum est in potentia, est susceptiuum formae acctentalis, inquantum autem est actu, est eius productiuum. Et hoc dico de proprio accidente, & per se. Nam respectu accidentis extranei subiectumest susceptiuum tantum, productiuum vero talis accidentis est agens extrinsecum. Secundo autem differunt forma acctentalis & substantialis. Quia cum minus principale sit peroper principalius, materia est propter formam substantialem, sed ectm uerso, forma accidentalis est propter completionem sui subiecti. Haec ille.
Item in scripto super &. met. in illo ca. quod incipit. De materiali autem principio &c. In illa parte. Non quaecunque &c. Hic ostendit (inquit) phils quo materia, tribuatur accidentibus & dicit quod illa, quam sunt secundum naturam, non tamen sunt substantia, sed accidentia, non habent materiam, ex qua sint, sed substantia est eis subiectum. Subiectum autem habet aliquid simile materiae inquantum est receptiuum accidentis, differt tatamen a materia, quoniam materia non habet actu esse, nisi per formam, subiectum autem non constituitur in esse per accidens. Haec ibi.
Item in de anima q. 9. sic dicit. Inter omnia esse est illud quod immediatius & intimius conuenit rebus, vt dicitur in libro de causis. Vnde oportet quod cum materia habeat esse actu per formam, quod forma dans esse materiae ante omnia intilligatur aduenire materiae, & immediatius sibi inesse. Est autem propriae formae substantialis, quod det materiae esse simpliciter. Ipsa enim est per quam res est hoc ipsum quod est. Non autem per formas accidentales habet esse simpliciter, sed secundum quid, puta magnum, vel coloratum, vel aliquid tale. S qua ergo forma est, quae non det materiae esse simpliciter, sed adueniat materiae existenti in actu per aliam formam, non erit forma substantialis. Ex quo patet, quod inter formam substantialem & materia non potest cadere aliqua forma substantialis media, sicut quidam volunt ponentes quod secundum ordinem generum, quorum vnum sub altero ordinatur, est ordo diuersarum formarum in materia, vt puta dicamus, quod materia secundum vnam formam habet quod sit substantia in actu, & secundum aliam quod sit corpus, & iterum secundum aliam, quod sit animatum corpus, & sic deinceps. Sed hac positione facta sola prima forma, quae faceret esse substantiam actu, esset forma substantialis, aliae vero formae accidentales, quia forma substantialis est, quae facit hoc aliquid, vt iam dicendum est. Oportet igitur dicere, quod eadem numero sit forma, perquam res habet, quod sit substantia, & quod sit in vltima specie specialissima, & in omnibus intermedijs generibus. Relinquitur ergo dicendum, quod cum formae rerum naturalium sint sicut numeri, in quibus est diuersitas speciei, addita vel subtracta vnitate, vt dicitur in. 8. met. oportet intelligere diuersitatem formarum naturalium, secundum quas materia constituitur in diuersis speebus, ex hoc quod vna addit perfectionem super aliam, vt puta, quod vna forma constituit in ee corporali tamueneu. Hunc enim oportet esse infimum gradum formarum naturalium, eo quod materia non est in potentia nisi ad formas corporales, quae enim incorporea sunt immaterialia sunt. Alia autem perfectior forma constituit materiam in esse corporali, & vlterius dat ei esse vitale. Et vlterius dat ei alia forma esse corporale, & esse vitale, & super hoc addit esse sensitiuum, & sic est in alijs. Oportet igitur intelligere, quod forma perfectior secundum quod constituit materiam in perfectione inferioris gradus, quae cum materia est compositum, intelligatur vt materiale respectu vlterioris perfectionis, & sic vlterius procedendo, vtpote in materia prima secundum quod iam constituta est in esse corporeo est potentia respectu vlterioris perfectionis, quae est vita. Et inde est quod corpus est genus corporis viuentis, & animatum siue viuens est differentia. Nam genus sumitur a1 materia, differentia vero a forma. Et sic quodammodo vna eadem forma secundum quod constituit materiam in actu interioris gradus est media iter materiam & seipsam, secundum quod constituit eam in esse superioris gradus. Materia autem secundum quod intellegitur constituta in esse substantiali secundum perfectionem inferioris gradus, per consequens potest intelligi vt accidentibus subiecta. Nam substantia secundum illum gradum inferioris perfectionis necesse est quod habeat quaedam accidentia, propter quae necesse est ei inesse sicut ex materia constituta in esse corporeo per formam statim consequitur vt sint in ea dimensiones, per quas intelligatur materia diuisibilis per diuersas partes. vt sic secundum diuersas partes sui possit esse susceptiua diuersarum formarum. Et vlterius exquo materia iam intelligitur constituta in esse quodam substantiali, intelligi potest susceptiua accidem tium, quibus disponitur ad vlteriorem perfectionem, secundum quam materia sit propria ad altiorem perfectionem sustinendam. Huomodi autem dispositiones praeintelliguntur formae vt inductae ab agente in materiam, licet sint quaedam accidentia ita propria formae, quod non nisi ex ipsa forma causentur in materia. Vnde non praeintelliguntr in materia formae quasi dispositiones, sed magis praeintelligitur eis sicut causa effectui &c.
Item in solutione. 5. argumenti sic dicit. Dispotiones accidentales, quae faciunt materiam propriam ad aliquam formam non sunt mediae totaliter inter formam & materiam, sed inter formam secundum quod dat vltimam perfectionem, & materiam secundum quod iam est perfecta perfectione vlterioris gradus. Materia enim secundum seipsam est propria potentia respectu infimi gradus perfectionis, quia materia secundum seipsam est in potentia ad esse substantiale corporeum, nec ad hoc requirit aliquam dispositionem. Sed hac perfectione praesupposita in materia requiruntur dispositiones, ad vlteriorem perfectionem.
Item in solutione 17. sic dicit. Dimensiones non possunt intelligi in materia, nisi secundum quod materia intelligitur constituta per formam substantialem in esse substantiali corporeoquod quidem non fit per aliam formam in homine quam per animam. Vnde huiusmodi dimensiones non praeintelliguntur ante animam in materia totaliter, sed quantum ad vltimos gradus perfectionis. Haec ille. Ex quibus omnibus potest colligi talis ratio. Nulla forma adueniens materiae substantialiter, & per formam substantialem actuatae inhaeret materiae imediatae, sed omnis forma accidentalis est huomodi, igitur &c. Et in hoc primus art. terminatur
Articulus 2
Vantum ad 2. articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguunt multi, sed specialiter recitabo argumenta Scoti & Gregorii. Licet multi dudum contra illam arguerint, quorum argumenta dissoluit sufficienter correptor corruptorij. Scotus si quidem arguit sic. Quia omne absolutum prius alio absoluto, & distinctum realiter ab illo potest esse sine contradictione absque illo, sed materia est entitas absoluta distincta a realitate formae, & est prior ea, igitur non est contradictio, quod sit sine ea. Maior patet ex ratione prioris, de cuius ratione est, quod possit esse sine posteriori, nisi sit prioritas originis includens simultatem correlatiuorum. Et ideo in maiori additur quod sit absolutum. Minor quantum ad primam partem sui supponitur vera scilicet quod sit alia realitas materiae a forma absoluta. Est etiam prior forma non secundum perfectionem, sed secundum oridinem. Quia omne receptiuum est prius recepto, saltem prioritate originis, & etiam fundamentum est prius sundato in eo, materia autem recipit formam, & forma fundatur in materia. Vnde materia dicitur fundamentum naturae. 2. met. igitur &c.
Confirmatur per Augustinus qui dicit in multis iocis, quod creatio prius origine terminatur ad materiam quam ad formam. Scdo. Quicquid Deus causat in creaturis respectu absoluti per causam, quae non est de essentia rei, potest care fine illa, quia non est contradictio ex parte rei, quod sit sine illa causa, quae non est de essentia eius, & prima causa habet causalitatem illius causae. Sed formanon estde eeatia materias, suntenim primo diuersa, nec6 quocunque esse, quod ponatur communicare materiae, est de essentia materiae, quia tunc materia transmutaretur in formam, quando transmutaretur de forma in formam. Igitur quicquid ponitur Deus causare in materiam per formam, potest sine forma illud causare in materia, & ita potest dare sibi esse sine forma. Tertio. Quicquid Deus immedia diate causat siue creat, potest immediate conseruare, sed Deus immediate creat materiam, quia si materia est aliquod in entibus, non subest causalitati naturae, sed est a solo Deo creante: igitur aeque poterit immediate conseruare materiam. Sed quicquid Deus potest immediate conseruare, potest esse per se sine omni alio, quia nullum aliud est de ratione eius. Vnde potest conseruare rem per se sine omni alio, quod non est de eius essentia. Quarto. Non est necesse Deum velle aliquid extra se necessitate absoluta, nec oportet quod si velit aliquid extra se, quod necessario velit aliud, nisi sit necessitas ex parte connexionis volitorum. Sed in materia non est absoluta necessitas ad formam. Igitur ad hoc quod velit materiam, non est necesse quod velit formam esse in materia. Minor probatur, quia quicquid determinat sibi genus aliquod, determinat sibi speciem sub genere. Vnde quod aliquid determinet sibi genus & non aliquid sub genere impossibile est. Vt quod aliquid determinet sibi quod sit animal, & non aliquam speuanimalis, est impossibile. Sed materia non determinat sibi necessario hanc formam vel illam. vner nullam necessario sibi determinat. Igitur nec absoluta necessitate determinat sibi formam.
Confirmatur. Quia quod contingenter se habet ad quodlibet alicuius generis absoluti, contingenter se habet ad totum illud genus absolutum, quia si essentialiter dependet a natura illius generis, oportet quod essentialiter dependeat ab vno, & non a pluribus eiusdem generis, quia tunc vno istorum non existente, adhuc essentialiter dependeret ad aliud, & sic esset sine illo, ad quod essentialiter dependeret. Cum igitur materia contingenter respiciat quamlibet formam, sequitur quod contingenter se habet ad totum genus formae. Haec argumenta ponit. 2. sen. Arguit etiam contra eandem in quotionibus super metap. li. 7. Primo sic. Quia secundum te prima materia est immediate susceptiua omnium formarum subta lium, & immediate est pars compositi, sed destructo composito, possibile est partes remanere. 7. metaphy. & hoc etiam contingit naturaliter, si dictum Thomas est verum igitur &c. Secundo. Quia non repugnat secundum se ppetuo & incorruptibili esse sine corruptibili, materia est huomodio 1. phy. Tertio. Quia primo phy. dicitur principia non sunt ex alijs, nec ex alterutris, igitur habent proprium esse, vel eis non repugnat esse.
Quarto quia si Deus facit materiam mediante forma, quasi causa secunda & tamen sine illa non potest eam facere, tunc ipse cum causa secunda excedit se ipsum praecise sumptum. Hoc autem est inconueniens igitur &c. Quinto. Quia materia dicit aliquem gradum actualitatis, ergo secundum illum poterit esse actu, licet non in actu. Consequentia patet. Antecedens probatur multipliciter. Supponit naque duas distinctiones, quarum vna est de actu, & alia est de potentia. Prima distinctio de potentia est, quod aliquid dicitur esse in potentia dupliciter. Primo modo vt terminus potentiae, siue ad quem est potentia vt albedo generanda. Et dicitur potentia obiectiua, quia obijcitur, & praecedit quancunque actionem. Alio modo vt subnum potentiae, siue in quo est potentia, vt sy perficies dealbanda. Et dicitur potentra susceptiua vel subiectiua, quia non est ad esse suiipsius, sed ad susceptionem alterius ordinatur. Et pr oppositum dicitur actus dupliciter scilicet obiectiuus & essentialis, sicut entitas intrinseca cuiuslibetlentis, & formalis, siue sormatiuus, & hoc siue sit essentialis quodicitur actus primus, siue accidentalis, qui dicitur actus secundus. Secunda distinctio est, quod stricte & proprie loquendo aliud est esse actu quia hoc appropriatur formae, & aliud est su esse actu, quia illud appropriatur materiae, vt est altera pars compositi, & aliud est esse in actu, quia hoc conuenit ipsi composito singulari saltem in corporalibus & aliud est esse actu, quia hoc circuit omne ens, & potest dici de omnibus actu extra nihil existentibus, in quibus est ratio entitatis. His suppositis probatur antecedens praemissum scilicet quod materia secundum se dicit aliquem gradum actualitatis, ita quod repugnat ei esse in potentia primo modo dicta. Primo. Quia talis potentia non est subiectum transmutationis, sed terminus a quo. Scdr o. Quia talis posita secundum numexum actuum numera ex tertio phy. Eadem autem materia est vna numer ositate essentiae respectu formarum oppositarum: ergo sibi conuenit actus oppositus tali potentiae. Tertio. Quia potentia secundo modo dicta quae conuenit materiae, fundatur in aliquo actu secundum Commentatorem 3. phy. licet non in actu de se. Haec autem est materia. Quarto. Quia recipere non couenit alicui, nisi habenti prius in se aliquam entitatem positiuam, sed materia est fundamentum omnis realitatis possitiuae, & principium receptiuum, licet recipiat eo modo quo est si potentia secundo modo. Quinto. Quia materia est essentialiter distincta a forma, sed distinctio est realis relo: igitur vtrunque extremum est ens reale actu, licet non in actu stricte loquendo. Sexto. Quia materia secundum se est terminus productionis diuinae scilicet creationis potentia autem primo ideo non est terminus ad quem. Septimo. Quia materia est pars essentialis compositi, sed pura potentia nullo modo est pars compositi. Si dicatur, quod sub forma fuit creata. Sed contra, quia aut sub vna, & tunc non fuit pura, sed signata. Aut sub pluribus, & tunc non fuit vnum creatum, sed plura creata. Et sic patet antecedens illud assumptum.
Sexto arguit. Materia prima est secundum se ens igitur potest secundum se esse. Antecedens probatur primo. Quia materia est pricipis p se 1. phy. Scdmo. Quia eecaum per se 2. phy. & 5. metaphy, Tertio. Quia est subiectum transmutationis naturalis, hoc autem necesse est esse ens, quia in hoc differt a creatione ipsa gemeatio, quia etiam agens naturale hoc requirit. Haec sunt argumenta Scoti contra primam conclusionem.
Contra eandem arguit Gregorius de arimino primo. Omne possibile esse verum potest verificari per diuinam potentiam, alias aliquod verum verbum est, & imposibile apud deum, sed materiam esse & non formam esse, quamuis sit falsum, est tamen possibile esse verum, cum nullam implicet contradictionem, igitur &c.
Secundo. Si hoc non esset deo possibile, sequitur quod non quamlibet creaturam deus posset sine alio extrinseco conseruante per se tamen conseruare. Consequentia ista patet, quoniam quod vna res non possit etiam naturaliter existere sine alia ab ea essentialiter distincta, & non sibi intrinseca, non est nisi, vel quia illa est effectus naturalis ipsius, sicut sol non potest esse naturaliter quin lumen sit ab illo diffusum. Vel quia est quaedam propria passio consequens sicut dicimus quod ignis non potest esse sine calore. Vel quia est causa ipsum in esse conseruans, sicut lumen non potest naturaliter existere non existente luminoso corpore, a quo conseruatur in esse.
Sed prpter primum non impeditur propositum. Tum quia forma non est effectus materiae illo modo. Tum quia per diuinam potentiam potest quaelibet talis causa sine huiusmodi effectu existere, vt patet de soletempe mortis Christi, que non profudit lumen in aere. Patet etiam de igne in camino, quod illos tres pueros non calefecit, aut aliqualiter in eos egit. Nec propter secundum quia nulla est forma tam naturaliter, & necessario consequens aliquod subiectum, quin sine ipso deus posset subiectum conseruare, sicut expresse haberi potest a beato Augustino in epistola ad consensium, quae est. 73. in numero exemplarum. Vbi ait. Valet diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum a quibusdam manentibus auferre quas voluerit qualitates &c. Et cum statim ante dixisset, quod deus carnem nostram potest perpetuo sine corruptione seruare sicut & pueros in camino sine laesione seruauit. Et poluit quandam respotesionem, qua dici posset non carni illorum virorum additam fuisse contra ignem corruptionem, sed ipsi ignidetractam fuisse corrumpendi facultatem. Verba sua sunt. Non hoc dicit esse impossibile, sed dixit hoc adhuc prius dicto mirabilius esse, eo quod simul ignis conmburebat ligna, & non vrebat illorum corpora. Et mox sequuntur verba allegata, ita quod non est dubium alicui diligenter consideranti, quin, Augustinus velit ibi asserere deum posse si vellet facere ignem esse sine calore, & qualibet rem absque propria qualitate & qualibet passione naturaliter consequente.
Relinquitur ergo, quod materiam non posset sine forma facere quod hoc sit ideo, quia per formam materia conseruatur in esse Et sic patet comnena. Sed falsitas consequentis debet cuilibet catholico esse certa quia non minus quamlibet rem deus potest absque alio extrinseco conseruare, quam possit absque alio producente producere. Sicut enim ab ipso, ita & per ipsum sunt omnia, & omnia in ipso constat secundum apostolum.
Confirmatur. Quia alias deus indigeret creatura, ut iuuaretur per eam in conseruando aliquam creaturam, quod videtur derogare omnipotentiae dei. Vnde sicut dicit Augustinus 1. li. de li. arbitrio, c. 2. quod ille non deum omnipotentem credit, qui vlla credit eum adiutum creatura in creando, naturam quasi ipse sibi non sufficeret. Ita certe videtur, quod non plene credatur omnipotens, si non vnam quamlibet creaturam sine alterius adiutorio conseruare possit. Tertio. Non minus est hoc Deo possibile quam quod accidens sit sine subiecto, quod tamen fit per Dei potentiam in sacramento altaris. Multa etiam miracula & supra naturam legimus diuinitus facta. Ex quibus consideratis & creditis non deberet aliquis dubitare hoc Deum posse. Et ideo Auotnus in epistola allegata cum induxisset miraculum de igne in camio, ait. Qui ista non credunt, multum de diuina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos sermo nunc nobis est. Qui autem ista credunt ex his etiam illa conijciant primodo quae fideliter quaerunt.
Quarto arguit contra probationem consecutionis, qua dicitur. Si materia esse sine forma, tunc esset actu sine actu, quod implieat contradictionem. Et consequentia patet, quia ipsum quod est actus, est forma &c. Ista (inquit) ratio non valet. Quia si intelligatur esse actu generaliter id, de quo contingit per propositionem de pesenti, & de inesse, vere enunciare esse, verbi gratia, dicendo hoc est, & per oppositum illud dicatur esse in potentia, de quo non contingit per huiusmodi propositionem, sed tantum per illam de possibili enunciare esse, vtpote dicendo, Hoc potest esse. Si inquam ita intelligatur esse actu, & per actum intelligatur forma, consequens non est impossibile, nec implicans contradictionem.
Si autem intelligatur esse actu specialiter pro eo, quod est ens actu primo modo, & essentia integra & perfecte in specie, vel perfectio altertius cum illo perfectam essentiam in determinata specie constituens, & per oppositum ens in potentia dicatur illud, quod & si sit ens actu primo modo, est tamen quaedam partialis & incompleta essentia perfectibilis, & quasi complebilis per aliam, vt sit essentia integra & & perfecta in specie, tunc consequentia non valet, quoniam tunc materia non esset sic actu. Materia enim potest dici ens actu primo modo, licet non 2. modo, & hoc in casu vbi esset sine forma substantiali.
Et quod materia sit ens actu primo modo, probat Gregorius, quintupliciter. Primo sic. Substantia corporalis per se subsistens naturaliter generata est, igitur materia est, & per consequens ens actu primo modo. Antecedens notum est sensui, videmus enim ignem naturaliter genitum, & plantas, & multa alia. Consequentia probatur, quia omnis huiusmodi substantia naturaliter genita habet aliquam partem essentialem, quae praefuit suae generationi, & talem nos vocamus materiam. Cuigitur impossibile sit totum esse, nisi pars eius sit, sequitur quod materia est.
Secundum probat hoc auctoritate theologica. Nam secundum theologiam materiam fuit creata, nec fuit Deo coaeterna, igitur materia non est tantum ens in potentia. Consequentia tenet, quia alioqui non aliter esset ens quam erat ante creationem. Nam & antequam crearetur fuit in potentia vt esset, & potuit esse per potentiam creatoris tantum. Et ita etiam nunc, si esset tantummodo in potentia, non esset nisi per potentiam creatoris. Antecedens patet per Augustinus in lib.s de fide & symbolo ca. primo. Nullo modo (inquit) credendum est ipsam materiam, de qua factus est mundus, per seipsam esse potuisse tanquam coaeternam & & coaeuam Deo. Et infra. Certissime creditur omnia Deum secisse ex nihilo, quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est.
Tertio probat hoc auctoritate philosophica. Nam philosophi ponunt materiam ingenerabilem, & si sic, igitur non tantum potest esse secundum philosophiam, sed est. Consequentia patet, quia si non esset, sed tantummodo posset esset & secundum philosophiam non posset esse per creationem, igitur per generationem, & per consequens non esset ingenerabilis.
Quarto. Quia Commentator. 4. metaphy. commento. 15. ait, quod non est actu, est non ens, sed materia non est non ens, igitur est actu.
Quinto. Quia secundum hoc nullae essent causae intrinsecae, & per consequens non essent quattuor genera causarum. Et multa alia sequerentur contra philolophicas veritates. Haec sunt argumenta Gregorij.
Contra Secundam conclusionem arguit Gregorius probando, quod cum vna res corrumpitur & alia generatur, non corrumpitur quantitas praecedens, nec acquiritur nona. Primo sic ponatur (inquit) gratia exempli, quod ex aliquo aere daemonstrato generetur ignis. Si ergo tota quantitas 5. aeris corrumpitur, aut corrumpitur in tempore & partibiliter, aut tota simul & in instanti. Non primo modo vt dicit se probasse. Nec 2. modo, quia vel corrumperetur tota simul in instanti corruptionis formae substantialis aeris, & generationis ignis, vel ante illud instans. Non ante, quia aer remaneret post absque quantitate Vel si noua generabitur, illa remanebit vsque ad instans corruptionis. Et cum semper vsque ad illud instans aer fiat rarior, & augeatur eius quantitas, illa fieret maior quam fuit cum primo genita est, & remanebit per totum tempus rarefactionis suae, & ita poterit remanere prima, quae ponitur corrupta, immo multo rationabilius hoc de illa conceditur. Aut non remanebit vsque ad illud instans, sed corrumpetur, & noua generabitur. Immo certe in quolibet instanti oportebit dare, quod noua quantitas generetur. Et tunc dicit sequi omnia inconuenientia, quae deduxit contra similem imaginationem de formarum intentione primo libro.s
Nec potest dici, quod per totum tempus praecedens duret eadem quantitas aeris, & in instanti corruptionis aeris simul tota corrumpatur. Probatur, quia in illo instanti non corrumpitur raritas aeris, igitur nec eius quantitas, Consequentia patet, quia vel raritas aeris non est alia res a quantitate, vel si sit alia, non minus est possibile, quod eadem quantitas quae est in corrumpendo, remaneat post eius corruptionem in genito, quam quod remaneat eadem raritas: certum est.
Antecedens probatur, & supponitur vnum demonstratum in 6. physico. scilicet quod omne quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo, ad quod mutatum esse. Quod generaliter verum est in quolibet genere motus vel mutationis, & supponatur etiam, quod materia aeris continue rare fiat absque interruptione quousque veniat ad maximam raritatem, quam habebit in huiusmodi generatione. Et istud suppositum est necessarium, supposito quod semper sit praesens actiuum quod rarefaciat, & debet ignem generare. Aut igitur materia aeris erit primo mutata ad summam raritatem, quam habebit in instantigenerationis, aut in alio instanti sequente, aut in praecedente. Non potest dici quod in praecedente, quia non eessat materia raresieri, quousque habeatur raritas impossibilis formae aeris. Et similiter quia eadem ratione possent terminari ceterae transmutationes aeris, quibus disponitur ad formam ignis, & sic sequens generatio non esset terminus praecedentis transmutationis. Et iterum per totum tempus sequens esset actiuum sufficienter proximum passiuo, & in debitis dispositionibus ad agendum absque impedimento, & tamen, non ageret, quod est contra naturam. Si vero materia erit primo transmutata ad illam in instanti generationis, igitur tunc erit illa, seu tunc habebit illam, quod est propositum. Et idem sequitur, si in instanti sequente, quoniam & si non ad summam erit in illo instanti mutata, quia tamen continue durat rarefactio, vt suppositum est, tunc primo erit mutata ad aliquem citra summam, & tunc illam habebit, & postea in tempore sequente. Supposito enim (inquit) ex probatis in primo, quod in intensione formae pars prior remaneat cum sequente.
Si quis autem velit dicere, quod rarefactio non durat vsque ad instans corruptionis, aliqua tamen alteratio vt desiccatio vel calefactio durat, quamuis sic dicens irrationabiliter loqueretur, nihilominus non impeditur propositum, quoniam idem arguitur de qualibet alia qualitate, & quaecunque ponatur remanere in generatio, multo rationabilius hoc ponitur de quantitate
Fortassis dicetur, quod quamuis vbi simpliciter est intentio formae absque alia transmutatione annexa, pars praecedens maneat cum sequentibus, vbi tamen concurrit alia transmutatio contingit oppositum aliquado, licet per accidens, verbi gratia, si corruptio subiecti formae, quae intenditur, interueniat. Sic autem est in proposito quia subiectum partiale quantitatis, & omnium qualtatum est forma substantialis, & ideo quia ipsa in illo instanti corrumpitur, simul etiam corrumpitur quantitas, & omnis qualitas eius. Et sicut tunc inducetur forma alia substantialis vel ignis in exemplo dato, sic etiam inducuntur congruae & conuenientes quantitates & qualitates. In illo iaquo tur instanti vtique materia mutata est ad qualitatem aliquam, vt arguitur, sed tamen ad totaliter nouam, & sic de quantitate & qualibet qualitate dicetur. Nec habebitur quod eadem quantitas vel qualitas, quae fuit in corrupto, remaneat in generato.
Contra hoc argumentum. Quia forma substantialis rei corrumpendae non prius corrumpitur quam in eius materia sint inductae dispositiones incompossibiles sibi, propter quarum praesentiam ipsa corrumpitur, neque etiam postquam inductae sunt, sed tunc primo, igitur in instanti suae corruptionis sunt in materia quantitas & qualitas, quae praefuerunt. Antecedens est ex se euidens. Consequentia probatur, ex eo quod dispositiones, quae inducuntur tanquam sequelae formae generatae, si quae tales sunt, non sunt causae corruptionis alterius formae substantialis, quin immo prius natura vel causa corrumpitur illa quam istae inducantur. Vnde & ipsa corruptio formae praecedentis est, dispositio quodammodo ad formam sequentem. 1. materia ex hoc quod priuatur priore forma, disponitur ad sequentem. Inductio vero nouae formae substantialis priorest saltem causaliter inductione accidentium consequentium eam. Non igitur huiusmodi dispositiones sequentes sunt hae, propter quas forma corrumpitur, sed praecedentes, quae tunc primo sunt in gradu incomposibili ipsi formae. Fundamentum autem responsionis datae scilicet quod forma substantialis sit partiale subiectum accidentium falsum est, vt dicit se probaturum.
Secundo principaliter arguit sic. Agens naturale generatiuum alicuius substantiae disponit materiam generationi formae dispositionibus conuenientibus formae in suo esse, igitur dispositiones praeinductae remanent cum ipsa forma, igitur & quantitas. Nam ipsa est vna de dispositionibus formarum naturalium. Antecedens patet ad sensum. Consequentia probatur. Tum quia non est aliquod agens quod ipsas corrumpat, cum ipsum generans vincat actionem cuiuslibet contrarij, & istas ipsas faciat. Tum quia frustra destruerentur, ex quo similes oportet iterum causari.
Confirmatur. Quia nullus vnquam artifex & agens secundum artem destruit dispositiones artificiales, quas facit, nec etiam quas inuenit prius factas in sua materia ab alio artifice, si quas inueniat, dummodo sint conuenientes formae artificij, quam intendit. Quod si quis ageret, non artificiosae ageret, sed insipienter superfiue, & non secundum artem, sed potius contra artem agere diceretur. Constat autem, quod natura in suis operationibus non minus superflua fugit quam ars. Tum 3. quia si tales dispositiones non remanerent in susceptione formae a materia, nullum generans disponeret materiam inducendo conuenientes dispositiones, sed solum modo corrumpendo contrarias & disconuenientes, cuius oppositum videmus ad sensum. Nam ignis non solum corrumpit frigiditatem ligni sicci, sed auget & intendit eius siccitatem, & quodlibet elementum agens iu aliud sibi symbolum auget in eo qualitatem. Tum 4. quia sequeretur, quod materia secundum se praecise esset sufficienter disposita ad suscipiendum immediate quamlibet formam indifferenter, ita quod si per potentiam Dei ipsa esset separata per se, & nullam haberet formam accidentalem, aut substantialem, quancunque formam substantialem nulla praeueniente dispositione immediate susciperet, si esset agens propinquum potens formam inducere.
Ex quo etiam sequitur, quod nunc de facto ipsa est secundum se propinqua, & proprium susceptiuum omnium formarum, & non solum remotum. Hoc autem est contra philosophum 8. metaphy. & contra Commentatorem 2. metaphy. commento. 32. & lib. 12. commento 11. & 12. & multis alijs locis, vbi distinguit materiam propinquam a remota, & materiam propriam vnius generis formarum a materia propria alterius. Et voluit quod materia naturaliter quasdam formas non recipiat, nisi quibusdam alijs mediantibus. Et si nunquam hoc dixisset, nos ita videmus ad sensum. Tum 5. quia si tales dispositiones peruenientes non manent in instanti generationis formae, sequitur, quod existente aliqua materia summe disposita ad vnam formam, verbi gratia, terrae poterit naturaliter introduci forma alia omnio disperata, & requirens contrarias dispositiones, verbi gratia, formae ignis. Istud autem nullus physice loquens diceret. probatur consequentia. Nam ponatur quod aliquod frustum ligni disponatur ad formam terrae, & sit aliquis ignis distans, qui continue moueatur versus hoc lignum, & moueatur sic, quod in eodem instanti quo corrumpitur forma substantialis ligni, ipse primo sit in debita distantia ad agendum in materiam illam. Et volo, quod iste ignis sit potentior quam agens illud, quod disponit ad formam terrae. Totus casus sicut patet possibilis est. Hoc posito constat, quod aliqua forma substantialis inducetur in materia illa. Tum quia materia non potest naturaliter existere sine forma substantiali. Tum quia est ibi agens naturale sufficiens ad agendum, & ipsa est sufficiens receptiuum formae, & in debita distantia ad agens, sed non inducetur forma terrae. Probatio, quoniam in isto instanti corruptionis formae sutstantialis ligni parte non est aliqua dispositio ad formam terrae in materia illa, quamuis praefuerint multae, & per consequens ipsa, pro tunc non est magis disposita ad formam terrae quam ad formam ignis, quamuis, prius fuerit magis disposita ad formam terrae. Cum ergo ignis sit aeque sufficienter propinquus, & sit potentior ad agendum supposita aequali dispositione materiae, sequitur quod inducet in materia formam ignis.
Tertio principaliter arguit sic. Nu la qualitas rei corrumpendae conueniens formae inducendae corrumpitur naturaliter, cum illa forma debet induciigitur nulla quantitas rei corrumpendo corrumpitur, cum ex ea alia naturaliter generatur, consequentia probatur. Tum quia omnes qui ponunt eandem numero qualitatem remanere in generato, quae praefuit in corrupto, ponunt etiam quod eadem quantitas maneat secundum essentiam, licet aliquando maior vel minor, non tamen omnes qui ponunt eandem quantitatem manere, ponunt idem de qualitate. Vnde magis videtur hoc ponendum de quantitate quam de qualitate. Tum quia eadem causa est vtrobique scilicet conuenientia ad formam generandam. Nulla est enim forma substantialis, quae non requirat naturaliter materiam quantam. Antecedens probatur ex auctoritate philosophi 2. de generatione, ca. 2. Vbi vult, quod in aelementis habentibus symbolum facilis est generatio vnius ex alio. Et assignat causam. Quia facilius (inquit) est vnum quam multa transmutare, verbi gratia, ex igne quidem erit aer altero transmutato scilicet humiditate. Et ibi per longum processum vult, quod sola contraria qualitas corrumpatur, & symbola quae est conueniens, vt communis remaneat. Et ibidem etiam Commentator. Generatio(inquit) horum quae contrariantur secundum vnam differentiam erit per corruptionem vniu contrarietatis, verbi gratia, ignis sit aer corrupta siccitate remanente caliditate, & haec est facilior generatio. Hanc rationem totam facit in virtute idem Commentator in desubstantia orbis, ca. primo vbait. Dimensiones simplices quae appellantur corpus simplex, non denudantur a prima materia, sic nec alia accidentia communia omnibus corporibus contrarijs, aut duobus eorum, aut plus, verbi gratia. Dyaphaneitas in qua con municant ignis, & aer, & aqua. Et paulo ante praemittit, quod cum Arisote inuenit omnes formas in dimensionibus non terminatis, sciuit quod materia nunquam denudatur a dimensionibus non terminatis. Et per totum capitulum tenet istam conclusionem. Esimiliter primo phy. conmento. 63. & multis alijs locis. Nec alicui qui dicta eius super hoc viderit, potest dubium esse, quin ipse fuerit huiusmodi sententiae. Haec Gregorius.
Contra eandem conclusionem secundam arguit Aureotelus quod eadem quantitas numero maneat in generato & corrupto, & quod nulla de nouo generetur nec corrumpatur. Primo. Quia quantitas, quae ponitur de nouo generata, aut educitur secundum omnia suidae vno & eodem realiter, aut de alio. Si primo modo, hoc est impossibile, quia vel reciperetur in illo penitus eodem & indiuisibili, & tunc materia non extenderetur, vel secum dum aliquid sui reciperetur in eo realiter, tunc non reciperetur in eo, ex quo educitur, quod est falsum, quia eius est actus, cuius est potentia. Si vero detur 2. membrum scilicet quod quantitas secundum suum esse educitur de alio & alio ipsius materiae, tunc habetur propositum, quia tunc in materia erit dare aliud & aliud praecedens quantitatem Et tunc quaero, aut ista alietas erit in materia per quantitatem priorem, & hoc est impossibile, quia sic essent in materia simulduae quantitates scilicet praecedens per hoc quod est partibilis, & alia de nouo generata. Nec per ipsam potest habere talem alietatem, quia tunc materia habebit per se dimensiones, ex quo habet partibilitatem: ergo restat quod nulla quantitas omnino noua possit induci in materia. Secundo. Quia quantitas de nouo adueniens materiae, aut inuenit eam diuisibilem, aut indiuisibilem. Si diuisibilem. ergo praecedit quantitas. Si iudiuisibilem: ergo accidens dinisibile erit in subiecto indiuisibili.
Confirmatur. Quia sicut tota quantitas supponit totam materiam, sic quodlibet quantitatis quodlibet materiae. Tertio. Quia terminus a quo, & terminus ad quem non sunt eiusdem spei, nisi sit motus intensionis, aut remissionis. Sed quantitas quam ponis corrumpi, & illa quam ponis nouiter generari, sunt eiusdem speciei: ergo impossibile est quod sint duae quantitates, & quod in generatione acquiratur non quantitas. Quarto. Quia tunc generatio non esset finis alterationis vel terminus, sed quantitas, & consequenter omnia accidentia de nouo generarentur, & omnia accidentia acquisita per alterationem corrumperentur in istanti generationis, quia nullum accidens corrumpitur in fine alterationis, per quam acquiritur. In illo enim instanti perficitur, igitur si tunc corrumperetur, in eodem instanti esset & non esset, sed per te forma substantialis non generatur, nisi accidentia inducta per alterationem corrumpantur, & in illo instanti generatur, quando accidentia illa corrumpuntur: ergo forma non generatur in fine alterationis. Vel si sic, sequitur quod forma generetur quando accidentia inducta per alterationem adhuc manent, quod est propositum. Haec ille.
Item vlterius potest argui contra conclusionem istam ex dictis. &an. Thomas Nam ipse ponit in multis locis, quod quantitas interminata nunquam separatur a materia, & quod manet eadem in generato & corrupto. Quod patet 4. sent dist. 12. q. prima arti. 2.
Item dist. 44. q. prima. articu. primo. Item. 11. quolibet quaest. 6. Item in scripto super Boetium de trinitate. In illa q. qua quaerit. Vtrum varietas accidentium possit esse causa pluralitatis secundum numerum, & in multis alijs locis. Contra Tertiam conclusionem arguit Gregorius probando quod cuiuslibet formae merae corporalis sola materia sit primum & immediatum subiectum. Primo sic. Per illud sui tantum compositum est subiectum formae, siue substantialis, siue accidentalis, per quod compositum ipsum antequam illam haberet, erat in potentia receptiua ad illam. Hoc patet, quia cuius est potentia eius est actus. Sed per solam materiam compositum erat in potentia receptiua ad formam quamlibet corporalem quam habet: ergo &c. Minor probatur multipliciter. Primo quidem auctoritate Commentatoris primo cap. de substantia orbis, vbi ait, quod subiectum transmutationis non est substantia simplex in actu, quia tunc esset impossibile. 1. carens potentialitate, & non receptiuum &c. Et infra dicit, quod Aristote inuenit, quod subiecta omnium accidentium sunt indiuidua substantiae, quae sunt in actu, de quibus fuit declaratum ab eo esse composita ex formis, & subiecto, quod est in potentia. Et accepit etiam signum ex hoc, quod subiectum recipit accidentia contingentia in eo, quod non est simplex i. signum, per quod Arisote cognouit subiectum accidentium corporalium non esse simplex in actu, quia recipit accidentia contingentia. Vnde arguit, quoniam si esset simplex actu, non posset recipere accidentia, pati enim est contrarium ipsi actui. Haec Commentator. Hinc aduerte, quod Aristotes ex eo quod vidit substantias existentes in actu recipere accidentia contingentia, cognouit ipsas non esse simplices, & esse compositas ex subiecto in potentia. Et ratio est, quia pati repugnat actui, igitur non secundum formam quae est actus ipsum compositum est in potentia ad accidentia. Et per eandem rationem nec ad aliam formam, cuius receptio est passio, quod dico ad differentiam formarum spiritualium.
Secundo probatur minor. Quoniam alias sequeretur, quod forma esset principium patiendi & transmutandi ab alio, ac per hoc potenti a passiua, quod non conuenientet dicitur. Tertio. Quia tunc transmutatio non plus faceret nos scire materiam quam formam, si forma esset subiectum transmutationis, sicut materia. Ista ratio non probat de quantitate, quoniam ipsa non recipitur de nouo in materia, sed quod eius subiectum sit sola materia, probatur per hoc, quod ipsa alias migraret de subiecto in subiectum. Quod patet, si non solum materia, sed etiam forma esset subiectum quantitatis, cum nulla forma sit aeterna in materia, sed vna succedat alij, quantitas nunc esset subiectiue in vna forma & nunc in alia. Secundo arguit sic. In homine sola materia est subiectum omnium formarum corporalium, igitur in omnibus rebus corporalibus sola materia est subiectum primum talium formarum. Consequentia est euidens, quoniam non minus materia est sufficiens in alijs ad recipiendum quam in homine. Antecedens probatur, quia nec forma substantialis hominis est subiectum accidentium corporalium, cum ipsasit spiritualis, & nulla alia forma substantialis sit in eo, vt nunc supponitur. Nec etiam aliquod accidens est subiectum alterius accidentis, sicut patet 4. meta. in illa parte Omnio vero destruit substantiam &c. Vbi vult Aristoteles quod accidens vnum non accidit alteri, nisi pro tanto vnum d catur vnum accidere alteri, quia ambo accidunt 3. scilicet subiecto. vnde haec sunt verba eius. Accidens enim accidenti non accidit, nisi quia ambo eidem accidunt. Et satis prope post probat istud per hoc. Quia non est ratio, quare potius vnum accidat alteri, qua econtra. Vnde ait. Nec itaque albo aliquid accidens est, vt musicum. Nihil enim magis illi quam illud huic accidit. Patet ergo, quod in homine formarum accidentalium sola materia est subiectum. Quia autem ipsa sola sit subiectum formae substantialis patet ex hoc, quia in ipso non est nisi vna forma tantum substantialis, vt supposito, igitur nulla forma substantialis est subiectum. Constat autem, quod & nulla forma accidentalis eius, igitur sola materia. Haec Gregorius. Contra eandem arguit Aureolus, Primo. Quia Commentator in de substantia orbis dicit, quod Ariele inuenit subiecta omnium accidentium, quae sunt subiecta composita ex forma & subiecto, quod est in potentia, cuius signum accepit ex hoc, quoniam si essent simplicia non possent recipere accidentia. Pati enim est contrarium ipsi actui, igitur patet, quod Aristoteles secundum Commentatorem atribuit composito receptionem accidentium ex parte materiae, vel ratione materiae.
Secundo sic. Eius est actus, cuius est potentia, sed materia per se primo est in potentia ad omnia decem praedicamenta, vt philosophus dicit 7. metaphysi. & Commentator ibidem, commento 8. Vbi dicit, quod materia per se non est quale, nec quantum, nec aliquid decem praedicamentorum, quoniam est in potentia ad omnia decem praedicamenta, vt declaratum est in physicis, quod scilicet ipsa est subiectum omnium 10. praedicamentorum, igitur &c. Tertio. Quia 5. metaphy. videtur Commentator ponere materiam decem praedicamentorum esse vnam. Et 2. caeli & mundi dicit, quod corpus, quod est in potentia, quod vocat materiam, non est aliquod decem praedicamentorum, cum impossibile est ipsum esse abstractam a decem praedicamentis, per hoc innuens, quod materia quae est simpliciter in potentia, & purum terminabile, est susceptiuum omnium formarum tam substantialium quam accidentalium, igitur &c. Quarto. Nam alteratio quae est in talibus formis accidentalibus, non potest habere formam pro subiecto. Nec compositum. Cuius ratio est, quia motus praesupponit mobile & subiectum. Et ideo motus non adimit nec perimit ipsum subiectum. Talia autem accidentia perimunt formam substantialem, & compositum destruunt sicut patet de alteratione, quae fit circa frigiditatem aquae. Abijcit enim finaliter formam aquae, sicut quando ex aqua fit chrystalus. Motus autem cum non abijciat subiectum, non potest talis alteratio esse in alio quam in materia, & per consequens & terminus eius, cum motus & terminus eius aspiciant idem pro subiecto primo. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur
Articulus 3
QVantum ad 3. articulum respondendum est praedictis obiectionibus. Et quidem ad primum Scoti contra primam consecutionem respondet Durandus sufficienter. Cum (inquit) dicitur, quod omne prius diuina virtute potest esse sine posteriori. Verum est in his, quorum vtrunque est actus, vel habens actum. Esse enim per se semper includit actum. Si vero vnum sit potentia, & reliquum sit actus, non est verum, quia ex hoc quod ponitur potentia sine actu, ponitur aliquid esse actu sine actu, quod implicat contradictionem. Sic autem est, cum ponitur materia esse sine forma, igitur &c. Et hoc ipse bene declarat dupliciter. Primo considerando materiam, quae est pars compositi, de qua nunc loquimur. Est autem eius natura vt breuiter dicatur. quod est pura potentia ad esse.
Vnde Commentator dicit, quod ipsa substantiatur per posse. Et hoc est necessarium. Nam aliter ex ipsa & forma non fieret vnum per se. Ex hoc sic arguitur. Materia secundum se est pura potentia, actus autem materiae est forma: ergo si materia esset actu sine omni forma, sequeretur quod esset actu sine omni actu. Quod implicat contradictionem. Si autem materia esset per se, esset actu, igitur &c. Secundo declarat idem sic. Esse existentiae vel est idem quod essentia rei, vel aliud. Si sit idem, tunc debemus sic vnum alteri applicare, quod actualis exinstentia incompleta sit idem cum incompleta essentia, quae est forma, completa vero existentia sit idem cum completa essentia, quae est compositum. Tunc arguitur sic. Materia non potest actu existere sine actuali existentia, quia oppositum implicat contradictionem, sed forma est actualis existentia secundum quod dicendum est, ergo &c. Si vero esse existentiae sit aliud ab essentia, sequitur idem, quia esse existentiae vel est substantia, vel accidens. Si sit substantia, cum non sit materia nec compositum, erit forma, & sic idem quod prius. Si vero sit accidens, adhuc sequitur idem, quia omne accidens absolutum forma quaedam est. Et sic semper implicat contradictionem dicitur, quod materia possit esse sine omni forma substantiali & accidentali, cum saltem materia non possit esse sine esse, quod est forma aliqua substantialis, vel accidentalis. Haec Duru. Ex quibus patet ad argumentum quia maior est falsa. Posset tamen aliter dici, quod maior est distinguenda, quia dicitur. Omne absolutum prius alio absoluto &c. quia duplex est prius, seu dupliciter contingit a. esse prius b. primo modo, quia a. habet aliquam prioritatem vel causalitatem super ipsum b. & non econtra, sicut sol est prior asino, & causa efficiens suo effectu in per se & essentialiter ordinatis 2. modo, quia a. habet aliquam causalitatem, aut prioritatem super b. & econtra b. habet aliquam prioritatem & caulitatem super a. sicut est in proposito de materia & de forma. Nam materia vno modo est prior forma, & aliomon forma est prior materia, vt ostendit. Sanctus Thomas in multis locis potissime 4. sen. di. 17. q. prima art. 4. quaestiuncula prima, vbi sic dicit. Omnis prioritas secundum ordinem naturae aliquo modo reducitur ad ordinem causae & causati, quia principium & causa idem sunt. In causis autem contingit, quod idem est causa & causa tum secundum diuersum genus causae, vt patet in 2. phy. & 5. meta. sicut ambulatio est causa efficiens sanitatis, & sanatio est causa finalis ambulationis. Et similiter est de habitudine, quae est inter materiam & formam, quia secundum genus causae materialis materia est causa formae, quasi sustentans eam, & forma est causa materiae, quasi faciens eam esse actu secundum genus causae formalis &c. Simile dicit prima 2. q. 113. art. 8. Hac distinctione supposita dicitur ad argumentum quod si maior intelligatur de priori primo modo sumpto, maior est vera, & minor falsa. Si autem loquatur de priori 2. modo, tunc econtra maior est falsa, & minor vera.
Ad confirmationem patet per idem, quia eo modo quo materia est prior forma, prius origine ditr causari vel concreari. Sed econtra illo modo quo materia est posterior forma, dicitur posterius concreari, quia nec materia, nec forma non subsistens dicitur proprie fieri aut creari, sed concreari, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 44. ar. 2. Ad Secundum rnendet in virtute Durlus vbi supra dicens. Quicquid Deus facit mediantibus causis secundis efficientibus, potest facere sine eis, sed non est verum de medijs causis formalibus. Non enim potest facere album sine albedine. Et idem est intelligendum de materialibus, quia non potest facere animal sine corpore. Et causa est, quia materia & forma sunt intrinseca rebus, & ideo ab ipsis excludi non possunt. Agens autem semper est extrinsecum, propter quod virtute diuina excludi potest a causalitate rei absque implicatione contradictionis. Forma autem se habet ad actualem existentiam materiae, sicut causa formalis, & non sicut causa efficiens, ideo &c. Et si dicatur, quod forma non est causa formalis materiae, sed eius forma tantum, compositi autem est causa formalis, vt dicit Auicenna 6. suae met. Tunc argum. de causis medijs non est ad propositum, seu contra no. Vel dicendum, quod forma non est causa formalis materiae absolute, est tamen causa formalis materiae actus existentis, quae includit id, quod existit, & id quo existit. Et hoc est necessario compositum, cuius causa formalis est ipsa forma. Sicut albedo non est causa formalis corporis, sed forma tantum, corporis vero albi, quod includit totum aggregatum ex corpore & albedine est causa formalis. Haec Durus & bene. Ex quibus patet ad argumentum. Quia minor falsa est iuxta praemissa. Licet enim forma non sit de essentia materiae absolute, est tamen de essentia materiae actu existentis. Ad Tertium dicitur, quod causare dupliciter intelligitur. Primo modo de causalitate causae efficientis. 2. modo de causalitate causae formalis, & idem dico de conseruare. Tunc dico, quod Deus se solo & immediate causat & conseruat materiam in genere causae efficientis, non autem in genere causae formalis. Immo illo modo sola forma immediate causat materiam, vel saltem forma cum esse, quod fluit a forma. Vnde in argu. est fallacia aequiuocationis, vel consequentis, vt patet faciliter. Ad Quartum negatur minor. Nam materia determinat sibi formam, & est sic connexa formae quo ad actualem existentiam, quod implica contradictionem materiam esse sine forma in rerum natura extra intellectum. Et ad pobationem minoris dicitur primo, quod si forma arguendi valet, probaretur, quod non solum diuina virtute, immo mere naturaliter materia posset esse absque omni forma substantiali & accidentali arguendo sic. Illud quod nullam speun alicuius generis naturaliter sibi determinat, potest mere naturaliter esse sine illo genere, sed materia ex natura sua nullam speciem formae sibi determinat naturaliter, ergo nec genus formae determinat sibi naturaliter, & sic naturaliter potest esse sine forma. Maior enim huius argumenti tantam apparentiam hebtem quantam habeat maxima, in qua fundatur pbatio minoris. Secundo dicitur, quod illa propositio quicquid determinat sibi genus aliquod determinat sibi spem sub illo genere, falsa est vt potest patere per multa exempla. Nam quantitas finita determinat sibi genus figurae, & tamen nullam speun figurae sibi determinat. Visus determinat sibi genus coloris, & tamen nullam speem coloris sibi determinat. Tertio dicituquod materia determinat sibicer tam spem formae large loquendo de specie. Non enim potest esse sine forma corporeitatis, aut sine forma, qua nata est esse pars compositi.
Ad confirmationem negatur maior. Et ad probationem dicitur, quod illud quod dependet essentialiter a natura alicuius generis, non oportet quod dependeat ab aliquo vno illius generis certo & signato. Nec etiam oportet, quod essentialiter dependeat a pluribus illius generis collectiue sen copulatiue. Potest enim dependere a pluribus sub disiunctione, puta quod essentialiter dependeat ab hoc, vel ab hoc. Nec tamen essentialiter dependeat ab. a. nec essentialiter dependeat a bs &c. Exemplum. Quantum vt quantum est determinat sibi genus figurae, & essentialiter dependet a natura illius generis, saltem quo ad esse terminatum actu. Nec tamen dependet a figura cum angulis, nec a figura sine angulis, sed ab ambabus sub disiunctione. Et multa alia exempla dari possent, in quibus appareret nullitas argumenti.
Ad primum eiusdem 2. loco dicitur, quod destructo conposito, possibile est partes remanere, saltem per diuinam potentia, sed non oportet quod quaelibet pars actu remaneat nullo sibi superaddito. Sic in proposito. Resoluto composito, remanet materia, non tamen sine forma nouiter superaddita. Ad Secundum dicitur, quod illa maxima, quae ibidem assumitur, non plus apparentiae habent quam ista. Omne incorruptibile potest per naturam existere sine corruptibili, quam constat esse falsam. Ideo dicitur, quod illa maior debet restringi ad illa incorruptibilia, quae sunt quidam actus, vel includunt essentialiter actum tanquam partem sui. Vlterius dicitur, quod argumentum solum concludit, quod materia potest existere sine hac forma signata, quae est corruptibilis, & similiter potest existere sine hac &c. Et ita de qualibet diuisim, quia quaelibet talis est corruptibillis praeter animam rationalem. Non tamen concludit, quod possit esse sine forma communi, quia forma in communi non est corruptibilis, nec generabilis. omnis enim actio & generatio & corruptio est circa singularia. Ad Tertium dicitur, quod principia non sunt ex alterutris, ita quod vnum sit pars alterius, vel de essentia alterius, quin tamen vnum principium sit necesarium ad esse alterius, aut quin vnum eorum sit causa alterius, & econtra, secundum aliud & aliud genus causae non negat, sed asserit philosophus, vt ex supradictis patet. Ad Quartum negatur consequentia, qua infertur, quod Deus cum causa 2. excedit seipsum praecise sumptum in causalitate effectiua. Conceditur tamen, quod Deus cum causa secunda sunt plura genera causarum quam solus Deus, quia Deus non potest esse materia, nec forma intrinseca, aut informatiua creaturae, quam tamen causalitatem creata entitas habet, puta materia ligni & eius forma. Et quia aliquis effectus requirit causam efficientem, & vltra hoc formalem vel materialem, ideo tales effectus non possunt dependere a solo Deo, nisi loquamur de dependentia a causa efficiente. Ad Quintum negetur antecedens tanquam positio extranea, & totius philos. Peripateticorum subuersiua. Et ad prima eius pobation em dicitur, quod materia prima nec est actus obiectiuus, nec potentia obiectiua pprie loquendo, quia nec est entitas facta, nec factibilis, sed entitas confacta vel confactibilis. Non enim potest sibi correspondere ppria factio, cum contradictionem implicet. Et de hoc Sanctus Thomas in de potentia Dei q. 3. ar. primo in sol. tertij. argumenti in contrarium vbi arguit sic. Deus plus potest operari quam natura, sed natura facit de ente in potentia ens in actu, igitur Deus potest facere de ente simpliciter ens in potentia, & ita potuit facere materiam sine forma existentem. Ecce argu. Sequitur solutio. Dicendum (inquit) quod si Deus faceret ens in potentia tantum, minus faceret quam natura, quam facit ens in actu. Actionis enim perfectio magis attenditur secundum terminum ad quem quam secundum terminum a quo, & tamen hoc ipsum, quod dicitur, contradictionem implicat, vt scilicet aliquid fiat quod sit in potentia tantum, quia quod factum est habet esse, vt probatur 6. phy. quod autem est tantum in potentia, non simpliciter est. Haec ille.
Simile dicit prima parte q. 4. 5. art. 4. Accidentia( inquit) & formae & huotmodi & quae non subsistunt, magis sunt coexistentes quam entia, & ita magis debent dici concreata quam creata. Proprie vero creata sunt subsistentia. Haec ille. Simile dicit de veritate q. 3. ar. 7.
Ad secundam probationem dicitur, quod solum concludit, quod materia prima non sit in potentia obiectiua, sed ex hoc sequitur, quod sit actus obiectiuus, vel quod heat intrinsece aliquem gradum actualitatis. Item potest dici, quod ipsa secundum quid est in potentia obiectiua, quia dum compositum per se generatur, materia generatur per accidens. Et cum dicitur quod talis potentia numeratur &c. Dicitur quod licet materia maneat eadem secundum essentiam sub diuersis formis, tamen non manet eadem secundum esse sub diuersis formis, quia acquirit diuersa esse.
Ad tertiam dicitur, quod potentia receptiua, seu subiectiua fundatur in aliquo actu isto modo quod inseparabilis est ab omni actu, quia ens in potentia nunquam est sine ente in actu, nec es secundum quid sine ente simpliciter, nec ens rationis sine ente reali, non tamen fundatur in actu sibi essentialiter intrinsece de necessitate, nisi loquamur de potentia subiectiua, quae recipit accnentia, vt dicendum est in 2. conclusione. Ad quartam dicitur, quod solum concludit, quod materia prima habet aliquam entitatem positiuam actualem vel potentialem, sed non concludit, quod illa sit actualis, imo contrarium. Nullus enim actus est receptiuus alterius actus eiusdem generis, nec potentia potentiae, sed potentia est receptiua actus sui generis. Ad Quintam dicitur, quod distinctio realis requirit extrema realia, no tamen requirit necesario extrema, quorum quodlibet sit actus. Sufficit enim quod vnum extremum sit actus, & aliud sit sub actu, vel actuatum per aliquid intrinsecum suae essentie, vel extrinsecum. Ad Sextam negatur antecedens quia materia non est quid secundum se, productum vel producibile, sed quod comproductum vel comproducibile, vt superius dicendum est. Ad Septimam negatur minor, qua non solum pura potentia est pars compositi, imo aliter esse non potest, vt probat sufficienter Durandus & Egidius quia ex duobus actibus impossibile est fieri aliquid per se vnum potissime si sint vnius generis, & similiter ex duabus potentijs, sed oportet vnum esse puram potentiam, & alterum esse actum, & quod sint vnius generis. Ad aliud quod additur dicitur, quod materia fuit creata sub pluribus formis a principio. saltem sub formis quattuor elementorum. Nec sequitur, quod fuerit vna creatio vnitate tanta & tali, quanta & quali terminus ad quem erat vnus, puta vnitate ordinis, quam vnitatem mundus & vniuersitas creaturarum hebt. Vtrum autem prima distinctio posita in capite huius argu. scilicet de potentia obiectiua & subiectiua, valeat, vel non. Puto quod si intelligatur sic, quod potentia onturua sit potentia realiter distincta a potentia ssiua, dutinctio illa est ficticia, et propter mentem philosophi adinuenta, qui nunquam fecerunt mentionem de aliqua reali potentia, nisi de potentia actiua & passiua.
Si autem intelligatur sic, quod potentia omntsriua dicat non repugnantiam ad fieri, & non aliquid positiuum reale, stare potest. Et similiter si dicant idem absolutum, tamen cum diuersis respectibus, vt puta quod dicatur sbftuiua in ordine ad actum, cuius est capax per informationem, & dicatur obiectiua in ordine ad agens, vel in ordine ad compositum, quod ex ipsa fieri potest per sui transmutationem ab agente. Eadem namque est potentia, quae est pars compositi, & potentia qua forma dicitur ee in potentia, & potentia qua forma vel etiam totum compositum dicitur posse fieri, vel esse factibile, & potentia passiua respectu agentis, & susceptiua respectu formae. Similiter de 2. diuisione, quam ponit de actu dicitur, quod 4. membrum non potest ponere in numerum cum alijs tribus, quia omne quod est actu, oportet quod vel sit forma & actus, vel sit materia sub actu, vel sit compositum intrinsece ex actu & potentia, quia pura potentia non potest esse sua actualis existentia, vt Durus deducit. Ad Sextum dicitur, quod ens potest sumi multipliciter, primo modo proprie pro eo, quod subsistit per actum essendi, & sic sola supposita de genere substantiae dicuntur entia. 2. modo pro eo, quod est subiectum actus essendi, licet non subsistat, & sic essentia vel natura specifica completa in genere substantiae est ens. 3. modo pro eo, quod nec subsistit, nec est subiectum actus essendi, sed est formale principium rei subsistentis per actum essendi, & etamipsius actus essendi simplicis & substantialis, & sic forma substantialis dicitur ens. 4. modo pro eo, quod est qualitercunque pars intrinseca rei subsistentis per actum essendi, & sic materia potest dici ens, quia aliqualiter est principium essendi. 5. modo pro eo, quod pertinet aliqualiter ad rem subsistentem & actuat illam, & sic accidentia possunt dici entia. 6. modo pro omni eo, de quo potest formari vna propositio affirmatiua de inesse, siue sit de 2. siue de 3. adiacente, & sic priuationes & negationes & entia rationis entia dici possunt. Et ista distintio potest colligi ex dictis Sancti Thomae in diuersis locis, vt puta 2. sen. dist. 37. q. prima art. primo Item primo dist. 19. q. 5. arti. primo.
Item contra Gen. lib.s primo ca. 12. Item de potentia Dei q. 7. arti. 2. Item 3. parte q. 19. art. primo & in multis alijs locis. Hac distinctione praesupposita dicitur, quod materia prima est per se ens 4. & 6. modo, non autem primo nec 2. nec 3. nec. 5. Quod autem sic est ens, non oportet quod possit per se esse sine forma.
Ad primum Gregorius contra eandem conclusionem negatur minor, immo materiam esse actu sine forma implicat contradictionem, vt superius fuit deductum. Ad Secundum negatur consequentia, si intelligatur de conseruatione actiua in genere causae efficientis. Tali enim conseruatione quodlibet ens potest a Deo sine alia causa coefficiente, conseruari. Si autem consequens intelligatur de conseruatione formali, conceditur consequens tanquam verum, vt patet ex praedictis. Et tunc ad probationem consequentiae in sensu, quo negatur dicitur, quod diuisio ibi data est insufficiens. Quia enim vna res non possit esse sine alia, non solum contingit, quia est efficiens causa illius, nec quia est effectus illius, nec quia est propria passio illius, nec quia est pars intrinseca illius, vel econtra, sed propter aliud, puta quia vna illarum est formalis entificatio, vel actuatio alterius, sicut in proposito, quia materia prima nullam actuationem, aut actualem entificationem vel existentiam formaliter habet, aut habere potest nisi a forma, ideo repugnat sibi esse actu, aut existere in rerum natura sine forma. Quia ergo materiae primae ex natura sua repugnat esse actum, vel per se existere, ideo &c.
Item posset dici, quod forma licet non sit pars intrinseca materiae absolute sumptae, est tamen intrinseca pars & causa formalis materiae existentis, vt supra dictum fuit. Et haec solutio in idem redit cum priori. Ad Tertium respondet. Sanctus Thomas prima parte q. 66. articu. primo in solutione tertij argumenti, vbi sic dicit. Accidens cum sit forma, est actus quidam. Materia autem secundum id quod est, ens in potentia, vnde magis repugnat esse in actu materiae sine forma, quam accidenti sine subiecto. Haec ille.
Eandem solutionem ponit 4. quolibet q. prima. Quod additur de miraculis &c. Dicitur quod miracula non se extendunt ad ea, quae implicant contradictionem, cuiusmodi est hoc, quod dico, materiam esse actu sine forma, vt supra patuit. Ad Quartum dicitur, quod probatio conclusionis solida est, & sua solutio non valet. Et cu dicit, quod non est aliqua contradictio, materiam esse actu primo modo, & tamen non habere actum, qui est forma &c. Dicitur quod illa copulatiua ipsicat contradictionem apud quencunque intelligentem quid nomns materiae. Per hoc enim nomen intelligimus puram potentiam ad omnem actum. Ponere autem puram potentiam ad omnem actum esse actum, est ponere puram potentiam non esse puram potentiam, & sic materiam non esse materiam. Si autem materia non est actus, nec habet formam, aut alium actum, & cum hoc existit in rerum natura, tunc ipsa est actu sine actu, quod implicat. Cum autem distinguit de ente in actu dupliciter, & dicit quod omne illud potest dici ens in actu de quo contingit vere enunciare esse per propositionem de inesse & de praesenti, dicendo. Hoc est &c. Dicitur quod illa distinctio ficticie adinuenta est contra mentem omnium philosophorum Peripateticorum & sanctorum & doctorum, & est consona erroribus antiquorum ponentium principium materiale esse aliquid actu existens.
Praeterea. Si omne tale, de quo contingit affirmare ee, potest dici ens actu, tunc negationes & priuationes essent, & dici possent entia in actu. Quod nullus philoss vnum concessit. Item tunc posset concedi, quod infinita multitudo partium est in actu, & infinita multitudo punctorum, & linearum, & superficierum & quod quaelibet pars continui, & quilibet punctus est ens in actu, & multa alia absona in philosophia sequerentur. Vlterius dicitur, quod proprie loquendo ista est falsa. Materia est, sily est dicat existentiam actualem & actum existendi, est autem vera, si ly est dicat veritatem propositionis, vt puta quod materia est substantia, est potentia, est pars compositi, principium causa, subiectum receptiuum, transmutabile, & huiusinodi. Quia si arguatur. Materia est substantia, igitur materia est, est fallacia consequentis, vt alias dictum est. De hoc Sanctus Thomas in tractatu de natura materiae sic dicit. Esse formalius se habent ad rem constituendam in genere entis quam ipsa forma rei, quae hoc esse dat, vel materia cui datur tale esse, ex quibus compositum resultat, cuius est hoc esse vt entis. Intimius ergoad rem ipsam, quae ens est, inter omnia est ipsum esse eius, & post ipsum ipsa forma rei, qua res habet esse ipsum, & vltimo in sa materia, quae cum sit fundamentum in re, inter omnia ab ipso esse rei magis distat, cui propinquissimum est ipsa res, cuius est, vt entis, cum per rem sit forma & materia, nisi in homine vbi essentia animae communicatur toti, & illud ee est formae, vt a qua est, quia ipsum est principium ipsius esse, & vltimo est materiae, vt eius in quo recipitur. Materia igitur rei, cuius esse est, plus a re distat quam ipsa forma, a qua est esse. Et ideo materia non est ens de natura sua, sed per ipsum compositum, & per ipsam formam. Haec ille.
Et ideo omnes hae probationes adductae probant, quod haec sit concedenda. Materia est, largo modo accipiendo ly est, 2. adiacens, non autem quod proprie sit aut existat. Prima enim probatio concludit quod materia est pars compositi. Quod conceditur. Et cum postea infertur, compositum est, vel totum est, igitur quaelibet eius pars est, negatur consequentia, loquendo de ly est prout dicit quid existens. Conceditur autem vt dicit aliquid existentis, quod est potius quo aliquid est, quam quod est. Et similiter si ly est dicit veritatem propositionis. Secunda probatio concludit, quod materia est concreata, non autem quod proprie sit creata. Tertia probatio concludit, quod materia non est generabilis tanquam quod, non autem quin possit generari tanquam quo.
Quarto concludit propositum nostrum, & oppositum illius quod arguens intendit, quia scilicet secundum Commentatorem materia cum non sit actu, est non ens, accipiendo non ens prout opponitur enti actualiter per se existenti. Philosophus enim 5. phy. distinguit de triplici non ente, & Commentator commento. 8. ibidem dicit. Non ens dicitur tribus modis, quorum vnus est secundum compositionem, idest affirmationem & negationem, verbi gratia. Chymera non est natura: secundus vero est cum dicimus in indiuiduo substantiae demonstrato esse non ens, & est ens in potentia oppositum ei, quod est in actu ens per se. tertius modus est, vt cum dicimus in indiuiduo accidentis, ipsum esse non ens, verbi gratia, non album & non coloratum, & hoc est non ens non simpliciter, sed non ens aliquid &c. Et post multa, ostenso quod non ens primo modo non potest esse subiectum motus, non ens autem 3. potest esse subiectum motus per accidens, ostendit quod non ens 2. modo scilicet materia prima non potest esse subiectum motus per se, nec per accidens.
Vnde ibidem sic dicit. Illud quod est per accidens accidit enti, per id quod est per se, & quia per non ens non simpliciter disponitur subiectum in actu, vt cum dicimus, quod iste homo non albus sit albus, possibile est vt attribuatur transmutatio non enti per accidens per subiectum suum, quod est ens in actu. Ad non ens vero existens in substantia scilicet ex qua fit transmutatio simpliciter, impossibile est, vt attribuatur transmutatio per accidens, nedum per se, quia subiectum eius est ens in potentia, & ens illic in actu non est idem demonstratum in duabus extremitatibus eiusdem motus. Quoniam non aer quando fit aer accidit aquae, quando aqua, verbi gratia, corrumpitur, deinde succedit ei aer. Igitur hic non est idem subiectum formae aquae & aeris, super quod succedant sibi formae, sicut album & nigrum succedunt sibi in indiuiduo demonstrato. Et potentia non est in actu, & quod non est in actu, impossibile est moueri. Et quia cum esse primae materiae non ad miscetur actus, omnino impossibile est, vt moueatur. Quia igitur in duabus extremitatibus illius motus scilicet generationis & corruptionis existentis in substantia non est aliquid idem demonstratum dispositum per motum a principio vsque ad finem, impossibile est, vt generatio sit motus. Et causa in hoc est quod generatio in substantia non est motus, quoniam generatum in ea est non ens simpliciter, & est ens in potentia, quoniam transmutatur, & exit de potentia in actum, quod non est ita de generatione accidentium, transmutatum enim in ea est actu, &c.
Ex quibus patet, quod secundum Commentatorem materia prima, quae est subiectum gatrationis & corruptionis est non ens simpliciter, quia est ens in potentia, cui non admiscetur actus omnino. Quinta denique probatio concludit, quod materia prima potest dici ens cum additione scilicet ens in potentia, vel secundum quid, quia hoc sufficit ad hoc, quod aliquid sit causa intrinseca compositi, vt supra dicendum fuit. Et est aduertendum, quod arguens iste more Goliae affert secum multas auctoritates Commentatoris, quibus sua positio totaliter an nullatur. Primo enim adducit illud Commentatoris primo phy. commento. 69. vbi sic dicit. Et ista natura quae est prima materia est vnum principium commune omnibus entibus transmutabilibus, quae alterantur inuicem. Sed non est vna in se, ita quod sit substantia simplex existens actu, neque ita quod sit aliquod compositum ex materia & forma. Nam si haberet formam propriam, nullam aliam reciperet ipsa permanente.
Secundo adducit aliud dictum Commentatoris. 4. phy. commento. 69. Cum dicimus (inquit) quod in materia nihil demonstratur in actu, non intelligimus, quod possit denudari a rebus demonstratis in actu, sed intendimus, quod in sua substantia non est aliquid de mostratum, quoniam si ita esset, non reciperet res demonstratas. Tertio adducit aliud dictum Commentatoris in de substantia orbis, cap. 1. qui dicit. Transmutatio indiuiduorum in suis substantijs inuenitur cogere subiectum non esse ens actu, & non habere formam, qua substantiatur. Si enim haberet formam, nullam aliam reciperet, & si esset substantia simplex existens in actu, esset impassibile, & non receptiuum. Vnde natura huius subiecti recipientis formas substantiales necesse est esse naturam potentiae scilicet quod potentia est eius dicitria substantialis, & ideo nullam habet formam propriam & naturam existentem in actu, sed eius substantia est posse. Ex istis autem addito eo, quod adductum est de 5. phy. manifeste patet, quod dicere materiam pramam secundum seipsam praecise ab omni forma sumptam esse ens in actu, contra mentem philosophorum est.
Nec valet glosa huiusarguem tis dicentis, quod per illa verba non negat materiam esse ens actuprimo modo suae distinctionis supra posita, sed solum quod non est ens actu 2. modo. Nam ista contradicunt, materia est pura potentia, cuinon admiscetur actus omnino, & materia secundum se est ens actu quocunque modo. Ad Primum Gregorius contra secundam conclusionem dicitur, quod reneosio quam recitat bona est scilicet quod in instanti inductionis nouae formae substantialis, & corruptionis formae antiquae non remanet aliquod accidens idem numero, quod fuit cum forma corrupta, sed succedunt alia in numero. Et hoc dicendum fuit in pbatione conclusionis. Tunc ad improbationem huius reateosionis negatur prima consequentia ibidem facta. Et ad probationem consequentiae dicitur, quod dispositiones qua sunt in materia in illo instanti quod est primum, non esse formae, corruptae, & primum esse formae generatae, illae caedem sunt causa corruptionis prioris formae, & cum hoc sunt sequelae formae nouae. Et cum dicitur, quod hoc est impossibile, quia prius natura praecedens forma corrumpitur, quam sequens forma ptecedens tales dispositiones inducatur &c. Dicitur quod expulsio pcedentis formae, & inductio sequentis se habent vt causa & effectus mutuo ad inuicem, ita quod vno modo expulsio est prior & alio modo est posterior. Et de hoc Sanctus Thomas Quarto sen. distin. 17. q. prima. ar. 4. quaestiuncula, prima sic dicit. Omnis prioritas secundum ordinem naturae aliquo modo reducitur ad ordinem causae & causati &c. vt supra dictum est in solutione primi argumenti Scoti contra primam conclusionem. Sequitur postea. Ex parte autem causae materialis se tenet secundum quandam reductionem omne illud per quod materia efficitur ppria huius formae, sicut sunt dispositiones & remotiones impedimentorum. Et ideo in generatione naturali quando corruptio vnius est generatio alterius, & per hoc quod forma vna inducitur, alia expellitur, remotio formae praeexistentis se tenet ex parte causae materialis, & ideo secundum ordinem causae materialis ptecedit naturaliter introductionem alterius formae. Sed secundum ordinem causae formalis est econuerso. Et quia forma & finis & agens incidunt in idem numero vel specie, ideo & in ordine causae efficientis introductio formae prior est, quia forma introducta est similitudo formae agentis, per quam agens agit, et similiter in ordine causae finalis, quia natura principaliter intendit introductionem formae, & ad hanc ordinat expulsionem omnis eius, cum quo stare non potest formae intentio. Haec ille Simile dicit prima secundae q. 113. art. 8. in solutione primi, vbi sic ait. Recessus a termino a quo, & accessus ad terminum ad quem dupliciter possunt considerari. Vno modo ex parte mobilis. Et sic naturaliter recessus a termino pecedit accessum ad terminum. Prius enim est in subiecto mobili oppositum quod abijcitur, & postmodum est id, quod per motum assequitur mobile. Sed ex parte agentis est econtra. Agens enim per formam, quae in eo praeexistit, agit ad remouendum contrarium, sicut sol per suam lucem agit ad remouendum tenebras. Et ideo ex parte solis prius est illuminare quam tenebras remouere, ex parte autem aeris prius est purgaria tenebris quam consequi lumen ordine naturae, licet vtrunque sit simul tempore. Haec ille.
Simile dicit tertia parte q. 55. 41. 6. in solurione secundi. In motibus(inquit) successiuis recedere a termino est prius tempore quam peruenire ad terminum, & prius natura quantum est ex parte subiecti, siue secundum ordinem causae materialis, sed secundum orainem causae agentis & finalis prius est peruenire ad terminum. Haec ille.
Ex quibus patet ad argu. Nam in instanti inductionis sequentis formae est talis ordo naturae, quod primo inducitur noua forma. Scdo sequuntur dispoteones sibi conuenientes. Tertio expellitur forma antiqua. Et primum est causa secundi, & 2. causa tertij secundum ordinem causae formalis, efficientis & finalis, licet omnia ista sint simul tempe. Ad Secundum principiale dicitur, quod agens naturale duplices dispositiones inducit in materiam suae actioni subiectam, quasdam quidem praecedentes inductionem formae substantialis, & hae omnes corrumpuntur in instanti corruptionis formae pecedentis & inductionis formae sequentis. Alias autem inducit simul cum forma subali sequenti, & hae manent cum forma. Et quia argumentum loquitur de primis, ideo negatur consequentia argumenti quainfertur, quod ptecedentes dispones maneat cum forma sequenti, sicut manserunt cum praecedenti. Tunc ad primam probationem consequentiae iam negatae dicitur, quod agens quod induxit praecedentes dispotones corrumpit eas non per se, sed per accetens, quia de per se agit ad inductionem formae sequentis, ad cuius inductionem sequitur expulsio praecedentis, ac per hoc corruptio substantialis compositi, cuius illa erat pars. Corrupto autem composito corrumpuntur omnia accidentia sibi inhaerentia substantiae, cuiusmodi erant omnia accidentia pecedentia. Vanen Sanctus Thomas in tractatu de virtutibus q. 2. scilicet de charitatae, ar. 12. vbi quaerit. Vtrum charitas semel habita possit amitti in quodam argumento scilicet 11. ponit quattuor modos, quibus vnum accueuns potest deficere vel corrumpi. Vno quidem modo per corruptionem subiecti. Alio modo per defectum suae causae sicut lumen in aere per absentiam solis. 3. poper defectum sui obiecti vel termini, sicut paternitas deficiente filio. 4. motdod per actionem contrarij agentis. Ad Secundam dicitur, quod illae dispositiones non frustra destruuntur, quia de per acciteus eorum destructio confert inductio ni formae sequentis, sicut destructio subiecti illarum per se confert. Et iterum non frusta, quia illa necessario euenit destructo suo subiecto. Et iterum, quia illis destructis sequuntur potiores, & formae congruentiores. Illae namque violentae sunt in subiecto, aliae vero naturales Dispositio nanque remotior est via & medium ad illam dispositionem, qua est propinqiuor. Ideo necessarium est illam prius induci, quia non est transitus de extremo ad extremum nisi per medium. Per idem patet ad confirmationem, quia non est simile de artifice, & de natura, quia forma inducenda per artem non requirit destructionem compositi naturalis, in quo praecessit forma contraria vel priuatio, & ideo permittit secum accidentia & dispositiones praecedentes, cum non corrumpat subiectum illarum. Secus autem est de forma naturali, in cuius aduentu corrumpitur substantia composita, quam erat subiectum omnium praecedenti formarum accidentalium. Ad Tertiam negatur consequentia ibidem facta, quia licet tales dispositiones non maneant cum forma sequenti, inducuntur tamen ab eodem agente, a quo inducitur illa. Illud enim agens principaliter agit ad inductionem formae, & illa est principalis intentio. Secundaria vero est expuisio formae pecedentis & qualitatum sibi conaturalium, contrariarum tamen formae sequenti. Et quia hoc non potest fieri sine inductione dispositionum repugnantium primae formae & congruentium secundae, ideo agens illud inducit qualitates & dispositiones repugnantes primae & congruentes secundae. Quia autem postea illas destruat, contingit praeter eius intentionem propter corruptionem subiecti, quia si possent remanere cum 2. non destruerentur.
Ad quartam negatur similiter consequentia. Et de hoc satis dictum est in probatione secundae conclusionis & tertiae. In qualibet enim forma substantiali, quae potest materiam actuare est considerare diuersos gradus perfectionis. Et quidem quo ad primum, qui est esse corporum conceditur quod materia secundum se praecise & nude sumpta ab omni accidente capax est cuiuslibet formae, & est sibi pportionata, & si forma nullum alium gradum perfectionis daret praeter illum, non esset necessaria quaecunque accidentalis dispositio praecedens, aut consequens productionem formae. Sed quia nulla forma dat praecise illum perfectionis gradum, ideo propter gradus sequentes necessaria est motio quorundam accidentium, & inductio, illorum. Nec quaecunque materia est proxima, nec appropriata cuilibet formae. Et ad hunc sensum loquuntur Aristotele & Commenta. Et dc hoc satis diffuse dictum est supra. Ad quintam similiter negatur consequentia. Et ad probationem ibidem factam dicitur, quod in casu ibidem posito, in instanti corruptionis formae ligni inducetur forma terrae, & non forma ignis, quia ignis in illo instanti non aget, sed incipiet agere per negationem de praesenti, & positionem de suturo. Agens autem quod disposuit ad formam terrae remouendo dispositiones extraneas & disconuenientes, & inducendo conuenientes, in illo instanti aget inducendo formam terrae in illam materiam. Et hoc prius natura quam corrumpat formam ligni, quia vt prius dictum fuit, ex parte agentis prius natura est inductio formae sequentis quam corruptio praecedentis.
Vnde primum agens vel nullo modo corrumpet lignum in illo instanti, quo ignis est approximatus, vel si corrumpet, hoc non erit nisi inducendo prius natura formam terrae. Ideo arguens fallitur supponens, quod tale agens prius natura destruat formam ligni quam inducat formam terrae, quod est falsum, & ab eo nulliter probatum. Quia si quaeritur, in illo instanti potius aget in materiam ligni primum agens quam 2. quod ponitur esse ignis, cum sint aeque proxima, Dicitur quod hoc ideo erit, quia actio subita, & instantanea, cuius est inductio formae substantialis, naturaliter esse non potest, nisi ipsa sit terminus alicuius actionis vel mutationis successiuae. Et ideo cum primum agens tempore praecedente egit in lignum per motum alterationis in instanti terminante illud tempus, potest agere instantanee in illud, vel in materiam ligni. Secus autem deigne, quia non prius egit &c. Ideo nec in illo instanti aget, nec inducendo formam accidentalem, quia illa inducitur successiue, & non instantanee, vel per successsiuam mutationem praecedentem secundum arguentem, & secundum veritatem non potest induci in instanti tanquam primus terminus, vt post dicetur. Nec formam substantialem, quia materia ligni non est in illo instanti capax illius cum sit sub forma terrae & qualitatibus consequentibus formam terre.
Ex quo patet, quod arguens fallitur, nec intelligit poteonem Sanctus Thomas Imaginatur enim quod mens Sanctus Thomas sit quod in casuillo in instanti corruptionis ligni prius natura sit corruptio ligni quam generatio terrae. Et quod in illo instanti materia non habeat aliquam dispotionem ad formam terrae, quae omnia falsa sunt. Sed hic est vna bona difficultas, si in illo instanti non est ibi aliqua dispoto praecedens, quo in illo instanti produci possunt omnes dispositiones conuenientes illi formae. Respondet Sanctus Thomas primo quodlibet. ar. 6. in solutione secundi, quod erat tale. Necesse est quod anima sit in corpore formato & disposito multis dispositionibus. Si igitur adueniens omnes pencedentes formas & dispositiones amo uit, sequitur quod in instanti anima formet totum corpus, quod videtur esse solius Dei. Haec ille.
Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod anima cum aduenit corpori, non facit esse corpus effectiue, sed formaliter tamen. Effectiue autem facit corpus esse omne illud, quod dat corpori formam, vt perficiens, & vt disponens, aut illud, quod praeoperatur ad farmam, paulatim autem & ordine quodam inducendo materiam ad ppinquiorem formam aut dispositionem, quanto enim propinquior fuerit forma aut dispoeo, tanto minor erit residentia ad introductionem formae & dispositionis completae. Facilius enim sit ignis ex aere quam ex aqua, quamuis immediate vtraque forma assit materiae. Haec ille.
Et videtur velle, quod ideo agens inducens formam substantialem in instanti simul inducit omnes dispositiones illi formae conuenientes, quia in illo instanti inducta forma substantiali, & per eam expulsa forma. praecedente, cum omni residentia ad formam & eius dispositiones potest illas in instanti inducere tanquam sequelam formae, & pencedentis alterationis. Ad Tertium principale negatur antecedens. Et ad probationem ex dictis philosophi 2. de generatione &c., dicitur quod mens Aristotelis est, quod ideo in habentibus symbolum facisior est transitus, quia pauciora resistunt agentiscilicet vna sola qualitas, puta cum de aere fit ignis sola humiditas resistit igni agenti, non autem caliditas, vtraque tamen corrumpitur in instanti generationis ignis, sed alio & alio modo. Humiditas quidem ex actione contrarij, caliditas autem ex sola corruptione subiecti, vnde quia illa caliditas quasi per accidens desinit, & remanet in suo simili, ideo, quadque dicunt philosophus & Commenta, quod sola qualitas contraria corrumpitur, & qualitas symbola manet, non quod velint illam remanere eandem numero, cum in eodem libro saepe vterque dicat, quod corruptio est mutatio huius totius in hoc totum nullo sensibili remanente. Ad dicta vero Commentatoris potest dicidupliciter, primo quod mens sua est, quod quantitas & alia accidentia communia generato, & corrupto manent eadem in specie, non autem eadem numero. Vel si voluerit quod maneant eadem numero, negandus est in hoc sicut & in multis, quae in libello allegato de substantia orbis posuit male probata. Ad primum Aurels contra eandem secundam conclusionem dicitur, quod quantitas nouiter genita educitur de materia compositi corrupti non tantum de subiecto primo & remoto, sed tanquam de subiecto proximo & immediato de composito nouiter producto virtute praecedentis alterationis, quae terminatur ad inductionem formae substantialis, primo, & secundario terminatur ad omnia accidentia consequentia formam substantialem, & ideo inquisitio argumenti, qua scilicet quaerit vtrum illa noua quantitas educatur de vno indiuisibili, vel de aliquo diuisibili, posset subterfugi, dicendo, quod cum materia non sit subiectum quantitatis, sed ipsum compositum, non e ducitur de aliquo vno & eodem materiae, nec de alio & alio, sed solum de ipso composito Sed quia eadem quaestio posset fieri de ipso composito, ideo dicitur, quod illa quantitas educit de subiecto suo quodcunque illud sit, quod ex se diuisibile est in potentia sed non in actu, fit autem diuisibile actu per quamtitatem. Et sic educiturde eo, quod est vnum & multa, aliter tamen & aliter. Et tunc cum arguitur quantitas recipitur in vno & eodem, igitur recipitur in indiuisibili, aut quod materia non extenditur per illam quantitatem. Negatur consequentia, quia cum materia illa, vel compositum vt pecedit quantitatem est induisibile, & vnum in actu, diui sibile tamen & multiplex, & plura in potentia. Potest etiam dici, quod noua quantitas recipitur in diuersis partibus materiae, hoc est in partibus quae fuerunt sub priori quantitate, nec ex hoc sequitur, quod materia secundum se sit diuisibilis, & habens alietatem, aut partibilitatem actu, nec quod duae quantitates simul informent idem subiectum, sed quod partes materiae, quae prius habebant vnam quantitatem, postea habent aliam. Ad Scdemnd potest dici dupliciter. Primo quod quantitas noua inuenit materiam indiuisibilem actu, hoc est non actu diuisibilem, inuenit autem eam diuisibilem in potentia. Nec valet vlterior consequentia qua infertur, quod accidens diuisibile esset in subiecto indiuisibili, quia potentia & actus non se praecedunt ibi duratione, sed natura, nec subiectum, aut materia quantitatis est indiuisibile in aliqua mensura reali, sed imaginaria. Scdo potest dici quod quantitas scomia inuenit materiam diuisibilem, non ex se, sed per pencedentem quantitatem, quae destruitur adueniente respectu.
Ad confirmationem potest similiter dici dupliciter. Primo quod tota quantitas & partes eius inueniuntur in materia totum & partes, non quidem ex ipsa materia secundum se, sed ex quantitate praecedente. Secundo, potest dici, quod quantitas inuenit materiam diuisibilem potentia, non actu. Ad Tertium dicitur, quod argu. supponit falsum scilicet quod sit eadem alteratio, vel idem motus, cuius terminus a quo sit prima quantitas, & terminus ad quem sit scuna quantitas. Hoc enim falsum est, quia non est idem motus, cum non sit vnitas mobilis. Prima enim quantitas erat subiectiue in corrupto Secunda vero in genito nouiter, & ideo non est vnus motus, sed motus successiuus terminatus ad mutationem subitam. vlterius dicitur, quod antecedens argumenti falsum est, si vniuersaliter intelligatur, quia in motu agumenti terminus a quo, & ad quem sunt vnius speciei. Ad Quartum negatur prima consequentia. Et ad probationem consequentiae dicitur, quod fundatur in falso scilicet quod sit vna & eadem alteratio, aut motus vel mutatio a principio vsque ad finem, in corruptione pecedentis compositi, & generatione noui, hoc enim falsum est, quia alia est alteratio per quam dispositiones praece dentes formam inducendam intenduntur & acquiruntur, & alia est per quam dispoines sequentes formam inducuntur. Primae enim corrumpuntur in instanti generationis scounae formae, aliae vero fincipiunt in nullo instanti. Et cum dicit arguens, quod nullum accidens corrunpitur in fine alterationis, per quam acquiritur. Dicitur quod hoc est verum loquendo de fine alterationis intrinseco, & qui est eiusdem generis, vt cum alteratio sistit in aliqua qualitate, & non sequitur mutatio alterius generis, puta generatio, aut corruptio suftae. Sed falsum est quod dicitur, si loquamur de fine extriseco alterationis, quia est alterius generis, sicut cum alteratio terminatur ad corruptionem vel generationem alicuius substantiae. Tunc enim accidens, quod acquirebarr per praecedentem alterationem desinit esse in termino extrinseco alterationis propter desinitionem sui subiecti, & oportet quod sequatur alia accidentia propter alietatem subiecti praecedentis & sequetis. Arguens autem sic procedit ac si esset idem subiectum primorum acceentium & sequentium. Potest etiam dici, quod accidentia sequentia formam vltimam inducuntur potius per geratione subalem tantum terminus secundarius quam per alterationem praecedentem, vnde & inducuntur in instanti, sicut terminus primarius, qui est fornia subalis, quam consequuntur.
Ad argumenta vltimo inducta contra dictam conclusionem ex dictis Sancti Thomae dicitur, quod licet. Sanctus Thomas in scriptis, & in aliquibus opusculis, dum esset iuuenis tenuerit opinionem Commenta, de quantitate interminata. tamen in summa, & in opusculis posterioribus illam penitus resutauit, sicut potissime patet in tractatu, qui intitulatur. De principio indiuiduationis vel de natura materiae, vbi arguit contra poteonem Commenta, multipliciter, & eius argumenta alias recitabuntur. Et si vltra obijcitur quia in dicto tractatu de natura materiae tenet expresse, quod eande quantitatis essentia manet in viuo & mortuo, & in alijs generatis & corruptis. Dicendum quod contenta in illo tractatu inquantum concordant cum summa tenenda sunt. Non autem quo ad illa, in quibus discordant, quia summa est quasiliber retractationum. Secundo dicitur quod in dicto tractatu non asserit quod eadem quantitas in numero maneat in viuo & mortuo, sed quod eadem manet quo ad eentiam non autem quo ad esse. vel eadem in radice, non autem in se, vel quod manet eadem in specie non in numero, aliter contradiceret sibijpsi, nam ibi expresse dicit, quod quantitas humani corporis non potest eadem numero per agens naturale homine mortuo reparari, sed solum per miraculum, vel forte ille tractatus vitio scriptorum corruptus est quo ad aliqua, sed quod dixi de concordia cum summa vel discordia cum ea debet esse regula, & directorium in talibus.
Ad primum contra tertiam conclusionem, quod est Gregorij dicitur, quod si antecedens intelligatur sic, quod illa pars essentialis compositi sit praecisum & proximum ac immediatum subiectum accidentium, per quam ipsum compositum est in potentia ad talia recipiendum, sicut per primam ratiotionem, & primum principium passiuum, ad quem sensum videtur procedere argumentum, negatur dictum anes. Non enim oportet quod primum quo receptionis sit primum quod recipiens. Et hoc manifeste patet secundum Philosophum: nam materia non est proximum & immediatum subiectum motus ex 5. Phy. & tamen prima ratio mobilitatis est materia secundum eundem 2. Met. Si autem antecedens intelligatur, quod illa eadem pars compositi est ratio substandi accidentibus per quam ipsum compositum est primo in potentia ad accidentia. Conceditur aneus, sed tunc consequens ad hunc sensum non est contra nos: nam non negamus quin materia sit prima ratio substandi accidentibus, sed solum quod non est proximum, nec immediatum, nec totale subiectum accidentium, sed potius ipsum compositum. Dicimus vlterius, quod licet materia prima sit prima potentia ad accidentia, cum hoc stat, quod substantia composita est potentia proxima, vel habet potentiam proximam ad accidentia. Ad dicta Commentatoris dicitur, quod sunt gladius Goliae quo ad arguentem, quia ex illis manifeste patet cum Commendus dicit, quod substantia omnium accidentium sunt indiuidua substantiae, quae sunt in actu &c. quod materia non est immediatum subiectum accidentium, nec totale. Alia vero dicta concludunt, quod non quaelibet pars compositi est ratio substandi accidentibus, sed sola materia, non tamen quod illa sola sit subiectum. Vtrum autem aliqua forma sit subiectum transmutationis. Constat quod non, si loquamur de motu, qui est actus imperfecti. Nullus tamen catholicus negare potest animam rationalem esse subiectum multorum accidentium & multarum transmutationum, potissime de animabus damnatis. Quod addit de quantitate procedit ex falso fundamento scilicet quod aliqua quantitas sit perpetuo in materia huotmiodo eius oppositum, supra probatum est, & alias de hoc latior erit sermo.
Ad secundum negatur antecedens. Nec valet probatio cum procedat ex insufficienti diuisione scilicet quod subiectum accidentium hominis non potest esse nisi materia sola, vel forma sola, vel aliquod accidens hominis. Constat enim quod in homine non solum est materia, nec solum forma substantialis, nec sola accidentia, immo praeter illa est in homine totum compositum, vel tertia entitas, quae dicitur forma totius scilicet humanitas vel homo. Illud autem totum compositum non est materia, nec anima, nec accidens, sed entitas resultans ex materia & forma existens quid tertium ab vtroque distinctum. Et de hoc Sanctus Thomas in tractatu de natura materiae diffuse loquitur ostendens quid sit subiectum quantitatis in homine, & quomodo quantitas hominis potest dici interminata potius quam alia quantitas. Sciendum (inquit) est quod dimensiones sunt quaedam accidentia, quae sequuntur materiam in ordine ad formam, quam primo nata est materia induere. Haec autem est forma corporis, quia totam materiam necesse est sub forma corporis contineri, quod non est quasi vna esset certa forma corporis, qua prima materia primo informaretur, quia secundum Commentatorem prima materia primam habilitatem habet ad formas elementares, & postea ad formas mixtorum.
Ex quo manifestum est, quod non eadem erit forma corporis simplicis, vel etiam mixti corporis, sed oportet quod primo per has formas constituatur gradus corporis, deinde specierum perfectarum. Materia nanque in quidditate sua indiuisibilis est penitus. Ablata enim quantitate materia remanet indiuisibilis, vt dicitur 1. Phy. sed ex corporeitate, quam sequuntur quantitates in actu, sequitur diuisio materiae per quam materia ponitur in diuersis sitibus. Et secundum hoc acquiruntur in ea diuersae formae. Ordo enim in situ corporum ostendit ordinem nobilitatis eorum, sicut ignis est super aerem. Haec autem aquisitio formarum non ostendit ordinem temporis, sed naturae. Patet igitur quod dimensiones quantitatis non trahunt originem a quocunque gradu perfectionis, quem facit forma ignis in igne, sed a primo tantum, nihilominus ignis secundum totum est subiectum dimensionum, & secundum totum mensuratur, & idem necessario inuenitur in formis corporum mixtorum Sed considerandum est, quod in mixtis corporibus quaedam formae trahuntur de potentia materiae, & quaedam non, vt animae hominum, quae nullo modo diuisionem patiuntur, cum non sint dimensionatae per se, nec per accidens. Formae enim quae non sunt de potentia materiae eductae nullo modo dimensiones capiunt etiam in materia existentes: vnde animae humanae aliter terminant ordinem materiae ad dimensiones quam formae, quae de materia educuntur. Cum enim accidentia inseparabilia oriantur a principijs rei, in ipsa re constituta in actu erunt ipsa accidentia. vt in subiecto.
Si autem forma reisit educta de materia ipsa, quam sequuntur dimensiones ipsae, forma erit dimensionata, & diuisibilis per accidens, sicut est in lapide vel in ligno, in quibus dimensiones redeunt vel redundant super formam ipsarum rerum, si vero forma non sit educta de materia non redeunt dimensiones super forma, & ideo anima hominis est omnibus modis indiuisibilis. Patet igitur, quod anima hominis non terminat ordinem materiae ad formam in acquirendo diuisiones nisi altero modo tamen, constituendo scilicet eas in actu, & hoc in homine vt in subiecto, ordo vero materiae in acquirendo diuisiones, vt redeuntes super formam, solum terminatur pet formam, quae de ea educitur. Nec propter hoc minus potest anima quam ista alia forma, quia hoc accidit illi formae inquantum est educta & potentia materiae, quod non est formae vt forma est. Aliter omnis forma educeretur de materia, quod est falsum. Quicquid enim potest aliqua forma imperfectior vt forma est, hoc potest anima, & amplius. Quia igitur dimensionabilitas, siue diuisibilitas formae potentiam sonat, & non actum, possibile est ponere ordinem materiae ad talem formam terminari in potentia, & diuisiones in potentia sequi ordinem materiae ad talem formam &c. Multa alia ponit ibi de dimensionib interminatis, quae suo loco recitabuntur. Et haec sufficiantad ostendendum insufficientiam diuisionis argumenti, ita quod oporteat subiectum quantitatis esse materiam vel formam vel aliquod accidens, vt arguens supponebat.
Ad primum Aureoteles contra eandem conclusionem dictum est supra. Nam per illa verba solum concluditur, quod materia prima sit primum subiectum quo substandi accidentibus, de quibus loqumur, non autem quod sit proximum, aut immediatum, aut totalesubiectum accidentium nulla enim res substat ex ea parte, qua est actualis, sed ex ea, qua est potentialis.
Ad secundum dicitur, quod materia prima est in potentia proxima solum ad formam substantialem, sed in potentia remota ad accidentia. De hoc Sanctus Thomas in praesato tractatu sic dicit. Nihil penitus est coneformae & priuationi, nisi materia nuda, quia terminus actionis physicae scilicetgeneratio attingit nudam essentiam materiae, quia gnatio non est motus, vt dictum est. Alteratio autem non attingit ipsam essentiam materiae, quia nullum acciteuns transcendit suum subiectum. Subiectum autem alterationis est ens actuhamens diuersas partes, quia alteratio motus est. Loquimur enim de alteratione, quae est semper abijciendo aliquid a re alterata. Talis nanque alterationis terminus est generatio. Materiam autem habere partes diuersas per se non est possibile, quia diuersitas partium est proprie ipsius compositi constituti ex diuersis partibus. Vnen materia sicut est in potentia ad formam, in cuius acquisitione est gneatio compositi constituti ex diuersis partibus, ita est in potentia ad diuersitatem partium eiusdem compositi ex ea generati. Ex materia enim non generatur forma secundum Philosophum per se, quia illud ex quo generatur aliquid per se est pars eius, materia autem non est pars formae, sed ipsius compositi, ideo compositum gneatur per se, vt dicitur 7. met. Compositum autem dicitur, quia diuersas partes habet, vnde diuersitas partiuum non est materiae, nec formae per se, sed compositi. Compositum vero esse non est aliud quam materiam transmutari ad formam, ad quam erat in potentia. Ex quo manifestum est, quod non aliunde materia est in potentia ad partes terminatas & distinctas um per illud, quod est in potentia ad formam, cuius inductio est generatio compositi ex diuersis partibus. Et ex hoc vlterius manifestum est, quod nulla positio ponenda est a parte materiae, nisi illa, quae perficitur per formam substantialem, cum ad idem genus spectent materia & sua forma. Potentia autem in qua praedictae dimensiones ponuntur non informatur forma substatiali, cum ad idem genus sutbturae pertineat, impossibile est igitur alia potentia ponere a parte materiae respectu formae substantialis, & respectu diuersitatis partium ipsius compositi generati, per inductionem formae in materia, & ideo manifestus est error Auerrois qui posuit dimensiones interminatas habere quandam potentiam ad dimensiones terminatas, aliam a potentia materiae ad formam substantialem. Quando igitur aliqua forma substantialis perficit materiam, sicut potentia materiae ad formam est reducta ad actum, ita per virtutem eiusdem formae est transmutata materia ad determinationem & distinctionem partium totius. In forma enim substantiali non solum est vis perfectiua materiae, sed etiam distinctiua totius per partes, & huic necesse est respondere potentiam a parte materiae, quae respiciat ipsam perfectionem suam per formam, & etiam ipsam partium sequentem diuersitatem. Haec ille in forma.
Ad tertium patet per praedicta, quia materia prima est materia decem pedicamentorum, & in potentia ad formas illorum ordine quodam, quia potentia sua immediate esset susceptiua formarum substantialium, mediate vero accidentium, vt satis tactum est. Ex quo non sequitur, quod ipsa sit immediatum subiectum accidentium, sed quod sit pars subiecti, ex qua habet naturam substandi accidentibus. Ad quartum dicitur, quod materia prima nullo modo potest esse subiectum alterationis, aut alicuius motus, vt probatur 5. Phy. sed solum ens actu, quod est ipsum compositum ex materia & forma. Et cum hoc improbatur per hoc, quod nullum accidens destruit suum subiectum &c. Ad hoc ranendet Sanctus Thomas in praefato tractatu. Quia (inquit) alteratio est actio physica, actio autem physica per instrumentum corporeum per. ficitur, & omnis talis actio per motum exercetur, ideo alteratio, cuius terminus est generatio, requirit subiectum actu existens, & mobile per graue vel leue. Alteratio nanque motus est, vt dicitur 5. Phys. Quia igitur in termino cuiuslibet motus est quies quaedam secundum naturam illius motus, vt in motu locali inuenitur quies secundum locum terminans ipsum motum, in motu vero dealbationis per modum quietis est ipsa albedo terminans dealbationem, ideo in fine alterationis quies est inductio formae substantialis. Alteratio igitur, per quam spoliatur materia a forma priori, in se requirit subiectum actu existens, quia ipsa est motus. In suo vero termino non requirit subiectum actu existens, terminus autem eius est generatio, vnde generatio non requirit subiectum nisi in potentia tantum. Hoc enim solum manet in generatione, quia subiectum necessario manet cum eo, cuius est subiectum. Inde igitur manifestum est, quod generatio non est motus, sed mutatio, vt dicitur in 5. Phys. Cum igitur generatio sit terminus actionis physicae scilicet alterationis, quae peroper naturam motus semper requirit subiectum actu existens, & materia, quae est subiectum generationis, nunquam est sine forma. Agens vero in cuius actione non oportet aliquid praecedere terminum actionis, potest aliquid ex materia educere sine alteratione, sicut potest aliquid educere vel facere ex nihilo sine aliquo motu. Actio nanque sua cum non sit motus, nec terminus motus ens in potentia tantum, transmutare potest subito nulla alteratione praecedente, quae tempueus requirit, quod mensurat actionem rei naturalis propter motum ei adiunctum, vnde non foret necesse formam vniri materiae propter actionem Dei, vt subijceretur formae vnitae, sed propter actionem rei physicae, quae non attingit ens in potentia tantum in se, sed solum in suo termino, vbi cessat motus. Haec ille.
Ex quibus patet responsio ad argumentum. Dicitur enim quod nullum accidens, nec aliquis motus per se & directe perimit suum subiectum, quod patet, quia quandiu manet accidens & motus manet subiectum accidentis & motus, sed indirecte & per accidens potest perimere subiectum. Non quidem effectiue, nec formaliter, sed ratione sui termini, qui est generatio. Generatio enim vnius est corruptio alterius. Vnde Sanctus Thomas vbi supra sic dicit. Cum non requiratur subiectum aliquod in actu existens in actione physica nisi perper motum, sicut de alteratione dictum est, & subiectum necesse est manere in toto motu, sequitur necessario quandiu sit aliquid de ratione alterationis & motus, subiectum esse actu. Cum vero alterationis ratio desinit, transibit & actualitas subiecti. Hoc autem est in eius termino, qui quidem est generatio: vnde in generatione tota actualitas subiecti alterati peribit. Solum ergo ens in potentia manet in generatione, ens auteni solum in potentia est materia, & ideo materia nuda est subiectum generationis. Haec ille.
Patet igitur ex praedictis vanam esse opinionem Gregorii & Aureoli ponentium dimensiones interminatas praecedere formam substantialem in materia, quam etiam Scotus sufficienter improbat quintupliciter. Primo. Quia Commentator de substantia orbis dicit, quod Arisotele sciuit dimensiones terminatas non posse esse in materia nisi postquam forma substantialis fuerit in ea, sicut est dispostio de accidentibus existentibus in actu: ergo videtur hoc, quod quantitas, & omne accidens sequantur formam in materia, hoc idem dicit 1. Phy. quod materia & forma sunt causa omnium accidentium. Secundo. Quia illud accidens, quod ponitur commune generato & corrupto, necessario migrabit a subiecto in subiectum. Corpus enim corruptum erat subiectum illius accidentis, & non solum materia, quia materia simul cum forma est causa omnium accidentium, sicut habetur 1. Physi. in fine. Tertio. Quia tunc sequitur, quod forma generata non immediate, & primo vnitur materiae, sed per te vniretur eimediante trina dimensione. Quarto. Quia tunc esse secundum quid praecederet esse simpliciter, & materia esset prius quanta quam esset ens simpliciter in actu per formam. Forma enim substantialis dat materiae esse simpliciter, quantitas autem esse secundum quid. In illo ergo priori materia existens quanta habebit esse secundum quid. Impossibile est enim quantitatem formaliter inhaerere subiecto, & quod illud non sit quantum formaliter per eam. Consequens autem est impossibile, & contra mentem Aristeles 7. met. Quinto. Quia accidentia sunt consequentia formam, & non econtra, sicut frequenter dicit Comment. 3. coeli. Vnde accidentia sunt sequela formae. Quod autem sequela praecedat illud cuius est sequela, videtur omnino impossibile: igitur &c. Haec Sco. & bene. Ad idem propositum arguit Dura. & bene sic. Ex materia (inquit) & forma, quae primo ei aduenit, semper fit vnum per se, sed ex materia & forma accidentali, non potest fieri vnum per se: ergo forma accidentalis non potest primo materiae aduenire, sed necessario supponit aduenisse formam substantialem. Maior patet, quia vbi non est nisi vnus actus, ibi non est nisi simpliciter vnum. Propter hoc enim subiectum & accidens non sunt vnum per se, & simpliciter, quia sunt ibi plures actus, sed in composito ex materia & prima forma, quae ei aduenit, non est nisi vnus actus, quia materia est pura potentia secundum se: igitur &c. Minor similiter probatur scilicet quod ex materia & forma accidentali non possit fieri vnum per se. Tum quia sunt diuersorum generum, & talia non constituunt vnum per se. Tum quia si ex materia & forma accidentali fieret vnum per essentiam, quod est vnum simpliciter, & per se, iam illa forma non esset accidentalis quia accidens nunquam dat primam entitatem rei. Ex hoc enim dicitur accidens quia est accedens ad rem iam in esse constitutam: & iterum nullum compositum ens per accidens est vnum nisi per accidens, quia ab eodem habet res esse & vnum esse, sed compositum ex materia & sola forma accidentali non haberet esse nisi per accidens, scilicet per ipsam formam accidentalem: ergo non esset vnum nisi per accidens, & non per se, siue per essentiam &c. Ad argumentum factum in pede q. patet solutio per praedicta. Et haec sufficiant de quaestione. De qua benedictus Deus. Amen