Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum caelum agat in ista inferiora per motum suum

DISTINCTIO XIIII. QVAESTIO I. Vtrum coelum agat in ista inferiora per motum suum.

CIRCA decimamquartam distinct. 2. sen. quaeritur. Vtrum caeluni agat in ista inferiora per motum suum.

Et arguitur quod non, quia illud quod competit quanto quatenusquantum est, non potest esse alicuius actionis principium, sed motus localis est huiusmodi, secundum enim prius & post in magnitudine, est prius & posterius in motu locali, vt apparet ex 4. Physic.

In oppositum arguitur, quia vt dicitur 8. Phy. motus caeli est quasi vita istorum inferiorum, & 2. de generatione dicitur, quod motus obliqcirculi est causa continuae generationis & corruptionis inferiorum

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo adducentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Nullum corpus agit nisi per motum. Hanc ponit. Thomas 2. contra Gent. cap. 20. vbi dicit sic. Nullum corpus agit nisi moueatur, eo quod oporteat agens & patiens esse simul, vel faciens & factum. Simul autem sunt quae in eodem loco sunt, vt habetur 5. Phy. Locum autem non acquirit corpus nisi per motum. Nullum autem corpus mouetur nisi in tempore, quicquid igitur fit per actionem corporis fit successiue. Haec ibi.

Idem ponit 1. par. q. 3. art. 1. vbi dicit. Nullum corpus mouet nisi motum, vt patet inducendo per singula. Item 2. sent. dist. 2. q. 2. arti. 3. Non ponimus (inquit corpus habere influentiam super aliud corpus nisi per motum, quia vt in libro de causis dicitur etiam anima ab intelligentia in hoc deficit, quia non imprimit in res nisi mouendo eas, & multo minus corpus. Nullum autem corpus mouet nisi motum, vt a Philosophis probatum est. Caelum enim per motum suum causat generationem & corruptionem in istis inferioribus. Vnde dicitur in 8. Phy. quod motus eius est sicut vita natura existentibus omnibus. Vnde Rabi Movses dicit, quod caelum in vniuerso est sicut cor in animalicuius motus si ad horam quiesceret, corporis vita finiretur. Haec ille.

Vnde pro conclusione potest formari talis ratio. Nullum agens praeexigens suae actioni localem approximationem sui ad illud, in quod agere debet, potest agere nisi sit motum & per motum, sed omne corpus est huiusmodi: igitur nullum corpus agere potest nisi sit motum, & nisi per motum.

Sciendum tamen quod huius contrarium ponit prima parte q. 66. ar. 3. in solutione secundi, vbi sic dicit. Satiprobabile est, quod coelum empyreum secundum quosdam cum sit ordinatum ad statum gloriae non habeat influentiam in inferiora corpora, quae sunt sub alio ordine, vtpote ordinata ad naturalem decursum rerum, probabilius tamen videtur dicendum, quod sicut supremi Angeli, qui assistunt habent influentiam super medios & vltimos, quia mittuntur, quamuis ipsi non mittantur secundum Dionydus ita caelum empyreum habet influentiam supra corpora, quae mouet, licet ipsum non moueatur. Et propter hoc potest dici, quod influit in primum coelum, quod mouetur non aliquid transiens & adueniens per motum, sed aliquid fixum & stabile, puta virtutem continuandi & causandi, vel aliquid huiusmodi ad dignitatem pertinens. Haec ille.

Item de potentia Dei q. 5. artic. 8. sic dicit. Corpus habet duplicem actionem, vnam quidem secundum proprietatem corporis, vt scilicet agat per motum, hoc enim proprium est corporis, vt motum moueat & agat. Alia autem actionem habet secundum quod attingit ad ordinem substantiarum separatarum, & participat aliquid de modo ipsarum, sicut naturae inferiores consueuerunt aliquid participare de proprietate naturae superioris, vt apparet in quibusdam animalibus, quae participant aliquam similitudinem prudentiae, quae est propria hominum. Haec autem est actio corporis, quae non est ad transmutationes materiae, sed ad quandam diffusionem similitudinis formae in medio secundum similitudinem spiritualis intentionis, quae recipitur de re in sensu vel intellectu. Et hoc modo sol illuminat aerem & color speem suam multiplicat in medio &c. Ex quibus potest concordari controuersia superius tacta, vt scilicet dicamus, quod nullum corpus agit nisi per motum proprium, loquendo de actione sibi propria & conaturali vt corpus est, potest tamen agere non motum, immo quiescens, loquendo de actione, quae sibi competit ex participatione superioris naturae &c.

Secunda conclusio. Omnes motus naturales corporum inferiorum conuenientes corpori vt corpus est, reducuntur sicut in causam in motum corporum coelestium. Hanc ponit 1. parte q. 115. artic. 3. vbi sic ait. Cum omnis multitudo ab vnitate procedat, quod autem est immobile vno modo se habet, quod vero mouetur multipliciter, considerandum est in tota natura, quod omnis motus ab immobiliprocedit, & ideo quanto sunt aliqua immobiliora tanto sunt magis causam eorum, quae sunt mobilia. Corpora autem caestia sunt magis immobilia inter alia corpora, non enim mouentur nisi motu locali, & ideo motus horum inferiorum corporum, qui sunt varij & multiformes reducuntur in motum corporum caelestium sicut in causam. Haec ille.

Item 2. sent. 15 q. 1. ar. 2. Corpora (inquit) caelestia causant generationem & corruptionem in istis inferioribus, inquantum motus eorum est causa omnium mutationum inferiorum. Sed cum omnis motus sit actus mouentis & moti, oportet quod in motu relinquatur virtus motoris, & virtus mobilis. Vnde ex ipso mobili, quod est corpus, habet virtutem mouendi inferiora corpora ad dispositiones corporales. Ex parte autem motoris, qui est substantia spiritualis, quaecunque sit illa, habet virtutem mouendi ad formas substantiales, secundum quas est esse specificum, quod diuinum esse dicitur. Relinquitur autem virtus spiritualis substantiae in motu corporis coelestis ad modum, quo virtus motoris relinquitur in instrumento. Et per hunc modum omnes formae naturales descendunt a formis, quae sunt sine materia, vt dicit Boetius in lib. de trinit. & Comment. in io. Met. sicut formae artisiciatorum ab artifice. Haec ille.

Item de potentia Dei vbi supra. Sicut (inquit) habetur in libus de causis, quando causa prima retrahit actionem suam a causato, oportet etiam, quod causa secunda retrahat actionem suam ab eodem, eo quod ca secunda habet hoc ipsum, quod agit per actionem causae primae in cuius virtute agit. Cum autem omne agens agat secundum quod est actu vel in actu, oportet secundum hoc accipere ordinem causarum agentium, secundum quod est ordo eorum in actualitate. Corpora autem inferiora minus habent de actualitate quam corpora coelestia. Nam in corporibus inferioribus non est tota potentialitas completa per actum, eo quod materia substans vni formae remanet in potentia ad formam aliam, quod non est in corporibus coelestibus. Nam materia corporis caelestis non est in potentia ad aliam formam: vnmen sua potentialitas tota est terminata per formam, quam habet, substantiae vero separatae sunt perfectiores in actualitate quam etiam corpora caelestia, quia non sunt compositae ex materia & forma, sed sunt quaedam formae subsistentes, quae tamen deficiunt ab actualitate Dei, qui est suum esse, quod de alijs substantijs separatis non contingit. Sicut etiam videmus quod elementa se superant adinuicem secundum gradum actualitatis, eo quod aqua plus habet de specie quam terra, aer quam aqua, & ignis quam aer. Ita etiam est in corporibus caelestibus, & substantijs separatis. Elementa igitur agunt in virtute corporum coelestium, & corpora caelestia in virtute substantiarum separatarum, vnde cessante actione substantiae separatae, oportet quod cesset actio corporis caelestis, & ea cessante oportet quod cesset actio corporis elementaris. Sed sciendum est, quod corpus habet duplicem actionem &c. vt recitatum est in prima conclusione, post quae verba immediate sequitur sic. Vterque autem modus actionis in istis inferioribus causatur ex corporibus caelestibus: nam ignis calore suo transmutat materiam ex virtute corporis caelestis, & corpora visibilia multiplicant suas species in medio virtute luminis, cuius fons est in coelesti corpore. Vnde si actio vtraque corporis coelestis cessaret, nulla actio in istis inferioribus remaneret, sed cessante motu caeli cessabit prima actio, sed non secunda, & ideo cessante motu coeli, erit quaedam actio in istis inferioribus illuminationis & immutationis medij a sensibilibus, non autem erit actio, per quam transmutatur materia, quam sequitur generatio & corruptio. Haec ille.

Item 3. contra Gent. c. 81. Primum (inquit) in quolibet geede est causa eorum, quae sunt post. Inter omnes autem alios motus primus est motus caeli. Primo quidem, quia motus localis est primus inter omnes motus, & tempore, quia solus potest esse perpetuus, vt probatur 8. Phy. & natura, quia sine ipso non potest esse aliquis aliorum motuum, non enim augmentatur aliquid nisi praeexistente alteratione, per quam quod prius erat dissimile conuertatur & fiat simile, neque alteratio potest esse nisi praeexistente loci mutatione, quia ad hoc quod fiat alteratio, oportet quod alterans sit magis propinquum alterato nunc quam prius. Est etiam prior perfectione, quia motus localis non variat rem secundum aliquid ei inhaerens, sed solum secundum aliquid extrinsecum, & pro hoc est rei iam perfectae. Scdo. Quia etiam inter motus locales est motus circularis prior & tempore, quia solus ipse potest esse perpetuus, vt probatur Sa. Phy. & naturaliter, quia est magis simplex & vnus, cum non distinguatur secundum principium & medium & finem, sed totus sit quasi medium, & etamperfectione, quia reflectitur ad principium. Tertio. Quia solus motus caeli sp inuenitur regularis & vniformis. In motu enim naturali grauium & leuium fit additio velocitatis in fine, in violentis autem additio tarditatis. Oportet ergo quod motus caeli sit causa omnium aliorum motuum. Haec ille.

Ex quibus potest colligi talis ratio. Primum in quolibet genere prioritate temporis, naturae, & perfectionis est causa aliorum eiusdem generis, sed motus coelestis est illo modo prior inter alios motus: igitur &c. Multae aliae conclusiones poni possent, sed non legi impugnatores, ideo dimittantur, quia solas impugnatas directe, aut indirecte pono. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum artic. arguitur contra primam & secundam conclusiones simul per argumenta Durand. eas impugnantis, vnde ipse supponit talem diuisionem. Differunt (inquit) motus & actio, quia motus est quaecunq, mutatio successiua, siue ad locum, siue ad formam, actio autem solum est mutatio secundum formam. Cum igitur quaeritur, vtrum coelum agat per motum, intelligitur de actione proprie dicta per quam caelum causat aliquam formam substantialem, aut accidentalem in istis inferioribus, quo supposito dicendum est, quod id, per quod aliquid agit, potest intelligi dupliciter. Vno modo quod illud sit ratio formalis in agente, per quam agit, sicut calor in igne est formalis ratio, per quam calefacit. Alio modo potest intelligi agere per aliquid non quod sit sibi ratio agendi modo iam dicto, sed quia ipsamet actio, sicut ignis dicitur calefacere per calefactionem. Et praeter istos duos modos, quidam addunt tertium scilicet quod aliquid dicitur agere per alterum, quod nec est sibi ratio agendi tanquam forma, nec est ipsamet actio, sed est aliud necessario requisitum ad hoc, quod agens agat, sicut ponitur exemplum de securi, quae ad hoc quod possit secare requiritur, quod sit acuta, & de materia dura, requiritur etiam quod sit mota a secante. Sed duo prima scilicet acuties & durities sunt ei ratio agendi tanquam forma agentis, sed motus solum est aliquid necessario requisitum ad hoc, quod securis agat vt instrumentum, quod non agit nisi motum. Si ergo conclusio intelligatur primo modo, sic dicendum est, quod caelum non agit per motum, quia motus localis nulla est ratio agendi, nec vniuersaliter aliquis motus secundum se solum ratione termini, quod sic patet, illud quod non ponit in eo, in quo est aliquid absolutum, non potest esse principium actionis, quia sicut respectus secundum se non terminat aliquam actionem, sic nec principiat, principium enim actionis & terminus sibiinuicem correspondent, sed motus secundum se non ponit in eo, in quo est aliquid absolutum, sed si ponit hoc est ratione sui temini: ergo motus secundum se non potest esse principium seu ratio alicuius actionis in alterum, nisi ratione sui termini tantum. Et hoc potest dici de motu alterationis, aqua enim calefacta potest calefacere alterum non solum cessante motu calefactionis, sed etiam dum est in calefieri, quia iam habet aliquid de termino scilicet de caliditate. In motu autem locali neutrum est, quia nec ratione sui, nec ratione termini ad quem est, ponit aliquid absolutum, quod patet multipliciter. Primo sic. Quia omne quod ponit in aliquo formam absolutam, facit ipsum aliud vel alterum, forma enim substantialis facit aliud, accidentalis vero alterum, sed motus localis non facit aliud, nec alterum, quia iam esset generatio vel alteratio: igitur &c. Secundo. Quia si poneret aliquid absolutum, illud esset locus, sed locus non est in locato, sed in locante, est enim vltimum continentis igitur &c. Tertio. Non omne mouens est agens 1. de generatione, sed si motus localis poneret aliquid esse mouens, esset esse agens, in alio enim a motu locali non est instantia: ergo &c. Nullo modo ergo potest motus localis alicuius esse ratio agendi, nec hoc vnquam aliquis doctor asseruit, vt puto.

Item nec secundo modo motus coeli potest esse actio, per quam caelum agat in alterum, quia actio non est in agente, sed in passo, sed motus caeli est in caelo, & vniuersaliter omnis motus est in mobili, cuius est motus: ergo motus coeli, vel cuiuscunque mobilis non potest esse actio per quam caelum, vel quodcunque aliud mobile agat in alterum. Si autem tertio modo intelligatur quomodo, an scilicet motus caeli requiratur ad hoc vt coelum agat in inferiora, licet non sit ei ratio agendi, vt dictum fuit de securi in extremo adducto, sic videtur quod motus caeli non requiratur ad hoc, quod caelum agat in haec inferiora, sed solum ad nouitatem actionis & alterationis, generationis, & corruptionis, a caeterarum mutationum. Primum probatur dupliciter. Primo sic. Quia illud quod non est actiuum in corpore generabili & corruptibili ad agendum, nec in caelo, sed motus localis non est necessarius in generabilibus & corruptibilibus, ad hoc, vt agant: ergo nec in caelo. Minor patet: quia magnes non motus localiter alterat & calefacit sibi appositum, quod si moueatur, hoc accidit, quare &c. Secundo. Quia coelum empyreum agit in haec inferiora, nec tamen mouetur secundum tei igitur &c. Secundum vero patet scilicet quod motus caeli exigatur ad nouitatem actionis vel ad alternationem actionum. Quia ad actionem requiritur, quod agens & passum sint approximata, quo facto necessario sequitur actio nisi sit aliud impediens. Si igitur aliqua actio sit de nouo, oportet quod de nouo actiuum sit approximatum passiuo. Haec autem approximatio fit per motum localem, & ideo motus localis praeexigitur ad nouitatem actionis. Et ad hunc intellectum procedit ratio Aritoes 8. Phys Item ad alternationem actionum, quia enim idem manens idem natum est facere idem. 2. de generatione, ideo si non moueretur coelum, sol & astra, quae semper eodem modo se haberent ad determinatas partes terrae, semper idem facerent. Nec esset in eadem parte alternatio diei, & noctis, caloris & frigoris, & estatis & hyemis, sed vnum & idem semper. Ad hoc igitur vt sit circa easdem partes terrae horum alternatio, requiritur quod corpora astrorum per motum coeli quadque sint praesentia, quandoque absentia, vt innuit Philosophus 2. de generatione. d. quod motus circuliobliqui est causa alterationis, & corruptionis, quia adducit generans. Sic igitur patet, quod motus non est ratio agendi in a terum, nec coexigitur ad actionem nisi propter nouitatem actionis.

Contra secundam conclusionem in speciali arguit. Primo contra rationem ibi adductam de 3. contra Gent. dicit, quod non valet. Cum enim dicitur, quod illud, quod est primum in aliquo genere &c. Hoc intelligitur de primo in genere causalitatis. Primum autem in genere praedicamentali non oportet esse causam aliorum. Non enim color albus, qui est primus in genere colorum, est per se causa aliorum in aliquo genere causalitatis. Motus autem localis non est primus in genere causalitatis, quia nullum genus causalitatis habet super alios, vt patet inducendo in generibus causarum.

Item nec ille motus est primus in genere praedicamentali, quia non est in eodem genere cum alijs. Non enim omnes motus sunt in eodem gemeoe, sed in diuersis, sicut alteratio est in genere qualitatis, augmentum & diminutio in genere quantitatis, loci mutatio in praedicamento vbi. Secundo. Quia licet motus localis requirat subiectum magis perfectum quam generatio vel alteratio, ipse tamen motus est minus perfectus quam generatio vel alteratio, quia sicut agens est perfectius, quod minus supponit in actione sua, & plus producit, sic generatio & alteratio sunt perfectiores quam motus localis, quia plus ponunt, vel producunt & minus supponunt. Tertio. Contra aliud in illa conclusione contentum scilicet quod motus coeli, vel caelum in virtute intelligentiae agat. Quia si (inquit) coelum in virtute intelligentiae posset aliquod viuens generare, istud esset vel permotum ab intelligentia causatum, vel per aliquam virtutem ab intelligentia influxam. Non per motum, quia motus localis non potest esse ratio agendi, nec per aliquam virtutem coeloinfluxam, quia vel esset influxa, immediate ab intelligentia, vel mediante motu. Non immediate, quia intelligentia non agit ad formam immediate, nec mediante motu, quia per motum localem, qualis est motus caeli, nihil acquiritur. Ex hoc arguitur sic. Quod non acquirit virtutem agendi non acquirit virtutem producendi, sed caelum ab intelligentia mouente ipsum non acquirit virtutem agendi, vt probatum est, igitur &c.

Contra eandem conclusionem dudum arguerunt multi, quorum obiecta sufficienter euacuauit correptor corruptoris, ideo hic non curo ponere, nisi tantum obiecta Henrici. 11. quolibet q. 15. Ipse siquidem ibidem vult probare, quod cessante motu caeli multa possent inferius moueri. Primo. Quia si graue esset sursum nullo impediente, descenderet etiam stante caelo, aliter esset perpetua violentia, & sine inferente violentiam. Secundo. Quia animal stante caelo non impediretur a suo motu progressiuo, cum etiam dicat Auernus quod iste motus esset in vacuo. Tertio. Quia tunc animalia, quae reperirentur viua in hora status coeli semper naturaliter manerent, & si essent etiam mortua cadauera manerent semper. Quurto. Quia cessante motu caeli multa possent corrumpi, licet non gnenari, quia ad corruptionem sufficit defectus virtutis conseruantis rem, non autem requiritur causa positiua. Vnde cum coelum per se suo motu sit causa generationis, vim generatiuam per motum suum influendo, corruptio sit etiam si nihil siextra a quo moueatur res: ergo stante caelo non esset generatio, esset tamen corruptio non per agens extra, sed per defectum virtutis conseruantis intra. Mixta enim non solum generantur virtute coeli, sed etiam conseruantur quousque virtus conseruans non subtrahatur, & tunc sequitur corruptio ex virtute deficiente. Vnde in tali corruptione non est quaerenda causa positiua, sed negatiua. Vnde Commentator 3. de Generatione dicit, quod ignis cum non mouebit per principium mouens, mouebit ad corruptionem tantum. Quinto. Quia Philosophus ibidem dicit generationem & corruptionem fieri per motus contrarios, quia generationem, eo quod adducit vim generatiuam, & corruptionem per eum, qui abducit vim generatiuam & conseruatiuam. Sexto. Quia omne corruptibile necesse est corrumpi, quia necesse est periodum cuiuslibet ad finem venire, ad quem cum peruenit cessabit influentia conseruans, & si paulatim subtrahatur paulatim corrumpetur, & si subito, vel simul, subito corrumpetur. Cessat autem influxus coeli, quando cessat motus eius, & ideo si caelum staret omnia corruptibilia corrumperentur, cuiusmodi sunt mixta. Elementa autem quia ex se sunt incorruptibilia, nec sunt corruptibilia, nisi per accidens, quia sunt in potentia ad formas aliorum elementorum & mixtorum, ideo cessante motu coeli cessabit generatio & corruptio elementorum, quae non fit nisi virtute caeli. Septimo. Quia articulus condemnatus est dicere, quod cessante motu caeli, ignis non posset comburere stupam.

Item potest argui contra conclusionem, quia tempore Iosue cessauit motus coeli, & tamen caelo quiescente multae transmutationes naturales, & non miraculosae factae sunt. Item quia secundum Augustinum caelo quiescente rota figuli posset moueri, & tunc esset motus & tempus: igitur &c. Et in hoc secundus arti. terminatur.

Articulus 3

Quantum ad tertium artic. respondetur ad primum cotra primam & secundam conclusiones. Et quia ib implicantur multa.

Ad primum quod ibi dicitur, quod non omnis motus est actio, licet omnis actio &c. dicitur que illa distinctio est contra Philosophum 3. Phyas & Comment. & auctorem sex principiorum, & coniter contra omnes peripa teticos volentes, quod omnis motus corporalis est cum aliqua actione, licet non omnis actio sit cum motu, aut mutatione proprie loquendo. Vlterius dicitur, quod distinctio secunda ibidem facta, qua dicitur, quod illud, quo aliquid agit, potest sumi tripliciter, quia aut est ratio agendi, aut actio, aut aliquid, sine quo non potest exerceri actio.

Non valet, quia non videtur quod tertium membrum ponat in numerum cum duob primis, vtputa quod aliquid nullo modo sit ratio agendi in nullo genere causae. nec sit actio, & tamen sit necessario requisitum ad agendum. Omnis enim effectus poni potest positis suis causis & causatione vel actione causarum, quocunque alio circunscripto. Et ad probationem ibidem adductam de motu securis &c. Dicitur quod sicut omnis dispositio materiae vel subiecti ad recipiendum actionem vel impressionem agentis reducitur ad genus causae materialis, ita omnis dispositio agentis, aut mouentis, ad hoc quod moueat vel agat, reducitur ad genus causae efficientis qualitercunque. Vnde in extremo de securi dicitur, quod motio securis ab artifice est sibi ratio agendi. Et tunc descendendo ad propositum magis in speciali dicitur, quod coelum agit per motum, qui est in eo tanquam per rationem agendi, ita quod motus ille est dispositio agentis ad hoc, quod agat in haec inferiora. Et ad primam simod improbationem dico primo, quod aliquid potest dici rationem agendi alicui agenti sex modis, primo sua forma substantialis, secundo sua naturalis potentia actiua, quaecunque illa sit, tertio qualitates aliquae siue sint habitus, aut aliae dispositiones, quarto virtus influxa a superiori agente, si nt agens instrumentale, quinto quantitas, quae etiam aliquid confert ad agendum, aliter nanque agit magnus ignis, quam paruus, sexto habitudines respectiuae, puta distantia, & proportio agentis ad passum, & similia, & generaliter omnis conditio agentis aliquid conferens ad actionem, aut quantum ad substantiam actus, aut quantum ad eius modum, puta velocitatem, tarditatem, magnitudinem, paruitatem, intensionem, aut remissionem. Dico scono, quod motus localis potest diciratio agendi suo mobili, quarto & sexto modo. Corpus enim mouens aliud corpus proportionatur sibi per hoc, quod mouetur, sicut tangit Sanctus Thomas 1. par. q. 25. art. 2. in solutione tertij. Corpus (inquit) mouens aliud corpus est agens vniuocum &c. Dicitur tertio quod motus localis ratione sui termini extrinseci ponit aliquid absolutum scilicet locum, licet terminus eius intrinsecus non sit quid absolutum, sed quid respectiuum, puta ipsum vbi. Et hoc secundum opinionem superius tactam. Quia Sanctus Thomas quandoque videtur dicere, quod motus localis non est aliud quam successio diuersorum locorum circa idem mobile, vt patet in 4. sent. dist. 44. q. 2. arti. 3. quaest. 3. quandoque autem dicit illum esse subiectiue in mobili, & sic isto modo oportet, quod ponat motum localem esse quid aliud a loco, quod non videtur posse dici, nisi sit vbi fluens.

Dico quarto, quod respectus potest esseratio agendi aliquo modo, vt dictum est, licet non primaria & principalis, & similiter potest esse terminus motus, vt patetde vbi, quod etiam oportet arguentem dicere cum in eadem q. dicat, quod locus non est terminus motus, cuenm percedat illum, sed esse in loco. Oportet autem quod per esse in locointelligat quid respectiuum, & non quid absolutum, quia secundum eum motus localis non ponit aliquid absolutum in suo mobili. Tres ergo probationes per eum adductae ad probandum motum localem non ponere quid absolutum in mobili conceduntur, licet tertia falsum assumat scilicet quod non od mouens est agens, vt supra dictum est, nisi stricte accipiat agens pro illo, quod producit formam absolutam, tunc enim verum diceret. Quia autem caelum non agat per motum tanquam per actionem conceditur. Quia vero dicit motum non esse necessarium ad hoc quod caelum agat in haec inferiora. Dicitur quod iuxta praehabita duplex est actio caeli, quaedam quidem transmutatiua materiae ad formam substantialem actu vel potentia proxima, & de ista dicitur, quod non est a coelonisi per motum. Alia vero est actio similis actioni substantiae separatae. Et ad hanc non requiritur motus, cuiusmodi est illuminatio. Et ad probationem in oppositum dicitur, quod nullum corpus generabile & corruptibile agit quamcunque actionem nisi virtute coeli, loquendo de actione naturalinullo modo libera, quod dico propter motus corporales hominis, qui est liberi arbitrii, & ideo non oportet quod si corpus inferius generabile & corruptibile agit non motum, sed quietum, quod ideo caelum possit agere non motum, sed quietum, quia coelum est principalior causa talis actionis. Dicitur vlterius, quod nec magnes, nec aliud corpus generabile potest agere totaliter quiescens. Tum quia omnem eius actionem praecedit localis approximatio sui vel alterius. Tum quia non agit nisi ex influxu caeli, receptio autem talis influxus motio quaedam est. Tum quia multi dicerent, quod magnes non trahit ferrum nisi motione causae finalis, effectiue autem mouetur a generante, quod dedit sibi talem naturam, vt ad praesentiam magnetis moueatur. Tum quia in magnete praecedit aliqua alteratio vel resolutio antequam calefaciat alia. De hoc Commentator 7. Phy. comm. 10. Ad hoc (inquit) quod quaeritur, quod plura attrahentia videntur attrahere sine tractu & motu.

Dicendum est, quod haec attractio dicitur aequiuoce. Attractio enim in rei veritate est illa, qua attrahens mouetur cum attracto, & hoc quando attractum ad ipsum fuerit quiescens, necesse est vt motus attrahentis sit velocior quam motus attracti, & hoc videtur in virtutibus voluntarijs &c. Sequitur. Attractio autem in qua attrahens est quiescens, & attractum est motum non est attractio in rei veritate, sed attractum mouetur ex se, attrahens vt perficiat se, vt lapis mouetur ad inferius, & ignis superius. Et similiter oportet hoc intelligere de motu ferri ad magnetem & alimenti ad membrum, v. 3. de motu sanguinis ad superiora corporis, & vniuersaliter nutrimenti arborum ad superiora earum, sed est differentia inter illa, & illa quae mouentur ad locum proprium, quoniam illa mouentur ad locum, siue ille fuerit propinquus, siue remotus, nutrimenta vero non mouentur ad nutriendum nisi cum fuerint in aliqua dispositione demonstrata. Et similiter ferrum non mouetur ad magnetem, nisi cum fuerit in aliqua qualitate demonstrata, & ideo magnes quando fricatur cum alleo amittit virtutem. Nam ferrum tunc non acquirit de lapide in illa dispositione qualitatem, per quam innatum est moueri perse ad lapidem, & hoc manifestum est in cacabo, quod attrahit paleam quando calefit. Haec ille.

Secunda probatio, quae adducitur de coelo empyreo, non est contra nos, illud enim caelum non agit actione transmutatiua materiae, ideo potest agere quiescendo, vt supradictum est. Illa vero, quae addit arguens, quomodo scilicet motus coeli exigatur ad nouitatem, & ad alternationem actionum, bene dictum est, quia ad hoc requiritur, sed non praecise.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod ista propositio. Primum in vnoquoque genere causa est aliorum eiusdem generis, non debet sic glosari quod primum in genere causalitatis est causa aliorum, quia glosa ista derisibilis est, & nihil dicit aliud, nisi quod prima causa est causa, de quo nunquam aliquis dubitauit, sed debet intelligi & glosari sic, quod illud, quod inter res eiusdem generis est prius perfectione, & natura, & tempore habet aliquam causalitatem super alia illius generis, & ad hunc sensum ponitur ab Aristoteles 2. Metaphy. Cum autem dicit arguens, quod habet instansiam, quia albedo &c. Dicitur quod albedo quantum ad suum formale, quod est lux quae primo inest albedini, est causa, q. formalis & constitutiua omnium colorum. Quia autem vlterius addit, quod scilicet non omnes motus sunt vnius generis &c. verum est quo ad sua materialia, quia vbi, & qualitas, & quantitas sunt diuersa genera praedicamentalia, sed non sic accipitur genus a Philosopho in maxima supradicta, sed largius eo modo, quo dicimus omnia vera esse vnius generis, & omnia bona similiter, ita quod verum & bonum communiter dicantur genera, & proportionabiliter motus dicatur vnum genus ad omnes motus ratione illa, quod est formale in illis scilicet esse actum in potentia, ita quod omnia illa dicantur eiusdem generis, quae conueniunt in vna communi intentione vniuoca. vel analoga.

Ad secundum dicitur, quod antecedens est manifeste contra Philosophum & Commentatorem 9. Physic. com. 57 & multis sequentibus, vbi expresse, & ex intentione probant motum localem esse priorem alijs duratione, natura, & perfectione.

Nec valet probatio ad oppositum, qua dicitur quod generatio & alteratio plus ponunt, & minus supponunt quam motus localis. Tum quia falsum est, quod assumitur, licet enim generatio & alteratio plus ponat in suo mobili, & suo subiecto, tamen motus localis plus ponit in alieno subiecto, cum sit causa generationis & alterationis, & praecedat eas necessario, ideo quicquid causat generatio & alteratio causat motus localis. Tum quia cum accidens non transcendat perfectionem sui subiecti essentialem, & generatio habeat imiperfectissimum subiectum, & in pura potentia, alteratio vero consimiliter habeat subiectum potentialius & imperfectius subiecto motus localis, quod inquantum huiusmodi est minime in potentia, impossibile est, quod sint perfectiores motu locali. Tum quia finis est potior his, quae sunt ad finem, hic autem motus est finis aliorum, sicut & subiectum eius, quod est ens completum, finis est subiectorum generationis & alterationis. Tum quia similitudo ibidem adducta non valet de agente, quod plura ponit & producit, & pauciora supponit, quia perfectio agentis cognoscitur ex effectu, non autem perfectio motus, aut mutationis ex suo termino, quia alia est comparatio agentis ad suum effectum, & alia motus ad suum terminum. Agens enim continet totam perfectionem sui effectus, motus autem se habet ad terminum non effectiue, sed vt potentia ad actum, & vt imperfectum ad perfectum, vnde excluditur superueniente termino suo, vnde quanto terminus, ad quem est perfectior, tanto motus vel mutatio ad illum est imperfectior, vtputa priuatio maioris perfectionis deterior est priuatione minoris, & potentia ad perfectiorem actum potentia ad imperfectiorem, & hoc est verum, & debet intelligihoc modo scilicet comparando vnum genus motus ad aliud vt loci mutationem ad alterationem, non autem vnam speesm motus ad aliam eiusdem generis, vt generationem hominis ad generationem asini.

Ad tertium dicitur, quod intelligentia im inediate influit coelo, & mediante coelo influit motui coeli. Nec valet improbatio huius, licet enim intelligentia non possit immediate influere rei corporali aliquam formam se habentem per modum habitus & formae quietae propter incapacitatem corporis, potest tamen influere formam se habentem per modum passionis intentionalis, & existentem magis in fieri quam in facto esse, cuiusmodi est virtus influxa coelo. Et de hoc alias dictum est.

Ad primum Henrici contra eandem conclusionem dicitur, quod si omnes motus naturales habent essentialem ordinem ad motum coeli, vt ipse concedit, tunc eo cessante graue non descenderet. Non enim in essentialiter ordinatis ponitur secundum ablato primo, immo nullum posteriorum poni potest. Constat autem quod motus grauis cum non sit primus motus, & tmen inter motus naturales est aliquis ordo, oportet quod essentialiter ordinetur ad motum primum.

Praeterea. Graue non mouetur deorsum, nisi virtute formae acceptae a generante particulari, quod non egit sine influentia primi alterantis & generantis, & per consequens, nec forma grauitatis habet quod inferius descendat, nisi in virtute primi generantis, quae subtracta est, quando motus subtrahitur, & ideo cum illa forma non moueat nisi in virtute, vtriusque generantis, particularis scilicet & vniuersalis, quae subtrahitur per subtractionem motus, ideo graue non descenderet, si coelum staret. Vnde Philosophi sicut reputarent impossibile, quod graue non impeditum sursum staret, sicut quod motus coelicessaret. Quia autem dicit quod si graue non descenderet stante coelo, tunc violentia esset perpetua.

Dicendum, quod si graue poneretur extra locum suum, & ibi perpetuo remaneret, non esset inconueniens hoc, posito quod violentia esset perpetua, licet non esset simpliciter violentia, quia graue non est natum ferri deorsum nisi supposita influentia motus coeli. Vnde licet esset contra naturam grauis vt particularis est, non tamen esset contra eam vt comparatur ad vniuersalem causam, sicut motus, quo ignis mouetur naturaliter in sphaera sua, est naturalis ei per comparationem eius ad causam vniuersalem, & ideo non esset simpliciter violentia tunc si graue staret, quia aliquid esset ibi de naturalitate.

Item cum dicit, quod esset violentia sine inferente. Dicendum quod impediens esset ne graue descenderet. Sed impediens aliquid duplex est, vnum positiuum, sicut columna impedit ne graue descendat, aliud priuatiuum, sicut subtractio causae motus. Et sic cessatio motus caeli impediret, negraue descenderet.

Ad secundum dicitur, quod idem esset, quod dicitur de motu grauium & leuium, etiam de omni alio motu nisi de motibus hominis, qui non sunt naturales, sed subsunt libero arbitrio.

Ad tertium dicitur, quod si cadauera remanerenpost cessationem motus caeli semper manerent. Et similiter animalia si remanerent, semper remanerent. Cum enim incorruptio fiat per motum, & nullus motus naturalis ad formam possit esse, postquam cessauerit motus primus, talia animalia, vel cadauera, vel alia mixta non possent ab aliquo agente naturali corrumpi, quia tale agens non agit ad formam sine motu praeuio. Nec potest dici, quod miscibilia redeant ad naturas proprias. Tum quia hoc non est sine motu naturali, qui non est possibilis, cum cessauerit motus primus. Tum quia esset quaedam generatio, quia miscibilia, quae non sunt actu in mixto fierent entia in actu sub proprijs formis, & sic fieret motus ad formam.

Ad quartum dicitur, quod cessante primo motu, sicut non esset generatio, ita nec corruptio. Cuius ratio dicta est, sicut enim gneatio est terminus a terationis, sic & corruptio, cessante autem motu caeli si solueretur proportio miscibilium in mixto, oporteret quod fieret generatio, quia quando aliquid de ente in potentia reducitur ad esse in actum simpliciter, tunc est generatio. Sic autem esset quando corrumperetur mixtum cessante motu caeli, quia elementa, quae sunt in mixto in potentia, & non secundum proprias formas, fierent in actu sub proprijs formis: ergo tunc non esset corruptio sine generatione, sicut arguens putat, licet esset sine alteratione praecedente, quia in instanti, quo cessaret motus coeli, disiolueretur mixtum. Quia autem allegatde Commentatore. Dicendum quod igni, ad nihilum posset mouere, si caelum staret, posito tamen per impossibile, quod moueret, magis moueret ad corruptionem, quia virtutem generatiuam non habet ad exequendum nisi supposito motu. Et cum Philosophus dicit, quod nihil fit nisi moueatur, corrum pitur autem cum nihil mouetur, non est ad propositum, quia intelligitur sic, quod nihil fit simpliciter, nisi moueatur ab aliquo extra, quia nihil reducit se de potentia ad actum, vel ad esse simpliciter. Corrumpitur tamen aliquid cum a nullo mouetur extra quia in se habet causam suae corruptionis, quia scilicet est compositum ex contrarijs, supponitur tamen motus caeli, sine quo compositum ex contrarijs corrumpi non posset, nisi vno solo momtscilicet in instanti, quo motus caeli cessaret. Sed nec prius, nec post cessationem corrumpi posset, nisi semper in virtute primi motus.

Ad quintum dicitur, quod Philosophus vbi allegatur, non intendit, quod sit aliquis motus per se ad corruptionem, vnde cum sol declinat a nobis, accedit ad aliqua loca, vbi generantur aliqua, quae prius non generabantur, quae etiam corrumpuntur in declinatione solis.

Ad sextum patet responsio ex praedictis, quod autem dicit elementa esse incorruptibilia per se falsum est, licet enim non habeant in se principium suae corruptionis, sicut mixta, quae sunt composita ex contrarijs, & non possint corrumpi nisi ab extrinseco, non tamen debent dici per se incorruptibilia, sicut licet corpus inanimatum non moueatur nisi ab extrinseco, non tamen debet dici, quod sit per se immobile, nisi accipiendo per se. 1. a se non est mobile. Cessante autem caeloremanebunt elementa, quia sunt vltimi termini resolutionis ad quae mixta habent resolui. Et quia nullus motus naturalis erit vltra, ideo semper remanebuntincorrupta. Ad septimum dicitur, quod error est dicere, quod cessante motu caeli ignis non posset comburere stupam per diuinam potentiam. Sic enim negant hoc quidam Philus d. quod Deus non posset nouos effectus naturales inferius producere sine motu caeli, & per consequens, nec facere, quod ignis combureret stupam, quod falsum est. Sed positio nostra non ponit hoc. Praedictae responsiones sunt Bernardus de Gannaco, quae sunt sufficientes.

Ad octauum dicitur, quod sicut illa statio solis miraculose facta est, sic miraculose factum est, quod illo stante corpora inferiora suos motus exercerent naturales.

Ad nonum dicitur, quod Auguinus loquiim de potentia diuina vel angelica vel etiam humana, nos autem loquimur de potentia naturali Physicorum corporum ad suos motus naturales.

Ad argumentum in pede qu. factum negatur tam maior quam minor. Maior quidem, quia licet quantitas non sit primaria & principalis ratio agendi, cum sit quid mathematicum inquantum huiusmodi, potest tamen esse ratio agendi secundaria saltem causa sine qua non, vt supra dictum est. Minor similiter negatur, quia quantitas non est principalis ratio motus, aut mobilitatis, sed potius forma naturalis rei, cum accidentibus naturaliter eam consequentibus, quae sunt qualitates, quantitas autem potest dici ca sine qua non. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus deus Amen.

PrevBack to TopNext