Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in homine praeter animam intellectivam sit alia forma substantialis

DISTINCTIO XV QVAESTIO I. Vtrum in homine praeter animam intellectiuam sit alia forma substantialis.

CIRCA decimamquintam distinctionem 2. sent. Quaeritur. Vtrum in homine praeter animam intellectiuam sit alia forma substantialis.

Et arguitur quod sic. Corpus humanum est corpus mixtum, mixtio autem non sit secundum materiam, quia tunc esset corruptio sola. Oportet ergo quod formae elementorum remaneant in corpore mixto, quae sunt formae substantiales: ergo in corpore humano sunt aliae formae substantiales pteter animam intellectiua.

In oppositum arguitur, quia vnius rei vnum est esse substantiale, sed forma substantialis, dat esse substantiale. ergo vnius rei tantum est vna forma substantialis. Anima autem est forma substantialis: ergo impossibile est, quod in homine sit alia forma substantialis quam anima intellectiua.

In hac quaestione erunt tres artic. In primo ponetur determinatio Sanctus Thomas per conclusiones. In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. In homine non est alia anima quam anima rationalis. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 76. art. 3. vbi sic ait. Plato posuit diuersas animas esse in corpore vno secundum organa distinctas, quibus diuersa opera vitae attribuebat, dicens vim nutritiuam esse in hepate, concupiscitiuamin corde, cognoscitiuam in cerebro. Quam quidem opinionem Aristoteles reprobat in primo de anima quantum ad illas animae partes, quae corporeis organis in suis operationibus vtuntur, ex hoc quod in animalibus, quae decisa viuunt, in qualibet parte inueniuntur diuersae operationes animae, sicut sensus & appetitus. Hoc autem non esset diuersa principia operationum animae tanquam per essentiam diuersae diuersis partibus corporis distributa essent. Sed de intellectu sub dubio videtur relinquere. Vtrum sit virtus separata ab alijs animae partibus solum ratione, an etiam loco. Opinio autem Platonis sustineri posset, si poneretur, quod anima vnitur corpori non vt forma, sed vt motor, vt posuit Plato, nihil enim inconueniens sequitur, si idem mobile a diuersis motoribus moueatur praecipue secundum diuersas partes. Sed si ponatur animam vniri corpori sicut formam, omnino impossibile videtur plures animas per essentiam diderentes in vnocorpore esse. Quod quidem triplici ratione manifestari potest. Primo, quia animal non esset simpliciter vnum, cuius essent animae plures. Nihil enim est simpliciter vnum, nisi per formam vnam, per quam res habet esse, ab eodem enim habet res quod sit ens, & quod sit vna. Et ideo ea quae denominantur a diuersis formis, non sunt vnum simpliciter, sicut homo albus. Si igitur homo ab alia forma haberet, quod sit viuum scilicet ab anima vegetabili, & alia forma quod sit anima lscilicetab anima sensitiua, & ab alia quod sit homo scilicet ab anima rationali, sequeretur quod homo non esset simpliciter vnum, sicut Aristoteles argumentatur contra Platonem 3. Metaph. quod si alia esset idea animalis, & alia bipedis, non esset vnum simpliciter animal bipes. Et propter hoc in primo de anima contra ponentes diuersas animas in corpore, quaerit quid contineat illas, scilicet quod faciat ex eis vnum, & non potest diciquod vniantur per corporis vnitatem, quia magis anima continet corpus, & facit ipsum esse vnum quam econuerso.

Secundo hoc apparet impossibile ex modo praedicationis. Quae enim sumuntur ex diuersis formis, praedicantur deinuicem per accidens, si formae non sint inuicem ordinatae, puta cum dicimus, quod album est dulce, vel si formae sint ordinatae adinuicem, erit praedicatio per se in secundo modo dicendi per se, quia subiectum ponitur in diffinitione predicati, sicut superficies praeambula est ad colorem. Si ergo dicamus, quod corpus superficiatum est coloratum, erit secundus modus praedicationis per se. Si ergo alia sit forma a qua aliquid dicitur animal, & a qua aliquid dicitur homo, oportet quod vel vnum horum non possit praedicari de altero, nisi per accidens, si istae duae formae adinuicem ordinem non habent, vel quod ibi sit praedicatio in secundo modo dicendi per se, si vna animarum sit ad aliam praeambula. Vtrunque autem horum est manifeste falsum, quia animal per se de homine praedicatur, & non per accidens. Homo enim non ponitur in diffinitione animalis, sed econuerso. Oportet ergo eandem esse formam, per quam aliquid est animal, & per quam aliquid est homo. Alioquin homo non vere esset id, quod est animal, vt sic animal per se de homine praedicetur.

Tertio apparet hoc esse impossibile. Quia vna operatio animae cum fuerit intensa impedit aliam, quod nullo modo contingeret, nisi principium actionum esset vnum per essentiam. Sic ergo dicendum est, quod eadem numero est anima in homine sensitiua, & intellectiua, & nutritiua. Quomodo autem hoc contingat de facili potest considerari, si quis differentias specierum & formarum attendat. Inueniuntur enim rerum species, & formae differre adinuicem secundum perfectius & minus perfectum, sicut in ordine rerum animata sunt perfectiora inanimatis, & animalia plantis, & homines animalibus brutis. Et in singulis horum generum sunt diuersi gradus, & ideo Aristes in 8. Metaphysicae assimilat species rerum numeris, qui differunt specie secundum additionem vel subtractionem vnitatis. Et ideo in 2. de anima comparat diuersas animas speciebus figurarum, quarum vna continet aliam, sicut pentagonum continet tetragonum, & excedit. Sic igitur anima intellectiua continet in sua virtute quicquid habet sensitiua brutorum, & vegetatiua plantarum. Sicut ergo superficie, quae habet figuram pentagonam non per aliam figuram est tetragona, & per aliam pentagona, quia superfiueret figura tetragona, ex quo in pentagona continetur, ita nec per aliam animam Sortes est homo, & per aliam animal, sed per vnam, & eandem. Haec ille.

Ex quibus quatuor rationes possunt elici. Prima talis est. Nulla res vere, & per se vna constituitur ex pluribus formis substantialibus, sed homo est ens vere, & per se vnum, igitur. Secunda talis est. Cuiuslibet propontions per sein primo modo dicendi per se ab eadem forma sumitur subiectum & praedicatum, sed haec propositio, homo est animal, est per se in primo modo: igitur ab eadem forma sumitur subiectum & praedicatum. Homo autem sumitur ab anima rationali, animal vero ab anima sen sitiua. Igitur sunt vna forma, & non plures, & sic non sunt duae animae. Tertia talis est. Operationes vnius & eiusdem suppositi mutuo se impedientes procedunt ab vno & eodem principio primo, sed operatio vegetatiua, & operatio sensitiua sunt huiusmodi: igitur procedunt ab eodem principio. Constat autem quod vna procedit sicut a primo principio ab anima vegetatiua alia vero ab anima sensitiua: igitur haec & illa sunt vnum & non duo principia, & sic sunt eadem forma. Quarta talis est. Sicut se habet figura petagona ad tetragonam & tri gonam, ita se habet anima rationalis ad sensitiuam & vegetatiuam, sed sic se habet figura pentagona ad tetragonam & trigonam, quod continet eas in virtute, & ideo superficies habens figuram pentagonam per eandem est tetragona & trigona. Igitur sic se habebit anima rationalis ad sensitiuam & vegetatiuam, quod continet illas in virtute, & quod suppositum habens eam ab ipsa habet, quod sit intellectiuum sensitiuum & vegetatiuum. Quintam rationem adducit ibidem, quae talis est. Quia in libus de Ecclesiasticis dogmatib.s sic habetur. Neque duas animas esse in vno homine dicimus, sicut Iacobus, & alij Syrorum scribunt, vnam animam, qua animatur corpus, & immixta sit sanguini, & alteram spiritualem, quae rationem ministret. Sed dicimus vnam & eandem esse animam in homine, quae & corpus sua societate viuificet, & semetipsam sua ratione disponat. Easdem probationes ponit in q. de anima q. 11. Item de potentia Dei, q. 3. artic. 9.

Secunda conclusio. In homine praeter animam rationalem non sunt ponendae formae elementorum dantes esse actu materiae. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 76. artic. 4. in solutione quarti, vbi sic dicit. Auicenna posuit formas elementorum integras remanere in mixto, mixtionem autem fieri secundum quod contrariae qualitates elemem torum reducuntur ad medium, sed hoc est impossibile, qua diuersae formae elementorum non possunt esse nisi in diuersis partibus materiae, ad quarum diuersitatem oportet intelligi dimensiones, sine quibus materia diuisibilis esse non potest. Materia autem dimensioni subiecta non inuenitur nisi in corpore. Diuersa autem corpora non possunt esse in eodem loco, vnde sequitur quod elementa sunt in mixto distincta secundum situm. Et ita non esset vera mixtio quae est secundum totum, sed mixtio ad sensum, quae est secundum minima iuxta se posita: Auerroys autem posuit in tertio de coelo, quod formae elementorum propter sui imperfectionem sunt mediae inter formas substantiales & accidentales, & ideo recipiunt magis & minus, & ideo remittuntur in mixtione, quia ad medium reducuntur, & conflatur ex eis forma vna, sed hoc est etiam magis impossibile. Nam esse substantiale cuiuslibet rei consistit in indiuisibili, & omnis additio vel subtractio variat speciem, sicut in numeris, vt dictum est in 8. Metaphysicae. Vnde impossibile est, quod forma substantialis quaecunque recipiat magis & minus. Nec minus est impossibile aliquid esse medium inter substantiam & accidens. Et ideo dicendum est, quod secundum Philosophum in 1. de generatione. Formae elementorum manent in mixto non actu, sed virtute. Manent enim qualitates proprie elementorum, sed remissae, in quibus est virtus formarum elementarium. Et huiusmodi qualitas mixtionis est propria dispositio ad formam substantialem corporis mixti. Puta formam lapidis, vel animam cuiuscunque. Haec ille.

Ex quibus potest colligi talis ratio. Si formae elementorum essent actu in mixto, vel essent integrae, vel confracte. Sed non primo modo, quia ex hoc sequitur duo corpora esse in eodem loco. Nec secundo modo, quia ex hoc sequitur, quod substantia susciperet magis & minus, igitur &c. Hanc conclusionem multis medijs probat in quodam speciali tractatu, quem fecit de hac materia, vbi sic dicit. Dubium apud multos esse solet, quomodo elementa sunt in mixto. Videtur autem quibusdam quod qualitatibus actiuis & passiuis dementorum aequaliter ad medium redactis per alterationem formae elementorum manent. Si enim formae substantiales eorum non manent, corruptio quaedam elementorum videbitur esse non mixtio. Rursus si forma substantialis corporis mixti sit actus materiae non praesuppositis formis simplicium corporum, simplicia corpora elementorum rationem amittent. Est enim elementum, ex quo componitur res primo, & est in ea, & est indiuisibile secundum speciem. Sublatis igitur formis substantialibus non sic ex simplicibus corporibus corpus mixtum componetur: videtur igitur, quod in eo remaneant, est autem impossibile sic se habere. Impossibile est enim materiam secundum idem diuersas formas elementorum suscipere. Si igitur in corpore mixto formae substantiales elementorum saluentur, oportebit dicere diuersis partibus materia eas inesse. Accipere autem diuersas partes est impossibile, nisi praeintellecta quantitate in materia. Sublata enim quantitate indiuisibilis remanet substantia, vt patet primo Phyas Ex materia autem sub quantitate existente & forma substantiali adueniente corpus physicum constituitur. Diuersae igitur partes materiae formis elementorum substantes plurimorum corporum rationem suscipiunt, multa autem corpora impossibile est simul esse. Non igitur in qualibet parte corporis mixti erunt quatuor elementa, & sic non erit vera mixtio, sed solum secundum sensum, sicut accidit in congregatione corporum inuisibilium propter paruitatem Amplius. Omnis forma substantialis propriam dispositionem in materia requirit esse, sine qua esse non potest.

Vnde alteratio est via ad generationem & corruptionem. Impossibile est autem in materia in idem conuenire dispositionem, quae requiritur ad formam ignis, & quae requiritur ad formam aquae, quia secundum huiusmodi dispositiones ignis, & aqua sunt contrariae. Contraria autem impossibile est esse in eodem. Impossibile est igitur, quod in eadem parte materiae sint formae substantiales ignis & aquae. Si igitur mixta fiant remanentibus formis substantialibus corporum simplicium, sequitur quod non sit vera msixtio, sed solum ad sensum, quasi iuxta se positis partibus nsensibilibus propter paruitatem. Quidam autem vtrasque rationes vitare volentes in maius inconueniens inciderunt, vt enim mixtionem ab elementorum corruptione distinguerent, dixerunt formas substantiales elementorum aliqualiter remanere in mixto. Sed rursus, ne cogerent iterum dicere esse mixtionem ad sensum, & non secundum veritatem, posuerunt quod formae elementorum non manent in mixto secundum suum complementum, sed in quoddam medium reducuntur. Dicunt enim quod formae elementorum suscipiunt magis & minus, & habent contrarietatem adinuicem. Sed quia hoc repugnat communi opinioni, & dictis Aristotelis dicentis in praedicamentis, quod substantiae nihil est contrarium, & quod non recipit magis & minus. Vlterius procedunt dicentes, quod formae elementorum sunt imperfecti ssimae, vtpote materiae primae propinquiores.

Vnde sunt mediae inter formas substantiales & accidentales. Et sic inquantum accedunt ad naturam formarum accidentalium, magis & minus recipere possunt. Haec autem positio multipliciter est improbabilis. Primo quidem, quia esse aliquid medium inter substantiam & accidens est omnino impossibile. Esset enim quid medium inter affirmationem, & negationem. Proprium enim accidentis est in subiecto esse, substantiae vero in subiecto non esse. Formae autem substantiales sunt quidem in materia, non autem in subiecto, nam subiectum est hoc aliquid. Forma autem substantialis est, quae facit hoc aliquid, non autem praesupponit ipsum subiectum.

Item ridiculosum est dicere medium esse inter ea, quae non sunt vnius generis, vt probatur in 1o. met. medium enim & extrema in eodem genere oportet esse. Nihil igitur potest esse medium inter substantiam, & accidens, deinde impossibile est formas substantiales e ementorum suscipere magis & minus, omnis enim forma suscipiens magis & minus est diuisibilis per accidens, inquantum scilicet subiectum eam potest participare magis vel minus. Secundum autem illud, quod est diuisibile per se aut per accidens contingit esse motum continuum, vt patet in 6. Phy. Est enim loci mutatio, & augmentum & decrementum secundum quantitatem & locum, quae sunt per se diuisibilia. Alteratio autem secundum qualitates, quae suscipiunt magis & minus, vt calidum & album. Si igitur formae elementorum suscipiunt magis & minus, tam generatio quam corruptio elementorum erit motus continuus, quod est impossibile Nam motus continuus non est, nisi in tribus generibus scilicet in quantitate, qualitate & vbi, vt probatur 5. Physic. Amplius. Omnis differentia secundum formam substantialem varias speciem, quod autem recipit magis & minus differt quod est magis ab eo, quod est minus, & quodammodo est ei contrarium, vt magis album & minus. Si igitur forma ignis suscipiat magis & minus magis facta & minus facta speciem variabit, & non erit eadem forma, sed alia. Et hinc est, quod Philosophus dicit 8. Metaphys. quod sicut in numeris variatur species per additionem & abstractionem, ita in substantijs. Oportet igitur inuenire alium modum, quo & veritas mixtionis saluetur, & tamen elementa non totaliter corrumpantur, sed aliqualiter in mixto remaneant. Considerandum igitur, quod qualitates actiuae & passiuae elementorum contrariae sunt adinuicem, & magis & minus recipiunt. Ex qualitatibus autem contrarijs, quae recipiunt magis & minus constitui potest media qualitas, quae sapiat naturam vtriusque extremi, sicut pallidum inter album & nigrum, & tepidum inter calidum & frigidum. Sic igitur praemissis excellentijs qualitatum elementorum constituitur ex his quaedam qualitas media, quae est propria qualitas corporis mixti, diferens tamen in diuersis secundum mixtionis proportionem. Et haec quidem qualitas est propria dispositio ad formam corporis mixti, sicut qualitas simplex ad formam corporis simplicis. Sic igitur extrema inueniuntur in medio. quod participat naturam vtriusque, sicut qualitates simplicium corporum inueniuntur in propria qualitate corporis mixti. Qualitas autem corporis simplicis est quidem aliud a forma substantiali ipsius, agit tamen in virtute formae substantialis. Alioquin calor calefaceret tantum, non autem per eius actionem forma substantialis educeretur in actum, cum nihil agat vltra suam speciem. Sic igitur virtutes formarum substantialium simplicium corporum in mixtis saluantur. Sic igitur formae elementorum manent in mixtis, non quidem actu, sed virtute. Et hoc est quod dicit Aristot. 1. de generatione: non igitur manent elementa, scilicet in mixto actu, vt corpus & album, nec corrumpuntur, nec alterum, nec ambo, saluatur enim virtus eorum. Haec ille.

Tertia conclusio. In homine non est alia forma substantialis praeter animam intellectiuam dans esse actu substantiale Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 76. artic. 4. vbi sic ait. Si poneretur anima intellectiua non vniri corpori, vt forma, sed solum vt motor, vt Platonici posuerunt, necesse esset dicere, quod in homine esset alia forma substantialis, per quam corpus ab anima mobile in suo esse constitueretur. Sed si anima intellectiua vnitur corpori, vt forma substantialis, impossibile est, quod aliqua alia forma substantialis praeter eam inueniatur in homine. Ad cuius euidentiam sciendum est, quod forma substantialis ab accidentali differt, quia forma accidentalis non dat esse simpliciter, sed esse tale, sicut calor facit suum subiectum non simpliciter esse, sed esse calidum & ideo cum aduenit forma accidentalis, non dicitur aliquid fieri, vel generari simpliciter, sed fieri tale, aut tantum, aut aliquo modo se habens. Et similiter cum abscedit forma accidentalis non dicitur aliquid corrumpi simpliciter, sed secundum quid. Forma autem substantialis dat esse simpliciter. Et ideo per eius aduentum dicitur aliquid generari simpliciter, & per eius recessum simpliciter corrumpi, & propter hoc antiqui naturales, qui posuerunt materia primam esse aliquid ens actu, puta ignem, aut aerem, aut aliquid huiusmodi, dixerunt quod nihil generatur, aut corrumpitur simpliciter, sed omne fieri statuerunt alterari, vt dicitur 1. Physic. Si igitur ita esset, quod praeter animam intellectiuam praeexisteret alia quaecunque forma substantialis in materia, per quam subiectum animae esset ens actu, sequeretur quod anima non daret esse simpliciter, & per consequens quod non esset forma substantialis, sed quod per aduentum animae non esset generatio simpliciter, nec per eius abscessum corruptio simpliciter, sed solum secundum quid Quae sunt manifeste falsa, vnde dicendum est, quod nulla alia forma substantialis est in homine, nisi sola anima intellectiua. Et quod ipsa sicut in virtute continet animam sensitiuam & nutritiuam, ita in virtute continet omnes formas inferiores, & facit ipsa sola quicquid imperfectiores formae in alijs faciunt. Et similiter etiam dicendum est de anima sensitiua in brutis, & de nutritiua in plantis, & vniuersaliter de omnibus formis perfectioribus respectu imperfectiorum. Haec ille.

Ex quibus potest colligi ratio. Omnis forma adueniens subiecto existenti in actu, & habenti esse simpliciter est accidentalis, sed anima rationalis non est forma accidentalis: igitur non aduenit subiecto praehabenti esse actu simpliciter. Et vltra: igitur subiectum animae non habet aliam formam substantialem praeter animam, quia illa daret materiae, vel subiecto esse simpliciter &c. Hanc eandem conclusionem ponit in de anima. q. 9.

Item de potentia Dei. q. 3. artic. 9. in solutione noni argumenti. Item 11. quolibet. artic. 5. Item 9. quolibet. artic. 11. Item in tractatu de natura materiae, si tamen ille tractatus est editus ab eo, quod dico ex causa. Ibidem enim dicit sic. Quidam enim dixerunt, quod forma secundi generis scilicet corporis adueniens materiae dat materiae quoddam esse incompletum ordinabile ad esse actu completius, quod aduenit per aliam formam completiorem. Illam igitur formam incompletam dicunt esse in re tres dimensiones interminatas, quae postea terminantur per aduentum alterius formae, & pro tanto rationabilius isti dixerunt quam Auerroys, quia non posuerunt materiam nudam subiectum aliquarum dimensionum, sed compositum ex materia & forma substantiali. Sed isti iterum errauerunt, quia impossibile est ponere plures formas substantiales ordinabiles adinuicem, materia enim est in potentia ad formas quae educuntur de ea. Si igitur essent plures formae substantiales adinuicem ordinabiles in materia forma completior aut educeretur de potentia materiae nudae, aut de potentia totius compositi ex tali materia & forma inconpletiori, sed non educitur de potentia totius compositi, quia terminus actionis physicae, scilicet generatio attingit materiam & essentiam materiae. Cum igitur forma, quae est finis generationis, sit tantum ipsius subiecti, quod attingitur per generationem, impossibile est formam educi per generationi simpliciter ex potentia talis compositi ex materia & forma incompleta. Vnde necesse est ponentes plures formas ordinatas adinuicem destruere generationem simpliciter, & consequenter necesse est ponere omnes formas praeter primam accidentia esse. Si autem forma posterior educitur de potentia materiae nudae, omnis autem forma solum potentiam illam informat, de qua educitur forma quam dicunt posteriorem, non erit perfectio talis compositi. Et sic non erit ordo in formis substantialibus simul in eadem materia commanentibus. Et hoc idem dicitur 7. Metaphys. Haec ille.

Sciendum tamen, quod in eodem tractatu frequenter dicit, quod in homine licet non sit nisi vna forma substantialis dans esse actu substantiale, est tamen praeter illam in homine essentia alterius formae substantialis, quae tamen non dat esse ipsi materiae, nec proprie meretur dici actus, aut forma. Et ideo libellus ille mihi suspectus est, quod non sit a Sanctus Thomas editus, vel quod sit ab aliquibus corruptus, quanquam illud vltimo dictum possit rationabiliter sustineri. quia in multis locis dicit Sanctus Thomas quod in eodem composito non sunt plures formae substantiales dantes esse actusimpliciter & vltimum, per quod innuit, quod non est inconueniens esse plures in eodem, dum tamen sola vna ex illis det esse actu simpliciter, & aliae non dent tale esse. Ir hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguitur sic ab aliquibus modernis. Primo. Impossibile est quod in eodem instanti sint contraria, sed actus appetendi aliquid, & actus renuendi illud sunt contrarij: igitur si sunt simul in rerum natura, non sunt in eodem subiecto. Sed manifestum est, quod sunt simul in homine, quia illud idem, quod homo appetit per appetitum sensitiuum, renuit per appetitum intellectiuum.

Confirmatur per Philosophum 3. de anima qui dicit, quod in eodem sunt appetitus contrarij, hoc autem non esset si essent nati recipi in eodem subiecto. Secundo. Quia eadem forma substantialis non potest simul & semel habere duos actus appetendi respectu eiusdem obiecti, sed frequenter in homine sunt simul actus volendi aliquod obiedtum, & actus non sunt in eodem subiecto. Tertio. Quieadem forma non simul elicit actum appetendi aliquid naturaliter & libere alium, sed voluntas libere vult aliquid, & appetitus sensitiuus appetit illud naturaliter: igitur & caet. Quarto. Sensationes sunt subiectiue in anima mediate vel immediate, & non sunt subiectiue in anima intellectiua: igitur anima sensitiua differt ab intellectiua. Maior patet, quia nil aliud potest assignari subiectum sensationum, nisi anima vel potentia, & si potentia sit accidens animae, erit subiectiue in anima. Minor probatur, quia aliter omnis appraehensio animae sensitiuae esset intellectio, quia esset subiectiue in anima intellectiua.

Item tunc anima separata posset sentire, quia ex quo sensatio esset subiectiue in anima intellectiua, & Deus omne accidens potest conseruare in suo subiecto, sine quocunque alio posset conseruare sensationem in anima intellectiua separata, consequens est falsum. Quinto. Eadem forma numero non est extensa & inextensa, materialis & immaterialis, sed anima sensitiua in homine est extensa, & materialis anima vero intellectiua non, quia est tota in toto, & tota in qualibet parte. Sexto. Quia homo in generando hominem producit animam sensitiuam, anima vero intellectiua creatur: igitur in homine est anima sensitiua distincta ab intellectiua. Antecedens probatur, quia nisi sic sit, sequitur quod homo sit ex se ignobilioris conditionis, quo ad actum generandi & communicandi suam speciem quam caetera animalia. Quod non videtur rationabile, quia natura non deficit in necessarijs, & maxime in rebus perfectis secundum Philosophum 3. de anima, & Commentatorem comment. 92.

Tum quia potentia nutritiua est in homine nobilior quam in alijs animalibus: ergo potentia generatiua est in eo perfectior: igitur potest in effectum ita nobilem sicut potentia generatiua bruti. Sed illa potest in animam sensitiuam: igitur potentia generatiua hominis potest in animam sensitiuam. Ponatur ergo, quod in generatione hominis Deus non creet animam intellectiua, sequitur quod homo generabit aliquod verum animal: igitur ita facit, cum Deus creat animam intellectiuam, cum ista creatio non impediat actionem hominis. Tum quia complexio hominis nobilior est quam complexio aliorum animalium: igitur forma complexionalis eius nobilior est quam caeterorum. Cum igitur in caeteris sit anima, sequitur quod in homine huiusmodi forma sit anima. Haec argumenta recitat Gregorius: Multa alia possunt objici contra eandem conclusionem, de quibus videbitur post.

Contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando, quod elementa in mixto non totaliter corrumpantur, sed remaneant secundum aliquam realitatem pertinentem ad rationem formae, ita quod in forma lapidis est aliqua realitas, quae fuit formae ignis, & aliqua quae fuit formae terrae, & ita de alijs primo sic. Mixtum resoluitur in quatuor elementa non secundum alias, & alias partes signatas, sed secundum eandem partem quantumcunque minimam & signabilem, ita quod non est dare partem signatam, quae non resoluatur in quatuor elementa: igitur in mixto sunt aliquae realitates pertinentes ad rationem formae elementorum. Antecedens patet ad sensum, comburatur enim lignum, ad sensum patet, quod resoluitur in quasdam partes igneas, & quasdam fumales, & quasdam aqueas, quasdam autem cinereas. Et hoc idem patet de corpore proiecto in aquam, consequentiam probo sic. Aut mixtum resoluitur in quatuor elementa, siue realitates quatuor elementorum propter inexistentiam illorum in mixto, aut propter conditionem agentis, aut materiae, aut propter conditionem qualitatum, aut propter ordinem naturalem formarum, sicut vinum conuertitur quandoque in acetum. Sed nullus aliorum modorum potest dari, nisi primus: igitur &c. Maior patet sufficienti diuisione, sed minorem probo inducendo. Quando enim lignum resoluitur in praedicta, non potest illa resolutio esse ratione agentis, puta ignis, quia idem vt idem semper facit idem. Ignis autem ex natura sua inquantum est generans habet, quod faciat ignem non aquam. igitur agendo semper causabit ignem, & lignum combustum quantum est ex parte ignis resolueretur tantummodo in ignem, & non in aquam.

Confirmatur. Quia oppositum non est per se causa oppositi: igitur ignis non est causa terrae, cum forma terrae opponatur formae ignis. Item secundo. Talis resolutio non est ex parte materiae, quia pari ratione cum elementum corrumperetur, resoluetur in tales realitates. Aequalis enim est materia in vtraque parte immediate sub vtroque: igitur aequaliter vtrunque resolueretur in materiam.

Item tertio. Non est ex parte qualitatum simbolicarum, scilicet quod ideo mixtum resoluatur in elementa, quorum sunt illae qualitates, quia habet qualitates similes illis: ignis enim ratione qualitatis simbolicae generat aerem, & quia aer est simbolicus cum aqua, generat aquam. Hoc enim non valet, quia ignis & aer habent qualitatem simbolam, puta caliditatem, aer vero & aqua humiditatem: igitur ignis agens in lignum conuerteret vnam partem in aerem, & aliam in aquam, si resolutio fiat ratione simboli, quod est falsum, quia ignis per se generat ignem tantum. Etiam tunc ignis generaret quantitatem oppositam suae qualitati. Et praeterea aqua nullam habet qualitatem simbolicam cum igne: igitur ignis non poterit resoluere partem ligni in aquam. Igitur cum ignis ageret in mixtum, non corrumperet qualitates oppositas suae qualitati: igitur non generabit formas aliorum elementorum, alias oppositum generabit oppositum, & calor generabit frigiditatem.

Item quarto. Talis resolutio non est propter ordinem formarum, vt dicunt quidam, quia scilicet non quodlibet conuertitur in quodlibet, sed determinatum indeterminatum. Vnde vinum non corrumpitur, nec conuertitur in aquam, sed in acetum, & sic dicunt quod ordo formarum est in causa, quod mixtum non conuertatur in materiam primam, sed in quatuor elementa. Vnde ita parum realitas aceti est in vino sicut realitas aquae, & tamen vinum conuertitur in acetum non in aquam propter ordinem illarum duarum formarum adinuicem, & sic dicunt in proposito, quod omne mixtum habet quod resoluatur in quatuor elementa propter ordinem elementorum ad formam mixti. Contra hoc arguitur. Quia vnum mixtum potest conuerti in aliud mixtum: igitur non valet quod dicitur de ordine mixti ad elementa. Dicetur quod intelligitur de omnino vltima resolutione, quae proprie dicitur resolutio. Aliud enim est corruptio, aliud resolutio. Mixtum autem bene corrumpitur in mixtum, sed non resoluitur in illud. Contra ex hoc habetur propositum. Ex quo enim resolutio non est corruptio, sed solutio: igitur illud, quod resoluitur continebat illa, in quae resoluitur, alias esset vera corruptio.

Item dato, quod sit ordo formarum, ista resolutio fit per aliquod agens vincens & praedestinans, quaero quid sit illud agens. Non ignis, quia ignis non generat per se suum oppositum: igitur oportet dare aliud agens, quaero quid est illud. Et non potest dari: ergo posito quod sit talis ordo, cum ordo sit relatio, non erit causa talis resolutionis, causa dico efficiens, cum non possit dari causa efficiens aliqua, quin sequatur, quod oppositum generet oppositum, non videtur iuuare propositum ille ordo. Nec potest dici, quod ista resolutio fiat propter continentiam virtualem, vt ideo ignis resoluat lignum in quatuor elementa, quia lignum continet virtualiter quatuor elementa, quia pari ratione dicam, quod intellectiuum resoluitur in vegetatiuum, quia continet illud virtualiter. Vnde nunquam aliquid resoluitur in illud, quod continet virtualiter.

Item per te non continet elementa virtualiter, nisi quia determinat sibi proprietates elementorum & qualitates, sed probatum est, quod ex continentia talium qualitatum non potest oriri talis resolutio: ergo restat primum, vt scilicet talis resolutio fiat in quatuor elementa propter inexistentiam eorum aliquo modo, quod est propositum nostrum.

Confirmatur. Quia nunquam aliter saluatur natura resolutionis, vt distinguitur a corruptione, nisi quia resoluere est resoluere in existentia in re, ita quod nihil aliud est nisi facere, quod illa quae erant confusa & in potentia prius, fiant in actu & distincta. Corruptio vero est non in praexistens, sed in aliud ad quod tantummodo materia erat in potentia.

Confirmatur. Quia ista est ratio Philosophi 2. de generatione, ibi enim probat, quod mixta componuntur ex elementis, quia resoluuntur in illa. Secundo principaliter arguit sic. Ex eisdem nutrimur & sumus, sed non nutrimur aliquo simplici, sed ex quatuor elementis: ergo sumus non ex aliquo simplici, sed ex quatuor elementis. Istam dicit esse rationem Philosophi 2. de generatione, cuius minorem probat ibidem Philosophus, dicit enim, quod nutriuntur omnia mixta. Multa etenim quae videntur vno nutriri, vt plantae ex aqua, nutriuntur ex aqua mixta. Est enim illa aqua mixta cum terra. Vnde rustici contemperant miscentes simum abundanter. Dices quod ideo nutritur mixtum ex quatuor elementis, quia indiget ad conseruandam suam qualitatem complexionalem quatuor qualitatibus proportionalibus, non autem ideo, quod componatur ex quatuor elementis. Contra. Non apparet quare in vno simplici eadem virtus digestiua non possit inducere qualitatem conformem sibi, quae est qualitas complexionalis absque concursu quatuor elementorum. Arguitur enim sic. Agens quantum dat de forma, tantum dat de qualitatibus consequentibus formam: igitur quod dat formam simplicem. potest dare omnem qualitatem, quae consequitur illam formam. Sed virtus digestiua & nutritiua dat formam mixti, nec sequitur in hac parte forma elementaris: igitur dabit absque illis qualitatem complexionalem, quae consequitur formam mixti. Et ideo Aristoteles non attribuit hoc qualitatibus, sed compositioni intrinsecae elementorum. Vnde Commentator dicit ibidem. Quapropter necesse est, vt terra sit pars mixtorum, & non dicit, quod qualitas sit pars mixtorum: igitur & caet.

Tertio sic, & dicit hanc esse rationem Philosophi 1. de generatione. Mixtio non est corruptio simpliciter illorum miscibilium, sed nisi remanerent aliquae realitates ipsorum miscibilium in ipso mixto, erit corruptio simpliciter ipsorum miscibilium: igitur &c. Minor probatur. quia tunc est corruptio simpliciter, cum forma dans esse totaliter corrumpitur. Dices quod ibi manent qualitates, & ideo ex hoc excludit Aristoteles quod elementa non corrumpuntur simpliciter. Nam manent secundum aliquid, puta secundum qualitates eorum reductas ad medium in forma complexionali. Quia si ista responsio sit bona, sequitur quod quando ignis generatur ex aere non corrumpatur aer, cum maneat qualitas simbola in generato & corrupto, poterit enim dici secundum hoc, quod aer remanet secundum suam qualitatem, puta secundum caliditatem & raritatem. Et ideo deceptio est, quia corruptio & generatio non denominatur a formis accidentalibus, sed substantialibus.

Confirmatur, quia secundum Aristotelem 1. de generatione, si gutta vini apponatur mille amphoris aquae non sit ibi mixtio, sed corruptio, & subdit causam Dicens. Mutatur enim species. Quarto arguit sic. Elementa non sunt in mixto sicut in potentia materiae solum, sed si corrumpuntur totaliter quantum ad omnes sui realitates, erunt in mixto sicut in potentia materiae solum: igitur &c. Maior probatur per Philosophum ibidem cap. de mixtione, vbi postquam dixerat, quod miscibilia erant in mixto in potentia subdit modum. Dico autem in potentia, non sicut materiae, & Commentator 1. Physi. ait quod Philosophus vocat subiectum non materiam, quae non est ens, nisi in potentia cum sit indeterminate & in potentia omne ens generabile & corruptibile. Medium autem cum habeat aliquid de potentia, non est in potentia pura, sicut est potentia materiae, sed elementa sunt in mixto medio modo inter potentiam, & actum secundum Philosophum, & Commentatorem in multis locis.

Quinto sic. Secundum Philosophum 2. de generatione mixtio est miscibilium alteratorum vnio, sed nisi elementa aliquo modo manerent in mixto non esset mixtio vera vnio. Probatur, quia vbi non sunt extrema vnionis non est vnio, quae est relatio.

Dices quod vnio potest accipi vno modo, prout importat habitudinem quandam vnitorum, secundo modo potest accipi pro forma continente, in qua dicuntur aliqua vniri, non per modum vnionis, quae est relatio, sed per modum vnitiuae perfectionis, quia quae in se sunt distincta, in illa forma illimitata sunt vnum, eo modo quo omnes perfectiones omnium generum dicuntur vnitiue contineri in Deo. Hoc igitur modo capiendo vnionem, scilicet pro habitudine & relatione, bene concludit ratio, quod oportet extrema aliquo modo esse in actu, sed non concludit de vnione secundo modo, immo oppositum, quia si haberent esse in actu in se, quantumcunque imperfecto non dicerentur in forma tertia vnitiue contineri. Ad propositum ergo mixtio non est vnio, quae est relatio, sed est vnitiua continentia ipsorum elementorum, quae reperitur in forma simplici ipsius mixti, sicut in rationali est vnitiua continentia sensitiui & vegetatiui. Contra. Ista solutio non euadit difficultatem. Arguo enim sic. Aut elementa remanent secundum suas naturas aliquo modo in mixto, & in ista continentia vnitiua, & sic habeo propositum, quia tunc forma mixti erit vere conflata ex realitatibus elementorum inexistentium aliquo modo in actu. Aut remanent in forma mixti, sicut in aliquo eminenti, sicut tu imaginaris de vegatiuo, & sensitiuo in anima rationali, & tunc non erit elementorum vera mixtio, nec illa tertia forma erit resolubilis in miscibilia, nec erit mixta. Deus enim, quia continet eminenter plures perfectiones, non dicitur mixtus ex eis, nec anima rationalis est mixta ex vegetatiuo & sensitiuo, & resolubilis in illa.

Confirmatur. Quia secundum hoc noua mixtio non esset aliud, quam noua generatio illius formae eminentis. Sed hoc est falsum, non enim mixtio est generatio, nec corruptio vt probat Philosophus. Quod specialiter patet, quia postquam Philosophus egit de generatione & corruptione, agit de mixtione, quasi intendens quod mixtio sit aliud ab vtroque. Sexto. Quia Aristoteles 5. Metaphys. diffiniens elementum dicit, quod elementum est illud, ex quo componitur res, & remanet in re. Sed hoc non esset verum, nisi elementum per suam formam maneret in mixto in aliquo gradu: igitur &c.

Septimo sic. Magis simplex est forma substantialis mixti quam sit forma huius sullabae, ba, quae est qualitas quaedam, inquantum est sonus. Est enim, vt communiter dicitur, sonus in genere qualitatis, sed iste sonus ba, non obstante eius simplicitate ex proprijs realitatibus b, & a, siue ex proprijs sonis b, & a, vere conflatur, non quod in aliquo gradu in ipso sono ba, remaneant realitates b, & a, in quarum qualibet reseruetur integritas soni proprij b, & a, sed conflatur ex realitatibus sonorum b, & a, ablatis solis terminationibus proprijs b, & a, igitur similiter forma mixti non obstante eius simplicitate constituetur ex realitatibus formarum elementarium, in quarum tamen nulla saluabitur forma siue species siue nomen & diffinitio formae elementaris, sed manent ibi amissis proprijs terminationibus earum.

Confirmatur ista ratio. Quia est Philosophi & Commentatoris 7. Metaphysi. per quam inuestigat formam mixti. Vnde arguit, quod sicut se habent b, & a, ad hanc syllabam ba, sic se habent elementa ad formam mixti, puta lapidis. Maiorem probo, quia iste sonus ba, est vna qualitas, non enim capio ibi duo sonos, alias essent ibi duae syllabae, & non esset vna syllaba. Vna enim syllaba est vnus sonus simplex, sicut & quaecunque forma mixti, puta lapidis, quae est vna forma. Minorem probo, quia cum dico, sta in isto sono aliquid habeo de sonos, & aliquid de sonot, & aliquid de sono a, sed tamen nihil est in eo, quod sit sonus alicuius eorum. Primum patet, quia dicere oppositum, esset negare sensum, & apparet hoc reducendo ad tactum linguae. Quilibet enim experitur, quod in isto sono sta, in eodem instanti tangit aliquid de sono s, & aliquid de sono t, & aliquid de sono a, licet non secundum proprias terminationes, sed secundum realitates imperfectas. Probatur etiam secundum, scilicet quod ibi non sint soni illarum litterarum, etiam in quocunque gradu. Quia nullus sonus litterae in quocunque gradu est quin per se sonet, vt patet ad experientiam, proferas diminute quantumcunque volueris: igitur si in sono huius syllabae sta, des sonos litterarum cum suis terminationibus in quocunque gradu, iam quaelibet littera sonabit per se, & tunc patet quod non fiet sonus iste sta, vnus, sed fiet sonus iste discretus 5, t, a, qui nullam habet vnitatem, nisi acerui: igitur ad hoc, quod habeatur vnus sonus sta, oportet quod proprie terminationes sonorum illarum litterarum sint abstractae vel ablatae, nec tamen illi soni totaliter corrumpantur, alias non remaneret aliquid illorum sonorum s, t, a, quod apparet sensui esse falsum. Dicetur forte, quod non est simile de sono, & de forma mixti, puta carne, quia forma carnis est magis simplex, quam forma syllabae, vt est quidam sonus, vt nc enim ipsa est quaedam qualitas habens quandam partibilitatem, & ideo possibilis est truncari & frangi. Forma autem substantialis simplex est in se, & non poteit illo modo truncari, vel frangi. Sed hoc non valet, quia forma substantialis non excedit accidentalem quo ad esse simplex & vnum, licet excedat eam quantum ad dare esse, quia dat esse simpliciter, accidentalis autem tantum dat esse secundum quid. Dat enim forma substantialis nomen & diffinitionem. forma autem accidentalis non, sed loquendo de simplicitate, non apparet dissimilitudo. Non enim est quo ad hoc differentia magis inter formam substantialem & accidentalem. Sicut enim sunt aliquae qualitates simplices & extremae & aliquae mixtae & mediae, sic omnino intelligendum est de formis substantialibus.

Praeterea falsum dicitur, quod forma accidentalis habeat partes. Nulla enim forma substantialis, aut accidentalis habet partes qualitatiuas formales, in quibus saluetur ratio alicuius formae. Vnde hoc modo sonus syllabae est simplex, & indiuisibilis in plures sonos. Aliqua tamen forma bene habet partes materiales, & possunt esse diuisibiles, & acquiri successiue. Et tales partes bene habet sonus vnius syllabae, cum successiue proferatur. Et sic etiam de forma accidentali, dico quod omnis forma accidentalis habet partes non quidem formales, in quibus saluetur ratio formae, sed materiales, & ideo forma mixti est vna simplex indiuisibilis formaliter & qualitatiue, est tamen diuisibilis materialiter, ac per hoc habens partes materiales, in quibus nullius formae ratio saluatur. Dicetur forte. quod in syllaba sunt soni litterarum, licet sint imperceptibi les. Hoc non valet, quia pono quod proferatur sonus b, certum est, quod profertur in instanti. In instanti autem non est nisi vnus sonus, tunc quaeritur. Vtrum sonus a, proferatur in eodem instanti, vel in alio. Si in eodem: igitur idem sonus est, quod sonus b, quia pro eodem instanti tantum psofertur vnus sonus. Si in alio instanti, cum instantia non sint consequenter se habentia, inter ea erit tempus medium: igitur est dare tempus intermedium inter a, & b, & tunc sonus ba, erit sonus discretiuus, nec erit vnus, sed duo discreti &c.

Octauo arguit sic. Secundum Aristotelem in lib.s de coloribus elementa habent proprias luces & colores. Vnde aqua habet in se virorem, aer autem albedinem, ignis rubedinem, terra nigredinem. Et si dicas quod colores sunt accidentia mixti, conceditur de colore niixto. Huiusmodi autem qualitates simplices concurrunt ad vnum colorem mixtum diuersimode secundum quod praedominatur alterum elementorum & qualitas sua, sicut patet de pomo, quod primo est viride propter dominium aquae, secundo subalbum propter dominium aeris, tertio rubeum propter dominium ignis. Tunc cum istae qualitates simplices miscentur & concurrunt agendo adinuicem. Quaero aut vna totaliter vincit corrumpendo omnes alias, autem neutra vincit, nec corrumpitur, sed manet quaelibet in suo gradu, aut vtraque manet secundum aliquid, & reducuntur ad medium, & tunc habeo propositum. Non potest dari primus modus, quia tunc non venirent ad medium, sed totaliter corrumperentur. Nec potest dari secundum, quia tunc non resultaret vnum, sed esset aceruus: igitur oportet quod detur tertium. Et sicut argutum est de qualitatibus, ita arguitur de formis substantialibus elementorum, quoniam quae non agunt, nec patiuntur adiuicem non possunt misceri adinuicem, nisi forte mixtione ad sensum, quae est secundum partes minimas. Tunc ex tali actione, aut vtrunque corrumpitur. Aut vtrunque manet totaliter, & tunc erit tantummodo mixtio ad sensum. Aut vtrunque manet secundum substantiam, & corrumpitur secundum accidentia, & tunc erit aceruus. Aut vtrunque corrumpitur secundum substantiam, & manet secundum accidentia, & tunc illud non erit mixtum substantiale sed accidentale. Aut vnum totaliter corrumpitur, & aliud manet, & tunc non est mixtio, sed conuersio: igitur oportet quod vtrunque secundum aliquid maneat, & secundum aliquid corrumpatur, & tunc fiet forma media, quae non est alterum extremorum pro eo, quod licet in ea sit aliquid extremi, non tamen est in ea aliquid habens nomen & diffinitionem extremi, sed omnes tales realitates simul concurrunt ad vnam tertiam rationem. Et haec est vera mixtio, quae non est concursus secundum vnam quantitatem, aut vnum situm, aut secundum contactum, sed secundum qualitatem substantialem. Et secundum hanc viam procedit Commentator, & Philosophus 1. de generatione.

Nono arguit sic. Quando aliquae realitates sunt tales, quod terminatio & distinctio earum abinuicem super aliquo fundatur in eis, quo ablato possunt remanere, si illud tale fundamentum, siue ratio fundandi aufertur, eo ipso illae realitates possunt conflare secundam realitatem, vel formam tertiam vnam. Cuius probatio est, quia eo ipso quod aufertur ab eis illud, quod erat ratio distinctionis vnius ab altero, necesse est, quod veniant ad vnitatem, verbi gratia, si diuidam aliquod lignum, facta sunt statim duo puncta in actu, quae ante erant in potentia. Ratio est, quia ante omnem diuisionem carebant proprijs terminationibus, quae dantur eis in diuisione, per hoc quod datur eis aliquid, quod est, proximum fundamentum propriae terminationis & distinctionis vnius ab alio, & si puncta illa remancant semper in actu, nunquam vnirentur, nisi tollatur a quolibet proprium fundamentum suae terminationis & distinctionis. Et ex hoc statim transeunt in potentiam, & non habent actum, nisi tertij conssati ex partibus sic vnitis, & remanent eorum realitates terminationibus ablatis, sic etiam dico de albedine. Si enim capiam aliquam realitatem albedinis, & eius integrationem, in qua saluatur ratio formae, tunc habeo albedinem cum illa realitate, quae est proximum fundamentum suae terminationis, & distinctionis a nigredine. Si autem ab albedine & nigredine, illa positiua, per quae fundant proprias distinctiones & terminationes tollantur, tollitur eorum terminatio & distinctio, & remanent illis ablatis, non quidem in se, quia impossibile est aliquid tale in se, & per se esse, sed in alio, puta in forma media conssata, quae est color medius. Vnde terminatio est quaedam negatio. Similiter distinctio est quaedam relatio. Ista autem in albedine & nigredine non insunt, nisi mediante aliquo absoluto positiuo, quod complet rationem albedinis in albedine, & rationem nigredinis in nigredine, quo posito albedo est albedo, & nigredo, quo remoto non remanet albedo, nisi facta. Et similiter nigredo, sicut circulus remanet in semicirculo, & ideo terminatio & distinctio propria non dantur albedini, nisi dato illo positiuo, nec auferuntur illo ablato, similiter dico de nigredine. Illud tamen positiuum in albedine & nigredine non potest auferri in se, ita quod in se remaneat illis ablatis, sed tollitur per hoc, quod haec realitas, & illa cedunt in vnitatem mediam, & constituunt formam mediam, & manent in illa ablatis suis distinctionibus. Sic igitur patet maior, tunc ponitur minor sic. Formae elementares sunt tales ratione suae imperfectionis, quod ab es potest auferriid. quod erat fundamentum, & ratio propriaeterminationis in eis: igitur illis ablatis necessario venient ad vnitatem mediam alicuius tertij & illud est forma conflata. Ex quo sequitur, quod manent in forma media, quae est forma mixti, secundum proprias realitates, non tamen integras & perfectas, quia ablata est ab eis aliqua realitas, quae dabat eis complementum in sua ratione. Quia autem formae elementorum illo modo possint frangi, probatur per exemplum do forma, quae est sonus littere. Ibi enim apparet euidenter, quod soni litterarum sunt aliquo modo in sono syllabae, non tamen integti sic, quod saluetur ratio, aut diffinitio talis soni litterae.

Decimo arguitur per auctoritates Commentatoris, quarum prima est 2. Metaphys. com. 33. contra Anaxagoram. Vbi dicit, quod natura mixti non sit per mixtionem partium, quia hoc est ad sensum tantum, sed per hoc quod alterantur, donec ex eis fiat forma tertia. Illud autem alterari non est, nisi frangi & amittere aliquam realitatem dantem complementum. secunda est 5. Physicorum comment. 6. vbi dicit, quod medium est vtrumque extremum, non pura potentia, sed in eo est vtrunque extremum in actu, sed non in vltima perfectione. Ex quo patet, quod secundum eum elementa sunt in mixto secundum aliquid sui, non tamen secundum vltimam perfectionem. Tertia est in tertio caeli & mundi comment. 61. vbi dicit. Necesse est cum ex quatuor elementis generatur forma mixta, vt corrumpantur formae eorum secundum medietatem, quoniam si corrumperentur secundum totum, tunc materia prima primo & aequaliter reciperet omnes formas, & non reciperet formas compositorum mediantibus istis corporibus. Haec ille in forma.

Contra tertiam conclusionem arguitur primo probando, quod in nomine sint plures formae secundum diuersitatem praedictorum substantialium primo sic. Si per eandem formam non est homo, & animat omne, quod inest homini per formam, per quam homo est homo, inest ei per formam, per quam est animal, inest ei inquantum est animal: igitur pereandem formam omne quod inest homini per formam, per quam est homo, inest ei inquantum est animal, & per consequens virtute reduplicationis inest omni animali, quod est falsum. Quia autem omne, quod inest homini per formam, per quam est animal, in sit ei inquantum est animal, probatur. Quia omne tale aut inest ei secundum quod est homo, aut secundum quod est animal. Non secundum quod est homo, quia sentire debetur corpori per formam, qua est animal, & non inest ei secundum quod homo: igitur secundum quod animal. Secundo. Quia forma generis potest remanere corrupta forma specieitigitur sunt realiter distinctae. Antecedens probatur quia plura accidentia eadem numero remanent in generato & corrupto, quorum subiectum est compositum ex materia: igitur eadem forma substantialis manet, & illa non est forma speciei: igitur est forma generis. Tertio. Sicut dicit Philost 7. Met. diffinitio est sermo habens partes, & partibus diffinitionis respondent partes rei: igitur generi respondet alia pars diffiniti, ab ea quae respondet differentiae. Sola autem materia non respondet generi, quia genus dicit formam mediam inter potentiam & actum, vt dicit Commenta. 2. Met. com. 33. igitur respondet sibi vel forma tantum, vel materia cum forma alia ab ea, quae respondet differentiae. Quarto. Philostes 2. Met. volens probare, quod non sit processus in infinitum in causis formalibus, probat non esse processum in infinitum in praedicatis in quid: igitur videtur velle, quod secundum diuersitatem talium praedicatorum diuersificentur formae in eodem indiuiduo. Ad hoc videtur esse auctoritas Commentatoris 2. Met. comment. 33. vbi dicit, quod materia prima recipit formas vniuersales, & mediantibus illis alias vsque ad indiuisibiles. Tales autem formae, quarum vna mediante alia recipitur, differunt ab inuicem cum nihil sit medium recipiendi se ipsum: igitur &c.

Secundo principaliter arguitur probando quod praeter animam intellectiuam sit in homine alia forma substantialis scilicet forma corporeitatis, & hoc primo sic. Homovere est corpus, & non per animam intellectiuam, cum illa sit forma spiritualis: igitur per aliam formam substantialem. Secundo. Quia homo est compositus ex anima rationali, & ex corpore, vt omnes concedunt. Aut ergo corpus, ex quo componitur, est materia sola. Aut materia cum aliquo accidente. Aut materia cum anima intellectiua. Aut materia coalia forma substantiali. Non materia solum, quia tunc etiam ignis & quodlibet aliud elementum, & similiter quodlibet corpus mixtum esset compositum ex corpore, & forma, quod nullus dicit. Sola enim animalia dicuntur composita ex corpore & forma. Nec est materia cum aliquo accidente, qua nullum accidens est de essentia hominis. Nec materia cum anima intellectiua, quia anima intellectiua est altera pars compositi hominis corpori condistincta: igitur est materia cum forma substantiali: & habetur propositum.

Tertio. Quia quando aliquod animal moritur, materia pro nullo instanti est sine forma corporeitatis. Aut igitur illa praeerat in animalidum viueret, & habetur propositum. Aut est nouiter introducta, & hoc rationabiliter dici non potest, quoniam nullus effectus vnus secundum speciem producitur indifferenter a quolibet, & ab vno vel pluribus secundum speciem, nec etiam indifferenter secundum quamlibet transmutationem primam, sed ad determinatam, & a determinata transmutatione prima. Nunc autem videmus, si bos aut aliud animal occidatur gladio, vel fuste, aut suffocetur, vel submergatur, aut aliquo alio moddo moriatur, semper cadauer eius est eiusdem rationis:igitur non tunc de nouo producitur illa forma, sed praeerat in viuente producta a determinato, & proprio generante suae speciei, & ita etiam de homine probari potest.

Quarto. Quia mortuo animali manent eadem accidentia numero, quam prius erant: igitur habent idem subiectum numero, quia accidens non migrat de subiecto in subiectum. Nunc autem subiectum eorum non est materia prima, quia illa non immediate recipit accidentia absoluta: igitur remanet aliqua forma substantialis praecedens, & non sensitiua: igitur forma corporeitatis. Quinto hoc probatur specialiter de homine. Quia si corporeitatis forma non distinguitur ab anima intellectiua. sequitur quod corpus Christi in sepulchro nunquam fuisset pars essentialis naturae humanae in Christo, nec fuisset idem corpus numero viuum & mortuum, nec fuisset diuinitas vnita illi corpori, nisi per nouam assumptionem, quod videtur absurdum. Similiter non essent eadem corpora sanctorum viua & mortua, & Per consequens non essent adoranda, sicut corpora Sanctorum, quia illa corpora nunquam habuerunt: igitur magis concordat cum fide Ecclesiae ponere distinctionem inter illas formas quam vnitatem. Hoc idem probatur specialius de Christo multipliciter, primo sic. Corpus Christi fuit formatum a Spiritu sancto, & hoc in instanti, & per consequens Spiritus sanctus causauit in eo formam corporeitatis, sed illa forma remansit cum anima rationali in Christo: ergo in eo fuerunt plures formae. Probatur minor, quia si illa forma corporeitatis fuerit corrupta. Aut fuit corrupta in instanti infusionis animae. Aut in alio instanti: non in alio instanti, quia aut illud instans praecessisset instans insusionis animae, aut secutum fuisset. Non potest esse, quod praecederet, quia tunc inter illud instans, & instans insusionis animae fuisset tempus medium, quod est falsum, quia sequeretur quod non in eodem instanti, in quo Spiritus sanctus formauit corpus infusa esset anima, quia in illo tempore medio nullam formam haberet. Quia si habusset aliquam, quaereretur de illa, sicut de prima, vtrum remanserit cum anima, aut fuerit corrupta, & si corrupta, in quo instanti fuit corrupta.

Si autem illud instans corruptionis illius formae fuit secutum instans infusionis animae, sequitur quod illa forma aliquo tempore fuit simul cum anima, & per consequens habetur propositum. In instanti autem infusionis animae non potuit corrumpi, quia tunc fuit corpus formatum a Spiritu sancto, per consequens tunc habuit illam formam corporeitatis, quam Spiritus sanctus eicontulerat. Relinquitur ergo, quod illa forma remanserit saltem aliquo tempore in Christo cum anima. Secundo auctoritas Ecclesiae, & multi Sancti dicunt Christum habuisse corpus a matre sua, sed corpus dicit aliquam formam substantialem: ergo Christus habuit a matre sua aliquam formam substantialem. Sed hoc non potuit esse anima rationalis, quae a solo Deo habetur: igitur Christus habuit aliquam formam substantialem praeter animam manentem cum anima.

Item tertio multae auctoritates Sanctorum dicunt Christum habuisse tres substantias, seu naturas scilicet diuinitatem, animam, & carnem: ergo illud, quod caro includit, est aliquid praeter animam, & sic idem, quod prius. Item. Quarto corpus Christi fuit idem viuum & mortuum, sed hoc non fuisset nisi remansisset eadem forma substantialis in corpore eius mortuo, quae fuerat in viuo: ergo saltem in eius corpore viuo erant multae formae. Si dicas quod non, immo quod fuit ibi facta resolutio vsque ad primam materiam, & quod fuit introducta ibi noua forma, & tamen cum hoc corpus Christi viuum & mortuum fuit idem corpus propter vnitatem suppositi. Contra hoc, quia sicut albedo, vt videtur non supponit pro supposito, sed eius denominatiuum, puta album, ita vt videtur corpus non supponit pro supposito habente naturam corpoream, sed hoc quod dico corporeum, quod est denominatiuum descendens ab hoc, quod dico corpus. Et sic non potest dici idem corpus propter identitatem suppositi. Tum quia super illud. Caro mea requiescet in spe, dicit glos. 1. non deficiet in interitu, sed quod non deficit in interitu non corrumpitur: ergo caro Christi non fuit corrupta in morte. Sed hoc non fuisset verum, nisi remansisset eadem forma carnis in carne mortua, quae fuerat in viua: ergo eadem forma carnis fuit in carne Christi viua, quae fuit in mortua. Et sic vt prius non potest dici eadem solum propter vnitatem suppositi, quia caro non supponit pro supposito. Si dicas quod illud verbum glosae intelligitur de corruptione, quae est putrefactio & puluerizatio, non autem quin in morte Christi fuerit resolutio vsque ad primam materiam. Contra, quia dicit Augutinus in sermone de Assumptione Beatae Virginis, quod priuilegium Christi fuit non corrumpi secundum carnem quantum ad corruptionem, de qua fit mentio in praedicta glosa, & de qua dicit Psal. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, sed non incinerari vel non putrefieri non fuit priuilegium Christi, quia vt pie creditur hoc contulit matri suae: ergo non intelligitur de putrefactione.

Confirmatur. Quia super illum locum Psal. Deus Deorum Dominus locutus est, dicit Augus quod eandem carnem ostendit Christus discipulis post resurrectionem, quam viderant in cruce, & & quae latuerat in sepulchro: ergo eadem caro fuitin viuo & mortuo: ergo eadem forma substantialis.

Confirmatur. Quia Hylarius 10. de Trinitate dicit, quod Christus mortuus est caro spoliata. Et loquitur ibi de spoliatione, qua caro fuit spoliata ab anima. Ex hoc sic potest argui. Idem numero est illud, quod prius est vestitum, & postea spoliatum, sed caro Christi viua fuit vestita ex ipsa anima, caro vero mortua fuit spoliata ipsa anima: ergo caro Christi viua & mortua fuit eadem numero.

Confirmatur. Quia priuatio ponit subiectum, licet neget formam, sed caro spoliata anima dicit carnem priuatam anima: ergo hoc. quod dico caro spoliata, ponit carnem, sed non poneret carnem, immo negaret, si esse carnis corrumperetur, & non maneret: igitur eadem caro, & idem esse carnis remansit in morte.

Item quinto. Christus assumpsit corpus a matre virgine, sed non potest dici, quod assumpsit ab eo suppositum: ergo corpus Christi non stat pro supposito, nec per consequens sufficit ad vnitatem corporis Christi viui & mortui in Christo vnitas suppositi.

Confirmatur. Quia oportet ponere in corpore Christi mortuo aliquam formam, qua esset corpus, sed illa forma non fuit introducta de nouo in morte Christi &c. Minor probatur, quia si fuisset ibi noua forma introducta, fuisset ibi noua assumptio, quod est falsum.

Item si fuisset noua forma introducta, fuisset noua vnio materiae corporis Christi ad suppositum Christi. Probatur, quia materia non est assumptibilis, nec vnibilis, nisi mediante forma substantiali, quia materia non potest esse, nec per consequens assumi sine forma tali, sed illud, quo mediante vnitur materia supposito diuino est immediatum fundamentum vnionis materiae ad dictum suppositum. Posito autem immediato fundamento nouo ipsius vnionis ponitur noua vnio, quia relatio necessario innouatur innouato fundamento: igitur si introducta fuisset noua forma in corpore mortuo, fuisset noua vnio. Hoc autem est inconueniens, quia vnio sequens non potest aduenire, nisi ablata priori vnione, sed materia ante mortem erat vnita diuino supposito: igitur non potuit de nouo vniri nisi ablata priori vnione, sed priorem vnionem tolli est inconueniens: igitur &c. Sexto. Substantia panis conuertitur in corpus Christi, ita quod forma panis conuertetur in aliquam formam substantialem corporis Christi, sed non conuertitur in animam: igitur in corpore Christi est alia forma substantialis, in quam conuertitur forma panis alia ab anima. Maior patet per fidem, minor probatur, quia secundum Augusnus quodcunque corpus potest conuerti in quodcunque corpus, sed corpus non potest conuerti in spiritum. Sed anima est forma spiritualis: ergo forma corporalis ipsius panis non potest conuerti in animam rationalem.

Confirmatur. Quia anima ponitur a Sanctis & a magistris esse in Sacramento altaris non virtute sacramenti, sed communicatiue, sed illud in quod conuertitur forma panis est sub Sacramento virtute Sacramenti: ergo forma panis non conuertitur in animam rationalem, sed in aliam formam existentem cum ea. Si dicas, quod per corpus intelligitur materia cum dimensione & organizatione. Contra, corpus, quod assumitur in verbis, quibus fit conuersio panis in corpus Christi, significat subiectum corporeum, sed haec differentia corporea prout contrahit substantiam, sumitur ab aliqua forma substantiali, sicut & quaelibet alia differentia generis substantiae: ergo per corpus in praedictis verbis positum intelligitur compositum ex materia & forma substantiali, & non materia cum dimensione. Si dicas, quod fit conuersio in animam, prout dat esse corporeum. Contra, terminus conuersionis est res vera, intentiones autem, secundum quas res potest ratione differre a seipsa, vt est corporea, & vt est animata, non sunt termini conuersionis, nisi per accidens. Eorum autem quae sunt termini conuersionis per accidens, qua ratione vnius ponitur terminus, & aliud: ergo non potest dici, quod forma panis non conuertatur in animam, vt dat esse corporeum, sicut non conuertitur in eam, vt dat esse animatum.

Confirmatur. Quia conuersio non fit in intentionem, sed in rem. Et ideo si forma panis conuertitur in animam, vt dat esse corporeum, conuertitur in rem, quae est anima, & per consequens anima vere esset sub Sacramento vi Sacramenti. Hoc autem non vierur verum, cum anima non sit ibi nisi per concomitantiam.

Confirmatur. Quia vniformiter fit conuersio panis in corpus Christi viuum & mortuum, sed Christo mortuo non fit conuersio formae panis in animam, vt dat esse corporeum, quia tunc corpus Christi non est corpus per animam: ergo nec Christo viuente fit conuersio in animam, prout dat esse corporeum.

Confirmatur. Quia ponatur quod aliquis consecrasset in die coenae, & reseruasset illam hostiam vsque ad sabba tum sequens, tunc quaero vtrum corpus Christi sit sub illa hostia sacramentaliter, aut non. Non potest dari, quod non, quia manente hostia videtur manere corpus Christi sub illa. Si autem ponatur corpus Christi esse sub hostia. Quaero vtrum corpus Christi viuum sit sub hostia, aut corpus Christi mortuum. Non corpus Christi viuum, quia tunc non erat viuum? Nec corpus Christi mortuum, nisi remanserit aliqua forma corporeitatis, quae fuerat in viuo, in quam facta fuerat illa conuersio, quia si noua forma est introducta in morte, in quam non fuerit conuersa forma panis, illa forma corporis mortui non esset sub Sacramento, sed solum materia prima: ergo oportet ponere aliquam formam corporeitatis in Christo praeter animam, in quam fiat praedicta conuersio Confirmatur. Quia corpus constitutum ex noua forma introducta, quam tu ponis, non plus fuisset corpus Christi quam ignis generatus ex aere corrupto sit corpus aeris, quia vtrobique non remanet aliquid commune, nisi prima materia generato & corrupto, sed ignis generatus ex aere non est corpus aeris, ex quo generatur: ergo stante illa hypotesi illud corpus mortuum non fuisset corpus Christi, nec per consequens si aliquis consecrasset tempore mortis Christi non conuertisset panem in corpus Christi, quod est falsum.

Confirmatur. Quia si corpus constitueretur ex anima rationali& materia prima quantum ad esse substantiale corporum, tunc corpus sic dictum esset commune ad hominem, & praedicaretur de eo, sicut animal, sed homo de corpore, quod praedicatur de ipso, non potest dicere proprie loquendo corpus meum, sed solum corpus, quod ego sum, sicut nec de animali, quod praedicatur de ipso, potest dicere hoc est animal meum, sed solum hoc est animal, quod sum ego: ergo corpus, in quod conuertitur substantia panis, de quo dicit Dominus, corpus meum, non est compositum ex anima rationali& ex materia. Relinquitur ergo quod sit compositum ex materia & ex aliqua alia forma substantiali.

Item septimoSi in materia corporis Christi fuisset introducta noua forma in morte, illa fuisset forma cadaueris, quae est forma putredinis, sed non decuit talem formam introduci: igitur. Minor probatur, quia tali forma introducta corpus Christi incaepisset putrefieri, quia propria operatio formae putredinis est putrefacere, forma autem non destituitur a propria operatione, sed hoc est contra sacram scripturam, quae dicit. Non videbis Sanctum tuum videre corruptionem: ergo in morte Christi non fuit introducta noua forma, sed remansit prior, quae fuerat cum anima.

Confirmatur. Quia magis congruit ordini naturae Deum praeseruare materiam sine forma, vel praeseruare aliquam formam in ea, quae praefuit in vnione, quam introducere nouam formam, & priuare eam propria operatione, sed praesumendum est Deum ordinasse de corpore Christi secundum illud, quod magis congruebat ordini naturae: ergo tenendum est, quod in materia corpore Christi nulla forma introducta fuit in morte.

Confirmatur. Quia paenalitates, quas Christus voluntarie assumpsit pro nobis, sunt assumptae ad complendum opus redemptionis nostrae, sed praedictum opus completum fuit in morte: ergo istae paenalitates cessauerunt in morte, sed forma putredinis dicit penalitatem ex peccato originali contractam: ergo talis forma non debuit induci post mortem in corpore Christi.

Confirmatur. Quia vbi natura sufficit non est recurrendum ad miraculum. Sed si noua forma introduceretur, oporteret postea eam miraculose corrumpi in reunione animae ad corpus in resurrectione, quod miraculum non oportet ponere credendo, quod nulla forma introducta sit in morte Christi, & sic videtur quod in homine Christo fuit forma corporeitatis, alia a forma substantiali. Quarto loco contra tertiam conclusionem arguitur, quod in nomine praeter animam intellectiuam sint aliae formae partium etherogenicarum, puta ossis, carnis, quia si praeter animam intellectiuam non esset in homine aliqua alia forma substantialis, sequitur quod carnes, ossa, nerui, sanguis, & aliae eiusdem partes organicae non differrent substantialiter specificadifferentia, consequentia patet, sed consequens est falsum. Nam huiusmodi partes habent propria accidentia, & proprias operationes specifice differentes. Talis autem diuersitas accidentium & operationum necessario arguit diuersitatem formarum specificarum substantialium, alias nunquam posset argui, quod aliqua differrent specifice in genere substantiae, quod est inconueniens dicere.

Confirmatur. Omnis actio saltim naturalis cuiuslibet agentis est in virtute formaesubstantialis ipsius, sed eadem forma non potest esse principium contrariarum actionum: ergo vbi sunt contrariae actiones siue operationes oportet esse plures formas substantiales, sed in diuersis partibus animalis sunt contrariae operationes, quia cor desiccat, cerebrum humectat: igitur in illis partibus sunt diuersae formae substantiales.

Confirmatur. Quia forma prout est in vna parte non est corruptiua suiipsius siue suae existentiae in alia parte, sed operatio cordis intensa nata est corrumpere cerebrum, & existentiam animae in cerebro, & econuerso: ergo alia forma substantialis est illa, in virtute cuius est operatio cerebri, & alia illa, in virtute cuius est operatio cordis.

Confirmatur. Quia quando caro abscisa vel os abscisum coniungitur, statim reliquae parti in loco abscisionis reunitur & reintegratur, sed hoc non esset nisi in carne abscisa remaneret aliqua forma substantialis, & aliquae dispositiones super eam fundatae super quas sit animalis reintegratio & vnio, quia alia caro non posset ita reuniri: igitur praeter animam erat alia forma in carne antequam abscinderetur.

Confirmatur. Quia sanguis est in corpore sicut vinum in dolio, sed forma vini stat cum forma dolij, & sunt diuersae formae: ergo forma sanguinis stat cum forma carnis, & est diuersa ab illa. Confirmatur. Quia homo nutritur. Aut ergo nutritur per hoc, quod aliqua forma nutriti educitur de potentia nutriti, & totum aggregatum vnitur reliquae carni, & ossi ipsius. Aut per hoc quod nutrimentum spoliatur forma sua, & materia efficitur sub forma ipsius nutriti praeexistente. Sed istud secundum non potest dari, quia tunc sequeretur quod ille humor me nutriret, qui plus haberet de materia & citius spoliatur forma sua. Sed hoc est falsum, quia humor qui me nutrit est sanguis, & tamen in corpore humano est alius humor plus habens de materia, & facilius spoliabilis forma sua quam sanguis: ergo relinquitur quod homo nutritur per hoc, quod aliqua eius forma educitur de potentia nutrimenti, sed anima rationalis non potest educi de potentia nutrimenti vel materiae: igitur praeter animam rationalem oportet esse aliam formam in homine educibilem de potentia materiae.

Nec valet si dicatur, quod anima rationalis secundum vnam rationem educitur, & secundum aliam creatur, quia ratio non educitur, nec creatur, sed res. Res autem quae est anima totaliter causatur: ergo nihil est dictu, quod anima secundum vnam rationem educitur, & secundum aliam causatur. Contra praedictas conclusiones arguit Scotus 1. Quia si hostia consecrata in coena a Christo in pixide fuisset coseruata in triduo permansisset ibi eadem res primo contenta. Illud autem in quod primo fiebat conuersio, non fuit materia prima, nec accidentia, nec compositum ex materia & ex accidente: ergo compositum ex materia & forma substantiali. Illud ergo semper mansisset in triduo. Sed tunc non erat compositum ex prima materia, & anima intellectiua, quia Christus fuit vere mortuus in cruce. Et ita anima intellectiua vere fuit separata, sed non potest esse simul separata & vnita corpori.

Secundo. Quia terminus huius conuersionis oportet, quod sit ens reale, quia conuersio est realis. Sed anima intellectiua vt dat esse corporeum distinguendo contra esse intellectiuum secundum te non est esse reale, sed tantummodo quoddam abstractum per actum intellectus, sicut commune est aliquid praeter singularia secundum te: ergo ista conuersio non potest esse in animam vt dat esse corporeum, nec ipsa vt sic est terminus huius conuersionis. Tertio. Aut illud corpus quod ponis terminum primum conuersionis est corpus mathematicum, aut corpus naturale, non enim Philosophus distinguit plura corpora. Si mathematicum: igitur concludit actu quantitatem: igitur quantitas esset ibi primo ex vi conuersionis, nec erit transubstantiatio, sed transaccidentatio, si accidens per se requiratur in termino. Si sit corpus naturale: ergo est naturale per formam substantialem, vel per qualitatem. Si primo modo, habetur propositum, quia illa forma non est anima intellectiua. Si secundo modo cum qualitas naturalis praesupponat quantitatem, adhuc habetur propositum, quod primus terminus conuersionis includit materiam, cum quantitate, & qualitate, & ita erit dupliciter ens per accidens & caeter.

Quarto. Quia non sunt efficaciora verba super sanguinem quam super corpus, sed dicendo, hic est sanguis meus vel calix, non potest ibi fingi terminus conuersionis sola materia sub modo quantitatiuo, ideo quia illud non est sanguis, cum sanguis dicat aliquam substantiam, quae generatur ex nutrimento sumpto, & est proximum conuertendum in carnem, nec generaretur, nec conuerteretur, nisi haberet propriam formam substantialem: igitur &c. Quinto. Quia cum dicitur, hoc est corpus, corpus non ponitur ad distrahendum de veritate carnis & ossis & huiusmodi, sed potius vt includit omnes partes eius, quod est primo animabile, sed si diceretur, hoc est caro, vel hoc est os, videretur esse fictio ponere terminum conuersionis esse tantummodo materiam sub modo quantitatiuo, vel materiam sine forma substantiali. ergomulto magis est in proposito accipiendo corpus, vt est quoddam includens omnia illa, vt hic accipitur.

Sexto. Quia ista via non solum non saluat sufficienter veritatem Eucharistiae, sed nec saluat veritatem rei contentae in Eucharistia, scilicet veritatem corporis Christi, quia sicut in existentia naturali, ita & in Eucharistia erat idem corpus viuum & mortuum, vt probatur per multas auctoritates Sanctorum. Similiter nec identitatem sanguinis effusi super terram de latere Christi mortui. Septimo. Quia non potest regulariter idem effectus esse a quocunque & a quantumcunque diuersis agentibus, sed a quocunque & qualitercunque corrumpatur corpus viuum, dum tamen non resoluatur in elementa, semper producitur idem & eiusdem rationis, patet ad sensum. Sed idem non potest esse proprius terminus actionis illius & istius agentis: ergo non est nouiter productum per actionem corruptiuam istius animati, sed est derelictum. Apparet in speciali si bos per cultellum vel submersionem vel interfectionem, vel alijs modis corrumpatur, semper derelinquitur idem cadauer & eiusdem rationis. Corrumpentia autem haec, & illa non sunt nata inducere formam statim absque omni alteratione praeuia, immosi deberet eadem talis forma induci, & ab eodem agente, videtur vniformis alteratio necessario praeuia, sed hic quantuncunque difformis alteratio praecedat ab alio & alio agente, semper sequitur idem terminus: ergo in tali cadauere est aliqua forma, quae prius fuerat simul cum anima tam in homine quam in alijs.

Octauo. Quia contradictio est immediata ratio distinguendi plura sub ente, vtpote si hoc & illud recipiant contradictionem in essendo, quia si hoc est, & illud non est, non sunt idem ens in essendo, sic in proposito, forma animae non manente, corpus & forma corporeitatis manent. Et ideo vniuersaliter in quolibet animato necesse est ponere aliam formam, qua corpus est corpus ab illa, qua est animatum. Non loquor de illa, qua corpus est hoc animatum indiuiduum corporis, quod est genus, & habens corporeitatem, sed loquor de altera parte compositi, quod nec est hoc indiuiduum, nec species in genere corporis, immo nec in genere substantiae, sed tantummodo per reductionem. Haec Scot. in forma. Contra praedicta arguit Aureolus. Omnes inquit concedunt, quod homonon creatur secundum carnem sed solum secundum animam: ergo homo secundum carnem generatur, & est ex traduce. Tunc sic. Aut secundum carnem est homo ex traduce materialiter, quia sola materia est ex traduce, & hoc non, quia tunc caro mea esset ex pisce, sicut ex patre meo, quia pater meus comedit piscem, qui conuersus est in semen patris mei, quo me generauit. Aut intelligitur, quod caro sit ex traduce secundum esse accidentale, quia accidentia carnis sunt ex traduce, & hoc non potes tu dicere, quia si anima intessectiua vniretur immediate materiae primae, oportet quod in aduentu eius omnia accidentia corrumpantur, quia secundum te accidentia non habent materiam primam pro subiecto, sed mediante aliqua forma substantiali, quae corrumpitur per te in aduentu formae, quae est anima Confirmatur. Quia accidentia consequuntur formam substantialem: igitur ab eodem agente, a quo sunt accidentia, quae sunt ex traduce manet forma, quae est ex traduce, vel accidentia erunt sine subiecto. Aut tertio modo caro est ex traduce, quia manet forma, quae erat secundum esse formale, & tunc vel est caro per animam intellectiuam, & sequitur quod non est ex traduce, cum anima intellectiua non sit ex traduce. Vel est per aliam formam ab anima, & habetur propositum.

Confirmatur. Quia si forma non est ex traduce, nec effectus formae est ex traduce, sed anima secundum omnes non est ex traduce, per teautem esse carneum est effectus formalis animae: igitur esse carneum in homine non est ex traduce. Non igitur debet dici, quod homo secundum carnem sit a parentibus, nec Christus ex virgine secundum quod homo, sed a Deo immediate, quia ab eodem est effectus formalis & forma, sed forma est a Deo immediate: igitur esse carneum & corporeum in Christo est immediate a Deo.

Secundo principaliter arguit sic. Materia & forma realiter distinguuntur, ita quod sunt realitates distinctae non in actu, sed in potentia, quia in actu sunt vnum, sed in potentia plura. Sed anima & corpus secundum Philosophum se habent vt forma & materia: igitur anima & corporeitas sunt realitates distinctae. Maior nota est per Philosophum & Commentatorem in pluribus locis septimi, & 12. Metaphysic. Sed minor nabetur 6. Metaphysic. vbi dicitur quod ex anima & corpore fit vnum, sicut ex cera & figura. Dices quod accipit ibi corpus pro toto composito. Contra. Tunc propositio Philosophi esset falsa.

Item 8. Metaphysic. vbi quaerit, vtrum nomen significet materiam vel formam, exemplificat, sicut hoc nomen homo, animam vel corpus. Item Philosophus secundo de anima diuidit substantiam in potentiam & actum, & ibi dicit quod anima non est potentia, quia non est corpus, corpus autem est materia & subiectum:& Commentator ibidem commento quarto ait. Corpus est substantia, quae est subiectum, & non loquitur ibi de toto, certum est, quia totum non est subiectum, vnde secundum eum, anima respicit corpus sicut albedo subiectum, & sicut album non est subiectum, sed compositum, sic in proposito.

Item 8. Metaphysic. commento vltimo dicit, quod sicut non accidit quaestio in comparatione figurae cum cupro, sic in comparatione animae cum corpore. Anima enim sic se habet ad corpus vt figura ad cuprum. Item secundo de anima commento septimo dicit idem.

Item ad idem ex diffinitione animae secundo de anima. Anima est actus corporis organici physici & caet. Respondetur quod verum es coniunctim, scilicet ratione coniuncti, ita quod corpus accipitur ibi pro coniuncto. & hoc probant, quia sequitur infra, corpus autem non est abijciens animam. Contra. Ibi inuestigatur duplex substantia, vna quae est materia, alia quae est forma, & ibi dicit, quod corpus est materia & subiectum, sed compositum non est materia & subiectum.

Item infra dicit, quod sicut se habet potentia visiua ad pupillam. sic anima ad corpus, sed pupilla se habet ad potentiam sicut & materia: ergo & corpus respectu animae. Item Commentator dicit ibidem, quod non est quaerenda causa, nec ratio, quare ex anima & corpore fit vnum, nisi quia hoc est perfectibile & illud perfectio.

Ad illud vero quod dicit Ariestot. quod corpus non est abijciens animam, verum est, sed tunc est fallacia consequentis, corpus non est abiiciens animam: ergo corpus est compositum. Infertur enim a pluribus causis veritatis ad vnam. Nam compositum non abijcit animam, nec corpus abijcit animam, licet aliter, & aliter vnde aequiuocatio est in expositione Philomstces Nam Philosophus ibi dixerat, quod corpus est substantia, quae est in potentia respectu animae. Modo quia posset sic intelligi, quod corpus sic esset potent a respectu animae, sicut semen est potentia ipsum generabile, sic quod abijciatur forma generabilis stante forma seminis, corpus autem non sic est potentia, quod abijciat animam istam, dum est actu forma corporis, ideo ad hoc designandum dicit notabiliter, corpus non abijcit animam, hoc est, quod anima & formacorporis sunt simul, & non se abijciunt. Ex quo patet, quod auctoritas magis est ad oppositum quam ad propositum.

Tertio principaliter arguit sic. Si anima daret esse corporeum & immediate vniretur materiae primae, velimmediate insormaret primam materiam, sequitur quod anima esset actus substantiae in pura potentia, scilicet materiae, non autem substantiae in actu, sed consequens est falsum, & contra Commentatorem 5. Metaphys. commento. vbi dicit, quod anima est forma entis in actu ad differentiam aliarum formarum, quae sunt forma entis in potentia. Vnde distinguit ibi formas corporum simplicium a forma hominis, quae est anima, quia forma hominis est forma substantiae in actu, aliae vero sunt formae substantiae in potentia materiae.

Quarto sic. Philosophus primo de anima improbat opinionem Empedoc. ponentis quod anima est forma mixti conssata ex elementis. Aristote enim probat ibidem, quod illa opinio non est vera, quod scilicet anima sit harmonia vel forma mixti, sicut aliae formae, tunc sic. Caro hominis & os sunt formae mixtae conflate ex elementis, sed anima non est talis forma: igitur & caet. Maior probatur per Philosophum 7. Metaphysic. & Commentatorem in fine dicentes, quod caro & os sunt formae confsatae ex realitatibus elementorum, vnde ibidem dicit, quaedam sunt formae mediae ex realitatibus elementorum, & tunc subdit, illae formae in quibusdam sunt caro, in quibusdam sunt os & caet. Et Commentator ibidem dicit commento vltimo, quod sicut litterae componunt syllabam, ita elementa carnem. Minor patet per Philosophum vbi supra contra Empedoc. & habet Aristoteles contra eum tres rationes.

Prima est. Quia nullum compositum ex elementis habet dominium super alia, sed anima mouet corpus secundum plenum dominium: igitur &c. Secunda est. Quia enim membra hominis sunt composita ex elementis, ideo operationes membrorum indigent elementis, vt auris aere, visus aqua, & sic de alijs, sed operatio animae non eget aliquo elemento: igitur & caeter.

Tertia est. Quia multae sunt mixtiones in corpore puta carnis & ossis, & diuersae diuersorum membrorum, sed anima est vna, quare anima non est mixtio, nec forma mixta, & Philosophus & Commentator dicunt ibi, quod inter omnes opiniones de anima, illa Empedoc. est probabilior, & hoc non sine ratione, cum appareat, quod ex corruptione animae corrumpitur mixtio, & econtra, & Commentator dicit ibi commento sexto. Si anima est aliud a forma carnis, arguit proEmpedocl. quare corrumpitur corruptione membrorum & harmoniae corporis: & dicit, quod hoc est, quia corrumpitur corrupto quodam alio, scilicet debita dispositione corporis.

Item Commentator secundo de anima commento 43. probat quod anima non est mixta, quia omnis forma de genere mixtorum de necessitate est grauis vel leuis, sed anima secundum eum non est huiusmodi, quod probat, quia alias non esset principium augmenti in animali, cuius ratio est, quia omnis talis forma habet motum ad vnam dimensionem tantum, vt patet de graui & leui, sed anima est principium motus ad omnem dimensionem in longum latum & profundum. Ex quo patet, quod falsum est illud dictum, scilicet quod anima continet virtualiter formam mixti. Non enim potest esse principium talium operationum, nec subiectum qualitatum, puta grauitatis vel leuitatis, quae sequuntur formam mixti, sed elementum praedominans, hinc est quod dicit Philosophus 8. Physi. quod in nobis est duplex motus. Vnus qui est ex anima. Alius qui est ex elementis.

Quinto principaliter arguit. Quia idem non mouet seipsum, sed anima mouet corpus: ergo eius realitas est alia a realitate corporis, vel sic. Si eadem esset realitas animae & corporis, impossibile esset, quod anima moueret corpus, cuius ratio est, quia tunc idem ratione eiusdem realitatis esset motor & motum, quod est impossibile apud Philosophum, sed anima mouet corpus, est enim primus motor in corpore secundum Philosophum in de motu animalium & 8. Physcus & ista est ratio Commentatoris tertio coeli & mundi com. 28. vbi dicit quod motor distinguitur essentialier a moto in animalibus, hoc idem dicit 8. Physic. com. 18. & com. 30. magis expresse dicit, quod anima, quae est motor in animalibus, distinguitur a moto per essentiam, & ex hoc dicit animal potest mouere seipsum per formam suam, corpora autem simplicia non possunt se mouere p formam suam, & ibi instat contra se. d. quod incorporibu. simplicibus forma differt realiter a materia: igitur ista possunt se mouere ratione formae, & moueri ratione materiae. Nec sequitur, quod mouens & motum sit idem. Et tunc respondit, quod licet materia differat a forma, tamen ista non potest esse motum per se, cum non sit ens actu, sed potentia. Corpus autem in animali est ens actu. Ecce expresse quomodo ibi vult, quod corpus motum vt distinguitur ab anima non est materia tantum, quia tunc ita parum posset moueri ab anima, sicut materia a forma. Sed forte ad hoc dicetur, quod omnia non mouet corpus immediate, sed mediante potentia, ita quod potentia eius est primus motor. Potentia autem est qualitas distincta. Et tunc dicitur, quod corpus, quod dicit compositum ex materia prima & ex anima, est ens actu. Et hoc mouetur non ab anima, quia tunc idem seipsum moueret primo, sed a potentia animae, ideo anima mouet mediate & per accidens, sed est motum per se. Contra. Nullum accidens mouet ad vtranque partem nisi primum mouens sit anima respectu accidentis.

Item. Quia responsio contradicit expresse textui Aristotes qui dicit, quod anima quae est forma, mouet corpus, ideo animal mouet se per formam suam. Item in de causa motus animalium dicit, quod anima est primum mouens, & Commentator in multis locis dicit idem.

Item hoc est contra sensum, quia videmus corpus animalis simul totum moueri vsque ad indiuisibile, vnde musculus mouetur a spiritu, & omnes spiritus mouentur vsque ad vnum punctum. Et ex hoc arguit philosophus sic. In huiusmodi motibus, aut mouet ille punctus, quia apparet immobilis, aut mouet totum compositum ex anima & corpore, aut anima & non punctus, non quidem punctus, quia motus physicus est necessario a quanto, nec a toto, quia illud est per se motum: ergo mouens necessario est anima, cuius motus est ad punctum. Et quantum ad hoc illa non mouet corpus organicum.

Sexto arguit sic. Si anima rationalis non diceret aliam realitatem a realitate corporis, tunc sequuntur duo inconuenientia. Primum est, quod anima est extensa, vel quod pes meus est substantialiter idem cum oculo, non quia non differunt in materia, sed quia non differum in forma, vel non differunt in anima, quia anima est tota in toto, & tota in qualibet parte. Etiam si anima non esset aliud a corpore, non esset aliud esse animatum ab esse coporeo, & carneo, & sic caro hominis erit vere tota in toto & tota in parte, cum sit caro per solam animam. Dices quod differunt per quantitatem. Contra. Aut quantitas ista extendet animam, & sic anima erit extensa, aut non, & ita effectus formalis eius non est esse extensum, ita quod esse carneum non erit esse extensum. Septimo. Si anima est sola forma in homine quaero quid est subiectum quantitatis, aut sola materia, & tunc nihil extende. tur in homine, nisi sola materia, & sic sequitur quod ens in pura potentia erit subiectum accidentis, quod tu negas, & quantitatis terminatae, quod philosophus & Commentator habent pro inconuenienti. Quaelibet enim res prius est ens actu, quam tale accidentale ens, aut subiectum quantitatis est totum compositum ex materia & forma, & tunc anima necessario erit extensa. Aut tertio subiectum quantitatis erit materia cum aliqua alia forma substantiali, & tunc habetur propositum, quod in homine est alia forma ab anima. Dices quod compositum ex anima & corpore est subiectum quantitatis, nec tamen propter hoc anima est extensa, sed compositum.

Sed contra. Impossibile est, quod aliquid sit subiectum formae. & non recipiat effectum formalem. Non enim effectus formalis est aliud a forma, siue formam esse in subiecto, & subiectum recipere illam formam. Sed in proposito effectus formalis animae non est aliud nisi animam corpus informare, & corpus ab anima informari, effectus autem quantitatis est esse quantum partibile siue partitum, igitur si totum compositum ratione cuiuslibet partis est subiectum quantitatis, quaelibet pars recipiet effectum formalem quantitatis.

Confirmatur. Quia impossibile est, quod aliqua forma respiciat materiam mediantibus dimensionibus, & non sit extensa, & haec est ratio Commentatoris in de substantia orbis. Octauo arguit sic. Nutritio est quaedam partialis adgeneratio, tunc quaero aut nutritur anima, aut accidens, aut subiecta existens actu per aliam formam ab anima, aut sola materia. Non primum, quia quod nutritur, per corruptionem potest deperdi & abijci, anima autem non est passibilis & transmutabilis transmutatione physica. Nec potest dari secundum scilicet quod accidentia, quia, secundum philosophum secundo de generatione, vnunquodque nutritur inquam tum est quid. Nec potest dari, quod sola materia per hoc, quod sola materia nutrimenti additur ad priorem formam. Restat igitur quod illud nutritur, quod potest in substantia sua perfici & deperdi sicut compositum ex forma substantiali, quae est alia ab anima & ex materia.

Nono arguit sic. Quia in nutritione homns, aut alterius animalis acquiritur nouam forma, vel pars formae: ergo cum non acquiratur aliqua pars animae rationalis, sequitur quod in homine est alia forma substam tialis ab anima rationali. Assumptum probatur. Quaero inquit de propria actione formae rei nutriendae ad quid terminatur. Aut enim terminatur ad solam corruptionem formae alimenti, & hoc non potest dari secundum physicam veritatem. Agens enim non est per se corrumpens. Non enim corrumpit, nisi quia generat, vnde agens non intendit negationes per se 9. met. commento 43. Vnde repugnantia est dicere actionem esse tantummodo priuatiuam. Aut secundo illa actio terminatur ad copulationem prioris formae cum materia, & hoc non potest dici. Tum quia illa copusatio est relatio, generatio autem non per se terminatur ad relationem. Tum quia talis copulatio, quae ponitur relatio non cadit inter formam & materiam. Tum quia agens est extrahens de potentia in actum 7. & 12. meta. sed per hoc, quod ageret istam copulationen non esset vere extrahens de potentia ad actum, quia ibi nihil esset, quod deduceretur de potentia ad actum. Sed forte ibi esset eductio de potentia non vnita ad potentiam vnitam, vnde nihil esset ibi eductum de potentia materiae. Aut tertio illa actio terminatur ad primam formam carnis de nouo inductam, sed hoc non potest dari, quia nouae actionis est nouus terminus formalis. Vnde restat quod per actionem nutritiuae educatur noua forma in actum.

Decimo arguit sic. Vniformiter sit nutritio in homine & in alijs animalibus, sed non fit nutritio in alijs animalibus sine acquisitione nouae formae partialis, quod patet. Quaero enim aut tota formam praeexistens & informans priorem materiam informat nouiter materiam alimenti, aut pars eius, si tota, hoc est impossibile, quia secundum hoc sensitiua bruti esset indiuisibilis, & inextensa sicut anima intellectiua, & esset tota in toto, & tota in qualibet parte, quod philosophus improbat primo de anima, vbi dicit quod huiusmodi forma est vna in actu, & multae in potentia ad modum continui. Et exemplum ad hoc manifestum ast in animalibus anulosis. Nec potest dari secundum scilicet quod aliqua pars formae praecedentis informat materiam aduenientem scilicet alimenti, quia in talibus formis extensis, sicut totum correspondet toti, ita pars correspondet parti adaequate, quia sicut tota forma non potest esse forma alterius simul totius, sic nec pars partis.

Confirmatur. Quia ita impossibile est, quod forma substantialis migret de subiecto in subiectum, sicut est impossibile de forma accidentali. Tu autem ponis, quod migret, quia praeexistens informat nouiter nouam materiam.

Item secundum te, materia est causa distinctionis & multitudinis, igitur alietas materiae faciet alietatem formae, igitur oportet quod forma, quae inducitur in ista materia sit distincta a forma, quae inducitur in aliam materiam simpliciter, vel saltem secundum partem. Haec sunt argumenta Aureoli in forma. Multa alia argumenta fiunt. Sed ex solutione praemissorum patet solutio aliorum, ideo in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum restat cum Dei adiutorio ad obiecta respondere. Et quidem ad primum contra primam conclusionem respondit Gregorius de arimino. qui in hac parte tenet cum Sancto Thomas quod propter illam rationem fuerunt moti Manichei ad ponendum duas animas in homine, qui vt ait Augustinus 10. super genero. ca. 14. de paruis, cum viderent carnem sine anima non posse cocupiscere, quandam aliam animam ex alia materia Deo contraria carnem habere putauerunt, vnde concupiscat aduersus spiritum. Sed vt in 12. ca. ait. Non oportet peroperhuood carnis & spiritus repugnantiam & concupiscentiam contrariarum diuersas animas ponere. Similiter in lib. 83. q. q. 40. Ex diuersis inquit visis diuersus appetitus animarum est, & subdit. Non itaque ob hoc putandum est esse diuersas naturas aiarum, quia diuersae sunt voluntates, cum etiam vnius animae volutas pro temporum diuersitate varietur &c. Et facit ad propositum tota illa quaestio.

Item contra Iulianum lib. sexto ante medium. Motibus inquit suis anima, quos habet secum dum spiritum, aduersatur alijs motibus suis, quos habet secundum carnem. Et ideo caro dicitur concupiscere aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem. Ex quibus etiam patet, quod vnius & eiusdem animae sunt plures motus sibi aduersantes.

Dicendum igitur quod actus appetendi aliquid, & actus renuendi illud idem, si vterque sit rationalis, vel vterque sensualis aut naturalis sunt contrarij, nec vnquam simul sunt in eodem homine, sed actus appetendi rationalis non est contrarius formaliter actui renuendi sensuali, etiam respectu eiusdem obiecti, licet virtualiter sint contrarij. Et istud patet quaud appetitioni rationali contrariatur renuitio rationalis de eodem obiecto. Et ista renuitio rationalis alterius rationis est a renuitione sensuali eiusdem obiecti, & quia vni tantummodo vnum est contrarium 10. met. sequitur quod ista sensualis non sit illi appetitui rationali contraria forinaliter, licet virtualiter, vtpote, quia in contrarios effectus est inclinatiua. Haec Gregorius & bene, nisi quia non ponit tales appetitus habere diuersa substantia, puta diuersas potentias animae, cum neget potentias animae distingui ab anima. Dicitur igitur consequenter ad principia Sanctus Thomas quod non est inconueniens appetitus contrarios formaliter vel virtualiter esse in eodem homine & in eadem anima secundum diuersas potentias, vt puta appetitum sensitiuum & intellectiuum, sicut eadem superficies potest esse subiectum albedinis & nigredinis secundum aliam & aliam sui partem. Et potissime quia appetitus sensitiuus non habet pro subiecto adaequato animam, sicut intellectiuus, cum appetitus sensitiuus sit actus totius coniuncti. Vnde argumentum non concludit in homine esse diuersas animas, sed diuersos appetitus, & diuersas animae potentias. Ad Secundum & tertium respondit Gregorius quod non apparet vlla impossibilitas, quod eadem anima circa idem obiedum habeat vnum actum appetendi mere naturaliter receptum mediante sensatione illius obiecti, & transmutatione alicuius organi corporalis, & alium spontaneum & liberum praeuia deliberatione causatum. Haec ille.

Sanctus Thomas diceret quod argumentum secundum concludit, quod in homine sunt duae potentiae appetitiuae, non autem duae, animae, quia eadem anima potest simul habere duos actus appetitiuos secundum duas potentias appetitiuas. Et ad tertium diceret similiter. Ad Quartum dicitur, quod sensationes sunt subiectiue non in anima sensitiua, nec intellectiua, nec in aliqua potentia animae tanquam in subiecto proximo & totali, sed proximum & totale subiectum sensatio nis est illa pars coniuncti composita ex materia & forma, quae est subiectum potentiae sensitiuae. Ex quo patet, quod neutrum consequens ibidem illatum sequitur, scilicet quod sensatio sit subiectiue in anima intellectiua, nec quod anima separata possit sentire, cum tales actus sint totius coniuncti sicut subiecti & sicut agentis. Ad Quintum dicit Gregorius & bene, quod anima sensitiua in homine non est extensa, nec materialis, sicut nec intellectiua, cum ipsa intellectiua sit sensitiua.

Ad sextum dicit, quod per idem argumentum posset probari, quod homo in generando produceret animam intellectiuam, quia alias quo ad conicationem suae speciei esset ignobilioris conditionis alijs animalibus. Nam anima intellectiua est forma specifica hominis, nec alicuius alterius formae generatio sufficit ad communicationem humanae spei. Respondendo autem ad argumentum dicit primo, quod concedendum est, quod homo in generatione hominis producit aliquam animam sensitiuam, sicut multi & magniconcedunt. Sed ex hoc non sequitur, quod in homine sint duae animae distinctae, quarum vna sit sensitiua, & alia intellectiua, nam sensitiua prius introducitur, & facta vlteriori dispositione ad animam intellectiuam, simul corrumpitur sensitiua, & infunditur intellectiua. Sicut dicendum est de alijs formis substantialibus, quae praecedunt animam intellectiuam, & similiter sensitiuam & vegetatiuam in materia, quae disponitur ad intellectiuam. Simul enim cum posterior generatur, prior corrumpitur. Haec ille. Et concordat cum Sancto Thomas qui hanc responsionem sententialiter ponit prima parte q. 76. art. 3. in sol. tertij, & de potem tia Dei. q. tertia. art. 9. in solu. noni & in de anima. q. 11. in solu. principali.

Sed contra istam solutionem arguitur multipliciter. Primo sic. Quia illa forma non potest corrumpi nisi ab aliquo agente naturali, sed agens naturale non corrumpit vnam formam nisi inducendo aliam, cum intentio naturae magis sit ad esse formae inducendae quam ad non esse formae abijciendae: ergo in instanti introductionis animae, in quo secundum te corrumpitur prima forma, inducitur alia ab agente naturali, sed illa non est anima, cum a solo Deo creetur, igitur alia forma substantialis praeter animam simul inducitur cum anima. Quia autem ab agente naturali corrumpatur praecedens forma patet, quia quod generatur naturaliter, habet naturaliter corrumpi, sed prima forma fuit naturaliter genita, igitur naturaliter corrumpitur: ergo ab agente naturali. Secundo. Quia nullus potest dici generare solum corrumpendo, sed inducendo, sed homo generat hominem: ergo hoc est inducendo aliquam formam existentem de essentia homnins iam generati, sed non potest esse, quod virtus seminis hominis inducat animam rationalem, quae a solo Deo causatur, igitur inducit aliquam aliam. Nec valet si dicatur, quod virtus seminis inducit dispoionem accidem talem, & non aliquam formam substantialem, quia agens naturale non transmutat materiam generando, nisi inquantum est in potentia ad esse substantiale, immo non transmutat secundum esse accidentale, nisi natum esset vlterius transmutare ad esse substantiale, sed transmutans materiam secundum quod est in potentia ad esse substantiale prius transmutat ad formam substantialem: ergo oportet quod virtus seminis hominis inducat non solum dispositionem accidentalem, sed formam substantialem.

Tertio sic. Terminus alicuius productionis est duplex scilicet forma & compositum, sed impossibile est esse eundem terminum generationis & creationis in homine, accipiendo terminum pro composito, quod est homo, quia si ita esset, tunc totus homo diceretur creatus, sicut totus dicitur generatus quod est falsum. Nec simpliciter accipiendo pro forma, quia tunc sequeretur, quod agens naturale cooperaretur Deo in creatione, & per consequens, quod simul cum Deo crearet:ergo praeter animam, quae est terminus creationis, oportet ponere aliam formam quae sit terminus generationis. Quarto. Duae mutationes non terminantur ad eandem formam, sed in productione hominis est duplex transmutatio scilicet creatio & generatio, igitur est ibi duplex terminus, & sic duplex forma. Quia autem ibi sint duae mutationes patet, quia est ibi generatio hominis, & creatio animae, quae non sunt eadem mutatio, quia agens naturale non agit nisi educendo de potentia materiae, anima autem non educitur de potentia materiae. Quinto. Quia diuersa agentia agunt ad diuersaformas, sed Deus & virtus seminis sunt diuersas agentia, igitur &c. Sexto. Quia creans non agit ex supposita materia: ergo impossibile est actionem creantis & generantis terminari ad eandem formam.

Item arguitur Secundo lo. quod sensitiua praecedens intellectiuam non corrumpatur adueniente intellectiua. Primo. Quia talis sensitiua se habet ad intellectiuam, sicut imperfectum ad perfectum, & non vt repugnans, sicut patet de materia & de forma, & de potentia & actu: ergo illa sensitiua praecedens non repugnat intellectiuae, sed est dispositio ad eam, & sic non videtur, quod corrumpatur. Nec similiter vegetatiua in aduentu sensitiuae. Secundo. Omnis corruptio naturalis est terminus alicuius motus ordinati ad ipsam, sed nullus motus praecessit infusionem animae rationalis, qui esset ordinatus ad corruptionem sensitiuae praecedentis continue, immo praedicta sensitiua promouebatur vsque ad infusionem animae: ergo in instanti infusionis non corrumpitur, sed potius perficitur & manet cum ea. Quia autem nullus motus praecesserit ordinatus ad corruptionem sensitiuae probatur, quia cum inter introductionem illius sensitiuae & illius intellectiuae fuerit multum tempus inter medium, si aliquis motus fuisset ordinatus ad corruptionem illius sensitiuae ante infusionem rationalis, tunc ille motus statim incaepisset, quando sensitiua suis introducta, sed hoc est inconueniens, quia ex hoc sequitur, quod illa sensitiua statim cum fuit incaepit corrumpi. Tertio. Quia si forma inducta virtute seminis postea corrumpitur, quaeritur a quo corrumpitur effectiue. non enim ab anima rationali, quia corrumpens effectiue non est forma inducenda, sed agens inducens formam. Nec similiter formaliter, quia forma corrumpens formaliter aliam habet contrarium, anima autem non habet contrarium, nec aliqua forma substantialis Similiter nec corrumpitur a se ipsa, quia nihil corrumpit seipsum, saltim per se, sed potius nititur saluare se. Nec corrumpitur ab influentia coeli, quia nec ab eadem influentia cum illa, qua inducta est illa forma. quia illa influentia magis conseruaret eam quam corrumperet, nec a contraria inftuentia, quia non potest assignari ratio, quare influentia caeli sit contraria praecedenti formae in instanti infusionis animae plusquam ante vel post. Nec per virtutem generantis particularis, per quam fuit educta, quia agens naturale semper promouet & conseruat suum effectum, nec vnquam per se corrumpit ipsum: ergo illa forma a nullo corrumpitur, & sic manet cum anima.

Nec valet si dicatur. quod agens particulare corrumpit eam per accidens. Contra. Quia quod fit per accidens, non semper fit, sed vt in paucioribus. igitur si dicta forma per accidens corrumpitur ab agente particulari, hoc non erit semper. Quarto. Si talis forma in aduentu animae corrumperetur, frustra induceretur, sed natura nihil agit frustra, igitur forma non corrumpitur. Quia autem frustra introduceretur patet, quia si nihil eorum, quae erant in materia, remansit in ea in aduentu animae rationalis, ita quod sola materia prima remanet cum anima. frustra videretur alia introduci.

Nec valet si dicatur, quod non frustra introducitur, quia oportet materiam transire per illam ad animam rationalem, licet non maneat, sicut non frustra aliquis transit per viam ad terminum, licet habito termino non maneat in via. Contra hoc enim arguitur. Quia si natura potest deducere materiam ad illam dispositionem, quae requiritur ad introductionem intellectiuae per viam breuiorem, frustra deduceret eam per viam longiorem sed si in infusione animae fit resolutio vsque ad prima materiam, natura potest deducere materiam ad dispositionem necessariam ad introductionem animae intellectiuae breuius quam inducendo formam aliquam de menstruo vel semine, ergo frustra induceret illam formam. Maior nota est. Minor probatur, quia si fiat resolutio vsque ad primam materiam in infusione animae, dispositio necessaria ad infusionem animae est denudatio materiae ab oi forma, sed incorpore seminis vel menstrui sit talis resolutio & denudatio absque introductione alterius formae: ergo si in infusione animae fiat resolutio vsque ad primam materiam, natura potest breuius deducere materiam ad dispositionem necessariam infusioni animae quam educendo talem formam de potentia materiae.

Item arguitur Tertio lo. quod in generatione hominis non fiat resolutio vsque ad materiam primam. Primo sic. Quia perfecte leprosus generat leprosum semper vel frequenter, sed hoc non esset verum, si fieret resolutio vsque ad primam materiam in aduentu animae rationalis, igitur non sit talis resolutio. Minor probatur, quia causa, quare leprosus generat leprosum, non est casus, quia sic fieret raro, quod est falsum. Nec materia quae indifferens est ad quancunque dispositionem, nec anima, quia illa potest esse forma corporis sani, & est vt in pluribus, nec accidentia naturaliter consequentia animam, quia tunc omnis habens animam esset leprosus, quod est falsum. Nec influentia corporis caelestis, quia si alius generasset in eodem loco, generasset sanum, nec spiritus decisi cum semine.

Tum quia corrumpuntur. Tum quia corrumpitur dispositio, per quam materia erat eis proportionata, propter quam proportionem magis nati sunt agere in vnam materiam quam in aliam, cum ponatur sola materia nuda remanere, sed nihil aliud praeter praedicta potest esse causa praedictae infectionis, nisi hoc quod forma educta de potentia materiae a patre, siue a virtute seminis patris manet in aduentu animae, nec fit resolutio vsque ad primam materiam: ergo si fiat talis resolutio non posset reddi causa illius, quod dictum est. Secundo. Sinat resolutio vsque ad primam materiam, tunc dispositio materiae ad recipiendum animam & quancunque formam substantialem esset denudatio ab omni forma. Sed stante ista hypothesi ista dispositio aequaliter inuenitur in mateteria asini in instanti introductionis formae ipsius, sicut in materia hominis, quia vtrobique sit resolutio vsque ad primam materiam: ergo secundum praedicta positionem aequaliter in instanti, in quo introducitur forma asini in materia asini, posset introduci anima intellectiua, sicut in materiam propriam hominis. Hoc autem est impossibile.

Tertio. Si non remaneret cum anima aliqua forma substantialis educta de potentia materiae a virtute seminis, sequitur quod in homine non esset aliquid vere genitum, sed hoc est falsum, igitur. Minor probatur, quia esse animae cum sit per creationem, non est genitum, nec esse materiae primae similiter est genitum, cum sit ingenita secundum philosophum, igitur nisi maneat aliqua alia forma, sequitur quod in homine non sit aliquid proprie genitum. Si dicatur quod esse animae est genitum, quia agens naturale disponit materiam ad recipiendum ipsam. Contra hoc arguitur dupliciter. Primo. Quia si ponitur fieri resolutio vsque ad primam materiam, essentia materiae prout consideratur sine omni forma est in maxima aptitudine ad recipiendum animam, sed talem aptitudinem non dat naturale agens materiae: ergo naturale agens non disponit eam ad recipiendum animam.

Secundo. Quia posset aliquis dicere, quod immo disponit corrumpendo formas impedientes receptionem animae, arguo sic. Quia si propter hoc dicitur, quod esse animae est genitum hoc esset, quia agens naturale disponit materiam ad ipsam animam, sed hoc est falsum. Quarto. Si fiat talis resolutio vsque ad primam materiam, nihil est in me a parte meo, nisi materia prima, nec illa est in me a patre meo, nisi quia prius fuit in corpore patris mei. Sed praedicta materia essentialius fuit in porco, vel in alia re comesta a patre meo, quam in patre meo, quia in patre meo non fuit sub propria forma, sed sub forma seminis, in porco autem fuit sub propria forma: ergo stante illa potione, nihil esset in mea patre meo. Quinto. Quia si nulla forma substantialis, quae erat a patre in materiam ante aduentum animae rationalis remaneret in materia cum anima rationali in sua infusione, tunc filius non contraheret a parentibus peccatum originale, consequens est falsum. Probatur consequentia, quia tale peccatum non causatur a materia prima, nec ab anima, nec a coniunctione vtriusque, cum hoc totum fuerit in Christo, in quo tamen non fuit peccatum originale: ergo hoc est ab aliqua dispositione causata in materia ante aduentum animae, & manente cum anima, & si illa dispositio est forma substantialis, habetur statim propositum. Si etiam sit accidens habetur propositum, quia illud accidens oportet fundari super aliquam formam substantialem immediatius inhaerentem materiae quam inhaereant talia accidentia. Si dicas quod illae dispositiones simul introducuntur cum anima, & sequuntur ipsam. Contra. Quia illud, quod est contra dignitatem alicuius formae substantialis & eius naturalem inclinationem, non consequitur eam naturaliter, sed dispositiones antecedentes tale peccatum sunt contrariae dignitati animae, & contra eius naturalem inclinationem, cum eius inclinatio naturalis sit ad illud, quod est bonum secundum rationem, in cuius contrarium tendit dispositio, per quam trahitur peccatum originale: ergo dictae dispositiones non sequuntur existentiam animae in materia, immo praecedunt & consequenter fundantur super aliam formam manentem cum anima. Si dicas quod peccatum originale non est quid positiuum, sed tantum est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, & anima sic carens non potest tenere vires suas imperfecta obedientia rationis. Contra hoc arguitur. Primo, quia ista positio ponit aliquam dispositionem virium inferiorum, per quam rebellant rationi, sed quod rebellat rationi, non consequitur animam rationalem: ergo talis dispositio non sequitur animam rationalem, sed magis antecedit.

Secundo quia illa solutio falsum supponit scilicet quod peccatum originale non sit nisi talis carentia iusticiae originalis, & derelictio hominis in suis, proprijs naturalibus, quod est falsum, quia super illud. Homo quidam descendebat ab Hyerusale &c. dict glosa, quod per illum significatur genus humanum, quod per peccatum originale fuit spoliatum gratuitis, & vulneratum in naturalibus, sed vulneratio naturalium videtur importare vltra spoliationem a gratuitis quandam dispositionem positiuam inficientem naturam: ergo originale non est sola carentia iustitiae originalis &c. Haec & multa alia argumenta fiunt contra solutionem datam. Ad quorum solutionem praenoto quaedam dicta Sancti Thomae Tertia q. de potentia Dei ar. 9. in solu. 6. vbi sic dicit. Generans generat sibi simile in specie inquantum generatum per actionem generantis producitur ad participandum speciem eius, quod quidem fit per hoc, quod generatum consequitur formam similem generanti. Si ergo forma illa non sit subsistens, sed esse suum sit solum in hoc, quod vniatur ei cuius est forma, oportebit quod generans sit causa ipsius formae sicut accidit in omnibus formis materialibus. Si autem sit talis forma, quae subsistentiam habeat, & esse suum non dependeat totaliter ex vnione ad materiam, sicut est in anima rationali, tunc sufficit quod generans sit causa vnionis talis formae ad materiam, per hoc quod disponit materiam ad formam. Haec ibi.

Item in sol. 19. sic dicit. Licet anima rationalis non sit a generante, vnio tamen corporis ad eam est quodammodo a generante, & ideo dicitur homo generari. Item in sol. 20. sic dicit. Pro tanto in homine non est duplex esse, quia non est sic intelligendum corpus esse a generante, & animam a creante quasi corpori acquiratur esse separatim a generante, & separatim esse animae a creante te, sed quia creans dat esse animae in corpore, gneans autem disponit corpus ad hoc, quod sit particeps huius esse per animam &c. Multa alia dicit ibi vtilia ad dissolutionem replicarum prius factarum. Vnde ad primam replicam dicitur, quod forma, quae praecessit in materia corporis humani animam intellectiuam, corrumpitur vel destruitur per agens naturale, & per agens supernaturale, per agens si quidem naturale corrumpitur, quia per virtutem seminis paterni. Et ad huius improbationem dicitur, quod tale agens destruit formam praecedentem, & inducit sequentem instrumentaliter & dispositiue. Licet enim non sit causa secundae formae quo ad esse suum absolute, est tamen causa quod habeat esse in materia, & quod vnitatur materiae, vt dictum est. Deus etiam qui est principalis causa introductionis animae intellectiue. est etiam causa expulsionis praecedentis formae, & quod homo agat instrumentaliter ad inductionem animae testatur Sanctus Thomas vbi supra in solu. 21.

Ad secundam replicam dicitur, quod virtus seminis non solum corrumpit formam praecedentem, immo est causa vnionis animae ad corpus, & sic non solum est causa dispositionis accidentalis, verum etiam formae substantialis modo praedicto. Nec oportet quod homo generando hominem, tantam causalitatem habeat super formam sui geniti, sicut alia naturalia generantia, quia forma illa non habet esse a materia dependens, sicut aliae formae naturales.

Ad tertiam dicitur, quod terminus alicuius productionis non solum est forma substantialis aut compositum, immo etiam dispositio materiae, vel vnio formae ad materiam, ideo dicitur quod in productione hominis totum compositum est terminus creationis quantum ad vnam sui partem scilicet animam, & terminus generationis quo ad aliam scilicet quo ad dispositiones corporis, & vnionem formae cum materia. Similiter dicitur quod anima est terminus generationis & creationis, aliter tamen & aliter, quia quo ad esse suum est terminus creationis, sed quo ad vnionem sui cum materia est terminus gencrationis. Nec sequitur quod homo, vel semen hominis concre et. De hoc Sanctus Thomas vbi supra in solu. 21. sic dicit. Duo agetia disparata non possunt hoc modo se habere, quod actio vnius terminetur ad materiam, & alterius ad formam. Hoc autem contingit in duobus agentibus ordinatis, quorum vnum est instrumentum alterius. Actio enim principalis agentis q andoque se extendit ad aliquid, ad quod non potest se extendere actio instrumenti. Homo autem est sicut instrumentum quoddam diuinae virtutis, vnde non est inconueniens, si virtus diuina sola faciat animam rationalem actione naturae se extendente solum ad disponendum corpus. Haec ille.

Ad quartam dicitur, quod duae mutationes totaliter disparatae non habent eundem terminum, sed duae mutationes vel productiones ordinate adinuicem possunt habere eundem terminum, tamen diuersimode sicut in proposito. Nam anima rationalis est terminus creationis intrinsecus, generationis vero extrinsecus. Item potest dici terminus creationis quo ad esse, generationis vero quo ad vniri materiae, vel quo ad hoc, quod ex ipsa & materia fiat compositum, vel quo ad hoc quod participetur a materia.

Ad quintam dicitur, quod non oportet diuersa agentia agere ad diuersas formas substantiales.. Possunt enim agere ad eandem, sed ordine quodam, quia vnum vt principiale, aliud vt instrumentale, & alijs modis.

Ad sextam negatur consequentia. Non enim sequitur, quod si creans & generans diuersimode agant, quod eorum actiones nullo modo ad eandem formam possint terminari, sed sequitur quod non eodem modo.

Ad primum secundo lo. dicitur, quod licet anima sensititiua praecedens sit diispositio ad intellectiuam quo ad suum fieri non autem quo ad suum factum esse, ideo non oportet, quod simul sint, sed potius factio vnius praecedat factionem alterius. Nec oportet quod omne imperfectum stet cum perfecto, ad quod disponit, potissime quando ex illis nullo modo potest fieri unum, nec per se, nec per accidens vt puta quia sunt duo actus vnius generis perficientes eandem proximam potentiam, ut in proposito.

Ad secundam negatur minor. Quia sicut alteratio praecedens inductionem animae intellectiuae ordinabatur ad eius inductionem ita & ad sensitiuae praecedentis expulsionem. Nec est inconueniens, quod illa sensitiua statim cum fuit inciperet corrumpi, uel potius compositum ex illa & materia, quia non ad hoc fuit inducta, vt quiesceret in materia, sed potius vt esset uia ad ulteriorem perfectiorem quasi minus repugnans vltimato termino generationis. Vnde Sanct. Thoma vbi supra in solu. 10. si dicit. Embrio antequam habeat animam rationalem non est ens perfectum, sed in via ad perfectionem, unde non est proprie in genere vel in specie nisi per reductionem, sicut incompletum reducitur ad genus vel speciem completi.

Ad tertiam dicitur vt ad primum Talis enim forma corrumpitur a generante particulari. Et ad huius improbationem dicitur, quod licet generans intendat promouere & conseruare suum effectum, quem principaliter intendit inducere, tamen effectus non principaliter intentos, & qui sunt dispositiones ad effectum principalem quo ad fieri incompossibiles illi saepe destruit, sicut apparet in blado, quia natura prius inducit formam herbae, & postea destruit illam adueniente forma granivel. floris. Vnde Sanctus Thomas vbi supra in soluti. 6. sic dicit. Aliter est in generatione hominis vel animalis, & aliter in generatione aeris uel aquae, nam generatio aeris est simplex, cum in tota generatione aeris non appareant nisi duae formae substantiales. Vna quae abiicitur, & alia quae inducitur, quod totum fit simul in vno instanti. Vnde ante introductionem formae aeris semper manet ibi forma aquae, nec suntibi dispositiones ad formam aeris. In generatione autem hominis apparent diuersae formae substantiales, cum primo appareat sperma, postea sanguis & sic deinceps, quousque sit forma hominis, & sic oportet quod huiusmodi generatio non sit simplex, sed continens in se plures generationes & corruptiones, non enim potest esse, quod una & eadem forma substantialis gradatim educatur in actum. Sic igitur per virtutem formatiuam, quae a principio est in semine abiecta forma spermatis inducitur alia forma, qua abiecta inducitur alia. Et sic primo inducitur anima uegetabilis, deinde illa abiecta inducitur anima, quae est uegetabilis & sensibilis, qua abiecta inducitur non per virtutem praedictam, sed a creante anima, quae simul est rationalis, sensibilis, & uegetabilis. Haec ille. Similia dicit in de anima. quaest. 11. &c.

Ad quartam dicitur, quod responsio ibidem data bona est. Et ad illius improbationem dicitur negando minorem, scilicet, quod natura posset materiam breuius ducere ad dispositionem conuenientem animae. Nec ualet probatio eius, quia licet denudatio materiae ab omni alia forma sit dispositio quaedam ad inductionem animae rationalis, tamen non est totalis, nec praecisa sufficiens, quia inter formas, quibus materia spollatur, est certus ordo, sic quod post expulsionem unius oportet aduenire aliquam in certo gradu excedentem eam, & postea aliam magis excedentem, & sic paulatiue procedere ex imperfecto ad perfectum, & non saltare de imperfecto ad perfectissimam. Vnde proxima dispositio ad inductionem animae rationalis est expulsio animae sensitiuae, non autem expulsio formae sanguinis, aut menstrui, vel animae uegetabilis.

Ad primum tertio lo. dicitur, quod causa quare leprosus ut communiter generat leprosum, est ultima, quae ibi tangitur, quia agens agit simile non solum quo ad naturam speciei, & accidentia consequentia illam, immo quantum ad accidentia consequentia indiuiduum generans, si virtus sit fortis. Vnde quia semel leprosi, & spiritus in eo conclusi, & virtus formatiua, omnia ista decisa sunt a leproso, ideo agunt ad similem dispositionem in genito. Et ad huius improbationem dicitur, quod licet infectio impressa embrioni dum esset sub forma sensitiua destruatur adueniente anima rationali, tamen similis imprimitur virtute seminis in materia vel corpore, cui infunditur anima intellectiua, quia virtus formatiua non solum causat dispositiones praecedentes animam intellectiuam, immo etiam dispositiones illam concomitantes.

Ad secundum patet per praedicta, quia scilicet proxima dispositio ad animam intellectiuam non est sola spoliatio materiae ab omni forma praecedente quocunque modo indifferenti, sed certo & determinato modo, puta quod ante instans inductionis animae rationalis immediate praecesserit anima sensitiua in eadem materia, & quod in illo instanti expellatur. Non ergo sola spoliatio materiae est dispositio ad animam intellectiuam, sed etiam praecessio multarum formarum substantialium, & sic patet, quod consequentiae illa tae ibidem non valent scilicet quod materia essentialiter sit disposita ad formam hominis, & ad formam asini. Tum quia praecessio aliarum formarum requiritur tam ad inductionem animae asini, quam ad inductionem animae rationalis. Tum quia praeter dispositiones praecedentes requiruntur aliae concomitantes, & sic non sola spoliat.o materiae est sufficiens dispositio ad animam hanc vel illam. Ad Tertium negatur antecedens illud conditionale.

Nec valet eius probatio, quia licet materia hominis non possit proprie dici genita, nec eius anima, tamen compositum est, & dicitur vere genitum, non quidem propter generationem alicuius suae partis essentialis, sed quia generatio est causa vnionis partium adinuicem. Et similiter licet anima rationalis non sit proprie terminus generationis intrinsecus, quasi capiens esse per generationem, est tamen terminus quasi extrinsecus, quia vnitus materiae per generationem. Conceditur tamen, quod aliter homo generari quam asinus, quia scilicet forma asini capit esse per generationem, forma vero hominis non accipit per generationem esse simpliciter, sed esse in materia. Et ideo responsio ibidem data, si valeat, debet intelligi, quod esse animae non est generatum, sed tamen per generationem est materiae communicatum, qua generatione matetia est disposita positiue & priuatiue ad hoc vt posset participare esse rationalis. Et ad primam huius improbationem dicitur, quod spoliatio materiae a forma, vel carentia omnis, vel habilitas ad formam non est sufficiens dispositio materiae ad formam intellectiuam non vt, quia praeter hoc multa requiruntur praecedentia & concomitantia licet materia nuda sit sufficienter sine alio disposita, ad formam intellectiuam, vt dat esse corporeum, & de hoc alias dictum fuit. Secunda vero improbatio procedit ex falso intellectu solutionis. Nec enim conceditur quod esse animae sit generatum plusquam anima per agens naturale, sed tamen conceditur, quod vtrunque est communicatum materiae per agens naturale.

Ad quartum negatur consequentia vel antecedens illud conditionale, quia licet virtus seminis nullam formam substantialem manentem in homine produxerit, causauit tamen dispositiones concomitantes animam, & etiam praecedentes, & sic vniuit formam substantialem hominis ipsi materiae, & sic filius habet animam a patre, quia virtute patris facta est vnio formae ad materiam, & totum compositum, quod est tertia entitas, a forma & materia distincta, est veraciter productum per actionem generantis. Isto modo intelligo illud, quod dicit Sanctus Thomas vbi supra in solu. secundi. Totus (inquit homo egreditur de faemore patris generantis propter hoc, quod virtus seminis de saerno re egrendientis operatur ad vnionem corporis & animae disponendo materiam, vltima dispositione, quae est necessitas ad formam, ex qua vnione homo habet, quod sit homo, non autemita quod quaelibet pars hominis per virtutem seminis causetur.

Ad quintum negatur consequentia. Nec valet probatio eius, quia peccatum originale nec causatur ab anima, nec a materia prima, nec ab aliqua forma substantiali distincta ab anima, nec ab aliquo accidente absoluto, nec ex vnione animae ad corpus causatur effectiue, sed dicitur, quod illud peccatum consequitur naturam humanam, non absolute, sed naturam acceptam a primo parente per generationem factam virtute seminis ab illo mediate vel immediate decisi, & ideo ab eodem causatur effectiue tale peccatum, a quo communicatur natura ipsi genito. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 81. art. primo in solu, secundi. Et si (inquit) anima non traducatur, quia virtus seminis non potest causare animam rationalem, mouet tamen ad ipsam dispositiue. Vnde per virtutem seminis traducitur humana natura a parente in prolem, & simul cum natura naturae infectio. Ex hoc enim fit iste, qui nascitur consors culpae primi parentis, quod naturam ab eo sortitur per quandam generatiuam motionem. Haec ille.

Item in sol. tertij sic dicit. Et si culpa non sit actu in se mine, est tamen ibi virtute natura humana quam concomitatur talis culpa. Haec ille. Item in sol. quarti Semen est principium generationis, quae est propriusactus naturalis, eius propagationi deseruiens, & ideo magis inficitur anima per semen quam per carnem iam perfectam, quae iam determinata est ad personam. Haec ille.

Similia dicit de potentia Dei vbi supra in solut. 3. vbi sic ait. Peccatum originale dicitur peccatum totius naturae, sicut peccatum actuale dicitur peccatum personae. Vnde quae est comparatio peccati actualis ad vnam personam singularem, eadem est comparatio peccati originalis ad totam naturam humanam traditam a primo parente, in quo fuit peccati initium, per cuius voluntatem in omnibus peccatum originale quasi voluntarium reputatur. Sic ergo originale peccatum est in anima inquantum pertinet ad humanam naturam, humana autem natura traducitur a parente in filium per traductionem carnis, cui postmodum anima infunditur, & ex hoc infectionem incurrit, quia fuit cum carne traducta vna natura. Si enim non vniretur corpori ad constituendam naturam sicut vnitur angelus corpori assumpto, infectionem non reciperet. Haec ille.

Item in solu. quarti sic dicit. Peccatum originale per se respicit naturam, animam vero ex consequenti. Haec ille. Ex quibus patet quod ad saluandum, quod peccatum originale traducitur a parentibus in filios, non oportet fingere aliquam formam substantialem aliam ab anima intellectiua concomitantem eam in homine, sed sufficit dicere, quod praeter animam rationalem, quae est forma partis, est in homine forma totius. 1. natura resultans ex materia & anima rationali, ad quam sequitur peccatum originale, dum communicatur per generationem naturalem filio a patre. Et cum hoc patet quid sit causa efficiens illius peccati proxima, quia semen vel generatio seminalis, prima vero adam vel eius voluntas. Vtrum autem peccatum originale sit sola carentia postea videbitur, & sic patet ad replicas contra solutionem quarti principalis contra primam conclusionem. Sed quia in praedictis frequenter dictum est, quod virtus seminis licet non causet animam rationalem, causat tamen dispositiones ad eam, non solum praecedentes, sed etiam concomitatens, ideo contra hoc arguitur sic a quibusdam. Primo. Nullum agens potest causare accidentia consequentia aliquam formam, nisi causet illam, ad quam illa accidentia consequuntur, sed agens naturale non potest causare animam rationalem. ergo nec accidentia consequentia ad illam, sed secundum te omnia accidentia, quae sunt in homine ordine naturae, sequuntur animam rationalem, quia non consequuntur aliam formam substantialem: ergo nec semen, nec aliquod agens naturale potest esse causa alicuius formae aut dispositionis accidentalis existentis in homine, & sic filius nihil habebit a patre, sicut a sua causa, quod est falsum.

Secundo sic. Si semen est causa aliquarum dispositionum existentium in homine, aut illae dispositiones sequuntur animam ordine naturae, aut praecedunt. Si dicas quod sequuntur. Contra. Quia nec semen, nec virtus eius agit aliquid postquam reposuit faetum in specie, sed faetus reponitur in specie per animam rationalem, ergo nihil, quod fit post infusionem animae, fit a virtute seminis, ergo semen non causat dispositiones sequentes animam. Si autem dicas quod causat dispositiones praecedentes animam ordine naturae, habetur propositum scilicet quod in homine sint plures formae, quia tales dispositiones non fundantur super animam, quia prius non fundatur super posterius, sed super aliquam aliam formam, quae simul manet in homine cum anima rationali.

Tertio sic. Cuius remotio est causa remotionis alterius, eius positio est causa positionis illius alterius, quia si negatio est causa negationis & affirmatio affirmationis, se d corruptio siue remotio connenientium dispositionum in materia est causa separationis animae a corpore: ergo existentia talium dispositionum in materia est causa existentiae animae in corpore, vel materia, & per consequens praecedunt eam ordine naturae in materia. Hoc autem non esset nisi fundarentur super aliquam formam substantialem inhaerentem materiae simul cum anima. Si dicatur, quod illae dispositiones praecedunt ordine naturae animam secundum genus causae efficientis, quia tenent formam in materia, sed anima praecedit eam secundum genus causae materialis subiecti. Contra. Quia illud quod praesupponit animam secundum genus causae subiectiuae, afficit animam vt subiectum, sed dispositiones accidentales corporales non afficiunt animam vel subiectum, igitur non praesupponunt animam.

Quarto sic. Quicquid sequitur existentiam animae intellectiuae in materia potest per ipsam restaurari semper ad plenum, cum ipsa sit forma incorruptibilis in natura sua nullum patiens detrimentum, sed praedicta accidentia non semper restaurantur ad plenum, sicut patet de radicali, ergo non consequuntur essentiam animae, sed praecedunt, & sic sundantur in aliqua alia forma substantiali. Quinto. Si talia accidentia consequerentur animam non possent corrumpi ab intrinseco, nec ab extrinseco, & sic nunquam corrumperentur, quod est falsuum, ergo praecedunt eam & sequitur illud quod prius: antecedens probatur, quia vnunquodque illorum non corrumperetur a seipso, vt de se patet, nec vnum ab alio, quia effectus non agit contra naturalem inclinationem causae, anima autem est causa omnium illorum accidentium, si omnia sequuntur illam, & nullum praecedit: ergo nullum illorum accidentium agit corrumpendo alterum contra inclinationem animae, quae est omnium causa conseruans. Nec etiam ab anima corrumpentur, quia habet ea conseruare. Nec ab agente extrinsecoquia agens extrinsecum non corrumpit aliquid nisi illud, cuius materia habet annexam priuationem. Sed si sola anima intellectiua in homine immediate informat materiam primam, mater ia non habet annexam priuationem, quia anima cum sit forma nobilissima, non relinquit in materia quam informat priuationem, sicut nec forma corporis caelestis popnobilitatem suam: ergo si talia accidentia sequuntur animam, non poterunt corrumpi ab aliquo agente intrinseco, nec extrinseco.

Sexto. Quia vnus puer ab instanti infusionis animae habet aptitudinem ad longiorem vitam quam alius. Sed hoc non potest prouenire ex parte animae, quae est essentialis in omnibus, cum non recipiat magis & minus. Nec ex parte materiae, quae indifferens est respectu cuiuscunque complexionis. Nec ex parte aliquarum complexionum causatarum ab instanti infusionis animae ab aliquo agente naturali, quia agens naturale nihil agit in instanti, nisi sit tale quid terminus alicuius motus, quod non videtur esse verum de talibus dispotionibus si poneretur. Relinquitur ergo, quod hoc sit propter aliquas dispositiones existentes in materia ante infusionem animae, quae manent cum anima. Et si illae dispositiones sunt formae substantiales, habetur propositum. Et similiter si sint accidentia, quia talia oporteret fundari super aliquam formam substantialem manentem cum eis. Ad istas replicas dicitur. Et primo ad primam dicitur, quod maior est falsa, potissme vbi in productionem alicuius effectus concurrunt duae causae agentes, vna principalis, & alia instrumentalis. Tunc enim possibile est formam substantialem pro. duci a causa principali, accidentia vero consequentia formam tanquam dispositiones sui subiecti produci a causa instrumentali in virtute principalis agentis. Et vlterius dicitur, quod minor est falsa in casu, in quo agens aliquod, licet non non sit causa formae quo ad eius esse, est tamen causa vnionis formae cum sua propria materia, tanquam approprians materiam tali formae per dispositiones positiuas & priuatiuas, sicut in proposito de virtute seminis. Verum est tamen, quod si accidentia consequentia formam sint subiectiue in ipsa forma, & non in subiecto formae, nec in toto composito, sicut intellectus & voluntas sunt subiectiue in anima, & non in materia, nec in composito, tunc maior est vera. Sed accidentia de quibus loquimur, non sunt huiusmodi, cum talia sint actus totius coniuncti, & non animae, nec materiae. Potest vlterius dici, quod sicut agens naturale, puta virtus seminis producit talia accidentia, ita producit formam vel naturam, ad quam sequuntur illa accidentia. Illa enim accidentia non consequuntur animam rationalem praecise, sed compositum ex materia & ex anima rationali, vt dat esse corporeum, vel esse viuum, aut sensitiuum, aut huiusmodi. Semen autem est causa talis compositi & naturae, quae dicitur forma totius, puta humanitatis, vel animalitatis, aut corporeitatis, licet non sit causa animae quo ad suum esse. Ad Secundam dicitur, quod illae dispositiones ordine naturae sequuntur animam. Et ad huius improbationem dicitur, quod semen licet non agat in faetum post repositionem faetus in sua specie completa, agit tamen in instanti, quo accipit speciem completam. Tali autem completo insunt dispositiones quaedam, quae ordine naturae licet non temporis, sequuntur inductionem formae specificae in materia. Et potissime tales dispositiones, quae secundum vnam considerationem praecedunt formam, & secundum aliam consequuntur illam, cuiusmodi est in proposito, sicut in alijs quaestionibus tactum fuit. Calidum enim & frigidum, & multae aliae dispositiones praecedunt animam, vt dat esse hominem, sequuntur autem eam vt dat esse corporeum, vel esse viuum, aut sensitiuum. Cum autem dicitur, quod si praecedunt animam: ergo fundatur super aliam formam substantialem &c. Dicitur quod sundantur non super aliam formam, sed super eandem vt dat primas perfectiones, puta esse corporeum, vel viuum, non autem super essentiam animae, vt est anima, & vt dat postremas perfectiones. Et de hoc satis dictum est in praecedentibus quaestionibus. Ad Tertiam dicitur, quod responsio ibidem data non valet, sed debet dici totaliter peroppositum scilicet quod tales dispositiones sunt priores ordine naturae secundum genus causae materialis ipsa anima, vt anima est dans postremas perfectiones, sunt vero posteriores anima secundum genus causae efficientis tamquam effectus eius. Et ideo nimirum si eis ablatis anima separatur a corpore, quia corpus eis ablatis non remanet in sufficiem ti dispositione ad animam vt anima est, licet tales dispositiones non sint mediae inter materiam & animam, vt dat esse corporeum.

Vnde si anima daret praecisae illam perfectionem, nulla dispositio accidentalis ad vnionem animae cum materia requireretur. Sed quia anima inseparabiliter dat esse corporeum, & esse viuum, & huiusmodi, ideo requiruntur ad talem vnionem, ita quod anima vt dat esse corporeum, praecedit eas, & nullo modo ab eis praeceditur, nec ordine durationis, nec nacurae. Vt autem dat alias perfectiones, praeceditur ab eis in genere causae materialis, sed pecedit eas in genere causae formalis, & aliquo modo in genere causae efficicentis & finis. Ad Quartam negatur antecedens pro prima parte, nisi intelligatur de accidentibus sic sequentibus animam, quod nullo modo eam praecedunt, sicut sunt potentiae animae, & earum actus, secus est de dispotionibus materialibus, quae secundum vnum ordinem naturae praecedunt, licet secundum alium animam consequantur. Potest tamen aliter dici, quod maior habet veritatem intellecta de accidentibus consequentibus animam rationalem immediate, & de proximo illo modo, quo propria passio sequitur suum subiectum, vt sunt potentiae animae abstractae a corpore, sicut intellectus, & voluntas, secus est de accidentibus consequentibus animam non immediate, sed compositum ex materia & anima, vt dat esse corporeum, aut viuum, aut sensitiuum.

Vnde apparet falsitas consequentis, quia si valeret, vtique probaret, quod nullus homo posset perdere potentias sensitiuas, puta visum, vel auditum, nec vitam, & multa alia, quae consequuntur animam in materia. Ad Quintam negatur aneus illud conditionale. Et ad eius probationem dicitur, quod vna talium dispositionum corrumpitur ab alia, non quidem tanquam ab agente, sed tanquam a ratione agendi, sicut humiditas cerebri potest destrui a calore cordis, & in tali corruptione agens corrumpens non est sola anima, nec solus calor, sed ipsum cor, quod est pars animalis conposita ex materia & forma substans calori, licet ratio agendi principalis sit anima, & secundaria ratio sit calor.

Nec valet quod dicitur in oppositum, quia licet agens naturale non intendat principaliter destructionem sui effectus totalis, sed conseruationem, quandoque tamen destruit vnum particularem effectum propter generationem alterius, sicut caelum destruit aerem vt generetur ignis. Sic in proposito, anima vegetatiua quandoque destruit vnam dispositionem animalis, vt generet contrariam. Tum quia vt tactum est, in tali corruptione aliud est agens ad generationem, & aliud ad corruptionem. Tum quia dato, quod esset idem agens principale, agit tamen per diuersa & contraria instrumenta. Consimiliter non valet probatio, qua arguitur, quod tales dispositiones non possint destrui ab extrinseco. Dicitur enim, quod anima rationalis compatitur secum priuationem alterius formae, licet forma coeli non compatiatur. Nec sequitur, quod ideo forma caelestis sit simpliciter nobilior anima rationali, sed secundum quid scilicet in ratione formae, quia perfectius informat materiam, & terminat eius appetitum. Ad Sextam dicitur, quod illius effectus, de quo argumentum loquitur, vera causa est tertia, quae ibi assignatur scilicet bonitas complexionis. Vlterius dicitur, quod illa complexio causatur ab agente naturali in instanti infusionis animae rationalis tota simul. Nec hoc est inconueniens, quia sicut anima infunditur in instanti, quia illa infusio est terminus praecedentis alterationis, licet extrinsecus, ita & inductio omnium qualitatum animam consequentium, ideo possunt causari in instanti potissime cum omnis resistentia sublata sit in illo instanti, & de hoc alias dicendum est.

Sciendum tamen, quod ad istas 6. replicas respondet Herueus in suo tractatu de pluralitate formarum Et ad primam dicit, quod si aliqua accidentia consequantur aliquam formam substantialem vt causam effectiuam completam, nullum agens posset causare illa accidentia sic consequentia, nisi creando formam illam. Sed agens, quod causat aliqua accidentia consequentia formam substantialem, non vt causam effectiuam, sed vt causam subiectiuam, quia scilicet sustentatur per illam sicut per partem sui subiecti, non oportet quod causet vel producat illam formam substantialem. Nunc autem accidentia consequentia animam consequuntur eam 2. modo, & non primo, quia ipsa est causa subiectiua illorum, non autem effectiua totalis.

Ad Secundam dicit, quod semen causat dispositiones ordine naturae consequentes animam secundum genus causae materialis vel subiectiue. Et quando dicitur contra hoc, quia semen vel agens naturale nihil agit post repositionem &c. Dicit quod licet habeat colorem loquendo de post tempore, tamen loquendo de potest natura, falsum est, quia licet illud, quod causatur a semine, sit potius anima, vel esse animae in materia secundum genus causae subiectiuae, tamen secundum genus causae efficientis conseruantis & tenentis formam in materia est prius ipso esse animae in materia.

Ad Tertiam dicit, quod tales dispositiones sequuntur secum dum genus causae subiectiuae, & sunt eius effectus isto modo. Ipsae autem econtra sunt causa effectiua tenens & conseruans vnionem animae cum materia, ideo earum remotio potest esse causa remotionis animae a materia.

Ad Quartam dicit, quod maior est falsa. Non enim oportet quod accidentia, quae consequuntur existentiam animae in materia possint ad plenum semper restaurari, licet anima in sua essentia non patiatur detrimentum. Hoc enim falsum est, siue ponatur illa accidentia sequi animam vt subiectum, siue vt causam efficientem. Quia si sequantur eam primo modo, planum est, quia conseruatio effectus plus dependet a causa efficiente quam a subiecto. Si etiam sequantur eam vt causam efficientem, adhuc falsum est. Nam effectus causae incorruptibilis, & non patientis detrimentum in essentia sua potest impediri, sicut patet de effectibus solis.

Ad Quintam dicit, quod antens pro vtraque parte falsum est. Et ad probationem dicit, quod vnum illorum accidentium potest corrunpere aliud, praecipue de accidentibus, quae sunt in diuersis partibus subiecti. Nec est inconueniens, quod vnus effectus alicuius causae & praecipue subiectiuae agat contra alium effectum eiusdem causae. Immo vnus effectus alicuius causae agentis posset agere non solum contra alium effectum eiusdem, immo per accidens agere contra existentiam suae causae, puta animae. Quia anima propter suam nobilitatem, & suarum operationum requirit humidum & subtile, & calidum satis competenter intensum ad viuificandum, & hoc intenditur per se. Sed per accidens contingit vnum euaporare aliud vel per aliud. Potest etiam dici, quod anima vt est forma diuersarum operationum nata est causare contrarias & diuersas dispositiones in partibus corporis. Et ideo contingit ex consequenti, quod illae partes in se mutuo agant, & se indispositas respectu animae faciant.

Ad Sextam dicit, quod vnus puer habet ab instanti animae quod sit longioris vitae quam alius propter dispositiones, quae in instanti infusionis animae inducuntur cum anima ab agente naturali, quod potuit eas producere in instanti, quia illud instans fuit terminus praecedentis alterationis, quae ordinabatur ad inductionem illarum dispositionum. Et illae dispositiones sunt terminus illius alterationis, non quidem terminus intrinsecus, sed extrinsecus, quia illae dispositiones sunt diuersae ab omni accidente, quod prius erat acquisitum in materia, dum alterabatur. Haec Heruens, & bene.

Nisi quod videtur contradicere dictis & fundamentis Sanctus Thomas qui communiter in hac materia ponit animam intellectiuam, & omnem formam substantialem se habere ad dispositiones materiales in ratione causae efficientis, sicut & ad materiam, inquantum daresse actu materiae, & omnibus ad eam pertinentibus, & nullo modo in ratione subiecti. Econtra vero vbi dicit talia accidentia disponentia materiam, sicut & materia quam disponunt se habere ad formam substantialem in rationem causae subiectiuae & materialis, & nullo modo in ratione causae efficientis, ideo responsio Heruei in hac parte non videtur concordare Sancto Thomas Sic ergo patet ad argumenta contra solutionem inducta, & quomodo nulla ratio de praedictis concludit in homine plures esse animas.

Verum antiquitus fiebat ad hoc probandum tale argumentum. Ponatur enim, quod sit vnum monstrum habens duo pectora, & duo capita, & totum duplex vsque ad tibiam vel pedem. Ille pes animabitur vel ab vtraque anima, vel a nulla, quia non est dare, a qua magis animetur quam ab alia. Non potest dici quod a nulla animetur, cum habeat operationes vitae, relinquitur ergo quod ab vtraque, & sic in illo pede sunt duae formae substantiales scilicet duae animae. Non ergo est inconueniens duas animas vel duas formas substantiales esse in eadem materia.

Ad hoc argumentum responsum est dudum, quod in tali casu vbi sunt duo capita & duo colla, est duo pectora, ita quod mebra principalia plurificantur, ad quae sequitur animas plurificari, caeteris membris quae sequuntur postea vnitis, puta renibus & tibijs, illud prouenit ex hoc quod partes materiae, quae deseruiunt reliquis membris, quo vniuntur ad inuicem, conglutinantur in matrice, nec renes etiam aut pes talis monitri, in quo fit vnio est ita vnus, sicut in vno homine, immo semper apparet vnus radius vel linea in loco coniunctionis, in quo vtraque pars materiae, quae debebat sequi distinctionem illorum capitum & pectorum coniungitur & conglutinatur. Et tunc dicitur, quod anima quae viuificat caput & pectus, quae sunt ad vnam partem illius motnstri, viuificat illam partem renum & pedis, quae nata erat sequi illud caput & pectus, & tamen totos renes, vel totos pedes. Et sic alia anima, quae est in alio capite & pectore, viuificat aliam partem renum & pedis, quae nata erat sequi aliud caput & pectus, & non totum. Quando ergo quaeritur, aut vtraque anima viuificabit illum pedem, aut altera tantum.

Dico quod vtraque. Non tamen ita quod quaelibet earum viuificet totum pedem, sed vna anima viuificabit vnam partem illius pedis, illam scilicet quae nata erat sequi ad illud caput & pectus quae principialiter viuificantur ab illa anima, & similiter alia anima aliam partem, et sic non sequitur, quod in eadem parte materiae sint duae formae substantiale. Et sic ille pes erit vnus continuitate propter conglutinationem vtriusque partis materiae deseruientis vtrique animae, sed non ex vnitate formae. Sicut si fieret vnus sciphus ex auro & argento, esset vnus continuitate, sed non forma. Sicut enim dicit philosophus 5. metaphy. Aliud est esse vnum continuitate, & esse vnum forma. Ad Primum contra secundam conclusionem respoe dit Gregorius de arimino negando antens. Et ad probationem dicit, quod nec illae partes aquae sunt aquae, quae dicitur elemen. taris, nec illi cineres sunt terra, nec illi fumi sunt aer. Et ideo in nullum trium elementorum resoluitur. Non resoluitur etiam in ignem, sed ignis ex eo generatur. Quomodo autem ignis possit ex ligno generare cineres, est alia quaestio non pertinens ad propositum. Haec ille.

Et haec solutio est eadem cum solutione illa antiqua Heruei dicentis, quod mixtum dicitur resolui in elementa, non tantum propter primam materiam elementorum remanentem in mixto, nec propter formas elementorum ibidem remanentes, sed propter qualitatem mediam, in qua virtute dicuntur manere elementa, siue qualitates elementorum simplices. Et qua corrupta, iterum generantur. Vbi sciendum est, quod mixtio non fit, nec mixtum hoc modo, quod scilicet formae elementorum vna vel plures remaneant in mixto, nec propter hoc quod qualitates simplices elementorum secundum suas essentias intense vel remisse remaneant in mixto, quia dato quod tales qualitates sic remaneant, non tamen propter hoc illud, cuius essent, esset mixtum. Sed mixtum & mixtio propter hoc fit, quod ex elementis adinuicem coniunctis, & per mutuam actionem adinuicen corruptis, quantum ad esse substantiale, & quantum ad accidentale, resultat virtute alicuius agentis alterius ab elementis per se intendentis generationem alicuius mixti aliquod mixtum, & aliqua qualitas media inter extrema differens ab eis, non sicut remissum ab intenso, sed specifice, sicut rubedo differt ab albedine & nigredine, verbi, gratia, mollicies resultat ex humido & sicco commixtis, quae differt specifice ab vtroque. Et vtraque qualitas scilicet humiditas & siccitas dicuntur manere virtute in mollicie, non tamen secundum essentias suas intensas aut remissas, sed quia aliquid conuenit molliciei ex natura humidi, sicut facere illud, cuius est cedere tangenti, & aliquid ratione sicci scilicet quod illud non est fluidum, vel quod cedit absque diuisione superficiei, itaquod in tali qualitate media non est compositio plurium partium secundum rem, sed solum secundum rationem, quia talis qualitas media habet aliquid inquantum conuenit cum vno extremo, & aliud in quantum conuenit cum alio. Et talis qualitas media est propria dispositio mixti, & diuersificatur in diuersis mixtis. Haec. Herueus. Et sciendum, quod nec Gregorius nec Herueus concedunt mixtum proprie resolui in elementa hoc modo, quod scilicet quatuor elementa aut aliquod ex illis mox possit extrahi de mixto sine noua generatione substantiali ipsius elementi, & corruptione mixti, quasi forma elementi secundum suam essentiam, vel aliquid essentiae suae praecesserit in mixto. Sed talis resolutio intelligenda est sic, quod scilicet tale mixtum potest immediate corrumpi in vnum vel pura elementa, & quodlibet elementum potest immediate generari ex tali mixto, quia est in potentia proxima actui in tali mixto potius quam aliquod mixtum in alio. Et ideo talis generatio elementi non videtur ad sensum noua generatio, sed quasi extractio rei prius actu existentis de occulto ad publicum, cum tamenin rei veritate sit vera & propria generatio elementi. Nunc igitur ad formam argumenti dicitur, quod ideo mixtum potest resolui in quattuor elementa, quia continentur virtualiter in mixto. Et ad huius improbationem dicitur, quod non est simile de continent, ia, qua intellectiuum continet vegetatiuum & sensitiuum, & de continentia quamixtum continet elementa, quia intellectiuum non continet vegetatiuum & sensitiuum in potentia passiua proxima vel remota, sed solum in potentia quasi actiua, quia scilicet potest omnia quae vegetatiuum & sensitiuum possunt, & aliquid vltra. Sed mixtum continet e ementa in potentia non pure actiua, sed magis passiua.

Vnde Sanctus Thoma in tractatu de natura materiae. Videmus (inquit) quod alio modn sit simplex ex mixto, & alio modo aliquid fit ex materia prima. In materia prima enim nihil est de actu formae educendae de ea, sicut nec in aere est aliquid de forma phialae antequam phala fiat, & in ligno similiter nihil est de lecto antequam fiat. Sic enim se habet materia prima ad illa, quae fiunt ex ea sicut argentum ad statuam, & lignum ad lectum, vt dicitur primo physicorum. In mixto vero formae miscibilium manent secundum virtutem. Virtus autem ad actum pertinet, & ideo in mixto est vnde agatur ad generationem alterius miscibilium, secundum quod virtus vnius miscibilium vincit super proportionem, in qua saluatur forma mixti.

Vnde corrupto mixto, generatur corpus simplex. In hac nanque transmutatione fit spolitatio omnium, quae erant ipsius mixti, nec aliquid manet nisi materia prima tantum, sed in generatione ipsius mixti non fit spoliatio simplicium vsque ad materiam primam. Aliter virtutes simplicium non manerent in mixto, nunc autem manent. Vnde non est corruptio simpliciter, per quam fit generatio compositi, cum elementa non corrumpantur penitus Idem enim est de materia disposita per aliquam alterationem factam circa ipsum subiectum, & de mixto. Tunc enim virtus formae inducendae est in ea. Vnde potentia sua non est adeo remota ab actu formae, sicut ante alterationem, ante nanque alterationem ipsa materia erat in potentia remota ab actu, inchoata vero alteratione incipit potentia appropinquare actui. Sic vincente altero miscibilium, appropinquatur ad actum simplicis elementi. Cum vero alteratio magis & magis intenditur, plus & plus acceditur ad actum, vnde completa alteratione materiae in actu constituitur. Alia est igitur potentia materie nudae, & nondum alteratae a potentia mixti, in qua est virtus alteratiua.

Vnde haec est propinquior actui quam illa & perfectior quia magis accidit ad actum suum. Si igitur esset in mixto essentia formae elementi simplicis, quod est impossibile, statim vnico actu virtutis suae fieret per se existens. Esse enim est, propinquissimum essentiae, licet ab inuicem differant. Ideo licet propinquior sit potentia, in qua miscibilia sunt in mixto actui suo quam potentia materiae nudae, in qua nihil est de actu. alteratione tamen indigetur ad hoc, quod haec potentia actui suo coniungatur. Vnde miscibilia sunt in mixto, non in potentia maximae propinqua actui, quando mixtum est in optima sui proportione. Sed tunc maxime elongata sunt ab actu suo in tali genere, non tamen tantum distantsicut potentia materiae nudae. Haec ille.

Ex quibus patet, quod ideo ex mixto potest generari corpus simplex, quia est in eo non secundum suam formam substantialem, sed secundum suam virtutem. Et sic materia mixti est in potentia proxima ad formam elementi, licet non sit in potentia propinquissima. Ad aliam improbationem huius rationis qua probatur, quod continentia talium qualitatum elementarium non possit esse ratio resolutionis &c. Et arguitur, quod tunc ignis agens in lignum generaret aquam & aerem, si talis resolutio fiat ratione symboli &c. Dicitur primo, quod inter mixtum & elementa est plus quam symbolum. Tum quia qualitas mixti continet in virtute totam virtutem elementi, non solum altera qualitatem eius. Tum quia forma substantialis mixti continet in virtute formam substantialem elementi. Ideo argumentum non improbat integram responsionem nostram, sed capit eam imperfecte. Secundo potest dici vt prius, quod arguens supponit falsum scilicet quod in conbustione ligni fiat resolutio in aquam elementarem, vel quod si fiat in aquam elementarem, quod illa resolutio fiat sine noua generatione aquae. Vnde dicitur, quod dum ignis comburit ligna, potest utique separare per viam compressionis, vel alio modo humano res adhaerentes ligno per viam contiguitatis. Sed haec non est resolutio mixti in elementa, quia ille humor prius erat in actu, nec vllo modo erat pars ligni. Conceditur tamen, quod ignis potest generare aliquem humorem ex ligno, licet humor ille sit contrarius igni in vna qualitate. Et hoc de necessitate habet concedere arguens, immo quod potest generare aquam vel producere aquam. Quod patet, quia ipse ponit, quod in illo ligno, de quo loquitur, est aliqua relitar formae aquae, non tamen completa. Immo caret propria terminatione, vt eius verbis vtar, nec habet nomen, nec diffinitionem formae aquae, & post combustionen illius ligni dicit, quod est vera aqua. Tunc arguitur sic. Ante istam combustionem & resolutionem, per te non est ibi vera aqua, & post illam combustionem & resolutionem est ibivera aqua, & forma illa incompleta acquisiuit suum complementum, ergo per actionem alicuius agentis, non autem alterius quam ignis, igitur ignis dedit complementum formae aquae, & de aqua incompleta, & in potentia fecit aquam completam & in actu. Quanta igitur facilitate ipse ponit, quod ignis potest facere de aqua incompleta aquam completam, ita potest alius concedere, quod ignis propria virtute potest generare aquam ex ligno vel alium humorem Sed hoc erit de per accidens.

Ad confirmationem ibidem factam, qua quaeritur quomodo differt resolutio a corruptione, dicitur, quod cum ex mixto fiunt elementa, vtique. est ibi vera generatio elementorum & vera corruptio mixtiTamen talis corruptio dicitur resolutio potius quam corruptio, qua vnum corpus simplex corrumpitur in aliud, vel vnum mixtum in aliud mixtum, hac ratione quia scilicet elementa praeexistebant in mixto in potentia proxima, non autem vnum simplex in alio, nec vnum mixtum in alio modo prius exposito. Et sic patet quod corruptio & resolutio differunt sicut superius & inferius, quia scilicet omnis resolutio est corruptio, sed non omnis corruptio est resolutio. Et hoc loquendo de resolutione substantiali ipsius compositi. Cum autem dico, quod nullum mixtum est in alio mixto in potentia ita proxima sicut elementa sunt in mixto, intelligo hoc de mixto quod natum est generari ex alio per viam alterationis praecedentis. Quod deco ad excludendum ea, quae generantur per solam diuisionem totius continui in partes integrales. Item intelligo de mixtishabentibus completam speciem, & non se habentibus per modum viae ad aliud. Quod dico ad excludendum formas embrionum & cadauerum Ad secundam confirmationem dicitur, quod Aristotes ponit mixtum componiex elementis, & resolui in illa non eo modo, quo arguens sibi imponit, sed alio modo superius exposito, quia scilicet aliqualiter manent in mixto, & nata sunt generari ex mixto, & extrahi de illo, sicut de hoc, in quo sunt in proxima potentia, licet non in actu substantiali.

Ad secundum principale respondetur Gregorius dicens, quod non omnia corpora mixta nutriuntur, ut patet de sapidibus & metallis. Item non omnia quae nutriuntur, nutriuntur ex igne, aqua, terra, & aere, sed quaedam ex aliis corporibus, quaedam ex aliquo, uel aliquibus horum. Item dicit, quod non est intelligendum ea quae nutriuntur esse ex illis, ex quibus nutriuntur isto modo, quod illa ex quibus nutriuntur secundum, suas formas ingrediuntur constitutionem nutritorum. Alias homines constarent ex vino, pane, herbis, & aliis innumerabilibus quae sumuntur in alimentum, sed quia illa in substantias nutritorum conuertantur, & ex similibus multis interuenientibus transmutationibus generata sunt. Vnde patet, quod argumentum nullius est efficaciae. Haec Gregorius & bene. In idem redit illud Herueus dicentis, quod mixta nutriuntur ex elementis tanquam ex materia transeunte, & non permanente. Et illo modo etiam sunt ex elementis con posita & facta.

Ad tertium dicit Gregorius quod mixtio potest sumi tripliciter, & similiter mixtum. Nam ad generationem alicuius mixti plures concurrunt transmutationes oignim primo miscibilia diuiduntur in partes, & ille inuicem congregantur, & iuxta ponuntur. Deinde mutuo alterantur & inde continuantur. Postremo ipsa corrumpuntur, & noua substantia generatur. Potest igitur mixtio primo modo accipiper congregatione, & iuxta positionem partium miscibilium praecise, & talis mixtio non est generatio. Secundo modo pro alteratione miscibilium, & vnione & continuatione eorum & nec sic est generatio simpliciter proprie dicta. Tertio modo potest sumi pro generatione consequente praedictas mixtiones. Et sic est proprie generatio Differt tamen a generatione in communi, quia non omnis generatio praesupponit eiusmodi pecedentes mixtiones, & ideo non omnis generatio est mixtio, sed omnis mixtio sic dicta est generatio. Vlterius dicit, quod nec in mixtione primo modo dicta, aut secundo modo miscibilia simpliciter corrumpuntur, sed essentialiter sunt in tali mixtio, seuaggregato. Sed non sic vertitur quaestio ista de mixto mixtione tertio modo dicta, & in tali utique miscibilia simpliciter corrumpuntur. Quae si dicantur non corrumpi vel manere, improprie dictum est. Verum est tamen ad sensum philosophi, quiideo dicit illa non corrumpi totaliter, quia quod generatur ex ipsis & manet, est medium inter illa, non per participationem, sed per conuenientiam. Conuenit enim in propriis qualitatibus cum illis miscibilibus, plusquam illa inter se, & per consequens etiam in forma, quam tales qualitates consequuntur, & similiter etiam in operationibus prouenientibus ex qualitatibus illis. Et quia potest per suas qualitates in operationes aliquo modo similes, ideo dicitur continere illa in virtute, & etiam illorum virtutem saluare. Haec ille & optime. Et tunc ad improbationem huius responsionis, qua infertur quod simili modo cum ex aere generatur ignis, posset dici, quod aer non corrumpitur, quia manet qualitas symbola &c. Negatur consequentia, quia forma aeris non manet in igne in potentia proxima, sed multum remota, ut dictum fuit. Nam ignihabet in actu siccitatem repugnantem formaliter humidi tati aeris. Mixtum autem non habet qualitatem contrariam qualitati alicuius elementi ita formaliter, sicut duo elementa adinuicem.

Item quia non tota virtus ignis, nec eius forma substantialis manet virtualiter in aere, sicut in mixto, ideo non est simile. Per idem patet quod non ita potest dici, quod casu aer remaneat in igne, sicut elementa in mixto. Dicitur tamen, quod tam in primo casu quam in secundo est vera generatio, & vera corruptio. Ad confirmationem dicit Gregorius quod non ideo praecise gutta vini non miscetur mille amphoris aquae, quia corrumpitur, sed quia conuertitur in aquam. In vera enim mixtione nullum miscibilium manet, neque unum in aliud conuertitur, sed omnia corrumpuntur, & conuertuntur in quoddam medium commune, & istud patet ex litera, si auctoritas plene allegetur. Ait enim sic. Soluitur enim species, & transmutatur esse in aquam, & iterum immediate sequitur ad propositum. Cum autem potentiis aequantur, tunc transmutatur utrum que in dominans ex sui natura, non generatur autem alterum horum, sed medium. Haec ille.

Ad quartum patet ex solutione primi. Nam elementa non sic sunt in mixto, sicut in nuda potentia materiae, sed sicut in materia proxima, non tamen propinquissima. Vnde Sanctus Thomas ubi supra sic dicit. Facile est videre triplicem potentiam, in qua aliquid dicitur esse, scilicet potentiam materiae nudae, in qua nihil est de isto, quod de potentia educitur in actum. Potentiam mixti vel materiae quae est in alteratione in qua licet essentia formae non sit, uirtus tam eius ibi est. Potentiam totius, secundum quam partes sunt in toto, quae est maxime actui propinqua. Haec ille &c.

Ad quintum dicit Gregorius quod illa diffinitio mixtionis debet intelligi de mixtionesecundi modi, non tertii. Potest etiam intelligi de tertia illud dictum. Et tunc debet exponi, mixtio est miscibilium alteratorum vnio. unio inquam uno effecto communi medio & conuenienti. Aliter & non minus bene potest dici, quod mixtio ideo dicitur vnio, quia praesupponit talem vnionem, ita quod illa praedicatio non intelligatur per essentiam, sed per concomitantiam. Aduertendum tamen, quod non omne quod dicimus mixtum, praesupponit talem mixtionem. Et ideo non omne est mixtum propter huiusmodi mixtionem, sed propter conuenientiam, & aequiualentiam eius. Haec ille.

Quare autem dicat hoc, ratio est. Quia secundum eum, & Augustinus tertio super Gen. capitulo. 15. de paruis, aliqui pisces ita generati sunt ex aqua, & non ex aliquo alio elemento. Quod utrum sit uerum, non est ad propositum. Tum ad improbationem huius responsionis, qua quaeritur, vtrum illa forma mixti, quae eminenter continet formas elementorum &c. dicitur, quod formae elementorum nullo modo manent secundum suas essentias in forma mixti, cum hoc tamen stat, quod illud sit vere mixtum. Tum quia elc menta conuersa sunt in illud, & istud generatum est immediate post illorum corruptionem. Tum quia virtus eorum manet in mixto. Tum quia formae elementorum remanent in mixto in potentia proxima, vt ex illo possint generari, non sic est de vegetatiuo & sensitiuo respectu intellectiui, nec de perfectionibus creaturarum respectu Dei. Ad confirmationem dicitur, quod in mixtione tertii modi est uera corruptio elementorum, & vera generatio mixti, licet philosophus distinguat inter mixtionem & generationem & corruptionem, quod faciti. Tum quia triplex est mixtio, & solum in tertia est generatio & corruptio, non autem in prima nec secunda. Tum quia in generatione elementi ex elemento, uel mixti ex mixto est generatio & corruptio, non tamen mixtio nec resolutio. Tum quia in talimixtione elementa remanent in potentia proxima in illo, quod ex eis generetur, ideo non dicuntur omnino corrsnpi. Et similiter quia in tali resolutione non educuntur de potentia multum remota, ideo non dicuntur omnino generari, licet in primo casu veraciter corrumpantur, & in secundo veraciter generentur. Et ideo mixtio & resolutio distinguuntur a generatione & corruptione, quia non semper se se concomitantur. Et si aliquando sint idem, hoc est per accidens & non per se.

Ad sextum respondet Gregorius dicens, quod nec igni, nec aliquod aliorum trium corporum est alicuius substantiae, quae sit per se vna elementum secundum illam diffinitionem elementi, sed sic solae causae intrinsecae rei, scilicet materia & forma sunt elementa ipsius. Et si adhuc amplius contrahatur ad illud, in quod etiam res resoluitur, sola materia rei est eius elementum. Ista patent per Commentatorem ibidem. Et si quaeratur propter quid ista quatuor prima corpora vocantur elementa respectu aliorum. Dico quod proptera, quia vel ex eis alteratis prius & mixtis, & tandem corruptis alia immediate generantur, vel ex eis quae sunt immediate ex illis sic genita, quamuis non omnia alia corpora ex eis sic generata sint, & nec omnium isto modo dicuntur elementa, sed multorum. Haec Gregorius & bene, potest etiam dici, quod licet illa diffinitio conueniat quatuor corporibus simplicibus, ex hoc non sequitur, quod elementa maneant in mixto sub formis propriis, licet aliqualiter maneant. Et hoc etiam habet arguens dicere cum non ponat aliquam formam elementi retinentem nomen, & diffinitionem, & complementum formae elementaris remanere in mixto, sed quandam eius partem. Et sic ipse dum vult omnia elementa esse in mixto, nullum ponit in mixto, nec saluat diffinitionem elementi ad litteram.

Ad septimum dicit Grego. & ad confirmationem, quod propositio in qua fundatur, scilicet quod sicut se habent illae duae litterae. b& a ad hanc syllabam. ba. quod ita se habeant formae elementares ad formam mixti &c. Dicit inquam quod illa falsa est. Nec illam vnquam posuit Aristoteles in vna translatione, nec in alia. Vnde false allegatur. Vlterius dicit, quod probatio arguentis ad illam propositionem adducta non valet, cum sit ex vtraque affirmatiua in secunda figura, sic arguendo. Iste sonus ba. est vna qualitas, forma mixti est vna forma, igitur &c. Vlterius dicit, quod philosophus ibidem ubi allegatur non principaliter inquit. Vtrum elementa sint in mixto, uel non nec ex principali intentione agit ibi de forma mixti, sed principaliter intendit probare, quod in rebus est praeter materiam aliqua causa quae est forma. Gratia tamen exempli loquitur specialiter de forma mixti, quam antiqui non ponebant esse distinctam ab elementis. Et probat, quod ipsa est aliud quid ab eis, nec ex eis composita. Propter quod philosophus est ex toto contrarius intentioni huius opinam tis, quia non dicit, nec intendit, quod elementa sint in mixto, sed solum, quod etiam si essent adhuc praeter illa, oporteret ponere formam mixti, & secundum hoc directe procedit ratio sua. Quamuis autem illa maior superius negata non possit haberi a philosopho, tamen Commentator videtur eam ponere, sed male. Nec mirum cum expresse ponat elementa in mixto. Et in hoc errat. Nihilominus cum hoc est contrarium intentioni opinantis, qui nullam aliam formam ponit in mixto, nisi formas elementorum, vel saltem vnam formam conssatam ex eis. Quod nec Aristotes nec Commentator vnquam sensit. Sed totum oppositum &c. Vide ibi ratione Gregorii contra Aureolum in isto proposito. Et similiter contra aliam fantasiam Aureoli in eadem materia ponentis formas elementares compositas intrinsece ex duabus realitatibus diuersarum rationum, quarum vnamanet in mixto, alia non, & quomodo per optime confutat illa duo falsa fundamenta. Tunc ad improbationem huius responsionis ponentis formam mixti esse simpliciorem quam sit illa syllaba. ba. vel sta. dicitur, quod forma substantialis non habet partes qualitatiuas, nec materiales vnius rationis, nec diuersarum rationum, ut arguens fingit, & ut Gregorius improbat. Vtrum autem haec sylla. ba. vel sta. sit sonus indiuisibilis vel diuisibilis, & vtrum sit forma simplex vel composita, & vtrum prolatio illius syllabae sitin instanti vel in tempore, non est ad propositum. Credo tamen, quod non sit vna qualitas per se, & quod non in instanti, sed in tempore proferatur.

Ad octauum dicit Gregorius quod in mixtione omnia elementa corrumpuntur, & quod praeter illa est aliquod extrinsecum agens corrumpens illa, & inducens formam mixti. Et hoc siue sit aliqua virtus existens incontinente, siue calor aliquis, seu aliquid aliud. Et hoc satis patet in mixtione tyriacae, & aliorum electuariorum. Nam praeter omnia illa miscibilia necessaria est actio ignis, vel imediate calidi continentis. Haec Gregorius. Et tunc ad huius responsionis improbationem, qua dicitur, quod ea quae corrumpuntur secundum substantiam non sunt, quae autem non sunt, misceri non possunt, & sic nullum erit mixtum ex elementis, si elementa non sunt adinuicem commixta &c. Dicit Gregorius quod si loquamur de mixto vere genito, illud non debet intelligi esse mixtum ex elementis per essentiam, sed per conuenientiam & aequiualentiam vel virtualem continentiam, vt supra dictum est. Tuautem adde, quod liceat ea, quae nullo modo remanent in mixto, vel aliquo composito generato, nec actu, nec potentia proxima, nec in se, nec in suo effectu non posisnt dici commixta, nec illud, in quo talia nullo modo remanent, possit dicimixtum, ex illis, tamen illud, quod est generatum ex aliqubus, & in quo talia remanent in proxima potentia, & in suo effectu, potest dici ex illis mixtum, sicut in proposito, vt dictum est saepe.

Ad nonum negatur minor, scilicet quod formae elementorum sin t tales, quod ab eis possit aliqua realitas tolli alia remanente, nisi loquendo de partibus integralibus & quantitatiuis. Et alia quae ibi finguntur multum vana sunt.

Nec valet probatio per similitudinem de syllaba. Tum quia falsum est, quod sonus ille sit una per se forma. Tum quia dato quod sic esset, non sequitur, quod ita sit de aliqua forma substantiali. Vnde arguit sic Gregorius contra istam imaginationem. Quia si forma elementaris habeat tales realitates partiales, aut vna illarum est actus alterius, & sic forma elementaris erit essentialiter composita ex proprio actu, & propria potentia, quod nullus diceret. Vlterius sequitur, quod ipsa erit compositum substantiale per se generabile & corruptibile: generabile quidem, dum mixtum dissoluitur in elementa. Quoniam tunc realitas quae erat in mixto, recipit suam actualitatem, & tunc est uerus & integer ignis in actu, & ipsa forma ignis, cuius pars praefuerat. Quod est valde absurdum. Similiter illa forma erit compositum corruptibile, dum venit ad mixtionem, quia tunc forma elementi perdit suam actualitatem propriam remanente sola realitate potentiali & terminabili. Aut secundo modo neutra illarum realitatum est actus alterius, & tunc cum illae non sint eiusdem rationis secundum omnes, & sint in eodem subiecto primo, non constituunt unam formam plusquam faciant grammatica & musica in anima, uel albedo & dulcedo in lacte.

Praeterea Si neutra est alterius actus, vtraque informat materiam immediate, & fit cum ea, vnum per se compositum constituit, & sic ex materia & ex una illarum realitatum resultat vnum per se compositum, & ex eadem materia & alia realitate resultat compositum alterius rationis, aliud saltem partialiter a primo.

Confirmatur Quia si per diuinam potentiam vna illarum realitatum informaret vnam partem materiae, & alia aliam portionem distinctam & discretam ab alia, non est dubium, quod ex eis cum suis materiebus constituerentur duo composita diuersarum rationum. Et sic sequitur, quod ignis, & quodlibet elementum non fit vnum, nisi per accidens propter vnitatem materiae, sicut musicum & grammaticum sunt vnum propter vnitatem subiecti musicae & grammaticae. Multa alia inconuenientia sequuntur ex illa opinione.

Ad decimum dicitur, quod Commentatorem in hac parte non sequimur. Et sic patet ad argumenta contra secundam conclusionem inducta perAureotlus Ex quorum solutione solui possunt omnia alia, quae contra eandem fieri solent, utputa ista. Vna sola forma cum materia non facit mixtionem, nec forma per se accepta, nec materia per se accepta, nec duae materiae, nec duo accidentia. Relinquitur ergo, quod mixtio sit secundum plures formas substantiales manentes in mixto.

Secundum est tale. Si elementa non manent in mixto, nisi ia uirtute tantum. Contra. Quia aut dicuntur manere, qnia manent eorum virtutes propriae, aut quia manent virtutes consimiles. Non primo modo, quia virtutes eorum non manentillis corruptis, aliter accidens transiret de subiecto in subiectum. Nec secundo modo sufficit dicere, quia in igne remanet simul virtus, quae erat in aere, qui communicant in calore, & tamen non dicitur ignis misceri ex igne. Tertium est. Quia mixta sunt plus composita quam elementa, sed hoc non esset verum. si vtrobique non esset alia composisitio, nisi ex vna forma substantiali, & prima materia, ergooportet dicere mixta esse composita ex pluribus formis substantialib.

Quartum est. Mixtum fit ex miscibilibus, sicut ex principio materiali, sed si elementa tantum virtute maneant in mixto, siue in forma mixti, tunc elementa magis se tenent ex principio formali, vel ex parte principii formalis.

Quintum est. Quia aut aliquid remanet de elementis in mixto praeter materiam primam, ex quo mixtum fiat materialiter, aut non. Si non: ergo non plus fieret mixtum ex elementis materialiter quam vnum elementum ex alio. Si sic, aut illa est forma substantialis, & sic habetur propositum, aut est accidens, & tunc idem sequitur, quia forma accidentalis non manet nisi fundata super aliquam formam substantialem praecedentem saltem ordine naturae. Ad primum horum dicitur secundum Herueum, quod non ideo aliquod compositum dicitur substantialiter mixtum, quia forma elementaris in eo remaneat vna vel plures, nec quia qualitates elementorum eaedem numero intensae vel remissae remaneant. Nec ideo quia similes qualitates in specie remanent, sed propter hoc quod quaedam media qualitas resultans ex illis corruptis, in qua elementa manent in virtute & in potentia proxima, remanet in mixto. Vnde argumentum procedit ex in sufficienti diuisione.

Ad secundum dicitur, quod non ideo dicuntur elementa manere in virtute, quia eorum propriae qualitates remaneant eaedem numero vel similes specie, sed qualitates eorum manent virtute in quadam qualitate media, & in proxima potentia ad actum. Non sic est de igne generato ex aere.

Ad tertium dicitur, quod mixta dicuntur magis composita quam elementa, inquantum remanent qualitates elementorum, quae dicuntur simplices in illa qualitate media mixtorum. Quae quidem qualitas dicitur composita non secundum partes realiter differentes, quae sint materia & forma, vel partes quantitatiuae, aut essentiales, sed secundum partes virtuales, disserentes tantum sicut vegetatiuum & sensitiuum differunt in homine secundum rationem.

Ad quartum dicitur, quod mixtum est ex miscibilibus, sicut ex materia transeunte quantum ad suas formas substantiales, licet maneant quo ad qualitates in illa qualitate media aliquo modo, sicut expositum fuit. Nec tamen oportet, quod pertineant tantummodo ad principium formale mixti immo possunt secundum quod manent in tali qualitate virtute pertinere ad principium materiale, inquantum talis qualitas est dispositio materiae ad formam mixti. Si autem ponantur formae substantiales elementorum manere in forma substantiali mixti in virtute, sicut vegetatiuum in sensitiuo, adhuc posset teneri mixtum fieri ex elementis materialiter, quia tale mixtum non potest fieri nisi ex elementis corruptis mediate vel immediate, ita quod oportet elementa esse materiam transeuntem talis mixti, non autem per materiam permanentem.

Ad quintum dicitur, quod nihil idem numero, quod fuerit in elementis, manet in mixto nisi sola materia prima, & tamen vnum elementum magis dicitur manere in mixto quam vnum elementum in alio, quia de nouo ex elementis corruptis fit aliquid in mixto, in quo virtute manent qualitates elementorum, & forte consimili modo formae substantiales elementorum manent in forma substantiali mixti virtute sicut vegetatiuum in sensitiuo. Argumentum autem procedit ac si aliquid idem numero, quod fuerit in elementis praeter materiam primam, remaneat in mixto. Omnia ista quae dicit Herueus videntur concordare cum dictis Sancti Thomas vno excepto, qua Sanctus Thomas videtur dicere in multis locis, quod illa qualitas media, in qua dicuntur elementa virtualiter remanere, est realiter qualitas composita ex partibus diuersarum rationum, & habere aliquid formaliter in se de calore, & aliquid de frigiditate, & sic de aliis, ita quod quandoque intenditur vna eius pars, & alia remittitur. Et secundum hoc mixtum magis appropinquat ad hoc elementum vel illud, vt patet in tractatu de natura materiae superius allegato.

Ad argumenta primo loco inducta contra tertiam conclusionem dicitur. Et ad primum respotendit Gregorius concedendo consequentiam. Et cum vlterius assumitur, quod omne, quod inest homini per formam, per quam est animal inest ei inquantum est animal. Dicendum, quod haec est falsa sumendo ly inquantum reduplicatiue vt sumit argumentum in vlteriori deductione. Nam habet multiplicem instantiam. Aliquod enim bicubitum per eandem formam est quantum, & est bicubitum, & per consequens per formam per quam est quantum est bicubitum, nec tamen est bicubitum inquantum quantum, quia, non omne quantum est bicubitum. Similiter aliquod album per formam, per quam est album est quale, nec tamen est album inquantum quale. Nec probatio valet, siue enim in illa ppositio sumpta sit disiunctiua, siue de praedicato disiuncto est falsa, & instantia potest haberi in simili in exemplis positis, si quis aduertat, & in multis aliis. Haec Gregorius. Et si contra hoc arguitur. Quia idem videtur esse dictu. Hoc conuenit Sorti per formam, per quam est animal, & hoc conuenit sorti inquantum est animal. Respondetur quod falsum est, quia plus importat secunda quam prima. Nam ad veritatem secundae requiritur, quod hoc conueniat sorti per formam, per quam est animal, sub ratione qua daesse animal, ita quod reduplicatio proprie dicta requirit quod forma reduplicata sit causa inhaerentiae praedicati ad subiectum sub ratione illa, qua reduplicatur, hoc est, vt fundat talem rationem, & non sub ratione communiori, nec minus communi, sed sub illa, sub qua reduplicatur primo & adaequate, quorum altero deficiente reduplicatiua est falsa, vt patet de ista, sortes est bicubitus inquantum quantus, vel sortes est albus inquantum qualis.

Ad secundum negatur antecedens, & similiter assumptum in probatione illius. Dicitur enim, quod nullum accidens idem numero quod fuerit in corrupto manet in generato, & de hoc in praecedentibus satis habitum est, Sed contra hoc potest multipliciter argui. Primo quia secundum Commentatorem eadem quantitas numero manet in generato & corrupto. Secundo. Quia in instanti, in quo interficitur animal cadauer est tantae quantitatis, & consimilis organizationis, sicut erat viuum, sed hoc non esset nisi manerent accidentia eadem numero. Quod probatur, quia agens naturale potius est in agendo, quam corrumpens violentum Sed agens naturale non potuit inducere tantam quantitatem, & talem organizationem in instanti, sed per multum tempus. Ergo nec agens corrumpens potest inducere in instanti talia accidentia, nec est dare aliud agens, a quo poducantur in instanti.

Tertio. Quia sensus deprehendit eandem quantitatem & similia accidentia in mortuo, qua erant in viuo, aut ergo remanent eadem accidentia in numero, vt apparet secundum sensum, aut non eadem Si eadem, habetur propositum. Si non eadem, sed similia, quaeritur quod determinat cadauer ad talia accidentia similia prioribus. Quia aut natura materiae primae determinat cadauer ad ista accidentia consimilia, aut alia praecedentia accidentia in viuo, aut influentia coeli, aut agens particulare aut spiritus qui erant in corpore animalis, aut naturalis ordo formae ad formam, aut omnia ista simul. Sed nihil istorum potest determinare cadauer ad talia accidentia noua, igitur non sunt nouiter introducta, sed sunt eadem numero quae prius erant in viuo. Probatur assumptum quo ad singulas partes. Et primo quod non materia prima, quia illa quantum est de se est indeterminata ad quodcunque accidens.

Secundo quod nec anima, quia in illo instanti anima non est, uel saltem est separata a materia, & tunc non potest determinare materiam ad aliquod accidens Item quia cum anima non determinet materiam ad formam substantialem sequentem, cum sit repugnans sibiigitur nec ad accidentia consequentia illam immo ad oppostta. Nec tertio praecedens quantitas & alia accidentia. Tum quia secundum te in illo instanti non sunt, ergo tunc non causant. Tum quia non possunt determinare ad formam substantialem sequentem, igitur nec ad eius accidentia. Nec quarto virtus coeli, quia si ita esset, tunc quodcunque animal mouens in eodem loco & situ ad coelum haberet consimilia accidentia cum quocunque alio ibidem moriente, quod est falsum. Nec quinto agens particulare hoc facit, quia hoc non posset facere, nisi per hoc, quod contra patitur ab eo, in quod agit, & ideo in hoc assimilatur passo, & per consequens inducit de nouo similia accidentia accidentibus eius quod corrumpitur. Sed hoc non potest esse.

Tum quia corrumpens violentum sicut est gladius non contra patitur a qualitatibus animalis occisi. Tum quia cum agens contra patitur ab eo, in quod agit secundum qualitates actiuas magis assimilaretur cadauer nouiter genitum viuenti quod corrumpitur secundum qualitates actiuas quam secundum passiuas. Hoc autem est falsum quia secundum instans maxime differunt mortuum & viuum, quia vita consistit in calido & humido mors vero in frigido & sicco. Tum quia non est verisimile, quod agens particulare tam forte impressionem recipiat a viuo ad eius corruptionem, quod possit per illam impressionem ita in perfectum effectum animalis viui, sicut poterat ipsum viuum, nunc autem ita perfecte quantitatis & organizationis est mortuum sicut viuum.

Tum quia magis determinaret ad qualitates dissimiles viuo quam ad similes, sicut ignis generans ignem ex aqua, magis determinat effectum suum ad qualitates oppositas qualitatibus aquae quam ad similes. Nec sexto potest dici, quod spiritus determinent ad talia accidentia. Tum quia in illo instanti non sunt Pereunt enim pereunte corpore secundum auctorem libri de differentia spiritus & animae, corpus autem secundum te tunc perit. Tum quia illi spiritus cum agant naturaliter non determinarent ad accidentia introdu cta violenter, sicut est cicatrix, quae simul manet in viuo, & mortuo. Tum quia illispiritus cum eorum operationes sint vitales animales &naturales, non determinarent nisi ad formam, cuius operationes possent esse vitales, cuiusmodi non est forma cadaueris, immo eis repugnant. Et si non possunt determo nare ad formam cadaueris, ergo nec ad accidentia consequentia illam. Nec septimo. ista determinatio potest prouenire propter ordinem naturalem formae ad formam, quia quod aliqua forma determinata sequatur post aliam formam determinatam, oportet hoc prouenire ex aliqua causa, & finite determinata. Sed quod determinata forma cadaueris sequatur post talem determinatam, non potest reduci in aliquam causam effectiuam determinatam, sicut patet deducendo per singula praedicta, quia nec materia, nec anima &c. Nec octauo omnia praedicta simul possunt causare praedictam determinationem, quia si ita esset, quodlibet eorum faceret aliquam dispositionem, siue aliquid ptinens ad dictam determinationem, sed hoc non potest esse, vt patuit discurrendo per singula praedicta, eo modo quo probatum est quod nullum eorum facit talem determinationem, quia si facerent aliquam dispositionem ad hoc pertinentem, illa esset aliquod accidens manens post separationem animae, & oporteret eam fundari super aliquam formam substantialem, quae prius esset cum anima & postea maneret cum forma cadaueris. Nec nono potest dici quod talis determinatio sit a casu, cum sit semper vel frequenter.

Vnde relinquitur, quod talis determinatio sit propter formam substantialem prius manentem cum anima, & postea cum forma cadaueris, & quod eadem accidentia numero sint in viuo & mortuo. Quarto contra eandem solutionem quaeritur. Quia ponitur, quod bos cadat de aliquo loco alto, & quod moriatur in medio spacii. Tunc quaero. Vtrum motus factus in toto spacio sit vnus, aut non. Non potest dari quod non sit vnus, quia in toto spacio non potest dari quies interrumpens motum, quia manifeste videtur continue moueri. Si autem est vnus numero, sequitur quod idem accidens manet in viuo & mortuo. Et vlterius oportet idem corpus mobile maneat in toto motu, & consequenter oportet quod habeat eandem formam substantialem numero in toto tempore motus, & sic eadem forma substantialis genita manet in viuo & mortuo. icforma corporeitatis.

Ad primam replicam dicitur, quod opinio Commentatoris de dimensionibus interminatis non est quo ad illud, quod tangitur vera, vt alias videbitur Ad secundam replicam dicit Herueus, & alii per hunc modum, quod scilicet minor est falsa. Et ad probationem dicunt, quod causa quare natura posuit tantum de tempore ad producendum animal, vel ad tantam quantitatem, nec tamen agens violentum posuit tantum de tempore ad generandum cadauer aequalis quantitatis, est, quia animal generatur ex multo minor ri materia, ad quam oportuit fieri multam additionem per multas transmutationes alimenti, antequam perduceretur animal ad perfectam quantitatem, quam habet in fine augmenti. Sed cadauer generatur simul ex tanta materia, quanta erat in animali, quod corrumpitur, quod habebat perfectam quantitatem, & ideo ex animali corrupto habemte tantam quantitatem potuit statim generari cadauer habens aequalem quantitatem cum animali corrupto. Animal autem non potuit statim generari cum tanta quantitate, quia generabatur ex habente multo minus de materia, & multo minorem quantitatem, cui non erat nata succedere tanta quantitas. Alia etiam causa est, quia imperfecta citius generantur quam perfecta. Vnde ex animali combusto posset generari satis cito ignis maior animali combusto. Non propter hoc quod in igne generato remaneret aliqua forma substantialis, quae prius fuisset in animali, sed propter hoc quod ignis non requirit tantum tempus ad suam generationem & productionem ad debitam quantitatem, sicut animal, quod est ens perfectum. Nec sequitur, quod agens quod inducit in instanti tantam quantitatem, sit perfectius aut virtuosius quam illud agens, quod tardius producit animal ad aequalem quantitatem, quia dato quod quantum ad quantitatem molis plus faceret, tamen quantum ad quantitatem virtutis & perfectionis plus facit virtus generatiua animalis, quia plus perfectionis est in vno, viuo, & in eius operatione, quam in mille cadaueribus, & eorum operationibus.

Ad tertiam dicitur, quod quicquid appareat sensui, nihil idem numero vel quantum ad formam substantialem, aut accidentalem, manet in viuo & & mortuo. Vnde mortuo animali, in instanti mortis introducuntur similia accidentia quantum ad quantitatem, & figuram, & quaedam talia, qualia fuerant in viuo, tamensatis probabile est, quod non quantum ad omnia sint similia, licet non sit tam notabilis uarietas quod possit discerni. Et quando dicitur, quod non potest reddi causa, quae determinet ad talia accidentia, dicitur quod falsum est. Et quando probatur quod non, qnia materia non determinat &c. Dicitur quod alia a materia determinant, secundo cum dicitur, quod anima non determinat, verum est effectiue, sed non sequitur quin ordinabititer determinet, eo quod tali formae nata est succedere talis forma cadaueris immediate. Et ad huius im pbationem qua dicitur, quod anima tunc non est &c. Dicitur quod licet forma quae non est, non possit effectiue determinare materiam ad talia accidentia, ipsa efficiendo, tamen potest determinare ordinabiliter, quia determinans ordinabiliter non determinat ad formam, cum qua est, sed ad formam, quae ei succedit. Et cum vlterius dicitur, quod nihil determinat subiectum ad illud quod repugnat sibi. Dicitur quod falsum est de determinante ordinabiliter, quia determinans isto modo, & illud ad quod determinat, debet esse talia, quorum vnum natum sit formaliter excludere aliud, & talia sibi repugnant tertio dicitur, quod accidentia praecedentia determinant ordinabiliter, nec oportet ea simul esse cum eo, ad quod determinant. Et cum dicitur quod illa accidentia praecedentia non possunt determinare materiam a accidentia nisi praedeterminando eam ad formam substantialem cadaueris. Potest concedi. Et cum dicitur, quod non possunt determinare ad formam cadaueris cum sit repugnans vitae, ad quam determinant. Dicitur quod non est inconueniens, quod illud quod determinat ad vitam, sicut dispositio manens cum vita, possit determinare ad formam oppositam vitae ordinabiliter dummodo sit nata ei succedere immediate, cum & ipsa forma vitae determinet sic materiam ad formam oppositam. Vlterius cum dicitur quod talia accidentia non deberent introduci cum forma cadaueris, immo opposita accidentia, cum forma cadaueris sit opposita formae uitae. Dicitur quod licet accidentia per omnia similia non sint nata consequi oppositas formas, tamen accidentia uicina & modicum discrepatia possunt consequi oppositas formas, quarum vna nata est immediate consequi alteram. Et sic est hic nam accidenaccidentia viui & mortui aliquam discrepantiam habent & variationem.

Quarto dicitur, quod virtus coeli determinat effectiue vna cum aliis praedictis, & agente particulari concurrentibus. Et quod adducitur contra hoc, non probat nisi quod sola virtus coeli non concurrentibus aliis ad hoc non sufficeret. Quinto dicitur, quod agens particulare non per hoc solum agit ad talia accidentia, quia contra patitur a viuo &c. Et quod dicitur contra hoc, quia gladius corrumpens non contra compatitur &c. Dicitur quod praeter gladium in tali morte est aliud corrumpens scilicetcalor intensus in spiritibus & in humoribus corporis, qui non sunt adhuc partes corporis, & tale agens contra patitur. Nec fit ita cito abscisio quin fiat in tempore quantumcunque paruo in quo potest esse alteratio disponens ad aliam formam. Et cum dicitur vlterius, quod cum agens assimiletur passio secundum quod contra patitur ab eo secundum suas qualitates actiuas, tunc secundum hoc generans assimilaretur cadaueri viuo praecedenti &c. Dicitur quod cum qualitates actiuae non solum sint causae aliarum qualitatum actiuarum, puta calor caloris, sed etiam passiuarum sicut calor est causa siccitatis, ideo licet agens contra patiatur ab eo, in quod agit secundum qualitatem actiuam, & secundum eandem agat postea producendo suum effectum, non tamen oportet quod plus assimilet passum seueffectum quem producit rei, quam corrumpit in qualitate actiua quam in passiua. Quare autem plus assimilet in paesiua, hoc ideo est quia licet vtraeque qualitates sequantur conpositum ex materia & forma, tamen qualitates actiuae magis se tenent ex parte formae, passiuae autem ex parte materiae, & ideo magis manet similitudo in passiuis cum diuersitate formarum. Vel hoc ideo est, quia effectus non solum dependet ex agente particulari, sed ex dispositione, quae praecessit in materia modo quo expositum est supra & er multis aliis, quae magis ordinata sunt ad qualitates passiuas quam ad actiuas. Quia autem dicitur, quod vita consistit in humido & calido &c. Intelligendum est non absolute, sed conparatiue, quia carnes mortuae sunt complexionis calidae & humidae, licet non ita sicut carnes viuae. Nec oportet vt ratio deducit vltra quod vel cicatrix vel quodcunque aliud accidens sit ita perfecte in mortuo sicut erat in viuo, licet non fiat ita notabilis varietas, quod magna dissonantia appareat inter ea.

Ad illud quod vlterius additur dicitur, quod non oportet quod determinet ad qualitates oppositas, quae sint omnino contrariae, sed ad qualitates, quae opponantur sicut intensum & remissum. Illud autem, quod adducitur de igne & aqua, non valet, quia hoc est ratione materiae, in qua sit talis generatio, quod generatum habet qualitates omnino contrarias ipsi corrupto, quia si generaretur ignis ex aere, non generaretur ex omnino contrario quo ad qualitates. Dicitur sexto, quod probabiliter potest dici, quod spiritus determinat ad talia accidentia. Et ad huius improbationem dicitur, quod ille liber non est autenticus. Vel potest dici, quod auctoritas illa non loquitur de spiritu qui est corpus subtile, qui non est pars animalis, sed de spiritu qui est anima, quae perit cum corpore animato saltem quo ad animas non rationales. Spiritus autem rationalis licet in hora mortis in pereat, tamen separatur a corpore Quia autem vltra dicitur, quod cum illi spiritus agant naturaliter, non determinant ad accidens v. olentum cuiusmodi est cicatrix. Dicitur quod hoc est satis rude, quia vulnus licet fiat violenter, tamen cicatrix quae inducitur sanato vulnere, causatur naturaliter in corpore viuo, & ideo naturaliter succedit in mortuo. Quod etiam vlterius sequitur, est valde rude, quia operatio spiritus, qua agit ad introductionem formae cadaueris, non oportet quod sit operatio formae cadaueris vt principii actiui, quia forma cadaueris non comparatur ad illos spiritus vt ad instrumentum quo operatur, sed vt effectus ad causam. Septimo dicitur, quod ordo formae ad formam est causa huius determinationis. Et ad huiusmodi improbationem dicitur, quod praeter talem ordinem est aliqua causa effectiua scilicet virtus caeli, & continentis & illi spiritus, & si quod est aliud concurrens. Quod autem obiicitur contra hoc supra solutum est. Octauo dicitur, quod omnia praedicta simul sunt causa talis determinationis, ita quod diuersa diuersimode ad hoc faciunt. Et quod dicitur, quod tunc quodlibet faceret aliquam dispositionem, non oportet loquendo de facere actiue, quia alia concurrunt ad effectum praeter agens. Sed verum est, quod quodlibet praedictorum aliquid aliquo niodo confert ad effectum. Et ostensum est, quod illud quod obiicitur contra singula, non valet.

Ad quartam replicam dicitur, quod in illo casu totus motus, in cuius vna parte ponitur bos viuus moueri, & i alia parte bos mortuus, non est vnus numero, nec continuus, immo mobilia sunt diuersa, & motus sunt discontinuati. Et quando dicitur, quod immo, quia non interuenit quies media. Dicitur quod sicut ad hoc, quod duo corpora sunt discontinua non requiritur, quod sit spacium interiectum, cuius interpositione discontinuantur, quia vltima duorum corporum, quae sunt discontinua. possunt esse simul, ita etiam duo motus possunt se habere consequenter & esse discontinui absque, hoc quod interponatur quies media vel tempus, sicut patet per philosophum, quinto phy. vbi dicit, quod febris potest se habere consequenter, & absque interpositione temporis ad motum localem. Et octauo phy. Dicit in vltima ratione, quam adducit ad probandum motum reffexum non esse vnum, quia dato quod in motu reflexo non intercideret quies media, ad huc non sequeretur, quod esset vnus & continuus, immo vna pars se haberet consequenter & absque interpollatione temporis ad aliam, ita quod motus ad a punctum, in quo fit reffexio, & motus ab eodem puncto. a. adhuc essent discontinui, dato quod non interueniret quies media, quia in eodem instanti potest esse finis vnius praecedentis motus, & initium sequentis. Et sic fieret vt dicitur si lapis molaris obuiaret lapillo sursum proiecto. Et quando dicitur, quod non est ibi dare instans in actu, quia non est quies media. Dicitur quod comparando nunc ad motum primi mobilis, in quo est tempus & instans sicut in subiecto, non est aliquod nunc in toto tempore in actu sicut nec in toto motu primi mobilis est aliquod mutatum esse in actu cum semper continuetur. Dicitur tamen aliquis motus mobilium inferiorum vti aliquo nunc temporis in actu inquantum aliquis motus fnitur, vel incipit in illa nunc. E sic dico, quod motus illius bouis vtitur actu illo instanti temporis in quo moritur bos, quia in illo instanti, in quo bos fuit primo non ens, & in quo cadauer fsuit primo ens, fuit finitus primus motus, & fuit initium indiuisibile sequentis. Nec ex hoc sequitur quod, idem nunc accipiatur bis proprie, quia bis accipi est duabus vicibus accipi, vicissitudo autem non potest proprie esse sine successione sed est ibi applicatio eiusdem nunc ad diuersa indiuisibilia actualia existentia diuersorum motuum. Notandum tamen, quod motus qui fuit in boue viuente non dicitur terminari per se per adeptionem alicuius termini positiui, sed dicitur tunc terminari, quia tunc primo non est & hoc ideo est, quia talis motus terminatur per accidens inquantum suum primum non esse sequitur ad non esse alterius scilicet subiecti. Et eodem modo dicendum est de omnibus alterationibus praecedentibus inductionem formae substantialis in quacunque materia, nulla enim talis habet terminum intrinsecum simpliciter. Et sic patet ad omnes, replicas contra solutionem secundi principalis contra tertiam conclusionem.

Sciendum tamen est quod ad hoc argumentum breuius respondit Gregorius de Arimino negando antecedens, & eius probationem dicit non valere, quia fundatur in falso scilicet quod primum subiectum accidentium sit conpositum ex materia & forma, quia secundum eum prima materia est subiectum omnium accidentium corporalium & sic euadit omnes istas difficultates. Sed quia Sanctus Thomas tenet quod nullum accidens corruptibile absolutum vnitur materiae primae immediate, sed sola forma substantialis, ideo solutio Gregorii non potest a nobis substineri in hoc.

Sciendum vlterius, quod in tractatu de natura mate teriae, qui ascribitur beato Thomae ponitur alia solutio ad argumentum, & ad replicas praelibatas. Ibidem nanque fit talis distinctio, quod scilicet accidentium quaedam sunt eadem in uiuo & mortuo, vel in generato & corrupto secundum speciem, non autem secundum numerum. Quaedam autem manent eadem numero quo ad essentiam accidentis, licet non quo ad idem esse, quaedam autem nec sic nec sic, ita quod frequenter dicit in eodem tractatu, quod essentia quantitatis, & figurae, & cicatricis, & coloris, quae fuit in corrupto remanet in generato, licet non eadem essentia sub eodem esse. Sed istud videtur repugnare dictis Sancti Thomain summa, & multis aliis locis, ideo ista diffinitio non videtur tenenda, nisi cum prolixa glo. de qua forte alias. ad tium principale respondit Gregorius, quod illud dictum philosophi secundum vim vocis acceptum intelligi oportet de diffinitione data per terminos obliquos, verbi gratia si dicatur, quod homo est compositus ex corpore & anima rationali. Talis enim diffinitionis partes vtique significant partes rei, vna materiam, & alia formam. Nec ex hoc sequitur, quod sint plures formae substantiales in re diffinita. De diffinitione autem, quae datur per terminos rectos, genus, & differentiam non potest illud dictum proprie intelligi, quoniam secundum mentem philosophi genus non significat partem sed totum, alias non plus praedicaretur in quid quam differentia, potest tamen proprie dici significare partem pro eo quod significat rem imperfecte & confuse, & per hoc quasi partialiter, & similiter differentia. Tota vero diffinitio significat experfecte. Et hoc bene docet Auicus quinto suae mutaphy. capi. 5. vbi mouens quaestionem quo modo partibus diffinitionis dicuntur respondere partes rei, & loquens de tali diffinitione dicit, talem multitudinem non esse in re, sed in intellectu, vel secundum intellectum, pro quanto res concipitur, vt non terminata conceptu conmuni, & etiam vt terminata, quae terminatio & intermina tio non est in re, sed in conceptu. Et propter hoc dicit ipse, quod cum diffinimus hominem dicentes, quod est animal rationale non intendimus, quod sit compositum ex animali & rationali, sed quod ipse est animal rationale, ita quod primo significatur homo, vt quoddam commune, & non terminatum, deinde per differentiam quasi terminatur. Haec Gregorius & bene.

Ad quartum respondit negando consequentiam, quoniam non ideo philosophus volens illud probare probat non esse processum infinitum in praedicatis in quid seu potius in diffinitionibus & partibus earum, quia secundum multitudinem talium sit in re multitudo formarum, sed sicut etiam innuit Commenta. commento. 10. ideo quia si essent infinitae formae in re, diffinitiones vel partes diffinitionis essent infinitae, quod est falsum. Cum hoc autem bene stat, quod non sint plures formae in re, quae diffinitur. Auctoritas autem Commentatoris non est contra, quia qualitercunque intelligidebeat illa vtilitas formarum non dicit, quod formae sint simul in materia secundum quod vnam recipit mediante alia, quia scilicet prius vnam deinde aliam. Haec Gregorius sed contra istas solutiones ad tertium & ad quartum potest replicari sic. Ordini praedicabilium in praedicamento debet natura reirespondere, alioquin talis ordo esset cassus & vanus, sicut est de chimera & similibus, sed natura rei tali ordini non responderet nisi diuersa praedicabilia existentia ordinate in eodem genere dicerent diuersas formas pertinentes ad illud genus, ergo diuersa praedicabilia existentia in genere substantiae ordinate puta corpus animal, & similia dicunt diuersas formas substantiales. Sed de qualibet substantia particulari existente in genere substantiae praedicantur plura talia praedicabilia, ergo in omni substantia existente in genere substantiae sunt plures formae substantiales, saltem loquendo de substantiis materialibus. Si dicatur quod ad hoc sufficit differentia rationis. Contra quia aut ista differentia rationis prouenit ex parte rei, aut ex parte intellectus. Si ex parte rei, hoc non posset esse nisi diuersis rationibus responderent diuersae res, & sic habetur idem quod prius Ex parte autem intellectus non potest prouenire talis diuersitas rationum, cum intellectus sit potentia passiua, & vna existens respectu omnium intelligibilium. Diuersitas autem effectus non potest prouenire ex parte subiecti, praecipue quando subiectum est vnum, sed magis ex parte principii adtiui. Si dicas quod talis ordo fundatur super eadem forma, prout dat diuersas perfectiones puta esse substantiam, esse corpus, & sic de aliis. Contra. Iste perfectiones aut sunt diuersae re, aut tantum ratione, si re habetur propositum. quia tunc erit alia forma quae dat esse hoc, & alia quae dat esse illud. Si dicatur quod differunt ratione, sequitur inconueniens prius illatum, quia quaeretur, vnde prouenit talis diuersitas rationis.

Secundo sic. Diuersa obiecta intellectus sunt diuersa, quod quid est, sed genus & differentia sunt diuersa obiecta intellectus, cum vnum sine alio intelligi possit: igitur &c. Secundo diuersa quod quid est, sunt a diuersis formis, quia quod quid est, est a forma, igitur genus & differentia dicunt diuersas formas. Tertio quia idem non potest esse simile & dissimile eidem secundum eandem formam, sed homo secundum quod est animal est similis asino, secundum vero quod est homo, est eidissimilis, igitur alia forma est, secundum quam est homo, & alia secundum quam est animal. Quarto. Quia si per eandem formam asinus habet quod sit asinus, & animal, & corpus, & substantia, tunc intellecto corpore intelligeretur asinus animal &c. Consequens est falsum, probatur consequentia, quia vnumquodque intelligitur intellecta sua forma. sed secundum te forma, qua asinus est asinus & animal, & corpus, etiam substantia est vna & eadem, igitur &c. Quinto. Quia secundum philosophum. 9. metaph. simplex, aut totaliter cognoscitur, aut totaliter ignoratur, ergo per oppositum illud, quod nec totaliter ignoratur, nec totaliter attingitur est compositum. Sed omne quod est in praedicamento substantiae potest sciri secundum suum genus generalis simum, & ignorari secundum suam differentiam, ergo omne tale est compositum ex pluribus formis. Sexto Secundum philosophum ibidem in simplicibus non est quaestio, sed de quidditate formali cuiuslibet substantiae potest formari quaestio, & quaeri quid est, vt quid est homo, vel animal, & propter quid est, vt propter quid homo est animal, vel huiusmodi, ergo quiditas cuiuslibet substantiae etiam quantum ad illud, quod se tenet ex parte formae, est composita, quod non esset, nisi haberet plures formas.

Ad primam harum secundum Herueum dicitur, quod ordo praedicamentalis non fundatur immediate super rem extra, sed mediante operatione intellectus rationes rerum apprehendentis, & ideo non oportet quod diuersitas praedicatorum in eadem linea praedicamentali de eodem indiuiduo praedicantium fundetur super diuersas formas eiusdem rei, sed super vnam, quae sit in una re, & si habens plures rationes. Ordo igitur praedicamentalis habet fundamentum in re, non immediatum, sed remotum. Pro immediato autem fundamento habet esse quod res habet in anima & ordinem qui rem sequitur secundum esse tale, & idec ordo praedicamentalis non requirit realem diuersitatem in ipsis ordinatis, sed tantum ordinem rationis. Nec tamen est figmentum, sicut chimera, cum habeat fundamentum remotum in re, non autem chimera, ideo prima responsio, quae ibi adducitur fuit bona. Et ad huiusmodi improbationem dicitur, quod ista diuersitas rationum prouenit ex parte rei, sicut ex parte eius, quod natum est esse fundamentum talium plurium rationum, ex parte autem intellectus sicut ex parte subiecti quod natum est diuersimode, & ad diuersos conceptus moueri ab eadem re. Cuius causa est, quia res vna cum intellectu agente mouet intellectum possibilem ad speciem intelligibilem, vel ad conceptum aliquem, sicut causa aequiuoca. In causa autem aequiuoca non est inconueniens plura, & differentia specie fieri manente eodem principio actiuo & passiuo, & praecipue quando fiunt quodam ordine, sicut de eadem re intellectus quodam ordine habet diuersas conceptiones magis & minus determinatas. Quando ergo dicitur, quod non potest esse ex parte rei talis diuersitas rationum, nisi sint diuersae forniae secundum rem in eodem negandum est, quia idem potest esse causa plurium in causis aequiuocis. Et si dicatur, quod tunc res mouens intellectum sic aequiuoce est nobilior ipso intellectu, qui mouetur. Ad hoc dicitur quod non sequitur, quia res materialis non mouet intellectum in virtute propria, sed in virtute intellectus agentis, qui est nobilior intellectu possibili. Vel potest diciquod ista diuersitas rationum prouenit non ex pluribus causis existentibus in re, sed ex comparatione eiusdem secundum eandem formam ad diuersa, & prout dat diuersas perfectiones modo, quo prius dicebatur. Et ad huius improbationem dicitur, quod esse corpus, & esse animatum, & sic de aliis vsque ad speciem specialissimam, & indiuiduum contentum sub ea sunt idem secundum rem, & differunt ratione, vnde autem proueniat ista differentia rationis dictum est.

Ad secundam replicam dicitur, quod non oportet, quod omnia, quae sunt diuersa obiecta intellectus esse diuersa quod quid est secundum rem, sed sufficit, quod sint diuersa secundum rationem, & ideo possunt sumi ab vna forma habentes plures rationes.

Ad tertiam dicitur, quod accipiendo similitudinem proprie dictam, homo & equus non sunt similes etiam secundum quod sunt animalia, quia similitudo perfecta & proprie dicta non est conuenientia in genere, sed in specie specialissima, alioquin album & nigrum essent similia, sed accipiendo largo modo similitudinem pro quacunque conuenientia in aliquo generali, talis similitudo potest conuenire eidem & respectu eiusdem cum dissimilitudine proprie dicta, quae est secundum species specialissimas, sicut album & nigrum sunt proprie dissimilia in eo, quod album & nigrum, sunt autem largomodo similia in eo quod colorata.

Ad quartam dicitur, quod licet sit eadem forma qua asinus est asinus & qua asinus est corpus, non tamen oportet quod intellecto corpore intelligatur asinus, nisi in vniuersali, & in potentia, quia corpus non imponitur ad significandum determinate asinum, vel eius formam, sed indeterminate, vnde dicit aliquid, quod indeterminate se habent ad asinum & multa alia & contractum ad asinum non dicit aliam formam in asino ab illa, qua asinus est asinus.

Ad quintam dicitur, quod simplexcognitio ne, qua secundum suam essentiam cognoscitur, totaliter attingitur quantum ad essentiam, vel totaliter ignoratur, nihil sciendo isto modo de eius essentia, sed loquendo de cognitione alicuius simplicis per effectum suum, sic potest quo ad aliquid cognosci, & quo ad aliquid ignorari, non quod sit in simplici secundum rem aliud & aliud, sed secundum rationem, & quaudque per effectum potest innotescere, quo ad aliquam rationem suam puta quod sit substantia, & latere quo ad aliam scilicet quod sit talis substantia in speciali. Et sic etiam forma rei materialis si in se posset videri ab intellectu, intelligere tur totaliter, saltem quantum ad totalitatem rei, sed quia apprehenditur per effectum potest quo ad aliquid latere, & quoad aliquid cognosci. Potest autem breuius dici in summa, quod simplex totaliter attingitur, vel ex toto ignoratur, quo ad totalitatem rei, quia non habet partes reales, quarum vna possit cognosci altera ignorata, sed quo ad totalitatem rationis non oportet, quia quodlibet simplex potest habere plura secundum rationem.

Ad sextam dicitur, quod in simplicibus non est quaestio, qua quaeratur de vna parte secundum rem, altera parte scita, tamen secundum quod habent partes rationis potest in eis esse quaestio, quia possunt in eis esse plura secundum rationem, quorum vnum potest sciri altero ignoto. Aliter potest dici, quod in simplicibus quando videntur in se, non est quaestio, sed bene potest in eis, & de eis esse quaestio, quando cognoscuntur per effectum. Istae solutiones sunt Heruei, & si bene intelligantur, bonae & sufficientes sunt. Sed sciendum, quod cum dicit, quod ordo praedicabilium non habet proximum fundamentum in re, sed remotum. Hoc potest tripliciter intesligi, vtputa quod ista praedicabilia, substantia, corpus, animal, non fundentur immediate in re extra. Primo modo quod natura significata per ista tria nomina non sit immediate & formaliter in re extra, sed solum sit fabricata pintellectum, & iste sensus est falsus. Secundo modo quod conceptus, vel ratio horum nominum fundetur in re, vt in fundamento remoto, ita quod nulla res immediate sibi respondeat, sed solum mediate, & iste sensus est falsus, quia illis conceptibus immediate respondet natura rei, sicut immediatum & proximum fundamentum suae veritatis, vt signatum & repraesentatum suo signo & repraesentatiuo. Tertio modo quod intentionem generis vel speciei, aut differentiae, quam intellectus atribuit naturis rerum, nulla res extra immediate correspondeat, sed solum mediante, puta quod haec natura animal dicatur genus non secundum esse extra, sed vt est intellecta, & habet in intellectu esse obiectiuum vel intellectiuum, & iste sensus est verus. Et de hoc pulchre loquitur Sanctus Thomas primo sen. dis. 2. q. 1. arti. 3. per totum: dicendum est ergo. quod eadem res extra immediate fundat conceptum substantiae, & corporis, & animalis, & hominis, & intellectus, inter hominis conceptus ponit ordinem realem. Natura autem vt intellecta sub istis conceptibus, & secundum esse quod in illis, vel per illos habet in intellectu distinguitur a seipsa secundum rationem, & habet ordinem rationis ad seipsam, secundum quod diuersimode concipitur alio & alio conceptu, & sic ordo iste non immediate fundatur in re extra, quia ordo posterior est suis extremis, vna autem res non potest habere vicem duorum extremorum, nisi plurificetur per intellectum. Et si vlterius quaeritur, vnde habet res, quod possit immediate fundate conceptus tales plures, dicitur quod hoc est non solum quoad habet in se plures entitates essentiales, aut accidentales realiter diuersas sed etiam quia continet in se eminenter, & vnite perfectiones alibi realiter dispersas, sicut quia pfectio corporeitatis reperitur alicubi sine perfectione vitae, & vita sine cognitione, & cognitio sine intellectu. Anima vero intellectiua continet vnite omnes illas perfectiones, ideo potest sundare quatuor conceptus, ac si constitueretur ex quatuor formis realiter distinctis, & quod dico de anima intellectiua, intellige de homine.

Item alio modo supra tacto per Herueum, quia scilicet res potest in multos effectus, ideo dum cognoscitur non in se sed p suos effectus potest fundare multos huiusmodi conceptus. Quomodo autem conceptus generis & differentiae non sumantur a diuersis formis, ostendit Sanctus Thomas de spiritualibus creaturis, quaestione prima in solutione argumenti. 24.

Item prima parte q. 76. art. 3. in solutione quarti, & q. 50. articu. 2. in solutione primi. Et hoc in idem redit cum primo, quia ex hoc res, puta anima intellectiua potest in multos effectus specie differentes quia, continet virtualiter plures formas inferiores, sed dehoc nihil plus ad praesens.

Ad argumenta secundo loco contratertiam conclusionem inducta dicitur. Et ad primum quidem dicit Gregorius quod hoc nomen corpus aequiuoce sumitur. Quandoque enim significat ipsam quantitatem seudimensiones sicut apud Commentatorem in de substantia orbis cap primo & primo phy. commento. 63. Quandoque autem omnem naturam seu substantiam quantam, vt apud Augustinus 7. super Gen. ca. 17. de paruis. vbi ait. Nos dicimus corpus naturam quantam longitudine, latitudine, altitudine spacium loci occupantem, & isto modo homo est corpus, & etiam materia eius est corpus Moderni autem doctores distinguunt corpus in corpus, quod est genus, & sic dicitur de omni substantia composita ex materia & forma substam tiali, & corpus, quod est altera pars compositi, vel significat alteram partem compositi distinctam contra formam Primo modo concedo, quod homo est corpus. Sciendum tamen quod sicut animal, esto quod significet totum compositum, quia tamen eius differentia constitutiua, vt loquar modo consueto, significat determinate formam scilicet animam, ideo animal dicitur esse animal principaliter per animam Sic licet corpus, quod est genus significet substantiam compositam, & de illa solum secundum hunc modum accipiendi praedicetur, quia tamen eius differentia constitutiua significat determinate materiam, sicut patet in diffinitione eius, nam diffinitur, quod est substantia materialis, ideo corpus dicitur esse corpus principaliter per naturam, i. quia est ex materia comopositum, & non est corpus per aliquam aliam formam ab anima intellectiua, nec per animam, sed per materiam.

Ad secundum dicit sic. Corpus altera pars compositi est sola materia. Veruntamen hoc potest dunliciter accipi. Primo modo communiter, & sic quaelibet materia est corpus, quo modo etiam accipit Commentator primo physi. commento. 63. vbi posita distinctione de duplici alteratione, scilicet substantiali & accidentali ait. Et tamen considerauerunt istud quod defert vtraque transmutationem, & inuenerunt ipsum idem numero & corpus demonstratum. Videmus enim idem corpus in eodem loco transferri de carneitate in terrestreitatem, & de terrenreitate in vegetabilitatem &c. Et in 12. metaph. commento. 31. dicit, quod elementa alterantur adinuicem in accidentibus & formis substantialibus remanentibus illis in hac corporeitate simplici. Constat autem quod illud non potest intelligi nisi de materia sola non autem de composito ex materia & forma substantiali quacunque Tum quia in nullo e. e nentorum est plus quam vna forma substantialis. Tum quia sola materia secundum ipsum est subiectum generationis, sicut patet in eodem commento primi physicorum per eundem contra Auicnus & infra commento. 66. Nec est contra hoc quod ibidem dicit, quod qui ponit hanc materiam esse corpus peccat, quoniam tunc accipit corpus proipsis dimensionibus, quas probat, ibidem differre a materia Et istud clarum est volenti aspicere. Sic autem accipienm do corpus potest concedi, quod ignis & quaelibet substantia materialis, sen corpus primo modo dictum, est compositum ex corpore & forma, alio modo potest accipi specialiter corpus pro materia organizata, & sic sola animata consue ta sunt dici composita ex corpore.

Ad tertium dicit, quod forma cadaueris de nouo introducitur, non tamen semper eiusdem rationis sicut assumit argum. sicut nec semper eodem modo dissoluitur armonia, & corrumpitur complexio animalis, sed aliquando per superabundantiam humoris contrarii, & quandoque per excessum vnius qualitatis, aliquando per excessum vnius qualitatis contrarie, & inter dum tam variae & tam diuersae complexiones generantur, quod eas etiam diuersae formae cadaueris secundum speciem con sequuntur, quod etiam aliquando apparet sensibiliter ex diuersitate accidentium ipsorum cadauerum, quamuis etiam exterioribus accidentibus non percipiatur talis diuersitas Non tamen nego quinetiam a diuersis causis possit sequi forma cadaueris eiusdem rationis, nec hoc est inconueniens quoniam hoc etiam videmus in pluribus effectibus naturalibus. Eundem enim calorem secundum speciem causat sol & ignis & sic de multis aliis.

Ad quartum dicit concedendo, quod frequenter multa accidentia manent eadem numero, & in eodem subiecto, & dicit quod sola materia est subiectum.

Ad quintum dicit, quod nulla de consequentiis ibi factis valet, si in eis capiatur corpus pro altera parte compositi, nam sicut eadem ipsa materia existens in sepulchro fuerat pars essentialis naturae humanae in Christo, ita & idem corpus existens in sepulchro fuerat pars naturae humanae in Christo, & quod tunc erat mortuum prius fuerat vinum, nam tale corpus Christi nihil aliud erat intrinsece quam ipsa materia. Et iterum fuit vnita verbo absque assumptione nouae rei. Idem etiam dico de corporibus sanctorum loquendo praecise de eo, quod est essentialiter corpus. Veruntamen in eis nouae formae substantiales introductae sunt, quod neminem puto debere negare, alioquin pulueres, in quos resoluta sunt multa corpora sanctorum quos veneramur, fuissent partes essentiales illorum sanctorum dum viuerent, quod est absurdum & manifeste falsum. & ideo quilibet habet concedere, quod tales reliquias veneremur non quia fuerunt ipsae partes sanctorum, sed quia pars earum fuit pars sanctorum. Istam autem partem dico solam materiam. Hae sunt solutiones Gregorii ad prima quinque argumenta, veruntamen dictis solutionibus licet plura vera dicat, tamen duo principaliter dicit contra mentem beati Thomas & suorum sequacium. Quorum primum est, quod materia prima est corpus, quod dicitur pars hominis. Secundum est, quod subiectum proximum, & immediatum accidentium corporalium est materia prima. Et consequenter dicit, quod eadem accidentia numero, quae fuerunt in viuo, remanent in mortuo, ideo secundum principia beati Thomas oportet aliter respondere. Et ideo ad primum dicit Herueus negando minorem. Et ad probationem dicit, quod si esse sit idem re cum esse substantialis corporeum in homine non est diuisibile in partes quantitatiuas nisi ratione materiae, quae est quanta per accidens, & licet anima sit indiuisibilis, potest tamen esse causa talis diuisibilitatis, siue quantitatis, quia licet diuisibile & indiuisibi. e habeant oppositas rationes, ita quod esse vnum non sit esse alterum, non tamen sunt ita opposita, quod vnum non possit esse cum alio, & esse causa alterius, & esse pars eius, sicut patet de vnitate compositi ex materia & forma, quae est indiuisibilis in materiam & formam, & tamen est pars compositi ex materia & forma, similiter si esse difcrat ab essentia non oportet, quod esse substantiale corporum hominis sit diuisibile, cum tale esse sit in sola anima separata, in qua ponitur totum existere hominis, remanere, ab illis, qui ponunt esse & essentiam realiter differre, sed esse accidentale eius est diuisibile. Et similiter ad illud quod dicitur de spirituali & corporali.

Dicendum quod si spirituale dicitur illud, cuius esse nullo modo potest conmunicari corpori sicut est angelus, tale etiam spirituale & corpus non proprie opponuntur, sicut opponuntur album & nigrum quod habeant esse circa idem, sed sunt disperata, ita quod vnum non potest esse alterum, nec stare cum altero in eodem subiecto vel supposito creato: si autem forma spiritualis dicatur, forma, quae non est quanta perse, nec per accidens, potest tamen esse forma corporis talis forma spiritualis, licet non possit esse corpus, potest tamen esse pars corporis, nec ei opponitur proprie. Vnde esse corporeum substantiale hominis potest esse ab anima, siue esse differat ab essentia, siue non. Haec Herueus.

Item ibidem dicit. Forma corporalis vocando formam corporalem formam, quae constituit substantiam corporalem in esse corporali, non oportet quod sit quanta per se, vel per accidens, sed bene est pars quanti per accidens, & sic est hic. Nam anima est pars hominis, qui per accidens, quod est quantitas ratione materiae est quantus. Haec ille, & bene. De dubio autem quod replicat de esse corporeo &c.

Dicendum quod esse corporeum hominis potest dupliciter accipi. Primo modo prout dicit esse essentiae rei corporeae, & sic illud esse non est aliud quam essentia corporea. Et sic tale esse est quid quantum per se vel per accidens. Per se quidem loquendo de corporeitate substantiali. Per accidens vero loquendo de corporeitate, quae est de genere quantitatis. Secundo modo potest sumi pro accidentali existentia rei corporeae, & tale esse est penitus incorporeum, cum principaliter sit actus animae intellectiuae, & ex consequenti totius compositi scilicet hominis.

Ad secundum respondet Herueus quod corpus & anima non sunt partes viuentium secundum rem immosecundum rem corpus nominat totum, & includit realiter animam, licet indeterminate, & anima nominat partem. Sed dicuntur partes secundum rationem, sicut si animal & rationale, vel magis anima rationalis dicerentur partes, nec per consequens distinguuntur contra se inuicem secum dum rem, sed tantum secundum rationem. hoc excepto quod sic corpus dicit totum secundum rem, sed anima dicit partem secundum rem, & ideo nihil prohibet unum includere alterum secundum rem, saltem indeterminate. Veruntamen licet ita sit, tamen viuum magis dicitur componi ex corpore & anima quam ignis vel quodcunque aliud inanimatum dicatur sic componi ex corpore & forma, quia anima plus eleuatur super materiam quam aliae formae materiales, quia per ipsam compositum habens eam mouet seipsum, & ideo magis dicitur viuum componi ex corpore & anima quam ignis ex corpore & forma ignis. Vel hoc ideo est, quia vulgus communiter creditanimam esse aliud praeter totum corpus, nec includi in corpore, ideo sic loquitur de animatis. Et similiter philosophi sic loquuntur, quia loquendum est vt plures. Haec ille. Ad tertium dicitur, quod solutio Gregorii bona est ad hoc argu. Ad quartum negatur maior, quia nullum accidens idem numero manet in generato & corrupto, licet similia sint in hoc & in illo.

Ad quintum negantur consequentiae ibidem factae, verum quantum ad primum consequens ibidem illa tum dicit Herueus, quod corpus Christi viuum & mortuum fuit idem numero propter vnitatem materiae, & propter vnitatem suppositi, tamen non dicitur idem numero simpliciter propter vnitatem materiae, sed propter vnitatem suppositi, non autem dicitur idem numero propter vnitatem formae viui & mortui, quia nec vna fuit forma vim & mortui, Haec ille.

Dicitur ergo ad illam primam consequem tiam, quod corpus Christi in sepulchro existens fuit pars essentialis naturae humanae in Christo per synecdochen, quia, scilicet pars illius corporis, scilicet materia prima fuit pars naturae humanae in Christo, non autem totum illud corpus, quo ad formam & materiam. Et similiter conceditur quod corpus illud mortuum fuit idem numero cum corpore Christi viuo quantum ad materiam, & ultra hoc quia eidem supposito vniebatur istud & illud. Vlterius dicitur, quod corpus illud mortuum non fuit nouiter assumptum a diuinitate, quo ad omnes eius partes essentiales scilicet materiam & formam, sed solum quo ad eius formam substantialem, & eodem modo dicitur de corporibus sanctorum Vnde Herueus d hoc sic dicit. Licet in cadauere mortuo nihil remaneat nisi prima materia de his, quae fuerunt in corpore viuo, tamen quia communiter natum est post viuum succedere tale cadauer, & non aliud, nisi hoc fiat per combustionem tale cadauer magis inducit in memoriam & venerationem Sanctorum quam forma ignis, & ideo Ecclesia habendo cadauera & ossa Sanctorum magis dicit se habere corpora eorum quam habendo ignem vel vermem, & perolper eandem causam illa ossa possunt magis dici ossa Sanctorum quam porcorum, quia talia non sunt nata descendere immediate, sed per multas transmutatvnes a porcis vel bobus, nec ita habent referri in porcos, sicut in Sanctos, & eadem ratione cadauera aliorum hominum dicuntur corpora eorum &c. Ad ea quae inducuntur specialiter de Christo raendetur, & ad primum dicitur, quod in Christo nunquam fuit aliqua forma substantialis. nisi anima sua rationalis. Et tunc ad primam huius improbationem respondit Herueus quod Spiritus sanctus causauit formam corporeitatis, quae est anima, quia in homine non est alia forma corporeitatis praeter anmam, quam quidem non facit agens naturale nisi disponendo materiam ad eam per organizationem, & per alias dispositiones accidentales, quas facit in instanti infusionis animae, & sic dicitur Spiritus sanctus formasse corpus Christi in instanti, modo quo format agens naturale post alterationem praecedentem, quia scilicet in instanti infusionis animae causauit organizationem, & alia accidentia disponentia ad animam, & manentia cum ea. Procedit ergo argumentum ex suppositione falsi scilicet quod Spiritus sanctus formauit corpus Chrifui causando in eo aliam formam corporeitatis subalem praeter animam, quod est falsum.

Ad secundam improbationem dicitur Christus habuit corpus a matre sua sicut praenarante materiam transeuntem, sicut aliquis diceretur habere panem a dante farinam, non autem habuit corpus ab ea sicut a dante formam subalem corporeitatis manentem in eo, vt assumitur in minori & falso.

Ad tertiam dicitur quod corpus & anima nec in Christo, nec in alio viuente sunt plures essentiae omnino diuersae secundum rem, sed secundum rationem, & vulgi opinionem, qui credit corpus omnino diuersum ab anima, sicut a parte secundum re contra eam diuisa. Nunc autem loquendum est vt plures, sed intelligendum vt pauci.

Ad quartam dicitur vt prius. Et de hoc Bus Thomas 3. par. q. 50. art. 5. sic dicit. Hoc quod dico simpliciter potest dupliciter accipi, vno modo prout simpliciter idem est, quod absolute, sicut simpliciter dicitur, quod nullo addito dicitur, & hoc modo corpus Christi viuum & mortuum simpliciter fuit idem numero Dtr enim aliquid esse idem numero simpliciter, quia est supposito idem. Corpus autem christiviuum & mortuum fuit supposito idem, quia non habuit aliam hypostasim viuum & mortuum propter hypostasim verbi Dei. Alio modo simpliciter idem est, quod omnino vel totaliter, & sic corpus Christi non fuit simpliciter idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid de essentia corporis viuentis. Est enim praedicatum essentiale, non accidentale. Vnde consequens est, quod corpus, quod desinit esse viuum, non totaliter idem remaneat. Si autem diceretur, quod corpus Christi mortuum totaliter idem remaneret, sequeretur quod non esset corruptum corruptione mortis, quod est haeresis galanitarum, vt Isis dicit, & habetur in decretis 24. q. 3. & Damascenus dicit libu. 3. quod corruptionis nomen duo significat. Vno modo separationem animae a corpore & alia huiusmodi, alio modo perfectam dissolutionem in elementa: ergo incorruptibile dicere corpus Pn secundum Iulianum & Gala. secundum primum modum corruptionis ante resurrectionem, est impium, quia corpus Christi non esset consubsantiale nobis, nec in veritate mortuum esset, nec secundum veritatem saluati essemus. Secundo modo autem corpus Christi fuit incorruptit Haec ille.

Et ad id quod adducitur contra hanc solutionem dicit Herueus, quod corpus non supponit pro natura corporea, siue pro corporeitate, sed pro supposito habente corporeitate, & ideo noobstante, quod non fuerit simpliciter eadem corporeitas propter diuersitatem formae, fuit tamen simpliciter idem corpus propter identitatem suppositi pro quo supponit corpus, nec est simile de corpore & de albedine, quia licet corpus non sit adiectiuum, nec dicatur denominatiue, sicut termini adiectiui, est tamen concretum substantiuum, & stat pro supposito. Haec ille.

Aliter potest dici quod dato, quod corpus supponat poeor natura corporea vnita filio Dei, ad huc tamen natura corporea viua, & natura corporea mortua dicuntur idem corpus simpliciter ratione identitatis suppositi, non sic intelligendo, quod hoc corpus, aut illud esset suppositum, sed quia hoc & illud vnitum fuit eidem supposito. Et vlterius notandum est, quod inter corpus Christi viui & corpus Christi mortuum non solum fuit illa vnitas suppositi, immo fuit alia vnitas multum faciens ad propositum scilicet vnitas actualis existentiae, quia per idem esse erat hoc corpus & illud scilicet per esse diuini suppositi. Ha. autem duasnitates nunquam habuit corpus viuum & corpus mortuum alterius hominis praeter Christum. Ad glosam ibi adductam dicit herueus, quod glosa illa sic intelligenda est, quod caro Christi non deficit in interitum corruptionis, quae est putrefactio. Non autem quin quantum ad esse carneum, quod habebat in corpore viuo fuerit corrupta, & resolutio fuerit facta vsque ad primam materiam, sicut in corruptione cuiuslibet substantiae. Et ad illud quod postea subiungitur, dicendum quod caro quandoque accipitur pro parte organici corporis, sicut pes, & oculus, vel neruus sunt partes organicae, & caro sic dicta non fuit eadem viua & mortua. Quandoque autem caro accipitur pro supposito habente naturam carneam, sicut ibi verbum caro factum est, & sic sicut fuit idem suppositum in morte & in vita, ita fuit eadem caro viua & mortua Haec ille.

Tu dic vt prius, quod accipiendo carnem non pro supposito, sed pro natura carnea, adhuc fuit eadem numero. Tum propter vnitatem materiae. Tum propter vnitatem suppositi. Tum propter vnitatem existentiae actualis. Et ista est intentio 8. 1ho. Et ad textum illum non dabis Sanctum tuum &c. Herueus dicit, quod intelligitur de corruptione, quae est putrefactio, & non corrumpi tali corruptione dicitur fuisse priuilegium Christi, licet hoc fuerit communicatum B. Virgini, quia hoc debebatur principaliter Christo. Sed fuit coicatum B. Virgini inquantum caro Christi erat quodam modo caro eius, vt videtur Ausetnus dicere.

Ad confirmationem dicit Herue. quod si loquamur de carne prout sumitur pro supposito habente carnem vel naturam carneam, leue erit soluere, quia Christus post resurrectionem ostendit discipulis suppositum carneam naturam habens, non quidem in se, sed in natura resurgente sibi vnita, quod iacuerat in sepulchro, quamuis natura carnea resurgentis & iacentis non esset eadem quantum ad formam Si autem accipitur ibi caro, pro parte organizata, tunc dicit quod Augustinus in illa auctoritate loquitur secundum opinionem vulgi, qui non viget nisi cognitione sensitiua. vel loquitur de eadem carne secundum formam accidentalem, quae est figura, non quantum ad identitatem numeralem, sed specificam. Tu dic, vt prius, quod haec caro, & illa dicuntur eadem caro propter praedictam triplicem vnitatem. Ad aliam confirmationem ex dicto hilarij dicit, qui supra, q Hylarius vocat carnem spoliatam Christum. Vnde caro stat ibi non pronatura carnea, sed pro supposito habente carneitatem, & sic caro sic dicta fuit eadem viua & mortua, sed ex hoc non sequitur, quod remanserit aliqua forma prius existens. Vel potest dici quod caro spou liata & vestita fuit eadem quantum ad materiam, & hoc sufficit quod possit dici nunc vestita, nunc spoliata. Haec ille.

Tu dic, quod caro mortua erat spoliata anima per synecdochen, quia scilicet pars eius essentialis quandoque fuerat sub anima, & hoc modo loquendi vtuntur Sancti & vulgus, sicut cum dicunt hic, vel in hoc loco est sepultus talis homo, cum tamen in illo loco non sit totus ille homo, sed vna pars eius i. materia, quae fuit pars eius, vnde ex illis auctoritatibus nihil concluditur, quia sunt figuratiuae & impropriae. Ad aliam confirmationem dicit Herueus, quod priuatio importata in hoc d dico spoliata non negat subiectum suum, immo ponit, sed subiectum illius priuationis non est caro viua, sed caro mortua, & sic stat quod caro corporis viui fuerit corrupta. Et si dicatur quod caro priuata, & caro cum habitu, puta caro viua, debent esse vna. Dicit quod verum est quantum ad primam materiam, & non plus quia caro viua non erit subiectum vitae, quae est anima nisi quantum ad materiam primam. Haec ille, & bene Et redit in idem cum eo, quod dixi de synecdoche.

Ad quintam probationem principalis antecedentis dicit Herueus, quod sicut large loquendo sancti dicunt filium Dei assumpsisse hominem, cum tamen non assumpserit proprie hominem, cum homo stet pro supposito, sed qua assumpsit humanitatem vel naturam humanam, ita qt assumpsisle corpus, quod stat pro supposito pprie loquendo, quia assumpsit naturam corpoream Haec ille. 1u dic, vt prius, quod accipiendo corpus etiam pro natura corporea, Christus assumpsit corpus ex matre per synecdochen, quia scilicet accepit ab ea partem corporis.

Ad primam confirmationem dicit Herueus quod noua forma fuit introducta in corpus Christi mortuum. Nec tamen propor hoc fuit illa noua assumptio nouae naturae, sed fuit ibi aduentus nouae formae ex antiqua assumptione, sicut est quando conuertebatur in substantiam eius materia nutrimenti, quae non fuerat a principio assumpta, non erat proprie assumptio noua, sicut nec esset noua assumptio vestis, si vestis lanea alicuius conuerteretur in vestem lineam. Haec Herueus, & bene. Dum tamen intelligatur sic, quod non fuit in morte Christiallumptio nouae naturae totaliter distinctae a priori natura. Ad aliud quod tangitur in illa confirmatione dicit idem, quod licet humana natura vniatur diuino supposito vna vnione principali, quae fundatur immediate super formam compositi vel super naturam integram compositam ex materia & forma, tamen videtur probabiliter posse dici, quod praeter principalem vnionem, materia habet propriam vnionem seu relationem vnionis ad diuinum suppositum, cuius ipsa est immediatum fundamentum, & illa vnio materiae mansit in morte, & licet materia non possit esse, nec assumi sine forma, tamen existens coniuncta formae potest esse immediatum fundamentum talis vnionis sibi propriae, non obstante, quod sit iti noua relatio vnionis, fundata super nouam formam introductam in morte. Tamen adhuc stat quod remansit vnio praecedens, quae erat sibi propria, ita quod dato quod ponatur materia aliquo modo de nouo vniri noua vnione fundata supra nouam formam mediante illa forma, inquantum est pars noui composiu, unen adhuc stat quod manet vnita priore vnione. Dato etiam quod totius naturae humanae cumposi ae ex materia & forma non it nisi vna vnio fundata immediate super formam, qnae est anima, adhuc consequitur, quod prima vnio, qua vniebatur materia cum anima diuino supposito in morte desierit esse, quod2 fundamentum eius immediatum scilicet anima rationalis semper mansit vnitum: sed verum est si materia non heat propriam vnionem, quod materia in morte desijt esse vnita formaliter & actu in morte illa vnione prima, & vniebatur actu mediante alia vnione fundata super formam subalem de nono introductam. Sed quia illa vnio secunda aliquo modo virtualiter sequebatur ex prima, quia ex vnione prima quam habuerat vnita animae, fundata immediate super animam, inquantum est forma conpositi debebatur sibi, quod vnita remaneret in morte, potest dici materiam manere vnitam in morte etiam priore vnione scilicet virtualiter, & etiam vnita noua vnione propter coniunctionem compositi ex noua forma & materia cum diuino supposito. Haec ille, & bene. Potest autem dici bbtur, quod prima vnio, qua natura integra vniebatur diuino supposito erat vna in actu, & duae in potentia, quae potentia reducta fuit in actum Christo moriente, & sic tam anima quam materia prima remanserunt vnitae diuino supposito prima vnione, quia illa vnio remansit in se, vel suo esecu, vel in sibi aequiualenti. Potest etiam dici, quod vnio quae dicit relationem fuit alia post quam ante, non autem vnio quae dicit indiuisionem actualis existentiae, qua existebat suppositum diuinum, & natura assumpta, & eius partes, quia in Christo no fuit nisi vnicum tale esse, vt ostendit Sc. Thomas 3. par. q. 17. art. 2. & quol. 9 art 3. & talis identitas vnionis sufficit in proposito.

Ad sextam dicitur, quod anima est vi Sacramenti sub Sacramento secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse alatum, siue secundum quod est anima.

Ad confirmationem dicitur similiter. Illa autem solutio quae datur in primo loco scilicet quod corpus Christi dicit materiam cum dimensionibus, non valet, sed secunda quae datur ibidem bona est. Ad cuius euidentiam dicit Herueus, quod quando in aliqua essentia simplici inueniuntur plures perfectiones, quae licet in alijs realiter plurificentur, tamen in illa re simplici sunt vnum realiter, & sola ratione differunt, inquantum illa realis essentia inuenitur principium alicuius actus realis secundum alteram illarum perfectionum, tunc secundum illam dicitur per se requiri ad eliciendum actum, & secundum aliam non dicitur requiri, sed concomitatiue se habere, sicut eadem diuina essentia est natura, & voluntas, & realiter est natura, & realiter est voluntas, & natura & voluntas in ea non differunt nisi sola ratione, & tamen in generatione filij essent a diuina vt natura est per se principium productiuum, sed vt voluntas se habet teaunedum modo concomitatiue, non quin essentia, quae est realiter voluntas vere & realiter sit illud, quod est principium productiuum filij, sed qua ad hoc quod talis edentia sit principium productiuum filij non requiritut, quod ipsa secundum quod est huiusmodi principium sit voluntas vt voluntas, & sicut si eadem essentia esset calor, & color, diceretur calefacere secundum quod calor, sed secundum quod color concomitatiue se heret, sic in proposito, licet illud in quod conuertitur forma panis sit realiter & essentialiter forma corporeitatis, & sit anima, tamen non est terminus conuersionis in eo quod anima, sed in eo quod forma corporeitatis, quia dato quod illa essentia non esset anima, & esset forma corporeitatis, adhuc conuerteretur in eam forma panis, quia verba Sacramenti efficiunt quod significant conuersionem fieri in corpus. Sic ergo essentia in quam conuertitur forma panis & est forma corporeitatis, & est anima, sed tamen inquantum est anima, est ibi solum coneomitatiue, quia accidit illi essentiae quod sit anima, ad hoc, quod fiat in eam conuersio panis, sicut in generatione filij dicitur concomitatiue se habere voluntas. Haec ille, & bene. Et tunc ad improbationem huius responsionis dicit, quod minor supponit falsum scicet quod esse corporeum & esse animatum, siue forma corporeitatis & anima dicant intentiones logicas, vel ens rationis. Hoc enim est falsum, immo forma corporeitatis & anima dicunt res veras, & ideo quando ponitur quod forma hominis secundum quod dat esse corporeum sit terminus conuersionis, non ponitur terminus per accidens, immo ponitur terminus per se. Sed si quaeratur quare etiam ipsa anima, cum sit realiter eadem cum forma corporeitatis non ponitur esse terminus huius conuersionis secundum quod anima. Dico quod causa huius est, quia dato quod illa essentia non esset anima, dum tamen esset forma corporeitatis, adhuc fieret in eam conuersio, sed si esset anima, & non forma corporeitatis, non fieret in eam conuersio. Haec ille, & bene.

Ad primam confirmationem dicit, quod res, quae est anima est ex vi Sacramenti sub Sacramento, sed non secundum quod est anima, & ideo anima secundum quod anima dicitur esse ibi concomitatiue. Haec ille. Vbi sciendum quod cum dicitur anima secundum quod est forma corporeitatis vel anima secundum quod est anima est terminus conuersionis potest esse quadruplex sensus. Vnus est vt ly secundum quod reduplicet aliquem conceptum factum per intellectum. Secundus est quod reduplicet rem cum conceptu. Tertius est quod reduplicet diuersas formas, aut formalitates extra intellectum in reformaliter ex istentes. Quartus est, quod reduplicet rem pro quanto nata est sundare talem conceptum, quod idem est rem vt continet talem perfectionem, & non pro quanto continet aliam perfectionem, quae alibi realiter distinguuntur, ita quod quia continet hanc est terminus, & non quia continet illam, aut ex eo, quia fundet talem conceptum, & non quia fundat alium, & iste sensus est verus, tres alij sunt falsi.

Ad secundam confirmationem dicit, quod si est ita, vt quidam dicunt, quod Sacramentum sic fuit institutum, vt non conficeretur nisi Christo viuente, argumentum supponit falsum. Si autem non est ita, potest dici, quod sicut est alia forma corporis Christi viui, & alia forma corporis Christi mortui, ita non est inconueniens, quod in aliam & aliam formam fiat conuersio cum Christo viuo & mortuo. Haec ille.

Secunda responsio videtur probabilior, ideo dico, quod quantam vnitatem habebat corpus Christi mortuum ad viuum, prius Ad tertiam confirmationem dicit, quod secundum quosdam corpus Christi mortuum esset, stante illa hypothesi, sub Sacramento solum quantum ad materiam. aliter potest dici, quod corpus mortuum potest diciillud, quod per mortem est generatum, & tale corpus mortuum est cadauer. Cadauer enim non corrumpitur per mortem, quia quod mortuum non esset sub Sacramento, stante hypothesi, nisi quantum ad solam primam materiam. Alio modo dicitur corpus mortuum, quod fuit viuum, sed est per mortem corruptum, & tale corpus mortuum est idem realiter, quod homo mortuus, & tale corpus mortuum, stante hypothesi, fuisset sub Sacramento quantum ad suas partes, quae sunt anima rationalis & materia prima, quae in morte cuiuslibet hominis remanerent, licet diuisim. Et si dicatur contra hoc quod non remanerent diuisim, si coniungerentur in Sacramento, dicit, quod licet secundum esse sacramentale, quo sunt in Sacramento vnirentur, non tamen vnum vniretur alteri, vt forma materiae. Prima autem vnio non repugnat morti, sed secunda. Vnde quantum ad diuisionem oppositam secundae vnioni adhuc remanerent diuisa in morte. Haec ille.

Mihi videtur, quod in illo casu in Sabbato sequenti esset in Sacramento corpus Christi mortuum & non viuum. Nec anima esset tunc sub Sacramento, sed forma cadaueris, quia licet forma cadaueris non esset in corpore Christitempre consecrationis, esset tamen in corpore Christi sequenti Sabbato concomitatiue, licet non virtute Sacramenti. Omnia. 1. absoluta accidentia, & omnes absolutas formas, quas habet materia Christi extra Sacramentum habet sub Sacramento, secus de respectiuis.

Ad quartam confirmationem dicit quae prius, quod plus dicitur cadauer hominis corpus hominis, quam ignis generatus ex aere dicatur corpus aeris. Primo, qua ex homine semper generatur cadauer nisi homo conmbureretur. & non sic semper ex aere generatur ignis. Secundo, quia in pluribus accidentibus eiusdem speciei conuenit homo cum cadauere suo quam aer cum igne Tertio, quia magis apparet vulgo, quod corcorpus aeris, & de Christo est adhuc alia specialis ratio, quia scilicet fuit idem suppositum viui & mortui Haec ille. Adde aliam rationem. Quia cadauer illud & corpus Christi viuentis habebant idem esse actualis existentiae.

Ad quintam confirmationem dicit, quod homo bene & consueto modo loquendi potest dicere corpus meum & substantiam meam, corpus quod est ipse, & substantiam quae est ipse, & suppositum quod praedicatur de ipso, sicut vere potest dici suppositum Sortis suppositum, quod est Sortes. Sed verum est quod non ita consueuit dici conter animal meum, sicut corpus meum, quia corpus secundum rationem intelligendi videtur importare rationem partis magis quam animal, licet vtrunque dicat totum, vel quia non consueuit dici animal meum nisi possessiue Haec ille.

Adde quod vtrunque potest dici per synecdochen, & vtrunque potest negari proprie loquendo. Item quod tales locutiones sunt introductae a Sanctis, & a vulgo ex dictis Platonis animam vniri corpori solum vt motorem mobili, & non vt formam materiae. Et vlterius ponentis, quod anima rationalis sola est verus homo, & non compositum ex anima & corpore homo autem sic dictus potest dicere, hoc est corpus meum, sicut nauta potest dicere, haec est nauis mea. Ad seprimam probationem principalem sexti argumenti principalis dicit qui supra, quod forma cadaueris non potest dici forma putredinis hoc modo quod sit putredo vel putrefaciat sed quia per eam sequuntur dispositiones, per quas illud, cuius est forma, est faciliter putrefactibile. Et talis decuit introduci in morte Christi. Tum quia natura rei supposita morte aliud non patitur. Tum quia si posset aliter fieri, magis decuit sic fieri, quia Christus in paenalitatibus potissime corporalibus consequentibus totam naturam vsque ad mortem inclusiue, debuit assimilari fratribus. Talis autem forma introducitur in instanti mortis. Et ad probationem mitantam habuisset terminus conuersionis in Sacramento tunc & est corruptum, iam non est, sed magis generatur, & tale corpus pus quod fuit in viuo sit in mortuo quam quod corpus ignis fuerit noris dicit, quod operatio formae cadaueris non est putrefactio, sed corpus, cuius est forma, sit a calore continentis faciliter putrefactibile. Non autem oportet quod mobile, quod faciliter potest moueri aliquo motu semper moueatur illo motu. Vnde non oportet quod corpus Christi incoeperit putrefieri, imo potuit vel propter frigiditatem temporis, vel propter vnguenta, vel perouer vtrunque impediri, ne putresceret. Haec ille. Adde quod etiam sicut in Christo patiente multa mirabilia supra naturam diuina virtute facta sunt, ita & in eius sepulto cadauere fieri potuit, & factum est.

Ad primam confirmationem dicit, qui supra, quod maior supponit duo falsa. Primum est, quod materia quacunque virtute possit esse sine quacunque forma, & hoc esse falsum supponitur ad praesens vel quod in Christo viuo fuerit alia forma praeter animam. Secundum est, quod operatio formae cadaueris sit putrefacere, & ex his falsis non mirum si concludit falsum. Haec ille. Ad secundam confirmationem dicit, quod in instanti mortis Christisuit completum opus nostrae redemptionis, & in illo instanti & non post fuit introducta illa forma. Et si dicatur quod ordine naturae est post mortem dicit, quod est vt sic, & est vt non, qua ex parte agentis, quod non expellit animam nisi inducendo formam & incompossibilem, forma cadaueris praecessit in morte, sed ex parte materiae praecessit separatio animae, quia prius intelligitur materia spoliata anima quam recipiat formam & incompossibilem. Haec ille. Tu adde quod non omnes paenalitates assumptae a Christo finitae sunt in morte, nec sola paena mortis fuit causa nostrae salutis, immo sepultura, & descensus ad inferos aliquid contulit ad salutem, sicut & resurrectio. Primum patet per Sanctus Thomas 3. par. q. 49. art. 6. vbi dicit. Quia Christus in sua passione quadrupliciter seipsum humiliauit infra suam dignitatem Primo quidem quantum ad passionem & mortem, cuius debitor non erat. Secundo quantum ad locum, quia corpus eius positum est in sepulchro, & anima eius in inferno &c. Simile dicit q. 51. art. 1. & q. 52. art. 1. Ex quo patet, quod non omnes paenalitates Christi finitae sunt in instanti mortis. Quomodo autemsepultura & descensus ad inferos aliquid contulerit nostrae saluti quaere ibidem.

Ad tertiam confirmationem dicit qui supra, quod natura non sufficit, nec patitur quod aliqua forma existens cum anima remaneat in morte, quia impossibile est talem formam esse. Nec etiam patitur quod materia possit esse sine forma, & ideo oportet poni in morte Christi nouam formam fuisse introductam naturaliter, & illam miraculose corruptam in resurrectione. Et dato etiam quod forma noua non fuisset introducta in morte, adhuc oportet ponere miraculosam corruptionem dispositionum cadaueris, quibus constat repugnare qualitates & dispositiones corporis gloriosi. Haec ille, & bene.

Ad argumenta tertio loco inducta contra tertiam conclusionem respondet Herue. & GregstiHerucus siquidem ad primum sic dicit. Diuersitas in per se accidentibus & proprietatibus eorum, quibus contingit simpliciter & in se esse, arguit in eis diuersas species, sicut. diuersitas proprietatum ignis & aquae arguit quod sint diuersarum formarum specie. Sed diuersitas accidentium consequentium illud, cui non competit in se esse, non oportet quod concludat diuersas formas substantiales, quia proprietas aliqua per se consequitur formam aliquam inquantum est illius, quod habet simpliciter esse. Nunc autempars non habet esse simpliciter & in se, sed totum est illud, quod simpliciter & in se est, & ideo proprietas, quae inuenitur in aliqua parte alicuius corporis, magis debet dici proprietas totius ex parte quam proprietas partis in se. Vnde & pars in toto potest habere aliquam operationem, quam in se non posset habere, sicut patet de oculo, quhabet aliquam operationem in animali, quam non posset ha¬i bere separatus ab animali & erutus.

Dicendum ergo, quod pluralitas diuersarum formarum vel proprietatum accidentalium existentium in diuersis partibus viuentium non arguit plures formas substantiales in eis, sed arguit perfectionem formae substantialis totius, quae etiam est eadem forma partium, quae propter perfectionem suam, qua potest in multas operationes, requirit talem diuersitatem in partibus. Quia autem hoc argumentum manifeste concludat falsum, patet ex hoc, quod si multae proprietates diuersae arguerent multas formas substantiales, necessario arguerent diuersitatem in formis, super quas immediate fundantur. Constat autem quod audire, videre, gustare, & huiusmodi consequuntur animam sensitiuam: ergo necessario oportet in diuersis organis sensitiuis esse diuersas animas sensitiuas in eodem animali, quod nullus dicit. Haec ille, & bene & conformiter dictis Sancti Thomae de anima. q. 9. Formae (inquit) perfectiores habent plures operationes, & magis diuersas quam formae minus perfectae. Et inde est quod ad diuersitatem operationum in rebus ininus perfectis sufficit diuersitas accidentium, in rebus autem magis perfectis requiritur vlterius diuersitas partium, & tanto maior quanto forma fuerit perfectior. Vnde videmus quod igni conueniunt diuersae operationes secundum diuersa accidentia, vt ferri sursum secundum leuitatem, & calefacere secundum calorem &c. Vide ibi multa ad propositum.

Ad primam confirmationem dicit, quod immo idem numero multiplex in virtute potest causare contraria, & praecipue potest idem causare aliqua, quae sibi repugnant & contrariantur, quando alterum eorum per accidens repugnat alteri, vel per accidens sequitur ex eo, quod est causa contrariorum. Vel quando causantur in diuersis partibus ad diuersas operationes ordinatis, & sic est in proposito. Nam appetitus delectabilis inclinans ad motum localem non directe, & per se repugnat grauitati, sed per accidens, inquantum contingit ipsum delectabile esse in loco, cuius accessus est contra inclinationem grauis. Iterum etiam resolutio & indispositio membrorum, quae sunt instrumenta motus non sequitur per se ex appetitu mouente, immo est praeter intentionem appetitus inclinantis ad motum, sed prouenit ex necessitate materiae, quae est in potentia ad tales passiones, quae consequuntur motum localem in corporibus passibilibus, sicut sunt calor & resolutio humidi & laxatio membrorum. Quandoque etiam contraria fundantur in diuersis partibus, sicut siccitas est in corde, humiditas in cerebro. Ad istam autem diuersitatem cooperantur agentia extrinseca, sicut autem eadem forma potest esse causa diuersorum accidentium & contrariorum, ita & contrariarum operationum.

Ad secundam confirmationem dicit, quod eadem forma prout est in vna parte materiae potest per accidens corrumpere suam existentiam in alia parte. Vel dicendum ad minorem quod anima existens in vna parte non corrumpit seipsam virtute propria prout est in alia, nec suam existentiam in alia, sed hoc facit aliquod agens extrinsecum, quod facit motum cordis esse vehementiorem quam natura sua requirit.

Ad tertiam confirmationem dicit, quod si caro & os abscindantur partim & non totaliter, remanet prima forma, scilicet anima. Si autem totaliter abscindantur dicit, quod non remanet eadem caro numero, quae prius post abscisionem, nisi quantum ad primam materiam. Et quando quaeritur, quare ita faciliter reuniuntur dicit, quod causa est, quia dispositiones, quae introducuntur in carnem abscisam, & dispositiones carnis reliquae, a qua est abscisa sunt vicinae, quia etiam sunt vicinae dispositionibus, quae praecesserant in carne abscisa, & propter hoc, ita faciliter reuniuntur. Causa ergo talis reunionis non est identitas alicuius formae remanentis in carne abscisa & coniuncta, sed vicinitas dispositionum. Sed est hic bona difficultas, quia si talis caro abscisa inueniatur postea viuere & exercere operationes vitae, sequitur quod a priuatione in habustum possit aliquid per naturam redire, quia constat quod illa caro abscisa quandiu erat separata a reliqua carne, erat priuata anima, quia nullus ponit, quod in tali carne quandiu est separata a reliqua carne sit anima. Respondet qui supra quod si talis caro reunita inueniatur habere opera vitae, potest dici, quod ex hoc non sequitur, quod naturaliter fiat regressus a priuatione in habitum quantum ad illud, cui primo & per se conuenit priuari vita, & habere vitam, quia hoc est totum vel saltem partes principales, a quibus dependet anima secundum quod est vnita materiae, sicut est caput vel cor, sed quo ad illas partes, quarum non est principaliter talis habitus, scilicet vita, nisi ex habitudine ad totum, & sine quibus potest esse habitus, qui est vita.

Dicendum quod est inconueniens quin tale carens vita possit recuperare vitam. Si autem talis caro reunita inueniatur non habere opera vitae, tunc dicendum est, quod talis caro semper est distincta secundum formam a reliqua carne, licet fiat vnum cum es continuitate, & dicitur quod forma, quae fuit introducta facta abscisione remanet in ea. Haec ille.

Ad quartam confirmationem dicit, quod sanguis non est pars hominis in actu, & ideo nec forma hominis est in sanguine, nec forma sanguinis in homine, nisi sicut in loco, & hoc per accidens ratione totius, quod est in homine, non sicut pars in toto, sed sicut in loco vel in vase, forma ergo sanguinis & forma hominis non stant simul in eodem sed in diuersis, & ideo non sequitur quod plures formae substantiales sint in eodem, ita quod sint in eo, sicut in illo, quod informat, & cui dant esse. Haec ille.

Ad quintam dicit, quod nutritio fit non per hoc, quod forma nutriti educatur de potentia materiae nutriti, sed per hoc, quod materia spoliata forma sua efficitur sub forma nutriti. Nec propter hoc sequitur quod illud quod plus habet de materia plus nutriat, quia illud quod nutritur requirit ad restaurationem deperditi materiam secundum determinatam quantitatem. Nec similiter sequitur quod illuoe melius nutriat, quod citius spoliatur forma sua, nisi forma sua sit talis, quod habeat immediatum ordinem, vt ab ea fiat immediate transitus ad formam nutriti. Vnde non oportet propter nutritionem ponere in homine aliquam formam eductam de potentia materiae.

Ad illud autem quod ibi additur dicit, quod responsio illa non est necessaria ad soluendum argumentum praemissum, quia vt dictum est, in tali nutritione nulla forma educitur de potentia materiae. Haec ille. Istae sunt responsiones Heruei. Gregorius vero praecise tangit primum & respondet sic. Concedo (inquit) consequens ibidem illatum, & dico quod talis diuersitas accidentium & operationum non proueniunt ex diuersitate formarum substantialium, sed ex conditione vnius formae, quae requirit suum proprium & debitum subiectum taliter organizatum, & talibus accidentibus diuersas partes materiae informantibus & perficientibus dispositum, & eadem ipsa in huotodi diuersis organis & partibus est diuersarum operationum primum principium, & omnia haec quilibet ponens animam formam corporis habet concedere, nec praeter illam pro huius diuersitate accidentium & operationum oportet alias formas substantiales in illis partibus fingere. Quia autem dicitur, quod secundum hoc non posset probari, quod aliqua dis ferant specie in genere substantiae.

Dico quod immo. Nam licet ex huomodi diuersitate in partibus vnius totalis perfectibilis, quod est proprium & debitum formae susceptiuum, non possit argui diuersitas formarum substantialium, quando tamen in proprijs susceptibilibus & perfectibilibus talis accidentium & operationum diuersitas reperitur, inde arguitur diuersitas specifica substantialis. Vnde quia in corpore cerui, quod totum comparatur ad suam animam vt proprium perfectibile, & in corpore leonis, quod est etiam vnum perfectibile suae animae proprium, videmus huotmodi diuersitatem actuum, inde arguis in eis diuersitatem specificam animarum. Nec tamen in diuersis partibus eiusdem corporis dicimus animas specie diuersas existere, non obstante, quod in eis sit diuersitas specificaaccidentium & operationum, quia nulla istarum partium per se est proprium animae susceptiuum. Haec ille.

Ad alia argumenta nihil dicit. Ad argumenta Scot. penult. inducta nunc restat dicere. Et ideo ad primum dicitur negando minorem, si intelligatur de re primo contenta sub specie panis, quia sicut corpus Christi viuum & mortuum non fuit totaliter, aut omnino, sed quantum ad aliqua idem numero, ita nec contentum primo sub specie panis in hostia consecrata in nocte caenae fuisset omnino idem numero. Tamen primo contenta in eadem hostia in sabbato fuissent eadem numero, nisi secundum modum loquendi Gregorij vocemus corpus Christi materiam organizatam, quia secundum illum modum loquendi diceretur, quod primo contentum sub hostia est materia organizata. Ad secundum negatur minor, quia anima intellectiua, secundum quod dat esse corporeum est quid reale, licet distinctio inter illa esse, vel animae vt dat illa esse, sit per rationem. Nec tamen nos dicimus quod anima cum tali distinctione vel negatione sit terminus conuersionis, sed solum quod compositum ex materia & forma dante esse corporeum est per se terminus conuersionis, non autem compositum ex materia & forma dante esse animatum est per se terminus conuersionis. Et ideo argumentum procedit ex falso intellectu dictorum Sancti Thomae quia nec ipse, nec ipsum sequentes ponunt, quod aliquod abstractum per intellectum sit terminus conuersionis, aut aliquod vniuersale vel commune, sed quod terminus conuersionis de per se est quid corporeum, non autede per se est quid animatum.

Ad tertium dicitur, quod primus & perse terminus conuersionis est corpus Physicum per formam naturalem & substantialem dantem esse corporeitate substantiali, sic quod de ratione primi & per se termini non est forma dans vlteriorem perfectionem. Nec tamen primus & per se terminus excludit vlteriorem perfectionem, sed compatitur. Vtrum autem qualitas aut quantitas sit de ratione primi & per se termini conuersionis panis, dicitur quod sic, illo modo quo est de ratione corporis Physici, vel corporis Christi, & non aliter. Nec sequitur quod ille terminus sit ens per accidens, nisi corpus Christisit ens per accidens. Non enim omne illud est ens per accidens distinctum contra ens per se, quod in sua ratione includit accidens, nisi includat illud tanquam partem sui per modum aggregati ex duobus nullum per se ordinem inter se habentibus. Quia si dicatur quod quantitas non est in Sacramento nisi perconcomitantiam dicitur, quod hoc est verum, loquendo de quantitate, vt est quantitas, sed oppositum est verum loquendo de quantitate prout est determinatiua entis Physici. Ad quartum dicitur, quod argumentum non plus concludit, nisi quod verba prolta super panem habent efficaciam conuertendi panem in aliquod compositum ex materia & forma substantiali, & non solum ircompositum ex materia & quantitate, vel in materiam submodo quantitatiuo, licet Gregorius oppositum diceret. Ex hoc autem non sequitur, quod forma corporeitatis necessario sit aliud ab anima, nec quod de necessitate sit anima, quia tam forma, quae est anima, quam forma, quae est aliud ab anima est, vel esse potest forma corporeitatis. Et ideo vtraque potest esse pars primi termini conuersionis.

Ad quintum dicitur, quod in hac propositione, hoc est corpus meum, ly corpus in suo principali, & per se significato non includit carnem vt caro est, nec ossa inquantum huiusmodi, nec talia excludit, quia caro non est proprie caro, nisi per animam, similiter nec os nisi aequiuoce. Dicitur autem, quod includit de per se compositum ex materia & forma dante esse corporeum Physicum, organicum, proportionabile animae humanae. Non dico quod actu habeat animam, sed omnes dispositiones praeuias animationi. Nec oportet quod illas habeat per aliqua formam substantialem aliam ab anima, sed a forma quacunque, siue sit anima, siue non anima, quia vt prius dictum est, anima continet in se perfectionem formarum, quae non sunt animae, & vltra. Et vt continet alias est pars per se termini conuersionis, non autem ex hoc quod est anima.

Ad sextum dicitur primo, quod ista via saluat veritatem Eucharistiae, quia secundum eam Eucharistia conseruata in casu primi argumenti veraciter continebat, & non continet verum corpus Christi, & verum sanguinem quantum ad illa, quae de per se pertinent ad terminum conuersionis. secundo dicitur quod ista via sufficienter saluat veritatem corporis, & sanguinis Christi, & eorum identitatem in vita, & morte, & post mortem Christi quanta & qualis est necessaria, sicut diffusius patuit ex praedictis. Sed secundum viam, quam arguens prosequitur, non potest saluari, quod Christus in vita sua fuerit veraciter homo, vel vt verius loquamur, quod filius Dei fuerit veraciter homo, quia cum in corpore assumpto esset alia forma substantialis, quae non erat anima secundum sic opinantem tale corpus non potuit esse veraciter animatum, quia secundum philosophiam & veritatem, nec anmanec aliqua alia forma substantialis informat subiectum existens actu praeter talem formam. Et sic corpus illud non erat animatum, nec ex anima & corpore constituebatur aliqua natura per se vna, qua filius Dei posse dici homo. Et si filius Dei non fuit homo: ergo nec fuit filius Mariae, nec redemit genus humanum, & multa alia falsa sequuntur in fide & erronea.

Ad septimum negatur minor, licet enim cadauer remanens post mortem animalis appareat frequenter eiusdem rationis a quocunque animal occidatur, tamennon semper sic est. Item dato quod minor esset vera in aliquo sensu, non sequitur quod forma cadaueris praefuerit animali, vt superius diffusius est ostensum, quia ab agentibus diuersarum rationum potest produci idem effectus secundum speciem. Causa autem quare cadauer assimilatur sic & tam multipliciter animali viuo, & non est statim dissimile, est, vt reor, quia sicut materia per multas transmutationes producta est ad actum animalis, sic non per vnam statim, sed per multas recedit ab organizatione & accidentibus animalis, ita quod nil retineat idem in numero, sed consimile, sed paulatiue discedit ab animalis similitudine.

Ad primum Aureoli dicitur, quod caro hominis potius dicitur ex traduce quam anima hominis, quia caro accipit esse substantiale, & simpliciter in actu per actionem & virtutem humani seminis, non autem anima humana, sicut superius diffusius est ostensum, & ideo diuisio argumenti est sussiciens. Ad confirmationem negatur maior, quia licet forma, quae est anima rationalis, non sit ex traduce, tamen ipsum vniri materiae, & formare materiam, & communicare suum esse materiae est per actionem agentis Physici, ad quae sequitur iste effectus formalis, qui est esse animatum, esse hominem esse carnem, vel esse carneum. Et patet manifeste falsitas huius maioris, quia anima humana non producitur absolute ab aliquo agente Physico, & tamen eius effectus formalis, quae est animatio, vel viuificatio, & humatio est ab agente Physico, alias homo vt homo, & eius vita, non esset ab agente Physico. Et quia arguens loquitur de traduce, videndum est quid sit traductio. De hoc Sanctus Thomas 2. sentent. distin. 18. quaestio. 2. artic. 1. Traductio (inquit) duo importat, scilicet originem, & decisionem. Non enim ignis generatus ab ignegenerante proprie traduci dicitur, similiter nec lignum diuisum in partes dicitur quod vna pars eius traducatur ab alia. Vnde traductio proprie est in generatione animatorum, quae est per decisionem seminis, & ideo non potest traduci ab aliquo illud, quod ab eo originem non habet, nec diuisionem recipit. Diuiditur autem aliquid dupliciter, scilicet per se, vt corpus, & per accidens, vt forma corporalis materiae impressa. Anima autem rationalis nec corpus est, nec virtus corporalis & caet.

Item eadem quaestio. artic. 3. in solutione quarti sic dicit. Modus traductionis seminis est similis in homine, & in alijs animalibus, quia in semine hominis etiam virtus formatiua est sicut in alijs animalibus. Sed quia actio illius virtutis est materialis, non potest eius actio pertingere ad essentiam immaterialem. Sed tamen per actionem huius virtutis primo conceptus consequitur vitam nutritiuam, & postea vitam sensitiuam. Sed quia, vt Auicennus dicit, in hoc processu sunt plures generationes & corruptiones, sicut quod semen conuertitur in sanguinem, & deinceps quando venitur ad secundam perfectionem, prima perfectio non manet eadem numero, sed acquiritur simul cum acquisitione secundae. Et sic patet, quodin infusione animae rationalis simul consequitur in vna essentia animae esse animam sensitiuam & vegetatiuam. Et priores perfectiones non manent eaedem numero. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo caro humana est ex tranduce, quia per virtutem seminis decisi a parentibus generata est mediate, vel immediate, & non quod habeat eandem formam substantialem, quam habebat in patre vel matre.

Ad secundum dicitur iuxta praedicta, quod anima & corpus non se habent proprie loquendo sicut materia & forma, sed est ibi quaedam similitudo formae & materiae, inquantum corpus dicit quoddam compositum potentiale, vel per modum potentialis se habens ad vltimam perfectionem quam dat anima, scilicet esse animatum, vel animal, vel homo, sicut dicimus quod natura generis se habet vt materia respectu differentiarum, quamuis genus & differentia non dicant diuersas realitates. Tunc ad auctoritates ibidem allegatas dicitur, quod in illis accipitur corpus pro materia organizata, vt dicit Gregorius, vel si accipiatur ibi corpus pro composito ex materia & forma corporeitatis, illud dicitur materia modo praedicto respectu animae, quia includit in sua ratione animam in potentia, & non in actu, licet secundum rem includat animam. Nec ex exemplis Aristote est multum curandum, quia exempla ponimus saepe non vt ita sint, & saepesecundum opinionem vulgi ponuntur exempla. Sed specialiter ad auctoritatem 2. de anima, qua dicitur quod anima est actus corporis &c. Dicitur quod responsio ibidem data bonaest, & illam ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 76. artic. 4. in solutione primi, vbi sic dicit Ariste non dicit animam esse actum corporis tantum, sed actum corporis organici Physici potentia vitam habentis, & infra dicit, quod talis potentia non abijcit animam. Vnde manifestum fit, quod in eo, cuius anima dicitur actus, etiam anima includitur eo modo loquendi, quo dicitur, quod calor est actus calidi, lumen est actus lucidi, non quod seorsum sit lucidum sine luce, sed quia est lucidum per lucem. Et similiter dicitur, quod anima est actus corporis & caet. Quia per animam est corpus, & est organizatum, & est Physicum, & est potentia vitam habens. Sed actus primus dicitur respectu actus secundi, qui est operatio. Talis enim potentia est non abijciens, id est non excludens animam. Haec ille.

Tunc ad improbationem huius responsionis dicitur, quod per illa verba nihil aliud habetur, nisi quod corpus est materia animae, quod qualiter debet intelligi ostensum est. Nam primo modo potest dici quod corpus, quod dicit materiam sub trina dimensione, est materia respectu animae: secundo modo potest dici, quod Aristoteles & Commentator dicunt subie c ctum animae esse corpus, sequentes modum loquendi vulgi, tertio modo potest dici, quod anima inquantum dat vltimas perfectiones se habet ad corpus, cuius ipsa est pars, per modum formae, vnde Bernardus de Gannaco pertractans octauam quaestionem noni quodlibet Henrici in responsione quadam sic dicit. Propria materia animae rationalis dicitur corpus, quia anima secundum quod dat esse corporeum origine & ratione praecedit seipsam inquantum dat esse rationale sicut & corpus prius est quam rationale. Et ideo secundum quod anima inquantum habet virtutem formae corporeitatis, & dat esse corporeum, disponit materiam suam, vt sit organizata, & propria eiusdem, inquantum est rationalis, & secundum hoc proprie homo dicitur compositus ex anima & corpore, non quod corpus habeat esse corpus, nisi per animam modo praedicto. Haec ille.

Ex quibus patet, quomodo anima secundum vnam considerationem potest dici se habere ad corpus, sicut forma ad materiam, & secundum aliam sicut pars ad totum. Ad hoc autem, quod dicit arguens, quod in solutione Sanctus Thomas est fallacia consequentis &c. Dicitur quod falsum est, immo arguens illo modo decipitur, mens enim Aristoteles est quod illud corpus, cuius anima dicitur actus, est corpus Physicum, & organicum, & habens primum actum vitae, sed in potentia ad secundum. Constat autem, quod corpus isto modo sumptum includit animam, sicut totum suam partem, quia nulla forma praecedens animam potest dare illa tria potissime tertium.

Ad tertium. principale dicitur, quod anima potest considerari vt est anima, & vt est forma corporeitatis, vel continens formas inferiores, primo modo est forma entis in actu, sed secundo modo est forma entis in potentia. Vlterius dicitur, quod Commentator in hac materia non est multum sequendus. Tum quia ponit formas elementorum remanere cum anima. Tum quia animam hominis non posuit esse proprie informatiuam alicuius materiae, nec esse vniuoce animam cum alijs, sed vniri corpori quadam fantastica vnione, & continuatione scilicet per phantasmata.

Ad quartum dicitur, quod maior est falsa, quia nec in homine, nec in quocunque mixto est aliqua forma carnis vel ossis conflata ex formis elementorum, nec auctoritas Commentatoris in hoc est recipienda, vt supra ponit. Ad quintum respondet Sanctus Thomas prima parte, vbi supra in solutione secundi, vbi sic ait. Anima non mouet corpus per esse suum secundum quod vnitur corpori vt forma, sed per potentiam motiuam, cuius actus supponit iam corpus effectum in actu per animam, vt sic anima secundum vim motiuam sit pars mouens, & corpus animatum sit pars mota. Haec ille. Tunc cum arguens impugnat istam responsionem, dicitur ad primam impugnationem, quod Sanctus Thomas non dicit, quod solum accidens sit primum mouens, sed potius anima cum sua potentia.

Ad secundam dicitur, quod Sanctus Thomas non negat quin anima moueat corpus, sed potius dicit, quod mouet per potentiam motiuam, mouetur autem vt est forma corporis. Vnde idem potest esse mouens per se, & pars moti per se, licet non sit motum per se. Et per idem patet ad alia ibidem adducta. Veruntamen ad hoc argumentum respondet diffusius in quaestionibus de anima q. 9. in solutione sexti, vbi sic dicit. Ratio illa concludit, quod animal diuiditur in duas partes, quarum vna sit corpus mobile, & alia sit motor, quod verum est. Sed oportet intelligere, quod anima mouet corpus secundum appraehensionem & appetitum, appraehensio autem & appetitus duplex est in homine. Vna quidem, quae est animae tantum, non per organum corporale, quae est partis intellectiuae. Alia quae est coniuncti, & est partis sensitiuae. Illa autem quae est partis intellectiuae, non mouet corpus nisi mediante ea, quae est partis sensitiuae, quia cum motus sit circa aliquod singulare, appraehensio vniuersalis, quae est intellectus, non mouet, nisi mediante particulari, quae est sensus. Sic ergo homo vel animal cum diuiditur in partem mouentem, & partem motam, non est haec diuisio in solam animam, & solum corpus, sed in vnam partem corporis animati, & animam. Nam illa pars corporis animati, cuius operatio est appraehendere, & appetere mouet totum corpus. Sed si supponatur, quod pars intellectiua immediate moueat, ita quod pars mouens in homine sit anima tantum, adhuc remanebit responsio secundum praehabita. Nam anima hamana erit mouens secundum illud, quod est supremum in ea, scilicet partem intellectiuam, motum autem erit non materia prima tantum, sed materia prima secundum quod constituta est in esse corporali, & in tali non per aliam formam, nisi per eandem animam. Vnde non erit necessarium ponere formam substantialem mediam inter materiam primam & animam. Sed quia est in animali quidam motus, qui non est per appraehensionem & appetitum, scilicet motus cordis, & etiam motus augmenti, & motus alimenti diffusi per totum corpus, quod est etiam commune plantis.

Dicendum est, quod cum anima det animali non solum illud, quod est proprium sibi, sed etiam id, quod est inferiorum formarum, sicut inferiores formae sunt principia motus naturalis in corporibus naturalibus, ita etiam in corpore animalis. Vnde Philosophus dicit 2. de anima, quod anima est natura talis corporis. Et propter hoc operationes animae distinguuntur in animales & naturales, vt illae dicantur animales, quae sunt ab anima secundum illud, quod est proprium sibi, naturales autem secundum quod facit effectum inferiorum formarum naturalium. Secundum hoc ergo dicendum, quod sicut ignis per suam formam naturalem habet naturalem motum, quo tendit sursum, ita aliqua pars corporis animati, in qua primo inuenitur motus, qui non est propter appraehensionem, habet tunc motum naturaliter per animam. Sicut enim ignis naturaliter mouetur sursum, ita sanguis naturaliter mouetur ad loca propria & determinata, & similiter cor mouetur naturaliter motu sibi proprio, licet etiam ad hoc operetur resolutio spirituum facta ex sanguine, quibus cor dilatatur & constringitur, vt dicit Aristele vbi agit de aspiratione & respiratione. Sic igitur prima pars, in qua talis motus inuenitur, non est mouens seipsam, sed mouetur naturaliter, sicut ignis. Sed ista pars mouet aliam, & sic totum animal est mouens seipsum, cum vna pars eius sit mouens, & alia mota. Haec ille.

Ad sextum negatur vtraque consequentia ibi facta. Nec enim anima rationalis est extensa, nec diuisibilis, & tamen cum hoc stat, quod oculus & pes differunt substantialiter & essentialiter. Et ad probationem dicitur, quod oculus & pes differunt non in forma substantiali, sed in materia, quia alia est materia vtriusque. secundo differunt in quantitate, quia alia pars quantitatis est in hoc quam in illo. tertio in complexione & qualitatibus proprijs huic & illi. Vlterius dicitur, quod licet non differant in forma substantiali quasi habentia aliam, & aliam formam substantialem, tamen differunt per formam substantialem, quia anima est talis forma, quae requirit talem diuersitatem partium in suo proprio & adaequato susceptibili. Vnde Sanctus Thomas vbi supra in solut. 14. sic dicit. Licet anima sit forma simplex secundum essentiam, est tamen multiplex virtute, secundum quod est principium diuersarum operationum, & quia forma perficit materiam, non solum ad esse, sed ad operandum, ideo oportet quod anima sit vna forma, per quam partes corporis diuersimode perficiantur, ab ipsa tamen vnaquaeque secundum quod competit eius operationi. Et secundum hoc oportet ordinem esse in partibus secundum ordinem operationum, sed ille ordo est secundum comparationem corporis ad animam, vt est motor. Haec ille. Cum vero vlterius dicitur, quod esse carneum erit esse animatum &c.

Dico quod si loquamur de esse actualis existentiae, conceditur, quod esse carneum, & osseum, & animatum sunt idem esse, quia per idem esse est caro, & os, & anima, & homo, illo modo, quo eis competit esse. Si autem loquamur de esse essentiae, tunc negandum est quod esse carneum sit esse animatum, vel esse hominem, quia haec essentia est aliud ab illa, illo modo quo eis conuenit ratio essentiae. Nec valent consequentiae ibi factae in sensu, quo talis propositio conceditur, sed solum in illo, in quo negatur. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 17. arti. 2. sic dicit. Esse capitatum, esse corporeum, & esse animatum, totum pertinet ad vnam personam Sortis. Et ideo ex omnibus his non fit nisi vnum esse Sortis, & si contingeret quod post constitutionem personae Sortis adueniret Sorti manus, vel pes, vel oculi, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret Sorti aliquod esse, sed solum relatio quaedam ad huiusmodi, quia scilicet diceretur esse non solum secundum ea, quae prius habebat, sed etiam secundum ea, quae postmodum sibi adueniunt &c. Haec ille.

Ad septimum dicitur, quod responsio ibi data sufficit. Et ad eius improbationem dicitur primo, quod assumit vnum falsum, scilicet quod effectus formalis non sit ab ipsa forma, cuius est effectus. Et de hoc erit specialis quaestio. secundo dicitur, quod effectus formalis animae non solum est informatio vel animatio, immo totum compositum. tertio dicitur, quod non valet consequentia, totum compositum ex anima & materia est subiectum quantitatis:igitur quaelibet eius pars est subiectum quantitatis, quia compositum nec est materia, nec vtrunque, sed tertium resultans ex illis.

Ad confirmationem dicitur, quod propositio ibidem assumpta falsa est, & erronea, nec est in hoc standum dictis Commentatoris, quia ex illo fundamento vult inferre, quod anima intellectiua nullo modo est forma alicuius materiae extensae.

Ad octauum dicitur diuisio est insufficiens, quia dum homo nutritur vel asinus, ibi nec nutritur anima, nec materia, nec accidens, nec compositum ex materia, & ex alia forma praecedente animam, sed solum compositum ex anima & materia. Nec valet consequentia, tale compositum nutritur: ergo quaelibet eius pars essentialis nutritur. Nec ista, tale compositum nutritur: ergo quaelibet eius pars potest deperdi, & acquiri.

Ad nonum negatur antecedens assumptum. Et ad eius probationem dicitur, quod diuisio est insufficiens, quia actio nutritiuae humanae non terminatur ad solam corruptionem formae alimenti, nec solum ad relationem, nec solum ad primam formam Sed dico, quod illa actio primo terminatur ad corruptionem formae alimenti. secundo ad generationem & introductionem aliquarum formarum substantialium intermediarum inter formam alimenti, & formam aliti, vel animae humanae. tertio ad dispositiones praeuias inductioni animae, vel eam concomitantes. quarto ad vnionem & copulationem animae cum materia. Et cum istud vltimum improbatur, diad primam improbationem, quod licet generatio non terminetur ad relationem solitarie & praecise sumptam, potest tamen terminari ad eam ratione alicuius absoluti fundantis vel terminantis relationem, & sic secundario, licet non primo per aliud, licet non per se.

Ad secundam improbationem negatur antecedens, & conceditur oppositum scilicet quod inter materiam & formam cadit relatio media. Non quidem sic media quod prius informet materiam quam forma absoluta, sed sic, quod fundatur in vno & terminatur ad aliud. Sicut similitudo vel aequalitas est media inter duo qualia vel quanta, non mediatione prioritatis respectu alicuius extremi, sed mediatione sequelae Ad tertiam improbationem dicitur, quod procedit ex falsa imaginatione scilicet quod humana nutritiua producat talem respectum non producendo aliquod absolutum fundans, aut terminans respectum, cuius oppositum nos dicimus, & ideo consequentia non valet, quia in tali nutritione aliquid vere educitur de potentia in actum, scilicet formae intermediae inter formam nutrimenti, & formam animati. Vlterius dicitur, quod illa nutritio terminatur ad formam praeexistentem tanquam ad terminum extrinsecum actionis nutritiuae, & talis terminus potest praecedere actionem, sicut locus, qui terminat motum localem, praecedit ipsum motum.

Ad decimum dicitur primo, quod sicut non vniformiter quo ad omnia homogenerat sibi simile, sicut brutum generat sibi simile, ita non oportet, quod nutritio hominis per omnia sit similis nutritioni brutorum. secundo dicitur, quod sicut in nutritione bruti acquiritur noua forma media inter formam alimenti & formam, quae est anima, & ibi sunt multae generationes & corruptiones intermediae, vt puta quod alimentum conuertitur in glutensanguinem, rorem, cambium, sic in nutritione hominis. Tertio dicitur, quod licet in nutritione bruti acquiratur noua pars animae bruti, cum praecedenti anima constituens vnum totum nouiter constitutum, hoc tamen non oportet iu nutritione hominis, sed sufficit quod acquiratur noua participatio formae humanae in materia alimenti, & noua animatio eius. Hanc enim acquisitionem nullus potest negare in nutritione humana, nisi sit Auerroysta negans animam intellectiuam animare materiam hominis, & eam informare, de qua opinione forte arguens erat.

Ad primam confirmationem dicitur, quod forma non subsistens non potest naturaliter informare simul, nec successiue duas materias totales, aut partiales plus quam accidens, nisi sicut crescit materia ita crescat & forma, sed secus est de anima rationali, quae est forma subsistens, & quicunque negat hoc, negat animam humanam animare materiam additam per alimenta, & est Auerroysta, & forte haereticus.

Ad secundam confirmationem dicitur, quod materia, cui primo imprimitur forma, est causa indiuiduationis, vel distinctionis formarum, non sic est de sequentibus materijs partialibus aduenientibus formae iam indiuiduatae.

Ad argumentum factum in pede quaestio. patet solutio per superius dicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext