Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum anima humana, vel aliqua alia forma substantialis sit aliqua entitas realiter a materia distincta
DISTINCTIO XVI. QVAESTIO I. Vtrum anima humana, vel aliqua alia forma substantialis sit aliqua entitas realiter a materia distincta.
CIRCA decimam sextam 2. sent. distinctionem quaeritur. Vtrum anima humana vel aliqua alia forma substantialis sit aliqua entitas realiter a materia distincta.
Et arguitur quod non. Substantia corporalis est vna entitas per se in actu: igitur eius materia non est entitas actu distincta a forma eius. Antecedens est certum, & consequentia probatur ex dictis Philosophi 7. Metaphysic. ait enim quod impossibile est substantiam esse ex substantijs inexistentibus sic vt actu: duo namque sic actu nunquam sunt vnum actu, sed si potestate duo fuerint, erunt vnum, & mox subdit probationem dicens, actus enim separat.
In oppositum arguitur sic. Substantia corporalis est ens actu: igitur materia & forma eius sunt in actu, sed sequitur, materia est in actu, & forma est in actu, materia prima non est forma: igitur materia est actu distincta a forma.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio Sancti Thomae per vnicam conclusionem. In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio ponentur solutiones.
Articulus 1
Quantum ad primum articulum aduertendum est, quod ista quaestio non est principaliter mota ad inquirendum. Vtrum materia prima sit de se, & per suam essentiam formaliter ens actu, quia de hoc alias visum est, quod non est actus, nec composita intrinsece ex actu, nec est suum esse, nec est per se subiectum actus essendi. Sed principaliter ad hoc introducta est ad videndum. Vtrum materia rei corporalis sit entitas distincta a forma, per quam actuatur, ita quod possit veraciter dici, quod haec distinguitur ab illa, & nullo modo est illa, nec pars, nec aliquid eius, & circa hoc pono talem conclusionem. Materia rei corporalis essentialiter distinguitur a qualibet forma substantiali. Probatur ista conclusio secundum mentem Beati Thomae. Primo sic. Quicquid potest stare cum aliquibus essentialiter distinctis successiue, non est idem alicui illorum, sed a quolibet illorum distinguitur. Sed materia prima potest stare cum formis essentialiter distinctis, puta cum forma ignis & terrae, cum forma elementi & mixti, cum forma animati & inanimati: igitur a qualibet illarum distinguitur.
Secundo sic. Quicquid est indifferens ad aliquam formam & eius priuationem essentialiter distinguitur a quolibet illorum. Materia prima est huiusmodi circa formam substantialem, & eius priuationem: igitur &c. Tertio: Quicquid componit cum alio essentialiter est aliud essentialiter ab illo. Sed materia prima componit cum forma substantiali essentialiter, scilicet compositum substantiale: igitur est aliud essentialiter a forma.
Quarto sic. Ens in pura potentia non est idem, nec potest identificari illi, quod secundum suam essentiam est actus, sed materia secundum suam essentiam est ens in pura potentia, forma vero secundum suam essentiam est actus: igitur vnum nullo modo potest alteri identificari: igitur si quodlibet illorum aliquo modo est actus per se, vel per aliud, oportet quod actu distinguantur, & si non vt duo actus, saltem vt potentia & actus, vel potentia sub actu. Quinto. Causa & effectus realiter distinguuntur, materia, & forma se habent huiusmodi: igitur distinguuntur. Sexto. Quaecunque sunt duo principia, sunt duo distincta. Materia & forma sunt huiusmodi: igitur &c. Septimo. Quicquid praecedit aliud duratione distinguitur ab eo. Materia prima praecedit formam duratione: igitur &c. Octauo. Quicquid subijcitur alteri distinguitur ab illo, materia subijcitur formae: igitur &c. Nono. Omne quod est per se ingenerabile & incorruptibile distinguitur ab omni generabili & corruptibili. Sed materia prima est per se ingenerabilis & incorruptibilis tanquam terminus generationis & corruptionis, forma vero est generabilis & corruptibilis saltem tanquam terminus generationis & corruptionis: igitur materia distinguitur a forma essentialiter. Et cum vtrunque sit aliquo modo actu per se, vel per aliud, quodlibet distinguitur ab alio actu. Omnes istae rationes sunt de mente Beati Thomae, vt patet ex praecedentibus quaestionibus. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusionem per dicta Aureoli. Primo sic. Suppono (inquit) quod forma dat esse materiae, & participatur a materia quae denominatur a forma. Tunc sic. Esse quod dat forma materiae & participatio formae a materia, aut est ipsamet forma, aut aliquid impressum a forma, & derelictum in materia. Non potest dari secundum: ergo necessario dabitur primum. Quia enim secundum non possit dari arguitur sic. Quia si esse, seu entificatio, quam dat forma materiae, vel quam materia recipit a forma, sit aliud ab ipsa forma, aut erit respectus & relatio quaedam, aut erit aliquid absolutum. Non potest dici, quod sit relatio, aut respectus. Tum quia sequitur, quod relatio erit de essentia absoluti. Nam ignis non dicit materiam & formam separatam, sed dicit materiam per formam actuatam, & materiam & formam adinuicem vnitas. Si ergo actuatio materiae sit respectus, sequitur quod relatio erit de essentia absoluti, & accidens mediabit inter materiam & formam. Tum secundo, quia tunc vita corporis, qua corpus formaliter viuit, esset quaedam relatio. Hoc enim modo corpus dicetur viuens formaliter non per animam, sed per relationem animae ad ipsum, quam terminat, vel ipsius ad animam, quam fundat, vt sic corpus viuere formaliter non sit aliud quam huiusmodi habitudinem terminare, licet talis habitudo immediate oriatur a natura animae. Tum tertio, quia sequitur quod esse album sit esse relatiuum. Non enim dicit pure albedinem, aut superficiem per te, sed dicit inhaerentiam albedinis ad superficiem. Similiter probatur quod huiusmodi entificatio non dicat quid absolutum derelictum a forma. Tum primo, quia tunc in composito essent tres realitates scilicet materia & forma, & ille modus a forma derelictus. Et si sic, tunc materia & forma non per se diffinirent compositum. Cuius contrarium dicit Commenta. 8. Met. com. 6. Tum secundo, quia ex hoc sequitur quod compositum posset remanere absque omni forma. Poterit enim Deus illum modum conseruare absque forma, si realiter differant. Et cum esse compositi plene finiatur per hoc, quod materia capit esse, puta per hoc quod accipit esse igneum, habetur essentia ignis, & sic de alijs: igitur poterit esse ignis sine forma substantiali ipsius ignis. Tum tertio, quia tunc causalitas formae non esset causalitas intrinseca & formalis, sed erit causalitas efficientiae. Habebit enim se forma respectu materiae, sicut se habet sigillum in figuratione cerae. Tum quarto, quia tunc Deus poterit facere effectum formalem sine forma, vt figuram sine sigillo. Ex quo ille effectus formalis est aliquid absolutum aliud a forma.
Secundo arguit sic. Si forma diceret propriam rationem & aliquam naturam determinatam in entibus, sequitur quod igneitas non importabit vnam naturam, similiter hic ignis demonstratus non erit vna entitas, consequens est impossibile: igitur & antecedens, quia consequentia est bona. Probatur consequentia primo quantum ad primum membrum Aristoteles enim 7. Met. dat rationem quare composita accidentium non habent rationem & diffinitionem proprie dictam. Assignat autem istam rationem, quia diffinitio quidditas & ratio proprie dicta non includunt duo, quorum quodlibet habeat rationem, sicut est in compositis accidentium. Vnde Commenta. com. 11. dicit quod illa, quae diffiniuntur per aliquod extrinsecum, non sunt diffinitiones, quoniam alias accidentia essent eiusdem naturae, vel quaedam naturae. Diffinitio enim declarat substantiam rei, & illud quod congregatur ex eis, est vnum essentialiter. Si igitur accidentia diuersa declarant substantiam rei, erunt eiusdem naturae, & infra. Diffinitio est sermo, quae cum completur non remanebit in eo aliquid ens in actu, de quo interrogetur per quid, cum in eo sit tota quidditas, quae est in esse illius, & non est in eo ens additum suo enti. Et ista est differentia inter diffinitiones substantiarum & accidentium, quia sermo in quo non inuenitur ens, de quo interrogetur per quid est diffinitio perfecta, quae dat causam rei, quae est quidditas in revna, & infra. Et si aliquis posuerit, quod quidditas superficiei est albedo, aut quidditas albedinis est superficies, quae disponitur per dispositiones diuersas, continget vt omnes illae dispositiones sint eaedem, & quod congregatum ex eis sit idem. Et infra. Partes sermonis diffiniti sunt eiusdem naturae. Et commento 13. dicit quod formae substantiales habent tantummodo genus subiectum ex natura illarum quia aestimatur quod non inueniuntur per concomitantiam cum alijs, sicut habent accidentia. Haec autem omnino falsa essent, si igneitas non diceret vnam simplicem rationem, sed esset in ea materia & forma, quorum quodlibet haberet propriam naturam, sequitur etiam, quod cum fit lapis, non fieret ens simpliciter, sed ex tali ente fieret tale ens. Et sic patet consequentia quo ad primam partem. secundo probatur quo ad secundam partem, scilicet quo ad vnitatem existentiae indiuidui determinati. Arguo enim sic. Ex materia & forma fit vna res determinata in numero, nec est quaerenda causa, quare vnum fiat ex eis. Sed si forma diceret entitatem & naturam determinatam, & materia similiter, esset vtique causa quaerenda illius vnitatis: igitur &c.
Dices forte, quod ideo non est causa quaerenda, quia vnum est in actu, & aliud in potentia, & hoc dicitur a Philostus 8. Metaphy sic. Nec est quaerenda causa alia, dato quod sint duae rationes distinguibiles. Contra istam responsionem arguo. Primo, quia illa non est de mente Philosophi, nec Commentatoris, octauo enim Metaphys. dicit Philosophus, & similiter Commentator, quod causa quare ex materia & forma fit vnum est, quia vnum est in actu, aliud in potentia. Et hoc ideo, quia illud, quod fuit in potentia fit in actu. Vbi Commentator dicit, quod causatum vnius virtutis est, quia illud, quod est ab agente, non est causatum aliud ab eo in quod agit.
Item Commentator eodem lib. commen. 16. dicit, quod omnes qui ponunt, quod anima & corpus sunt duo diuersa contingit eis dicere, quod sit colligamenti causa animae cum corpore. Qui autem dicit, quod anima est perfectio corporis, & quod corpus non existit sine anima, non sunt apudeum duo diuersa, nec accidit ei quaestio haec. Et infra. Anima se habet ad corpus, sicut figura ad cuprum, & albedo ad superficiem, omnia huiusmodi sunt perfectiones & formae. Et causa deceptionis hominum est, quia ponunt idem, quando est in actu, & quando est in potentia esse diuersa, & in reiveritate est vnum. Illud enim, quod fit in potentia est in actu, & non sunt diuersa. Anima enim & corpus sunt vnum, sicut dicimus quod materia cum forma sunt vnum. Haec Commentator.
Item Philosophus dicit 2. de anima, quod non est perscrutandum quare anima & corpus faciunt vnum &c. Vbi dicit Commentator commento 7. quod materia non habet esse nisi per formam. Et subdit quod materia non differt a forma in composito, nisi potentia, & compositum non est ens actu, nisi per formam, nec vnum, nisi quia sua forma est vna. Et Paulo ante dicit, quod non est dubitandum quare anima & corpus cum sint duo, fiunt idem, sicut non est dubitandum in cera, aut in ferro cum figura existente in eis. Et idem 12. Metaphysic. commento 1. dicit, quod agens apud Aristotelem non est congregans inter duo in rei veritate, & congregat inter potentiam & actum materiam & formam, & octauo Metaphysic. commento 5. dicit, quod qui concedit rem componi ex pluribus simpliciter, & non distinxerit pluralitatem, quae est in potentia, ab ea quae est in actu, non poterit vnquam soluere quaestionem, quomodo res sit vna.
Item tertio coeli commen. 27. ait, quod esse in potentia est esse in alio non distinctum ab eo, & hoc intendimus de materia prima, quod est ens in actu, & est ens in ente actu, non distinctum ab eo. Et haec est intentio nostri sermonis, quod est in eo in potentia. Ex quibus omnibus apparet, quod potentialitas, quae est in materia ad faciendum vnum cum forma, nihil aliud est, quam indistinctio & imprecisibilitas vnius ab alio. Non igitur possent constituere vnum, si dicerent rationes praecisas & determinatas, quantumcunque alterum esset potentia, aliud vero actus, immo vtrunque esset actus, licet materia esset actus imperfectus.
Tertio principaliter arguit sic. Forma in materia non creatur: ergo forma non dicit propriam rationem aliquam determinatam, vel determinabilem & signabilem. Antecedens patet, probatur consequentia sic. Omnis forma de nouo producta, cuius nulla pars omnino praecessit, dicitur vere causari. sed res quae dicit rationem determinatam praecisibilem sic de nouo est, quod nulla pars eius praefuit, quia supposito quod eius realitas praescindatur ab omni alia realitate: ergo omnis talis res si de nouo exeat ad esse, de necessitate creatur. Dicetur forte, quod forma non fit, sed compositum, cuius vere aliqua pars praesuit, scilicet materia. Forma vero non fit per se, sed per accidens, ideo non creatur. Et ista solutio videtur haberi a Philosopho 7. Metaphysicae.
Sed contra. Ista solutio confirmat propositum. Ex hoc enim quod forma non fit per se, sed compositum, sequitur quod compositum solum dicit naturam terminatam, & rationem propriam praecisibilem. Forma vero nullam in se dicit naturam talem, sed est realitas quaedam impraecisibilis talis naturae, & per consequens fit per accidens facta tali natura. Et hoc apparet ex duobus. Sicut enim se habet aliquid ad entitatem, ita se habet ad distinctionem & vnitatem: ergo si terminus sit vnus simpliciter, & in realitate praecisa, necesse est vt eius productio sit ab omni alia productione praecisa, cum productio non sit aliud, nisi via in entitatem, vt dicit Commentator. 4. Metaphysic. & primo coeli. Habens igitur distinctionem & praecisionem in sua realitate, necesse est, quod habeat distinctam viam in suam realitatem: igitur a destructione consequentis si non habet distinctam viam & productionem, necesse est, quod non habeat distinctam & praecisam realitatem.
Confirmatur per Philosophum ibidem, vbi ista solutio se fundat. Intendit enim ibidem Philosophus, quod forma non fit, sed compositum. Et motiuum est, quia forma se habet ad materiam, vt sphaera ad cuprum. Sphaera autem in se non est aliquid causatum in cupro, sed cum sit modus & dispositio cupri, non fit sphaera, sed compositum. Sic in proposito non fit forma, sed formatum: & Commentator dicit ibidem, quod per generationem non acquiritur multitudo rerum, sed eiusdem rei perfectio. Et 7. Metaphysi. dicit, quod si materia fieret ab vno agente, & forma ab alio, tunc vnum actum inquantum vnum actum produceretur duplici productione, quod non valeret, nisi sua consequentia fundaretur in hoc, quod materia & forma, licet sint realitates, sunt tamen impraecisae & interminatae, vt vnum non possit sine altero acquiri.
Confirmatur ista ratio per Commentatorem 12. Metaphys. comment. 19. cuius verba sunt ista. Apparet (inquit) quod Themistius non intelligit, quomodo fiat generatio, & quid est dictu, quod generatum fit de nouo ab agente cuueniente in diffinitione & substantia. Cum enim intelligit quod generatum hoc modo fit de nouo, qua generans causat formam eius, & ponit eam in materia, quod esset aliud in materia, fuit necesse apud eum, vt in rebus naturalibus sint formae creantes animalia & plantas. Et infra. Intentio autem Aristotelis est, quod conueniens non agit per se formam conuenientis, sed extrahit formam ex potentia in actum. Et non est agens, quod inducit in illam materiam aliquid extrinsecum, & sic est de substantia in homine, sicut in alijs accidentibus. Calidum enim non inducium in corpore calido calorem extrinsecum, & infra. Similiter motus localis non aduenit ab extrinseco. Et infra. Generans animal non est dicere, quod ponat animam in materia. Et infra. Aristoteles sustentatus est super hoc, quod agens non inuenit formam creando eam, quoniam forma apud Aristotelem non habet generationem & corruptionem, nisi accidentaliter per generationem & corruptionem compositi. Et cum homo considerauerit hoc fundamentum, nullus error accidit sibi. Imaginatio ergo creationis formarum inducit homines ad ponendum formas creantes esse. Patet igitur, quod non aliter potest tolli creatio secundum viam Commentatoris, nisi quia forma, & si sit aliud a materia, non tamen est aliquid praecisum per se attingibile aliqua actione etiam intellectus secundum eum alibi. Et ideo deducit Themistium ponentem formam esse aliud in materia ad hoc inconueniens, quod habet ponere formas creantes, ac perhoc formam creari.
Confirmatur secundo. Nam 7. Metaphysic. comment. 27. dicit sic. Necesse est cum dedaratum sit, quod ex forma simplici non est generatio, nec materia habet generationem, vt omne generabile sit diuisibile in duas partes ratione, non tamen actu, scilicet in materiam & formam. Vbi clare dicit, quod materia & forma sunt duae partes non habentes realitates in actu, hoc est praecisas, actus enim diuidit & separat.
Item comment. 31. dicit. Si illud quod generat subiectum formae, esset aliud a generante formam, tunc subiectum & sua forma essent duo in actu. quod est impossibile. Haec ille. Vbi clare dicit propositum. Quarto arguit. Si materia & forma sunt duae res diuersae, & vna non est terminatio & entificatio alterius, sequitur necessario, quod vel vna quantitas necessario erit in duobus subiectis, scilicet materia & forma, vel si quaelibet habet propriam quantitatem, vnum & idem compositum erit duo quanta, & duo corpora.
Nec valet dicere, quod forma intime illabitur materiae. Nam corpus gloriosum illabitur alteri corpori glorioso, vel non glorioso, & tamen sunt corpora diuersa. Quinto adducit alias auctoritates Philosophi, & Commentatoris. Prima est Philosophi 12. Metaphysi. vbi ait quod materia non habet esse nisi secundum quod vnitur quoniam illud, quod est secundum contactum, & secundum ordinem, est materia, & subiectum &c. quod Commentator exponit commento 14. d. quod essentia materiae est, nisi ex continuatione eius cum forma, vt perficiatur. Et infra dicit. Materia non est ens per naturam intellectam de ea, sed per continuationem cum forma, nec accipit Commentator, vt dicit continuationem quantitatiuam, sed entitatiuam, quae non est aliud quam mutua indiuisio relatiua. Alia auctoritas est Commentatoris 2. de anima comment. 7. Materia (inquit) non est nisi per formam. Et si materia & forma essent in composito existentes in actu, tunc compositum non diceretur vnum, nisi sicut dicitur de rebus, quae sunt secundum contactum & ligamentum. Modo autem quia materia non differt a forma in composito, nisi in potentia, & compositum non est ens in actu nisi per formam, tunc compositum non dicetur vnum, nisi quia sua forma est vna. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum dicitur ad rationes. Et ad primam quidem dicitur, quod esse, quod forma dat materiae, vel potius toti composito, est aliud ab ipsa forma, & aliquid absolutum distinctum realiter a materia, & forma, & a composito, sicut frequenter dicit Beatus Thomas specialiter 2. contra Gentil. cap. 53. vbi sic dicit. Non est autem eiusdem rationis compositio ex materia & a forma, & ex substantia & esse, quamuis vtraque sit ex actu & potentia. Primo quidem, quia materia non est ipsa substantia rei, nam sequeretur omnes formas esse accidentia, sicut antiqui naturales opinabantur, sed materia est pars substantiae. Secundo autem quia ipsum esse non est proprius actus materiae, sed substantiae totius. Esse enim est actus illius, de quo possumus dicere quod sit. Esse autem non dicitur de materia, sed de toto. Vnde materia non potest dici, quod est, sed ipsa substantia est id, quod est.
Tertio quia nec forma est ipsum esse, sed se habet ad esse, sicut lux ad lucere, & albedo ad album esse. Deinde quia ad ipsam etiam formam comparatur ipsum esse, vt actus. Per hoc enim in compositis ex materia & forma dicitur esse essendi principium, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse, sicut diaphanum est aeri principium lucendi, quia facit eum proprium subiectum luminis. Vnde in compositis ex materia & forma nec materia nec forma potest dici ipsum quod est, sed quod est essendi principium. Ipsa autem tota substantia est ipsum quod est, & ipsum esse est, quo denominatur substantia ens. In substantijs autem intellectualibus, quae non sunt ex materia & forma compositae, sed in eis est ipsa forma & substantia subsistens forma est quod est, ipsum autem esse est actus, & quo est. Et propter hoc in eis est vnica tantum compositio actus & potentiae, quae scilicet est, ex substantia & esse, quae a quibusdam dicitur ex quod est, & quo est, vel ex quod est & esse. In substantijs autem compositis ex materia & forma est duplex compositio actus & potentiae. Prima quidem ipsius substantiae, quae componitur ex materia & forma: secunda vero ex ipsa substantia iam composita & esse, quae etiam potest dici ex quod est & esse, vel ex quod est & quo est. Sic igitur patet, quod compositio actus & potentiae est in plus quam compositio materiae & formae. Vnde materia & forma diuidunt substantiam materialem, potentia autem & actus diuidunt ens cone & caet. Similia dicit prima parte. q. 50. artic. 2. in solutione tertij, & in multis alijs locis. Specialiter in tractatu de natura materiae, sicut allegatum fuit superius distin. 13. vbi agebatur de inseparabilitate materiae a forma. Ibi enim dicit, quod esse, de quo loquimur primo est actus compositi. secundo formae, denique materiae. Istis praesuppsitis dicitur ad improbationes huius responsionis pro quanto tangunt propositum. Et ad primam dicitur, quod in composito actualiter existenti sunt tres realitates, scilicet materia & forma & esse. Sed negatur consequentia ibidem facta, qua infertur, quod illae tres deberent diffinire compositum. Et causa est, quia illud esse accidit composito & cuilibet creaturae subsistenti tanquam existens extra rationem eius, & ideo non ponitur in diffitione alicuius creaturae, cum non sit pars essentiae creatae.
Ad secundam negatur consequentia, quia esse praesupponit formam tanquam priorem naturaliter in genere causae materialis, vel subiecti, licet sit prius forma in genere causae formalis vel actus, & ideo impossibile est, quod detur alicui esse, & non forma, vel quod non habeat formam.
Ad tertiam similiter negatur consequentia, quia forma se habet ad illud esse non sicut causa essiciens, sed potius sicut susceptiuum vel pars susceptiui, illo modo quo diceretur, quod diaphaneitas dat lucere, vel esse lucens, quia est vltima dispositio ad suscipiendum actum illum. Conceditur tamen, quod forma aliquo modo potest dici ratio causandi esse, quia causa efficiens non dat esse, nisi dando formam, ad quam sequitur esse per modum naturalis sequelae. Ad quartam negatur consequentia, quia posterius non potest absolui a priori.
Nec valet similitudo de sigillo & figura per sigillum impressa, quia figura illa non praesupponit formam. Sigillum enim se habet ad figuram solum in genere causae efficientis, non autem in genere subiecti vel formae. Forma vero se habet ad esse, de quo loquimur. primo vt susceptiuum, vel dispositio susceptiui, non quidem sicut subiectum accidentis communis, sed sicut accidentis proprij, in cuius diffinitione ponitur. Nam si esse diffiniretur, in eius diffinitione poneretur forma, cum esse nihil aliud sit quam actus, quem forma dat suae materiae, vel subiecto. Et sic esse sequitur formam, sicut propria passio suum subiectum, licet esse non sit proprie accidens, sed habeat modum accidentis. Hoc ergo modo se habet forma ad ipsum esse in creatis, scilicet sicut susceptiuum actus essendi, vel sicut dispositio & ratio susceptiui, qua impossibile est aliquod capere esse, nisi sit forma vel habens formam. Secundo. Forma se habet ad esse, sicut forma & illatiuum formale, ad quod sequitur esse naturali consequentia, sicut ad suum naturale & necessarium antecedens, & sicut proprius effectus ad suam causam, non quidem effectiuam, sed formalem, ad quam semper sequitur, nisi forte impediatur per hoc, quod forma continetur in alio, sicut pars in toto, vel in supposito perfectiori. Tunc enim a tali forma non flueret esse, sed tam forma quam sua materia essent per esse totius vel suppositi, in quo sunt, cuius exemplum est duplex. Primum est de anima humana in Christo. Secundum est de forma partis nondum diuisae a toto. Et de hoc forte alias dicetur, & ideo tam impossibile est tale esse causari sine forma, sicut hominem sine anima. Tanta enim necessitate forma antecedit ad esse sicut ad conpositum vel essentiam ex materia & forma compositam.
Sciendum tamen est, quod compositi esse dupliciter solet capi. Primo modo pro esse essentiae, & tale esse est a forma sicut totum a sua parte, sicut esse ignem, vel igneitas est a forma ignis. Secundo modo sumitur pro esse actualis existentiae, & tale esse est a forma, non sicut totum a sua parte, sed sicut a dispositione praerequisita, & sicut a naturali antecedente, & sicut a ratione essendi modo praeexposito. Sic ergo forma dat composito duplex esse, scilicet esse essentiae, & esse actualis existentiae. Sed materiae forma dat quidem esse existentiae, non autem esse essentiae, quia essentia materiae non constituitur per formam. Si ergo quaeritur quae sit participatio formae a materia, dicitur quod esse actualis existentiae, vel ipsa forma participata. Vlterius sciendum, quod ad hoc argumentum aliter respondet Gregorius de Arimino. Concedit enim, quod forma non dat materiae aliquod esse distinctum a se. Et cum concluditur quod forma est esse materiae, & eius certificatio. Dicit quod issud potest intelligi dupliciter. Vno modo secundum constitutionem intransitiuam, vt sit sensus, forma est esse materiae, idest esse, quod est materia, in hoc sensu propositio est falsa. Nec sequitur ex datis, quoniam non sequitur, forma non dat materiae aliquod esse a se distinctum:igitur forma est materia.
Praeterea in hoc sensu propositio est contra arguentem, quia sequitur forma est materia: igitur forma & materia non sunt duae entitates, cuius oppositum ipse ponit. Alio modo potest intelligi secundum constructionem transitiuam, & tunc est vera. Nam forma vtique est esse materiae, sicut actus & perfectio est esse sui perfectibilis. Ex hoc autem sensu non sequitur, quod sit indistincta a materia, sed oppositum. Nam quaelibet perfectio est distincta a suo perfectibili. Haec ille.
Sed ista responsio est contra mentem Sancti Thomae scilicet quod forma sit esse materiae quocunque modo huius distinctionis sumatur, nisi forte ad hunc sensum illa propositio concedatur. 1. quod forma est esse materiae, idest trahit materiam ad hoc quod sit pars huius naturae specificae vel illius, & constituit eam in certa specie, quae dicitur esse essentiae. Vel quia dat sibi esse existentiae, aut aliquam eius participationem, aut habitudinem ad illud esse.
Ad secundum dicit Gregorius quod formam dicere propriam rationem & naturam determinatam potest dupliciter intelligi. Vno modo quod dicat seuquod sit natura integra determinata & perfecta, & istud est falsum. Alio modo quod sit quaedam natura partialis propria, & determinata, & praecisa a materia, & istud est verum, & si sic sumatur antecedens, nego consequentiam, nec probatio primae partis valet. Nam expresse patet, quod procedit ac si forma esset quaedam natura perfecta & specifica habens perfectam diffinitionem, & a materia esset quoddam ens extrinsecum illi naturae specificae, quod non conceditur. Nec sequitur, forma non est natura integra, perfecta, distincta a materia:igitur non est natura partialis distincta a materia.
Praeterea. Quis non videat quod per illa verba. Et non est in eo ens additum suo enti, non minus posset in ferri quod materia non sit aliud a forma, quam quod ipsa forma & materia non sint duae entitates, quae tamen ambo arguens concedit quod possint inferri, quod non sint adinuicem distinctae. Neutrum tamen ad intentionem Commentatoris, vt hic negatur, inferri potest. Ad probationem consequentiae pro altera parte dico, sicut dictum est ibi per Philosophum. Et ad primam auctoritatem in contrarium dicitur primo, quod ita potest trahi contra inducentem eam sicut pro eo. Nam Commentator dicit, quod non largitur ei multitudinem. Sic igitur nec dualitatem, per consequens materia & forma non sunt duae entitates.
Respondetur tamen pro eo & pro me, quod ideo Commentator dicit, quod non largitur ei multitudinem, quia materia & forma non sunt duo quaedam in actu isto modo, scilicet quod quaelibet sit secundum se vnum hoc aliquid, & neutra sit perfectio alterius, nec reliqua sit potentia perfectibilis per aliam. Nam materia est entitas incompleta perfectibilis per formam, & constituens cum illa naturam integram & perfectam, & per consequens totam, quia totum & perfectum idem sunt tertio Physic. Et hoc est, quod vult dicere Commentator cum ait, quod largitur ei, scilicet materiae perfectionem, quae est forma & perfectio eius, quo ad esse perfectum & totum, & hoc declaratur per illud, quod immediate sequitur. Hoc enim est vnum in actu, hoc inquam totum, quod consurgit ex materia & forma. Ad aliam auctoritatem cum dicit, quod qui ponit quod anima & corpus sunt duo &c. Dicitur quod intelligit duo diuersa in actu, scilicet isto modo quod quodlibet eorum sit secundum se hoc aliquid, & neutrum sit perfectio alterius. Et quod ita intelligat patet per illud, quod statim sequitur. Qui autem (inquit) dicit quod anima est perfectio corporis, & quod corpus non existit sine anima, non sunt apud eum duo diuersa, scilicet illo modo praemisso, secundum quem oportet dare causam ligamenti earum. Nunc autem sic dico, quod anima & corpus sic sunt duo, quod tamen anima est perfectio corporis, & ideo non remanet, nisi conclusio illa. Sed nunquid sequitur, anima est perfectio corporis: igitur anima non est distincta a corpore, puto quod quilibet habens rectum iudicium diceret quod non, sed quod oppositum sequitur. Quia autem additur quod corpus & anima sicut materia & forma sunt vnum, scilicet compositum, concedo. Sed istud non infert, quod non sint adinuicem distinctae modo praedicto. Per idem patet ad illud, quod allegat de tertio coeli. Nam Commentator loquitur ad sensum superius datum. Et cum addit iste arguens quod si materia & forma dicerent rationes praecisas & determinatas, vtraque esset actus &c. Dicitur quod non est verum, si dicerent sicut & dicunt naturas partiales perfectibilem & perfectiuam, vt dictum est. Ista est responsio Gregorij, & potest breuiter colligi ad mentem Sancti Thomae sub alijs verbis, seruato tamen quasi eodem sensu saltem in parte. Dicamus igitur, quod aliqua esse diuersa vel distincta contingit dupliciter. Vno modo, quia sunt distincta in esse, vel secundum esse actualis existentiae. Secundo modo, quia sunt distinct: secundum esse essentiae. Hoc supposito dicitur, quod omnia dicta Aristotelis & Commmentatoris praeallegata currunt contra primum sensum, qui falsus est, si ad propositum applicetur. Falsum enim est, quod anima & corpus vel materia & forma sint distincta quo ad tale esse, cum per idem esse sit totum compositum & eius partes. Sed dicta Commentatoris & Philosophi non procedunt contra secundum sensum, qui verus est in proposito. Nam materia & forma sunt distincta loquendo de esse essentiae, quia diuersas essentias habent, licet partiales & incompletas, quod ostendit diuersa descriptio vtriusque, & diuersae passiones, & conditiones, aut proprietates eis attributae.
Item valde mirabile est de isto arguente, qui secundum quod allegatum est in praecedenti q. multum laborat ad probandum quod corpus habet suam intrinsecam actualitatem aliam ab anima, & praeter animam, & vult quod anima habet subiectum ens in actu. & quod anima mouet corpus, sicut motor distinctus a suo mobili, & nunc conatur probare omnimodam indiuisionem inter animam & corpus. Item ipse ponit plures formas in eodem composito, & multa dissonantia eis, quae hic dicit.
Ad tertiam rationem dicit Gregorius, quod illa manifeste cogit suum factorem dicere, quod per generationem nulla omnino forma, nec aliqua noua realitas sit in materia, cuius nulla pars praefuerit, & per consequens, quod nulla omnino entitas parua vel magna est secundum se totam, aut secundum aliquam partem, vel gradum eius nouiter in materia, alioquin daretur aliqua realitas noua, cuius nulla pars omnino praecessit, & per consequens secundum arguentem illa esset creata, quod vitare nititur. Quia autem nulla omnino realitas sit in materia per generationem, cuius nulla pars praefuerit, falsum est.
Praeterea. Sicut per hanc rationem nititur probare quod forma non sit entitas a materia distincta & praecisa, ita probaretur quod forma non esset vlla realitas vel entitas alia a materia, & quod ipsa & materia non sunt duae. S enim sunt duae ipsa forma, quae non est materia, nec includit materiam, vtique creabitur secundum eum, quoniam nulla pars eius praefuit, & ipsa de non esse ad esse exiuit, & tamen ipse concedit, quod materia & forma sunt duae entitates, & quod forma est aliud a materia. Et si dicas, quod ipse ait, quod est aliud a materia, sed non praecisum ab ca. Aut intelligit quod non sit praecisum ab ea sic, quod non est entitas quae sit idipsum, quod est, quod etiam sit materia, vel in materia, tunc incompossibilia implicantur, dicendo quod est aliud, & non praecisum. Idem enim valet, ac si diceretur, quod est aliud, & non aliud. Vel ideo dicit, quod non est praecisum, quia non est aliquid secundum se. hoc aliquid secundum se subsistens, & non perficiens materiam, & cum ea constituens aliquid per se vnum hoc aliquid, & tunc frustra laborat in hoc, cum non detur oppositum ab aliquo. Cum hoc tamen stat, quod forma sit entitas distincta a materia perficiens eam, & cum ipsa vnam per se substantiam compositam constituens.
Ad rationem autem eius respondetur, quod si per creari intelligat idem quod fieri nullo eius intrinseco praesupposito, & omne illud dicatur fieri, quod exit de non esse ad esse, siue accipiat esse per se, sicut substantiae per se subsistentes, siue in alio sicut accidentia & formae substantiales, quemadmodum ipse videtur vti istis vocabulis in proposito, concedo sibi quod forma creatur. Sed non sic acceperunt Sancti & Philosophi creari, cum negauerunt aliquid posse creari a creatura. Auctoritas autem Commentatoris non facit ad propositum, quia Commentator ibi accipit creationem pro actione, non prout distinguitur contra generationem specialiter, & contra alias actiones naturales. Et istud patet, quia nec Themistius in generationibus illorum animalium, de quibus loquitur, posuit aliquid proprie creari, nec Commentator hociufert contra eum, nec imponit sibi quod senserit hoc, quinimmo satis cito post opinionem Themistij connumeratam inter eos, qui non posuerunt creationem proprie dictam. Qualiter autem Themistius in illo dicto suo errauerit, & Commentator improbet eum, non est opus ad praesentem difficultatem disserere. Alia autem auctoritas non iuuat arguentem, quia Commentator intelligit, quod non sunt duae partes in actu modo supra posito, quod conceditur. Haec Gregorius in forma, & bene secundum sua principia. Secundum principia vero Sancti Thomas dicendum est, quod nulla forma non subsistens vere ac proprie creatur, nec proprie fit, nec proprie producitur. Cuius ratio est, quia vt saepe dictum est, iuxta determinationem Sanctus Thomas nulli tali formae proprie conuenit esse, & consequenter nec proprie fieri. Et ideo solutio, quam arguens recitat contra se, bona est. Et tunc ad primam impugnationem dicitur, quod peccat per fallaciam secundum non causam vt causam. Non enim causa quare compositum fit, & non partes eius, est illa quae ibi assignatur false, scilicet quia compositum est entitas terminata praecisa &c. & materia & forma sunt entitates interminatae impraecisae, sed ideo quia licet sint tres entitates, scilicet materia & forma & compositum, tamen nulli earum proprie & per se debetur esse nisi composito. Vnde patet, quod arguens assumit multa falsa.
Primum est, quod secundum distinctionem entitatum sunt distinctiones productionum. Secundum est, quod figura sphaerica non sit alia & praecisa entitas a cupro. Tertium est, quod per generationem non acquiratur multitudo entitatum. Primum quidem falsum est, quia eadem productio potest terminari ad compositum includens multas entitates, dum tamen habeant vnicam existentiam, vel vnicum esse actualis existentiae, & illae entitates habeant alium & alium ordinem ad illam existentiam. Secundum similiter falsum est, quia figura & cuprum sunt diuersae entitates, licet conueniant in vno esse existentiae. Tertium denique falsum est, quia generatio ponit aliquam nouam entitatem distinctam a materia secundum esse essentiae, licet non distinctam a materia secundum esse actualis existentiae, & sic est ibi multitudo entitatum, sed non existentiarum.
Ad confirmationem dicitur, quod si Themistius ita fatue loquebatur sicut imponit sibi Commentator, merito derisibilis erat, vt puta ponens ad constitutionem compositiper se entis, & per se vnius concurrere diuersas entitates subiecti, & cum diuersis existentijs. Ad aliam confirmationem patet per idem, quia arguens false exponit Commentatorem. Nam Commentator pluralitatem & distinctionem in actu vocat pluralitatem existentiarum, non autem solam pluralitatem entitatum, quae licet differant secundum esse essentiae, dormiunt tamen sub eadem existentia. Et secundum istum modum dicitur ad omnes consimiles auctoritates.
Ad quartam rationem dicitur dupliciter: primo secundum Gregorium, qui dicit quod de ista quarta ratione multum miratur, quod arguens non aduertat, quomodo militat contra eum, qui ponit inter formam & materiam dualitatem, & quomodo non videt quod si materia & forma sunt duae entitates, & sua probatio sit sufficiens, necessario arguitur quod vnum accidens sit in duobus subiectis. Vlterius respondet pro se, & pro arguente negando consequentiam. Nam dicit, quod sola materia est subiectum primum & adaequatum quantitatis, ideo non sequitur quod quantitas sit in duobus subiectis. Quamuis multi, vt dicit non habeant pro inconuenienti, quod sit in duobus subiectis partialibus indistantibus & constituentibus aliquid per se vnum, sicut sunt materia & forma, non autem duo corpora gloriosa, vel non gloriosa. Haec ille. Secundo respondetur iuxta principia Beati Thomas negando consequentiam, sicut negat eam Gregorius sed alia ratione. Dicitur enim, quod quantitas non inhaeret materiae neque formae, sed toti composito, quod est tertia entitas distincta a materia, & a forma, & ab vtroque, & ideo argumentum nullius est efficaciae, nec apparentiae.
Ad quintam dicit Gregorius quod prima auctoritas est contra allegantem. Tum quia omne, quod continuatur alicui differt ab illo. Vnde nec materia continuatur sibijpsi, nec forma sibimet continuatur Tum quia vbi iste allegando ponit hunc terminum formam, Commentator ponit aliud, quod est relatiuum diuersitatis. Quod quia supponit ibidem pro forma, sicut arguens bene intellexit, sequitur quod forma sit distincta a materia ex verbis Commentatoris. Pro tanto autem Commentator dicit, quod materia est ens per continuationem cum alio, scilicet cum forma, quia secundum eum non potest existere sine forma, non quia indistincta sit a forma vt arguens dicit. Aliter etiam Commentator exponit, scilicet per continuationem, idest per compositionem, & secundum etiam illam expositionem arguitur distinctio entitatiuae formae a materia. Haec Gregorius & bene. Potest etiam dici secundum praemissa, quod ideo Commentator dicit materiam esse ens per continuationem, quia non habet esse existentiae actualis, nisi compositione sui cum forma, non autem quod habeat suam entitatem, & esse essentiae a forma, quia tunc quot formis componeretur, tot entitates & essentias haberet, sicut habet diuersa esse existentiae secundum diuersitatem formarum, quibus vnitur, quod falsum est. Ad aliam auctoritatem de 2. de anima patet quid dicendum sit ex praedictis. Ad argumentum in pede q. dicitur negando consequentiam. Et ad probationem dicitur, quod aliqua esse duo in actu vel distincta potest intelligi dupliciter. Primo modo vt intelligatur distinctio actualitatis eorum.
Secundo modo vt intelligatur actualitas distinctionis. Exemplum primi est de duabus formis realiter distinctis, & de compositis habentibus diuersas formas, & de materijs subiectis diuersis formis. Talia enim possunt dici actu duo vel actu distincta pr. propter distinctionem actualitatum, quia alia est actualitatis in hoc & in illo. Et quae sic sunt actu duo, vel distincta, nunquamm constituunt aliquid per se vnum. Exemplum vero secundi est de qualibet potentia, & suo actu, & de qualibet materia respectu suae formae, qua perficitur. Talia enim sunt duo in actu, non quod habeant duos actus. sed quia eorum dualitas & distinctio est in actu, quia vnum talium est actu, sicut actus vel forma dicitur esse actualiter, aliud vero, puta potentia, vel materia potest dici actu esse, sicut aliquid habens actum. Et sic quodlibet potest dici actu, & cum hoc non sit illud, nec pars illius, sequitur quod hoc actualiter est distinctum ab illo, & quod eorum distinctio est actualis. Et ex talibus duobus vel distinctis in actu potest constitui vnum per se. Gregorius autem ad hoc argumentum sic dicit. Ens actu, vel entitas actu potest sumi dupliciter. Primo modo proomni illo, de quo contingit per propositionem de inesse, & de praesenti vere enunciare esse dicendo, hoc est. secundo modo pro eo solum, quod non solum est actu primo modo, immo vltra hoc est quoddam hoc aliquid, idest integra essentia & perfecta in specie vel perfectio alterius, cum illo perfectam essentiam in determinata specie constituens: & per oppositum ens in potentia potest sumi dupliciter opposite duplici modo essendi actu praedicto: hoc supposito dicit ad argumentum, quod si in consequente sumatur entitas in actu. Primo modo consequentia non valet.
Si autem secundo modo, conceditur ipsum consequens, & in secundo loquendo de ente in actu procedit probatio consequentiae. Nam ita expresse accipit Philosophus. Ita enim praemittit ibi. Palam inquit, quia nullum communiter praedicatorum significat hoc aliquid, sed tale. Sin autem supple, si significat hoc aliquid, alia quoque multa accidunt, supple impossibilia, & tertius homo, & hoc est impossibile, quod accidit, & statim addit aliam probationem. Amplius inquit est, & ita manifestum, scilicet quod dictum est. Impossibile est enim substantiam ex substantijs esse in existentibus sic vt actu, duo namque sic actu non sunt vnum in actu, vbi notanda est illa determinatio sic, quia non absolute dicit, in existentibus actu, neque duo namque actu, sed vtrobique addit sic, vt denotaret modum illum existendi actu, de quo praemisit, scilicet vt quoddam hoc aliquid secundum se. Quae enim sic sunt duo actu, non sunt vnum actu, sed materia & forma non sic sunt duo actu, vt dictum est. Haec ille.
Et satis conformiter ad praedicta, quia & ipse concederet, quod materia & forma sunt duo actu, non propter dualitatem actualitatum, sed propter actualitatem dualitatis. Item potest dici quod dualitas entitatum non repugnat constituentibus vnum per se, sed solum dualitas existentiarum, immo materia & forma licet habeant distinctas entitates, non tamen duas existentias, sed vnam. Et haec de quaestio. De qua benedictus Deus, Amen