Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ante generationem compositi substantialis praecedat aliquid formae per generationem inducendae
DISTINCTIO XVII QVAESTIO I. Vtrum ante generationem compositi substantialis praecedat aliquid formae per generationem inducendae.
CIRCA decimam septimam distinctionem 2. sentent. quaeritur. Vtrum antegenerationem compositi substantialis praecedat aliquid formae per generationem inducendae.
Et arguitur quod sic. Quia Deus indidit materiae rationes seminales, sed illae non sunt aliud, vt videtur nisi quaedam inchoatio formae in esse diminuto praecedens formam completam: igitur &c. Maior patet per magistrum 2. sentent. distinctio. 18. Minor probatur, quia non apparet quid aliud essent illae rationes seminales.
I oppositum arguitur sic. Si aliquid formae praecederet in materia ante eius complementum, quod per generationem accipit, tunc forma substantialis non esset entitas simplex, sed habens partem & partem, consequens est falsum: igitur & antecedens.
In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur aliquae conclusiones. In secundo adducentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Formae substantiales non praeexistunt in materia secundum se totas, nec secundum aliquam sui partem ante productionem compositi. Haec conclusio est de mente Sanctus Thomas prima parte. q. 45. arti. 8. vbi sic dicit. Quidam posuerunt formas non incipere per actionem naturae, sed prius in materia extitisse, ponentes latitationem formarum, & hoc accidit eis ex ignorantia materiae, quia nesciebant distinguere inter potentiam & actum. Quia enim formae praeexistunt in materia in potentia, posuerunt eas simpliciter praeexistere. Alij vero posuerunt formas acquiri & creari ab agente separato per modum creationis, & secundum hos cuilibet operationi naturae adiungitur creatio, sed hoc accidit eis ex ignorantia formae. Non enim considerauerunt, quod forma naturalis corporis non est subsistens, sed quo aliquid est, & ideo cum feri & creari non conueniat proprie nisi reisubsistenti formarum, nec est fieri, nec est creari, sed concreari esse. Quod autem proprie sit ab agente naturali, est compositum, quod proprie fit ex materia, vnde in operationibus naturae non admiscetur creatio, sed supponitur ad operationem naturae. Haec ille.
Simile ponit de potentia Dei. q. 3. articul. 8. vbi sic dicit. Circa hanc quaestionem scilicet vtrum creatio admisceatur operibus naturae, fuerunt diuersae opiniones, quarum omnium videtur fuisse radix vnum & idem principium, scilicet quod natura non potest ex nihilo aliquid facere. Ex hoc enim aliqui crediderunt, quod nulla res fieret aliter nisi per hoc, quod extrahebatur a re alia, in qua latebat, sicut de Anaxagora narrat Philosophus 1. Physic. Qui ex hoc videtur fuisse deceptus, quia non distinguebat inter potentiam & actum. Putabat enim oportere, quod actu praeexisteret illud, quod generatur. Oportet autem quod praeexistat potentia, & non actu. Si enim non praeextiterit potentia, fiet &x nihilo. Si vero praeextiterit actu, non fieret, quia quod est, non fit. vide totum.
Item in solutione decimi. Forma inquit praeexistit in materia imperfecte, non quod aliqua pars eius sit ibi in actu, & alia desit, sed quia tota praeexistit in potentia, & post motum tota producitur, nec perficitur esse formae in materia alio exteriori addito, quod in potentia materiae non esset.
Item in solutione duodecimi dicit. Esse in potentia & esse in actu non dicunt diuersos modos accidentales, ex quorum diuersitate alteratio proueniat, sed substantiales. Nam & substantia diuiditur per potentiam & actum, sicut & quodlibet aliud genus. Haecibi.
Item secundo sent. dist. 18. q. 1. arti. 2. sic dicit. Quid sint secundum rem rationes seminales, a diuersis diuersimode assignatur. Quidam enim dicunt quod forma speciei non recipitur in materia, nisi mediante forma generis, adeo quod est alia forma numero per quam ignis est ignis, & per quam ignis est corpus. Illa ergo forma generalis incompleta ratio seminalis dicitur, quia per talem formam inest materiae quaedam inclinatio ad recipiendum formas specificas. Hoc autem non potest esse verum, quia omnis forma, quae aduenit post aliquod esse substantiale, est forma accidentalis. Si enim post esse substantiae constitutum aduenit: ergo ea recedente, adhuc manet indiuiduum in genere substantiae, quod est contra rationem formae substantialis, vt dicitur in 2. de anima. Et praeterea cum omnis forma det aliquod esse, & impossibile sit vnam rem habere duplex esse substantiale, oportet quod si prima forma substantialis adueniens materiae det sibi esse substantiale, quod sccunda superueniens det esse accidentale, & ideo non est alia forma, qua ignis est ignis, & qua est corpus, vt Auicennus vult. Et si Commentator in 2. Metaphys. dicat genus non esse materiam, sed formam, non tamen vltimam, hoc non dicitur ad significandum ordinem formarum secundum rem, sed secundum rationem, quia genus, quamuis significet totum vt Auicenus dicit, significat tamen vt indistinctum, & ita propinque se habet ad rationem materiae. Et praeterea sequeretur, quod res significata per genus esset pars speciei constitutae per formam superadditam, & ita de specie praedicari non posset. Nec etiam hoc contingit secundum intentionem Augustinus quia ex virtute formae generalis non necessario sequitur forma specialis, vnde non est talis virtus, secundum quam necesse sit fieri, sed secundum quam possit fieri. Ideo alij dicunt, quod cum omnes formae secundum Philosophum, de potentia materiae educantur, oportet ipsas formas praeexistere in materia incompletae secundum quandam quasi inchoationem, & quia non sunt in esse suo perfectae, non habent perfectam virtutem agendi, sed incompletam, & ideo non possunt per se exire in actum, nisi sit agens exterius, quod excitet formam incompletam ad agendum, vt sic cooperetur agenti exteriori. Aliter enim non posset esse naturalis generatio, sed violenta, quia vt in 3. Ethicor. dicitur. Violentum est cuius principium est ab extra nil conferente vim passo. Has ergo virtutes incompletas in materia praeexistentes rationes seminales dicunt, quia sunt secundum esse incompletum in materia, sicut virtus formatiua in semine. Hoc autem non est verum, quia quamuis formae educantur de potentia materiae, illa tamen potentia materiae non est actiua, sed passiua tantum. Sicut enim Commentator dicit 8. Physic. In motu locali oportet esse aliud mouens, & aliud motum, ita etiam in motu alterationis, & ponit exemplum, quod quando sanatur corpus naturaliter, est sanans, & alia membra sanata, & sicut in corporibus simplicibus non dicimus, quod sint mota ex se secundum situm, quia ignis non potest diuidi in mouens & motum, ita etiam non potest esse alteratum ex se, sic quod aliqua potentia existens in materia aliquo modo agat in ipsam materiam, in qua est educendo illam in actum, sed vtrunque contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se, & etiam alterata propter distinctionem organorum, vel partium, quarum vna est mouens & alterans, & altera mota & alterata, & ideo non hoc modo potest accipi virtus seminalis in alijs rebus sicut in habentibus animam. Non tamen sequitur si in materia est tantummodo potentia passiua, quod non sit generatio naturalis, quia materia coadiuuat ad generationem non agendo, sed inquantum est habilis ad recipiendum talem actionem, quae etiam habilitas appetitus materiae dicitur, & inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus dicuntur naturales in 2. Physic. & in primo coeli & mundi Commentator dicit. Sed quaedam propter principium actiuum intus existens vt motus localis grauium & leuium, & quaedam propter principium, quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, vt in generatione & alteratione simplicium corporum, vnde & nulla diuiduntur in materiam & formam, & ideo concedo quod in materia nulla est potentia actiua, sed passiua pure, & quod rationes seminales dicuntur virtutes actiuae completae in natura cum proprijs passiuis, vt calor, & frigus, & forma ignis, & virtus Solis, & huiusmodi, quae dicuntur seminales non propter esse incompletum, quod habeant, sicut virtus formatiua in semine, sed quia rerum indiuiduis primo creati huiusmodi virtutes collatae sunt per opera sex dierum, vt ex eis quasi ex quibusdam seminibus producerentur, & multiplicarentur res naturales. Haec ille.
Ex praedictis potest formari duplex ratio, quarum prima talis est, nihil capiens esse per generationem compositi sicut terminus generationis secundum se, & quodlibet sui praecedit secundum esse actu ipsam generationem compositi, sed forma substantialis est huiusmodi:. igitur &c. Secunda talis est. Nulla forma substantialis dans esse substantiale composito vel materiae compatitur secum in eadem materia aliam formam substantialem secundum esse actu, sed forma praecedens generationem noui compositi, quae per generationem illam abijtitur, dabat prius esse substantiale suo composito, & suae materiae: igitur nulla entitas formae sequentis erat simul cum illa secundum aliquod esse actu in materia. Secuuda conclusio. Non est inconueniens essentiam alicuius formae substantialis prius duratione fuisse in materia, quam daret esse composito vel materiae. Hanc conclusionem probabiliter pono non tamen assertiue, quia continetur in quodam tractatu, de quo dubito an sit Sanctus Thomas & intitulatur de natura materiae, vbi sic habetur. Nunc restat ostendere quomodo possibile sit essentiam alicuius formae ponere in homine sine eo, quod sequatur ad eam aliquod esse substantiale. Ad huiusmodi igitur euidentiam considerandum est, quod proprium est substantiae esse simpliciter.
Vnde generatio, quae terminatur ad esse substantiale, est generatio simpliciter. Proprium vero accidentis est esse secundum quid, sicut generatio, quae terminatur ad esse rei sub forma accidentali, est generatio secundum quid. Esse autem simpliciter est esse absolutum, & non dependens ab alterius esse, sicut ei inhaerens, licet omnia dependeant a Deo sicut a causa. Sic autem esse continet perfectam rationem essendi, secundum quod perfecta ratio entis reperitur in substantia, vt dicitur 6. Meta. ad illud autem esse absolutum participandum accedunt partes substantiae, per quod trahuntur ad esse sui totius, esse vero acctdentium dependens est per modum inhaerentis. Vnde accidentia non trahuntur ad genus illius cui inhaerent.
Ex quo patet differentia inter esse accidentis, & esse partium alicuius totius. Esse autem alicuius totius quandoque est proprius effectus Dei scilicet quando res secundum omnia principia sua ducitur ex nihilo ad esse perfectum, sicut fuit in prima productione rerum, in qua causalitas extendebatur ad ipsam etiam materiam. Quandoque vero est effectus creaturae, quando scilicet agens Phyucum agit ex suppositione subiecti, non producens totum id, quod pertinet ad esse rei, sed tantum formam, transmutando materiam ad talem formam. Ad materiam enim creatura non se extendit. In hoc tamen conuenit agens diuinum cum Physico, quod vtrunque ad esse absolutum terminat suam actionem, quod est vltimum transmutationis siue simplicis emanationis, licet in simplici emanatione non sit prius & posterius, nisi secundum intellectum tantum, cum igitur esse absolutum sit terminus vtriusque actionis, materiae autem non est esse vt subiecti, quod est absolute, nec etiam formae materialis, cum ipsa non sit vt habens esse, licet sit quo aliquid est, sicut materia est in quo aliquid est, neutra actio ter. inatur ad materiam, vel ad formam materialem, sed ad esse compositi, cuius est per se & absolute subsistere. De intellectu enim eius est habere esse, quod non est de intellectu essentiae. In tali autem composito necessario est duplex compositio, vna sciliesuppositi & essentiae, quae in re materiali differunte necessario, cum indiuiduum in materialibus multa addat supra naturam speciei, quae essentiam tantum complectitur, alia compositio est totius rei & sui esse. In rebus autem immaterialibus creatis altera tantum compositio inuenitur scilicet rei & esse in ipsis: igitur essentia non est habens esse per aliquid, quod realiter a se differat, cum idem sit essentia & res quae significatur vt habens esse, & ideo in eis essentia est non tantum tanquam principium quo aliquid dicitur esse, sed sicut habens esse absolutum non inhaerens. In substantijs vero compositis & materialibus, in quibus essentia differt materialiter a supposito, essentia non habet esse nisi per suppositum. cuius est esse absolutum semper.
Vnde essentia in eis non est, vt habens esse, sed vt reducta ad esse per suppositum. Si autem sit aliqua essentia formae materialis, ad quam non sequitur suppositum aliquod & indiuiduum, cuius est habere absolutum, ad quod terminetur actio producentis possibile est ponere formam aliquam substantialem sine esse, sicut est ponere id quod est principium sine relatione principij, & sine principiato. In immaterialibus autem non est inuenire hoc, quod dictum est, cum in eis non sit essentia, quae non sit suppositum, vnde posita essentia necessario ponitur esse, quod est suppositi. Ad constitutionem autem suppositi materialis siue indiuidui, quantitas terminata requiritur, quae vbicunque fuerit indiuiduum, necessario erit, cum ipsa sit principium & inseparabile signum indiuidui. Omnes autem formae elementares requirunt terminatas quantitates & diuersas abinuicem, vnde vbicunque fuerit forma elementaris, necessario erit suppositum, cuius est habere esse completum & terminatam quantitatem, vnde formae elementares non possunt simul esse in vna re in essentijs suis. In mixtis autem rebus, in quibus forma non educitur de materia, quantitas non sequitur materiam in ordine ad talem formam, licet esse actu per eam in re habuerit, cum quantitas semper redeat in principium, a quo originem sumpsit. Anima autem hominis non est quanta, nec per se, nec per accidens, vnde non repugnat in tali re ponere essentiam formae, ad quam dependeat quantitas secundum originem, sine tamen esse quod se habeat ad illam formam vt principiatum ad suum principium.
Vnde tali essentiae formae ratio actus non competit, sicut nec naturae, cum esse sit actus primus & cons, non solum formarum, sed etiam naturarum, vnde sine esse non dicitur forma actus. Solum enim natura ipsius esse in substantijs impedit duas formas substantiales simul esse, quia esse substantiae est simpliciter, vnde quod aduenit post erit accidens, esse etiam substantiae se habet sicut vnitas rei, quia vnum & ens conuertuntur, vnde vna res non potest habere duo esse substantialia. nisi amittat suam vnitatem. Vnde in re composita ex substantia & accidente non est vnitas secundum quid, nihil igitur contradictionis sustinebimus, si ponamus in re aliquas formasubstantiales, ad quas tamen esse non sequitur. Solum enim per naturam ipsius esse simpliciter, quod in substantia reperitur, impeditur pluralitas formarum substantialium eiusdem rei. Vnde quia certum est, & a Philosophis ostensum, quod impossibile est ponere plura esse substantialia in vna re, solum forma, ad quam esse sequitur in ipsa re ponitur, aliae vero esnon connumerantur. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. In omni substantia quanta oportet esse essentiam alicuius formae substantialis, a qua originetur quantitas, & super quam redeat & terminetur, sed homo est substantia quanta: ergo in homine est essentia alicuius formae, a qua originetur quantitas, & ad quam terminetur. Illa autem forma non est anima intellectiua, quae nullo modo est quanta: ergo praeter eam est in homine essentia alterius formae, ad quam non sequitur esse, & quae non dat esse actu. Quia autem talis forma possit postea dare esse materiae vel supposito, ostendit postea ibidem per longum processum, vnde sic sequitur post verba praelibata. Sciendum inquit, quod materia est in potentia ad omnes formas, quae de ea educi possunt, vnde quanto magis ad plures earum simul accedit, tanto plus perficitur eius potentia, & ideo in elementis materia minime est perfecta, quia solum forma vnius elementi perficitur simul, & si quando virtus formae alterius elementi sibi assit, hoc non est per modum manentis, sed per modum alterantis, sicut patet quod calor ignis agit in aerem ad inductionem formae, in corporibus vero mixtis magis perfecta est materia. Ibi enim cum vna forma mixti, quae dat esse tali mixto, sunt omnes formae elementorum virtute tantum, & non in essentia, quia quaelibet earum requirit debitam & certam quantitatem.
Vnde cum vnum sit suppositum m. 2ti & esse, vna est eius forma. Supra autem mixta tantum sunt animata, & praecipue homo, cuius forma non producitur ex materia disposita per qualitates mixti, vnde conuenienest, vt in animatis sint essentiae aliquarum formarum sine tamen esse. Hoc enim est propinquissi num, in quo animata possunt transcendere simpliciter mixta in perficiendo suam materiam in acquisitione plurium formarum simul. Videmus enim quod alio modo fit simplex ex mixto, & alio modo aliquid ex materia prima &c. Post praedicta ostendit quomodo elementa sunt in mixto, & verba eius sunt supra recitata in quaestione de pluralitate formarum. Et ostenso quomodo miscibilia sunt in potentia propinqua actui, subdit. Adhuc partes animatorum maxime sunt in potentia propinqua, alteratione tamen maxime distante a suo termino.
Ex quo concluditur, quod haec propinquitas non est per disposicionc materiae, nec per alterationem aliquam, cuius terminus sit inductio nouae formae per essentiam, essentia enim formae nouiter induci non potest nisi praecedente alteratione, cuius terminus est productio formae de nouo. Constat tamen quod in parte separata a toto sit forma substantialis, vnde cum impossibile sit duo esse substantialia in vna re ponere, nec per aliquam alterationem praecedentem pars in toto est in potentia, maxime propinqua actui, nec forma de nouo inducitur nisi per alterationem. Vnde nec coelum quod est agens vniuersale respectu inferiorum, nec aliquod particularium agentium agit nisi alteret, & ideo coelum est primum alterans secundum Philosophum, necessario sequi videtur aliquam formam in particulari ponere sine esse, & ideo partim est in potentia maxime propinqua actui, esse enim est maxime propinquum formae, quia non requiritur ad hoc quod esse substantiae proprium sequatur formam, nisi quod res per se ponatur, quod vnica actione potest. Ex praedictis igitur facile est videre triplicem differentiam potentiae, in qua aliquid dicitur esse scilicet potentiam materiae, in qua nihil est de isto, quod de potentia educitur. Secunda est potentia mixti vel materiae, quae est in alteratione, in qua licet non sit essentia formae inducendae, est tamen virtus. Tertia est potentia totius, secundum quam partes sunt in toto, quae est maxime actui propinqua, vnde in eis nihil est, sicut agens ad proprium actum, sicut est quando armonia est perfecta, necessario erunt essentiae formarum prope sua esse. Hoc autem scietur si gradus & ordo rerum naturalium diligenter discutiatur.
Sciendum igitur est, quod conmmunissimus veritatis modus repertus in rebus materialibus est vnitas continentis. In omnibus enim rebus materialibus haec vnitas reperitur. Primum namque accidens, quod sequitur materiam est quantitas. Super hanc autem vnitatem in diuersis rebus reperitur vnitas suae propriae formae, in quibusdam autem magis, in quibusdam minus perfecte, vt habetur 5. Met. Vnitas autem quantitatis in re reperta, maxime potentialis inuenitur, quia omne continuum est vnum in actu, & multiplex in potentia, sicut lineae partes non sunt aliqua duo actu, sed sunt vnum actu ipsa scilicet linea, sunt vero duo in potentia, & facta diuisione fiunt in actu. Sola enim diuisio in continuis facit esse actu.
Vnde in diuisione lineae non inducitur aliquid noui in ipsis diuisis, sed eadem essentia lineae, quae prius erat actu vna, & multiplex in potentia, per diuisionem est facta multa in actu, est tamen hic similitudo cuiusdam corruptionis, quia actus prior, qui erat totius, ablatus est, & potentia ducta est ad actum posteriorem per solam diuisionem. Consimile penitus reperitur in lapide, & in igne, & in omnibus generibus & corporibus inanimatis. Forma enim totius in eis per qua habent vnitatem suae naturae, super vnitatem quantitatis secundum totam rationem formae, est in qualibet parte talium rerum, vnde facta diuisione manet essentia eiusdem formae in partibus ab inuicem diuisis. Quaelibet enim pars ignis est ignis, & quaelibet pars lapidis est lapis. Est tamen in istis diuisionibus quaedam similitudo generationis & corruntionis, non quod nouae formae per talem diuisionem inducantur, sed quia esse siue actus prior aufertur per ipsam diuisionem, & potentia ducitur ad actum proprium. Superhaec autem sunt animata imperfecta, vt plantae, & quaedam etiam animalia imperfecta vt sunt animalia anulosa, & in ipsis iterum idem inuenitur, quia cum auellitur ramus ab arbore, non aduenit noua forma vegetabilis, sed eadem essentia, quae vna erat in arbore tota, etiam actu vno, simul erat multiplex in potentia, & per diuisionem vnum esse perdit, & actus alius, & alius secutus est. Similiter in animalibus anulosis est animal actu vnum, sed est multiplex in potentia accidentali, vnde facta diuisione & remoto esse priori& vnitate actus sunt multa in actu, & sic facile est videre quomodo essentia alicuius formae est in potentia accidentali ad esse, quod tamen nondum habet, & hoc totum conuenit propter imperfectionem talium formarum, quia cum sint sub vno actu, simul sunt sub potentia multiplici respectu diuersorum esse, quae acquiruntur eis sine aliqua corruptione in suis essentijs sed sola diuisione facta. In animalibus vero perfectis & praecipue in homine, forma, quae est vna in actu, non est multiplex in potentia, vt per diuisionem constitueretur eadem essentia formae sub diuersis esse & diuersis actibus, cum anima hominis non diuidatur per se, nec per accidens, vndeeum in homine sit vnitas continuitatis cuiusdam, quod manifestum est tam in carne sua, & in osse, quam in alijs membris, quae sibi coniunguntur, propter ipsam naturam continuitatis, necessario erit in eo aliqua alia essentia formae, quae per solam diuisionem a toto habeat esse actu. Hoc enim in omnibus continuis reperitur. Haec enim est forma, respectu cuius quantitas sequitur materiam, super ipsam formam rediens, semper namque forma, a qua quantitas dependet secundum originem, diuisibilis est per accidens. Et hoc satis manifestum est, quia cum partes hominis sint in eadem propinquitate ad per se esse, sicut partes aliarum rerum imperfectarum, de quibus dictum est quod nulla noua essentia per diuisionem introducitur, sed esse nonum acquiritur, forma vero hominis diuidi non potest, vt in ea acquirantur multa noua esse, necessario erit in eo alia essentia formae suae, quae per solam diuisionem esse acquirat, sed in hoc est differentia inter perfecta animalia & imperfecta, quia in imperfectis animalibus illa essentia formae non erat simpliciter sine esse, licet esset sine esse acquisito per diuisionem, in perfectis vero sine esse simpliciter, & sine esse sibi debito, quia duo esse substantialia simulimpossibile est ponere in re vna. Alia differentia est ex parte ipsius diuisionis, quia cum diuidi non possit, nisi quod est actu quantum, quantitas autem in homine non est actu per formam, respectu cuius sequitur materia, nec rediens super formam, sed per animam solam, a qua est totus actus, qui est in homine, in igne vero & lapide quantitas est actu per formam, quam ipsa quantitas sequitur in materia, inde est quod diuisio in homine est in quantitate actu per animam, sed quod efficitur per diuisionem in actu acquisito, non est aliquid de essentia animae, sed est aliquid de essentia formae originalis ipsius quantitatis, cui per diuisionem datur esse actu. In rebus vero imperfectis diuisio est in quanto actu, & hoc per formam ad quam sequitur ipsa quantitas, cui per diuisionem aufertur vnum esse actu prius habitum, & acquiruntur ei plura esse, sub quibus ipsa essentia diuiditur, quae prius erat vna, secundum quam erat vnum esse in re, ante diuisionem, nihilominus illa eadem essentia formae erat in potentia accidentali ad multa esse simul cum vno esse actu quod habebat, & eius subiectum erat vna, & eadem materia numero. Et tamen constat, quod alium respectum habemateria ad esse actu primum, & alios diuersos respectus ad alia esse actu per diuisionem ad acquisita, quibus tamen respectibus materiae respondebat eadem essentia formae ante ipsum esse actu. Licet enim potentia materiae non differat ab eius essentia secundum quod potentia dicit principium receptiuum, differt tamen secundum quod dicit relationem materiae ad fomam. Et isto modo in materia possunt esse multi respectus essentia tamen manente vna. Sicut ergo materia secundum vnum respectum tantum vnum esse habet, cum alijs tamen respectibus multa habet esse essentiae, etiam formae sine esse perdiuisionem acquisito respondente, ita sub forma perfecta, cuiusmodi est anima humana, reperitur in materia hominis vnum esse tantum, licet in eadem materia sint essentiae aliarum formarum siue esse, quod tamen eis sola diuisione acquiritur. Haec ille.
Ex quibus omnibus patet, quod mens sua est, quod multae formae substantiales sunt in materia secundum essentiam antequam dent esse proprium illi materiae, & antequam principient aliquod esse substantiale, vt puta formae partium nondum a toto suo diuisarum, siue in corporibus simplicibus, siue in mixtis, siue in vegetabilibus, siue in brutis, siue in homine. Ex quo sequitur conclusio proposita scilicet quod multae formae substantiales secundum essentiam praecedunt in materia antequam dent esse substantiale composito, & probatur sic ista conclusio. Partes nouiter ab inuicem separatae habent nouum esse substantiale per aliquam vel aliquas formas substantiales Sed nullius talium formarum essentia est in materia nouiter inducta:igitur essentia talium formarum praecessit in materia antequam daret esse substantiale composito vel supposito. Maior nota est, quia ante diuisionem totius pars non habebat esse per se, & nunc habet. Minor probatur, quia nunquam noua essentia formaenducitur in materia sine alteratione praecedente, hic autem non praecessit alteratio sufficiens dum abscinditur primum membrum. Et in hoc primus articulus. terminatur & caeter.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum obiicitur contra praedicta. Et quidem contra secundam conclusionem arguit Scotus. Primo sic. Quia ante generationem compositi aliquid formae praecedit in materia, aut idem praeexistens erit idem respectu diuersarum formarum specificarum, aut diuersis formis specificis correspondent diuersae partes praeexistentes in materia. Si detur primumtigitur idem numero erit pars formae ignis, & aquae, & illud non potest esse forma aquae & ignis, quae distinguuntur specie, cum sit idem numero: ergo oportet formam aquae esse compositam ex partibus diuersarum rationum: ergo non est simplex. Si detur secundum, videlicet quod singulis formis singulae partes vel inchoationes respondeant. Quaero aut singulae intormant materiam aut vna, & non alia. bi vna & non alia: ergo pars ignis, quae est forma materialis, est in materia, & non informat materiam. Hoc autem est inconueniens. Si singulae informant: ergovna materia erit simul informata formis substantialibus diuersis & distinctis secundum speciem. Si dicatur quod non intensae, sed remissae informant, hoc non valet, quia quaelibet forma quantumcunque remissa cum materia constituit suppositum in generatione substantiae, sed tale non est natum esse pars alterius: igitur &c. Secundo. Quia aut iu generatione acquiritur aliquid formae de nouo, aut nihil. Si sic: igitur cum forma vel pars eius sit entitas positiua sequetur, quod per generationem acquiritur aliquid, quod non praefuit. Si autem nihil nouum acquiritur, quod non praesuit: ergo omnia simul fuerunt a principio, & sic per generationem nihil de nouo acquiritur. Sic ergo sequitur alterum istorum, vel quod omne nouum immediate fiat a causa prima, vel quod nihil sit nouum, vel quod aliquod nouum fiat a causa secunda, cuius nihil praefuit. Primum non est verum. Quia tollit omnem potestatem causandi a causis secundis. Nec secundum. Quia tollit omnem mutationem, ideo oportet ponere tertiumscilicet quod aliquid sit de nouo productum in esse a causa secunda, cuius nihil praefuit. Manifestum est autem, quod illa causa secunda nihil potest creare: ergo potest aliquid producere de nouo in esse, cuius nihil praefuit, & istud non est creare: igitur frustra ponitur inchoatio formae in materia ad vitandum creationem.
Tertio sic. In cuius virtute actiua est ens perfectius, in eius virtute actiua est ens im plectius eiusdem rationis, sed ista inchoatio formae, quae ponitur praecedere, est imperfectior gradu formae acquirendae per generationem, aliter ante generationem esset in materia forma perfecta eiusdem rationis cum forma inducta per generationem, & eiusdem rationis cum illa, quia cum illud maneat in generato, esset forma composita ex diuersis partibus essentialibus. Si ergo generans potest ponere in esse formam secundum vltimum eius, & secundum eius esse perfectum, sequitur quod potest illam formam ponere in esse secundum omnem eius inchoationem: ergo potest ponere in esse rationem seminalem. Quarto. Quaeritur de illa parte formae, quae vlterius inducitur, de cuius potentia educitur, si immediate producatur de esse materiae, tunc frustra ponitur illa inchoatio in materia ad vitandum creationem formae. Si autem producitur de gradu imperfecto illius formae, hoc est inconueniens, quod aliquid producatur de potentia alicuius, quod est eiusdem rationis cum eo, vel etiam de aliquo mediate alio, quod est eiusdem rationis cum eo, quod producitur. Contra eandem conclusionem arguit Aureotaus Primo sic. Nam quaeritur, vtrum illa potentia, de qua educitur forma in actum, quam tu dicis inchoationem eius, sit respectus quidam, & hoc non, quia substantia non fit ex respectu, aut sit ipsa essentia materiae, & tunc aut educi forma de potentia materiae est materiam transferri in formam, aut est materiam trahi ad formam sicut primum actuabile trahitur ad actum. Primus modus est impossibilis. S detur secundus, sequitur quod materia non sit res in actu, & natura terminata distincta a forma, sed forma tantum sit actuatio materiae.
Secundo. Quia inchoatio non est aliud quam materia secundum intentionem Phiuas & Commenta. 7. & 12. Met. vnde Commenta. 8. Met. dicit, quod anima est illud, quod est animatum in potentia ese animatum actu, quasi velit dicere, quod animatum actu est anima, & ita vna res sit compositum, quae cum sit in actu, est forma, cum est in potentia, est materia, licet sit distinguendum. Illa enim pro tanto est compositum, quia est perfectio trahens res ad complementum, vt sic omnis res generabilis & corruptibilis sit natura quaedam habens in se, non quidem duas naturas, sed inchoatiuum & complementum eiusdem naturae, quorum primum est materia, secundum forma, & per hunc modum, cum eadem sit materia omnium generabilium & corruptibilium, materia etiam non sit nisi inchoatiuum naturae rei generabilis & corruptibilis, potest concedi quod materia erit aliquo modo omnis natura generabilis & corruptibilis, dempto solo complemento, & adueniente complemento, puta forma sit hoc generabile & corruptibile, vnde adueniente forma ignis fit ignis, & adueniente forma carnis sit caro, & sic de singulis, & hoc modo omnis res generabilis & corruptibilis ante generationem sui praecedit innetermina te in materia, quia ipsa est indeterminate omnis res generabilis & corruptibilis, & hoc est quod Commentus dicit 7. Met. quod agens non est producens, sed est extrahens. Hoc igitur modo in materia non sunt inchoationes formarum, sed naturarum generabilium & corruptibilium. Materia enim est indeterminate omnes res generabiles & corruptibiles, & per generationem tota res, quae erat indeterminate in materia, transfertur ad actum ex hoc quod materia trahitur ad actuationem & terminationem, quae est forma, & ideo generans non largitur multiplicationem, sed perfectionem secundum Commenta. 8. Met. Si autem intelligas per inchoatiuum formae aliquid aliud a materia, quod transeat in formam per solam acquisitionem perfectionis, tunc forma erit composita ex illa perfectione, & illo inchoatiuo, & tunc forma erit composita.
Tertio probatur, quod non oporteat ponere aliquod inchoatiuum formae in materia distinctum ab ipsa materia, quod dicatur potentiale vel potentia ad formam, sed potius ipsa materia sit illud purum potentiale. Quia materia non est aliqua ratio in actu in entibus distincta: igitur ipsa est purum potentiale, & natura potens actuari, patet consequentia. Daoppositum, iam materia diceret rationem aliquam, licet diminutam in actu, si ipsa diceret distinctam rationem in actu, antecedens probatur per Commenta. qui 12. Met. com. 15. dicit, quod illud, quod non habet formam, non habet conceptionem vel intentionem intellectiuam de ea. Ex quibus verbis apparet quod forma & ratio idem sunt omnino, vt illud, quod non dicit formam nullam dicat omnino rationem, & sit quaedam potentialitas formaliter loquendo ad omnem rationem, & hinc est quod diffinitio, quae sumitur a forma ratio appellatur Item 2. Met. dicit Philosce quod in fundamento materiae nihil est distinctum, vbi Commenta. dicit, quod manifestum est, quod de illa non dicitur vere substantia, nec aliud praedicamentorum, & ideo dicit quod materia non est alicuius dispositionis, sed est in ea negatio omnium dispositionum, & com. 33. dicit quod hoc principium ex quo est generatio, non oportet esse in aliqua dispositione, & quod in materia non debet esse aliquid actu omnino.
Quarto. Illud in cuius ratione quidditatiua includitur ratio incompleti, id in sua ratione includit interminationem & potentialitatem, & est quaedam inchoatio, sed materia in sui ratione est intrinsece entitas incompleta: igitur &c. Maior patet. Haec enim est ratio, quare ratio infiniti consistit in potentia, & similiter motus, quia eorum ratio consistit in quadam incompletione intrinseca, expectans semper perfici per ipsum actum. Minor probatur per Philoasicus 8. Met. vbi dicit Philostcus Dico autem materiam, quod non est actu, sed potentia, quod exponens Commenta. commen. 2. dicit. Dico autem materiam illud, quod non est in actu aliquid determinatum, sed est in potentia illud, & com. 15. dicit quod substantia materiae non est in se, sed vt perficiatur per formam, & 8. Met. dicit Philostcet quod causa vnitatis compontissquod ex materia & forma fiat vnum, est, quia illud, quod est in potentia fit in actu ab agente in omnibus, in quibus est genetio, & non est aliquid creatum, sed est illud, quod erat in potentia sphaera, actu sphaera, quod exponens Commentator dicit commen. 15. quod causa istius vnitatis est, vt transmutetur illud, quod est in potentia, donec fiat in actu ab agente. Est ergo aliquod vnum, quod prius est in potentia, & post transfertur in actum. Translatio autem eius non largitur ei multitudinem, sed perfectionem in esse & in toto, hoc est vnum in actu, & hoc intendebat Aristoteles cum dicit, quod non est aliud causatum. Non enim est hoc aliud causatum ab agente ab eo in quo agit, sed est illud idem. Haec Commentator.
Ex quibus manifeste patet, quod materia est inchoatiuum rei, & forma est terminus & perfectio & complementum, & hoc materia & forma sunt vna res completa. Quinto. Cuius entitas est purum formabile non dicens aliquid formatum, illud est pura potentia per essentiam, & inchoatio rei. Daenim quod sit actus aliquis iam in ratione illa, qua est actus, non est purum formabile. Habebit enim actum admixtum, sed materia est entitas ex se intrinsece pure formabilis, qua pure informis. igitur &c. Minor patet per Augustinus 12. confessionum. c. 1. 2. & 3. vbi dicit expresse. Nonne tu Domine docuisti me prius quam informem materiam, formares antequam distingueres. Non enim erat aliquid, non color, non figura, non spiritus. Haec Aureolus. Contra praedictas conclusiones potest argui similiter per dicta Sanctus Thomas. Et quidem contra primam conclusionem arguitur per dicta eius primo senten. distinct. 17. q. 2. artic. 2. vbi sic dicit. Qualitates naturales educuntur de potentia materiae, quarum inchoationes quasdam materiae Deus in creatione indidit. Et ideo quando in actum prodeunt est exitus de imperfecto ad perfectum. Haec ille.
Item de potentia Dei. quaest. 3. artic. 4. in solutione septimi sic dicit. Forma potest dupliciter considerari. Vno modo secundum quod est in potentia, & tunc a Deo materiae concreatur nulla disponentis naturae actione interueniente. Alio modo secundum quod est in actu, & sic non causatur, sed de potentia materiae educitur per agens naturale. Haec ille. Ex quibus videtur quod aliquid formae praecesserit in materia ante generationem compositi per agens naturale.
Contra secundam conclusionem similiter arguitur ex dictis eius, quia in prima parte q. 76. artic. 4. dicit quod in homine non est alia forma substantialis per animam rationalem, immo quod corpus hominis includit animam, sicut calidum calorem, & lucidum lumen, nec corpus est corpus per aliam formam corporeitatis distinctam ab anima rationali. & in artic. 6. in solutione secundi vult, quod dimensiones, quae sunt in homine non consequuntur aliam formam substantialem per animam, vt dat esse corporeum.
Item in de anima. quaest. 9. in solutione 17. sic dicit. Dimensiones non possunt intelligi in materia nisi secundum quod intelligitur materia constituta per formam substantialem in esse substantiali corporeo, quod quidem non fit per aliam formam in homine quam per animam, vnde huiusmodi diui siones non praeintelliguntur in materia ante animam totaliter, sed quantum ad vltimos gradus perfectionis. Haec ille.
Ex quibus videtur quod quantitas in homine non consequitur aliam formam substantialem ab anima rationali, sed potius ipsam animam rationalem, & sic falsum est totum, quod in secunda conclusione dicitur, potissime duo. Primum est, quod quantitas nunquam consequitur originaliter aliquam formam substantialem, nisi super illam redeat, & ad illam terminetur, & eam efficiat quantam. Secundum est, quod in homine sit essentia alicuius formaealia ab essentia animae, quia hoc repugnat praecedentibus quaestionibus, & quasi toti doctrinae Sanctus Thomas in summa.
Item arguitur contra hoc, quod ibidem dictum est scilicet quod essentia alicuius formae sit in materia, & quod non det sibi esse per argumenta Scot. Item. Qualis forma erit illa secunda forma quam ponis in homine? Aut enim erit quaedam forma generalis dans solum esse corporeum, & hoc est contra Sanctus Thomas aut erit aliqua forma specialis, & hoc etiam non potest dari, quia vel esset forma alicuius elementi, aut forma mixti. Primum repugnat dictis eius, qui negat formam elementi remanere in mixto secundum essentiam. Secundum etiam dari non potest, quia si sit forma mixti, aut erit forma carnis, ossis, vel nerui, aut erit forma cadaueris, vt puta illa, quam informat brachia, vel alia membra abscisa a toto, vel etiam totum corpus post separationem animae rationalis. Et quicquid horum detur, totum est contra dicta eius, & sic videtur quod illa conclusio directe contradicat verbis & menti Sanctus Thomas in summa.
Item. Quia alia probatio eiusdem conclusionis sumpta capluralitate partium totius non valet, quia in nullo continuo animato vel inanimato, simplici vel mixto ante diuisionem ponendae sunt plures formae non dantes esse, nec vna danesse, & alia non dans, quia in talibus continuis eadem essentia formae substatialis tota totalitate naturae est in qualibet parte suae materiae, prout docet Sanctus Thomas 1. par. q. 76. artic. 8. & in de anima. q. 10. & de spiritualibus creaturis. q. 4. & sic vna & eadem essentia formae quae est vna in actu, & multiplex in potentia informat quamlibet partem suae materiae. Nec in eadem materia est essentia alicuius formae distincta a forma informante totam materiam nisi forte sicut pars distinguitur a toto, & sic non videtur, quod illa probatio valeat. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondetur obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scoti dicitur quod optime probat, quod forma compositi, quod incipit esse actu per generationem proprie dictam, non praesuit in materia secundum aliquod esse actuale, & hoc nec secundum totam essentiam formae, nec secundum partem essentiae, sed non concludit, quia forma talis compositi secundum se totum praecesserit generationem talis compositi secundum esse potentiale, praecessit nanque materia existens in potentia ad formam. Talis autem potentia materiae ad formam potissime si assint dispositiones accidentales proxime dicitur, & est quaedam inchoatio formae, non quae sit aliqua pars formae inducendae, sed subiectum illius, & sic forma inducenda dicitur esse in materia sicut effectus in sua causa, & non per realem praesentiam alicuius entitatis formae inducendae ad materiam. & sic patet, quod argumentum contra conclusionem sane intellectum non procedit, sed solum contra ponentes aliquid formae inducendae informare materiam ante generationem compositi, & esse in materia per sui realem peentiam, quod nos non dicimus in prima conclusione, nec in secunda. Similiter ista ratio non probat, quin forma compositi, quod non per generationem, aut alterationem, sed per solam diuisionem efficitur in actu, praecedat talem actuationem nouisuppositi, vt ponit secunda conclusio de diuisione elementi, vel mixti inanimati, aut animati vegetabilis, aut animalis imperfecti, formae nanque talium partium sola diuisione nouasupposita constituentium praecesserunt talia supposita, & hoc in potentia, non in actu, eo modo quo pars existens in toto, & per esse totius praecedit seipsam separatam a toto, & subesse proprio existente, tamen talis forma partis a toto diuisae, licet non praecesserit suum suppositum in esse actuali proprio plusquam forma per generationem inducta, veruntamen praecessit per sui realem pentiam cum materia. Secus autem de forma pergnenationem inducta.
Ad secundum dicitur, quod si loquamur de formaper gneiationem inducta, nihil quod sit essentia eius, vel pars essentiae praefuit, quasi in se realiter materiae praesens, aut materiam informans, vel materiae inhaerens: sed si loquamur de forma, quae constituit nouum suppositum, per solam diuisionem continui, illa praesuit per realem paentiam in materia, sed tamen non quasi dans, aut habens esse proprium, sed tanquam existens per esse totius. Et tunc ad argumentum inquantum potest procedere contra hunc sensum dicitur, quod nihil de essentia formae acquiritur in constitutione noui suppositi, sed bene acquiritur nouum esse existentiae, quod non est aliquid de essentia formae, sed se habet ad formam, vt actus sd potentiam. Nec tamen sequitur, quod illud esse sit per se productum de nouo, quia esse non fit, sed ens, sed quod nouum suppositum est productum non simpliciter sed in esse suppositi, quia aliquid est per se subsistens, quod prius non per se subsistebat. Nec oportet quod hoc sit factum per creationem, nec per generationem, sed per solam diuisionem, quia forma quae dat nouiter esse prius, licet non daret actuale esse, erat tamen in potentia maxime proxima ad esse, & ideo per solam diuisionem dat esse.
Ad tertium dicitur, quod si loquamur de inchoatione formae per generationem inductae, illa non est aliud quam potentia materiae praecisae sumpta, vel saltem potentia materiae sub dispositionibus, de qua constat, quod non est eiusdem rationis cum forma inducenda, & sic patet quod minor argumenti quo ad vnam partem est falsa. Si autem loquamur de inchoatione formae per solam diuisionem ad vltimum complementum adductae, scilicet quod det esse proprium. & ab alijs distinctum, talis inchoatio non est aliud ab ipsa essentia formae, sed ipsamet essentia formae subesse totius potest dici, licet improprie inchoatio sui, prout est sub esse proprio vel potius vt dat esse proprium suo supposito, & ab aliis indiuiduis eiusdem speciei distinctum, & argumentum non procedit directe contra nos sed contra albertistas.
Ad quartum dicitur, quod supponit falsum, scilicet quod forma habeat duas partes, aut duas entitates illam intrinsece constituentes, quod nos non dicimus, sed solum quod forma nouiter dans esse praeexistit in materia vno modo de duobus. Vnus est, quo praeexistit in materia non per aliquid suae essentiae, sed per causam suae essentiae. Alius est quo praeexistit per suam essentiam priuatam proprio esse. In primo casu non oportet quaerere de vltima parte, de cuius potentia educitur, quia non ponimus partem praecise educi, immo totam essentiam formae. In secundo vero casu quaestio illa minus habet locum, quia nec tota, nec pars eius educitur proprie loquendo, sed tota essentia formae modo dat proprium esse, & sibi debitum, & ab esse cuiuslibet alterius formae distinctum, prius vero non, sed erat per esse totius, & hoc non conuenit per eductionem sed per solam diuisionem continui, per quam nulla noua forma quo ad sui essentiam incipit, sed incipit nouiter dare esse, ita quod prius erat, sed non dabat esse. Modo autem non solum est, immo dat esse, & prius erat per esse alienum, modo per esse proprium. Hoc autem totum fieri potest in talibus mixtis inanimatis & animalibus imperfectis sine cuiusquam essentiae nouae generatione modo praeexposito in conclusione propter summam propinquitatem formae partis ad esse.
Ad primum Aureoli dicitur, quod potentia materiae, de qua forma educitur, dicit quid absolutum in recto. scilicet essentiam, materia autem importat respectum in obliquo, Est enim relatiuum secundum dici, non secundum esse. Et cum vlterius quaerit, quid est formam educi de potentia materiae, respondetur quod hoc non est materiam conuerti in formam, nec est materiam trahi ad formam illo modo, quo arguens fingit scilicet quod materia & forma perditis propriis vnitatibus sic identificentur, quod hoc & illud nullatenus sint plura vel distincta ad inuicem, sed sic, quod materia quae prius erat actuabilis & terminabilis per formam incipiat actualiter formari actuari & terminari per formam & non solum hoc recipiat a forma, immo quod ipsa materia per sui transmutationem concurrat in suo genere causalitatis simul cum agente in suo genere ad causandum inceptionem formalem, ita quod materia, quae prius erat causa formae in potentia, efficiatur causa in actu formae, quo ad suum esse vel fieri. Hoc enim intelligo per hoc, quod dico formam educi de potentia materiae, hoc addito, sicut dicit arguens, quod materia trahatur ad participandum formam & esse formae, sunt ergo tria de ratione eius quod dico, formam educi de potentia materiae.
Primum est, quod materia ante inceptionem formae posset causare formam quo ad suum esse vel suum fieri aut incipere. Secundum est, quod materia actucauset esse, vel fieri, vel inceptionem formae. Tertium est, quod materia trahatur ad participandum actum formae. Non autem intelligo quod aliquid de essentia formae per sui realem praesentiam vel informationem inhaesionem aut compositionem, aut vnionem praeextiterit in materia plusquam in agente, sed solum sicut effectus in sua causa, & principio materiali, & subiectiuo. Ex quo patet, quod forma potius dicitur educi de potentia materiae quam de potentia agentis propter tertiam conditionem. secundo quod anima intellectiua non dicitur educi de potentia materiae propter defectum primae & secundae conditionis. tertio quod materia non dicitur educi de potentia formae, sed econtra propter defectum primae secundae & tertiae conditionis.
Ad secundum dicitur, quod pro quanto (oncludit materiam esse inchoationem naturarum, & totius compositi concedendum est. Pro quanto autem negat materiam vel potentiam materiae esse inchoationem formae, negandum est licet concedatur, quod verius & proprius loquendo materia est inchoatio compositi quam formae. Materia enim dicitur esse inchoatio compositi tanquam prima pars eius, dicitur autem esse inchoatio formae nontanquam pars eius aut aliquid essentiae illius, sed tanquam fundamentum sui esse, & causa proxima a suo effectu indifferens secundum esse, licet non secundum essentiam. Illae autem auctoritates, quas arguens adducit, false exponuntur ab eo, ut puta, quod ideo compositum sit vnum, quia materia, & forma non sunt duae naturae, vel duae entitates sed solum vnica. Hoc enim falsum est, quia materia & forma secundum mentem philosophi & Commentatoris, & communiter omnium doctorum sunt duae distincte entitates licet sint indistinctae secundum esse.
Item cum dicit, quod materia prima est indeterminate omnis entitas& quod compositum dum est in actu sit forma, & dum est in potentia est materia &c. Ille modus loquendi falsus est, vel improprius, quia tunc materia fieret forma. Et similiter tunc asinus in potentia esset capra in potentia, & multa alia falsa sequerentur. Si autem talis modus loquendi reperiatur in dictis philosophi, aut Commentatoris exponendus est, vt sit praedicatio per causam, & non per essentiam, quia scilicet res potest esse per materiam, est autem in actu per suam formam.
Item cum dicit Commentator quod generans non producit, sed extrahit, exponi debet quod non producit, formam proprie & per se, sed compositum. Formam vero extrahit de potentia in actum. Item cum dicit quod agens non largitur multitudinem, sed perfectionem, secundum proprietatem locutionis, falsum est, quia tunc ignis trina vice calefaciens aquam, non largiretur tres calores, sed vnum, nec de vna materia posset extrahi, nisi vnica soma, & multa alia falsa, sed debet sic intelligi, quod scilicet agens naturale non causat aliquid totaliter nouum, cuius nulla pars praecesserit, quia non producit, nec agit proprie nisi compositum & illius semper vna pars puta materia praecessit. Forma autem proprie non fit nisi large & improprie, quia sibi non proprie debetur esse, & consequenter nec fieri.
Ad tertium patet ex praedictis. Non enim ponimus quod inchoatio formae sit aliud a potentia materiae, vel eius dispositionibus. Concedimus insuper quod materia vel eius potentia potest dici inchoatio formae, sed non eo modo, quo arguens ponit scilicet quod materia possit identificari formae totaliter quod sit ab illa penitus indistincta secundum entitatem, licet possit indentificari quo ad esse. Cum autem dicitur in antecedente, quod materia non est aliqua ratio &c. Dicitur quod sicut materia dicit propriam entitatem, ita propriam rationem distinctam ab entitate & a ratione formae & compositi, licet sua entitas, & sua ratio sit diminuta. Nec valet consequentia, materia dicit entitatem, aut rationem distinctam & propriam. igitur dicit entitatem, aut rationem in actu, quia actus & potentia dicunt proprias & distinctas rationes, vt patet nono metaphy. & secundo de anima. Et ad dictum Commentatoris dicitur, quod illud quod non habet formam, ita, quod nec est forma, nec habet formam partem sui, nec est subiectum formae, nec habet habitudinem ad formam, illud non habet intentionem nec rationem, nec est vllo modo obiectum intellectus, sed nihil prohibet, quin illud, quod non est forma, nec habet formam partem sui, sed tamen est subiectum formae, habere propriam rationem, in ordine tamen ad formam.
Ad secundum dictum Commentatoris dicitur, quodnullum praedicamentum praedicatur de materia prima sicut de quadam natura specifica & integra per se contenta in genere, tamen substantia potest praedicari de materia tanquam de principio rerum sui generis, quod clare patet in septimo metaphy. & secundo de anima. Ad tertium dictum eiusdem dicitur, quod materia non est alicuius dispositionis actualis, sed est subiectum formarum & priuationum, cum ergo sibi competat ratio subiecti & potentiae & partis, item ratio principii & causae, item secundum arguentem ratio potentialis, formalis terminabilis, incompleti, indeterminati, & multae aliae, non omnino caret ratine, saltem respectiua, & analogica, & comparatiua. Ad quartum dicitur primo, quod minor illius argumenti contradicit anti pcedentis ratioio, quia in tertio argumento laborauit ad pbandum quod materia nullam penitus dicit ronem, & in hoc quarto assuinit, quod materia habet rationem quidditatiuam, aliter minor non bene sumitur sub maiore. Secundo dicitur, quod argum optime concludit, quod materia potest dici inchoatio. Tertio dicitur, quod verbum Commentatoris, quo dicit, quod agens non largitr multitudinem, sed pfectione dent sane intelligi, vt dictum est supra.
Ad quintum patet similiter, quia concludit vt rum, vt praecedens, sed non contra nos Vnde breuiter mens Sancti Thomas quantum capio consistit circa praesentem materiam in decem. Primum est quod forma substantialis, quae est terminus generationis non praecedit generationem compositi sui secundum totam, nec secundum partem sui, per realem pentiam sui, vel suae partis ad materiam, nec quod aliquid suiprius esset in materia informatiue vel inhaesiue. Secundum est, quod tota essentia formae praedictae ptecessit in potentia materiae, sicut effectus in sua causa, modo quo superius est expressum. Tertium est, quod potentia materiae & essentia materiae potest dici inchoatio formae. Quartum est, quod materia habet propriam & distinctam entitatem ab entitate formae, non autem aliud esse existente. Quintum est, quod materia & forma, licet sint entitates ab inuicem distinctae constituunt tamen vnam pe se entitatem, quae est compositum. Sextum est, quod essentia formae, quae dat nouum esse suo composito, & de nouo constituit suppositum sine hoc, quod sit terminus generationis substantialis, sed per solam diuisionem continui potespraecedere in materia antequam det esse actuale, vt patet in diuisione corporum simplicium, & mixtorum non aniatorum, anima perfecta non quidem vt distincta a forma totius continui quasi essentia totaliter alia, sed solum vt pars a toto. Septimum est, quod in homine non est alia forma substantialis praeter animam rationalem, nisi solum in potentia propinqua, vel remota materiae.
Nec valet distinctio de forma dante esse, & de forma non dante esse, quia nulla talis est in homine secundum sui essentiam & realem praessentiam simul cum anima intellectiua. octauum est, quod dum diuiditur aliqua pars hominis, puta manus aut pes ab homine, ibi est noua corruptio & generatio, sicut & in morte hominis, ita quod materia partis abscisae spoliatur omni forma substantiali prius habita, & acquirit nouam formam substantialem, modo quo dictum fuit di. 15. Nonum est, quod quantitas hominis non sequitur aliquam formam substantialem aliam ab anima, sed solum ipsam animam, quae sicut dat esse substantiale & corporeum, & sic de caeteris, ita dat accidentia consequentia ad tale, vel tale esse non per modum causae efficientis, sed formalis modo alias dicto. Decimum est, quod non oportet omnem formam substantialem, a qua fluit essentia quantitatis vt a principio originali, esse extensam per se vel per accidens, aut terminare talem dimensionem per modum subiecti per illam extensi. Ex quibus patet, quod libellus ille, qui intitulatur de natura materiae falso ascribitur beato ThomaeAut si illum edidit, iuuenis edidit, & contentis in eo contraria postea scripsit, dum materiam melius digessit potissime de pluralitate formarum. Ex praedictis patet quid dicendum sit ad argumenta vltimo loco inducta ex dictis Sancti Thomas quia contradictio, quae videtur esse inter dicta eius in primo sen. & de potentia Dei ex vna parte, & dicta eius in secundo sen. ex alia parte, apparens est, & non existens. De contradictione vero, quae est inter contenta in libello de natura materiae, & contenta in alis libris posterioribus non est curandum, quia vel ille libellus false sibi ascribitur vel contenta in eo postea melius retractauit, nec est inconueniens, quia multa quae in scriptis dixerat iuuenis, postea correxit in summa, quam vltimo condidit, sicut fecit Augustin. Librum retractationum.