Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Quantitas interminata sit ponenda

DISTINCTIO XVIII. QVAESTIO I. Vtrum Quantitas interminata sit ponenda,

Circa decimam octauam distinctionem secundi sen. quaeritur Vtrum quantitas interminata sit ponenda.

Et arguitur quod non quia si talis quantitas ponatur aut illa praecedet formam substantialem in materia, aut sequitur. Non potest dari primum, quia forma substantialis immediate vnitur materiae, nec secundum, quia omnis talis quantitas est terminata.

In oppositum arguitur sic, quia possibile est, quod dimensiones remanentes in sacramento altaris sine subiecto rarefiant. Tunc quaeritur in tali casu, in quo subiecto sit motus rarefactionis. Non potest dici, in aliqua substantia quia nulla est ibi, nisi corpus Christi. Nec etiam quantitas terminata, quia secundum illam fit motio, ergo relinquitur quod subiectum illius motus aut mutationis sit quantitas interminata.

In hac quaestione erunt tres articu. In primo ponentur conclusiones. In secundo adducentur obiectiones. In tertio dabuntur solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Quantitas substantiae, qua substantia dicitur formaliter quanta, est accidens, & nullo modo est substantia. Hanc conclusionem ponit sententialiter Sanctus Thomas quarto senten. distinct. duodecima quaestio. prima argusiprimo quaestiuncula tertia, vbi sic ait. Substantia corporalis habet, quod sit subiectum accidentium ex materia sua, cui primo inest subiici alteri. Prima autem dispositio materiae est quantitas, quia secundum ipsam attenditur diuisio eius & indiuisio, & ita vnitas & multitudo, quae sunt prima consequentia ens, & propter hoc sunt dispositiones totius materiae, non huius aut illius tantum. Vnde omnia alia accidentia mediante quantitate in substantia sundantur, & quantitas est eis prior naturaliter. Et ideo non claudit materiam sensibilem in sua ratione, quamuis claudat materiam intelligibilem, vt dicitur septimo metaphy. Vnde ex hoc quidam decepti fuerunt, vt crederent dimensiones esse substantias rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus nihil sensibile remanere videbant, nisi quantitatem, quae tamen secundum suum esse dependet a substantia, sicut & alia accidentia. Virtute autem diuina datur dimensionibus, quae fuerunt panis, vt sine subiecto subsistant in hoc sacramento, quod est prima proprietas substantiae & per consequens datur eis, vt sustineant alia accidentia, sicut & sustinebant quando substantia sub ea eis erat, & sic alia accidentia sunt in dimensionibus sicut in subiecto ipsae vero dimensiones non sunt in subiecto. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Prima accidentia consequentia substantiam sunt quantitas & qualitas, & haec duo proportionantur duobus principiis essentialibus substantiae, scilicet materiae & formae, quia quantitas respondet materiae qualitas vero formae. Haec ille.

Idem ponit tertia parte, quaest. 77. artic. secundo. Item in scripto super primo phy. in cap. quod incipit. Principium autem omnium &c. sic dicit. Si dicatur quod substantia sit sine accidente, sequitur, quod non sit quantitas, nam quantitas de numero accidentium est, & hoc est contra positionem Melissi. Posuit enim ens esse infinitum. Vnde sequitur quod sit quantum quia infinitum de se loquendo non est nisi in quantitate, sed substantia & qualitas & huiusmodi non dicuntur infinita nisi per accidens, inquantum scilicet sunt simul cum quantitate, cum ergo Melissus ponat ens infinitum non potest ponere substantiam sine quantitate, sic ergo est substantia & quantitas simul, ex quo sequitur quod non sit vnum tantum, sed duo. Si vero sit substantiatantum, non est infinitum, quia non habebit magnitudinem, nec quantitatem. Haec ille.

Item tertio, metaphy. in illo capi. His autem hita dubitatio &c. Probat post Aristoteles quatuor rationibus, quod nec linea, nec superficies, nec corpus sint substantiae. Prima talis est. Si quis inquit Ariste confitetur, quod longitudines & puncta sint magis substantiae quam corpora, sequitur quod si huiusmodi non sint substantiae, quod & corpora non sunt substantiae, & consequenter quod nihil erit substantia, quia accidentia corporum non sunt substantiae, sed puncta & lineae & superficies non sunt substantiae, haec enim oportet aliquorum corporum accidentia esse. Nam punctus est terminus lineae, & linea superficiei, & superficies corporis. Non autem videtur qualium corporum sint illae superficies substantiae, nec lineae, vel puncta. Manifestum est enim quod lineae & superficies sensibilum corporum non sunt substantiae: variantur enim per modum aliorum accidentim circa idem subiectum, sequitur etgo quod nihil eorum erit substantia.

Secunda ratio talis est omnia praedicta videntur esse quaedam corporis dimensiones, vel secundum latitudinem vt superficies, vel secundum profunditatem vt corpus, vel secundum longitudinem vt linea, sed dimensiones corporis non sunt substantiae, igitur ista non sunt substantiae, Tertia ratio talis est. In corpore solido inest simili modo idest potentialiter quaelibet figura, quae potest protrahi ex illo solido per aliquam dimensionem. Sed manifestum est, quod in quodam magno lapide nondum secto non inest figura mercurii in actu, sed solum in potentia, ergo similiter in cubo, idest in corpore habente sex superficies quadratas non inest medietas cubi, quae est quaedam alia figura in actu, sed hoc est actu, quando cubus actu diuiditur in duas medietates, & quia omnis impressio nouae figurae in solido exciso fit secundum aliquam superficiem, quae terminat figuram, manifestum est, quod neque superficies talis erit actu in corpore sed solum in potentia, quia si quaecunque superficies praeter exteriorem esset actu in corpore solido, pari ratione esset in actu superficies, quae terminat figuram medietatis. Quod autem dictum est de superficie intelligendum est de linea, puncto, & vnitate. Haec enim in continuo non sunt actu nisi quantum ad illa, quae determinant continuum, quae manifestum est non esse substantiam corporis. Aliae vero superficies vel lineae non possunt esse substantia corporis, quae non sunt actu in ipso Substantia autem actu est in eo, cuius est substantia. Cum ergo superficies & linea magis videantur esse substantiam quam corpus, & haec non sunt substantiae, igitur nec corpus. Quia autem linea & superficies magis videantur esse substantiae, quam corpua probat ibidem Aristoteles duplici medio.

Primum est. Quia illud per quod aliquid diffinitur, videtur esse subitantia eius. Nam diffinitio significat substantiam, sed corpus diffinitur per superficiem, & superficies per lineam, & linea per punctum, & punctum per vnitatem ergo superficies est substantia corporis, & sic de aliis. Secundum medium est. Quia cum substantia sit primum in entibus, id quod est prius, videtur esse magis substantia, sed superficies est prior naturaliter corpore, quia superficies potest esse sine corpore, non autem corpus sine superficie, ergo superficies est magis substantia quam corpus, & idem potest argui de alijs.

Quarta ratio talis est. Omnis substantia quae prius non fuit, & postea est, aut prius fuit, & postea non est videtur hoc pati cum generatione & corruptione. Et hoc manifeste apparet in omnibus his, quae per motum causantur, sed puncta & linea & superficies quandoque quidem sunt, quandoque vero non sunt, & tamen neque corrumpuntur, ergo non sunt substantiae. Probatur vtrunque suppositorum. Primo quidem quod quandoque sunt, & quandoque non sunt. Contingit enim corpora prius diuisa copulari in vnum, aut prius copulata diuidi. Quandocunque autem corpora diuisa copulantur, sit vna superficies corporum duorum, quia partes corporis continui copulantur ad vnum terminum communem, qui est superficies vna. Quando. vero corpus vnum diuiditur in duo, tunc efficiunrur duae superficies, quare non potest dici, quod quando ipsa duo corpora componuntur, quod remaneant duae superficies eorum, sed vtraque desinit esse. Similiter quando corpora diuiduntur incipiunt esse de nouo duae superficies, prius tamen non existentes. Non enim potest dici, quod superficies quae est diuisibilis secundum profunditatem diuidatur secundum profunditatem, aut, quod punctum, quod est omnino indiuisibile, quocunque modo diuidatur. Et sic patet quod ex vno non possunt fieri duo in via diuisionis. Nec ex duobus praedictorum potest fieri vnum in via compositionis. Vnde relinquitur, quod puncta, linea, superficies quandoque esse incipiant, & quandoque desinant. Secundum vero suppositum, scilicet quod ista non generantur neque corrumpantur, probatur sic. Omne quod generatur ex aliquo generatur, & omne quod corrumpitur in aliquid corrumpitur. Sed non est dare al:quam materiam, ex qua ista generentur, & inquam corrumpantur propter eorum simplicitatem, ergo talia non generantur nec corrumpuntur.

Confirmatur ista ratio per simile Ita enim se habet nunc in tempore, sicut punctus in linea Nunc autem non videtur generari aut corrumpi, quia si generaretur aut corrumperetur, eius generatio aut corruptio mensuraretur aliquo tempore vel instanti, & sic mensura ipsius nunc esset vel aliud nunc in infinitum, vel tempus, quod est impossibile. Et licet nunc non generetur nec corrumpatur, tamen videtur esse semper aliud, & aliud nunc non quidem quod differat secundum substantiam, sed secundum esse, quia substantia ipsius nunc respondet substam tiae ipsius mobilis. Variatio autem ipsius nunc secundum esse respondet variationi motus, vt ostenditur quarto phy. Similiter ergo se videtur habere de puncto in comparatione ad lineam, & de linea in comparatione ad superficiem, & de superficie in comparatione ad corpus, quia scilicet non corrumpuntur, nec generantur, & tamen aliqua variatio attenditur circa huiusmodi. Eadem enim, est ratio de omnibus his. Omnia enim huiusmodi sunt termini secundum quod in extremo considerantur, vel diuisiones secundum quod sunt in medio. Vnde sicut secundum fluxum motus variatur nunc secundum esse licet maneat idem secundum substantiam, propter identitatem mobilis, ita etiam variatur punctum cum sit aliud & aliud propter diuisionem lineae, sed non corrumpitur, aut generatur simpliciter. Et eadem ratio est de aliis. Hanc autem quaestionem philosophus pertractat in. 12. & 14. Veritas autem huius quaestionis est, quod huiusmodi mathematica non sunt substantiae rerum, sed sunt accidentia superuenientia substantiis. Deceptio autem quantum ad magnitudines prouenit ex hoc quod non distinguitur de corpore, secundum, quod est in genere substantiae, & secundum quod est in genere quantitatis. In genere enim substantiae est secundum quod componitur ex materia & forma, quam consequuntur diuisiones in materia corporali. Ipsae autem dimensiones pertinent ad genus quantitatis quae non sunt substantiae, sed accidentia, quibus subiicitur substantia composita ex materia & forma. Sicut etiam dictum est supra, quod deceptio ponentium numeros esse substantiam rerum proueniebat ex hoc, quod non distinguebant inter vnum quod est principium numeri, & vnum, quod conuertitur cum ente. Haec ille. Et similia dicit. Commentator tertio metaph. commento. nono & ante vtrunque sunt verba Aristote in sententia.

Item Commenta. primo physcommento. 63. & 66. expresse ponit, quod dimensiones sunt accidentia distincta ab ipsa materia. Nam commento. 63. dicit sic. Videmus idem corpus in eodem loco transserri de carneitate in terrestreitatem, & de terrestreitate in vegetabilitatem, & mutabitur nomen eius & diffinitio. Et videmus ipsum etiam transserri de albedine in nigredinem, sed non amittit nomen & diffinitionem, & ex hoc scitur, quod corpus, quod est subiectum isti transmutationi permanet in nomine & diffinitione, & quod est ei dispositio substantialis, quae fit vnum numero. Corpus autem, cuius nomen & diffinitio mutatur per transmutationem dispositionum, non est vnum per dispositionem existentem in ipso dantem ei nomen & diffinitionem propriam. Vnde necesse est vt illud subiectum sit vnum, quia non habet vnam formam dantem nomen & diffinitionem vnam, & est necesse esse tres diuisiones, quae videntur inseparabiles ab ipso, & eodem modo numeros qui dicuntur corpora sicut accidentia, & vnum, quia subiectum earum non habet nomen & diffinitionem vnam numero, nisi per subiectum habens formam substantialem, quoniam si essent de dispositionibus substantiae, non mutaretur nomen istius subiecti, neque eius diffinitio per mutationem alicuius dispositionis eius, & esset omnis transmutatio in accidentibus. Et cum ita sit, est igitur unum subiectum numero non habens dispositionem substantialem, sed est habens naturam recipiendi istas dispositionis substantiales in potentia, omnes dispositiones substantiales & accidentales, & hoc dicitur prima materia & primum yle. Et manifestum est, quod ista materia non denudatur a corporeitate, quia tunc haberet dispositionem substantialem, & haberet nomen & diffinitionem. Et ex hoc patet, quod qui ponunt hanc materiam esse corpus, peccant. Similiter qui ponunt illud, quod defert dimensiones subiectum habens formam in actu, vt Auicenna &c. Haec Commenta. Ex quibus patet, quod secundum eum materia defert dimensiones, sicut subiectum defert sua accidentia.

Item quarto phy. commento 6o. in fine sit dicit. Si vacuum sit, nihil aliud est nisi dimensio per se existens vel separata. Et ideo manifestum est, quod vacuum non est, quoniam si esset, tunc praedicamentum quantitatis esset separatum, & tunc quantitas esset substantia. Haec ille.

Item commento. 51. dicit. Non est differentia inter vacuum & corpus mathematicum, cum vtrunque sit tres dimensiones abstractae a materia. Haec ille. Item quod Commentator fuerit huius mentis, patet inspicienti libellum eius de substantia orbis, cuius multa dicta recitabuntur in seccundo articulo.

Secunda conclusio. Quantitas est, subiectum aliorum accidentium corporalium & absolutorum inherentium substantiae. Hanc conclusionem ponit. Sanctus Thomas tertia parte q. 77. arti. secundo vbi quaerit. Vtrum in sacramento altaris quantitas dimensiua panis & vini sit subiectum aliorum accidentium. Et probat eam sic. Qualitates non sunt diuisibiles per se, sed per accidens ratione subiecti. Diuiduntur autem qualitates in hoc sacramento remanentes per diuisionem quantitatis dimensiuae, sicut patet ad sensum, ergo quantitas dimensiua est subiectum accidentium, quae remanent in hoc sacramento.

Item postea sic dicit. Necesse est dicere accidentia alia, quae remanent in hoc sacramento esse sicut in subiecto in quantitate dimensiua panis & vini remanente. Primo quidem per hoc, quod ad sensum apparet aliquod quantum esse ibi coloratum, & aliis accidentibus affectum, nec in talibus sensus decipitur. Secundo. Quia prima dispositio materiae est quantitas dimensiua. Vnde & Plato posuit primas differentias materiae esse magnum & paruum, & quia primum subiectum est materia consequens est, quod omnia alia accidentia referantur ad subiectum mediante quantitate dimensiua, sicut & primum subiectum coloris dicitur esse superficies ratione, cuius quidam posuerunt dimensiones esse substantias corporum, vt dicitur, tertio metaphysi. Et quia subtracto subiecto remanent accidentia secundum esse, quod prius habebant, consequens est quod omnia accidentia remaneant fundata super quantitatem dimensiuam. Tertio. Quia cum subiectum sit principium indiuiduationis accidentium, oportet id quod ponitur aliquorum accidentium esse subiectum, aliquo modo esse indiui duatiopis principium. Est enim de ratione indiuidui, quod non possit esse in pluribus, quod contingit dupliciter. Vno modo, quia non est natum esse in aliquo. Et hoc modo formae immateriales separatae per se subsistentes sunt etiam per seipsas indiuiduae. Alio modo ex eo, quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus sicut haec albedo, quae est in hoc corpore. Quantum igitur ad primum materia est indiuiduationis principium omnibus formis inhaerentibus, quia cum huiusmodi formae quantum est de se sint natae in aliquo essesicut in subiecto ex quo aliqua earum recipitur in materia, quae non est in alio nata esse, nec ipsa forma sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum dicendum est, quod quantitas dimensiua est indiuiduationis principium. Ex hoc enim aliquid natum est esse in vnosolo. quia illud est in se indiuisum & diuisum ab omnibus aliis. Diuisio autem accidit substantiae ratione quantitatis, vt dicitur primo physi. Et ideo ipsa quantitas dimensiua est quoddam indiuiduationis principium, inquantum scilicet diuersae formae numero sunt in diuersis partibus materiae. Vnde ipsa quantitas dimensiua secundum se habet quandam indiuiduationem, ita quod possumus imaginari plures lineas eiusdem speciei positione differentes, quae cadit in rationes quantitatis huiusmodi, conuenit enim dimensioni, quod sit quantitas positionem habens. Et ideo potius quantitas dimensiua potest esse subiectum aliorum accidentium quam econtra. Haec ille.

Vnde ex dictis potest formari duplex ratio. Prima est. Omne quod afficitur aliquo accidente, est subiectum illius, sed quantitas afficitur accidentibus, vt patet in eucharistia:igitur est subiectum illorum. Secunda talis est primum accidens adueniens materiae, vel alicui subiecto, est ratio aliis accidentibus afficiendi illud, & sic est ratio subiectiua aliorum accidentium sed quantitas sic se habet ad materiam vel subiectum, ergo per ipsam materia vel subiectum substat aliis accidentibus. Tertia talis est. Principium indiuiduationis accidentium est aliquo modo subiectum illorum, sed quantitas est principium indiuiduationis omnium aliorum accidentium corporalium, igitur, &c. Eandem conclusionem ponit. 4. sen. dist. 22. q. prima articu. primo quaestiuncula tertia. Item 4. contra Gen. cap. 65.

Tertia conclusio. Quantitas dimensiua potest acquiri & deperdi in substantia. Probatur ista conclusio ex dictis Aristotes & Sancti Thomas in probatione primae conclusionis. Nam noua puncta, nouae lineae, & nouae superficies in substantia possunt acquiri & perdi per diuisionem continui, sed omnia ista sunt de genere quantitatis, vt patet in praedicamentis, igitur conclusio vera.

Quarta conclusio. Eadem quantitas numero potest per essentiam quandoque esse maior, & quandoque minor, & hoc potest contingere per condensationem & rarefactionem. Hoc autem ponit Sanctus Thomas in scripto super quartum physi. Vbi exponens quandam responsionem Aristotes contra antiquos dicentis rarefactionem & condensationem non posse fieri sine vacuo, sic dicit Aristote inquit ad ostendendum quod condensatio & rarefactio possunt fieri non ponendo vacuum, supponit quatuor ex scientia naturali. Quorum primum est, quod vna est materia contrariorum, scilicet calidi & frigidi, vel cuiuscunque alterius contrarietatis, contraria enim nata sunt fieri circa idem: secundum est, quod omne quod in actu est, necessario fit ex eo, quod est in potentia: tertium est, quod materia non est separabilis a contrariis, ita vt sit absque eis, sed tamen secum dum rationem materia est aliud a contrariis: quartum, est quod materia per hoc, quod nunc est sub vno contrario, & postea sub aliis, non est alia & alia, sed eadem numero. Ex istis ostendit propositum in hunc modum. Eadem numero est materia contrariorum, magnum autem & paruum sunt contraria circa quantitatem, ergo eadem numero est materia magni & parui. Hoc enim manifestum est in transmutatione substantiali. Cum enim generatur aer ex aqua, eadem materia, quae prius erat sub aqua, facta est sub aere, non accipiendo aliquid quod prius non haberet, sed illud, quod prius erat in potentia, reductum est in actum. Et similiter est econuerso, cum ex aere generatur aqua. Sed hoc interest, quia cum ex aqua generatur aer, fit mutatio ex paruo in magnum, quia maior est quantitas ac ris generati quam aqua ex qua generatur. Cum autem ex aere fit aqua fit econuerso transmutatio ex magnitudine in paruitatem. Ergo & cum aer multus existens reducitur ad minorem quantitatem per condensationem, vel ex minori in maiorem per rarefactionem, eadem est materia quae fit vtrunque in actum, scilicet magnum & paruum, prius existens ad hoc in potentia. Non ergo condensatio fit per hoc, quod aliquae partes subintrando adueniant, vel rarefactio per hoc quod partes inhaerentes extrahantur, vt estimabant ponentes vacuum extra corpora, sed per hoc quod materia earundem partium accipit nunc maiorem nunc minorem quantitatem. vt sic rarefactio nihil aliud sit quam materiam recipere maiores dimensiones per reductionem eius de potentia in actum. Condensari autem econuerso. Sicut autem materia est in potentia ad determinatas formas, ita est in potentia ad determinatam quantitatem. Vnde rarefactio & condensatio non procedit in rebus naturalibus in infinitum. Haec ille.

It em primo sen. distinct. 17. quaest. secunda articu. primo sic dicit. Quantitas dimensiua est quorundam per accidens sicut aibedinis, quae dicitur quanta secundum quantitatem superficiei, vt dicitur in praedicamentis. Vnde non augetur nisi per accidens. Sed per se inuenitur in corporibus, quae per se augent. Hoc autem dupliciter contingit, quia aliquando id quod sumit maiorem, quantitatem, mouetur de quantitate minore in maiorem, aliquando est sine motu illius, quod augeridicitur. Vnde non quaelibet pars eius augetur, sicut quaelibet pars moti mouetur. Et hoc contingit quando efficitur maior quantitas per additionem quantitatis, sicut quando additur quantum quanto, lignum ligno, vel lineae linea. vnde hoc est augmentum, sed non motus augmenti. Quia autem aliquid moueatur ad maiorem quantitatem, contingit dupliciter, vel ita quod quantitas sit per se terminus motus vel consequatur terminum. Quando autem quantitas est per se terminus motus oportet quod sit ibi additio ad totum & quamlibet partem, vt totum augeat, & quaelibet pars eius, vt in animali & in planta, & tunc est proprie motus augmenti. Vnde motus augmenti non est nisi in habentibus nutritiuam. Consequitur autem quantitas terminum motus, quando est ad formam aliquam quam consequitur aliqua quantitas. Cuilibet enim formae debetur quantitas determinata. Et quia motus non specificatur nisi ab eo, quod est per se terminus motus, ideo talis motus non dicitur per se motus augmenti, sed vel generatio si sit forma substantialis sicut quando ex aere fit ignis, vel alteratio, sicut quando est forma accidentalis, sicut patet in rarefactione aeris. Haec ille.

Item prima parte. q. 92. artic. tertio dicit, quod rarefactio non contingit nisi per hoc, quod materia accipit maiores dimensiones quam prius. Itemquaestio. 119. arti. primo idem ponit. Item prima secundae quaest. 52. arti. secundo in solutione primi sic dicit. In magnitudine corporali contingit esse dupliciter augmentum Vno modo per additionem subiecti ad subiectum, sicut est in augmento viuentium. Alio modo per solam intentionem absque omni additione, sicut est in his, quae rarefiunt, vt dicitur quarto physi. Haec ille.

Item secunda secundae q. 24. arti. quinto in solutione primi sic dicit. Quantitas corporalis habet in aliquid inquantum est quantitas, & in aliquid inquantum est forma accidentalis. Inquantum enim est quantitas, habet quod sit distinguibilis secundum situm, vel secundum numerum, & ideo hoc modo consideratur augmentum magnitudinis per additionem, vt patet in animalibus. Inquantum vero est forma accidentalis, est distinguibilis solum secundum subiectum, & secundum hoc habet proprie augmentum, sicut & aliae formae accidentales per modum intentionis in subiecto, sicut patet in his quae rarefiunt, vt probat philosophus quarto phy. Haec ille. Ex quibus potest sic argui. Omnis forma accidentalis intensibilis & remissibilis potest esse maior vel minor manens eadem numero per essentiam sine alicuius nouae formae additione, scilicet quantitas dimensiua. est huiusmodi igitur &c. Maior patet ex Aristoteles quarto physi. Minor etiam est eiusdem ibidem &c. Et vlterius quod intentio formae fiat sine tali additione probat Sanctus Thomas in praedictis locis diffuse, vt alias recitatum fuit primo senten. distinct. 17.

Quinta conclusio. Aliqua quantitas potest dici interminata, & aliqua non: probatur sic conclusio. Aliqua quam titas potest intendi vel remitti, sicut patet de quantitate elementorum & mixtorum, aliqua autem non potest intendi nec remitti, sicut patet de quantitate corporum coelestium, in quibus condensatio & rarefactio non habet locum vt suppono saltem quantitas planetarum, igitur aliqua quantitas potest dici interminata, & aliqua non. Antecedens notum est. Probatur consequentia, quia ex hoc dicitur aliqua quantitas terminata, vel interminata. Et de hoc pulchre dicit Herueus in tractatu de pluralitate formarum in hunc modum. Dimensio potest dici terminata tripliciter. Vno modo quia est infinita, & sic impossibile est esse dimensionem interminatam. Alio modo potest intelligi quantitas siue dimensio interminata, quia est actu quantitas, & tamen non est in aliqua specie quantitatis, vel quia est species quantitatis, sed est absque determinato gradu magnitudinis, ita quod nec sit bicubita, nec tricubita, & sic de aliis. Et sic etiam impossibile est esse aliquam dimensionem interminatam, quia non habere determinatum gradum magnitudinis non potest esse, nisi quia vel non est vllo modo magnitudo, nec habens magnitudinem, & sic nec est diuisio, vel quia est magnitudo sed est absque termino & gradu. Et hoc similiter est impossitile, quia tunc esset infinita. Tertio modo potest dicidimensio interminata dimensio alicuius subiecti indifferens ad hoc, quod nunc sit maior, nunc minor, tamen in quolibet instanti est sub determinato gradu magnitudinis, sicut si dicerem diuisionem aquae esse interminatam, quia potest esse nunc maior, nunc minor secundum quod aqua potest rarefieri vel condensari, non quod in aliquo nunc sit dimensio aquae absque determinato gradu magnitudinis, & sic potest dici dimensio interminata. Haec ille, & bene, vt videtur. Et huic viae satis concordat Sanctus Thomas in scripto super Boetium, ibi enim pertractans il¬o lam quaestionem. Vtrum varietas accidentium sit causa pluralitatis secundum numerum, in responsione quaestionis, sic dicit materia non est diuisibilis nisi per quantitatem. Vnde philosophus dicit primo physi. quod submota quantitate, remanet substantia indiuisibilis. Et ideo materia efficitur haec & signata secundum quod est sub dimensionibus. Dimensiones autem istae possunt dupliciter conside. rari. Vno modo secundum earum terminationem, & dico eas terminari secundum determinatam eius mensuram & figuram, & sic vt entia perfectam collocantur in genere quantitatis. Et sic non possunt esse principia indiuiduationis, quia cum talis dimensionum terminatio varietur frequenter circa indiuiduum, sequeretur quod indiuiduum non remaneret idem numero. Alio modo possunt considerari sine ista determinatione in natura dimensionis tantum, quamuis nunquam sine aliqua determinatione esse possint, sicut nec natura coloris sine determinatione albi & nigri. Et sic collocantur in genere quantitatis vt imperfectum, & ex his dimensionibus interminatis efficitur haec materia signata, & sic indiuiduat formam. Et sic ex materia causatur diuersitas secundum numerum in eadem specie. Haec ille.

Sexta conclusio. Nulla quantitas dimensiua sic ponenda est interminata, quod praecedat formam substantialem in materia, & possit stare successiue cum diuersis formis substantialibus, & terminari diuersimode secundum quod requirunt diuersae formae substantiales. Haec conclusio probatur satis bene in tractatu de natura materiae, qui solet attribui Sancto Thomas ubi sic habetur. Auerus errauit in libro suo de substantia orbis, ponendo dimensiones interminatas praeesse in materia, & hoc necessario ad productionem formarum substantialium. Cuius ratio potissima est de diuisione, quia scilicet et diuersae formae non possunt recipi in eadem parte materiae, nec materia habet partem & partem nisi per quantitatem, nec potest quantitas terminata intelligi, nisi praecesserit formari forma substantiali, ideo dicit philosophum posuisse dimensiones interminatas ad constitutionem rerum naturalium, & has praeexistere in essentia materiae, quae in aduentu formae substantialis terminantur. Essentiam vero materiae dicit non posse spoliari his dimensionibus. Aliter, ex non corporefieret corpus, & ex non dimensionibus dimensiones, quod ipse pro inconuenienti habet. S vero sit aliqua forma, quae non diuiditur per materiae receptionem, vt est forma coeli, ibi non est necesse ponere tales dimensiones. Et ideo dicit Auicennam errasse, quia non posuit tales dimensiones, sed voluit primum quod inest materiae esse formam substantialem. Et ideo multa inconuenientia sequuntur ex dictis Auicus secundum Commentatorem, quia sic non diuideretur forma per materiam, nec reciperetur in materia, nisi vna forma tantum, & ista perpetuo duraret in ea. Ista est opinio Auernus de dimensionibus interminatis contra quam necesse est ponere rationes, vt verus modus generationis rerum inueniatur. Arguitur igitur primo sic. Praedictae dimensiones, quae essentialiter quantitates sunt, & si non actu ad genus quantitatis spectent, aut sunt eductae de potentia materiae eis subiectae, aut non. Si sint eductae de potentia materiae, igitur prius non erant in materia nisi in potentia tantum per modum aliorum, qui de potentia materiae educuntur. Spoliari potest igitur materia talibus dimensionibus. Cuius oppositum ipse dicit. Et iterum. Quod educitur de potentia materiae, educitur per transmutationem materiae, non est autem transmutatio in materia. nisi transeundo de potentia in actum formae. Oportet igitur tales dimensiones sequi inductionem alicuius formae substantialis in materia, sed omnes dimensiones quae sequuntur formam sunt terminatae secundum eundem: igitur non erunt dimensiones illae eductae de potentia materiae. Si vero non sin eductae de potentia materiae, non tantunerunt duo principia de constitutione rerum naturalium, scilicet materia & & forma, sed erit tertium, scilicet dimensiones illae. Omne enim illud quod manet, & non fit ex aliquo, necessario erit principium, vt dicitur primo physi. Et iterum accidentia haberent aliqua principia alia a principiis substantiae scilicet dimensione praedictas, quod ipse Commentator pro se habet dicens dimensiones terminatas fieri ex interminatis.

Secundo arguit principaliter Quia illae dimensiones interminatae aut distinguunt partes materiae abinuicem, aut non. Si sic, cum omnis distinctio sit ab aliquo actu, materia habebit partes distinctas actu, & non a forma substantiali. quod est impossibile, cum non habeat esse nisi a forma. Si vero non dist inguunt nisi in potentia, ad nihil vtile ponuntur, quia in materia nuda est potentia ad diuisionem partium, quam acquirit inducta forma quod est totum compositum ex diuersis partibus. Tertio arguit sic. In substantiis prius est intelligere essentias rerum quam sua esse sicut recipiens naturaliter prius est recepto. In accidentibus vero cum non habeant esse in suis essentiis per earum receptionem, sed in suis subiectis, in quibus esse habent, naturaliter prius est esse quod in substantiis est, quam essentia in consideratione proprii generis impossibile est igitur essentias dimensionum intelligere in materia sine esse, esse autem est primus omnium actuum, sine actu ergo non erunt diuisiones in materia. Haec ille.

Quarto sic. Aut fit vnum ex materia & dimensionibus interminatis, aut non. Si fit vnum, aut per se, aut per accidens. Non per se, quia tunc ex subiecto & accidente fieret vnum per se, quod est contra philosophum. Si per accidens, cum omne per accidens habeat reduci ad per se oportet praeexistere aliqua, ex quibus fiat vnum per se. Hoc autem non est nisi compositum ex materia & forma substantiali: necessario igitur praeexistit forma substantialis dimensionibus quibuscunque. Si autem non fit vnum ex materia & talibus dimensionibus, tunc essentia aecidentis connumerabitur illi, in quo est, quod est impossibile, nisi essent duo distincta adinuicem. Non igitur erunt dimensiones interminate in materia ante formam substantialem.

Quinto sic. Omne quod pertinet ad aliquod genus vel est contentum in genere illo vt species, vel vt indiuiduum, vel est reducibile in illud genus, vt principium reducitur ad genus sui principiati, & priuatio ad genus formae, vel habitus & pars ad genus sui totius Praedictae autem dimensiones non sunt in genere quantitatis, vt species, vel indiuidua, cum omnis species determinata sit respectu sui generis, & indiuiduum respectu suae speciei. Nec erunt in genere vt principium, est enim in genere sui principiati. Principium enim dimensionum uon est dimensio. Prima nanque dimensio est linea, cuius principium est punctus, qui omni dimensione caret, cum non habeat partem & partem. Cum igitur quaedam indiui uisibilia sint principia omnium dimensionum, impossibile est ponere dimensiones interminatas in materia, vt principia dimensionum terminatarum. Nec sunt reducibiles ad genus vt priuationes, quia priuationes non habent essentias. Illae autem dimensiones dicuntur quaedam dimensiones, nec sicut partes in genus totius. Totum enim in quantitate habet partes terminatas per certas dimensiones. quantitates autem interminatae non sunt partes alicuius quanti.

Sexto. Quod habet essentiam potest diffiniri, & si esse non habeat, quia diffinitio indicat essentiam rei, sed accidentibus impossibile est dare diffinitionem, aut assignare nisi per subiectum, in quo esse habent, quia enim esse non sequitur essentias eorum in genere proprio, impossibile est ponere essentias accidentium sine esse sui subiecti. Materia autem non habet esse sine forma, impossibileest igitur dimensiones ponere in materia sine forma. Septimo. Interminatum aufert certitudinem a quantitate, sed in qualibet re naturali est certitudo quantitatis posita vltram quam & citra quam non extenditur consideratio physica secundum philosophum in lib. de anima. Vnde nec de materia loquitur philosophus, cum accipitur aliquid citra minimam carnem, vt patet. 1. physi. Ex tunc enim est manifesta siue intelligibilis, quia cum de ea loquitur philosophus accipit eam in ordine ad formam physicam, quia semper terminata est, igitur de diuisionibus interminatis nihil ad naturalem spectat. Ipse tamen commentator dicit philosophum eam inuenisse, non considerans, quod philosophus extendit considerationem suam vsque ad mathematicam tanquam terminum sui generis, Vnde dimensio interminata excluditur a consideratione physica, & non includitur in ea.

Octauo. Secundum philosophum primo physi. si generatur hoc animal, necessario generatur ex hoc non animali non autem ex non animalisimpliciter, sed si generaretur animal simpliciter, necessario generaretur ex non animali simpliciter. Et haec est perfecta ratio ad ostendendum res esse productas a Deo ex nihilo, cum Deus sit causa entis absolute, quod necessatic erit ex non ente simpliciter, hoc autem est nihil. Cum igitur dimensiones simpliciter sint dimensiones terminatae & perfectae, necessario erunt ex non dimensionibus simpliciter Hoc autem est nihil ante dimensiones. Ipse tamen Conm mentator habet hoc pro inconuenienti, igitur. &c. Nono. Principium omnium dimensionum est punctus, vnde in diffinitione lineae, quae est prima dimensio ponitur. Linea enim est longitudo sine latitudine & profunditate, cuius extrema sunt duo puncta, vt dicit Euclides. Impossibile est autem ponere rem aliquam, & non principium rei. Impossibile est igitur dimensiones in materia sine puncto poni, siue esse. Punctus aut sicut est principium lineae, ita est terminus eius, sicut patet per diffinitionem lineae. Impossibile est ergo dimensiones interminatas in materia ponere, cum nulla possit esse sine puncto. Punctus vero indeterminatus non est. Hoc enim esset contra rationem sui, cum ipse sit terminus aliorum, & eo ipso interminatus esse non possit.

Decimo. Cum dimensio interminata fit terminata, aut est in materia vt in subiecto aut in ipso composito. Sed in materia non potest poni, cum nihil sit immediatius materiae quam ipsa forma substantialis. Nec iterum foret talis dimensio mensura ipsius compositi, sed tantum materiae. Quantitas enim solum est mensura sui subiecti, & hoc est falsum. Nec erit in ipso composito quia cum terminatum & interminatum non varient essentiam dimensionum, idem accidens per essentiam migraret de subiecto in subiectum. Aliud enim subiectum est ipsum compositum, aliud materia nuda. Haec ibi. Quae omnia videntur satis probabilia, & secundum mentem Beati Thomas in summa parte prima, quaest. 76. articu. sexto. Vbi vult, quod inter formam substantialem & suam materiam non est media quaecunque dispositio accidentalis potissime dimensiones quantificatiuae, vt saepe dictum fuit Septima conclusio. Dimensiones quantificatiuae aliter possunt dici interminatae in homine quam in aliis compositis ex materia & forma substantiali. Haec conclusio ponitur in eodem tractatu. Vnde ibidem sic habetur.

Sciendum est, quod dimensiones sunt quaedam accidentia, quae consequuntur materiam in ordine ad formam, quam primo nata est materia induere. Haec autem est forma corporis, quia totam materiam necesse est sub forma corporis contineri. Quod non est cum vna esset certa forma corporis, qua prima materia primo informaretur. Quia secundum (Commentatorem materia prima primam habilitatem habet ad formas elementares, & post ad formas mixtorum. Ex quo manifestum est, quod eadem erit forma simplicis corporis, vel mixti, & forma corporeitatis. Sed oportet, quod primo per has formas consti tuatur gradus corporis, deinde specierum perfectarum. Materia nanque in quidditate sua penitus indiuisibilis est. Ablata enim quantitate manet indiuisibilis, vt dicitur primo physi. Sed ex corporeitate, quam sequuntur quantitates in actu sequitur diuisio materiae, per quam materia ponitur in diuersis sitibus, & secundum hoc acquiruntur, in ea diuersae formae. Ordo enim in situ corporum ostendit ordinem nobilitatis earum, sicut ignis est super aerem. Haec autem acquisitio formarum non ostendit ordinem temporis, sed naturae. Patet igitur, quod dimensiones quantitatis non trahuntur a quocunque gradu, quem facit forma ignis in igne, sed solum a primo, nihilominus ignis secundum totum est subiectum dimensionum, secundum totum etiam mensuratur. Et idem necessario inuenitur de formis corporum mixtorum. Sed considerandum, quod in mixtis corporibus quaedam formae trahuntur de potentia materiae, quaedam non, vt animae hominum, quae nullo modo diuisione patiuntur, cum non sint dimensionatae per se, nec per accidens. Formae enim quae non sunt eductae de potentia materiae, nullo modo dimensiones capiunt etiam in materia existentes.

Vnde animae humanae aliter terminat ordinem materiae ad dimensiones quam formae quae de materia educuntur. Cum enim accidentia inseparabilia oriantur a principiis rei, in ipsa re constituta in actu aerunt ipsa accidentia, vt in subiecto. Si autem forma rei sit educta de materia ipsa, quam consequuntur dimensiones ipsa forma erit dimensionata & diuisibilis per accidens. Sicut est in lapide vel in ligno, in quibus dimensiones redeunc vel redundant super formam ipsarum rerum. Si vero forma non sit educta de materia, non redeunt dimensiones super formam & ideo anima hominis est omnibus modis indiuisibilis. Patet igitur, quod anima hominis non determinat ordinem materiae ad formam in acquirendo dimensiones, nisi altero modo tantum constituendo sciliceteas in actu, & hoc in homine vt in subiecto. Ordo vero materiae in acquirendo dimensiones, vt redeuntes super formam, solum terminatur per formam, quae de ea educitur. Nec propter hoc minus potest anima quam ista alia forma, quia hoc accidit illiformae inquantum est educta de potentia materiae, quod non inest formae vt forma est. Aliter omnis forma educeretur de materia, quod falsum est. Quicquid enim potest aliqua forma imperfectior vt forma est, hoc potest anima, & amplius. Quia igitur dimensionalitas seu dimensibilitas formae potentiam sonat & non actum possibile est ponere ordinem materiae ad talem formam terminari in potentia, & dimensiones in potentia sequi ordinem materiae ad ipsam formam. Et quia diuisio dicit potentiam propinquam actui, siue ipsi esse, quod per dimensionem acquiritur ideo dimensiones sequuntur materiam in ordine ad formam, quae est in maxima propinquitate ad actum, qui est per se esse. Nec propter hoc erunt diuersae essentiae dimensionum in eadem re, quia vnum & idem potest simul esse in actu in vno ordine, & in potentia ad alium. Ex dictis igitur facile est scire, quomodo dimensiones possunt dici interminatae. Sicut enim essentiae rerum terminantur per sua esse quae sunt in rebus maxime formalia, ante vero quam esse dicam tur non considerantur in actu, nec terminate, ita & dimensiones praedictae, licet sint actu in homine vt in subiecto, in quo habent rationem mensurandi, quod est eis proprium cum esse actu habent, tamen non sunt actu in illo, ad quod dependent secundum originem vtroque modo antequam ipsum actu fuerit. Nec illud mensurant, quia nihil habet propriam mensuram, quod nondum habet proprium esse. Cum autem corrumpitur homo succedit forma dans nouum esse, & haec erat forma in ordine, ad quam dimensiones ipsae sequebantur vt ad materiam redeuntes.

Vnde eaedem dimensiones per essentiam sunt in viuo & mortuo, quia idem ordo remanet in materia, & ad eandem formam, sed secundum esse actu non manent eaedem, nisi in quadam aequalitate. Et idem est de aliis accidentibus, quae sequuntur mixtionem elementorum, vt album, nigrum, quae non remanent in mortuo quo ad ipsum esse actu nisi similitudo quaedam. Essentiae vero horum accidentium non auferuntur nisi destructa ipsa originescui immobiter adhaerent, etiam cum trahuntur ad esse actu cum materia, qua consequuntur in ordine praedicto ad formam, vnde homoest homo. Ideo haec accidentia non migrant derelinquendo suum subiectum, quia quod a priori subiecto acceptum est, videlicet esse corruptum, est in subiecti corruptione, & ideo respectu esse actu posterioris subiecti, a quo etiam originem habent, interminatae erant dimensiones in viuo. terminantur vero cum acquiritur eis esse subiecti, ad quod dependent secundum radicem, vnde fiunt propria mensura eius homine mortuo. Ex dictis igitur manifestum est necesse esse ponere essentiam alicuius formae in homine sine esse, per cuius naturam sunt perfectae dimensiones praedicto modo &c. Haec ibi. In quibus continentur quaedam vera, quae sufficiunt ad probandum conclusionem. Quaedam vero minus vera, vel dubia iudicio meo, & contraria dictis Sancti Thomae in summa & aliis locis magis fide dignis & autenticis. Illa autem quae apparent in praedictis vera sunt haec, quod scilicet dimensio habet duplicem terminum scilicet terminum suae entitatis, & terminum suae denomi tionis. Terminus enim dimensionis primo modo dictus est esse, vt punctus: linea, superficies, terminus autem secundo modo dictus potest dici illud quod a dicta dimensione & perillam denominatur quantum & mensuratum. Istud autem est duplex, quia diuisio quandoque mensurat & quantificat non solum suum primum & totale subiectum scilicet con positum ex materia & forma, immo quamlibet partem eius slicemateriam & formam, sicut apparet in omnibus composttis substantialibus praeter hominem. Quandoque vero sicut in homine sua denominatio terminatur ad suum primum & totale subiectum, non autem ad quamlibet partem eius quia licet homo sit quantus, & sua materia sit quanta, non tamen sua forma substantialis scilicet anima. Et ideo quantitas dimensiua hominis non est plenarie terminata loquendo de termino suae determinationis, vel de suo effectu formali, quia plura quantificat & mensurat in aliis corporibus simplicibus aut mixtis quam in homine, & sic patet conclusio. Veruntamen iste modus loquendi de quantitate interminata multum nouus est, & forte alias inauditus ante compositionem dicti tractatus praeallegati. Illa vero quae mihi videntur falsa in verbis praeallegitis de dicto sibel lo, sunt quatuor potissime.

Primum est, quod quantitas seu dimensio sequatur immediate materiam nudam, vel materiam cum ordine ad aliquam formam extensibilem vel diuisibilem, aut materiam sub aliqua tali forma, & non animam rationalem, ita quod qualicunque modo dimensio praecedat in materia animam rationalem.

Secundum est, quod essentia alicuius formae substantialis distinctae ab anima rationali sit simul in materia, vel in homine cum anima rationali, quae originet homine viuente quantitatem, & non terminet eam, & homine mortuo originet & actuet & terminet quantitatem.

Tertium est, quod eadem quantitatis essentia sit in homine viuente, & in eius cadauere mortuo, & prius habeat esse actu per animam intellectiuam, & postea per formam cadaueris. Quartum est, quod aliqua forma substantialis sit successiue per duo esse subantialia specifice distincta, vtputa quod prius sit per esse animae rationalis, & postea per esse proprium. Haec & multa alia falsa vel dubia meo iudicio in verbis allegatis de dicto tractatu sententialiter continentur. Et in hoc primus articulus terminetur

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguitur contra praecmissa. Et quidem contra primam conclusionem arguit Ocham in sua logica multis modis. Primo sic. Nullum accidens distinctum realiter a substantia est susceptiuum contrariorum per sui mutationem, si autem quantitas esset accidens & subiectum qualitatum, manifestum est, quod mutaretur in recipiendo qualitatem, & ita per mutationem sui reciperet contraria, quod est contra mentem Aritle Secundo arguit sic. De mente Artes est quarto physi. quod aer potest condensari sine mutatione omnium quantitatum vel aliquarum, vnde quando aer condensatur, non oportet quod perdat aliquam quantitatem, vel salem non oportet, quod perdat omnem quantitatem, quam habuit prius Ex quo arguo sic. Quando aer condensatur, aut manet tota quantitas praecedens, & praecise illa quae prius, aut non. Si sic, igitur eadem quantitas est nunc minor quam prius per hoc solum, quod partes quantitatis propinquius iacent nunc quam prius. Igitur cum partes substantiae sint in eodem modo propinquius iacentes nunc quam prius, & peroperaliud non ponatur quantitas videtur quantitas esse superflua. Si autem non manent tota quantitas quae prius, igitur aliqua pars deperditur, & cum ad corruptionem subiecti immedia ti corrumpatur accidens eius, sequitur quod non omnis qualitas manet, quod est contra Aristeles Tertio sic. Demente Aristoteles est quod omne accidens est in aliquo subiecto primo, ita quod si sit accidens partibile, vna pars illius accidentis est in vna parte subiecti, & alia pars accidentis in alia parte subiecti sicut tota albedo est in toto corpore, & pars albedinis est in parte corporis. Et si sit accidens indiuisibile, est in aliquo subiecto indiuisibili primo. Ex quo arguitur quod punctus non sit alia res a linea, nec per consequens linea est alia res a superficie, nec superficies alia res a corporeEt eadem ratione corpus non est alia res a substantia & qualitate secundum Arisotele Quia autem praedicto modo ex praedicto principio sequatur, quod punctus non sit alia res a linea, probo sic. Quia si punctus est accidens absolutum distinctum a substantia, igitur in aliquo subiecto primo erit. Aut igitur in subeoa, aut in linea. Non in substantia, quia aut in substantia diuisibili, aut in substantia indiuisibili. Non primum, quia tunc pars puncti esset in parte, & ita punctus esset accidens diuisibile, quod tu negas. Nec contingit dare secundum, quia secundum. Aristotes in genere substantiae non est nisi materia & forma & compositum, quorum quodlibet secundum eum est indiuisibile. Sic igitur punctus non est accidens indiuisibile existens subiectiue in aliqua substantia immediate tanquam in subiecto primo. Nec est primo in linea, vel in parte in lineae tanquam in subiecto primo. Quia linea& quaelibet pars lineae est diuisibilis, & per consequens non est primum subiectum accidentis indiuisibilis Sic igitur patet, quod de mente Arilte est, quod punctus non est accidens indiuisibile, & eadem ratione linea non est accidens indiuisibile secundum latum vel latitudinem distinctum realiter a superficie, & eadem ratione nec superficies est accidens indiuisibile secundum profundum distinctum realiter & totaliter a corpore, quia Aristele non plus ponit corpus, quod est quantitas esse distinctum a substantia realiter, quam ponat lineam vel superficiem distingui a corpore.

Quarto arguit sic. Omnem rem absolutam priorem alia potest Deus conseruare sine mutatione locali eiusdem, & rem posteriorem destruere. Cum igitur secundum opinionem tuam hoc lignum sit quaedam substantia habens partes, quarum vna est sub parte quantitatis inhaerentis toti, & alia pars ligni est sub alia parte quantitatis, & ista res substantialis est prior natura, illa quantitate inhaerente sibi poterit Deus sine mutatione locali illius substantiae conseruare eam, & destruere illam quantitatem. Quod si sit possibile, ponatur in esse. Quo facto, quaero, aut illa substantia habet partem distantem a parte, aut non. Si sic, igitur est quanta sine quantitate addita, igitur alia superfluit. Si non habet partem distantem a parte, & prius distabant illae partes: ergo sunt mutataelocaliter, quod est contra hypothesim.

Quinto sic. Om quod per seipsum & per partes suas intrinsecas est praesens alicui quanto, ita quod totum est praesens toti, & partes partibus per seipsum, & per partes suas intrinsecas, habet partem distantem a parte, omne autem tale per se & per partes suas est quantum. Sed substantia materialis per seipsam & partes suas est praesens alicui quanto, puta saltem illi quantitatis informanti eam si sit talis quantitas informans eam. Igitur per seipsam & per partes suas habet partem situaliter distantem a parte, igitur per seipsam & per partes suas est quanta. Sexto arguit. Quia si quantitas esset tale accidens medium inter substantiam & qualitatem, & subiectum qualitatum, tunc qualitates remanentes in sacramento altaris essent subiectiue in quantitate. Consequens est falsum vt videtur multis igitur & antecens. Falsitatem probo consequentis, quia tunc illae qualitates non essent per se subsistentes, quod est contra Magistrum 4. sententiarum, qui vbi loquitur de colore, sapore, & huiusmodi qualitatibus dicit, quod talia accidentia sunt ibi subsistentia per se. Similiter si quantitas esset subiectum qualitatum illarum, illa quantitas vere esset ponderosa, & alba, & sapida, sed consequens est contra glosam de consecratione distinctione secunda super illud capitulum. Si per negligentiam. Vbi dicit glosa, quod ponderositas remanet ibi cum alijs accidentibus, & tamen nihil ponderosum est ibi.

Septimo. Linea non est res distincta a superficie, igitur nec quantitas longa, lata, & profunda distinguitur a substantia. Antecedens. probatur primo. Quia si linea sit alia res a superficie continuans superficies adinuicem, diuidatur aliqua talis superficies, qua diuisa, quaero, aut est aliqua noua linea, aut solum linea prior manet. Si est alia linea noua, erunt infinitae nouae, quia diuiso corpore infinitae superficies erunt habentes infinitas lineas, igitur diuisa superficie erunt infinita puncta terminantia infinitas lineas. Si autem nulla linea sit noua, igitur solum remanet linea quae praefuit, & non magis cum vna parte superficiei quam cum alia, igitur vel remanebit per se, vel in distinctis locis, cum vtraque superficie, quorum quodlibet est absurdum, igitur & illud ex quo sequitur. secundoquia si linea sit alia res a superficie, & punctus a linea, potearit Deus conseruare lineam, & destruere punctum, quo facto, quaero, vtrum linea sit finita, aut infinita. Non infinita, igitur finita, & tamen sine puncto, igitur frustra ponitur punctus terminans lineam. Similiter Deus posset conseruare lineam, & destruere omnia puncta, quo facto, adhuc linea esset linea, & per consequens, quantitas, & non quantitas discreta, igitur continua. Igitur vere esset quantitas continua, quamuis non esset alia res a linea, vel a partibus lineae copulans partes adinuicem. Frustra igitur ponuntur talia puncta distincta a linea. Et eadem ratione frustra ponuntur lineae distinctae a superficiebus, & eadem ratione superficies distinctae a corporibus, & corpora distincta a substantia.

Octauo. Quia non videtur consonum theologiae dicere, quod Deus non posset facere partes substantiae distare situaliter, nisi rem aliam absolutam coniungat eisdem. Quia si potest facere, vere illa substantia habebit partem distantem a parte sine re absoluta addita eis, & per consequens erit quanta sine re de nouo addita. Et illud argumentum potest fieri de qualitate. Et ideo cum substantia possit esse quanta sine quantitate, quae sit alia res, & similiter qualitas quanta sine tali re, videtur quod talis res media inter substantiam & qualitatem sit omnino superflua. Nono. Quia numerus non est aliud a rebus numeratis, igitur quantitas discreta nihil aliud est quam substantiae, vel accidentia numerata, & per consequens neque quantitas continua. Antecedens probatur, quia vnitas rei non est accidens additum rei, quae dicitur vna, igitur nec numerus est aliquod accidens additum rebus numeratis. Quia autem vnitas non sit accidens ad ditum rei, quae est vna, potest sic ostendi. Quia si esset accidens, oportet, quod sit accidens absolutum aut respectiuum, sed non est accidens respectiuum, quia nullum terminum realem habere potest. Vnde ad hoc quod aliquid sit vnum, non oportet quod sit alicuius vnum, nec quod sit alicuivnum, & sic de alijs casibus, sub quibus aliquid dicitur ad aliud. Nec est accidens absolutum, quia tunc vel esset qualitas, quod apparet euidenter esse falsum, vel quantitas, & tunc vel continua, vel discreta, quorum vtrunque patet esse falsum. Relinquitur igitur, quod vnitas non est aliquod accidens distinctum realiter ab illo, quod est vnum, & additum sibi in re extra. Et eadem ratione nec numerus est accidens additum rebus numeratis. Haec ille.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando, quod quantitas non sit accidens habens alias partes a partibus materiae vel substantiae. Primo. Quia ex hac opinione sequitur, quod tot sint extensiones in subiecto, quot sunt ibi realitates extensae. Habet enim quaelibet forma in materia suam extensionem. & materia habet suam. Sed non primo, sed secundario, & per quantitatem, vna tamen respectu omnium est quantitas, a quo omnia illa consequurtur suas extensiones. Sed hoc consequens est falsum, igitur &c. Falsitas consequentis probatur, primo, quia secundum hoc oportet dicere, quod superfluat quantitas. Ex quo enim materia habet propriam partibilitatem, & aliae formae similiter. Quaero vtrum illa partibilitas sit in eis causata a quantitate, aut non. Si non: ergo superfluit quantitas. Si dicatur quod quod sic, quaero de illa causalitate, aut est formalis, sicut albedo est causa albi, aut effectua. Non potest dici quod sit formalis, quia effectus formalis non est aliud quam forma recepta in subiecto. Album enim nihil aliud est quam albedo participata a subiecto, per te autem partibilitas materiae non est ipsa quantitas, imo quantitas est aliquid aliud habens partes, igitur &c. Nec potest poni quod ista causalitas sit effectiua, quod tamen videtur ponere opinio, quia scilicet ponit quod quantitas ponit partibilitatem in materia, & in alijs formis. Hoc enim est impossibile.

Tum quia quam titas non est forma actiua secundum Commentatorem. quarto phy. Tum quia quantitas illam partibilitatem educeret de potentia materiae, vel crearet eam, & vtrunque est impossibile. Tum quia partibilitas alicuius habentis partes non potest causari effectiue naturaliter. Secundo. Tua positio deficit, quia tunc in eodem subiecto esset multiplex quantitas. Nam partibilitas materiae est aliud a materia, & partibilitates formae est aliud a forma. Quod patet, quia in rarefactione sit realis transmutatio circa partibilitatem aeris, nulla facta mutatione in substantia ipsiius aeris, nec quo ad materiam, nec quo ad formam. Si autem partibilitas formae & materiae essent idem omnino quod materia & forma aeris, non posset aer rarefieri sine substantiali transmutatione, quod dicere est contra experientiam, igitur illa partibilitas, quam est aliud a materia & forma realiter est in pedicamento quantitatis: tamen est illud quo materia est formaliter partibilis, & similiter forma, & per consequens est illud, quo illa sunt quanta. ita quod impossibile est poni illam realitatem, quin illud, cuius est, sit eo ipso habens partes extensas, & extra inuicem, nisi tu poneres omnes illas partes similiter in eodem puncto, quod est impossibile omnino. Tum quia illa realitate remota, corpus resolueretur in non corpus, & diuisibile in non diuisibile, quod sequitur ex remotio ne solius quantitatis.

Tum quia ex illa sola partibilitate conuenit rei, in qua est finitas & infinitas, bicubitum, & tricubitum, quae non in sunt sine quantitate. Tum quia non apparet, in quo alio praedicamento ponatur partibilitas, nisi ponatur in praedicamento quantitatis. Igitur illa partibilitas omni alio circunscripto est vera quantitas, & sufficit ad omnia illa, quae quantitas ponit in quanto. Cum igitur partibilitates sint plures, & per te in eodem subiecto erunt & plures quantitates & dimen siones simul. quod est impossibile absque penetratione, vt patet ex. 4. phy. Tertio. Sequitur ex illa positione, quod quantitas habeat quantitatem: quia quantitas per te non est materia pertibilitas, sed est aliquod habens partes. Habens autem partes resoluitur in duo scilicet in illud, quod est partibile, & in ipsam suam partibilitatem. Sed partibilitas est quantitas, igitur &c.

Quarto. Quia secundum istam viam sequitur, quod plures dimensiones erunt simul. Nam secundum te materia per se, & quaelibet forma per se tam substantialis quam accidentalis habet sua partibilitatem & dimensionem, ex quo sequitur quod in quolibet puncto erunt plura puncta, & in quolibet situ indiuiduali erunt plures lineae, & plures dimensiones non se penetrantes contra philosophum. 4. phy. Haec ille in forma. Vlterius arguit, quod nullum accidens sit aliqua realitas in se terminata. Primo sic. Formalis effectus suae formae & actus est materiam formare & actuare. Nunc quaero, vtrum illa forma sit ipsamet actuatio & formatio, aut aliquid de relictum a forma in subiecto. Non potest dari secundum. Illud enim derelictum. aut esset aliquid absolutum, aut aliquid respectiuum. Si sit aliquid absolutum, sequitur quod aliquid potest esse actuatum sine actu, & formatum sine forma, quia ex quo est absolutum poterit deus separare illud a forma.

Item tunc forma non est causa formalis, sed efficiens. Nam secundum hoc forma imprimet effectum suum in materia sicut efficiens. Si detur quod sit aliquod relatiuum. Contra. quia tunc esse formatum esset esse relatiuum. Item quia quaeritur de quo praedicamento sit, nec potest assignari, nisi dicatur, quod est de genere actionis. puta quod actuatio passiua est de genere passionis, & actuatio actiua est de genere actionis, & tunc sequitur, quod actio profluat a forma, & quod forma non actuat nisi agendo, & tunc causalitas formae erit causalitas efficientis.

Item aliter probatur, quod illa actuatio non sit aliud a forma, quia si actus sit aliud ab actuatione, tunc sicut materia actuatur per actum, ita actuabitur per illam actuationem. Et tunc quaero de actuatione illius actuationis, vtrum differat ab eadem, & sic erit processus in infinitum. Si autem sit eadem, pari ratione forma est eadem cum sua actuatione.

Item aliter probatur. Nam secundum argumentationem philosophi contra Licofrontem, tantum valet dicere, superficies est alba, & superficies albet, nec est differentia nisi grammaticalis. Aut igitur albere est idem quod albedo, & habetur propositum. Aut est respectus albedinis ad subiectum, qui est respectus intrinsecus adueniens, & est inhaerentia albedinis ad subiectum, & tunc albere non est esse quale. Nunquam enim relatio dat denominationem nisi sui generis, & sequitur quod ista praedicatio, superficies est alba, non est absoluta, secundum relatiua, & sequitur quod ista praedicatio, linea est recta, est magis qualitatiua quam ista, superficies est alba, quia inter lineam & rectitudinem non cadit respectus medius, nec esse rectum est aliud quam esse indiuisum a linea, & similiter de raritate & partibus. Si dicatur quod albedo non est aliud quam albere, habeo propositum. Patet igitur, quod forma & effectus formalis eius sunt idem. Tunc formatur sic ratio. Forma & effectus formalis sunt eadem realitas: sed formalis effectus accidentis non est res diuisa a subiecto, sed subiectum & formalis effectus sunt vnum per omnimodam & intimam indiuisionem, ergo forma & suum subiectum non sunt res diuisae, sed sunt vnum per omnimodam indiuisionem. Maior huius probata est. Minor probatur. Si enim actuatio sit res diuisa ab actuabili, cum aquatio ista actuet actuabile, quaero quid est illud actuare huius actuationis. Si dicas, quod est idem cum actuatione: habetur propositum, quia pari ratione standum erit in primo. Si sit aliud, illud item actuabit actuabile, & quaeram de actuatione eius. Et si sit eadem, standum erit in primo. Si vero sit aliud, proceditur in infinitum. Vnde sic hoc deducitur. Sicut si vellem probare quod punctus non est res diuisa a linea, quia si esset diuisa a puncto, vel econtra, vtrunque esset terminatum sine altero, & punctus non esset terminatio lineae, sed esset imprimens ipsam terminationem, sic in proposito de actuatio ne & actuabili. Vnde ex dictis posset formari talis ratio. Quando aliqua duo sunt indiuisa, quodlibet scilicet eorum a tertio, necessario isunt res diuisae inter se, sed substantia & accidens sunt indiuisa in unam tertia re, puta in vno effectu formali scilicet in vna informatione & actuatione. Igitur accidens venit cum substantia ad constituendum vnam per omnimodam indiuisionem. Non dico quod sit vna realitas, sed fundant unam rem per indiuisionem, quae indiuisio vocatur compositio accidentis cum subiecto. Secundo arguit sic. Quando aliquae res faciunt vnum vnitate, quae est relatio positiua, & non vnitate quae est negatio diuisionis & lineae, necesse est quod eorum vnitas sit per modum acerui. Probatur, quod ia haec est via philosophi Sa. metaphysi. Sed accidens & subiectum non sunt vnum per modum acerui. gratia vnio eorum non est relatio. sed est indiuisio relatiua seu negatio diuisionis. Maior est philosophi. Et probatur ratione, quia aceruus non est aliud nisi unio ex aggregatione diuisorum. Si dicas, quod accidens & subiectum fundant illam relationem per essentias suas, ideo non sunt vnum sicut aceruus. Hoc non valet. Ex quo enim relatio ista non est vnitas, non habeo vnum nisi per aggregationem: non autem vnitatem per se. In vno enim per se non est aliquis respectus medius.

Item sequitur, quod album significet respectum subiecti ad albedinem. & tamen Aristoteles dicit, quod album non est in genere propter duo significare, non dicit propter tria. Item de essentia albi essent tres realitates trium praedicamentorum. Et vlterius vnitas qualitatis cum subiecto non esset vnitas reducibilis ad ptedicamentum qualitatis, sed relationis ergo oportet quod accidens & subiectum sint unum vnitate, quae est indiuisio.

Tertio sic. Illud quod non est aliud quam quaedam inhaerentia, non est diuisum ab eo, cui inhaeret, sed facit cum illo unum per indiuisionem: sed accidens est huiusmodi igitur &c. Maior patet, quia impossibile est concipere inhaerentiam sine termino inhae rentiae, quod est ipsum subiectum accidentis. Minor probatur, quia certum est, quod illa inhaerentia non est aliquid absolutum aliud ab accidente. Si igitur sit aliud, oportet quod sit relatio de genere ad aliquid, aut respectus de genere aliorum generum. Non est relatio, quia tunc accidens inhaerere non esset aliud quam ipsum referri, & subiectum recipere esset referri. Et cum accidens inhaerendo det esse tale, omne esse tale esset esse relatum.

Item secundo pro eadem minore. Non magis est inhaerentia per essentiam quarta species qualitatis quam alia accidentia, alias essentialius esset accidens quam alia accidentia. Sed qualitates de quarta specie qualitatis sunt ipsamet inhaerentia. verbi gratia. Figura non est aliud nisi inhaerentia. Non enim est aliud nisi adiacentia partium. Vnde si liceret dicere, Accidens magis est adiacentia quam accidens. Vnde auctor. 6. principiorum assignans rationem dicit, quod talium ratio consistit in adiacentia.

Confirmatur Quia formale esse accidentis est accidere sicut albedinis est albere, vnde sequitur quod albedo non sit aliud quam al. bere, nec accidens est aliud nisi pura accidentia. Quarto sic. Si aliquod accidens esset aliqua realitas terminata, hoc maxime esset de quantitate, sed quantitas non est res diuisa faciens vnum indiuisum per se: non per aggregationem per secundum medium, sed per indiuisionem. igitur &c. Maior patet, quia magis videtur separabile a substaia quam alia accidentia. Nam quidam dicunt quantitatem esse substantiam propter conuenientiam eius ad substantiam. Et alij dicunt, quod in eucharistia sola quantitas est a substantia separata. Minor probatur. Capio enim lignum. verum est dicere, quod ipsum est partibile per quantitatem. Aut ergo hoc est, quia relinquit aliquem modum inlsubstantia, quae sit ipsa partibilitas, aut quia quantitas est ipsamet partibilitas partium substantiae. Non primo modo, quia tunc possem intelligere substantiam esse partibilem sine quantitate, & posset Deus illam facere sub illo modo derelicto, non faciendo eam sub quantitate. Similiter tunc causalitas eius esset causalitas efficientis, & non formae. oportet ergo dare secundum modum, quod scilicet quam titas sit ipsamet partibilitas partium. Quod confirmatur. Quia aliter non potest vitari, quin plures dimensiones essent simul. Nam cum diuisio immediate consequatur partes, si partes sunt diuisae a partibus quantitatis, necessario aliae essent dimensiones ligni, & alie quantitatis. Si enim illud, quod substernitur quantitati haberet partem, & partem correspondentem partibus quantitatis substratam, tunc diuersae realitates hoc modo haberent aliam & aliam patibilitatem, quia multiplicato effectu formali multiplicatur formalis ratio illius effectus, & tunc haberent necessario aliam & aliam diuisionem.

Quinto sic Si accidens sit realitas terminata distincta a substantia, sequuntur multa inconuenientia. Primum est, quod in naso simo erunt multae simitates. Patet, quia cum simitas sit figura nasi, non est aliud quam indiuisio quaedam partium simi. Ergo quot sunt partes in naso, tot erunt simitates, quae quidem non erunt vnum nisi per relationem. Sed per te innaso est albedo realitas terminata, similiter sunt ibi multa accidentia, quae per te sunt vnum per vnionem positiuam: ergo indiuisiones partium istorum accidentium sunt vnum per vnionem, quae est relatio non per indiuisionem, igitur erunt ibi multae simitates, quae erunt vnum per aggregationem, non per indiuisionem. Ex quo enim quodlibet accidens in naso est res terminata, similiter substantia ipsius nasi. si partes eorum erunt aliae & aliae, ex consequenti indiuisio eorum est alia & alia figura, & sic multae simitates quia impossibile est modificationem esse vnam indiuisam nisi modificabilia sint vnum indiuisum. Sed per te substantia nasi, & quodlibet eius accidens est vnum indiuisum, igitur &c. Secundum inconueniens est quod omne accidens erit vnum corpus per se. Probatur, quia corpus est illud, quod est longum latum, & prosundum, igitur diuersum longum, latum, & prosundum est diuersum corpus. Sed per te hic sunt distincta longa, lata, & profunda fundata super diuersas partes subiecti, & aliorum accidentium, quae partes sunt diuisae, & quodlibet in se terminatum. Nec ista plura veniunt per indiuisionem ad vnum longum & profundum, sed est vnio per relationem tantum. Tertium inconueniens est quod multae diuisiones, & multa corpora sunt simul, patet ex eodem medio.

Sexto arguit sic. Nam Commentator 4. metaphy, commento. 2. dicit. Vbi dicit Aristeles quod entia sunt sicut sana, dicit Commentator. Pradicamenta attribuuntur substantiae, non quia sit agens aut finis eorum, sed quia constituuntur per ipsam.

Item 7. metaphy. commento. 4. dicit, quod accidentia constituuntur per substantiam, & ideo substantia ponitur in eorum diffinitionem, & intelligit Commenta, per constitui terminari.

Item 12. metaphy. commento. 3. dicit, quod substantia est constans per se. 1. habet terminos perse constantes, accidens autem constat cum substantia. Nec solum loquitur de accidentibus quantum ad eorum existentias, immo etiam quantum ad eorum essentias, vt patet intuenti totum eius processum ibidem.

Item Aristoteles 7. metaphy. dans causam quare accidentia non habent diffinitionem quidditatiuam dicit quod ideo, quia non habent essentiam. Dicit etiam, quod sunt entia secundum quid, nec solum intelligit, quod sunt entia debilia, sed intelligit, quod sunt diminuta ab entitate, quia eorum entitas non est nisi modificatio & adiacentia, sicut figura non est aliud quam figuratio, nec candor quam candidatio. Haec ille in forma. Contra Secundam conclusionem arguit Aureolus probando quod quantitas non sit subiectum aliorum accidentium, sed potius econtra. Et arguit sic. Quantitas non est aliquid habens partes, sed est partibilitas ipsa formalis, qua habens partes est formaliter partibile. Sed constat quod partibilitas est subiectiue in eo, quod habet partes formaliter, cuius sunt omnes qualitates sensibiles, igitur quantitas est subiectiue in alijs accidentibus, & non econtra. Assumptum probatur, quia res est partibilis per quantitatem. Tunc quaero, aut illa partibilitas est ipsamet quam titas, & sic habetur propositum, aut est aliquid aliud impressum a quantitate, & hoc improbatum est supra. Ad idem arguit Scotus. Quia secundum philosophum primo metaphy. accidens non accidit accidenti. nisi quia ambo accidunt eidem subiecto, nihil enim hoc illi magis inest quam illud huic.

Secundo. Quia sicut substantiae conuenit per se esse, ita accidenti conuenit inhaerere, ergo sicut repugnat substantiae inhaerere, ita accidenti per se esse, vel substare. Tertio. Quia nullum dependens terminat dependentiam eiusdem rationis, sed omne accidens dependet dependentia ad subiectum: ergo nullum accidens terminat huiusmodi dependentiam. Contra Tertiam conclusionem potest argui per dicta Gregorij de arimino, qui probat quod nulla quantitas perdatur in materia, nec acquiratur. Quia si sic, hoc potissime contingeret in rarefactione, vel in condensatione, sed in tali condensatione nulla antiqua quantitas perditur, nec in rarefactione vlla noua quantitas generatur, igitur &c. Minor probatur, quia ponitur gratia exempli quod aliqua portio aeris bipedalis debeat rarefieri motu continuo, quousque fiat quadrupedalis & rarefiat tota primo, ita quod non prius secundum vnam partem, & posterius secundum aliam, sed simul & vno eodem tepore, quo rarefit vna pars, quaelibet rarefiat, & loquor de partibus extensionis. Totum istud possibile est, & frequenter contingit. Hoc supposito ostendo, quod in huiusmodi rarefactione prior eius quantitas non corrumpitur. Primo quidem. Quia si corrumperetur, vel corrumperetur tota simul in instanti, vel partibiliter in tempore. Non primo modo.

Tum quia vel in illo instanti generatur noua quantitas in eadem materia, vel non. Si non, igitur in illo instanti materia esset indiuisibilis & inextensa, quod non est dicendum. Tum quia cum forma sua substantialis, & qualitates propriae necessario exigant materiam extensam, tunc in illo instanti esset corrupta sua forma substantialis, & sic nunquam aer rarefieret quincorrumperetur. Tum etiam quia quaerendum esset, vbi esset in illo instanti ipse aer. Non enim posset esse nisi in loco punctali, & non contingeret dicere, in quo puncto potius quam in alio. Tum etiam, quia vel tunc esset vacuus locus, quem prius occupabat, vel in illo instanti latera continentis concurrerent, quae non sunt dicenda. Si dicatur, quod in eodem instanti generetur noua quantitas. Aut generatur quantitas maior bipedali, & tunc cum non possit esse maior praecise per indiuisibile, tum quia indiuisibile non reddit maius, tum quia nulla talia indiuisibilia sunt, erit maior secundum aliquem excessum diuisibilem, & per consequens ipse aer in illo instanti occupabit maiorem locum secundum excessum diuisibilem, & sic sequitur motus localis ipsius continentis aerem in instanti, & etiam ipsius aeris loquendo de tali motu secundum locum, quali dicimus moueri illud, quod maiorem locum occupat quam prius. Aut tunc generaretur quantitas aequalis priori, quod dici non potest, quia tunc frustra prior quantitas corrumperetur. Aut generaretur minor, quod minus etiam dici potest.

Tum quia ipsius continentis, & ipsius aeris dati esset motus localis in instanti. Tum quia aer ille condensaretur, & non rarefieret, propinquius enim suae partes iacerent, & ipse minorem locum occuparet. Non potest ergo dici, quod quantitas illa corrumpatur in instanti tota simul. Sed nec potest dici, quod partibiliter & in tempore, quia vel prius alia corrumperetur, & post nouageneraretur, sicut contingit cum aliquid transmutatur de vna qualitate in aliam. Aut simul dum ipsa corrumperetur, alia generaretur, sicut dicunt qui opinatur contraria simul esse in esse remisso, quia simul dum vnum corrumpitur, aliud generatur. Non primo modo, quia tunc sequitur, quod in toto illo tempore aer vacuus condensaretur, & fieret minoris extensionis. Et sic quandocunque naturaliter aliquid deberet rarefieri, oporteret ipsum prius condensari, quod patet esse falsum.

Praeterea. Aut ipsa corrunperetur partibiliter secundum partes intentionales, & hoc non, quia nulla quantitas habet tales partes, alias vnum bipedale esset magis bipedale quam aliud, & idem nunc magis, nunc minus esset bipedale, & sic secundum aliam quantitatem certae mensurae, quod non est intelligibile. Vel secundum partes extensiuas, ita scilicet quod prius corrumperetur pars quantitatis informans vnam partem materiae, quam pars informans aliam, & hoc non potest diciquia vel pars materiae prius destituta sua quantitate remaneret sine quantitate omnino, aut informaretur portione quantitatis, quae prius informabat aliam portionem materiae, & adhuc informat, & vtrunque absurdum esse physice speculantibus certum est. Nec secundo modo, quia si corrumperetur partibiliter secundum partes intentionales, & alia similiter partibiliter generaretur, secundum tales etiam partes, sequitur, vt dictum est, quod quantitas susciperet magis & minus, & vltra hoc sequeretur, quod duae quantitates essent simul in eadem parte medij primo scilicet pars remanens de priore, & pars generata de nouo.

Item. Vel illa pars remanens est aequalis extensionis vt prius, vel maioris, si aequalis, sequitur alterum duorum scilicet quod materia non est extensior quam prius & tamen erit rarior, vel quod aliqua eius portio exhibit de subpriori quantitate, & informabitur noua, remanente tamen in rerum natura ea, quae prius informabat. Si maioris extensionis, eadem ratione tota quantitas corrupta poterit esse extensior absque corruptione alicuius suae partis, & sic natura frustra corrumpit eam. Frustra etiam generata est noua quantitas, quia non propterea materia est maioris extensionis quam sit propter solam partem, quae remansit ex prima, sed haec omnia sunt prorsus absona: aut corrumperetur partibiliter secundum partes extensiuas, vel forte corrumperetur prius quantitas in extremitate ipsius aeris versus corpus rarefaciens, & sicut continue prior corrumperetur, sic noua generaretur. Sed nec hoc dici potest. Nam constat quod non statim partes aeris erunt in summa raritate sua, sed prius eadem pars erit secundum minorem excessum rarior, & postea seccundum maiorem, donec terminabitur rarefactio, aut igitur in quolibet instanti temporis mensurantis totam rarefactionem erit noua quantitas totaliter in illa parte materiae, & nulla durabit per tempus, & hoc est impossibile, aut pars primo generata remanebit cum sequentibus, sicut contingit in intentione qualitatum, & sic frustra ponitur prior quantitas corrupta, quae fuit antequam materia inciperet rarefieri. Sic enim illa remanente poterat materia rarefieri, sicut manente ea, quae ponitur nouiter generata, & praesertim quia ista non est alterius rationis quam fuit illa.

Confirmatur. Quia si aliquod calidum fiat magis calidum, secundum istam viam non corrumpitur prior calor, sed remanet, & nouus generatur. Rursus quia quaelibet pars portionis illius materiae informabitur aliqua parte quantitatis prius generatae, quia nulla exibit de sub sua parte quantitatis, vt statim dicebatur, sequitur necessario, quod vel tota, vel aliqua pars eius simul informabitur duabus quantitatibus.

Praeterea. Vel prius generata erit aequalis extensionis cum posterius generata, vel maioris, & tunc vtroque modo sequitur inconueniens, vt proxime deductum est. Patet igitur ex praedictis, quod quantitas non corrumpitur in rarefactione. Quia vero nulla generetur, patet etiam ex dictis. Vel enim generaretur remanente tota priore, vel illa desistente. Non secundo modo, vt iam probatum. Nec primo modo, quia vel priore semper insormante totam materiam, & tunc sequitur, quod Duae quantitates simul eandem materiam informabunt, & iterum quod eadem primo quantitas erit maioris extensionis quam prius, & per consequens frustra ponitur propter huiusmodi rarefactionem generari nouam quantitatem, vel priore desinente informare aliquam partem, & aliquam informante, & tunc sequitur quod accidens separaretur a subiecto suo naturaliter remanens in rerum natura, & quod de subiecto transeat ad subiectum. Nam pars quantitatis, quae informabat illam partem materiae, quae postea ponitur non informari per priorem, informat postea aliam partem materiae, quam prius non informabat. Ex quo vltra sequitur, quod duae quantitates vel duae partes quantitatis eandem partem materiae prius informant, quae omnia sunt naturaliter impossibilia. Secundo Quia cum in quolibet instanti illius temporis mensurantis rarefactionem sit quantitas materiae maior, vel prior remanet cum posteriore, vel non &c. prosequendo vt prius ex eisdem motiuis econtrario deductis potest probari, quod in condensatione non corrumpitur prior quantitas, nec noua generatur, sicut faciliter patet inspicienti, & ideo non oportet ad hoc applicare media. Haec Gregorius in forma.

Contra quartam conclusionem arguit Scotus probando totaliter oppositum eorum, quae probauit Gregorius scilicet quod in rarefactione acquiratur noua quantitas, & perdatur antiqua. Primo sic. Quia terminos motus oportet esse incompossibiles ex. 5. physi. igitur nihil vnius termini manet in altero sicut incompossibile non est cum suo incompossibili. Si etiam dicatur, quod aliqua quantitas hic manet eadem, sed termini mutationis sunt magis, vel maius & minus in ipsa quantitate manente. Hoc non valet, quia subiectum motus & terminos oportet realiter differre, sed quantitas illa, & maius & minus in quantitate non differunt realiter, non enim potest dici, quod fiat variatio secundum maius & minus, quin fiat variatio secundum essentiam quantitatis, cum maius & minus non sint nisi ipsum quantum essentialiter. Cum igitur subiectum motus stet sub vtroque termino, vnus autem terminus non stet cualio, oportet subiectum motus ab vtroque realiter differre Secundo sic. Quaelibet pars rarioris est rarior: ergo quaelibet pars rarioris est maior secundum quantitatem quam prius: ergo quaelibet est quanta noua quantitate. Si dicas quod non sequitur omnino nona quantitas, sed noua secundum partem tantum. Contra. Quia si aliquid prioris quantitatis remanet, quaero in quo subiecto manet. Non nisi in eodem quo prius, quia accidens non migrat, igitur quod prius erat quantum hac quantitate, modo est quantum eadem, ergo non potest esse quantum. Nec secundum se totum, nec secundum aliquam partem noua quantitate, nisi idem simul quantum duabus quantitatibus, quod est impossibile, vel nisi in rarefactione sit aggeneratio nouarum partium substantiae sub noua quantitate, & aggeneratio quantitatum, & ad quantitates praeexistentes sit rarefactio, sed hoc nihil est, quia tunc quaelibet pars rarioris erit rarior. Illa enim pars antiqua non est rarior formaliter per hoc quod sibi continuatur aliqua pars noua &c.

Contra quintam conclusionem potest argui ex dictis Aureoli probantis quod dimensiones interminatae non distinguantur a dimensionibus terminatis, sicut ens in potentia ab ente in actu, sicut videtur sonare conclusio illa, & Sanctus Thomas 4. senten. distin. 12. q. prima articu. 2. & dist. 44. q. 1. articu. primo, & multis alijs locis. Primo. Quia Commentator dicit, quod dimensiones interminatae sunt dimensiones in actu. Secundo. Quia secundum Commentatorem ex dimensionibus interminatis redditur materia partibilis & diuisibilis potens simul recipere plures formas, vt dicit Commentator in tractatu de substantia orbis, quod non esset nisi tales essent in actu. Illud enim, quod non est partibilitas in actu, non dat esse partibile in actu.

Tertio. Quia huiusmodi dimensiones sunt demonstrabiles ad sensum secundum Commentatorem primo physic. conmento. 63. vbi dicit. Videmus enim idem demonstratum transferri de carneitate in terrestreitatem, & ita necesse est vt tres dimensiones, quae videntur inseparabiles a corpore, & eodem modo, quae dicuntur corpus, sint accidentia. sed ens in potentia non est ad sensum demonstrabile, igitur &c. Quarto Qnaero quid intelligis per dimensiones in potentia, aut intelligis quod non sint in actu, vt sic partibilitas non sit in actu, & si sic, tunc vera partibilitas in actu generabitur & corrumpetur, & non corpus in actu fiet corpus in actu, aut intelligitur quod vere sunt in actu, sed propter conditiones aliquas, puta quia carent termino, dicantur in potentia, & sic concedendum est, quod diuisio tam terminata quam interminata est diuisio in actu, & ideo in sufficienter dictum est, quod distinguantur, quia illae sunt in potentia & istae in actu. Non enim declaratum est quid intelligitur per esse in potentia.

Quinto. Quia distinctio quantitatis terminatae ab interminata non est aliqua nisi haec, quod scilicet trina dimensio, quae dicitut corpus, vt consideratur vt carens, vel non habens de se terminum extrinsecum, puta superficiem, nec terminum intrinsecum, puta bipedalitatem, aut tripedalitatem, aut huiusmodi tantitatem dicitur, & est quantitas interminata, vt autem consideratur, vt habens vtrunque terminum, puta superficiem in actu & bipedalitatem, vel aliam tantitatem in actu, dicitur quantitas terminata. Patet autem quod prima quam titas & secunda nullo modo differunt essentialiter, immo eadem quantitas numero transit de vno termino ad alium, ergo quantitas terminata & quantitas interminata non differunt modo quo tu ponis, antecedens patet per Commenta, in de substantia orbis, vbi dicit. Vidit Aristoteles quod trina dimensio non separatur a materia, a qua tamen aufertur superficies, & non remanet aliquid in ea, nisi dimensio, quae est in potentia ea, nam cum determinatur per superficiem, sit corpus in actu, cum vero aufertur superficies, remanet dimensio. 1. corpus in potentia, igitur proprium est materiae, vt habeat dimensiones in potentia. Haec Commentator.

Ex quibus apparet, quod modus imaginandi materiam cum sua dimensione interminata est iste, vt scilicet imagitur in materia trina dimensio scilicet longitudo, latitudo, & profundum absque omni superficie & figura, & ideo.a. confuse erit in potentia, quia non est dare corpus, quod sit tale in actu. Cum autem intelligitur formain materia, tunc ista dimensio intelligitur terminate per vltimam superficiem & figuram, propter quod pauloante, vbi supra dicit Com nentator, quod dimensiones in materia non sunt corpus terminatum, & forma est determinans materiam & dimensiones verbi gratia, superficies continens corpus, & sic aestimatur quod dimensiones sunt materia, quia in hoc conueniunt cum materia, quod determinantur a forma, & sunt in se non terminate. Aureolus. Ad idem arguit Gregorius d. Aliqui putauerunt Commentato. posuisse duplex genus, dimensionum quarum quasdam vocabat dimensiones interminatas & dimensiones simplices, & etiam aliquando dimensiones in potentia, & istae erant inseparabiles a materia, & cones generato & corrupto, quasdam vero alias vocabat dimensiones terminatas, & in actu, & quod istae erant in materia simul cum alijs, & ab alijs realiter distinctae & separabiles a materia, nec cones generato & corrupto, sed vtrunque habet propriam dimensionem terminatam. Sed imaginatio haec nec fuit Commentatoris, nec est vera, quod probatur Primo. Quia superfluc ponitur duplex dimensio in materia, nam per vnam possunt omnia saluari sufficienter, quae secundum veritatem possunt saluari per duas.

Secundo. Quia ponitur impossibile secundum naturam eo, quod ponantur duae quantitates in eodem loco primo se penetrantes, nam tam haec, quam illa, est longa, lata, & profunda, & totam eandem materiam primo informant secundum illam viam. Tertio. Quia cum materia raresit continue antequam sequatur generatio substantialis, aut in quolibet instanti generatur noua diuisio terminata, & tunc vel oportet dicere, quod nulla duret plus quam per instans, quod est naturaliter impossibile, vel si durat per tempus, erunt simul in materia infinitae dimensiones terminatae, quarum quaelibet eam totam informabit. Et iterum cum materia semper fiat extensior, quaelibet dimensionum praedictarum etiam fiet extensior, & sic eadem diuisio terminata erit nunc maior, nunc minor, nec plus ex se terminata ad certam mensuram, quam illa quam vocant interminatam, & eadem ratione qua primae interminatae dant vnam terminatiuam, dabitur etiam huic secundae alia terminatiua, & illi alia & sic in infinitum. Vel generabitur quaelibet talis in tempore & partibiliter, & hoc est impossibile, sicut prius probatum est, vel nulla ante generationem substantialem generabitur, sed eadem successiue fiet maior & extensior, & sequitur illud, quod iam dicendum est.

Quarto. Quia non est ponenda duplex quam titas in materia, sed vna tantum, quae potest terminari maiori & minori extensione, seu potest esse plus & minus extensa, & rarior & minus rara, sicut materia, quam informat. Nec ad hoc est opus addi vel subtrahi alia noua quantitas, vel pars quantitatis, sicut nec materiae, & ipsa secundum se absolute considerata, vt indifferens ad hanc & ad illam extensionem dicitur interminata & simplex, & in potentia diuisio, vt vero est tantae extensionis & mensurae, vel tante dicitur terminata, & secundum hanc dicuntur formae differre & sic intelligitur dictum Commenta, primo coeli conmento 73. di. quod diuersitas formarum est causa diuersitatis quantitatum & magnitudinum recipientium formas. Et similiter cum dicit primo cap. de substantia orbis. Videmus (inquit) quod forma caliditatis quando agit in aquam, incipit aqua augeri & crescere in dimensionibus ac ris. Cum ergo peruenerit ad maximam quantitatem aquae, tunc subiectum denudabitur a forma aquae, & a quantitate dimensionum aquae propria, & recipit formam aeris, & quantitatem propriarum dimensionum aeris &c. Sensus enim illius auctoritatis est, quod tunc materia denudabitur a quantitate dimensionum aquae propria, & recipiet quantitatem dimensionum propriarum formae aeris. 1. tunc materia, & eius dimensio desinet esse tantae extensionis, quantam exigit forma aquae, & fiet tantae extensionis, quantam exigit forma aeris. Hoc contingit absque corruptione alicuius prioris quantitatis, & absque generatione nouae quantitatis per essentiam. Vbi sciendum, quod eadem essentia quantitatis demonstrata potest esse maior & minor, & plus & minus extensa, seu habere partes extremas plus vel minus distantes. Et similiter materia eadem praecise potest esse maioris & minoris extensionis, ita quod nec materia ex se, nec eius quantitas ex se determinatur ad certum & praefixum gradum extensionis, vtpote quod sit bicubita, vel tricubita, aut alicuius alterius certae mensurae, sed talis terminatio prouenit ex forma substantiali.

Vnde materia non habet ex forma substantiali, quod sit quanta, quinimmo quantitas est passio consequens materiam per se, tamen forma potest dici causa quantitatis materiae isto modo, quod secundum exigentiam & conditionem formae substantialis existentis in materia est quantitas, sicut & ipsa materia est tantae vel tantae extensionis, hoc vult dicere Commentator primo caeli commento. 75. & primo de anima commento. 53. Est igitur in vna portione materiae semper eadem portio quantitatis, sed existens sub forma substantiali terrae, est tantae extensionis, verbi gratia, vnius palmi, existens vero sub forma aquae est 10. palmorum & sub forma aeris centum, sub forma autem ignis mille, & huiusmodi diuersitatis quantitatum & magnitudinis, seuquia materia & sua dimensio sit tanta vel tanta, causa est diuersitas formarum substantialium. Nam & ipsa materia & sua quantitas ex se sunt indeterminatae & indifferentes ad huiusmodi gradus, & in potentia ad quenlibet. Et propter hanc causam vocat Commentator aliquando dimensiones in materia, dimensiones in potentia. Haec Grego.

Contra sextam conclusionem argui potest per argumenta Commentatoris adducta in probatione conclusionis. Contra eandem potest argui ex dictis Gregorii qui ex intentione nititur probare, quod quantitas materiae coaeuaeinhaeret sibi, nec in eadem materia quantitas quantitati succedit. Ad cuius declarationem( inquit) sciendum est, quod si talis successio quantitatum in materia naturaliter contingeret, hoc non esset, nisi vel cum materia mutatur per raritatem vel densitatem, aut cum mutatur secundum generationem & corruptionem substantialem, vel cum res augetur augmento proprie dicto, quod fit per additionem quanti ad quantum, vt de ipso agitur primo de generatione. Non enim apparet quando alias quantitas rorrumpitur, nam nec in motu secundum locum, nec in aliqua alteratione, quam non concomitetur generatio substantialis, aut corruptio, aut rarefactio, vel condensatio. Nullo autem praedictorum modorum contingit talis corruptio quantitatis, igitur nunqua quantitas generatur, aut corrumpitur in materia. Quia autem talis corruptio non contingat primo modo, probat multipliciter, cuius argumenta recitata sunt superius arguendo contra tertiam conclusionem. Quia etiam nec contingat secundo modo probat multipliciter, cuius argumenta recitata fuerunt in quaestione de inseparabilitate formae a materia. Quia autem nec tertio modo contingat, probat. Nam nec quantitas alimenti corrumpitur, nec quantitas aucti, igitur nul la consequentia patet, quia non est aliud, cuius quantitas in tali transmutatione posset corrumpi, antecedens patet, quia si aliqua talis corrumperetur, vel hoc esset ampliatione pororum ipsius augendi in rarefactione seu partium eius, seu ipsius alimenti, vel in digestione, aut alia praeuia alreratione alimenti, vel in diuisione eius, & districtione partium ad partes aliti, vel in conuersione earum in substantiam aliti. hoc patet, quia in augmento non concurrunt aliae transmutationes, vt patet consideranti, & etiam satis per Commenta. primo de generatione, sed in rarefactione non corrumpitur quantitas, vt probatum est supra, nec in conuersione, vt patere potest ex alia quaestione, & eadem ratione, nec in digotine, aut alia alteratione praecedente, nec in diuisione, nam licet per diuisionem corrumpatur quantitas totalis quantum ad esse totius, pro eo quod post diuisionem partes, quae erant continuae, & simul vna quantitas totalis sunt post diuisionem discretae, & non vna vt prius, nulla tamen pars materiae priuata est parte quantitatis, quam ante habuit, ac per hoc nulla quantitas corrupta est ad sensum, in quo tractatur praesens difficultas in ampliatione quoque pororum eius quod augendum est, vnde patet quod non corrumpitur aliqua quantitas. Si autem nulla quantitas corrumpitur in tali augmento, patet etiam quod nulla de nouo generatur, sic scilicet quod aliqua pars materiae informetur alia parte quantitatis, qua prius non informaretur, alioquin ipsa informaretur duabus quantitatibus, quo d est impossibile naturaliter. Potest tamen dici quod noua totalis generatur, pro eo quod noua quantitas vna totalis resultat ex continuatione partis aggeneratae, per quam augeri dicitur alitum ad partes ipsius aliti, & est talis quantitas, quae prius non fuit, licet fuerint partes eius. Per similem modum potest probari, quod in decremento nulla quantitas corrumpitur, nec aliqua generatur.

Secundo arguit sic. Si negaretur eandem essentiam quantitatis remanere perpetuo in materia & esse eadem in generato & corrupto. hoc potissime videretur, quod vel subiectum quantitatis est ipsum compositum, & non materia sola, & sic videretur accidens migrare de subiecto in subiectum. Vel secundo, quia si quantitas corrupti remaneret. igitur praecederet in materiam formam substantialem ipsius geniti, & sic videretur quod esse secundum quid praecederet esse simpliciter. Vel 3. quia videretur sequi quod introductio formae substantialis esset alteratio, quia subiectum eius esset ens actu saltem secundum quid. Vel 4. quia tunc forma substantialis non esset causa quantitatis in materia, sed nullum istorum debet mouere. Non quidem primum, quia materia sola est primum subiectum quantitatis, vt dicit se alias probasse, & rationes eius adductae sunt in q. de inseparabilitate materiae a forma. Nec secundum debet mouere, quia si loquatur de processione secundum finitum tempus, concedendum est quod quanlibet formam, quae de nouo inducitur in materia, praecessit in eadem materia quantitas, & similiter quod hunc & illum actum simpliciter, qui de nouo causatur in materia, praecessit actus secundum quid. Nec hoc est inconueniens, praecessione tamen perfectionis forma substantialis praecedit accidentalem, & accidens simpliciter actum secundum quid. Nec secundum valet quoniam ad hoc quod introductio alicuius formae sit alteratio, oportet quod subiectum sit actu per formam dantem esse specificum nomen & diffinitionem, qualis non est quantitas, nec alia forma accidentalis, alioquim subiectum non retineret idem nomen & eandem diffinitionem sub vtroque termino alterationis, per quod differt alteratio a generatione. Nec quartum valet, quia sicut supra dictum est, forma non est causa quantitatis in materia, quantum ad esse quantitatis absolute, sed solum quo ad eius terminationem, siue quantum ad esse tantum vel tantum, igitur hoc non videtur negandum. Tertio arguit, quia ista est mens philosophi & Commenta.

Contra eandem conclusionem potest argui ex dictis Sancti. Thomae. Nam quarto sen. dist. 12. q. 1. art. 2. quaestiuncula quarta tenet opinionem Commenta. in hac materia Ait enim sic. Sicut dicit Commenta in primo phy. & in libro de substantia orbis, in materia generabilium & corruptibilium oportet intelligere dimesiones interminatas ante aduentum formae substantialis, alias non posset intelligi diuisio materiae, vt in diuersis partibus materiae diuersae formae substantiales essent. Huiusmodi autem dimensiones post aduentum formae substantialis accipiunt esse terminatum & completum. Quicquid autem intelligitur in materia ante aduentum formae substantialis, hoc manet idem numero in generato, & in eo ex quo generatur, quia remoto posteriori oportet remanere prius. Dimensiones autem illae interminatae se habent ad genus quantitatis sicut materia ad genus substantiae. Vnde sicut in quolibet completo in genere substantiae est accipere materiam, quae est ens incompletum in genere illo, ita in dimensionibus completis, quae sunt inlsacramento eucharistiae, est accipere dimensiones incompletas, & his mediantibus materia panis formam reciperet eius quod ex pane generaretur, pane non conuerso in corpus Christi &c.

Item eodem Quarto dist44. q. 1. arti. 1. quaestiuncula. 1. in solutione tertij sic dicit. Illud quod intelligitur in materia ante formam: remanet in materia post corruptionem, quia remoto posterioriadhuc potest remanere prius. Oportet autem vt dicit Commentator primo physicorum & in libus de substantia orbis, in materia generabilium & corruptibilium ante formam substantialem intelligere dimensiones non terminatas, secundum quas attenditur diuisio materiae, vt diuersas formas in diuersis partibus recipere possit, & post separationem formae substantialis a materia, adhuc dimensiones illae manent eaedem, & sic materia sub illis dimensionibus existens quancunque formam accipiat, habet maiorem identitatem ad illud, quod ex ea generatum fuerat, quam aliqua alia pars materiae sub quacunque forma existens, & sic eadem materia ad corpus humanum reparandum reducetur, quae prius eius materia fuerat. Haec ibi.

Item quarto contra Gen. cap. 82. sic dicit. Quod secundo obijcitur impedire non potest, quin homo idem numero resurgere possit. Nullum enim principiorum essentialium homns per mortem omnino cedit in nihilum, nam anima rationalis, quae est hominisforma, manet post mortem. Materia etiam manet quae tali formae fuit subiecta sub dimensionibus eiusdem scilicet interminatis, ex quibus habebat vt esset materia indiuidualis. Ex coniunctione igitur animae eiusdem numero ad eandem materiam numero homo vnus numero reparabitur. Haec ille.

Item in scripto super Boetium in illa. q. qua quaerit. Vtrum varietas accidentium possit esse causa diuersitatis secundum numerum, in solutio: ne quinti dicit, quod accidentia completa sequuntur esse formae in materia, sed dimensiones interminatae praeintelliguntur ante ipsam formam in materia, & in solutione tertij dicit. Et iam ipsae dimensiones terminatae, quae sundam tur in subiecto iam completo indiuiduantur quodammodo ex materia indiuiduata per dimensiones interminatas praeintellectas in materia.

Item quolibet 11. arti. 6. in solu. secundi dicit, quod ideo corpora resurgentium possunt redire eadem numero, quia adhuc manet eadem materia, quae fuit sub anima rationali, & eadem quantitas interminata, & sic videtur quod sexta conclusio sit contra dicta Sancti Thomas Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium arti. restat praedictis obiectionibus respondere. Et quidem ad argumenta occham primo loco contram primam conclusionem inducta dicitur.

Ad primum igitur dicendum est quod eo modo accidens potest esse subiectum accidentis, illo modo conceditur, quod est susceptibile contrariorum secundum suimutationem, & de hoc Sanctus Thomas de virtutibus. q. 3. vbi quaerit. Vtrum potentia animae possit esse subiectum virtutis, sic dicit. Subiectum tripliciter comparatur ad accidens. Vno modo sicut praebens ei sustentamentum. Nam accidens per se non subsistit, fulcitur vero per subiectum. Alio modo sicut potentia ad actum, nam subiectum accidenti subijcitur, sicut quaedam potentia actui, vnde & accidens forma dicitur. 3. sicut causa ad effectum. Nam principia subiecti sunt principia per se accidentis. Quantum igitur ad primum, vnum accidens subiectum alterius esse non potest, nam cum nullum accidens per se subsistat potest alteri sustentamentum praebere, nisi fortasse dicatur, quod inquantum est a subiecto sustentatum, vnum accidens aliud sustentat, sed quantum ad alia duo vnum accidens se habet ad aliud per modum subiecti. Nam vnum accidens est in potentia ad alterum sicut dyaphanum ad lucem, & superficies ad colorem, vnum etiam accidens potest esse causa alterius vt humor saporis & per hunc modum dicitur vnum accidens esse subiectum alterius, non quod vnum accidens possit alteri accidenti sustentamentum praebere, sed quia subiectum est receptiuum vnius accidentis mediante alio &c. Haec ille.

Item in solutione septimi exponens illam auctoritatem libri posteriorum, qua dicitur, quod qualitatis non est qualitas dicit sic. Qualitatis non dicitur qualitas, ita quod per se sit qualitas subiectum qualitatis. Simile dicit prima parte q. 77. art. 7. in solutione secundi, vbi sic ait. Accidens per se non potest esse subiectum accidentis, sed vnum accidens per prius recipitur in substantia quam aliud, sicut quantitas quam qualitas, & hoc modo vnum accidens dicitur esse subiectum alterius, vt superficies coloris inquantum substantia vno accidente mediante recipit aliud.

Item prima secundae. q. 50. art. 2. in solutione secundi sic dicit. Accidens per se non potest esse subiectum accidentis, sed quia etiam in ipsis accidentibus est ordo quidam, subiectum secundum quod est sub vno accidente intelligitur esse subiectum altertius, vt superficies coloris. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo potest concedi vel negari quod quantitas sit suscceptibilis contrariorum secundum su¬mutationem. Nullum enim accidens naturaliter loquendo est principale subiectum alterius accidentis, nec eius susceptiuum, nec secundum illud mutabile tanquam quod, non est autem inconueniens quantitatem esse susceptibilem contrariorum tanquam quo, quia est ratio substantiae recipiendi alia accidentia, & eodem modo est ratio, quod substantia secundum qualitates possit mutari, & ad hunc sensum debent exponi auctoritates in oppositum. Ad secundum dicitur, quod cum aer rarefit non acquirit nouam quantitatem, nec cum condensatur, perdit antiquam. Et vlterius conceditur quod eadem essentia quantitatis potest successiue esse extensior, & minus extensa, & nunc maior, nunc minor sine additione vel subtractione quantitatis, sed vlterius negatur consequentia, ua infertur simile de substantia, quod patet, quia multi ponunt quantitatem esse accidens inhaerens substantiae, qui tamen concedunt quod eadem quantitas potest esse extensior quam prius sine additione alicuius nouae quantitatis, & similiter minus extensa sine perditione alicuius antiquae quantitatis, aut partis suae, sicut patet de Gregorio de Arimino qui hanc viam tenet, vt supra visum fuit. Huiusmodi autem ratio est, quia quantitati ex se competit habere partes extra se inuicem positas in diuersis sitibus, non autem conuenit sibi habere tantam vel tantam extensionem, aut talem terminum, substantiae vero non competit ex se primum, nec secundum, sed solum per quantitatem, & simile huius apparet, quia eadem albedo nullo sibi addito vel subtracto, quod sit eius pars, potest esse intensior & remissior, tamen subiectum eius non potest esse albius, aut minus album, immo nec album nullo accidente sibi superaddito, & de hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 52. ar. 2. vbi. sic ait. Augmentum & diminutio in formis, quae intenduntur & remittuntur, accidit vno modo non ex parte ipsius formae secundum se coside ratae, sed ex diuersa participatione subiecti, & ideo huiusmodi augmentum habituum & aliarum formarum non sit per additionem formae ad formam, sed fit per hoc quod subiectum magis vel minus perfecte participat vnam & es dem formam, & sicut per agens quod est actu sit aliquid actu calidum quasi de nouo incipiens participare formam, non quod fiat ipsa forma, ita per actionem intensam ipsius agentis efficitur magis calidum tanquam perfectius participans formam, non tanquam formae aliquid addatur. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij argumenti, quod erat tale. Sicut illud quod non est album est in potentia album ita, illud quod est minus album est in potentia ad magis album, sed illud quod non est album non fit album nisi per aduentum albedinis: ergo illud quod est minus albumnon fit magis album nisi per aliquam albedinem superuenientem &. Sequitur responsio. Illud quod nondum est album est in potentia ad formam ipsam tanquam nondum habens formam, & ideo agens causat nouam formam in subiecto. Sed illud quod est minus album non est in potentia ad formam, cum in actu formam habeat, sed est i potentia ad perfectum participationis modum, & hoc consequitur per actionem agentis. Haec ille.

Sic in proposito dico, quod substantia si intelligatur sine quantitate, quae est accidens, nullo modo est extensa, nec habet partes in actu & ideo oportet quod acquirat nouum accidens, habito autem illo accidente iam habet partes & extensionem, & potest plus & minus extendi sine acquisitione vel perditione nouae quantitatis vel antiquae. Ad Tertium patet responsio ex dictis in praecedentibus quaestionibus, vbi prolixe tractatum fuit de punctis & lineis & superficiebus, quia antecedens argumenti false imponitur Aristele Non enim est de mente eius, quod omne accidens habeat subiectum sibi adaequatum in diuisibilitate vel in indiuisibilitate, sed sufficit, quod accidentia absoluta completa habeant subiectum illo modo adaequatum, cuiusmodi sunt qualitates de prima secunda & tertia specie qualitatis Nam figura non habet subiectum sibi adaequatum in longum latum & profundum, similiter in genere quantitatis trina dimensio, quae dicitur corpus, habet subiectum sibi adaequatum, quia est completa dimensio. Non autem superficies, aut linea, vel punctus, sed subiectum talium est illud quod subijcitur perfectae dimensioni. Sic tamen quod perfectae dimensioni subijcitur simpliciter, alijs autem secundum quid, & inadaequate.

Item auctor sex principiorum in illo ca quod incipit. Substantiale vero est &c. dicit, quod de quibusdam formis difficile est dicere vbi sint, vnde sic dicit. Quaedam sita sunt alicubi, vt nigredo in oculo quaedam vero difficile erit assignare, vt scientia, paternitas, & filiatio, nisi forte sint in generantium & componentium complexione &c. Super quo loco dicit Albertus, quod paternitas & filiatio subiectiue sunt in toto & non ab aliqua parte, quia ab actu generationis innascuntur, quae totidebentur non parti, sunt tamen sicut in causa non sicut in subiecto in conpione generantis &c. Ex quo patet quod falsum est quod omne accidens habens subiectum diuisibile & extensum diuidatur ad diuisionem subiecti, quia tunc paternitas & filiatio illo modo diuiderentur, ita quod tota paternitas esset in toto homine, qui dicitur pater, & medietas in medietate, quod falsum est. Dicitur ergo quod sicut idem est subiectum relationis & sui sundamenti, ita idem est subiectum quantitatis & sui termini, nec oportet quod punctus sit diuisibilis, si subiectum eius est diuisibile. Ad Quartum dicitur, quod posito tali casu, quod scilicet Deus separaret quantitatem a substantia, siue sit imposibilis, quia de hoc multi antiqui dubitabant, substantia sic spoliata omni quantitate non haberet partem distantem a parte, immo nullam partem integralem actu haberet, vnde vltima consequentia argumenti peccat per fallaciam consequentis, sic arguendo, partes substantiae distabant prius, & modo non distant, ergo sunt localiter mutatae. Arguitur enim ab antecedente habente possibiles causas veritatis ad vnam illarum. Antecedens enim illud potest verificari pluribus alijs modis quam illo qui exprimitur in consequente. Partes enim substantiae desinunt distare in illo casu non per approximationem vnius ad aliam, sed quia desinunt esse partes. Et si replicatur contra hoc in virtute illius maximae ibidem assumptae, quod scilicet Deus potest conseruare partes substantiae destructo quolibet accidente &c. Dicitur quod illa res, quae est pars materiae, potest a Deo conseruari sine accidente absolute, sed non in esse partis, quia sublata quantitate materia non haberet partes. Huiusmodi autem ratio est, quia nihil potest conseruari sine eo, quod est de sua ratione, quantitas autem est de ratione partium, vt partes sunt, ideo implicat quod remaneant partes in esse partium sine quantitate.

Tum quia partes illae in esse partium non sunt priores quam titate, immo posteriores, licet vt sunt substantia sint prid res quantitate realiter, sicut lac est prius albedine, vt est quaedam substantia, est autem posterius albedine in esse albi quia albedo prior est albo sicut forma effectu suc formali, & suo composito. Ad Quintum dicitur, quod maior potest negari in vno sensu, & conceditur in alio. Si enim intelligatur de illo, quod formaliter ex natura sua, & non per aliquid superadditum habet partes actu vel potentia praesentes alicui quanto, & eius partibus, conceditur maior, sed tunc in illo sensu negatur ininor. Sola enim quantitas illo modo est praesens alicui quanto, non autem aliqua substantia, si vero maior intelligatur generaliter de omnihabente partes sic praesentes partibus alicuius quanti, siue habeat ex natura sua formaliter partes, siue per aliud ab eius natura realiter distinctum, negatur maior, & conceditur minor. Potest etiam dici, quod minor generaliter falsa est, quia nulla substantia per seipsam formaliter, & per suas partes intrinsecas est praesens alicui quanto, sic quod essentia illius sit per se prima radix illius praesentiae, quia quantitas sicut est radix partibilitatis materiae, ita est radix praesentialitatis materiae, & suarum partium ad locum, vel ad quantitatem, loquendo de praesentia locali, de qua est sermo, quia forte materia per seipsam est praesens quantitati loquendo de tali praesentia, quam habet subiectum ad suum accidens, vel aliqua alia praesentia, sed hic non loquimur nisi de praesentia locali, vel coextensionis & commensurationis, quia si de alia loquamur, tunc negatur maior.

Ad sextum conceditur consequens ibidem primo illa tum scilicet quod in sacramento eucharistiae onines qualitates ibidem apparentes sunt in subiecto, vel sicut in subiecto in ipsa quantitate quae fuerat panis, ipsa vero quantitas est ibi sine subiecto, & cum hoc consequens improbatur, dicitur ad primam improbationem, quod mens magistri sen. est quod accidentia eucharistiae subsistunt perse isto modo, quod nullum eorum est in substantia, nec in aliquo subiecto, quod propria virtute naturali ea sustentet, & praebeat fuscimentum, non tamen intendit negare, quod qualitates sensibiles ibidemapparentes sint sine subiecto penitus. Et si hoc intenderet negandum esset, quia cum illae qualitates immutent sensus, oportet quod sint extensae & dimensionatae, quod esse non posset, nisi quodlibet eorum esset quaedam quantitas, vel inhaerens quantitati.

Ad secundam improbationem dicitur quod illa glosa debet intelligi sic, quod scilicet nulla substantia est ibidem ponde rosa, nec aliquod subiectum est ibi naturaliter ponderosum, quasi sustentans grauiatem & ponderositatem sua naturali virtute. Est tamen ibi aliquod subiectum ponderosum hoc modo quod virtute diuina supplet vicem substantiae ponderosae in sustentando talia accidentia, & praebendo eisdem fulcimentum. Et de hoc diffuse prosequitur Sanctus Thomas 4. sent. dist. 12. q. arti. 2.

Item Tertia parte q. 77. arti. 2. Item quolibe. 7. art. 10. vbi sic dicit. Diuinae potentiae ratione suae immensitatis attribuendum est quod in defectum non sonat, tamen aliqua sunt, quae natura creata non patitur, vt fiant propter aliquam repugnantiam, quam important ratione contradictionis implicitae. & de talibus consueuit a quibusdam dici, quod Deus potest ea facere, quanuis ea fieri non possint: vt ergo videamus, vtrum fieri possit a Deo, quod albedo sit sine quantitate.

Sciendum est quod in albedine, & qualibet alia corporali qualitate est duo considerare scilicet ipsam naturam albedinis, per quam speciem sortitur, & indiuiduationem eius secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia albedine sensibili distincta. Posset ergo fieri diuino miraculo, vt natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen illa albedo non esset sicut haec albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum, quas Plato posuit, sed quod haec albedo sensibilis indiuidua sit sine quantitate, fieri non potest quauis fieri posset, quod quantitas indiuidua esset sine substantia, quia quantitas non indiuiduatur solum ex subiecto sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione ipsius quantitas dimensiuae, quae est quantitas positionem habens, & ideo possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem speciei numero diuersas secundum diuersum situm, alias linea non esset diuisibilis ex ipsa ratione sui generis, non enim diuiditur linea nisi in lineas, plures autem albedines eiusdem speciei sine subiecto imaginari. est impossibile, & sic patet quod albedo non indiuiduatur nisi ex subiecto, & propter hoc non posset esse indiuidua, nisi esset aliquo subiecto, ad minus in quantitate sed in quantitas habet vnum terminum, & indiuiduatur etiam absque subiecto, & ideo per miraculum potest esse haec quantitas sensibilis absque subiecto, sicut patet in sacramento corporis Christi. Haec ille.

Item in solutione primi dicit sic. Albedo si sine quantitate esset iam non esset corporalis qualitas, sed spiritualis. Ad Septimum potest dici dupliciter. Primo negando consequentiam, quia multi tenent & concedunt antecedens scilicet quod punctus non est quid positiuum indiuisibile destinctum a linea, nec linea a superficie, nec superficies a corpore, qui tamen negant consequens scilicet quod corporeitas de genere quantitatis sit id ipsum quod substantia, sicut patet de Durando & de Gregorio de Arimino qui praedictam positionem tenent, & multi alij. Secundo modo potest dici negando antecedens scilicet quod linea non sit quid positiuum distinctum a superficie. Et tunc ad primam probationem eius dicitur, quod cum superficies diuiditur in duas partes, linea quae prius continuabat partes superficieidesinit esse, & incipiunt esse duae lineae terminantes duas superficies. Et idem est cum diuiditur corpus, quia tunc desinit esse vna superficies, quae partes corporis continuabat, & incipiunt esse duae, & cum hoc improbatur, quia tunc diuiso corpore, incipierent esse infinitae superficies, & diuisa superficie infinitae lineae &c. Dicitur quod diuiso corpore non incipiunt esse actu infinitae superficies, sed solum duae. Si autem incipiant esse infinitae superficies in potentia proxima, non est inconueniens plus quam quod sint infinitae partes continui in potentia propinqua actui Ad secundam probationem antecedentis principialis dicitur, quod implicat contradictionem esse lineam sine puncto, vel superficiem sine linea, vel corpus sine superficie saltem continuante, quia superficies est de ratione corporis, & linea de ratione superficiei, & punctus de ratione lineae. Quandocunque autem aliquid est de ratione alterius, non subiacet diuinae potentiae facere hoc sine illo, potissime diffinitum sine diffinitionibus.

Ad octauum dicitur, quod valde consonum est theologiae, quod Deus non possit facere ea, quae implicant contradictionem, & per oppositum adulatio dissonat theologiae scilicet asserere, quod Deus possit facere ea, quae implicant contradictionem. Sic autem est in proposito, materiam enim habere qualescunque partes eiusdem rationis sine quantitate implicat contradictionem, cum quantitas nihil aliud sit quam illud, quo materia vel substantia materialis est diuisibilis & partibilis in partes extensiuas vnius rationis, quarum vna est extra aliam & in alio situ quam alia. Vnde argumentum supponit falsum scilicet quod substantia habeat partes ex se sine alio superaddito sibi, quod ab ea realiter distinguatur, & quod quantitas non ad aliud ponatur a nobis, nisi ad hoc quod faciat distare partes substantiae adinuicem. Nos enim illa duo attribuimus quantitati. Primum quod scilicet quantitas est illud, quo sustambtia formaliter habet partes vnius rationis. Secundum est, quod quantitas est illud, quo vna pars substantiae distat situaliter ab alia, immo primum officium inseparabilius est a quantitate quam secundum, quia diuino miraculo secundum separatur a quantitate vt patet in eucharistia, prinium autem nulla virtute potest a quantitate separari, nec sine quantitate fieri, quia vbicunque estquantitas, ibi sunt plures partes vnius rationis, & econtra.

Ad nonum negatur antecedens: & similiter quod assumitur in eius probationem. Dicimus enim quod numerus est aliud a rebus numeratis, & similiter quod vnitas quae est de genere quantitatis, est aliud a re quae sic dicitur vna. Et ad probationem in oppositum dicitur, quod vnitas de genere quantitatis est accidens absolutum, nec oportet quod sit qualitas, aut quantitas, sed sufficit quod pertineat ad genus quantitatis, non sicut species illius generis, sed sicut principium specierum illius generis, eo modo quo punctus est principium lineae, sic vnitas est principium quantitatis discretae. Fuerunt tamen quidam qui posuerunt, quod vnitas de genere quantitatis, quae est principium numeri, non est aliud nisi forma continuitatis, vt Henricus de Gandauo, quem in hoc sequitur Bernardus de Gannaco & male. quomodo autem talis vnitas distinguatur, ab vnitate, qua dicitur vnum conuertibile cum ente, vide sanctum Thomas prima parte. q. 11. articu. primo. & primo sen. dist. 24. q. prima articu. 3. & quolibe. 10. ar. primo. Ex quibus patet quod intentio Ocham noua est, & inutilis, & contra Aristotelem & omnes peripateticos, & insuper condemnata fuit dudum in articulis Parisi. nam in quodam articulosic dicitur quod impossibile est quantitatem siue dimensionem esse per se hoc enim esset ipsam esse substantiam error &c. Quia vt arguit Cathon contra Occham, ibi non solum condemnatur consequentia, & non quod substantia sit quantitas, quia consequentia est euidens, quia si illa quantitas, qua substantia est quanta omni accidente circunscripto sit substam tia, impossibile est dimensionem non per se esse, hoc est sine substantia existere, ex quo ipsa esset substantia. Sed adhuc Adam quarto senten. arguit probando, quod extensio non sit aliquid additum rei extensae. Primo sic. Quia si sic, tunc in omni extenso simul essent infinitae extensiones adaequatae, & aequales, ab inuicem totaliter distinctae, quia secundum te & alios contrarium opinantes, ipsa quantitas continua potest miraculose non extendi, si igitur debet extendi requiritur alia extensio, & eadem ratione arguam de illa, & tunc in infinitum, igitur eodem modo per omnia dicendum est, quod esse circunscriptiue in loco accidit quantitati continuae, & per consequens a multo fortiori omni substantiae corporeae.

Secundo arguit sic. Omne illud quod est principium mere naturale intrinsecum faciendi partes plus distare quam ante, est principium faciendi ea distare. Sed hoc est substantia, & non alia distincta quantitas:igitur, maior videtur plana, quia virtus actiua, quae necessitat partes ad distandum plus quam prius, certe multo plus reniteretur ne vna reingrederetur locum alterius nomotae de illo loco. Minor probatur, quia si aer vel ignis condensatur vltra per violentiam quam sibi competat, ablato tali, quo actualiter condensatur, rarefacere seipsum & faceret partes suas extremas per consequens plus distare quam prius, quaero per quod principium actiue, si per substantiam suam, vel per partem sui, puta per formam suam habetur propositum, si per qualitatem suam iterum habetur intentum, quod scilicet propriae partes qualitatis ita faciunt distare seipsas & partes substantiae, sicut faceret quantitas quam tu ponis, igitur non propter hoc est necessaria talis quantitas distincta. Sed hoc sequitur ad formam substantialem secundum communem cursum naturae, igitur forma substantialis videtur esse vna causa naturalis actiua faciendi partes in toto distare, & non tua distincta quantitas, quia illa simpliciter est indifferens ad tantam vel tantam extensionem, quia semper manet eadem in generato & corrupto, & est coaeua materiae secundum te &c.

Tertio. Illud non facit mere naturaliter & actiue partes abinuicem distare, quod ad naturam quanti eas determinat indistincte, sed illud potius, quod sic ad certam extensionem & distantiae magnitudinem necessitat, cessante violentia exteriori, sed quantitas, quae esset indifferens penitus ad varias magnitudines extensionis, & distantiae, si violentaretur terra, vel ignis ad naturam certam extensionis & distantiae magnitudinem non determinat, aut necessitat cessante violentia exteriori, sed hoc facit forma substantialis immediate vel mediante aliqua sua qualitate a se actiue causata & causabili, ergo forma substantialis non aliqua alia distincta quantitas est principium faciendi partes distare, & per consequens impediendi, vt non concurrant in eodem situ.

Quarto. Quia omne principium actiuum mere naturaliter respectu effectus qui sit forma sui habet virtualem repugnantiam cum omni repugnanti suo effectui, sed substantia vel aliqua pars eius est huiusmodi principium, igitur habet repugnantiam virtualem ad omne repugnans quantitati suae, sed esse cum alio repugnat quantitati suae: igitur ipsamet substantia habet virtualem repugnantiam ad essendam cum alia est destructa omni quantitate supperaddita igitur renititur contra hoc si suam quantitatem, quae sit res sibi inhaerens de facto non habeat. Quinto. Quia nihil potest esse quantum sine quantitate, sed sine omni tali accidente quod poneretur quantitas substantiae inhaerens potest substantia corporea esse quanta, quia sine omni tali potest habere partem extra partem & extendi, & esse longa lata, & profunda, & esse circunscriptiue in loco, quod patet, quia Deus de omnipotentia sua posset tenere partes substantiae demonstra te in sitibusin quibus sunt sine omni motu vel mutatione locali earundem destruendo quodlibet tale accidens si poneretur. igitur &c. Sexto. Quia sicut se habet figura ad quantitatem, sic quantitas ad substantiam, sed figura nihil reale addit supra quantitatem, quia tunc posset separari vnum ab alio. Septimo. Quia si quantitas esset aliud realiter a corpore quod est substantia, tunc posset intelligi, & esse substantia, quae est corpus sine quantitate. quod est impossibile quia tunc corpus haberet esse spirituale, & non esse corporeum.

Ad primum istorum negatur consequentia. Et ad probationem dicitur, quod extensio potest sumi dupliciter. Primo modo pro principio formaliquo partes substantiae natae sunt distare abinuicem, & habere positionem & situm in loco. Secundo modo pro actu formali talis principii, seu pro esse quod dat illi cuius est forma, vel pro quadam relatione consequente quantitatem, & eius effectum formalem vltimatum, ita quod extensio hoc modo sumpta dicat actualem distantiam partium substantiae, vel alterius quanti adinuicem, & positionem, & situm earundem in loco. Tunc dicitur quod extensio primo modo sumpta est quid absolutum de genere quantitatis, puta ipsa. corporeitas vel quantitas etiam continua. Extensio vero secundo modo sumpta est quid absolutum pertinens ab genus quantitatis reductiue, sicut esse reducitur ad genus essentiae, ad quod tamen esse sequitur quoddam accidens alterius generis a quantitate quod est respectiuum de genere situs aut positionis. Et bene conceditur quod vtraque extensio est aliud a substantia extensa. Nec sequitur quod in substantia extensa sint infinitae extensiones qualitercunque sumatur extensio. Et cum dicitur, quod quantitas potest esse non extensa, conceditur loquendo de extensione secundo modo. Et cum vlterius dicitur, quod cum de quantitate non extensa sit extensa, si requiratur alia extensio, tunc erit processus in infinitum, negatur consequentia. Nam illa secunda extensio non est extensa, sed est quo aliquid denominatur extensum, sicut albedo non est alba, sed tamen albat. Et si quaeritur de illa secunda extensione, an sit accidens diuisibile vel indiuisibile, dicitur quod est diuisibile, sed ex hoc non sequitur quod sit extensum sicut patet in exemplo tuo de quantitate corporis Christi prout est sub sacramento, quantitas enim ibi habet partes, nec tamen ibi est extensa. Vel potest dici, quod talis extensio non est extensa, sicut quod, sed sicut quo, vnde nota quod quantitas habet duplex officium, primum est diuidere materiam formaliter in partes vnius rationis: secundum est eam extendere. Primum inseparabile est a quantitate quia si actu in format substantiam, actu facit eam diuisibilem. Secundo vero separari potest ab ea, sicut patet in eucharistia.

Ad secundum conceditur, quod forma substantialis est principium actiuum faciendi partes substantiae distare abinuicem sed negatur quod sit formale principium distantiae partium, sed hoc potius est quoddam accidens, quod vocamus quantitatem. Nec argumentum probat oppositum huius, & eodem modo dicitur ad tertium & quartum.

Ad quintum negatur minor. Et ad probationem dicitur, quod si Deus separaret substantiam ab omni quantitate, illa substantia non haberet partes distantes, nec propinquas, immo nullam haberet in actu. Et cum dicitur, quod Deus posset tenere partes materiae in sitibus, in quibus sunt destructo tali accidente. Dicitur quod sicut non potest facere quod aliquid sit album sine albedine, ita nec potest facere aliquid partibile sine partibilitate, vel sine formali priocipio partibilitatis, hoc autem est quantitas, & ideo materiam habere partes sine quantitatae includeret contradictionem, & sic non est factibile, nec intelligibile.

Ad sextum negatur minor, quia figura & quantitas sunt accidentia genere differentia, cum vnum sit de genere qualitatis, aliud de genere quantitatis. Nec sequitur quod si sunt essentialiter & realiter distincta quod possit vnum ab alio separari, quia quantitas finita & figura naturali consequentia se consequuntur, sicut materia & forma, licet aliter & aliter.

Ad septimum conceditur, quod corporeitas de genere substantiae posset separari a corpore, quod est trina dimensio. Et conceditur quod tale corpus de genere substantiae haberet esse spirituale idest non extensum, nec diuisibile, non tamen haberet esse spirituale idest immateriale. Sanctus Thomas, enim quolibet septimo articulo decimo in solutione tertij concedit, quod Deus posset ponere albedinem in angelo idest dare sibi tale esse spirituale. Arguit enim sic. Magis est remotum a natura qualitatis corporalis, quod sit omnino sine subiecto, quam quod sit in subiecto spirituali, quia esse in subiecto spirituali est qualitatis spiritualis, quae est in eodem praedicamento cum qualitate corporali, sed esse omnino sine subiecto est substantiae, quae est aliud praedicamentum, sed non posset miraculose fieri, quod qualitas corporalis esset in subiecto spirituali, vt albedo in angelo, igitur &c. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod cum substantia spiritualis quantitate careat non potest fieri, quod qualitas corporalis sit in substantia spirituali nisi per illum modum, quo potest esse sine quantitate, vt dictum est. Haec ille.

Ad primum Aureotmaes contra eandem conclusionem dicitur, quod vtique partes substantiae realiter & essentialiter distinguuntur a partibus quantitatis, quia substantia panis cum suis partibus desinit esse remanente quantitate, & omnibus suis partibus, sicut patet in eucharistia. Et ad huius improbationem negatur prima consequentia ibidem facta loquendo de extensione primo modo distinctionis superius factae, sumendo extensionem scilicet pro principio formali, quo partes quanti distant & extenduntur. Sumendo autem extensionem secundo modo dictae distinctionis conceditur consequens. Et ad improbationem consequentis isto modo sumpti negatur consequentia ibi facta, qua infertur, quod quantitas superfsueret. Et ad probationem dicitur quod partibilitas substantiae vel alterius rei quantae causatur a quantitate. Illa autem causalitas non est proprie effectiua, nec finalis, sed formalis. Et ad huius improbationem negatur, quod ibi assumitur scilicet quod effectus formalis non sit aliud a forma. Nam albedo non est idem quod esse album, quaelibet enim forma dat subiecto suo quoddam esse siue substantiale, siue accidentale, quod esse est aliud a forma, quae dat illud, sicut ponit sententialiter Sanctus Thomas tertia parte. q. 77. artic. primo in solutione tertij, vbi sic ait. Accidentia eucharistiae acquisierunt esse indiuiduum in substantia panis & vini, qua conuersa in corpus & sanguinem Christi remanent virtute diuina in illo esse indiuiduato, quod prius habebant &c.

Item in solutione quartisic dicit. Accidentia huiusmodi manente substantia panis & vini non habebant ipsa esse, nec alia accidentia, sed substantia eorum habebat huiusmodi esse per ea, sicut nix est alba per albedinem, sed post consecrationem ipsa accidentia, quae remanent habent esse, vnde sunt composita ex esse, & quod est, & cum hoc habent compositionem partium quantitatiuarum. Haec ille.

Item q. 17. articulo secundum sic dicit. Considerandum est, quod si aliqua forma vel natura sit, quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius persone simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est esse Sortes non inquantum est Sortes sed inquantum est albus. Et huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in vna persona vel hypostasi. aliud enim est esse, quo Sortes est albus, & quo Sortes est musicus. Haec ille.

Item primo sententiarum, distinctione tertia quaestione, secunda, articulo tertio dicit sic. Secundum quodlibet accidens additur aliquod esse ipsi substantiae &c. Item Tertio sententiarum distinctione sexta quaestione secunda articulo secundo in solutione primi sic dicit. Forma facit esse, non ita quod illud esse sit formae vel materiae sed subsistentis.

Item Quarto sen. dist. 12. q. in. artic. primo quaestiuncula tertia in solutione secundi sic dicit. Cum ista accidentia habeant esse, & essentias proprias, cum eorum essentia non sit eorum esse, constat quod aliud est in eis esse, & quod est.

Item quaestiuncula prima in solutione primi sic dicit. Inesse non dicit esse accidentaiens absolute, sed magis modum essendi, qui sibi competit ex ordine ad causam proximam sui esse &c. Ex omnibus istis patet, quod secundum mentem suam forma quaelibet informans materiam vel subiectum, siue sit substantialis siue accidentalis dat suo subiecto vel materiae aliquod esse distinctum a forma & a subiecto, & causat illud non per modum causae efficientis, sed formaliter, vel per quam dam resultantiam, & naturalem sequelam vnde de maloq. 5. art. 5. in solu. 16. sic dicit. Ipsa forma est effectus agentis, vnde vnum & idem est, quod agens facit effectiue, & quod forma facit formaliter, sicut pictor dicitur colorare parietem, & etiam color. Haec ille.

Ad secundum negatur prima consequentia, qua infertur quod in eodem subiecto esset multiplex quantitas. Et ad probationem dicitur, quod iuxta praemissa in quolibet quanto est duplex partibilitas, quaedam absoluta, & alia respectiua, prima est quantitas, non autem secunda. Et cum videtur probare, quod illa secunda partibilitas sit quantitas. Dicitur ad primam probationem quod posita illa partibilitate, illud cuius est eo facto habet partes, sed non necessario extra se inuicem positas, sicut patet de quantitate in eucharistia. Sicut enim dictum est prius duplex est effectus quantitatis scilicet partibilitas & extenuo, primus per nullam potentiam potest separari a quantitate, quia omne quod habet quantitatem necessario habet plures partes, secundus vero separari potest, quia sicut corpus Christi in eucharistia habet quantitatem & partibilitatem, non tamen habet ibi extensionem licet habeat eam in caelo, sic Deus posset creare vnam substantiam quantam, quae nusquam haberet extensionem, & tamen haberet partibilitatem. Nec valet consequentia, posita tali partibilitate in substantia ipsa est quanta, igitur talis partibilitas est quantitas. Sed sequitur hoc consequens quod talis entitas, vel est quantitas vel effectus quantitatis.

Ad secundam patet per idem, quod remota tali partibilitate, corpus resolueretur in non corpus, quia talis entitas sic naturaliter consequitur quantitatem quod posita quantitate ponitur, & econtra posita tali partibilitate ponitur quantitas, neutrum enim potest ab altero separariAd tertiam dicitur, quod ex tali partibilitate res non dicitur finita nec infinita nec bicubita nec tricubita, quia possibile est substantiam informari tali partibilitate, & tamen non esset extensa idest positionem &situm habens in loco. Item posito quod ex tali entitate res diceretur terminata & finita, & habens positionem non sequitur quod sit quantitas, sed quod non est sine quantitate & est effectus eius, tamen vt dictum est, ista tria realiter distinguuntur scilicet quantitas, partibilitas, & extensio accipiendo vltima duo pro respectiuis effectibus quantitatis, vel pro duob.s esse, aut duobus actibus, ad quos sequuntur tales respectus.

Ad quartam dicitur, quod partibilitas respectiua est de genere ad aliquid, sicut relatio partis ad totum, & totius ad partes. Vbi sciendum finaliter pro totali resolutione huiusmodi difficultatis, quam tangit arguens, quod partibilitas potest sumi tripliciter. Primo modo pro ipsa essentia quantitatis, quae est radix & ratio quod aliquid habeat partes vnus rationis. Secundo modo pro esse, quod dat quantitas suo subiecto scilicet esse partibile in tales partes. Tertio modo pro relatione totius ad partes, & econtra, qua scilicet substantia dicitur tota, & partes dicuntur partes Et consimiliter potest diciquod extensio potest sumi tripliciter. Primo modo proessentia quantitatis. Secundo modo pro esse quod dat subiecto suo, vel accidentibus sibi inhaerentibus. Tertio modo pro respectu consequente substantiam sub quantitate, qui quidem respectus aliquo modo pertinet ad praedicamentum situs, quia est ordo partium in toto, & in loco simul, vel saltem in toto, & si non in loco. Et cum dicitur quod talis partibilitas sufficit ad saluandum omnia, propter quae ponitur quantitas non valet, quia quantitas non potest poni esse idem cum suo esse, quia oportet quod essentia quantitatis sit aliud ab esse, quod dat vel recipit. Secundo quia quantitas cum sit quid absolutum, non potest esse idem quod partibilitas respectiua, cum absolutum & respectiuum essentialiter distinguantur in creatis. Ad ter tium principale negatur prima consequentia.

Nec valet probatio, quia partibilitas secundo modo, & tertio modo sumpta non est quantitas, & ideo non sequitur si quantitas habet partibilitatem, quod habeat quantitatem. Ad quartum negatur prima consequentia.

Nec valet probatio cum supponat falsum, vt dictum est scilicet quod omnis partibilitas sit quantitas vel dimensio, & consequenter quod vbicunque sunt plures partibilitates, sint plures quantitates, sed illud inconueniens habet arguens ponere, quia cum secundum eum omnis partibilitas si quantitas, & substantia secundum veritatem habet alias partes a partibus accidentium sibi inhaerentium, oportet quod alia sit partibilitas substantiae a partibilitate accidc. tium, & consequentur alia quantitas & dimensio, nisi ponatur, quod idem accidens sit indiuersis substantijs, & eadem relatio inter alia & alia extrema, quae sunt absona Nos autem ponimus quod in eadem substantia habente plura accidentia non est nisi vna quantitas, & vna partibilitas absoluta, quae dat diuersas partibilitates respectiuas secundum diuersa accidentia sibi superuenientia. Nam aliam partibilitatem dat substantiae, aliam albedini, & aliam dulcedini, aliam frigiditati lactis, quod patet, quia alias partes habet substantia quam accidens, & alias habet albedo quam dulcedo, & consequenter aliam & aliam partibilitatem respectiuam. Vtrum autem quantitas det vnicum esse quantum omnibus per eam quantificatis. Credo quod sic, quia illud est principaliter substantiae, & secundario accidentium eius, & ab vna forma non procedit immediate duplex esse vnius rationis. Ad primum eorum; quae secundo loco obijcit idem Aureolus. contra eandem conclusionem dicitur. Et ad intellectum sequentium praenoto, quod accidens vel formam aliquam substantialem aut accidentalem, vel materiam, seu quancunque aliam entitatem, aut quodcunque aliud conceptibile esse realitatem in se, vel ex se, & de se terminatam potest quadrupliciter intelligi. Primo modo ad hunc sensum quod sit essentia intrega, non nata constituere cum alia entitate aliquid per se vnum reponibile in genere per modum speciei, aut indiuidui, sed ipsumet reponitur per se in genere illo.

Secundo modo, quia non solum est talis entitas qualis dicta est, sed vltra hoc sibi naturaliter competit esse in se, & non ex inhaerentia ad aliud alterius naturae, praebens sibi fulcimentum. Tertio modo, quia licet non sit essentia integra primo modo, nec secundo modo, tamen est quid per se subsistens non dependens ab aliquo subiecto, nec ab aliqua forma ad hoc vt sit. Quarto modo, quia licet non sit tale ens, cui competere possit per se subsistere, tamen est quid conceptibile conceptu proprio qualicunque, & distinctum essentialiter ab alijs non eiusdem rationis, nec eodem conceptu conceptibus, & habet entitatem realiter distinctam ab alijs entitatibus. Tunc dico quod accipiendo realitatem terminatam primo modo, vel quarto modo, accidens potest dici entitas terminata, non autem secundo modo, nec tertio. Accidens enim aliquod puta qualitas vel quantitas sic est realitas vel entitas terminata, quod reponitur per se in genere vel specie & est quoddam indiuiduum indiuisum in se, & diuisum ab alijs. Non enim est omnis entitas, nec est nulla entitas, sed aliqua habens propriam in diuisionem, vnitatem, & diuisionem, licet non sit ens perfectum, cui possit naturaliter competere per se esse, nec est pars talis entis, sed est dispositio talis entis. Sic ergo est entitas terminata termino propriae essentiae, licet non termino propriae existentiae. Tunc ad arguinentum dicitur, quod nec accidens, nec aliqua fosma substantialis vel accidentalis est ipsa actuatio vel formatio, quam dat materiae, vel subiecto suo, sed talis formatio est ipsum esse, quod dat suae materiae, vel suo subiecto, vt supra dictum est. Illud autem esse est quid absolutum reducibile ad genus, & ad speciem formae, a qua fluit sicut actus ad genus suae potentiae. Et ad primam huius improbationem negatur consequentia, qua infertur, quod aliquid possit esse actuatum sine actu, & formatum sine forma, quia tale esse non potest separari quacunque potentia a sua forma. Non enim quaecunque absoluta essentiasiter distincta possunt abinuicem separari, potissime vbi est naturalis consequentia inter illa, & vbi vnum est de ratione alterius sicut pars essentiae, vel sicut quo aliud est. Esse autem licet non sit de ratione formae, sicut pars essentiae formae, vt forma est, vel vt talis forma est, nihilominus tamen est de ratione formae, vt existens est, ideo sicut implicat aliquid esse album sine albedine, ita implicat contradictionem formam esse sine esse, & sic posita forma necessario ponitur esse proprium vel alienum. Similiter cum forma sit de ratione ipsius esse, quia esse est actus formae, impossibile est poni esse non posita formam, potissime quia omne fluens a forma est naturaliter posterius ipsa forma, a qua fluit, ideo implicat poni tale esse sine tali forma. Forte autem cum forma sit prior esse ab illa fsuente, ideo potest poni forma sine hoc, quod det esse, sicut patet de anima CHRISTI. a qua nullum esse existentiae fuit secundum Sanctum Thomam, sed ipsa & omnia, quae substantialiter sunt in CHRISTO. sunt per esse diuini suppositi, & simile est de forma partis existentis in toto, quae non dat esse nisi facta diuisione partis a toto.

Ad secundam improbationem dicitur quod licet forma det esse subiecto, non tamen sequitur, quod illa forma sit causa efficiens, quia talis datio non est per quancunque transmutationem subiecti de potentia in a actum, sed per naturalem sequelam & resultantiam ipsius esse a forma, sicut enim ex vnione partium resultat totum, ita ex contactu formae ad materiam resultat esse, & actuatio materiae, vel subiecti.

Ad tertiam improbationem negatur consequentia, qua infertur, quod si actuatio, quam forma dat sit aliud a forma, quod sit processus in infinitum, nam status est in ipso esse. Forma enim dat esse, & esse non dat aliquid aliud, & similiter actus dat actuationem, & illa actuatio nihil dat. Cuius ratio est, quia sicut materia prima est primum in genere materialium, & potentialium, ita esse est primum in genere formalium & actualium, & ideo sicut materia prima per essentiam suam substat formae, & non virtute alicuius prioris potentialis, sic esse actuat materiam vel subiectum non virtute alicuius prioris, sed per seipsum, ita quod est actus & actuatio, & est summe intimum ipsi rei existenti. Forma vero licesit actus, non tamen actuatio, ideo non actuat immediate per sui essentiam, sed per esse quod dat, quia nec ipsa forma est proprie actus, nisi prout consideratur subesse. De praedictis vide beatum Thomam Secundo sent. distinctio. prima articulo primo, vbi sic ait. Primum dicitur dupliciter scilicet primum simpliciter, & primum in genere, vel in aliquo ordine. Si secundo modo, sic secundum plura genera causarum sunt plura prima principia, vt materiale primum quod est materia prima, & formale primum quod est esse, & sic de alijs &c.

Item secundo sententiarum distinctio. decimaseptima quaestione prima articulo secundo in solutione quinti. Sicut (inquit) anima rationalis est, nec est illud quo est, ita etiam viuit, nec est illud, quo viuit. Sed sicut illud quo est formaliter non est aliqua forma, quae sit pars essentiae eius, sed ipsum esse suum, ita quod illud, quo viuit formaliter, non est aliqua forma, quae sit pars essentiae eius secundum ipsum suum viuere. Secundum philosophum autem secundo de anima, viuere nihil aliud est quam esse viuentium. Haec ille.

Item primo sententiarum distinctione octaua quaestione quinta articulo secundo. In compositis (inquit) ex materia & forma, quo est potest dici tripliciter. Potest enim dici, quo est ipsa forma partis, quae dat esse materiae. Potest etiam dici, quo est ipse actus essendi scilicet esse, sicut id, quo curritur, est actus currendi. Potest etiam dici, quo est ipsa natura, quae relinquitur ex compositione formae cum. materia &c.

Item prima parte, quaestione tertia, articulo, tertio. Esse (inquit est actualitas omnis formae vel naturae. Non enim bonitas vel humanitas significatur vt aliquid in actu, nisi prout significamus eam esse. Oportet igitur quod ipsum esse comparetur ad essentiam, quae est aliud ab eo, sicut actus ad potentiam &c.

Item q. 8. arti. primo. Esse (inquit) est id, quod est magis intimum cuilibet, & quod profundius omnibus inest, cum sit formale respectu omnium, quae sunt in re &c. Ex quibus patet, quod esse est actus & actuatio prima formae & materiae, & quidditatis, vel essentiae, & suppositi, & ideo proximius tangit materiam, vel subiectum quam quaecunq: forma. Nec oportet, quod si actuatio formae sit aliud a forma, quod actuatio ipsius esse, sit aliud ab ipso esse, quia semper prima causa intimius tangit effectum quam secunda, esse autem vt dictum est, est primum in genere formalium.

Ad quartam improbationem dicitur, quod albedo & albere non sunt idem, quia albedo est forma, albere autem est esse, quod albedo dat subiecto. Illud autem esse non est respectus, sed absolutum quoddam reducibile ad genus albedinis. Vnde Sanctus Thomas quarto sen. dis. 12. q. prima art. secundo quaestiun. tertia sic dicit. Vnaqueque res habet proprium esse suae speciei, non enim esse in omnibus est vnius speciei, sicut nec animalitas. est vnius speciei in animalibus, nec humanitas eadem numero in omnibus hominibus. Haec ille. Ex praedictis patet, quod assumptum principale falsum est scilicet quia actuatio & formatio, quam forma dat subiecto non est idem, quod ipsa forma, nec est respectus, sed est esse. Vlterius cum arguens nititur probare, quod effectus formalis non solum est idem, quod forma, immo quod est idem quod subiectum, nec sit quid distinctum a forma, nec a subiecto, & ita concludere quod accidens non sit res distincta subiecto. Dicitur primo quod illa conclusio male sonare videtur in fide, quia si albedo non sit aliud quam actuatio subiecti albi, & non sit quid distinctum a subiecto, tunc per nullam potentiam fieri posset albedo sine subiecto, nec sine albedine subiecti, sicut non potest fieri sine seipsa. 2. dicitur, quod sicut actuatio est aliud ab accidente actuante, ita est aliud a subiecto actuato. Et cum arguens quaerit quid est actuare illius actuationis, dicitur quod actuatio proprie loquendo non actuat, sed forma per actuationem actuat, sicut calefactio non calefacit, sed calor vel ignis per calefactionem calefacit, vnde forma actuat per actuationem. Illa autem actuatio est ipsum esse, quod dat forma suo susceptibili. Nec illa actuatio proprie actuat, & posito quod ad aliquem sensum concederetur, quod actuatio actuaret, non sequitur quod actuet per aliquid a se distinctum, sed seipsa formaliter. Et tunc vlterius negatur consequentia ibidem facta. Actuare est idem cum actuatione, igitur est idem cum actuabili, nec habet qualem cunque colorem, aut apparentiam, quia aliter se habet actuare ad actuationem quam ad actuabile, quia tam actuare quam actuatio sunt formalia, ipsum vero actuale est potentiale. tertio dicitur ad argumentum quod simile, quod adducit de linea, & puncto valet, quia vtique punctus realiter dist inguitur a linea, si ponatur esse quid omnino indiuisibile, quia implicat contradictionem, quod res indiuisibilis sit res diuisibilis, & quod res terminans sit res terminata, quia nihil terminat seipsum, sed si quid terminat, aliud terminat. Et ad argumentum ibidem factum negatur consequentia, quia non plus apparentiae habet consequentia ibidem facta quam ista. Albedo est res distincta a suo subiecto, ergo subiectum sine albedine est album, vel vtrunque esset album sine altero. Quod constat non valere, sic nec ista valet, punctus realiter differt a linea, igitur linea sine puncto est terminata. Nec ista, punctus est terminatio lineae, & nihil imprimit in lineam medium inter punctum & lineam, igitur punctus est idem, quod linea quarto dicitur, quod illa copulatiua, quam concedit & asserit arguens scilicet ista. Accidens & subiectum non sunt vna realitas, & tamen sunt vna res, in qua nulla est distinctio, implicat contradictionem, quia ex prima parte sequitur contradictorium secundae. Si enim. a. & b. sunt vna realitas ergo sunt plures realitates, & si plures: ergo distincte, igitur res, in qua vniuntur, habet in se aliquam distinctionem.

Item si accidens & suum subiectum ita identificantur inter se, sicut ipse ponit, sequitur quod non plus accidens informat subiectum quam econtra. Item quod accidens aeque sustentat subiectum sicut econtra patet. Nam quaecunque identificantur per omnimodam indiuisionem, quicquid attribuitur vni, & alteri saltem in creatis.

Item ista conclusio est expresse contra philosophum primo physi. vbi facit istam consequentiam contra Parmenidem & Melissum. Accidens & substantia sunt, igitur multa sunt, quae sunt. Quae nihil valeret, nisi accidens aliquo modo a subiecto suo distingueretur. Ad Secundum principale dico, quod vnitas negatiua, siue indiuisio siue negatio diuisionis duplex est. Quaedam qua negatur pluralitas entitatum vel realitatum, & quaedam qua negatur pluralitas, vel diuisio existentiarum, vel ipsius esse. Tunc dico ad maiorem, quod si maior intelligatur de vnitate primo modo dicta, falsa est, si autem intelligatur de vnitate secundo modo dicta, vera est. Materia en & forma substantialis, quae verius faciunt vnum quam subiectum & accidens habent distinctas entitates, sed non distinctas existentias, vt in praecedentibus dictum fuit. Sic etiam ad hoc quod subiectum & accidens faciant vnum & non per modum acerui, sufficit quod habeant indiuisionem in aliquo esse, nec requiritur quod perdant diuisionem, aut distinctionem propriarum essentiarum. Licet autem subiectum & accidens sint indiuisa in esse accidentali, sicut materia & forma substantialis, tamen ex subiecto & ex accidente non resultat aliquid per se vnum, sicut ex materia & forma substantiali. Cuius ratio est, quia materia non habeat aliquod esse, nec aliquem actum essendi simpliciter ante aduentum formae substantialis, sed solum illud esse, quod dat sibi forma. Ex vno autem actu essendi simpliciter constituitur vnum ens simpliciter & non plura, ideo materia & forma non sunt duo existentia, sed vnum, vel potius constituunt vnum existens simpliciter, sed subiectum formae accidentalis ante aduentum accidentis erat subsistens in suo esse substantiali, & quia accidens adueniens dat sibi aliud esse, iam sunt ibi duo esse existentiae scilicet vnum substantiale, aliud accidentale. Per duo vero esse non constituitur vnum per se ens, sed vnum secundum quid, vel per accidens. Sortes enim & albedo non sunt vnum ens simpliciter, sed sunt vnum album, vel constituunt vnum album. Vtrum autem totum sit tertia entitas distincta a partibus, vel sit ipsae partes, videbitur forte in tertio dissecunda contra Secundam.

Item vtrum inter materiam formam, vel inter subiectum & accidens sit duplex vnitas, vel duplex vnio, alias forte videbitur in tertio dis. 5. quaestio. secunda. Ad Quintum principale negatur minor tanquam falsa, & pernitiosa in fide, quia si accidens essentialiter esset inhaerentia, implicaret contradictionem accidens esse sine inhaesione, cuius oppositum tenet fides Et ad probationem illius minoris dicitur, quod inhaerentia accidentis ad subiectum implicat duo scilicet esse quod dat accidens subiecto, & quendam respectum subiecti ad illud esse, vel respectum illius esse ad subiectum, sicut recepti ad recipiens, & recipientis ad receptum. Et sic patet, quod non valet consequentia ibidem facta, qua probatur, quod accidens inhaerere non esset, nisi ipsum referre &c. quia praeter illum respectum est ibi indiuisio, & vnitas accidentis & subiecti, in quodam esse, quod ab accidente datur, & a subiecto recipitur. Ad Tertiam probationem minoris dicitur, quod minor est falsa. Non enim figura est inhaerentia, nec adiacentia partium, sed est quaedam qualitas consequens quantitatem terminatam superficie vel linea.

Item dato, quod esset adiacentia, non sequitur quod esset inhaerentia, quia adiacentia non semper dicit inhaerentiam, sed quandoque importat applicationem vnius reiad aliam per modum mensurae, vel mensurati, sicut loci, vel temporis, vel vestis ad rem locatam, vel temporalem, vel habituatam, aut vestitam, aut armatam. Nullus tamen diceret vestem, aut locum inhaerere reilocatae, vel vestitae. Dicitur tamen, quod figura nec est inhaerentia, nec adiacentia. Et si alicubi inueniatur dictum exponendum est substantiuum per adiectiuum. quia scilicet est adiacens & inhaerens, vel quia causatur ex inhaerentia vel adiacentia quantitatis ad substantiam.

Item non solum negatur, quod accidens sit inhaerentia, immo quod esse accidentis sit inhaerere absolute. Vnde Sanctus Thomas quarto sen. dist. 12. q. prima ar. 1. quaestiun. prima insolutione primi dicit, quod in esse non dicit absolute esse accidentis, sed modum essendi &c. vt prius recitatum fuit.

Ad confirmationem patet per idem, quia falsum est, quod formale accidentis sit accidere, sed hoc est modus essendi eius naturalis. Item non solum minor principalis est falsa, verum etiam maior scilicet quod inhaerentia non sit aliud a subiecto, quia si sit, tunc subiectum esset quaedam inhaerentia & accidentia, quae sunt falsa. Nec valet probatio, quia non omne, quod est de ratione alicuius est indistinctum ab eo, sicut patet de relatiuis. Pater enim differt a filio, nec tamen potest concipi sine eo, a simili licet inhaerentia non possit concipi sine subiecto, non tamen sequitur quod sint idem, quod subiectum. Ad Quartum negatur minor, & ad probationem patet per superius dicta, quia quantitas potest dici partibilitas, & potest dici causa partibilitatis.

Ad confirmationem negatur antecedens. Nec valet probatio, quia fundatur in falso scilicet quod omnis partibilitas sit quantitas & dimensio, & quod vbi sunt plures partibilitates sint plures quantitates. Et si obijcitur contra praedicta, quia saltim partibilitas est effectus quantitatis, & cum multiplicato effectu formali multiplicetur forma, igitur &c. Dicitur quod partibilitas, quae est relatio, est effectus quantitatis remotus, ideo ad plurificationem illius non oportet quantitatem plurificari, sed partibilitas absoluta, quae dicit esse, quod dat quantitas, non plurificatur in eodem subiecto, & ille est effectus proximus formalis quantitatis. Vnde nota, quod sicut in vna substantia materiali non est nisi vnicum esse substantiale, quod principaliter est totius suppositi, secundario autem partium eius, ita quantitas adueniens composito non dat nisi vnum esse quantum, quod est principaliter ipsius substantiae, secundario autem omnium accidentium superuenientium. Ad Quintum negatur omnes consequentiae ibidem factae. Et ad primam, qua infertur, quod in naso sunt multae simitates dicitur, quod illa probatio fundatur in duobus falsis.

Primum est quod simitas, vel figura nasi sit in diuisio vel terminatio partibilitatis, aut quantitas. Huius enim opositum verum est, cum figura sit qualitas consequens terminationem quantitatis.

Secundum est, quod in naso sint multae partibilitates absolute. Huius enim oppositum verum est. Ad secundam consequentiam ibidem illatam dicitur, quod ad hoc quod aliquid sit corpus non sufficit quod sit longum, latum, & profundum, sed requiritur quod sit trina dimensio, vel subiectum trinae dimensionis. Hoc autem non contingit alicui accidenti, nisi quantitati. Ad tertiam patet per praedicta. Conceditur tamen quod tria corpora sunt simul.

Primum est corpus de genere substantiae, secundum est corpus de genere quantitatis: tertium est compositum ex vtroque. Impossibile tamen est plura corpora simul esse, quorum vnum non sit forma, nec pars alterius, sed plura corpora, quorum vnum est pars vel informatiuum alterius possibile est esse simul. Ad Sextum dicitur, quod auctoritates ibidem adductae non sunt ad propositum, si bene intelliguntur. Nam prima auctoritas non aliud concludit, nisi quod substantia constituit accidentia in aliquo genere causae, non quod vllo modo identificetur eis. Sed potius ex illa auctoritate sequitur oppositum, si nihil constituit seipsum, nec terminat seipsum, nec aliquid quod sit indistinctum ab ipso, sed solum illud, quod est aliud a se.

Ad secundam dicitur, quod glosa ibi adducta voluntaria est. Et dato quod sit vera, concludit contra suum auctorem quia terminans & terminatum distinguuntur. Ad tertiam dicitur similiter. Glos enim adducta falsa est. Nam substantia nullo modo est terminus essentiae accidentis quasi aliquid intrinsecum accidenti, sed ad hunc sensum dicitur accidens constare cum substantia, vel per substantiam, quia est effectus substantiae in genere causae efficientis materialis & finalis. Vel quia diffinitur per substantiam, & habet esse in substantia, & per substantiam.

Ad quartam dicitur, quod accidentia non habent essentiam proprie dictam eo modo, quo substantia habet essentiam, quae sit secundum subiectum actus essendi naturaliter loquendo, habent tamen essentiam hoc modo quod scilicet reponuntur in proprio genere & specie, & differt genere, & specie, & numero vnum accidens ab alio, & quodlibet accidens a substantia, loquendo de numero essentiae. Non habent autem diffinitionem quidditatiuam, quia eorum diffinitiones dantur per additamenta rerum alterius generis.

Ad quintam dicitur, quod accidentia sunt entia secundum quid, quia non sunt quod est sed quo aliquid est secundum cursum naturalem. Glosa. vero arguentis falsa est, quia secundum illam nullum accidens potest a subiecto separari, vt prius dictum est. Valde autem mirabile est de opinione arguentis, quia ex illa sequitur, quod nulla accidentia existentia in eodem subiecto differant adinuicem realiter, nec genere, nec specie, nec numero. Quia secundum arguentem omnia illa indistincta sunt a suo subiecto, & consequenter inter se. Cuius consequentis falsitas nulli duabia debet esse, cum talia separatim incipiant & desinant, & in separatis generibus & specialibus collocentur. Immo forte ad hanc opinionem tot inconuenientia sequuntur, quot ad ponentes omnia esse vnum, quia secundum hoc nulla accidentia distinguuntur specie cum non sint aliud a subiecto.

Item nullae formae substantiales, quia non sunt aliud a materia prima. Item nullae composita, quia eorum principia sunt indistincta, igitur & ipsa, & sic in rebus materialibus nulla esset distinctio. Nec similiter vna pars materiae ab alia distingueretur, quia materia non potest distingui, nisi per aliud a seipsa, nunquam autem recipiet aliud a seipsa, & sic homo & asinus non sunt distincti. Quia autem opinio illa sit noua & contra mentem Philosophi & Commentatoris patet legenti dicta eorum 4. phys. commento. 86. vbi dicit Commentator Materia non separatur ab altero contrariorum, cum hoc quod quidditas sua est aliud a quidditate contrariorum.

Item primo phys. commento. 65. Intellectus potest resoluere rationem materiae & formae & distinguere secundum diffinitionem, licet non in esse. Non enim separantur a se inuicem in esse, licet separentur ratione. Haec ille. Et loquitur communiter tam de forma accidentali quam de substantiali. Item commento. 67. 68. 69. 70. dicit expresse quod subiectum & forma & priuatio sunt tria distincta.

Ad primum Aureoli contra secundam conclusionem dicitur negando antecedens. Nam non solum quantitas habet partes, immo est primum partibile, sicut patet primo phy. Vbi dicitur, quod finitum & infinitum per se congruunt quantitati, & ad probationem patet per supradicta. Nam aliqua partibilitas est quantitas, & aliqua est effectus formalis quantitatis. Dicitur vlterius, quod cum multa accidentia diuersarum specierum sunt in eodem subiecto, puta in lacte, quorum quodlibet habet partes, si quantitas sit subiectiue in quolibet talium, sequitur quod idem accidens sit in diuersis subiectis aeque primo, quod est valde inconueniens.

Nec valet dicere, quod partes albedinis non distinguuntur a partibus dulcedinis, quia si partes non distinguuntur a partibus, sequitur quod nec totum a toto, & sic albedo non esset aliud realiter a dulcedine, quod est absurdum. Cum autem arguens vult probare partibilitatem esse quantitatem. Dicitur vt supra. Non enim sequitur, si substantia est per aliud partibilis quod quantitas sit per aliud partibilis. Nec econtra sequitur si quantitas de per se est partibilis, quod substantia per se sit partibilis. Vnde quantitas non solum est partibilitas ad sensum prius expositum, immo est partibilis, nec solum est magnitudo, immo est magna. Cuius ratio est secundum Sanctum Thomam quarto sen. dist. 12. q. prima art. primo quaestiuncula 3. in solutione secundi, vbi sic dicit. Quia quantitas dimensiua secundum suam rationem non dependet a materia sensibili, quanuis dependeat secundum suum esse, ideo in praedicando & subijciendo accipit modum substantiae, & modum accidentis. Vnde lineam dicimus & quantitatem & quantam, & magnitudinem & magnam. Haec ille.

Item dicere quod quantitas non est aliquid habens partes, manifeste contradicit Aristoteli in praedicamentis, vbi loquens de quantitate dicit. Quantitas aliud continuum, aliud discretum, & aliud quidem ex habentibus positionem ad seinuicem partibus suis constat, aliud ex non habentibus positionem ad seinuicem.

Item post. Amplius, alia quaedam constat ex partibus, quae in eis sunt positionem ad seinuicem habentibus, alia ex non habentibus positionem, vt lineae quidem particulae positionem, habent ad seinuicem, singulum enim horum situm est alicui, & habens vnde sumas & assignes vnumquodque, vbi situm est in plano, & ad quam particulam ceterae copulentur. Similiter autem & particulae plani positionem habent quandam, sed & soliditatis similiter, & loci &c.

Item ibidem Linea enim continua est, potest enim sumere terminum communem, ad quem particulae eius copulentur. 1. punctum Similiter superficiei lineam. Plani nanque particulae ad quendam communem copulantur, similiter autem & in corpore &c. Ex quibus patet, quod ista positio est noua extranea, & contra totam logicam, & philosophiam. Nam similia verba dicit philosophus 5. metaphy. Quantitas (inquit) dicitur id, quod diuiditur in res, quae sunt in eo, quorum vnunquodque, aut vnam habet naturam, vt sit aliquid vnum & hoc. Et dicitur multa quantitas illud, quod mensuratur aliqua mensura, & dicitur multum illud, quod diuiditur in rebus continuis, & magnitudo continua secundum vnam partem dicitur longitudo, & secundum duas est latitudo in superficie, & profundum in corpore.

Item Commentator ibidem commento. 18. dicit. Magnitudo quaedam quantitas continua est, quae diuiditur in continua. Item ibidem. Quicquid diuiditur in indiuisibilia naturaliter est numerus, & quicquid diuiditur in res indinisas, sed receptibiles est magnitudo. Patet igitur, quod dicere quantitatem non habere partes est ignorare diffinitionem quantitatis, & tollere diffinitionem a diffinito.

Ad primum Scoti contra eandem responsum est supra. Vbi ostensum est, quomodo accidens potest esse subiectum acidentis, & quomodo non. Ad Secundum dicitur. quod similitudo non valet, quia accidens est instrumentum substantiae, non autem substantia accidentis, & ideo nimirum, si accidens participat aliquid de perfectione substantiae, & substantia non participat imperfectiones accidentis. Vnde argumentum non concludit, nisi quod acccidens in virtute propria non est subiectum accidentis, sed solum propter proximitatem ad substantiam. Ad Tertium dicitur primo, quod maior potest negari, quia vna creatura terminat dependentiam alterius, sicut solterminat dependentiam luminis in aere, qui tamen dependet a Deo in eodem genere dependentiae. Dicitur secundo, quod si maior concedatur, tunc debet sic intelligi, quod nullum dependens potest virtute propria terminare &c. Dicitur tertio, quod alio modo dependet quantitas a substantia, & alio modo alia accidentia corporalia a quantitate. Vnde istae dependentiae non sunt omnino similes, nec vnius rationis, vt patet ex superius dictis.

Ad argumenta Gregorij contra tertiam conclusionem dicitur, quod optime concludunt, quod nulla quantitas corporalis distincta contra lineam & superficiem acquiritur vel perditur in substantia per rarefactionem vel considerationem, ideo quantum ad hoc conceduntur. Sed tamen argementa sua non sufficienter concludunt, quod in generatione & corruptione substantiali nulla quantitas acquiratur vel perdatur, vt alias visum est. Et similiter non concludunt, quod in augmento viuentium nulla noua quantitas acquiritur, cum in tali augmento sit generatio & corruptio substantialis. Similiter argumenta sua non concludunt, quin quantitas, quae est linea vel superficies acquiratur, vel perdatur in diuisione continui, vel in continuatione diuersorum, nec in alijs mutationibus substantiae, vel quantitatis.

Ad primum Scoti contra quartam conclusionem dicitur, quod termini motus possunt intelligi incompossibiles dupliciter. Primo modo quod nihil vnius termini maneat cum alio, & sic maior est falsa. Secundo modo, quod licet aliquid vnius maneat cum alio, tamen habeat alium & alium modum incompossibilem, & sic conceditur maior, sed minor non procedit ad sensum Commentatoris sic intellecta. Sic autem est in rarefactione, sicut in intensione alterius qualitatis, sicut dicit Sanctus Thomas prima secundae quaest. 52. arti. secundo in. solutione primi argumenti. Vult enim tam ibi quam alibi, quod quantitas potest effici maior persolam intensionem nulla quantitate sibi superaddita, sed per hoc solum quod perfectius actuat subiectum, & perfectius participatur a subiecto, quod contingit, vt puto, quia dat perfectius esse quam prius, & sic non est ibi noua forma, sed nouum esse, sicut in intensione aliarum formarum. Vnde in secundo loco arguit sic. Habitus non augetur nisi aliquo agente, sed omne agens aliquid facit in subiecto patiente, sicut calefaciens facit calorem in passo: ergo non potest esse augmentum, nisi fiat aliqua additio Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod causa augens habitum facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem nouam formam, sed facit quod subiectum participet formam prius existentem perfectius, aut quod amplius se extendat. Haec ille. De responsione vero, quam recitat Scotus ibidem non curo, quia nostra responsio alia est ab illa. Non enim dicimus, quod quantitas sit subiectum rarefactionis, & non terminus. Aut quod magis & minus sint termini, sicut illa responsio ponit. Sed responsio nostra dicit, quod in rarefactione ipsa quantitas est terminus a quo, & terminus ad quem, tamen sub alio & alio esse. Ad Secundum negatur secunda consequentia ibidem facta, qua infertur quaelibet pars rari est rarior, igitur est quanta noua quantitate. Patet ex praedictis, quod sicut secundum viam Sancti Thomas praetactam, habitus vel alia qualitas potest augeri, nulla forma noua addita, sic & quantitas modo praedicto.

Ad primum Aureoli contra quintam conclusionem dicitur, quod de distinctione quantitatis, vel dimensionis terminatae ab interminata beatus Thomas varie videtur fuisse locutus in scriptis, & in opusculis, & in summa. Nam in scriptis visus est velle, quod dimensio interminata sit quoddam accidens coaeuum materiae, vt posuit Commentator. In super, quod talis dimensio per tanto dicitur esse accidens potentiale, quia se habet ad dimensiones terminatas sicut materia ad formas, ita quod realiter distinguitur ab eis sicut potentia ab actu, & sicut perpetuum a corruptibili, & sicut accidens praecedens formam substantialem ab accidentibus sequentibus eam. Sed in prima parte, & in quaestionibus de anima repudiauit illam positionem, potissime quantum ad duo.

Primum est, quod quantitas interminata praecedat formam substantialem in materia. Secundum est, quod distinguatur realiter a quantitate terminata per essentiam, ideo pro nunc non teneo illam viam, quam ponit in scriptis, sed viam quam tenet in summa. Et dico quod quantitas interminata & quantitas terminata non sunt duo accidentia realiter distincta, sed eadem essentia quantitatis dicitur terminata prout habet actualem terminum sui generis intrinsecum vel extrinsecum eo modo, quo exponit arguens, & bene. Eadem vero dicitur interminata prout consideratur sine tali termino, & vt existens in potentia ad alium terminum. Et forte ita intelligebat Sanctus Thomas in scriptis dicens diuisionem terminatam esse ens actu, & dimensionem interminatam esse ens in potentia, non quod hoc & illud essent essentialiter distincta, sed secundum considerationem vel secundum esse taumd modo. Et ideo ad argumenta Aureoli non oportet respondere, quia verum concludunt, sed non contra nos nisi pro tanto, quia in secundo argumeuto supponitur falsum, & contra nos scilicet quod dimensiones interminatae praecedunt formam substantialem in materia. Hoc enim negatur, nec auctoritas Commentatoris recipitur sin hac parte. Similiter in tertio argumento idem falsum assumitur. Et ad probationem illius dicitur, quod falsum assumitur secundum quod idem demonstratum transferatur de carneitate in terrestreitatem. Nam nihil quod manet in carne, remanet in terra nisi materia prima, & non aliqua eadem forma substantialis, aut accidentalis, vt alias dicendum est. Similiter in quarto idem falsum implicatur scilicet quod eadem dimensio actualis maneat in generato & corrupto. Et ad eius probationem dicitur, quod ista propositio. Corpus fit ex non corpore, habet triplicem sensum. Primus est, quod ly ex dicat habitudinem subiecti vel materiae, & isto modo conceditur, quia ignis qui est corpus generatur ex materia, quae in instanti generationis perdit totaliter priores dimensiones, & omnes formas substantiales & accidentales praecedentes, & in eodem instanti acquirit formam substantialem, & noua di mensiones, & prius natura acquirit formam substantialem quam dimensiones modo alias exposito, & sic corpus fit ex non corpore, quia ex materia, quae prius intelligitur sine quantitate quam sub quantitate. Secundus sensus potest esse prout ly ex dicit habitudinem termini a quo, & sic dicta propositio est falsa, quia sicut generatum est corpus, ita corruptum, ex quo ignis generat s est, puta lignum erat corpus. Tertius sensus potest esse, quod ly ex dicat ordinem temporis, vt sit sensus quod eadem res prius tempore erat incorporea, & postea effecta est corporea, & hic sensus est falsus. Bene tamen conceditur, quod eadem substantia prius natura, vel consideratione fuit incorporea, & postea corporea. Tunc dico quod dicta propositio in sensu, quo est falsa non sequitur ex positione nostra, qua dicimus nouam quantitatem acquiri in generatione substantiali, & antiquam corrumpi in corruptione substantiali, vt alias fuit dictum. Alia quae dicuntur in hoc argumento possunt concedi nisi quod auctoritas Commentatoris dicens, quod nulla dimensio separatur a materia falsa est.

Ad argumenta Gregorij contra eandem conclusionem dicitur, quod verum concludunt, sed non contra conclusionem, licet concludant contra opinionem, quam Sanctus Thomas in scriptis visus est tenere, vt patet. Conceditur enim quod super fluum est ponere duplicem dimensionem cum reali distinctione. Ad Secundum similiter dicitur, quod verum concludit, quia impossibile est duas dimensiones aequales simul eandem materiam informare. Ad Tertium dicitur, quod nulla quantitas acquiritur, vel perditur per alterationem praecedentem inductionem formae substantialis ante inductionem illius, sed conceditur, quod in instanti inductionis formae praecedens dimensio perditur, & nona acquiritur. Ad Quartum dicitur, quod multa vera dicit, sed aliqua falsa interserit.

Primum est, quod dimensio, quae prius stabat cum forma aquae, postea stat cum forma aeris. Secundum est, quod materia nullo modo sit causa quantitatis secundum suam essentiam, sed solum quod sit tanta vel tanta, vel sic aut aliter figurata, aut terminata.

Tertium est, quod quantitas informans aliquam portionem materiae nunquam possit ab ea separarinaturaliter seu quod sit ingenita & incorruptibilis per naturam. Omnia enim haec & similia sunt contra mentem Sancti Thomas in summa, vt saepe dictum fuit. Ad argumenta contra sextam conclusionem primo loco adducta ex dictis Commentatoris respondetur in libello, qui attribuitur Sancto Thomas & intitulatur de natura materiae, vbi sic ait. Nunc superest modum constitutionis rei considerare. Vbi primo aduertendum est, quod nihil penitus conmune est formae & priuationi, nisi materia nuda, quia terminus actionis physicae scilicet generatio attingit nudam essentiam materiae, quae generatio non est motus. Alteratio autem non attingit ipsam essentiam materiae, cum nullum accidens transeat suum subiectum. Subiectum autem alterationis est ens actu habens diuersas partes, quia alteratio motus est. Loquimur enim de alteratione, quae est semper abijciendo aliquid a re alterata, talis nanque alterationis terminus est generatio. Materiam autem habere diuersas partes per se, non est possibile, quia diuersitas partium proprie est compositi ipsius constituti ex diuersis partibus.

Vnde materia sicut est in potentia ad formam in cuius acquisitione est generatio compositi, constituit ex diuersis partibus, ita est in potentia ad diuersitatem partium ipsius compositi ex ea geniti. Ex materia enim non generatur forma secundum philosophum per se quia ex quo generatur aliquid per se, est pars eius, materia autem non est pars formae, sed ipsius compositi, ideo compositum generatur per se septimo met. compositum autem dicitur, quia diuersas partes habet, vnde diuersitas partium non est materiae, nec formae per se, sed compositi. Compositum vero esse nihil aliud est quam materiam transmutari ad formam, ad quam erat in potentia. Ex quo manifestum est, quod non aliunde materia est in potentia ad partes terminatas & distinctas quam per illud, quod est in potentia ad formam, cuius inductio est generatio compositi ex diuersis partibus, vt dictum est. Et ex hoc vlterius manifestum est, quod nulla potentia ponenda est a parte materiae, nisi illa quae perficitur per formam substantialem, cum ad idem genus spectent materia sua & forma. Potentia autem, in qua dimensiones praedictae ponuntur, non informatur forma substantiali, cum non ad idem genus substantiae pertineat. Impossibile est igitur aliam poteniam ponere a parte materiae respectu formae substantialis, & respectu diuersitatis partium ipsius compositi generati per inductionem formae in materia, & ideo manifestus est error Auerroys, qui posuit dimensiones interminatas habere quandam potentiam ad dimensiones terminatas, aliam a potentia materiae ad formam substantialem. Quando igitur aliqua forma substantialis perficit materiam, sicut potentia materiae ad formam est reducta ad actum, ita per virtutem eiusdem formae est transmutata materia ad dimensionem & terminationem partium totius. In forma enim substantiali non solum est vis perfectiua materiae, sed etiam distinctiua totius per partes. Et huic necesse est respondere potentiam a parte materiae, quae recipiat & ipsam perfectionem suam per formam, & etiam partium sequentem diuersitatem. Ad huius igitur euidentiam considerandum est, quod si tota materia actiuorum & passiuorum attendatur, inuenitur eius potentia in quadam latitudine esse, quae nihil aliud est quam amplitudo suae proportionis ad omnes formas actiuorum & passiuorum, quae in ea simul esse possunt. Si enim possibile esset eam spoliari & nudari ab omni forma, quam modo habet, certum est, quod nihil diuersitatis in ea reperiretur, nec aliqua partium distantia, cum quantitas sine forma substantiali esse non possit. Sed non propter hoc aliquid de periret de sua potentia & receptibilitare formarum, quae de ea educi possunt, vel possent.

Vnde de ea simul omnes formae, quae modo in ea inueniuntur, per agens sufficiens educi possent. Non sic autem est de materia alicuius rei particularis, quae si spoliaretur omni forma, non relinqueretur in ea tam ampla potentia ad formas educibiles, sicut inuenitur in materia accepta in sua vniuersalitate. Vnde nec tot sensibiles qualitates, nec tanta quantitas per quodcunque agens de ea educeretur sola potentia sua transmutata ad actum. Quia igitur diuersae formae simul in materia recipi possint, vt sunt quatuor formae elementares & diuersae formae mixtorum ex amplitudine proportionis ipsius materiae ad suas formas, contingit noex aliqua diuersitate praeexistente in materia per aliquam quantitatem.

Vnde ad susceptionem diuersarum formarum non est necesse praeexistere in materia diuersitatem aliquam partium, sed subsequi necesse est hoc, quia inductio diuersarum formarum est generatio diuersorum compositorum habentium diuersas partes, vt dictum est, praecedit tamen necessario in materia proportio capacitatis, quam scire non possumus, nisi secundum quod videmus in ea plures formas, sicut in tota materia, vel vnam tantum, sicut est in materia alicuius rei particularis. Vnde ponere qualencunque partitionem a parte materiae, quasi necessariam ad inductionem diuersarum formarum simul, & hanc praeexistere, sequitur imaginationem illius, qui ponit formas dari ab extra, quae cum in se diuersitatem habeant praeter suam materiam, sequi videtur materiam diuersitatem partium habere per naturam quantitatis ad suscipiendum diuersas formas, cum in vna parte recipi non possint. Sed cum formae non dentur ab extra, sed educantur de potentia materiae per eius transmutationem secundum philosophum. Materia autem secundum id, quod est, sit in potentia ad formas substantiales, quae sunt eius actus impossibile est quancunque partitionem ante formam substantialem in ea ponere cum inductio formae sit generatio compositi, cuius solum est habere partes per se. Materia autem & forma non habent partes nisi per accidens, vnde non diuiditur nisi per accidens ad diuisionem totius.

Ex quo manifestum est, quod priusquam compositum constitueretur, nulla partibilitas sumitur a parte materiae, cum hoc non competat sibi nisi per accidens, quod autem est per accidens. per posterius est. Ex dictis igitur manifestum est, quod ratio Commentatoris non cogit ponere dimensiones interminatas necessario praecedere vel praeesse in materia ad inductionem diuersarum formarum simul, cum aliud possit esse sufficiens ratio huius, vt dictum est. Deceptuae autem fuit ex consideratione materiae in re particulari, ad cuius similitudinem locutus est de tota materia. Videmus enim, quod in materia rei particularis sine in re particulari est duplex totum scilicet totum essentiae, & totum quantitatis, & secundum totum non debetur materiae, nisi per accidens, & similiter est de forma rei particularis. Materia igitur tota secundum totalitatem essentiae suae est in qualibet parte rei, non autem secundum totalitatem quam titatis, & similiter est de forma rei particularis. Tota enim forma ignis est in qualibet parte suae materiae recipiendo totum essentiae, cum tota diffinitio ignis cuilibet suae particonueniat, non autem recipiendo totum quantitatis suae. Inter formas tamen particulares sciendum est, quod a nima humana non est quanta, nec per se, nec per accidens. Per hunc igitur modum opinatus est Auerroys ipsam materiam in sua vnitate secundum totum suae essentiae esse in qualibet re particulari, quae est vt pars totius ex materia generati. Et ideo posuit in ea quantitatem secundum se totam, vt secundum quantitatem diuersificaretur per accidens, & non esset tota totalitate quantitatis in qualibet re particulari, in qua tamen esset tota totalitate essentiae. Sed cum cum de materia non sit loquendum nisi in ordine ad formam suam secundum philosophum. Manifestum est non esse simile de materia particulari, & in sua vniuersalitate, sicut nec est simile de forma particulari, & in sua vniuersalitate. Forma enim in vniuersali est quicquid potest de potentia totius materiae educi. Manifesta est igitur differentia, quia forma particularis tota secundum essentiam est inqualibet parte materiae, & materia similiter tota sub qualibet parte formae. Tota autem forma in vniuersali etiam secundum totum essentiae non est in qualibet parte materiae, alioquin etiam in materia, quae est sub forma aeris, esset essentia formae ignis, & omnium aliorum, quae de materia generantur.

Vnde necessario propter proportionem materiae ad formam, tota materia in communi secundum totum: essentiae suae non erit sub forma vnius eorum, quae de materia generantur. Haec igitur totalitas materiae est ipsa proportio capacitatis suae respectu formae, & non aliqua diuersitas introducta per quantitatem. Sicut enim forma in quadam ampliatione essentiae consistit, in qua compraehenditur quicquid de materia educi potest, ita secundum propriam rationem materiae correspondentis inuenitur amplitudo capacitatis, Aliter enim ex materia, quae est in qualibet re particulari, posset totum generari, quod generatur ex tota materia, quod manifestum est esse falsum, cum ex minimo, quod potest esse in igne, nullam formam aliam possibilesit educi. Haec ibi.

Ex quibus possunt 8. dicta principaliter colligi. Primum est quod formae & priuationi vel duabus formis substantialibus in materia succedentibus sibiinuicem nihil est commune, nisi materia prima, & non aliqua dimensio terminata vel interminata, nec aliqua qualitas, aut aliud accidens stans nunc cum hac, nunc cum illa forma.

Secundum est, quod in re materiali non est ponenda duplex potentia coaeua, quarum vna sit de genere substantiae ad formas substantiales, & alia de genere quantitatis ad quantitates terminatas. Sed eadem potentia materiae primo est ad formam substantialem, & consequenter ad partibilitatem vel quantitatem. Tertium est, quod materia non habet partes per se, nec forma, sed ex consequenti. Sed ipsum compositum per se habet partes, quia ipsum solum est subiectum quantitatis, non autem materia, nec forma.

Quartum est, quod forma substantialis educta de potentia materiae non solum perficit materiam in esse substantiali, immo est causa proxima cuiuslibet distinctionis ipsius compositi, vel materiae vel suorum accidentium.

Quintum est, quod causa originalis quare materia est capax plurium formarum substantialium simul non est aliqua partibilitas vel dimensio, aut quantitas praecedens omnes formas substantiales in materia, sed causa huius est amplitudo capacitatis materiae proportionata latitudini omnium formarum de materia educibilium, ita quod pluralitas formarum in materia non praesupponit, sed causat potius pluralitatem partium materiae. Sextum est, quod vana est imaginatio ponentium formas venire ab extrinseco, & collocari in diuersis materiae partibus praecedentibus aduentum formarum, quin potius formae ex materia pullulant, & secum partibilitatem portant. Septimum est, quod licet materia alicuius rei particularis sit tota in qualibet parte illius loquendo de totalitate essentiae, & non de totalitate quantitatis, tamen materia in sua vniuer sitate accepta non est tota quacunque totalitate in aliquocomposito particulari, sed sub diuersis, & simile est de forma particulari, & communi. Octauum est, quod ex materia, quae est sub forma asini non posset generari quicquid potest generari de materia in tota sua vniuersitate accepta. Haec 8. praedicta in praedictis continentur. Ex quibus patet responsio ad dicta, & argumenta Commentatoris. Nam prima probatio fundatur in hoc quod diuersae formae substantiales praeexigunt diuersas partes materiae, in quibus recipiantur. Hoc autem negandum est, quia vt patet per praedicta, pluralitas formarum non supponit, sed causat materiae partibilitatem. Non ergo intelligendum est, quod duae formae recipiantur in eadem parte materiae, sed inpluribus, tamen illa pluralitas non praecedit tempore, nec natura, sed natura sequitur pluralitatem formarum, est tamen simul tempore. Secunda vero ratio Commentatoris fundatur in hoc, quod ex non corpore non potest fieri corpus, nec ex indiuisibili diuisibile, hoc autem esset nisi praeintelligantur dimensiones in materia ipsis formis substantialibus &c. Ad hoc autem supra dictum est, quia consequens illatum potest concedi in vno sensu, & negari in alio modo praeexposito. Pro nunc autem dico, quod non solum est possibile, immo necessarium quod corpus in actu fiat ex non corpore in actu, sicut album ex non albo. Foret tamen inconueniens si corpus in actu fieret ex eo, quod non esset corpus actu nec potentia. Hoc autem nos non dicimus, sed solum quod corpus, puta lapis sit ex materia, quae non est corpus in actu, sed in potentia. Illa tamen potentia non est dimensio quaecunque, aut quantitas interminata, sed ipsa essentia materiae, quae est potentia ad multipiex esse substantiale scilicet & accidentale. Ex his de facili patet ad reliqua dicta Commentatoris. Ad argumenta secundo loco inducta contra eandem conclusionem, quae sunt Gregorij, patet responsio de facili. Ad primum nanque dicitur, quod successio diuersarum quantitatum in eadem materia non contingit primo modo, nec tertio modo, sed secundo modo ibidem tacto, ideo argumenta improbantia successionem quantitatum in primo casu, & tertio conceduntur, sicut supra dictum fuit. Argumenta vero improbantia talem successionem in 2. casu non concludunt, vt in materia de inseparabilitate materiae a forma dictum fuit. Ad Secundum dicitur, quod illa quattuor motiua sufficienter probant nullam quantitatem esse coaequam materiae, & esse ingenerabilem & incorruptibilem per naturam. Et cum arguens respondet ad primum argumentum dicens, quod materia sola est subiectum quantitatis, & non ipsum compositum, patet quod ista solutio non valet, quia subiectum accidentium, vt alias ostensum est, oportet esse ens actu, potissime loquendo de accidentibus, secundum quae potest esse motus propriedictus, cuiusmodi est quantitas. Et de hoc alias satis dictum est, quia hoc repugnat Aristeles quinto physicorum. Similiter responsio ad secundum motiuum non valet. Si enim actus secundum quid praecedit in materia actio simpliciter, & remanet cum actu secundum quid, tunc oportet quod praecedat non solum tempore, sed aliqua causalitate, potissime cum actus simpliciter, secundum hanc viam praesupponat actum secundum quid, & non econtra, quod est falsum.

Item sequitur, quod ens secundum quid sit prius ente simpliciter, & ens per accidens, ente per se, quia materia cum tali quantitate est ens per accidens, & secundum quid. Item sequitur, quod substantiae generabilis & corruptibilis sint quattuor principia scilicet materia, quantitas, forma, priuatio.

Item sequitur, quod materia maiorem colligationem habeat ad formam accidentalem, qua ad substantialem, quia a qualibet substantiali est separabilis, non autem a quantitate. Item sequitur, quod potentia materiae essentialius respiciat actum alterius generis quam actum proprij generis, & essentialiorem ordinem habeat ad accidens, quam ad substantiam. Similiter responsio ad tertium motiuum parum valet, quia subiectum generationis substantialis, & simpliciter secundum phisosophum primo, & 5. physicorum, nihil actualitatis de se habet. Similiter responsio ad quantum non valet, quia omne accidens naturale causatur a forma & materia secum dum philosophum in multis locis. Secundum autem illa solutionem tale accidens dependeret solum a Deo, & a materia prima, & non ab aliqua causa efficiente naturali, nec ab aliqua forma substantiali creata, nisi secundum quid scilicet quantum ad extensionem vel restrictionem, per quas secundum arguentem nihil nouum acquiritur quantitati. Verum tamen quia Gregorius arguendo contra tertiam conclusionem, & contra istam, etiam habet pro inconueuienti, quod quantitas possit intendi vel remitti, ideo posset esse dubium circa hoc. Dicit enim philosophus in praedicamentis, quod quantitas non suscipit magis & minus, & dat exemplum de trinario, & quinario, & de tempore, ex quo videtur, quod quantitas nullo modo possit intendi. Videtur mihi in hac parte dicendum, quod Aristeles non intendit negare omnem modum intensionis a quantitate, cum quarto physi. comparet augmentum quam titatis per rarefactionem augmento calorum perintensionem. Vnde & Sanctus Thomas secunda secundae q. 24. arti. 5. in solutione primi dicit, quod quantitas corporalis potest intendi. sicut aliae formae accidentales. Et simile ponit prima secundae. q. 52. articu. 2. in solutione primi. Sed forte mens Aristotelis fuit, quod quantitas non eodem modo intenditur, nec suscipit magis & minus, sicut alia accidentia, quia aliae formae accidentales sic sunt intensibiles & remissibiles, quod sunt per se terminus motus, quantitas vero dum intenditur, ipsa non est per se terminus motus, sed consequitur terminum Et de hoc dictum fuit supra in probatione quartae conclusionis, vbi allegatur Sanctus Thomas primo sen. dist. 17.

Item aliter potest dici, quod quantitas potest dupliciter considerari. Vno modo in se, vt est quanntitas continua praescindens ab omni ratione quantitatis discretae. Et sic potest suscipere magis & minus, nam eadem quantitas continua, nunc est extensior, nunc minus extensa. Alio modo potest considerari, vt induit rationem numeri, vt puta cum dicitur bicubita, tricubita, & sic non suscipit magis & minus. Et ad hunc sensum debet intelligi illud, quod idem Sanctus Thomas dicit prima secundae q. 52. ar. 1. Duobus (inquit) modis potest contingere, quod forma non participatur secundum magis & minus. Vno modo, quia participans ipsam habet speciem secundum ipsam, & propter hoc dicit philosophus 8. metaphysic. quod sicut numerus non habet magis & minus, sic nec substantia, quae est secundum speciem. 1. quantum ad participationem formae specificae, sed si quid quae cum materia. 1. secundum materiales dispositiones inuenitur magis & minus in substantia. Alio modo ex hoc, quod ipsa indiuisibilitas est de ratione formae. Vnde oportet quod si aliquid participet formam illam, quod participet illam secundum rationem indiuisibilitatis. Et vide quod species numeri non dicuntur secundum magis & minus, quia vnaqueque species in eis constituitur per indiuisibilem vnitatem. Et eadem ratio est de speciebus quam titatis continuae, quae secundum numeros accipiuntur, vt bicubitum, tricubitum &c. Si enim Sanctus Thomas intenderet excludere omnem intensionem a quantitate, contradiceret sibijpsi sequenti articulo in solutione primi, & secunda secundae q. 24. art. 5. Ad Quintum dicitur, quod illa auctoritas est Commentatoris, non autem philosophi, ideo neganda est. Ad ea, quae vltimo contra dictam conclusionem inducuntur ex dictis Sancti Thomas patet responsio per praedicta. Nam licet sanctus Thomas in praecedentibus operibus tenuisset, quod dimensionee interminatae su.t c quae materiae & ingenerabiles & incorruptibiles, ac perhotpriores qualibet forma substantiali, tamen in vltimis operibus suis sicut in prima parte, & quaestionibus de anima posuit oppositum, & ideo suae vltimae determinationi super hac materia videtur standum reiectis primis, vbi sequebatur aliorum opiniones.

Ad argumentum in principio quaestionis factum dicitur, quod in casu argumenti motus rarefactionis secundum quosdam esset sine subiecto, sicut ponit Scotus, & Godofredus, & multi alij. Aureolus vero diceret, quod ille motus est subiectiue in qualitatibus eucharistiae sicut & quantitas. Ego autem dico, quod ibi est motus, vbi est suus terminus, ideo si rarefactio sit motus cuius terminus sit qualitas, talis motus est subiectiue in quantitate. Si vero terminus eius sit quantitas, ille est sine subiecto, cum secundum me motus & eius terminus sint idem essentialiter differentes solum secundum aliud & aliud esse, vel alium & alium modum essendi. Vtrum autem ratitas sit qualitas vel quantitas, puto quod qualitas, vt videtur velle Sanctus Thomas primo sen. dis. 17. & 2. sen. dis. 30. & multis alijs locis.

PrevBack to TopNext