Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ex minima parte costae vel ex minima carne Adae potuerit formari corpus Evae sine additione materiae exterioris

DISTINCTIO XIX. QVAESTIO I. Vtrum ex minima parte costae vel ex minima carnae Adae potuerit formari corpus Euae sine additione materiae exterioris.

CIRCA decimam nonam secundi sen. di. quaeritur. Vtrum ex minima parte costae vel ex minima carne Adae potuerit formari corpus Euae sine additione materiae exterioris.

Et arguitur quod sic. Quia indiuisibile additum indiuisibili non facit ipsum maius, vt patet ex sexto physi. sed materia secundum le est indiuisibilis, ergo additio materiae ad materiam non facit aliquod maius. Si ergo ante additionem materiae ad minimam carnem, vel ad minimam partem costae non potuit ex ipsa formari corpus Euae, per eandem rationem nec post, cum secundum additionem materiae solius nihil efficiatur maius. INoppositum arguitur sic. Impossibile est totum aequariparti, omne enim totum maius est sua parte, sed minima pars costae vel carnis Adae aequabatur secundum materiam alicui parti corporis mulieris, ergo non aequabatur toti materie corporis mulieris. Fuit ergo necessario in corpore mulieris aliqua materia praeter materiam costae.

Inhac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Est deuenire ad tam paruam carnem, vel ad tam parllllu Os, Vel olsis partem, quod non potest naturaliter esse minor, saltem separabilis, & per per se existens Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas in scripto super primo physi. vbi sic dicit. Si partes alicuius totius non habent aliquam determinatam magnitudinem vel paruitatem, necesse est quod totum non habeat determinatam magnitudinem vel paruitatem, sed contingit totum esse cuiuslibet magnitudinis vel paruitatis. Et hoc ideo, quia quantitas totius dependet ex partibus, vel consurgit ex illis. Sed hoc intelligendum est de partibus existentibus actu in toto, sicut sunt caro, neruus, & os, quae actu existunt in animali. Et hoc quod dicit Aristoteles. Dico autem talium aliquam partium, in quam cum insit diuiditur totum. Et per hoc excluduntur partes continui totius, quae sunt in potentia in ipso. Sed impossibile est quod animal, velplanta, vel aliquid huiusmodi habeat se indeterminate ad quancunquae magnitudinem vel paruitatem. Est enim aliqua quantitas ita magna, vltra quam nullum animal er tenditur, & aliqua ita parua, infraquam nullum animal inuenitur. Et similiter dicendum est de planta, ergo sequitur a destructione consequentis, quod neque aliqua partium sit indeterminatae quantitatis, quia simile est de toto & de tempore. Sed caro, & os & huiusmodi sunt partes animalis, & fructus sunt partes plantarum. ergo impossibile est, quod caro & os & huiusmodi habeant indeterminatam quantitatem, vel secundum magis vel secundum minus. Non est igitur possibile, quod partes carnis, aut ossis sint insensibiles propter paruitatem. Videtur autem quod hic dicitur contrarium esse diuisioni continui in infinitum. Si enim continuum in infinitum est diuisibile, totum autem continuum quoddam est, videtur quod sit in infinitum diuisibile. Omnem igitur paruitatem determinatam transcendit pars carnis secundum diuisionem infinitam. Sed dicendum, quod licet corpus mathematice acceptum sit diuisibile in infinitum, corpus tamen naturale non est in infinitum diuisibile. In corpore enim mathematico non consideratur nisi quantitas, in qua nihil inuenitur diuisio ni in infinitum repugnans. Sed in corpore naturali consideratur forma naturalis, quae requirit determinatam quam titatem, sicut & alia accidentia. Vnde non potest inueniri quantitas in specie carnis, nisi infra aliquos terminos determintos. Haec Sanctus Thomas ibi Simile ponit prima parte. q. 7. articu. tertio vbi sic dicit. Omne corpus naturale habet determinatam formam. Cum igitur ad formam naturalem consequantur accidentia, necesse est, quod ad determinatam formam sequantur determinata accidentia inter quae est quantitas. Vnde omne corpus naturale habet determinatam quantitatem & in maius & in minus. Haec ille.

Idem ponit secundo sen. di. 30. q. 2. ar. secundo. Corpus (inquit) naturale non est diuisibile in infinitum sed solum mathematicum, vt ex primo physi. ex verbis Philosophi & Commentatoris haberi potest. Et dicitur corpus mathematicum corpus consideratum sub dimensione quantitatis. Hoc enim in infinitum diuidi potest, quia in ratione quantitatis continuae non est aliquid quod diuisioni repugnet. Corpus autem naturale dicitur, quod consideratur secundum aliquam determinatam speciem & virtutem. Et hoc non potest diuidi in infinitum, quia quaelibet species determinatam quantitatem requirit, & in plus & in minus sicut dicitur secundo de anima. Omnium natura conitantium positus est terminus & ratio magnitudinis & augmenti, & ideo est inuenire aquam minimam, & minimam carnem, vt dicitur primo physic. quae si diuideretur non esset vlterius aqua vel caro. Haec ille. secunda conclusio. Corpus Euae tantum & tale quantum & quale fuit in sua formatione fieri de costa Adae aut de aliquo minimo ossis vel carnis absque ad ditione materiae non fuit possibile. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 92. arti. 4. in solutione primi, ubi sic dicit. Quidam dicunt, quod per multiplicationem materiae absque alterius additione fuit formatum corpus uulieris ad modum, quo dominus quinque panes multiplicauit. Sed hoc est omnino impossibile multiplicatio enim praedicta aut accidit secundum transmutationem substantiae ipsius materiae, aut secundum transmutationem dimensionum eius, non autem secundum transmutationem substantiae ipsius materiae. Tum quia materia secundum se considerata est omnino intransmutabilis, vtpote existens in potentia, & habens solum rationem subiecti. Tum etiam quia multitudo & magnitudo sunt praeter essentiam ipsius, & ideo nullo modo potest multiplicatio ipsius materiae intelligi manente eadem materia absque additione, nisi per hoc quod maiores dimensiones accipiat. Hoc autem est rarefieri scilicet eandem materiam accipere maiores diuisiones, vt philosophus dicit quarto physi. Dicere ergo materiam multiplicari absque rarefactione, est ponere contradictoria simul, vel diffinitionem absque diffinito. Vnde cum non appareat rarefactio in talibus multiplicationibus, necesse estponere additionem materiae, vel per creationem, vel quod probabilius est per conuersionem. Vnde Augutius dicit super. 10. quod hoc modo Christus ex quinque panibus satiauit quinque milia hominum, quomodo ex paucis granis producit multitudinem segetum, quod sit per conuersionem alimenti. Dicitur tamen, vel ex quinque panibus turbas pauisse, vel ex costa mulierem formasse, quia additio facta est ad materiam praeexistentem panum vel costae. Haec ille.

Simile dicit in alio proposito. q. 119. art. primo. Non est (inquit) possibile materiam multiplicari nisi talis multitudo attendatur vel secundum quantitatem tantum, sicut accidit in raresactis quorum materia suscipit maiores dimensiones, vel secundum substantiam materiae Sola autem eadem substantia materiae manente non potest dici, quod sit multiplicata, quia idem ad seipsum non constituit multitudinem, cum no cesse sit omnem multitudinem ex aliqua diuisione causari. Vnde oportet quod aliqua alia substantia materiae adueniat, vel per creationem, vel per conuersionem alterius in ipsum. Vnde relinquitur, quod non potest aliqua materia multiplicari, nisi per rarefactionem, sicut cum ex aqua fit aer, vel per conuersionem alterius rei sicut multiplicatur ignis per additionem lignorum, vel per creationem materiae. Sed manifestum est multiplicationem materiae in humanis corporibus non accidere per rarefactionem, quia sic corpora hominum perfectae aetatis essent imperfectiora quam corpora puerorum. Nec iterum per creationem nouae materiae, quia secundum Gregorium omnia sunt simul creata secundum substantiam materiae licet non secundum speciem formae. Vnde relinquitur, quod multiplicatio corporis humani non sit nisi per hoc, quod alimentum conuertitur in veritatem corporis humani &c.

Item secundo sen. dis. 13. q. 1. ar. 1. sic dicit. Quidam vt Magister, & Hugo de Sancto Victore volunt ex costa viri sine alicuius exterioris materiae, additione, vel nouae materiae creatione corpus mulieris formatum fuisse. Hoc autem intelligibile non videtur. Si enim per multiplicationem materiae hoc factum dicant, oportet multiplicationem hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut secundum essentiam materiae. Si primo modo sic oportet. vt eadem materia numero, quae prius fuit sub paruis dimensionibus, postmodum maiores dimeusiones accipiat. Hoc autem idem est quod rarefieri, vt ex quarto physic. patet. Et ita sequeretur corpus mulier s ex costa per modum rarefactionis esse formatum, quod expresse impossibile est. Si vero multiplicatio essentiam materiae contingat, cum nihil aliud sit multiplicari quam aliquid fieri, quod prius non erat, oportet quod aliquid materiae sit sub forma corporis mulieris, quod prius sub forma costae non erat. Hoc autem aliter esse non potest nisi per conuersionem alterius corporis in corpus mulieris, cuius materia sub forma eius remaneat, vel per hoc quod ibi aliquid materiae sit de nouo creatum, & ita oportet, quod per additionem materiae, vel de nouo creatae, vel sub forma alterius corporis existentis ex costa corpus mulieris formatum sit. Et sic etiam panum multiplicatio intelligi potest. Verius tamen videtur, quod per additionem materiae praeexistentis hoc factum fuerit, cum omnia simul creata fuisse ad minus in materia Sancti communiter tradant. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio Quandocunque corpus magnum fit ex paruo, hoc contingit per rarefactionem, aut per additionem, sed corpus mulieris magnum factum fuit ex costa paruae quantitatis, igitur hoc fuit per additionem, non per rarefactionem, quia corpus mulieris non erat rarius costa in tanta proportione, in quanta erat maius: igitur hoc fuit per additionem modis superius expositis. Et in hoc primus articulus terminatur1

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, eo quidem contra primam arguit Scotus, per bando, quod non sit dare minimum formae naturalis. Primo Quia Aristotele in de sensu & sensato soluens illam dubitationem, scilicet an formae sensibiles sint diuisibiles in infinitum, dicit quod qualitates sensibiles sunt determinatae secundum species, sed de quacunque vna qualitate singulari, vtrum ipsa habeat terminabilitatem in se, videtur dicere quod non, quia (inquit) existunt in continuitate, & in his sumendum quod habet aliud in actu aliud in potentia, sicut continuum hoc est, sicut continuum est vnum per se in actu, & plura in potentia, licet per accidens. Et tunc reducta potentialitate quanti ad actum per se, reducitur etiam potentialitas passionis ad actum per accidens ita quod nunquam quantitas per diuisionem diuiditur in quanta mathematica, quia sicut naturale non componitur ex mathematicis, ita nec diuiditur in mathematica, sed in naturaliae.

Secundo. Quia quandocunque aliqua passio conuenit alicui praecise secundum aliquam rationem cuicunque conuenit secundum illam rationem eidem conuenit simpliciter essentialiter. Sicut si videre natum est conueniro animali praecise secundum oculos, & non secundum manus, cuicunq, conueniret essentialiter secundum oculos ei simpliciter & essentialiter conueniret, licet non conueniat ei secundum manus. Sed diuidi in partes integrales eiusdem rationis extensas nulli conuenit formaliter, nisi per quantitatem, nec maximo naturali magis quam minimo, ergo cum minimo conueniat secundum istam rationem, ita simpliciter conueniet minimo, sicut maximo. Quia si dicatur, quod forma minimi prohibet illud, quod competeret ex quantitate quantum est ex parte quantitatis. Contra. Si alicui per se aliqua conuenientia sunt incompossibilia, & illa quaecunque sequuntur ad illa, sunt incompossibilia, & multo magis si illa, quae sunt de essentiali ratione aliquorum sunt incompossibilia, & ipsa erunt. Sed diuisibilitas in tales partes vel essentialiter consequitur quantitatem, vel est per se de ratione eius, sicut philosophus assignat rationem talem qualem quinto metaphy. ergo cuicunque formae naturali ponitur istud incompossibile, eidem quantitas erit incompossibilis, & ita simpliciter non erit diuisibile inquantum quantum, quia simpliciter non erit quantum.

Tertio. Quia non est intelligibile aliquid esse quantum, quin sit ex partibus, nec quod sit ex partibus, quin pars sit minor toto, & ita non est intelligibile quod aliquod sit quantum indiuisibile, ita quod non sit in eo aliquid minus eo inexistens sibi. Nec etiam potest poni aliqua caro simpliciter indiuisibilis in tota carne, quia sicut punctus separatus non faceret quantum separatum, ita nec caro punctalis, si esset cum alia, faceret aliquid maius, nec continuum, nec contiguum. Vnde rationes philosophi. 6. phy. ita improbant indiuisibilitatem alicuius rei naturalis, sicut alicuius quanti inquantum quam tum. Dicetur forte, quod licet non sit aliqua caro, quae non habeat partes, quarum quaelibet est caro, & minor caro quam illa totalis caro, tamen quaelibet illarum partium posset solitarie permanere. Et isto modo intelligitur minimum formae naturalis. Contra hoc arguitur primo. Quia sicut essentiale est quanto posse diuidi in partes, ita est eiessentiale, quod singulum eorum, in quae diuiditur, possit esse hoc aliquid, igitur nulli eorum repugnat per se esse.

Confirmatur ista ratio, & consequentia. Tum quia partes sunt eiusdem rationis quo ad materiam & formam cum toto, igitur possunt habere per se existentiam sicut totum potest. Tum quia si essent per se, essent indiuidua illius speciei, cuius totum est indiuiduum. Absurdum autem videtur quod aliquid habeat in se naturam illam, vnde sit indiuidnum, vel possit esse indiuidum alicuius speciei, ita quod sibi non repugnet esse per se indiuiduum illius, & sibi repugnet posse esse simpliciter, & hoc saltem de illis, quae non sunt accidentia. Nam modo loquimur de substantijs homogenijs, quae non inhaerent essentialiter. Tum etiam quia partes sunt essentialiter priores toto, igitur non repugnat eis contradictorie posse esse priores toto duratione, quia naturaliter non repugnat ipsi toti esse prius te pore hoc modo, quia non repugnat sibi contradictorie ex parte sui esse prius duratione. Videtur ergo quo ad hoc esse dicendum, quod forma naturalis non tollitur a toto naturali, quin ita sit totum diuisibile semper per quantitatem, sicut quantitas esset, si sola esset, ita etiam non tollitur quin quodlibet diuisum possit per se esse quantum ex se, & ex parte sui, sicut posset quaelibet pars quantitatis, inquam tum diuideretur quantum. Et si dicas, quod statim conuerteretur in continens. Responsio ista non videtur esse ad intellectum quaestionis. Quaerimus enim minimum potens esse ex ratione intrinseca, hoc est, cui per aliquid intrinsecum non repugnet contradictione minus eo per se esse. Nulla autem ratio intrinseca huius incompossibilitatis assignatur, si totum corrumpitur. Circunscribamus enim omne continens, & omne corruptiuum, & quod sola aqua sit in vniuerso, quaecunque aqua data diuidatur, quia hoc est possibile, illa in qua fit diuisio, non erunt nihil, quia hoc est contra rationem diuisionis. Nec erunt non aquae, quia tunc aqua componeretur ex non aquis. Non repugnat etiam formae illa paruitas qua sit in actu, quia illa parua praefuit, licet in toto, nec per ipsam diuisionem corrumpetur aqua, quia circunscriptum est esse corruptiuum. Non igitur videtur aliqua ratio intrinseca, quare formae naturali repugnet quin semper quolibet per se existente posset aliquid minus esse per se existens, licet forte ratio extrinseca impeditiua talis per se existentiae assignetur, vel contrarietas corrumpentis, secundo arguitur contra eandem solutionem, quia in magnitudine, super quam est motus, non est accipere minimum seu minimam partem inexistentem, igitur nec minimum transitum super illam magnitudinem, quia in isto minimo transitu oporteret transire minimam partem magnitudinis.

Vnde in motu locali nullo modo potest esse minimum, cum tamen motus sit forma naturalis, & eodem modo arguitur de tempore. Contra secundam conclusionem arguitur multipliciter. Et primo probatur, quod non solum diuina virtute, sed etiam virtute naturae de paruo potest fieri magnum absque rarefactione & additione materiae, quod declaratur supponendo tria. Primum est, quod in omnibus rebus naturalibus est dare minimum vt minimam caliditatem, & sic de alijs, & haec suppositio clara est ex primo phy.

Secundum est, quod elementa generantur ex se inuicem alternatim, superiora ex inferioribus, & inferiora ex superioribus. Tertium est, quod superiora generantur ex inferioribus secundum multiplicatam analogiam, ita quod ex vno pugillo terrae fiunt 10. aquae, & ex vno aquae 10. aeris, & sic vltra. Et hae duae suppositiones clare habentur ex secundo de generatione. His suppositis arguitur sic. Vnum minimum aeris potest conuerti in aquam per secundam suppositionem. Tunc quaeritur aut conuertitur in minimum aquae, aut in minus minimo. Non enim in minus minimo, quia non est dare per primam suppositionem: ergo conuertitur in minimum aquae, sed ex minimo aquae possunt fieri. 10. minima aeris per tertiam suppositionem: ergo a primo ad vltimum ex vno minimo aeris possunt fieri 10. minima aeris. Hoc autem fit absque additione materiae & absque rarefactione, quia aeque rarum est minimum aeris, quod primo conuertitur in minimum aquae, sicut. 10. minima aeris, in quae minimum aquae conuertitur, & econtra. Arguit contra eandem Durandus quod talis multiplicatio & si non naturali, tamen diuina virtute possit fieri sine rarefactione, & sine additione materiae, & primo sic. Dato inquit, quod multiplicatio, de qua loquitur tua probatio, solam quantitatem attingat, non oportet hoc dicere, quod sit ibi rarefactio, quia cum dicis quod ratio diffinitiua rarefactionis est eandem materiam accipere maiores dimensiones falsum est. Illa enim quae sunt diuersa per essentiam, non se habent vt diffinitio & diffinitum, sed paruum fieri magnum supposita eadem materia & densum fieri rarum, sunt diuersa per essentiam, igitur &c. Maior patet, Minor probatur, quia illae actiones sunt distinctae realiter, quae sunt ad terminos realiter distinctos, rationes enim motuum & actionum sumuntur ex terminis, vt dictur 5. phy. sed actio qua ex paruo fit magnum est ad perfectam quantitatem tanquam ad terminum, actio vero qua ex denso sit rarum est ad qualitatem, vt habetur ex 4. phyergo &c.

Secundo sic ex eadem probatione. Illa quae sunt diuersa per essentiam possunt diuina virtute separari, nisi alterum sit pura potentia, quae ab omni actu separari non potest sed extensio eiusdem materiae per maiorem quantitatem, & rarefactio sunt diuersae actiones realiter, igitur &c. Tertio. Quia si rarefieri esset eandem materiam accipere maioresdimensiones, non potest esse rarefactio, vbi non esset materia, quod est falsum. Nam Deus posset accidentia remanentia in sacramento altaris mutare secundum rarum & densum. Quarto. Deus potest facere quicquid est in potentia materiae, non solum naturali sed etiam obedientiali, sed quaelibet materia quantum est de se est in potentia ad magnum & paruum, rarum & densum, igitur Deus potest facere de paruo magnum sine rarefactione, & sine additione materiae. Maior patet. Minor probatur, quia materia secundum se non est quanta, aut qualis, sed in potentia ad quantitatem & qualitatem secundum qualibet eius differentiam, & istud est aequaliter in omni materia, vnde si materia montis& parui lapidis per intellectum separentur ab omni forma substantiali & quantitate, nulla esset differentia inter eas quantum ad susceptionem magnitudinis & parutatis, raritatis & densitatis. Quinto. Constat quod Deus posset facere quantum sine raro, & denso, sicut sine aliis qualitatibus & etiam sine materia, sed illud quantum non est dubium quin posset mutare de magno in paruum, & econuerso, hoc autem faceret sine rarefactione & condensatione, & etiam sine additione & subtractione, igitur &c. Potest etiam argui per dicta Henrici. 7. quoli. q. 8. vbi sic arguit. Primo. Quando aliqua sunt, quorum vtrunque habet in se infinita, quantum potest fieri ex vno, tantum potest fieri ex alio, sed tam materia minima quam maxima aeque habent partes infinitas, quare si ex magna materia potuit fieri corpus Eue, ergo & ex parua.

Secundo arguit principaliter Henri. praemittendo distinctionem. Materia inquit dupliciter potest considerari. Vno modo vt est materia simpliciter. Alio modo vt est sub dispositionibus materialibus. Primus modus pertinet ad considerationem metaphy. Secundus ad considerationem naturalis philosophi. Si primo modo, sic quantum est ex ratione materiae existentis in costa aequaliter potest mulier formari de costa sine additione materiae & cum additione, quia ad tot & tanta est in potentia minima pars materiae & tota simul, quia in principio materiali nihil est distinctum, nulla differentia secundum philosophum & Commentatorem secundo metaph. & sic materia minimae scintillae sufficiens est ad formandum de ea molem mundi. Sed hoc non est nisi respectu agentis super naturalis, qui potest agere aliquid ex materia secundum quod materia est absolute non secundum dispositiones naturales, quia etiam potest agere non ex materia praesupposita vel praeiacente. Respectu autem agentis naturalis materia secundum quod materia non est in potentia, vt aliquid fiat ex ea, quia agens naturale nihil natum est agere ex materia nuda, nisi secundum quod est sub diniensionibus naturalibus, ita quod quantumcunque materia esset in potentia ad aliquid, agens tamen naturale nihil potest agere ex ea, nisi secundum quod subest dispositionibus naturalibus. Aliter enim non est materia naturalis, nisi vt est sub dispositionibus naturalibus, & sic videtur, quod ex materia nuda Deus potuit formare corpus mulieris sine additione & sine rarefactione.

Tertio arguit, quod etiam ex materia existente sub quantitate quantumcunque parua potest id facere sine rarefactione & sine additione materiae. Facere enim de paruo magnum sine additione & rarefactione repugnat agenti naturali, non autem agenti supernaturali. Primum patet, quia modus formandi aliquid secundum cursum naturae potest accipi vel ex parte materiae, vel ex parte actionis, si ex parte materiae, sic dicitur fieri secundum cursum naturae, quando secundum dispositionum naturalium possibilitatem fit, quod fit de materia illa, quia per naturam nihil producit ex materia, nisi secundum possibilitatem dispositionum naturalium, & sic possibile fuit mulierem fieri ex costa sine additione materie, nisi per rarefactionem, ita quod manente aequali densitate impossibilest est secundum cursum naturae quod de minori fiat maior, quod sit aequalis densitatis, & si hoc est impossibile ex parte materiae, omnino est impossibile respectu cuiuscunque agentis naturalis, quia si sic faceret ex ea possibile esset fieri ex ea, & sic materia vnius elementi non potest esse materia totius mundi, immo sic impossibile est vt ex vno pugillo ignis fiat vnus pugillus terrae. Determinatum enim est per naturam, in qua proportione fiat tantudensum de tanto raro, & econtra. Si autem aliquid dicitur formari secundum cursum naturae ex parte actionis, tunc dicitur formari secundum naturam quando fit tempore debito, & non subito, quia natura non quaerit subitas mutationes, nec eas pote st facere, nisi vt sunt termini aliarum, & sic etiam per agens naturale impossibile fuit mulierem de costa formari sine additione materiae, sed hoc non nisi propter modum naturae vel materiae iam dictum. Secundum vero patet quod scilicet per agens supernaturale potuit fieri mulier ex costa sine materiae additione, & sine rarefactione, quia Deus non agit secundum naturam rari & densi, sed secundum naturam materiae simpliciter, sed tunc erit solum vnum miraculum ex parte densi, quia extenditur secundum extensionem dimensionum maiorum ex minoribus. Si autem consideretur secundum, quod est sub dispositionibus naturalibus costae, & quaeratur de formatione mulieris secundum cursum supernaturalem. Sic iterum ex costa sine additione potuit Deus facere mulierem subito costam in mulierem transformando. Sed tunc concurrit duplex miraculum, vnum iam dictum ex parte dimensionum, aliud ex parte subitae actionis. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium ar. respondendum est obiectionibus praelibatis. Et quidem ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod mens philosophi est, quod quaelibet qualitas sensibilis, vt existens in continuo est vnain actu, & plura in potentia, ad hunc sensum quod habet plures partes, sicut & quantitas, non autem quod cuiussibet talis qualitatis partes sine rarefactione possent abinuicem separari, & separatim retinere nomen & diffinitionem totius, sicut retinent in toto existentes, nec quod sicut quam titati non repugnat diuisio in infinitum, ita qualitati sensibili talis diuisio non repugnet. Vbi notandum quod aliquid esse in potentia contingit dupliciter. Vno modo quia non habet proprium & separatum esse, sed potest habere illud. Secundo modo, quia non est per proprium & separatum esse, sed per esse totius. Modo dico quod accipiendo esse in potentia secundo modo quaelibet pars qualitatis sensibilis vel formae naturalis dicitur esse in potentia, non autem accipiendo esse in potentia primo modo, quia nec caput, nec cor, nec oculus animalis est illo modo in potentia. Et ideo argumentum supponit falsum scilicet quod quaelibet pars formae naturalis sit in potentia reducibisi ad actum per se, & separatim existendi.

Ad secundum distinguitur de minore, qua dicitur quod diuidi in partes eiusdem rationis conueniat per quantitatem &c. Duplex est enim diuisio, quaedam nanque est actualis separatio partis a parte, quae prius erant vnitae, & loquendo de tali diuisione, negatur minor, si intelligatur, quod omnis forma naturalis existens in continuo, vel extensa per quantitatem sit diuisibilis in partes integrales eiusdem rationis. Alia est diuisio, quae non aliudimportat nisi negationem vnius ab alioEt loquendo de tali diuisione conceditur, quod omnis forma naturalis extensa per quantitatem est diuisibilis (in tales partes, quia scilicet habet plures partes, quarum haec non est illa & sic diuisa vel diuisibilis ab illa diuisiue, quae est negatio vel actio interius negantis hoc ab illo, non autem diuisione, quae est actio exterior, & realis separatio partium, dans cuilibet parti proprium & separatum esse de nouo. Nec oportet quod si magnum naturale compatitur primam & secundam diuisionem suarum partium, quod minimum naturale compatiatur vtranque, quia quantitas non necessario dat vtranque diuisionem, verdiuisibitatem cuiuslibet formae extensae per eam, sed tantummodo secundam, vt dictum est. De responsione quam adducit arguens dicitur, quod si intelligatur sic quod diuisio primo modo repugnet minimo naturali ratione formae, non autem ratione quantitatis, responsio vera est. Si autem intelligatur quod tale minimum ex ratione quantitatis habet primam diuisibilitatem, non autem ex ratione formae naturalis, falsa est responsio, quia tali minimo nullo modo conuenit prima diuisibilitas, nisi forte superueniret rarefactio Et cum dicta responsio impugnatur in sensu, quo conceditur.

Dicendum est quod diuisibilitas in partes integrales vnius rationis consequitur quantitatem, vel quantum quo ad se, non autem quo ad sibi coniuncta, quod sic intelligoquia de ratione quantitatis est, quod possit illo modo diuidi, non autem est de ratione quanti vt quantum est, sicut per oppositum de ratione animae intellectiuae est, quod sit indiuisibilis, non autem est de ratione animati per animam rationalem, scilicet hominis. Et ad dictum Aristote 5. meta. dicitur quod mens eius est, quod omnis quantitas est diusibilis vtroque modo superius expresso. Non autem quod omne quantum sit vtroque modo diuisibile, sed sufficit quod sit diuisibile secundo modo. Tamen quod aliquod quantum non sit diuisibile utroque modo, hoc non prouenit ex natura quantitatis, sed aliunde, puta ex natura formae naturalis, quae requirit determinata accidentia, tam secundum speciem, quam secundum numerum, quam secundum modum & terminum & figuram. Et sic patet quod non sequitur quod omne, quod est indiuisibile diuisione realis separationis, sit non quantum, seu quod cui repugnat diuisio primo modo dicta, repugnet, & sit incompossibilis quantitas, sicut non oportet quod cuicunque est incompossibilis indiuisio, sit incompossibilis anima rationalis, quae penitus est indiuisibilis.

Ad tertium dicitur quod responsio ibidem data sufficiens est. Tunc ad primam eius improbationem dicitur, quod non est essentiale quanto vt quantum est, posse diuidi primo modo superius dicto, sed solum quantitati.

Ad confirmationem quae tangit plura capita dicitur pluraliter. Ad primum quidem dicitur, quod consequentia non valet, quia per se existentia non est passio consequens de per se naturam qualitercunque se habentem, sed speciali & determinato modo, ideo non oportet, quod si conuenit vni indiuiduo, quod possit cuilibet & qualitercunque se habenti indiuiduo sub illa natura conuenire.

Ad secundum dicitur, quod minor est falsa, quia plus requiritur ad per se existere & solitarie & in tertio modo dicendi per se, vel in tertio modo perseitas quam ad esse indiuiduum alicuius naturae, quia vnum potest ab alio separari, sicut patet de humanitate Christi, & partibus eius, quarum quaelibet est indiuiduum alicuius naturae, nec tamen est per se perseitate tertii modi, de qua in proposito sit sermo.

Ad tertium dicitur, quod consequentia ibidem facta nulla est. Non enim omne quod est prius alio natura vel causalitate potest naturaliter esse sine alio & solitarie perseitate tertii modi, nisi loquamur de priori prioritate causa efficientis, vel formae non aeducte de potentia materiae, vel materiae indifferentis ad diuersas formas, manifeste nanque apparet, quod caput licet sit pars hominis, non tamen potest per se esse ante vel post hominem, vel sine homine. Et sic patet ex praedictis, quod forma naturalis non habet ex se possibilitatem ad hoc, quod sub qualicunque & quantacunque quantitate possit existere, immo ex natura sua determinat sibi certum terminum, & certam latitudinem, vltra vel citra quam existere non posset, & quod non est vsque quaque simile de quantitate, & de formis substantialibus, aut qualitatibus physicis.

Ad illud autem, quod adducitur de conuersione incontinens, dicitur primo, quod dum peruentum esset ad minimum naturale, puta minimam carnem, si illa vlterius diuideretur verisimile est quod statim conuerteretur in aerem, vel aquam, aut ignem, aut aliud continens, vel forte in aliti substantiam. Secundo dicitur, quod hoc non solum fieret ab extrinseco, immo haberet causam ab intrinseco, quia scilicet formae carnis repugnat esse sub minori quantitate, quia data quantitas fuit minima sub qua poterat forma carnis existere. Tertio dicitur, quod casus ibi positus impossibilis est per naturam. Illo tamen concesso dicitur, quod si aqua minima diuidere tur, ipsa conuerteretur in aliquod elementum, puta in terram, aut aliud elementum sicut deo placeret, quia etiam de hoc non oportet solicitari. Quarto dicitur, quod casus implicat contradictionem quantum ad hoc, quod ponit ex vna parte circunscribi omne corruptiuum, & ex alia ponit aliquid diuisiuum carnis, nam omne diuisiuum talis carnis vel aquae minimae esset vtique eius corruptiuum. Quinto dicitur, quod licet nulla paruitas repugnet formae aquae inexistentis alicui toto, tamen aliqua paruitas repugnat formae aquae per se & separatim existentis, ideo haec consequem tia non valet, ista parua quantitas praecessit in toto, igitur illa parua potest per se existere &c. Aliquam enim dispositionem requirit forma naturalis in suo subiecto primo & adaequato & totali quam non requirit in qualibet parte illius subiecti, & huiusmodi dispositio est figura & quantitas, & ideo quia pars a toto separata non habet in proposito dispositionem, quam requirit forma aquae in suo primo susceptiuo, totum autem a quo separata est illam dispositionem habebat, ideo nimirum si aliqua pars materiae inexistens toti poterat informari forma aquae, non autem dum est separata, quia dum erat in toto, non erat primum & adrquatum insormabile, sed partiale. Dum autem separatur, efficitur primum in formabile. Ad aliud quod ibi adducitur de minimo motu & tempore, dicitur quod si loquantur de motu alterationis, conceditur quod sicut est dare minimam qualitatem, ita & minimam alterationem, quia motus alterationis non est proprie continuus, immo nec aliquis motus proprie loquendo nisi motus localis, vt alias dictum fuit in primo sen. Et hoc tenet Sanctus Thomas in multis locis. Potissime secunda secundae. q. 24. artic. 6. Si autem loquamur de motu locali conceditur quod ille diuiditur in infinitum, sicut & magnitudo, super quam est, ideo non est dare minimum motum localem, nec per consequens minimum tempus. Cuius diuersitatis ratio est, quia motus reducitur ad genus sui termini & forte non differt essentialiter a termino nisi secundum perfectum & imperfectum. Per motum autem localem non acquiritur mobili aliqua forma naturalis absoluta, sed solum locus vel magnitudo exterior secundum vnam opinionem vel si aliquod ponit in mobili subiectiue inhaerens, illud non est quid absolutum, sed respectus de genere vbi vt alias dictum fuit. Talis autem respectus diuisibilis est in infinitum, quia ita benefundari potest in paruo, sicut in magno, cum modicae sit entitatis. Similiter locus exterior, qui acquiritur diuisibilis est in infinitum tali diuisione, quae sufficiat motui, sc. licet secundum signationem partium sine actuali separatione illarum, ideo non est simile de hoc motu & de aliis, in quibus est acquitio nouae formae absolute, vel destrnctio antiquae.

Ad primum contra secundam conclusionem respondet Durandus in hunc modum. Haec inquit ratio non valet, quia quamquis in naturalibus sit dare minimum, puta minimam carnem, vt dicit prima suppositio, hoc tamen intelligendum est de minimo separato & per se existente. Sic enim est dare minimum in naturalibus, ita quod in minori non saluaretur species, immo propter debilitatem virtutis statim resolueretur in corpus continens, sicut vult Arie in lib. de sensu & sensato, quod modicus vapor infusus mari statim resolueretua in continens. Minimum autem coniunctum toti non est dare, sed quocunque paruo dato semper est accipere minus. Cum enim forma carnis extendatur extensione continui, sicut in continuo non est dareminimum, sic nec in carne, sed qualibet data, cum sit continua & diuisibilis, est dare minorem, forsan verum est, quod si separaretur, statim corrumperetur. Cum ergo dicitur quod minimum aeris conuertitur in minimum aquae, aut in m nus minimo. Dicendum quod conuertitur in aquam, & in minus secundum decuplum minimo separabili, illud tamen minus est coniunctum, & non separatum. In minus enim separatum conuerti non potest, quia nec illud potest esse, quia in separatis est dare minimum, sed bene potest conuerti in coniunctum minus minimo separato, quia in coniurctis non est dare minimum, & si istud coniunctunminus minimo separato conuerteretur. iterum in aerem, conuerteretur in 10. parua aeris coniuncta, quae non efficerent nisi vnum minimum aeris separati, & non in. 10. minima separata, vt arguens putat, & ita non fieret aer magnus ex paruo, sed aequalis ex aequali. Haec Durandus & bene quoad hoc.

Ad primum Durandus dicitur, quod diffinitio rarefactionis non consistit essentialiter in hoc quod eadem materia accipiat maiores dimensiones quam prius, sicut bene probat argumentum, quia sicut differt quantitas a qualitate, ita augmentatio a rarefactione, cum raritas sic qualitas, sed cum hoc indubitanter verum est, quod ista duo sese inseparabiliter concomitantur, scilicet substantiam vel allquam qualitatem rarefieri, & ipsam accipere maiores dimensiones quam prius. Non dico quod rarefactio sit augmentatio substantiae, nec econtra, ita quod impossibile est eadem qualitatem, vel substantiam accipere maiores dimensiones, quin eo facto efficiatur rarior. Quid autem sit causa alterius, vtrum scilicet extensio quantitatis sit causa rarefactionis, aut econtra, videtur dicendum quod rarefactio sit causa augmenti quantitatis in genere causae efficientis quoddammodo, econtra vero augmentatio quantitatis est causa rarefactionis in genere causae materialis, & quamuis ita sit, differt tamen rarefactio per hoc quod est materiam accipere maiores dimensiones, tanquam causa per effectum notiorem quo ad nos, & naturaliter consequentem ac inseparabilem. Et ista solutio potest colligi ex dictis Sancti Thomas primo sen. di. 17. euius dicta posita sunt in q. praecedenti & in probatione quartae conclusionis.

Ad secundum negatur antecedens Et de hoc Sanctus Thomas secundo sen. distin. 30. q. 2. ar primo Augustius 10. super gen. ad literam dicit, qu nihil est absurdius quam putare vllum esse corpus, quod manente naturae suae quantitate vndique crescat nisi rarescat. Augmentum autem corporis humani constat quod non sit per rarefactionem, neciterum per additionem materiae de nouo creatae, quia materiam hominum simul creauit Deus, vt sancti dicunt. Restat ergo vt fiat augmentum per hoc, quod additur materia, quae suberat formae alterius corporis illo corpore in corpus humanum secundum veritatem conuerso, & hoc est nutrimentum. Nec potest erponi dictum Augustinus vt dicunt quidam, quod Augutius loquitur secundum communem modum, quo res cresunt, quia secundum hoc probatio sua contra Terculianum nihil valeret, qui ponebat animam crescere sed nullo modo diminui. Magis autem conueniens est modus augmenti, quo corpus humanum crescit, quam quo anima cresceret. Simul enim etiam secundum Terculianum crescente corpore crescit anima, nec iterum potest dici, sicut dicunt, quod facienda est vis in hoc, quod dicit quod manente sua quam titate, vt sit sensus, corpus manens in sua quantitate, ita quod quantitas eius non sit augmentata, nec per additionem, neque per multiplicationem, non crescit nisi per rarefactionem. Cum enim augmentum proprie sit quantitatis non potest intelligi, quod corpus crescat, & maneat eius quantitas secundum eandem dimensionem. Sed oportet intelligi quod dicit manente quantitate naturae suae, vt nulla quantitas adiiciatur, vel quae eiusdem naturae sit, sicut aurum adiungitur auro, vel quae eandem naturam in ipsa coniunctiamne accipiat, sicut cibus aduenit carni. Vnde per hoc quod dicit manente, non remouetur nisi additio similis in natura. Si enim intenderet remouere multiplicationem, tunc etiam probatio sua nihil valeret, quia multo probabilius potest dici, si anima esset corpus, quod per multiplicationem, quam ponunt cresceret, quam dicatur de corpore hominis, quia spiritualior est. Haec Sanctus Thomas.

Ex quo patet quod mens Augustinus & Sancti Thomas est quod dato quod aliud sit raritas, & aliud quantitas, tamen im possibile est alicuius substantiae corporeae crescere quantitatem nullo addito similis naturae, quin eo ipso crescat raritas.

Nec valet quod dicitur ibi de separatione absolutorum per diuinam potentiam, quia non omnia absoluta possuntillo modo separari, vt saepius dictum est potissime quando vnum talium est de ratione alterius, vel quando inter talia est naturalis consequentia.

Ad tertium dicitur, quod iuxta praedicta diffinitio rarefactionis non consistit essentialiter in hoc, quod est substantiam vel qualitatem amplius extendi, vel maiorem locum occupare modo quam prius sed potius in hoc quod est raritatem intendi plus, & plus. conceditur tamen quod talis intensio nunquam contingit sine hoc quod dictum est, quia ad talem rarefactionem sequitur crementum, & maior extensio quantitatis & dimensionis, & cum hoc in tali rarefactione subiectum ipsius quantitatis, vel saltem aliqua qualitas inhaerens ipsi quantitati accipit maiores dimensiones quam prius, vel amplius extenditur quam prius, & maiorem locum requirit, ita quod rarefactio nunquam est sine cremento quantitatis, nec sine maiori extensione substantiae, vel qualitatis, & ideo in eucharistia potest esse rarefactio, licet non sit in substantia subiecta qantitati, quia est ibi raritas & multae qualitates inhaerentes quantitati, quae per intensionem raritatis possunt plus extendi quam prius. Sufficit ergo ad rarefactionem, quod qualitas inhaerens quantitati fiat extensior quam prius, sicut sufficeret quod subiectum quantitatis, si ibi esset, fieret extensius quam prius. Aristoteles autem & philosophi, quia putabant impossibilem esse separationem quantitatis a subiecto, & per consequens reputabant rarefactionem esse non posse nisi materia vel substantia, quae primo substabat paruis dimensionibus, postea substabat maioribus, & ideo diffiniebant rarefactionem per hoc, quod est materiam accipere maiores dimensiones. Nos autem sicut ponimus quantitatem sine subiecto remanere in eucharistia, cui multae qualitates inhaerent, quarum vna est raritas, possumus ponere rarefactionem sine substantia, quia raritar aeque potest intendi, sicut si esset ibi substantia. Ad cuius intensionem sequuntur duo. Primum est intensio dimensionum. Secundum est qualitatum inhaerentium dimensionibus maior extensio quam prius.

Ad quartum negatur minor, qua dicitur quod quaelibet materia aeque indifferenter est in potentia ad quantitatem paruam & magnam. Et de hoc Sanctus Thomas vbi supra sic dicit. Quidam dicunt quod materia prima quantum est in se caret omni quantitate & forma, ergo aequaliter se habet ad recipiendum omnes quantitates, sicut ad recipiendum omnes formas, vnde quantumcunque parum sit de materia prima, in quouis paruo corpore recipere potest quantamlibet, adeo quod ex grano milii potest fieri totus mundus, nec mirum cum ex materia punctali totus mundus sit factus. Cum enim materia quantitate careat, etiam indiuisibilis est ad modum puncti se habens Iste autem modus multipliciter deficit. Primo quia imaginatur indiuisibilitatem materiae ad modum puncti, vt mundus ex materia sit factus quasi per quandam extensionem, sicut si res parua in magnam extendatur. Hoc autem non est verum. Materia enim dicitur indiuisibilis per negationem totius generis quantitatis. Punctus autem est indiuisibilis sicut quantitatis principium, situm determinatum habens, vnde ex materi res quanta efficitur, non per extensionem, loquendo de materia prima, cum extensio non sit nisi eius, quod alicuius quantitatis erat, sed per quantitalis successionem.

Secundo. Quia & si materia prima prout in se consideratur nullam quantitatem habeat, non tamen sequitur quod sit in potentia respectu cuiuslibet quantitatis imaginabilis. Cum enim quam titatem determinatam, & omnia alia accidentia secundum exigentiam formae materia recipiat, eo quod subiecta materia cum forma est causa eorum, quae insunt vt dicitur primo phy. oportet quod materia prima ad nullam quantitatem sit in potentia, nisi quae competat formae naturali, quae in materia esse pote st. Materia vero prima non est in potentia ad alias formas, nisi ad illas quae sunt in rerum natura, vel per principia naturalia possunt educi. Si enim esset aliqua potentia passiua in materia, cui non responderet aliqua potentia actiua in rerum natura, illa potentia passiua esset superssua, vt dicit Commentator, & ideo materia prima non est receptibilis maioris quantitatis, quam sit quantitas mundi. Propter quod philosophus dicit tertio phy. quod non est possibile quantitatem augeri in infinitum loquendo naturaliter.

Tertio. Quia si materia eadem, quae primo erat sub paruis dimensionibus, fiat sub maioribus dimensionibus, hoc non potest accidere nisi per rarefactionem, vt dictum est, & iste modus non competit in augmentatione corporis humani. Quarto. Quia quando loquimur de materia existente in hac re, iam dimittimus considerationem materiae absolute. Non enim potest accipi illud materiae, quod est in hac re, nisi secundum quod est diuisum ab illa parte materiae, quae est in re alia. Diuisio autem non accidit materiae, nisi secundum, quod consideretur sub dimensionibus saltem interminatis, quia remota quantitate, vt dicitur primo physi. substantia erit ens indiuisibile.

Vnde consideratio materiae huius rei est consideratio materiae non absolutae, sed materiae sub dimensione existem tis. Vnde non oportet vt quod conuenit materiae inquantum est absoluta & prima conueniat materiae existenti in hac re, prout accipitur in hac re existens, quia ex hoc receditur a consideratione materiae primae, vnde materia, quae est in hac re existens, non est in potentia ad totam quantitatem mundi, sed vsque ad determinatum quid, quantum potest consequi per rarefactionem. Et hoc non excedit raritatem ignis, quia nulla raritas potest esse maior, vt dicit Commantator quarto physicorum Haec Sanctus Thomas Ex quibus apparet quod maior argumenti falsa est scilicet quod materia prima potissime materia huius rei sit in potentia ad quantamcunque quantitatem, & hoc siue loquamur de potentia passiua naturali, siue de obedientiali, & quia nulla creatura est infinitae capacitatis. Ad quintum dicitur, quod si quantitas esset separata ab omni subiecto, & ab omni forma, & qualitate naturali illa non posset augeri, nisi per modum additionis quantitatis ad quantitatem, non autem per modum intensionis aut remissionis. Talis enim intensio fit per hoc quod quantitas magis participatur a subiecto, vel per hoc quod modus quantitatis, vel eius effectus formalis perfectius participatur a formis superuenientibus quantitati. Vtrunque autem horum deesset in tali casu. Ille autem secundus modus semper coniunctus est raresactioni, quia in tali cremento quam titatis per modum intensionis aliqua substantia, vel saltem aliqua forma naturalis substantialis, aut accidentalis quae prius erat sub, vel cum paruis dimensionibus, postea sit sub maioribus, quod est rarefieri, vel saltem non est sine rarefactione.

Ad primum Henrici negatur maior, quia licet non plures partes sint in paruo quam in magno, non tamen tot & tante, nec partes minoris sunt in potentia ad omnia illa, ad quae sunt in potentia partes maioris. Ad secundum eiusdem respondet Berus de gannaco. Quod inquit dicitur, quod de materia costae in se considerata potuit fieri mulier, quia ad tot & tanta est in potentia materia modica, sicut multa, falsum est, quia de materia costae secundum se considerata non potuit fieri mulier sine additione materiae, nisi diceretur quod tantum de materia & non plus fuit in corpore mulieris quantum in costa, quod dici non potest, nisi corpus mulieris esset multo rarius quam esset.

Item licet modica materia ad tot sit in potentia sicut magna, forte non tamen ad tanta, quia licet pugillus ignis sit in potentia ad aliquam partem terrae, non tamen est in potentia ad totam terram. Quia etiam est in potentia ad aliquam partem carnis, non propter hoc est in potentia ad totum hominem. Sicut enim forma nata est fieri in materia disposita, sic talis in tanta materia, vnde in materia, in qua saluatur forma milii, non saluaretur forma elephantis, ergo non ad tanta est in potentia materia modica, sicut magna, quia materia milii non est in potentia ad formam elephantis, ita quod materia milii sine additione materiae alterius sufficiat ad capiendum formam talis animalis, quia licet materia secundum se non diuidatur nisi secundum quod est sub quantitate, sine qua substantia remanet indiuisa, vt patet primo & tertio physi. ipsa tamen secundum quod recipit formam diuiditur, & habet partem & partem. eo quod materia nullam formam recipit sine quantitate, propter quod Commentator primo de generatione dicit, quod materia nunquam separatur a quanto. Sic etiam concluditur materia pauca vel multa in respectu ad formam, & dispositiones concomitantes formam, quae sunt dimensiones, & rarum & densum. Sub maioribus enim dimensionibus ignis est plus de materia quam sub minoribus, & tamen aequalis raritas est in toto & in parte ignis. Ita enim rara est pars ignis intensiue, sicut totus ignis, ergo multum & paucum bene inueniuntur in materia per comparationem ad quantitatem, etiam non habito respectu ad rarum & densum, quia plus de materia est in denso quam in raro sub aequalibus dimensionibus. In materia ergo inuenitur inultum & paucum, pars & totum modo praedicto. Et tunc arguitur. Si ad tot est in potentia modica materia sicut magna, & ad tanta, cum modicum & magnum in materia se habeant sicut pars & totum, quia materia modica est pars magne, sequitur quod pars sit aequalis toti, quod esse non potest. Quia autem dicitur, quod in materia nihil est distinctum, verum est secundum se considerata, sed in ipsa vt est receptibilis formae, bene est distinctio modici & multi, quia modica materia recipit vnam formam, quam non reciperet magna, & econtra, ipsemet etiam arguens ponit illam distinctionem, dum dicit quod modica materia est in potentia ad tot, & ad tanta sicut magna. Quia autem dicit quod Deus potest agere ex materia absolute, non secundum dispositiones naturales, sicut & sine materia.

Dicendum quod licet Deus non praeexigat dispositiones in materia quia sicut potest formam inducere in materia, sic simuldispositiones, quas forma requirit in materia in qua est, non tamen potest quamcunque formam inducere in materia cum quibuscunque dispositionibus. Vnde formam humanam non posset forte inducere in materia cum tanta raritate, quantam habet aer, & ideo licet attingat materiam absolute, ita vt vnam eius partem possit in aliam conuertere, sicut fit in sacramento altaris, tamen non ponit in ea formam, nisi secundum dispositiones, quas forma requirit. Et ideo de tanta materia de quanta faceret tantum de aere, non posset facere tantum de terra, quia dispositiones, quas forma necessario requirit in materia, hoc non paterentur. Maius autem esset facere de modica materia illud, quod requirit magnam quam facere de nihilo, quia facere de nihilo non implicat contradictionem, quia illud quod fit, non semper requirit materiam vt cum fit angelus, vel si requirit, totum potest fieri simul a Deo, sed si de modica materia fieret illud quod requirit multam, puta si de materia vnius pugilli ignis, fierent centum pugilli terrae, contradictio sequeretur, quia certum est, quod in vno pugillo terrae plus est de materia quam in vno ignis, & multo plus in centum pugillis terrae, sed per te non plus est in centum pugillis terrae, quam in vno ignis, eo quod sine additione materiae dicis de vno pugillo ignis fieri centum terrae, ergo in centum pugillis terrae est plus de materia quam in vno ignis, & non plus. Non igitur est verum, quod tantum possit fieri de modica materia sicut de magna, etiam per agens super naturale, licet possit agere sine materia praeiacente. Haec Berus & bene. Tamenvidetur mihi quod ad argumentum Henrici posset facilius dici, quia scilicet peccat per fallaciam figurae dictionis mutando quid inquantum. Cum enim dico materia absolute sumpta, intelligitur ipsa nuda essentia materiae. Cum vero dic mus materia costae, vel materia huius rei, intelligitur materia sub dimensionibus & quantitate. Vnde sicut superius dicit Sanctus Thomas cum dico materiam huius, rei, vel materiam costae, vel materiam modicam, iam receditur ab absoluta consideratione materiae, & ideo applicatio illius auctoritatis philosophi ad propositum sophistica est, & nullius valoris.

Ad tertium respondet Bers ponens duo dicta. Primum est, quod non est verum, quod agens supernaturale, quia non agit secundum naturam rari & densi, sed secundum naturam materiae, simpliciter potuit de costa sine alia materia facere mulierem, hoc inquit falsum est quia licet non agat secundum naturam rari & densi, quae praesupponat, tamen in formando mulierem agit densum, in quo necessario plus est de materia quam in costa. Plu autem vel minus de materia non debet iudicari secundum conditionem termini a quo, sed magis secundum conditionem termini ad quem, qui manet, quia in aliqua mutatione vt creatione non praesupponitur materiex parte termini a quo, in qua tamen requiritur materia in termino ad quem, quando res materialis creatur. Secundum dictum eius est tale, quod dicit arguens quod densum manens in eadem dispositione densi extenditur in maiores dimensiones per miraculum.

Dicendum quod supposita aequali densitate, & aequalibus dimensionibus omnibus impossibile est, quod minores dimensiones extendantur in maiores, per quodcunque miraculum sine additione materiae. In maiori enim denso est plus de materia quam in minori, sicut in duobus pugillis terrae quam in vno. Per hoc etiam patet, quod non est possibile, quod Deus per miraculum de materia costae, vt est sub dispositionibus naturalibus, potuerit facere mulierem sine materiae additione. Haec Berndus & bene. Mihi tamen videtur vt prius, quod arguens decipitur, quia putat se loqui de materia absolute, dum loquitur de materia costae, vel huius rei, & ideo quicquid potest fieri de materia absolute, putat posse fieri ex materia costae, quae imaginatio implicat contradictoria sicut deducit Sanctus Thomas vbi supra. Ad argumentum pro parte affirmatiua q. factum in principio dicitur, quod materia, quae fuit addita costae, erat sub dimensionibus, per quas extendebatur, & erat diuisibilis. Et ideo additio materiae ad materiam constituebat aliquid maius post additionem quam prius: conceditur tamen quod si duae materiae separarentur a quantitate quacunque, quod additio vnius ad aliam non efficeret aliquid maius, sed casus ille implicat contradictionem, vt videtur quia si quantitas separaretur a materia, ita quod materia esset sine quacunque quantitate, non haberet partes, nec essent duae materiae adinuicem distinctae, quarum vna posset addi alteri. Vlterius sciendum, quod ad argumentum factum in oppositum quaestionis respondet Durandus in hunc modum. Materia inquit secundum se considerata non est alteri materiae aequalis vel inaequalis, cum aequalitas & inaequalitas sint relationes sundate super quantitatem, sed diuersae quantitates possunt succedere in eadem materia, ratione quarum potest aequari pluribus & parti & toti. Haec ille. & per hoc putat se sufficienter euacuare argumentum Bernardi in solutione secundi Henrici introductum. Sed ista solutio non sufficit, quod patet, quia vel ipse loquitur de materia absolute sumpta ante omnem quam titatem, aut de materia signata per quantitatem, & distinda ab aliis materiis. Si primo modo nihil dicit ad proposttum, quia materia costae non est talis materia, vt saepe dictum est. Cum enim dico materia costae, iam signo eam & contraho ad hanc rem, & secerno ab aliis materiis. Si secundo modo, falsum dicit, quia materia sub quantitateha bet partes, & est maior sua parte. Dicere autem quod tot & tanta possint fieri de parte costae, sicut de costa, est aequare partem toti suo. Item valde videtur mirabile, si ex qualibet parte materiae, quae est in tibia pediculi, posse effici non solum totus mundus, immo tot mundi, quin plures sine additione materiae.

PrevBack to TopNext