Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in statu innocentiae virgines peperissent duntaxat praedestinatos

DISTINCTIO XX. QVAESTIO I. Vtrum in statu innocentiae uirgines peperissent duntaxat praedestinatos.

Circa vigesimam distinct. secundi senten. quaeritur. Vtrum in statu innocentiae virgines peperissent duntaxat praedestinatos.

Et arguitur quod sic. in illo statu non fuisset amissio virginitatis, & soli praedestinati nati fuissent, igitur conclusio vera: antecedens pro prima parte probatur, quia amissio virginitatis est quid paenale, igitur non fuissent in statu innocentiae. Pro secunda vero probatur, quia Gregorius quarto moralium dicit. Si primum parentem nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se filios gebennae generaret, sed hi qui nunc per redemstorem saluandi sunt, soli ab eo electi nascerentur

Noppositum arguitur. Et primo quod in illo statu fuisset amissio virginitatis, quia in illo statu fuisset generatio per coitum. igitur &c. Tenet consequentia, quia coitus non potest esse sine amissione virginitatis, antecedens probatur, quia tunc essent masculus & faemina, sed diuisio sexuum ordinatum ad coitum, igitur &c. Secundo probatur, quod non solum fuissent nati praedestinati, sed alii nam electi habuissent eundem patrem, quem modo habueruntem licet multorum electorum parentes non fuerunt praedestinati, igitur &c.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. In statu innocentiae fuisset generatio per coitum Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 98. articu. secundo vbi sic ait. Quidam antiquorum doctorum considerantes concupiscentiae faeditatem, quae inuenitur in coitu in statu isto, posuerunt quod in statu innocentiae non fuisset generatio per coitum. Vnde Gregorius niscensus, in lib. quem facit de homine dicit, quod in Paradiso aliter fuisset multiplicatum genus humanum, sicut multiplicati sunt angeli absque concubitu per operationem diuinae virtutis: & didi quod Deus ante peccatum fecit masculum & foeminam respiciens ad modum generationis qui futurus erat post peccatum, cuius Deus praescius erat, sed hoc non dic, tur rationabiliter. Ea enim quae sunt naturalia homini neque subtrahuntur, neque dantur homini per peccatum. Manifestum est autem, quod homini secundum animalem vitam quam etiam ante peccatum habebat, naturale est generare per coitum, sicut & caeteris animalibus perfectis, & hoc declarant naturalia membra, & ad hunc vsum deputata. Et ideo non est dicendum, quod vsus horum membrorum naturalium non fuisset ante peccatum, sicut & caeterorum membrorum. Sunt igitur in coitu duo consideranda secundum praesentem statum, vnum quod naturae est scilicet maris & foemine coniunctio ad generandum In omni enim generatione requiritur virtus actiua & passiua, vnde cum in omnibus in quibus est distinctio sexuu virtus actiua sit in mare, virtus vero passiua in foemina, naturae ordo exigit, vt ad generandum conueniant per coitum mas & foemina. Aliud autem quod considerari potest est quaedam deformitas immoderatae concupiscentiae, quae in statu innocentiae non fuisset, quando inferiores vires omnino rationi subdebantur. Vnde Auguus ait. 14. de ciuitate Dei. Absit vt suspicemur prolem tunc seri cum libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu mouerentur illa membra, quo caetera, & sine ardore & illecebroso stimulo cum tranquillitate animae & corporis. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Illud quod pertinet ad perfectionem hominis secundum statum animalis vitae non defuisset homini in statu innocentiae, sed generare sibi simile in specie & per coitum pertinet ad perfectionem hominis secundum statum animalis vitae, ergo non defuisset homini in statu innocentiae. Maior & minor patent ex. dictis.

Secunda conclusio. In statu innocentiae coitus coniugalis non soluisset totaliter virginitatem, sed quo ad aliquid. Hanc ponit Sanctus Thomas secundo senten. dist. 20. quaest. prima artic. secundo in sol. 1. vbi sic ait. Ad perfectionem virginitatis duo concurrunt scilicet integritas carnis cum integritate mentis, quorum alterum scilicet mentis integritas honorabilius est. Reliquum vero essentialius est virginitati.

Dicendum ergo quod in omni concubitu soluitur virginitas quantum ad integritatem carnis etiam in primo statu, sed integritatem mentis contingit solui dupliciter, vel quantum ad habitum, & sic soluitur per illicitum concubitum, qui tollit habitum castitatis. Vel quantum ad actum, & sic in statu post peccatum soluitur etiam per concubitum matrimonialem, eo quod propter vehementiam delectationis ratio in ipso actu absorbetur. In primo vero statu neutro modo integritas mentis soluta fuisset, sed sola integritas carnis, cui praeponderaret saecunditas prolis Haec ille.

Item prima parte quaest. 96. art. secundo in solu. 4. argumenti sic dicit. In illo statu, vt dicit Augustns 14. de ciuitate Dei. Nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus vxoris. Ita enim poterat vtero coniugis salua integritate foeminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex vtero virginis fluxus menstrui cruoris emitti Vt enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret, sic ad concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utranque coniungeret. Haec ille.

Item secunda secundae quaest. 152. articu. primo dicit. Nomen uirginitatis a uirore sumptum uidetur, & sicut illud uirens dicitur in suo uirore persistere, quod non est ex super abundantia caloris adustum, uel adustionem exper tum, ita etiam uirginitas hoc importat, quod persona, cuiinest, immunis sit a concupiscentiae adustione, quae esse uidetur in consummatione maxime delectationis corporalis, qualis est uenereorum delectatio. Vnde Ambroius dicit in lib. de uirginitate, quod castitas uirginalis est expers contagionis integritas. In delectatione autem uenereorum est tria considerare, unum quod est ex parte corporis scilicet uiolatio signaculi uirginalis. Aliud autem est in quoconiungitur id, quod est animae cum eo, quod est corporis scilicet ipsa resolutio seminis delectationem sensibilem causans. Tertium autem est solum ex parte animae sclicet propositum perueniendi ad illam delectationem. in quibus tribus, illud quod primo positum est, per accidense habet ad actum moralem, qui non consideratur per se. nisi secundum ea quae sunt animae. Secundum uero mateterialiter se habet ad actum moralem, nam sensibiles pasiones sunt materia uirtutum moralium, uel moralium actuum. Tertium uero se habet formaliter & completiue, quia ratio moralium in eo quod est rationis completur. Quia igitur virginitas dicitur per remotionem praedictae corruptionis, conseqens est, quod integritas membri corporalis per accidens se habeat ad virginitatem. Ipsa autem immunitas a delectatione, quae consistit in seminis resolutione, se habet materialiter. Ipsum autem propositum perpetuo abstinendi a tali delectatione se habet formaliter & complectiue in virginitate. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Coitus qui non tollit omnia, nec principaliter pertinentia ad virginitatem, non tollit simpliciter virginitatem, sed coitus qui fuisset in statu innocentiae, non sustulisset omnia, immo nec principaliter pertinentia ad virginitatem igitur &c. Maior nota est. Minor probatur, quia principale in virginitate est propositum abstinendi ab experimento delectationis venereae contra rectam rationem, vel integritas carnis, sed in statu innocentiae alterum vel vtrunque illorum permansisset cum coitu coniugali, igitur &c.

Tertia conclusio. In statu innocentiae non omnes, qui nunc sunt electi nati fuissent, & multi qui nunc sunt damnandi nati essent, licet tunc non damnarentur. Hanc ponit Sanct. Thomas sententialiter quolibet sexto, quaestio. octaua ubi sic ait. Cum in generatione hominis sicut & aliorum animalium semen patris sit agens, materia vero a matre ministrata sit sicut patiens, ex quo corpus humanum formatur impossibile est eundem filium nasci, siue sit alius pater, siue sit alia mater. Sicut etiam non est idem sigillum in numero, siue sit alia cera, siue sit aliud corpus sigilli, ex cuius impressione cera sigillatur, & quamuis superfluum alimenti sit semen secundum philosophum, diuersitas tamen alimentorum non sufficeret ad diuersificandum filios, qui ex semine nascuntur, quia ex illis cibis non sumitur semen, nisi quatenus aliqualiter in substantiam parentum conuertuntur. Dicunt autem quidam sequentes Anselmum, quod si homo non peccasset in illa prima tentatione statim confirmatus fuisset ipse & omnes qui ab eo nascerentur, ita quod omnes qui nascerentur essent electi. Vnde cum nunc multi qui saluantur ex peccatoribus nascantur, consequens est quod essent aliis parentes saluandorum, & per consequens alii filii, sed haec positio non videtur esse vera, quia secundum Augustinum 14. de ciuitate Dei, status corporis in homine proportionabiliter respondet statui animae. Quandiu ergo homo habuit corpus animale, potens mori & non mori, indigens alimenti, tandiu habuit animam potentem peccare, & non peccare. Habuit autem corpus animale quandiu fuit in statu generandi, quod etiam fuisset, si post illam primam tentationem non peccasset, & ideo possibile fuisset, si primus homo tunc non peccasset, quod etiam ipse, vel eius posteriori postmodum peccassent, vt dicit Hugo de Sancto victore. Vnde ex hoc non sequitur parentum diuersitas, quod nunc sint aliqui peccatores, tunc autem non essent, sed est aliud, vnde necesse est ponere diuersitatem parentum, quia in primo statu vnus homo non habuisset plures vxores, nec etiam aliqui ex fornicatione, vel adulterio nascerentur, quod nunc contingit etiam in his, qui saluantur. Multi enim filii vnius patris ex pluribus vxoribus nati saluantur, sicut patet do filiis Iacob. Multi etiam ex fornicatione vel adulterio nati, alioquin eis frustra sacramenta salutis adhiberentur. Vnde relinquitur, quod aliqui nunc saluantur, quisi primus homo non peccasset, non nascerentur, & per consequens non saluarentur. Nec tamen Dei praedestinatio falleretur, quia Deus praedestinauit homines habens scientiam futuri euentus. Quod vero dicit Gregorius quod si primus homo non peccasset, nequaquam ex se filios gehennae generranet, indubitater verum est. Non enim in filios transfunderet peccatum originale secundum quod homines nascuntur filii irae. Quod etiam subdit, quod hi soli, qui nunc saluandi sunt nascerentur, intelligendum est, quod pronomen facit simplicem demonstrationem, quia scilicet soli electi nascerentur quantum est ex ratione originis, non autem demonstrationem personalem, quia, aliae personae essent hominum, qui saluantur. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Variatis parentibus variantur fili, sed in statu innocentiae non idem, sed alii fuissent parentes & genitores, quam modo sint saluandorum: ergo non omnino idem, sed alii fuissent filii, & saluati quam modo sint. Maior supponitur. Minor probatur. Tum quia vnus vir non coisset cum multis mulieribus. Tum quia nulla mulier coisset cum pluribus viris, cuius oppositum modo contingit, & ex tali concubitu nascuntur modo filii, qui saluantur, tunc autem nec nati, nec saluati essent. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Durandum. Primo quod probatio adducta de secundo sententia. male accipit integritatem mentis, quae ad virginitatem requiritur. Illa enim est firmissimum propositum abstinendi a delectatione, quae consistit in venereis, & haec integritas se habet formaliter in virginitate. Ipsa autem immunitas uel inexperientia delectationum se habet in virginitate materialiter. Neutrum autem horum potuit saluari cum actu matrimonii, vnde male accipitur integritas mentis pro persistentia rationis in actu suo. Absorbetur enim iudicium rationis in somno, & in multis aegritudinibus, ratione quorum nihil deperit cuicunque virtuti. Persistentia enim rationis, quae requiritur ad virtutem, est quod ratio imperet actum. debitum, & non diuertat ad aliquid contrarium virtuti, qua existente non soluitur virtus nec quo ad actum, nec quo ad habitum, Secundo arguit contra hoc, quod dicit positio, quod in statu innocentiae soluta fuisset integritas carnis. Si enim per integritatem carnis intelligatur integritas membri corporalis, cum talis non saluatur sine diuisione aliquarum partium illius membri, quae in sentientibus non est sine dolore, sequeretur quod passio animalis fuisset in statu innocentiae, quod est falsum.

Tertio arguit. Quia vt dicit Sanctus Thomas alibi dicit oppositum scilicet ir prima parte, vbi tenet, quod mulieres concepissent & peperissent sine amissione virginitatis, potissime quantum ad integritatem corruptionis, & sic videtur quod probatio adducta de scripto contradicat probationi adductae de summa.

Quarto arguit. Quia virginitas non pertinet ad dignitatem naturae humanae absolute, quia nulla priuatio boni conuenientis naturae est bona secundum se, alioquin naturalis inclinatio esset ad malum, cum illud sit malum, cuius priuatio est bona. Contingit autem eam esse bonam propter aliud inquantum promouet ad maius bonum quam sit illud, quod priuat. Virginitas autem est priuatio actus generationis, qui est conueniens naturae, & intentus ab ea ad conseruationem speciei, igitur non est licita secundum se, nec bona, sed solum inquantum promouet ad maius bonum, & hoc modo in statu naturae corrupte est licita virginitas, qua quis abstinet a delectationibus venereis, vt liberius vacet diuinae contemplationi, a qua impeditur homo iunctus matrimonio, sed in statu innocentiae nullam retardationem habuisset homo a contemplatione diuinorum ex matrimonio, & ideo tunc non fuisset licita virginitas. Quinto. Quia dato quod fuisset licita non tamen fuisset possibile virginem concipere aut parere secundum cursum naturae, quia virginitas est inexperientia delectationum venerearum, sed conceptus secundum viam naturae non est sine experientia earum, ergo contradictionem implicat virginem concipere modo naturae.

Sexto Quia male accipitur illud, quod est materiale in virginitate. Non enim hoc est integritas corruptibilis membri immo omnino per accidens se habet ad virginitatem. Materia enim virtutum moralium est aliqua passio animae, & non illud, quod pertinet ad naturam corruptionis, propter quod si absque delectatione venerea violetur signaculum corporalis membri aliquo casu, non magis praeiudicat virginitari quam si laedatur manus aut pes. Vnde Augustinus primo de ciuitate Dei, dicit quod membra illa possunt diuersis casibus vulnerata vim perpeti, & medici saluti opitulantes quandoque haec faciunt ibi, quae horret aspectus. Obstetrix enim virginis cuiusdam manu velut virginitatem explorans, dum in spiceret perdidit. Et subdit. Non opinor quemquam tam stolide sapere, hic perisse aestimet aliquid, & de ipsius corporis sanctitate, quanuis membri illius integritate iam perdita: igitur materia virginitatis non consistit in integritate membri corporalis, nisi per accidens, praecipue cum contingat virum sicut mulierem virginitatem amittere, in quo tamen non est necesse aliquam violentiam membri corporalis fieri. Propterea ergo materia virginitatis est in experientia delectationis, quae consistit in seminis resolutione, quae si fiat ex mentis proposito, & maxime per concubitum, soluit virginitatem. Patet ergo quod in actu matrimoniali in quolibet statu soluitur simpliciter virginitas. Haec Durandus.

Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando, quod soli nunc electi fuissent nati in statu innocentiae. Primo quia omnis ordinate volens, post volitionem finis, immediate vult illud, quod est immediatius & proximius fini. Deus autem est ordinate volens, qui vult seipsum & bonitatem suam tanquam finem. Quod autem est proximius isti fini est bonum creaturae rationalis vltimatum, siue communicatio beatifica suae bonitatis. Ergo primo vult illud bonum creaturae rationali, & postea vult gratiam, quae ordinatur ad beatitudinem huius beati, vel ad fruitionem eius, & posterius vult istum beatum vel beatificabilem esse nasciturum a tali parente. Si igitur prius sunt beatificandi determinati quam nascantur a talibus parentibus, & per quoscunque parentes nascantur ex quo habent rationem posterioris, huiusmodi parentes non poterunt variare determinandos vel determinatos beatificandos a diuina voluntate, quin in certo vel eodem numero nascantur. Secundo. Quia Gregorius in quarto Moralium in fine sic dicit.. Si parentem primum nulla rubigo peccati corrumperet, nequaquam ex se filios Gehemnae generaret, sed illi qui nunc per Redemptorem saluandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. Tertio. Quia si hoc negaretur, hoc videretur pro tanto, quia aliqui electi ex reprobis sunt nati, sed tunc non fuissent reprobati: ergo nec filij eorum, vel oporteret dicere, quod vnus & idem homo filius electus possit esse a diuersis parentibus ita quod ille electus, qui nunc natus est de patre malo, oportuisset eum natum fuisse ab alio patre, quod est inconueniens. Si inquam conclusio illa poneretur, maxime videretur propter istam nunc factam rationem, sed ista non cogit, quia conceditur tanquam possibile, quod idem effectus numero potest generari a diuersis causis, quod patet, nam ignis a, talis quantitatis & virtutis, si ex tali materia talem ignem generaret, ignis b, eiusdem virtutis & quantitatis pro eodem instanti si in istam materiam ageret, eundem ignem in numero produceret, non obstante quod generans sit aliud & aliud numero, quia generatum non consequitur praecise vnitatem vel pluralitatem ex generante. Vnde corpus organicum ad hoc, quod sit idem numero non requirit agens idem numero, licet requiratur ibi materia eadem numero, & existente materia eadem numero induceretur a diuersis agentibus eadem forma in numero: si ponamus ergo filios procreari de semine, quod est superfluum alimenti, idem alimentum in numero, quod etiam potuit esse in vtroque statu, vel eadem materia nutrimenti, quae potuit esse hic sub vna forma, & ibi sub alia forma seminis inducta ab vno agente per actum virtutis vegetatiuae posset transmutari ad eandem formam ab alio agente, & sic esset idem numero, & tunc ille, qui nunc est filius reprobi, potuit fuisse filius electi. Haec Scot. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Et ad primam contra secundam conclusionem dicitur, quod virginitas potest quintupliciter accipi. Primo modo pro integritate mentis & corporis, cum firmo proposito conseruandi talem integritatem quantum in se est, & vlterius cum voto firmante tale propositum. Secundo modo prout includit duo prima, non autem tertium. Tertio modo prout includit solum primum, scilicet integritatem mentis & corporis. Quarto modo prout includit integritatem mentis solum, non autem integritatem corporis. Quinto modo prout importat solam integritatem corporis. Horum autem modorum primus est strictissimus, & illo soluto virginitas est virtus, vt dicit Sanctus Thomas secunda secundae. quaestio. 152. articulo tertio in solutione.

Secundo modo dicitur minus proprie, nec est proprie virtus, sed habitus, aut dispositio laudabilis. Tertio modo non est virtus nec habitus, aut dispositio, sed status personae. Quarto & quinto modo similiter non dicit virtutem, nec habitum, aut dispositionem, sed statum, & sic huiusmodi modus est magis improprius quam quartus, & quartus quam tertius, & tertius quam secundus, & secundus quam primus. Secundo noto, quod integritas mentis, quam 1. importat virginitas, potest esse quadruplex. Quandoque enim importat rectitudinem rationis & appetitus, & cum hoc immunitatem a consensu in delectationem veneream pro praeterito, & praesenti, & futuro, ita quod mens nunquam consensit in talem delectatiouem, nec proponit consentire in futurum. Quandoque vero importat dissensum in talem delectationem in futurum, non autem priuationem aut negationem consensus pro praeterito. Quandoque vero importat solum actualem persistentiam mentis tam quo ad rationem quam quo ad appetitum in bono virtutis, ita quod vtraque potentia actualiter tendit in castitatis bonum, licet non in hoc particulare bonum, quod est abstinere a delectatione venerea, puta in castitatem coniugalem. Quandoque vero importat solam priuationem peruersae rationis & peruersi appetitus. Harum autem integritatum prima est perfectior quam secunda, & secunda quam tertia, & tertia quam quarta, quia prior includit sequentem, & aliquid addit. Sic enim intelligo praedictam diuisionem.

Tertio noto, quod integritas corporis ad virginatem requisita in proposito poteit esse triplex. prima importat inexperientiam venereae voluptatis, & integritatem membri corporalis. Secunda vero importat primum, & non secundum. Tertia vero importat secundum, & non primum. Prima est perfectior secunda, & secunda quam tertia. Quarto noto, quod propositum seruandi tales integritates potest esse triplex. Primum est propositum seruandi talia in futurum in omnem euentum, ita quod pro nullo bono temporali vel spirituali aeque bono vel mesiori talia dimittantur. Secundum est propositum, quo quis proponit talia seruare, nec ea dimittere pro minori bono, paratus tamen relinquere talia pro meliori bono, si occurreret casus aut necessitas. Tertium est propositum, quo quis paratus esset talia seruare si posset, vel si Deus iuberet, aut recta ratio dictaret, dato quod actu non seruet talia, quia non potest, vel quia Deus, vel ratio dictat sibi oppositum pro nunc, puta quod nubat vel reddat debitum vxori. His praemissis dico, quod in quocunque statu tam innocentiae quam culpae per coitum voluntarium coniugalem amittitur virginitas stricte sumpta, sic quod non stat cum tali coitu. Patet quia cum tali voluntario coitu non stat integritas mentis aut corporis, nec propositum, nec votum inclusa in perfecta virginltate.

Secundo dico, quod in statu innocentiae cum coitu comniugali staret virginitas secundo vel tertio vel quarto modo dicta. Patet quia cum tali coitu conceptu & partu staret integritas mentis tertio & quarto modo dicta, staret etiam integritas corporis tertio modo dicta, staret insuper propositum seruandi tales integritates, immo omnem integritatem loquendo de proposito tertio modo dicto. Tunc ad primum argumentum Durandi dicitur, quod Sanctus Thomas in secundo sententiarum sufficienter accipit integritatem mentis, quae sufficit ad virginitatem improprie dictam. Ad illam enim non requiritur tale propositum, de quo loquitur arguens, vt patet per praedicta. Quia autem dicit arguens de absorptione rationis per somnum & aegritudinem & caeter. dicitur, quod licet talis absorptio non praeiudicet virtuti quo ad habitum, praeiudicat tamen virtuti quo ad suum esse potissimum & perfectissimum, quod consistit in actuali operatione, vnde talis absorptio concomitatur in statu isto coitum coniugalem, non autem in statu innocentiae.

Ad secundum dicitur, quod in statu innocentiae fuisset soluta integritas carnis primo modo & secundo modo sumpta, non autem tertio modo sumpta.

Ad tertium dicitur, quod Sanctus Thomas cum dicit in 2. sent. quod in statu innocentiae amissa fuisset integritas carnis, loquitur de integritate primo modo & secundo modo sumpta. Cum autem dicit in prima parte, quod talis integritas mansisset, loquitur de integritate tertio modo sumpta, vt patet expresse per verba Augustinus quae introducit, & sic non est in dictis eius contradictio.

Ad quartum negatur minor, si recte sumatur sub maiori, quia virginitas primo modo & secundo modo & tertio modo & quarto modo sumpta non includit puram priuationem immo habitum, aut actum recta ratione regulatum. Item posito quod virginitas stricte sumpta esset talis priuatio, non tamen virginitas improprie sumpta, quae non priuat, immo stat cum actu coniugali, & talis fuisset in statu innocentiae, non autem prima.

Ad quintum patet per praedicta, quia loquitur & procedit de virginitate stricte sumpta. Nos autem non ponimus illam stare cum coitu coniugali, aut conceptu, vel partu naturali.

Ad sextum dicitur, quod non vadit ad mentem Sanctus Thomas in 2. sent. nec in prima parte nullam facit mentionem de formali, nec de materiali virginitatis, sed solum dicit, quod ad rationem virginitatis duo concurrunt, scilicet integritas mentis, & corporis, & per integritatem corporis intelligit integritatem primo modo vel secundo modo dictam, non autem tertio modo dictam. Verum est tamen, quod in 2. senten. non ita expressit naturam virginitatis, sicut secunda secundae, vbi supra, & 4. sentent. distin. 33. q. 3. articul. 1. Vbi tractat materiam a proposito. Virginitas (inquit) integritas quaedam est, vnde per priuationem corruptionis dicitur quae in actu generationis accidit. Vbi triplex est corruptio, vna corporalis tantum, in hoc quod csaustra pudoris franguntur, alia spiritualis & corporalis simul, ex hoc quod per decisionem & motum seminis in sensu delectatio generatur: tertia est spiritualis tantum, ex hoc quod ratio huic delectationi se subijcit, in qua integritatem per. dit quantum ad actum, quia impossibile est aliquid intelligere in ipsa, vt dicit Philostt 7. Ethicorum, & ipsa rationis absorptio corruptio dicitur. Haec autem corruptio tertia non est rationis actus, sed quaedam passio per accidens erconueniens ex passione inferioris partis, sicut per somnum vel frenesi & alias passiones corporales contingit actum rationis impediri per accidens. Cum ergo virtus & vitium in actu rationis consentientis aut dissentientis perficiant, in omnibus praedictis corruptionibus non inuenitur sufficiens ratio vicij aut virtutis, sed oportet addere rationis consensum vel dissensum. Et quia virginitas in genere moris est pertinens ad virtutem, ideo dicit Lucia, quod non inquinatur corpus nisi de consensu mentis inquinatione, scilicet opposita puritati virginitatis. Prima ergo corruptio, quae est corporalis tantum, non est materia virtutis, & vicij, nisi per accidens mediante aliqua animae passione. Vnde si per aliquam incisionem claustra pudoris rumpantur, non magis inerit detrimentum virginitati, quam si pes aut manus gladio incideretur. Sed secunda & tertia corruptio sunt materia virginitatis, & oppositi eius, sicut & aliae animae passiones sunt materia virtutum moralium, & oppositorum vitiorum. Sed in actu rationis eligentis vel repudiantis corruptiones praedictas finaliter perficitur inquinatio, quam negat virginitas. Haec ille.

Et multa alia bona ponit ibidem circa istam materiam. Vt puta quomodo virginitas quandoque dicit habitum cum tali statu, quod possit exire in actum electionis seruandi incorruptionem. Quandoque vero dicit habitum sine tali statu.

Item quomodo virginitas primo modo potest perdi cum peccato, & sine peccato, nec potest recuperari per poenitentiam & caet. Vnde patet, quod arguens dissimulat se legisse Sanctum Thomam cum tamen in hac materia nil boni dicat, nisi quod de dictis Sancti Thomae vsurpauit, vt patet legenti quaestio. 152. in secunda secundae.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem patet responsio ex dictis Sancti Thomae in probatione conclusionis huius. Nam licet Deus ab aeterno determinauerit numerum electorum, hoc tamen fecit cum praescientia futuri casus. Vnde si nullus vnquam peccasset, multi essent nunc electi, qui non sunt electi nunc, & econtra multi sunt nunc saluati electi & praedestinati, qui tunc nec nati nec praedestinati fuissent.

Nec valet consequentia parentes non possunt variare determinationem numeri praedestinatorum: igitur non alij sunt nunc, & alij essent tuncNec econtra alij sunt nunc praedestinati, & alij essent tunc: igitur parentes variauerunt aliquid circa diuinam praedestinationem. Cuius ratio est, quia variatio importat motum & successionem, qua aliquid prius existens destructum sit. Hoc autem non infertur ex hoc quod dicitur, quod in tali casu sic fuisset, & in praesenti aliter est, quia isti duo casus non sibi succedunt, cum vnus eorum nunquam fuerit Item non videtur verum quod arguens concludit, scilicet quod Deus prius voluerit ab aeterno gloriam & gratiam Petri aut Mariae quam personam ipsorum, aut eorum parentes, vel accidens quam subiectum illius.

Nec valet probatio ad hoc facta, quia licet gloria & gratia sint secundum vnum ordinem proximiora & similiora Deo & suae bonitati, aut vltimo fini secundum vnam considerationem quam substantiae in quibus sunt, fuerunt, aut erunt, tamen secundum aliam considerationem sunt posteriora, habent enim se sicut excedens & excessum in perfectione. Vno modo enim accidens est perfectius subiecto, & Deo similius. Alio modo econtra, potissime cum accidentia ordinentur ad perfectionem subiecti.

Item quicquid sit de hoc concesso, quod prius ordine rationis Deus voluerit talia accidentia quam eorum substantiam, non oportet vlteriorem processum valere, quia bene stat, quod Deus ab aeterno praeuidit homines peccaturos, & posse non peccare damnandos, & posse non damnari, & ideo parte sui tot praedestinauerit, tamen simul cum hoc potuerit non tot nec tales, nec hos, sed alios plures, aut pauciores praedestinare. Nec ex tali possibilitate sequitur, quod in Deo fuerit aut esse potuerit mutatio, sed solum quod in ipso fuerit & esse potuerit potentia ad contraria, vel contradictoria, quod nullus catholicus negare potest.

Ad secundum patet responsio per dicta Sancti Thomae in probatione conclusionis. Prima enim pars illius auctoritatis non aliud concludit, nisi quod ista conditionalis est vera. Si Adam non peccaret, in nullum peccatum originale transfunderet. Non autem concludit istam. Si Adam non peccasset: Adam non genuisset Caym. De quo tamen constat, quod fuit filius irae & Gehennae. Similiter secunda pars auctoritatis non est intelligenda, quodin illo casu quo Adam non peccasset soli Abel, Enoch, Noe, Abraam, Isaac, & sic de alijs nunc saluatis nati essent: Sed quod nullus natus ex Adam ex tali origine haberet obstaculum suae salutis, sicut nunc multi habent.

Ad tertium negatur minor, qua dicitur, quod idem filius numero, qui nunc est generatus a talibus parentibus potuit generari ab alijs parentibus numero distinctis. Et ad probationem ad hoc adductam dicitur primo, quod ignis ille idem numero qui generatur ex a, agente naturali, non potest naturaliter generari ab alio agente naturali quantumcunque sit eiusdem speciei cum a, & aequalis virtutis, & omnino similis dispositionis ad agendum. Secundo dicitur, quod illud idem numero corpus organicum, quod generatum est a talibus parentibus, puta Adam & Eua non potuit naturaliter generari ab Abraam & Sarra. Tertio dicitur, quod illud semen, vel illa caro, aut ille sanguis, qui generatus est ex virtute digestiua vel vegetatiua Petri, nunquam potuit naturaliter generari a virtute vegetatiua Ioannis. Quorum omnium rationem esse credo istam, quia scilicet causa & effectus sibi proportionabiliter correspondent, vt sicut a calido fit calidum, ita ab hoc calido fit hoc calidum, & hic calor. Aliter inter causam efficientem & suum effectum non esset ordo per se, sed a casu. Nec effectus particularis & signatus haberet causam signatam. sed indifferentem.

Item quia concessa illa maxima Scoti, sequerentur multa inconuenientia. Vt puta, quod in casu quo multa luminaria aequalis virtutis & aequaliter approximata eidem diaphano essent, non intensius lumen causarent omnia quam vnum solum. Patet consequentia, quia secundum imaginationem arguentis illum & eundem effectum quem causaret vnum illorum luminarium, causaret quodlibet illorum, & non alium effectum. Consequens est manifeste falsum.

Item sicut arguit Adam super primo sententiarum. quaestione decimaseptima. Non minus repugnat actiuo vnico mere naturali producere in passo aliquo realiter & situaliter distincto effectum eundem numero, quem aliud eiusdem speciei natum esset sufficienter illo circunscripto producere, quam alteri actiuo mere naturali alterius speciei respectu effectus ab eo producibilis in passo competenti realiter & situaliter distincto: igitur si vni repugnat, videtur quod cuilibet repugnabit. Sed alicui repugnat hoc, quia visionem sensitiuam vel intellectiuam eandem numero, quam causat respectu sui hoc visibile, vel hoc intelligibile, nullum aliud visibile eiusdem speciei posset producere, quia nullum aliud sensibile natum esset sufficienter hoc circunscripto producere visionem propriam istius. Tum quia tunc non propria huius esset, vel nulli alteri debetur propria visio causabilis per naturam, vel propositum. Tum quia actiuum mere naturale agit secundum vltimum suae potentiae, & ideo si potest haec albedo causare visionem propriam alterius albedinis, sufficienter facit, & non solum vnius alterius a se quam cuiuslibet infinitarum: igitur cum non sit maior ratio quod causet vnius quam alterius visionem, vel causabit propriam cuiuslibet, vel nullius, & non cuiuslibet alterius, quia tunc infinitas simul: igitur nullius alterius. igitur tantum propriam sui ipsius. Et sicut non potest causare visionem propriam alterius, ita nec albedo alia visiomem huius.

Praeterea. Omnis cognitio est signum naturale illius, quod per se signat tali potentiae, quam informat primo, aliter eadem cognitio posset esse non tot quin plurrium distincta cognitio. Item nihil in mundo esset cognoscibile cognitione sibi propria. Et hoc sequitur correlarie, quod haec albedo siue posset causare plures visiones sui, siuetantum vnicam, nunquam tamen poterit causare nec in eadem potentia, nec in alia aliquam de omnibus infinitis causabilibus in eadem potentia vel alia proprijs, respectu cuiuscunque alterius albedinis. Et cum hoc stat, & verum est, quod omnes visiones propriae quarumcunque calbedinum causabiles sufficienter ab illis albedinibus, & potentijs visiuis eiusdem speciei specialissimae sunt eiusdem rationis, quia omnes causae concurrentes sunt eiusdem speciei cum causis concurrentibus respectu alterius causandae: igitur & caetera. Et quamuis via haec arguendi de diuersis ignibus respectu eiusdem ignis numero causandi non possit ita euidens sumi ex proprijs conditionibus ignium, sicut haec ex proprijs conditionibus actuum & obiectorum, tamen omne argumentum quod fieret ad probandum oppositum de ignibus, aeque probaret oppositum de obiectis & visionibus, & ita naturalis & necessaria causalitas est ex vna parte sicut ex alia. Ex quo patet euidenter, quod falsum est dicere, quod idem numero causabile sit a diuersis naturaliter obiectis, si aliqua sit possibilis cognitio vel propria visio huius albedinis: igitur per locum a simili innotescit haec ibi. Haec Adam in forma. Sed in oppositum arguit Scotus & Ocham, quod de eadem materia numero a diuersis agentibus numero distinctis producatur idem effectus numero. Quia accipiamus minimam materiam naturaliter per se existibilem summe dispositam ad combustionem, puta stupam, & approximentur sibi per diuinam potentiam duo vel tres ignes in eodem situ adaequato, quo facto illa stupa a quolibet illorum incenderetur alio amoto, & in casu illo generabitur ex stupa vnicus ignis a quolibet illorum existentium in eodem situ, vel a nullo. Nulla enim proteruia quae habeat colorem posset assignari, quare magis esset ab vno quam ab alio, & tamen a quolibet omnium manifeste ibi produceretur si alij non adessent. Igitur quilibet illorum est causa totalis illius effectus illo modo, quo creatura potest esse causa totalis alicuius effectus. Ad hoc respondet Adam & bene, quod in illo casu ille effectus idem numero, qui producitur a duobus pluribus ignibus simul non posset produci ab vno illorum per se & solitarie sumpto, quia variato efficiente qualitercunque in numero vel entitate semper erit alius & alius effectus secundum numerum. Posset etiam dici secundum eundem, quod in tali casu materia reciperet diuersas formas secundum diuersa agentia, vel quod vna pars integralis vel intensiua formae causabitur ab vno illorum ignium, & alia ab alio, vel quod neutram recipiet ab hoc, nec ab illo: & alias vias ponit ibi Adam, sed non videntur probabiles.

Item ad argumentum Scoti secundo loco inductum contra tertiam conclusionem dicit Adam, quod si Adam non peccasset, electi habuissent easdem animas, non autem eadem corpora, & sic non oportet concedere, quod idem corpus potuit produci a diuersis patribus. Sed quia apud me dubium est, an eadem anima in numero possit infundi diuersis corporibus numero totaliter distinctis, ideo non teneo illam solutionem, sed eam quam ponit Beatus Thomas vbi supra. Gregorus tamen de Arimino super secundo sententiarum sequitur viam ipsius Adae quasi de verbo ad verbum. Sed adhuc potest argui pro via Scoti, & Ocham, sicut arguebat quidam socius Gregorius quod idem effectus numero naturaliter producibilis ab hoc agente & ab alio, est improducibilis agente totaliter distincto & naturali. Primo sic. Idem effectus numero est corruptibilis naturaliter ab hoc agente, & ab alio totaliter distincto: igitur & producibilis. Tenet consequentia. Quiamnon maior ratio videtur hic quam ibi. Antecedens patet, quia idem calor numero qui corrumpitur ab hac aqua, ita bene potuit corrumpi ab alia aqua. Secundo. Quia duae possunt esse causae totales effectiuae eiusdem effectus, & qui est producibilis ab vna, est producibilis ab alia. Antecedens probatur, quia si duo ignes sufficienter approximarentur eidem stipulae, quilibet illorum sufficienter igniret illam sine alio. Tertio. Quia eiusdem effectus possunt esse duo fines totales: igitur duo causae agentes. Consequentia patet, quia non est maior ratio hinc quam inde. Antecedens patet, quia aliquis potest aliquem effectum facere propter duos fines, quorum quilibet si per se esset, sufficienter moueret agens ad causandum illum effectum. Quarto. Quia si ille idem calor in numero, qui producitur ab a igne, non posset produci ab alio igne, tunc inter indiuidua eiusdem speciei esset ordo essentialis dependentiae. Quinto. Quia illam eandem sensationem in numero, quam causat nunc istud ouum, potest aliquod ouum naturaliter conseruare & continuare: igitur potest eam producere vel produxisse. Consequentia tenet. Sed antecedens probatur, quia si Deus poneret vnum aliud ouum totaliter simile in eodem situ cum isto, subtrahendo causalitatem prioris, adhuc remaneret prior sensatio. Alioquin posset sentiens percipere differentiam inter vnum ouum, & aliud, quod est falsum.

Ad primum istorum respondet Gregorius negando consequentiam, & eius probationem. Vnde a simil posset probari, quod a pluribus & diuersis secundum speciem equus & bos sint naturaliter producibiles. Et ita de alijs speciebus animalium perfectorum, quod tamen constat esse falsum. Nam equus est corruptibilis ab aqua, & ab igne & lapide cadente, & a multis alijs specie differentibus.

Ad secundum dicit, quod si antecedens intelligatur de eodem effectu secundum numerum, sicut oportet intelligi, si consequens debeat inferri ad propositum, illud est negandum. Nam quamuis quilibet igniret per se, neuter tamen causaret formam ignis causabilem ab alio, vnde argumentum non probat, nisi quod idem effectus specie est producibilis ab vtroque.

Ad tertium dicit, quod quicquid sit de antecedente intellecto de fine voluntario praestituto ab agente, de quali procedit probatio eius, negatur consequentia. Nec probatio ibi facta valet, scilicet quod non est maior ratio hinc quam inde. Vnde tali argumentationisufficiat instare. Similiter arguendo de quolibet effectu naturali, quod produci possit naturaliter ab agentibus naturalibus specie differentibus.

Ad quartum dicitur, quod consequens potest concedi ad hunc sensum, quod vnum indiuiduum dependet ab alio eiusdem speciei tanquam a per se causa extrinseca. Et si arguitur contra hoc, quia in essentialiter ordinatis non est processus infinitum qualitercunque ordinentur essentialiter: igitur inter indiuidua eius speciei non est ordo essentialis dependentiae. Et probatur consequentia, quia in illis est processus in infinitum. Et antecedens patet secundo Metaphy sic. Dicitur ad hoc quod antecedens potest dupliciter intelligi. Vno modo quod respectu vnius effectus non sunt infinitae causae essentialiter ordinatae. Et hunc sensum habet Philosophus 2. Met. & sic conceditur antecedens, & negetur consequentia, accipiendo consequens in hoc sensu, quod scilicet vnum indiuiduum sit per se causa extrinseca alterius eiusdem speciei. Hoc enim nullatenus repugnat antecedenti. Alio modo potest antecedens intelligi sic, scilicet quod non est possibile, vt aliquo tanquam a, per se causa dependeat aliud, vt ab a, dependeat b, sic quod bs non possit naturaliter produci nisi ab a, Et iterum eodem modo ab ipso b, dependeat c, & a, c, dependeat d, & sic in infinitum, negatur antecedens. Nec in hoc sensu loquitur Philosophus. Sic enim non ponitur vnus effectus numero dependere a causis infinitis essentialiter ordinatis. Nam causae essentialiter ordinatae omnes simul causant, quod in proposito non contingit, & ideo non sunt tales causae essentialiter ordinatae in causando.

Ad quintum dicit, quod quicquid sit de consequentia, negatur antecedens. Et ad probationem dicit, quod illo casu dato non remaneret eadem sensatio. Et quod infertur vlterius, negatur consequentia, quia non quacunque variatione possibili posita notificationis in anima ex alietate obiectorum, potest homo naturaliter percipere illorum alietatem & differentiam, sicut in multis casibus posset dari exemplum. Haec Gregorius & bene. Ad argumenta in principio quaestionis facta patet solutio per praedicta. Et haec de quaestione. Benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext