Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter

DISTINCTIO XXI. QVAESTIO I Vtrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter.

CIRCA vigesimamprimam distinctionem secundi sententiarum quaeritur. Vtrum homo in statu innocentiae potucrit peccare venialiter.

Et videtur quod sic. Peccatum mortale magis opponitur integritati primi status quam peccatum veniale, sed tunc potuit peccare mortaliter: ergo multo fortius venialiter.

In oppositum arguitur sic. Peccatum veniale est velut quaedam aegritudo animae, quemadmodum peccatum mortale est mors, sed tunc non fuit in corpore possibilitas ad aegritudinem, nisi praecedente possibilitate ad mortem: ergo similiter in anima non fuit possibilitas ad peccandum venialiter, nisi praecedente possibilitate ad peccandum mortaliter. Vt enim se habet potentia ad potentiam, ita actus ad actum.

In hac quaestione erunt tres breues articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit haec conclusio. Non fuit possibile hominem durante statu primo innocentiae peccare venialiter. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secundae. q. 89. artic. vbi sic ait. Communiter ponitur, quod homo in statu innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem non est sic intelligendum, quasi id quod est nobis veniale, si ipse committeret, esset sibi mortale propter altitudinem sui status. Dignitas enim personae est quaedam circunstantia aggrauans peccatum, non tamen transfert in aliam speciem peccati, nisi forte superueniente difformitate inobedientiae, vel voti, vel alicuius huiusmodi, quod in proposito dici non potest. Vnde id quod est de se veniale, non potuit transferri in mortale propter dignitatem primi status. Sic igitur intelligendum est, quod non potuit peccare venialiter, quia non potuit esse quod committeret aliquid, quod esset de se veniale antequam integritatem primi status amitteret peccando mortaliter. Cuius ratio est, quia peccatum veniale in nobis contingit vel propter imperfectionem actus, sicut subiti motus in genere peccatorum mortalium, vel propter inordinationem existentem circa ea, quae sunt ad finem, seruato debito ordine ad finem. Vtrunque autem horum contingit propter quendam defectum ordinis, ex eo quod inferius non continetur firmiter sub suo superiori. Quia enim in nobis insurgat subitus motus sensualitatis, ex hoc contingit, quod sensualitas non est omnino subdita rationi. Quia vero insurgat subitus motus in ratione ipsa, prouenit in nobis ex hoc, quod ipsa executio actus rationis non subditur deliberationi, quae est ex altiori bonoQuia vero animus humanus inordinetur circa ea, quae sunad finem, seruato debito ordine ad finem, prouenit ex hoc, quod ea quae sunt ad finem non ordinantur infallibiliter sub fine, qui tenet summum locum quasi principium in appetitibus. In statu autem innocentiae erat infallibilis ordinis firmitas, vt semper inferius contineretur sub superiori, quandiu summum hominis contineretur sub Deo, vt etiam Augustinus dicit 14. de ciuitate Dei, & ideo oportebat quod inordinatio in homine non esset, nisi inciperet ab hoc, quod summum hominis non subderetur Deo, quod fit per peccatum mortale. Ex quo patet, quod homo in statu innocentiae non potuit peccare venialiter antequam peccaret mortaliter. Haec ille.

Simile ponit secundo sententiarum distinct. 21. quaestione secunda articulo tertio. Item de malo. quaest. 7. artic. 7. & alijs locis. Ex quibus potest formari talis ratio. In illum non cadit peccatum veniale primo & praecise, in quo non potest esse motus subitus in id, quod est charitati contrarium, nec inordinatio circa ea, quae sunt ad finem, seruato recto ordine circa finem, sed homo primus quandiu fuit in primo statu innocentiae erat huiusmodi: igitur in tali statu non potuit peccare venialiter praecise idest committere peccatum veniale ex se, & nullo modo mortale. Maior & minor patent ex praedictis. Et in hoc primus articulus terminatur causa breuitatis.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusionem. Vnde Aureolus contra illam arguit. primo sic. Quia illud donum innocentiae non coniungebat perfectius vltimo fini, quam quaecunque gratia gratum faciens nunc coniungat viatorem vltimo fini, sed cum quacunque gratia potest nunc stare veniale etiam in perfectissimis. Vnde Ioannes in canonica sua. Si dixerimus quod peccatum non habemus & caetera. Secundo. Quia suppono, quod aliquis ex actus genere est peccatum veniale, puta verbum ociosum, sed Adam potuit talem actum exercere, ociose, scilicet loquendo. Sed actus ex se venialis non sit mortalis, nisi quateiius cadit super ipsum praeceptum: igitur cum nullum praeceptum habuisset Adam de abstinendo ex necessitate salutis a talibus verbis, nimis enim difficile obligasset viatorem, si eum in illo statu de necessitate salutis obligasset ad faciendum semper quod melius fuisset aut expedientius, vel ad vitandum omnem retardationem ad melius: igitur & caeter. Et in hoc secundus articulus terminatur, quia non legi plures impugnationes nouas praecedentis conclusionis.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum dicitur ad obiectiones. Et ad primam siquidem dicitur, quod peccat per fallaciam secundum causam vt causam, quia quod cum gratia viatoris nunc stet peccatum veniale, non autem cum dono iustitiae originalis primorum parentum, non est ideo, quia donum illud perfectius coniungeret vltimo fini quam gratia soanni Baptistae, vel Hyeremiae, vel Apostolis in eorum vltima sanctificatione collata, sed potius ideo, quia donum illud non solum subdebat mentem Deo, verum etiam corpus animae, & omnes potentias interiores rationi, immo generaliter omnia inferiora, quae sunt in homine suis superioribus, in tantum quod ordines inferiores violari non poterant, nisi prius natura vel tempore sublato superiori. De hoc Sanctus Thomas de malo, vbi supra sic dicit. Conditio status primi hominis talis erat, quod tali statu durante nullo modo poterat peccatum veniale committere. Cuius ratio est, quia taliter homo erat in statu innocentiae institutus, vt dicit Augustinus decimoquarto de ciuitate Dei, quod quandiu superior hominis firmiter Deo inhaereret, omnia inferiora superiori parti subdebantur, non solum partes animae, sed etiam corpus ipsum. & alia exteriora. Superior autem pars hominis, scilicet mens a rectitudine, qua Deo subdebatur, remoueri non poterat, nisi per peccatum mortale, quod est auersio a Deo. Nulla igitur inordinatio in inferioribus partibus animae poterat esse antequam peccaret mortaliter. Vnsle patet, quod peccatum veniale, quod est in sensualitate ante deliberationem rationis in statu innocentiae esse non potuit, quia omnis motus inferiorum partium sequeretur ordinem partis superioris. Sed quia etiam in superiori ratione contingat esse peccatum veniale, posset alicui videri, quod saltem illud peccatum veniale in statu innocentiae in Adam esse potuit. Sed etiam in hoc eadem ratio inuenitur, si quis diligenter consideret. Nam cum potentiae distinguantur secundum obiecta, secundum ordinem obiectorum est etiam ordo potentiarum. Contingit autem in obiectis rationis esse ordinem superioris & inferioris, & in speculatiuis & in practicis. Sicut enim principium indemonstrabile supremum in speculatiuis, ita finis se habet in operabilibus. Vnde quandiu superior ratio hominis bene se habuisset circa finem, nullo modo deficere potuisset circa ea, quae sunt ad finem propter indefectibilem ordinem inferiorum ad superiora secundum conditionem illius status. Sicut etiam in speculatiuis quandiu homo habet rectam extimationem circa principia nisi sit defectus in connexione principiorum ad conclusiones, non poterit incidere aliquis defectus circa conclusiones. Manifestum est autem, quod peccatum mortale est per auersionem a fine, peccatum autem veniale est inordinatio circaea, quae sunt ad finem, vnde impossibile erat hominem in statu innocentiae peccare prius venialiter quam mortaliter. Haec ille.

Ex quibus patet, quod consequentia primi argumenti non valet, quia sumit pro causa illud, quod non est causa, & quomodo imperfecte concipit virtutem origiginalis iustitiae, vel donum primi status, & quomodo non tangit omnes ordines illius status, sed solum supremum.

Item quomodo imperfecte concipit causam peccati venialis. Hoc enim non contingit ex coniunctione vel separatione ad vltimum finem, nec ex auersione vel conuersione ad illum, sed potius ex peruersitate inferiorum ordinum. Vt puta, quia sensualitas non perfecte subditur rationi, vel quia ea quae sunt ad finem non perfecte subduntur ordini finis, vel quia conclusiones non stant sub ordine primorum principiorum, vt patet ex praedictis.

Ad secundum negatur minor, dicitur enim quod stante statu innocentiae Adam non potuit talia quae sunt ex suo genere venialia committere, sicut patet ex probatione conclusionis, & similiter ex statim dictis. Quia enim talia committantur non potest contingere nisi duobus modis, scilicet vel quia mens auersa est ab vltimo fine, vel quia inferiora non perfecte subduntur suis superioribus modo prius expresso. Vnde Sanctus Thomas vbi supra, scilicet de malo. quaestione septima articulo septimo sic dicit. Communiter dicitur, quod Adam non potuit in primo statu venialiter peccare antequam peccasset mortaliter. Posset autem aliquis aestimare hoc ideo esse, quia peccata, quae sunt in nobis venialia, homini in statu innocentiae fuissent mortalia propter excellentiam sui status. Sed hoc dici non potest: Contingit enim vnum & idem peccatum grauius esse propter personae excellentiam. Sed circunstantia personae non aggrauat peccatum in infinitum, vt faciat de veniali mortale, nisi transferat in aliam speciem peccati. Sola enim huiusmodi circunstantia facit de veniali mortale. Hoc autem contingit cum alicui personae propter aliquam sui status conditionem sit aliquod contra praeceptum existens, quod in inferiori persona non habet rationem contra praeceptum existentis, sicut in Sacerdote vxorem ducere, est contra praeceptum de voto continentiae implendo, non autem in laico, qui non viuit. Et sic illud quod est veniale, vel nullum peccatum in laico, est peccatum mortale in Sacerdote. Si vero actus superioris personae non repugnet praecepto specialiter sibi facto, non est peccatum mortale, quia omne peccatum mortale est contra praeceptum diuinae legis, nisi forte per accidens ratione scandali sequentis, quamuis etiam hoc fiat contra praeceptum de non praebenda occasione ruinae. Non autem potest dici, quod actus peccatorum venialium fuerint aliter contra praeceptum primo homini in statu innocentiae quam nobis. Vnde non potest dici, quod fuissent ipsi peccata mortalia quae nobis sunt venialia propter excellentiam sui status. Sed potius dicendum est, quod conditio sui status talis erat, quod tali statu durante nullo modo poterat committere peccatum veniale. Haec ille.

Ad argumentum pro parte affirmatiua quaestionis factum in principio quaestio. respondet Sanctus Thoma mas de malo vbi supra in solutione quarti, vbi sic ait. Veniale & mortale peccatum in tantum repugnant integritati primi status, quod illa integritas neutrum eorum compatitur. Sed peccatum mortale in tantum plus opponitur, quod poterat integritatem primi status corrumpere, non autem peccatum veniale. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. Benedictus Deus, Amen

PrevBack to TopNext