Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas seu liberum arbitrium ab aliquo exteriori movetur ad suum actum
DISTINCTIO XXV. QVAESTIO I. Vtrum voluntas seu liberum arbitrium ab aliquo exteriori mouetur ad suum actum.
IRCA vigesimaquintam distinctionem secundi senten. Quaeritur, vtrum voluntas seu liberum arbitrium ab aliquo exteriori moueatur ad suum actum.
Et arguitur quod non. Quia motus voluntatis est voluntarius, sed de ratione voluntarij est quod sit ab intrinseco, sicut & de ratione naturalis, non ergo motus voluntatis est ab aliquo extrinseco. INoppositum arguitur sic. Voluntas mouetur ab obiecto, sed obiectum voluntatis potest esse aliqua res exterior proposita: ergo voluntas moueri potest ab aliquo exteriori.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio responsiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Volutas mouetur vel moueri potest ab intellectu. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secundae q. 9. articu. primo. Intantum (inquit) aliquid indiget moueri ab aliquo, inquantum est in potentia ad plura. Oportet enim vt id quod est in potentia, reducatur ad actum, & hoc est nioueri. Dupliciter autem aliqua vis animae inuenitur esse in potentia ad diuersa. Vno modo quantum ad agere & non agere. Alio modo quantum ad agere hoc vel illud, sicut visus quandoque videt actu, & quandoque non videt, & quandoque videt album, & quandoque nigrum. Indiget igitur voluntate mouente quantum ad duo scilicet quantum ad exercitium actus vel vsum, & quantum ad determinationem actus, quorum primum est ex parte subiecti, quod quandoque inuenitur agens quandoque non agens. Aliud autem est ex parte obiecti secundum quod specificatur actus. Motio autem ipsius subiecti est ex aliquo agente. Et cum omne agens agat propter finem, principium huius motionis esex fine. Et inde est, quod ars ad quam pertinet finis, mouet suo imperio artem, ad quam pertinet id, quod est ad finem, sicut ars gubernatoria imperat nauis factiuae, vt dicitur secundo physicorum, bonum autem in communi, quod habet rationem finis, est obiectum voluntatis, & ideo ex hac parte voluntas mouet alias potentias animae ad suos actus Vtimur enim alijs potentijs cum volumus, nam fines & perfectiones aliarum perfectionum compraehenduntur sub obiecto voluntatis sicut quaedam particularia bona. Semper autem ars vel potentia, ad quam pertinet finis vniuersalis, mouet ad agendum artem vel potentiam, ad quam pertinet finis particularis sub illo vniuersali compraehensus, sicut dux exercitus, qui intendit bonum commune scilicet ordinem totius, mouet suo imperio aliquem ex tribunis, qui intendit ordinem vnius aciei, sed obiectum mouet determinando actum per modum principij formalis, a quo in rebus naturalibus actio specificatur, sicut calefactio a calore. Primum autem principium formale est ens & verum vniuersale, quod est obiectum intellectus, &ideo isto modo motionis intellectus mouet voluntatem, sicut praesentans er suum obiectum. Haec ille.
Ex quo potest formari talis ratio. Quicquid reducit aliquid de potentia in actum, mouet illud aliqualiter, sed intellectus reducit voluntatem de potentia in actum, igitur mouet voluntatem. Maior nota est, sed minor probatur, quia voluntas de se indifferens est, & in potentia ad tendendum in opposita, & disparata obiecta, sed ab hac potentia & indifferentia reducitur per intellectum ad aliquod determinatum, igitur &c.
Secunda conclusio Voluntas potest moueri ab aliquo exteriori. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secunde. q. 9. arti. 4. vbi sic ait. Voluntas secundum quod mouetur ab obiecto, manifestum est, quod potest moueri ab aliquo exteriori, sed eo modo, quo mouetur quantum ad exercitium actus, adhuc necesse est ponere voluntatem ab aliquo principio exterior moueri. Omne enim quod quandoque est agens in actu, & quandoque in potentia, indiget moueri ab aliquo mouente. Manifestum est autem, quod voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet, necesse est ergo, quod ab aliquo moueatur ab volendum. Et quidem, sicut dictum est suprae, ipsa mouet seipsam, inquantum per hoc quod vult finem deducit seipsam ad volendum ea, quae sunt ad finem. Hoc autem non potest facere nisi consilio mediante. Cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare quomodo hoc consequi possit, & per talem cogitationem peruenit ad hoc, quod potest sanari per medicinam, & hoc vult, sed quia non semper sanitatem actu voluit, necesse est, quod inciperet velle sanari aliquo mouente. Et si quidem ipsa se moueret ad volendum oportuisset quod mediante consilio hoc ageret ex aliqua voluntate praesupposita. Hoc autem non est producere in infinitum. Vnde necesse est ponere, quod in ipsum primum motum voluntatis prodeat ex instinctu alicuius exterioris mouentis, vt Aristoteles concludit in quodam capitulo, ethicae eutidemicae. Haec ille.
Ex quibus potest formari duplex ratio. Prima talis est. Obiectum voluntatis mouet voluntatem, sed aliqua res exterior potest esse obiectum voluntatis, igitur &c. Maior patet, quia illud quod se habet per modum formalis principij determinantis & specificantis actum alicuius potentiae indifferentis ad multa mouet quodammodo illam potentiam, & determinat eam, sed obiectum voluntatis est huiusmodi, igitur &c. Secunda talis est. Quicquid facit de voluntate non actu volente actu volentem mouet eamad exercitium & vsum sui actus, sed aliquid exterius est huiusmodi scilicet Deus, igitur &c. Maior nota est. Minor probatur, quia nulla potentia receptiua alicuius actus formalis potest tanquam causa totalis reducere se in illum actum, sed oportet quod ab aliquo exteriori moueatur saltem quo ad actum primum, mediante quo exercet actum secundum, voluntas est huiusmodi, igitur &c.
Tertia conclusio. Solus Deus potest mouere voluntatem ad exercitium sui actus, sicut principium exterius. Hanc ponit Sanctus Thomas, vbi supra articulo, sexto dicens. Motus voluntatis est ab intrinseco, sicut & motus naturalis. Quamuis autem rem naturalem possit aliquid mouere, quod non est causa naturae rei motae, tamen motum naturalem causare non potest, nisi quod est aliqualiter causa naturae. Mouetur enim lapis sursum ab homine, qui naturam lapis non causat, sed hic motus non est naturalis lapidi. Naturalis autem motus eius non causatur, nisi ab eo, quod causat naturam. Vnde dicitur in octauo physic. quod generans mouet secundum locum grauia & leuia. Sic ergo hominem voluntatem habentem contingit moueri ab aliquo, quod non est causa eius, sed quod motus voluntarius eius sit ab aliquo principio extrinseco, quod non est causa voluntatis, est impossibile. Voluntatis autem causa nihil aliud esse potest nisi Deus. Haec ille.
Similiter dicit quaestione 8o. articulo. 1. Item prima parte quaestione tertia, articulo secundo. Item de veritate quaestione vigesimasecunda articulo nono, vbi sic ait. Voluntas potest immutari ab aliquo dupliciter. Vno modo sicut ab obiecto suo, sicut voluntas immutatur ab appetibili. Et sic non quaerimus hic de immutabilitate voluntatis, hoc enim supra ostensum est, quod aliquod bonum de necessitate mouet voluntatem per modum obiecti quamuis voluntas non cogatur. Alio modo potest intelligi voluntas moueri vel immutari ab aliquo per modum causae efficientis. Et sic dicimus, quod non solum nulla creatura potest cogere voluntatem agendo in ipsam quia nec Deus hoc potest, sed nec etiam potest directe agere in voluntatem, vt eam immutet necessario, vel qualitercunque inclinet quod Deus potest, sed indirecte potest aliqualiter inclinare voluntatem aliqua creatura non tamen necessario immutare. Cuius ratio est, quia cum actus voluntatis sit medius inter potentiam & obiectum, immutatio actus voluntatis potest considerari vel ex parte ipsius voluntatis, vel ex parte ipsius obiecti. Ex parte quidem voluntatis immutare actum voluntatis non potest, nisi quod operatur intra voluntatem & hoc est ipsa voluntas, & id quod est causa voluntatis, quod secundum fidem est solus Deus, vnde solus Deus potest inclinationem voluntatis, quam ei dedit, transferre de vno in aliud secundum quod vult, sed secundum illos, qui ponunt animam creatam ab intelligentijs, quod tamen fidei contrarium est, ipse angelus vel intelligentia habet effectum intrinsecum voluntati, inquantum causat esse quod est intrinsecum voluntati, & secundum hoc Auicen. dicit, quod sicut corpora nostra immutantur a corporibus coelestibus, ita voluntates nostrae immutantur a voluntate animarum coelestium, quod tamen omnino haereticum est. Sed si consideretur actus voluntatis exparte obiecti, sic voluntatis inuenitur duplex obiectum, vnum ad quod de necessitate naturalis inclinatio determinatur. Et hoc quidem obiectum est voluntati inditum, & propositum a creatore, qui ei naturalem inclinationem dedit in illud, vnde nullus potest necessario per tale obiectum immutare voluntatem, nisi solus Deus. Aliud vero est obiectum voluntatis, quod quidem natum est inclinare voluntatem inquantum est in eo aliqua similitudo vel ordo respectu vltimi finis naturaliter desiderati, non tamen ex hoc obiecto voluntas de necessitate necessario immutatur vt prius dictum est, quia non in eo singulariter inuenitur ordo ad vltimum finem naturaliter desideratum, & mediante hoc obiecto potest aliqua creatura inclinare aliquatenus voluntatem, non tamen necessario immutare, sicut patet cum aliquis proponit alicui aliquid faciendum, proponendo ei eius vtilitatem & honestatem, tamen in potestate voluntatis est, vt illud acceptet, vel non acceptet, eo quod non est naturaliter determinata ad illud. Sic igitur patet, quod nulla creatura potest directe immutare voluntatem, quasi agendo intra ipsam voluntatem. Potest autem extrinsecus aliquid proponendo voluntati eam aliqualiter inducere, non tamen immutare necessario. Haec ille.
Item de malo quaestione tertio articulo tertio. Causa (inquit) aliquid mouens multipliciter dicitur. Quandoque enim dicitur causa illud, quod es disponens, vel quod est consilians, vel quod est praecipiens. Quandoque autem dicitur causa illud, quod est perficiens, & hoc proprie & vere causa dicitur, quia causa dicitur, ad quam sequitur effectus. Ad actionem autem perficientis statim sequitur effectus, non autem ad actionem disponentis, vel consulentis, vel imperantis Suasio enim non cogit inuitum, vt Augustinus dicit Distinctione tertia quaestioue. Sic igitur dicendum est, quod diabolus humani peccati causa esse potest per modum disponentis vel persuadentis interius, aut exterius, aut etiam per modum praecipientis, vt apparet in his, qui se manifeste diabolo subdiderunt, sed per modum perficientis causa peccati esse non potest, sicut enim in formis producendis causa perficiens est, ex cuius actione directe consequitur forma, ita in actibus eliciendis causa perficiens est, ex cuius: actione agens directe inclinatur ad agendum. Peccatum autem non est forma, sed actus. Illud ergo per se potest esse causa peccati, quod potest directe mouere voluntatem ad actum peccati. Est autem considerandum, quod voluntas ad aliquid inclinari dicitur dupliciter. vno modo ab exteriori, alio modo ab interiori. Ab exteriori quidem, sicut ab obiecto appraehenso. Nam bonum appraehensum mouere dicitur voluntatem, & per hunc modum dicitur mouere consilians vel suadens, inquantum facit apparere aliquod esse bonum. Ab interiori autem mouetur voluntas, sicut ab eo, quod producit ipsum actum voluntatis Obiectum autem propositum voluntati non ex necessitate mouet voluntatem, licetintellectus ex necessitate assentiat interdum propositae veritati. Cuius diuersitatis ratio est, quia tam intellectus quam uoluntas ex necessitat tendit in illud ad quod naturaliter ordinatur. Naturale enim est determinari ad vnum, vnde intellectus ex necessitate assentit primis principis natureliter notis nec potest eorum contrariis assentire, & similiter voluntas naturaliter vult, & ex necessitate beatitudinem, nec potest aliquis velle miseriam. vnde in intellectu contingit, quod ea, quae necessariam cohaerentiam habent cum primis principiis naturaliter cognitis, ex necessitate mouent intellectum, sicut conclusiones demonstratae, quando apparet, quod si negantur oportet negari prima principia, ex quibus de necessitate consequuntur. Si vero sint aliquae conclusiones, quae non necessariam cohaerentiam habeant cum primis principiis naturaliter cognitis, sicut contingentia & opinabilia non cogitur his intellectus assentire. Similiter etiam neque necessariis, quae necessario connectuntur primis principiis, ex necessitate assentit antequam huiusmodi necessariam connexionem cognoscat. Sic igitur videtur esse circa voluntatem, quod voluntas ad nihil ex necessitate mouetur, quod non appareat habere necessariam connexionem cum beatitudine, quae est naturaliter cognita. Manifestum est autem, quod huiusmodi particularia bona non habent necessariam connexionem cum beatitudine, quia sine quolibet eorum potest homo esse beatus, vnde quantumcunque homini proponatur aliquod eorum vt bonum, voluntas non ex necessitate in illud tendit, vt in bonum perfectum. Bonum autem, quod est Deus, necessanam quidem connexionem habet cum beatitudine hominis, quia sine eo non potest homo esse beatus. Veruntamen necessitas huius connexionis non manifeste apparet homini in hac vita, quia Deum per essentiam non videt, & ideo etiam voluntas hominis in hac vita non necessario adhaeret Deo, sed voluntas eorum, qui Deum per essentiam vident, & manifeste cognoscunt ipsum esse essentiam bonitatis, & beatitudinem, non potest Deo non inhaerere, sicut nec voluntas nostra potest nunc beatitudinem non velle. Patet ergo quod obiectum non ex necessitate mouet voluntatem, & ideo nulla persuasio ex necessitate mouet hominem ad agendum. Relinquitur ergo, quod causa perficiens & propria voluntarii actus sit solum illud, quod operatur interius. Hoc autem nihil aliud esse potest quam ipsa voluntas, sicut causa secunda, & Deus sicut causa prima. Cuius ratio est, quia actus voluntatis nihil aliud est quam inclinatio quaedam voluntatis in rem volitam, sicut appetitus naturalis nihil aliud est quam inclinatio quaedam naturae in aliquid. Inclinatio autem naturae & est a forma naturali, & ab eo quod dedit formam. Vnde dicitur quod motus ignis sursum est a leuitate, & a generante, quod talem formam causauit. Sic igitur motus voluntatis directe procedit a voluntate, & a Deo, qui est voluntatis causa, qui solus in voluntate operatur, & voluntatem inclinare potest in quodcunque voluerit. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Eeque ab intrinseco est actus voluntarius, sicut motus naturalis corporis secundum locum, sed motus naturalis corporis secundum locum solum producitur a forma intrinseca corporis moti, & generante, ergo actus voluntatis solum producitur ab ipsa forma voluntatis, & a causa productrice voluntatis. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum aticulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam & secundam arguit Scotus probando, quod voluntas non moueatur ab intellectu, nec ab obiecto, nec a quocunque naturaliter agente distincto a voluntate.
Primo. Quia agens naturale non potest esse causa contrariorum circa idem passum, vt excludatur per hoc instantia de dissolutione glaciei, & constrictione luti per calorem, sed in potestate voluntatis nostrae est habere velle & nolle, quae sunt contraria respectu vnius obiecti, igitur illa non possunt fieri in voluntate ab agente naturaliter, ergo non ab obiecto, quod est naturaliter agens. Esto igitur quod obiectum esset causa ipsius velle, oporteret tamen esse aliud, quod esset causa ipsius nolle, sed illud aliud non posset esse nisi obiectum malum, & malum cum sit quid priuatiuum non potest esse causa actus positiui, cuiusmodi est nolle, igitur oportet quod sit effectiue a uoluntatae, & eodem modo arguitur de intellectu, igitur &c Secundo sic. Passio non est in potestate patientis specialiter quando est ab agente naturali, sed obiectum est agens naturaliter volitionem & non voluntas secundum te: ergo volitio non est in potestate voluntatis, nec etiam merebitur, aut demerebitur per volitionem. Si dicatur, quod volitio pro tanto est in potestate voluntatis, proquanto potest determinare intellectum ad huiusinodi considerationem vel illius, vel auerte eum ab hoc vel illo, & sic est in potestate voluntatis volitio, licet non quantum ad actum primum. Contra. Accipio primam volitionem in voluntate causatam ab obiecto, quodcunque sit illud, quod oportet ponere secundum te, illa actio est mere naturalis, & ista non est in potestate voluntatis Non enim est in potestate nostra, quibus visis tangamur secundum Augustinus si igitur post illum actum possum mouere intellectum ad considerandum hoc vel illud, quaero per quem actum, noper illum, quia iste non est in potestate voluntatis, ergo oportet per alium: & de illo actu quaeritur, vnde est, aut enim est ab ipsa voluntate, vel ab alio scilicet obiecto, vel fantasmate, si a voluntate habetur propositum, quia tunc illa volitio est in eius potestate & effecta est a seipsa, & eadem ratione potest dicit de prima, si ab alio puta ab obiecto intellecto, erit actus naturalis, & per consequens non plus erit in potestate voluntatis sic imperare intellectui de consideratione huius vel illius, quam fuerit actus primus. Si dicatur aliter ad rationemscilicet quod obiectum intellectui occurrit sub duplici consideratione scilicet subratione delectabilis, & sub ratione illiciti, vt patet in obiecto fornicationis, & tunc in potestate voluntatis est sistere intellectum in turpi, dimittendo aliam partem, & tunc sequitur mala electio. Contra. Quaero, vel illaeduae rationes aequaliter mouent, vel non. Si aequaliter, igitur causabunt simul velle & nolle respectu eiusdem obiecti, quod est impossibile. Si inaequaliter, igitur alterum mouet fortius voluntatem, & efficacius, & ita mouetur naturaliter & necessario, & per consequens illa volitio non erit in potestate voluntatis, sed necessario, & secundum illam mouebit intellectum non igitur voluntas poterit sistere intellectum in alio.
Tertio sic. Obiectum voluntatis vt voluntas, est finis ad quem terminatur eius volitio, propter quem etiam est volitio, sed finis non mouet nisi metaphorice primo de generatione, ergo non effectiue inquantum finis. Probatur, quia vere mouens effectiue mouet propter finem, sed finis inquantum finis non mouet propter finem, igitur nullum obiectum voluntatis mouet ipsam effectiue ad volendum.
Quarto sic. Aliquid euenit in rebus contingenter, & intelligo contingenter euenire euitabiliter euenire. Aliter si omnia ineuitabiliter euenirent, non oporteret consiliari, neque negociari, vt dicit Aristotes primo Periherm. Quaero igitur illud, quod contingenter eueniet, vnde, vel a qua causa eueniat, non a causa determinata, quia pro illo instanti, pro quo est sic determinata, effectus non potest euenire contingenter, igitur a causa indeterminata ad alterum contradictoriorum, aut igitur illa causa potest seipsam determinare ad vnum istorum contingenter, cum non possit in vtrunque simul, sicut dicit Aristotele nono metaphysi. de potentia rationali, vel non potest seipsam determinare, sed aliquid aliud ipsam determinat ad vnum istorum. Si potest seipsam determinare ad vnum istorum contingenter vel non ineuitabiliter, habetur propositum. Si autem ab alio determinatur, ad vnum istorum deueniendum. Vel igitur necessario, vel contingenter, si necessario, effectus eueniet ineuitabiliter. Si autem determinans contingenter & euitabiliter determinat ad vnum istorum, ita quod posset determinare ad aliud, tale determinans non potest esse nisi voluntas, quia omnis causa naturalis actiua est determinata ad vnum effectum Vel si causa naturalis est indeterminata, non potest se ipsam nec aliam determinare.
Dices forte, quod ista determinatio est ex parte intellectus sic repraesentantis obiectum voluntati vt forte vel non forte. Contra. Intellectus non potest determinare voluntatem ad alterum contradictoriorum indifferenter nisi de vno demostrando, & de altero parologizando, siue sophistice syllogizando, ita quod in concludendo & in eligendo decipiatur, igitur si illa contingentia, qua hoc potest fore vel non fsore fit ab intellectu dictante sic propter conclusiones oppositas: ergo secundum hoc a voluntate Dei nihil contingenter eueniet, quia ipse non paralogizat, nec decipitur, sed hoc est falsum.
Item intellectus agit modo maxime naturali per Augustinum de trinitate, & multis alijs locis, ideo intelligentiam ponit principium appropriatum productionis filij in diuinis, qui maxime naturaliter producitur, igitur intellectus minime est causa indeterterminata alicuius effectus, sed determinata.
Item sine contradictione posset poni appetitus intellectiuus non potens se determinare, sed appetens per modum naturae, sicut fingit Ansels de casu diaboli cap. 12quod si esset vnus angelus, qui haberet intellectum & appetitum tantum respectu affectionis conmo di, & non esset ei data affectio iusti, iste angelus non posset apppetere nisi tantum modo appetibilia intelligibilia, & hoc in modum naturae, sicut appetitus sensitiuus appetit conuenientia sensui, sed si libertas in appetitu int ellectiuo esset causata naturaliter ab intellectu, non posset esse aliquomodo appetitus in tellectiuus, & non esse liber, nec intelligi, igitur &c. Haec Scotus in forma.
Contra eandem conclusionem arguunt quidam alij probando, quod intellectus non moueat voluntatem, nec aliqua cognitio intellectiua. Primo sic. Si cognito esset causa motiua voluntatis, & productiua volitionis, sequeretur quod aliqua causa sit successiue productiua mere naturaliter contrariorum in eodem passo eodem modo disposito. Hoc autem est falsum, cum omne agens naturale sit determinatum ad vnum, & solum liberum possit in opposita. Probatur consequentia, quia stante eadem notitia alicuius rei, possumus pro libito illam prius velle, & postea nolle, & econtra, igitur illa notitia erit causa vtriusque illorum actuum qui sunt vere contrarij, & constat, quod mere naturalis & non libera, sicut nec ipsa volitio de qua magis videtur, est alicuius principium liberum, sed mere naturale.
Secundo. Quia sequitur quod quicunque noscet aliquam rem intensius & perfectius, amaret vel odiret eam perfectius vel intensius. Tenet consequentia, quoniam a causa intensiori & perfectiori, ceteris paribus, effectus intensior, & perfectior producitur. Consequens autem patet esse falsum. Tertio. Quia contingit frequenter, quod notitiam praecedit volitio, sicut cum volumus nosse, quae nescimus, & ideo dicit Augustinus nono de trinitate capitulo vltimo, quod partum mentis praecedit appetitus quidam, quo illud quod nosse volumus quaerendo & inueniendo nascitur proles ipsa notitia: & ibidem dicit, quod iste appetitus est, quaedam voluntas, quia omnis qui quaerit vult inuenire.
Ex quibus duo sequuntur. Primum est, quod non omnis volitionis libere elicite est ipsa notitia causa productiua, quare nec eius, quae dicta est, & per consequens, nec alicuius alterius, Secundum est, quod aliqua volitio est circa incognitum, quoniam non nisi incognitum quaerimus nosse. Quarto. Quia voluntas potest velle intellectum nullam notitiam habere, & per consequens habere potest volitionem absque omni notitia, ac per hoc aliqua volitio erit de incognito. Probatur consequentia, quia intellectus quantum ad exercitium actus subest imperio voluntatis, & per consequens non habebit actum, cum illa noluaerit, vel cum: voluerit, vt non habeat.
Quinto. quia non est necesse, quod effectus libere productus a voluntate praecognoscatur, alias esset processus in infinitum a parte ante in actibus elicitis a voluntate, igitur nec est necesse obiectum eius esse praecognitum. Ad idem arguit Adam primo, quia voluntas quandoque praecipit, intellectui, quod consideret de. a. aut ergo. a. tunc est actu consideratum, & tunc voluntas superflue praecipit, aut non, & tunc habetur propositum. Secundo Quia cognitio habitualis videtur sufficere, quia habitibus vti possumus cum volumus secundum philosophum, igitur non requiritur cognitio actualis. Tertio. Quia dato quod cognitio actualis requireretur ad causationem volitionis, tamen videtur quod voluntas ex sua libertate, postquam actus est causatus, possit illum continuare cessante intellectione quacunque. Nam species rei sensibilis in organo sensus exterioris non minus dependet ab obiecto exteriori sensibili, quam volitio ab intellectione. Sed hoc non obstante, licet res extra requiratur ad causandum speciem istam & visionem consequentem, tamen illa species postquam est causata, potest per aliquod tempus conseruari sine praesenta illius rei sensibilis, sicut patet per experientias perspectiuae de claudente oculos postquam vidit res lucidas & Augustinus idem dicit.
Quarto. Quia dato quod requiratur actualis cognitio ilius obiecti, quod debet esse volitum, ita quod volitio non esset nisi praecessisset actum intellectio, tamen non videtur eam semper actualiter exigere, sicut nec actus voluntatis requiritur semper actualiter existere, ad hoc quod homo meritorie vadat ad ecclesiam, & libere, sed sufficere videtur, quod vel tunc actu sit, vel quod praecesserit, quia nisi praecessisset, homo non fuisset. Nisi enim istud sufficeret, sequitur quod omnis distractio tolleret meritum executionis, tunc ex hoc potest sic argui in forma. Non plus requirit actus voluntatis intellectionem, quam liberta executio exterioris actus actum voluntatis, sed ista executio exterior non semper requirit, quod actus voluntatis actu sit:igitur &c.
Quinto. Videtur quod saltem respectu alicuius obiecti possit voluntas habere actum suum, & quod pro tuncillud obiectum non sit obiectum alicuius intellectionis. Nam quando aliqua intellectio est in intellectu, voluntas circunscripta omni alia intellectione potest velle istam intellectionem, & tamen isto casu posito ista intellectio non est obiectum actualiter intellectus, igitur &c. Probatio assumpti, quia cogitatio ista potest esse conueniens licet sit respectu alicuius odibilis, & stante ista cogitatione potest voluntas delectari, sicut patet per experientiam. Illa autem delectatio non est respectu obiecti cogniti, quia illud imaginatum non est sibi delectabile per positum, igitur est respectum huius cogitationis, & per consequens voluntas potest velle illam cogitationem vel cognitionem, licet non intelligatur, quia delectatio huius est quoddam velle, vel saltem velle aliquid potest esse respectu eiusdem omni alia cogitatione circunscripta. Sexto. Quia voluntas potest delectari de actu voluntatis, tunc non intellecto actu. Haec argumenta ponit Adam primo sen. di. 3. & Gregorius 2. sen. ponit prima quinti.
Contra eandem conclusionem arguit Henricus 9. quolibe. quaest. 5. & primo quia si voluntas moueretur a bono cognito, sicut intellectus a vero, tunc sicut intellectus necessario mouetur a vero, sic voluntas a bono, & sic periret liberum arbitrium, & meritum & demeritum, & suasio, & similia. Secundo. Quia si forma apprehensa per intellectum moueret voluntatem ipsam inclinando, ita quod voluntas non esset nisi inclinatio ad obiectum cognitum vel formam cognitam, sicut formam grauis sequitur inclinatio ad deorsum, tunc sicut bonum vniuersale mouet voluntatem indeterminate, vt ex hoc non velit aliquod particulare bonum de necessitate, sic bonum particulare appraehensum necessario mouebit ipsam, & inclinabit de necessitate, vt velit ipsam determinate, & sic peribit liberum arbitrium.
Tertio. Quia si bonum appraehensum mouet voluntatem quantum ad specificationem actus, licet non quantum ad exercitium, quaero de ista specificatione actus. Quia aut est pura ostensio boni facta voluntati ab intellectu naturali necessitante absque omni libertate, sicut proprium passiuum mouetur a proprio actiuo, aut est aliqua inclinatio facta in voluntate. Si primo modo, tunc voluntas non mouetur ab intellectu, nec a bono intellecto, quia nihil mouetur ab aliquo nisi facta aliqua impressione in se ab illo, & ideo sic voluntas mouetur a seipsa, & hoc siue quantum ad determinationem actus siue quantum ad exercitium, ita quod intellectus nihil operatur, nisi ostendendo bonum, ita quod si est ibi aliqua determinatio, illa est intellectus, qui determinatur ab intelligibili, quae determinatio praesentatur voluntati, ita tamen quod voluntas nullo modo determinetur ad volendum ab intellectu.
Si autem secundo modo sit ibi aliqua inclinatio facta in voluntate, aut ergo inclinatio illa non est aliqua volitio, sed impressio inclinans voluntatem ad volendum sicut pondus, sicut habitus inclinat potentiam, in qua est, aut est aliqua volitio. Si primo modo, tunc cum non obstante illa inclitione vel impressione inclinante maneat voluntas in prima libertate agendi vel non agendi secundum illam impressionem, ac si non haberet eam, licet non ita de facilipossit velle contrarium, si mouetur ad aliquid volendum mouetur & quantum ad determinationem actus, & quantum ad exercitium. Si autem secundo modo ista inclinatio sit quaedam volitio, ita quod voluntas cum vultaliquid exequirur illud, nisi impediatur, quod si non sit exterius aliqua executio facienda, non est aliud exercitium actus quam ipsa volitio, tunc non est necesse, quod intellectus moueat voluntatem nec quo ad determinationem actus nec quo ad exercitium, immo si hoc modo necessitatur voluntas, quo ad determinationem actus, determinatur etiam & quo ad exercitium, quia non potest non velle exequi.
Quarto. Quia si voluntas mouetur ab intellectu quantuncunque modice, nullo modo posset illud repellere, sed necesse esset illud exequi. Quod enim semel passiuum est ab aliquo, semper ab eodem passiuum est, & nunquam actiuum, sicut intellectus qui passiuus est ab obiecto, nunquam agit in obiectum, licet bene agat circa aliud, vt in formatione verbi, & etiam cum est in actu cognitionis principiorum facit se in actu cognitionis conclusionum, sic si voluntas esset in actu volitionis aliquo per intellectum, bene posset se mouere ad volendum potionem vel potionem, nullo modo tamen secundum dicta posset recedere a voluntate vel volitione illius, quod vult secundum motionem intellectus postquam est determinatum a ratione, quia illud, quod est determinatum, vel est finis, vel includit finem sic, quod sine eo non habetur, & ideo de necessitate mouet. Alia autem bona non necessario mouent voluntatem.
Quinto. Quia ista positio fundatur in dictis Aristotelis quae non sunt tenenda in hac materia. Dicit enim philosophus in libro de motibus animalium, quod appetibile intelligibile mouet non omne, sed quod operabilium finis. Vnde ad alia non mouetur voluntas secundum te, nisi consideratione praecedente, vnde quod datum est a ratione potest voluntas sequi, vel non sequi, eo quod consilium est inquisitio non demonstratiua. Et in hoc tu dicis consistere libertatem, ita tamen quod si fuerit determinatum ratione vt conclusio demonstratiua, erit includens rationem finis. Dicis tu quod voluntas non potest non velle illud, si autem non sit determinatum nisi vt conclusio persuaseria, dicis, quod potest illud velle & non velle, tamen quando voluntas vult talia, tu dicis, quod necesse est, quod praecedat alius motus in voluntate, vel a Deo, vel a bona fortuna, vel a sine. Secundum te enim illud, quod intellectus praesentat voluntati vt finem, & vt conclusionem demonstratiuam, voluntas necessario vult. Quod quidem philosophus ponit in libro de motibus animalium, vbi vult, quod voluntas de necessitate mouetur ad consentiendum ab appetibili cognito, si non impediatur, sicut intellectus ad assentiendum vero, ita quod sicut efficatia demonstrationis mouet intellectum in speculatiuis, vt non possit dissentire, sic & voluntatem in agibilibus. Et adhuc expressius in de motibus animalium, vbi dicit sic. Quomodo autem intellectus quandoque & quandoque non videtur, & in intellectualibus & syllogizantibus, siquidem in theoream finis. Cum enim duas propositiones intellexerit, conclusionem intellexit & composuit, intellectus autem practici ex duabus propositionibus continuo fit operatio. Vt cum intellexerit, quia omni hommodio ambulandum, ipse autem homo confestim acquiescit, & haec ambo facit, si non aliquid prohibeat.
Item postea dicit. Concupiscentia ostendit omne potabile sumendum. Istud autem esse potabile dum ostendit sensus aut intellectus, fatim bibit. In quo Aristoteles nullam facit differentiam in motu voluntatis ab intellectu, & appetitus sensitiui a sensu. Vnde subdit. Vltima autem causa eius quod est moueri appetitu existente, facto autem per sensum, aut per fantasiam, aut per intellectum, confestim sequitur operari. Hoc quidem propter concupiscentiam, hoc autem per voluntatem. Quia autem istud fundamentum philosophi falsum sit patet, quia si voluntas necessario sequitur, quod est determinatum a ratione, tunc libertas aufertur, quae est absque omni necessitate.
Vnde & in diuinis dicimus, quod Spiritus Sanctus quia spiratur per voluntatem immutabilem, non spiratur per liberum arbitrium, sicut libero arbitrio producuntur creaturae, igitur in hac vita voluntas non potest determinari peraliquod volitum, vt ipsum necessario velit, nisi in vniuersali, secundum quod homo non potest non velle esse beatus, igitur voluntas libere mouetur a seipsa. Sexto Quia si voluntas sic mouetur ab obiecto cognito de necessitate, quod sic est determinatum, tunc voluntas eodem modo moueretur a bono cognito per intellectum, sicut appetitus sensitiuus a bono cognito per sensum, quod est falsum, quia tunc voluntas non esset appetitus rationalis, nec essetiliberum arbitrium, et ageretur magis quam ageret, sicut & appetitus sensitiuus secundum Damasct. S ptimo. Quia falsum est quod dicitur scilicet quod voluntas in his, quae sunt ad finem, non mouetur nisi ex consilio immo ad omnia citra vltimum finem clare visum. Et sic non valet processus vlterior in hoc sundatus, vt puta cum dicitur, quod quandocunque voluntas mouetur ab obiecto concluso per conclusionem persuasoriam, oportet praecedat aliquis motus factus in voluntate. Quod probatur ex hoc, quia cum quis vult aliquid eorum, quae sunt ad finem, quod prius non voluit, nec etiam nunc de necessitate vult, oportet quod praecedat consilium, consilium autem non sit de necessitate, sed libere. Cumlergo voluntas non mouetur ad ea, quae sunt ad finem nisi ex consilio, necessario mouetur ab aliquo vt velit consiliari priusquam velit illud, quod vult ex consilio. Aut ergo ad velle consiliari mouetur voluntas ex se, aut ex alio. Non ex se, quia cum consilium sit eorum, qua sunt ad finem, necesse est, quod hunc motum voluntatis praecedat consilium, & eadem ratione illud praecedit aliud, & sic in infinitum. Necesse est ergo ponere quod voluntas moueatur primo motu ad volendum illud, quod est ad finem ab alio a se. Quod re vera philosophus posuit, qui posuit quod mouetur a Deo quantum ad ea, quae non cadunt sub libero arbitrio & a corporibus celestibus quantum ad ea, quae cadunt sub nostra appraehensione, ponendo quod voluntas determinatur ab impressione simplicium, sicut appetitus sensitiuus, vt patet in de motibus animalium.
Vnde dicit, quod voluntas talis est in hominibus, qualem in die ducit pater virorum, id est coelum. Sed quia si voluntas determinaretur ab alio, ad actum suum, & moueretur ab alio, non posset resilire ab eo, tunc non esset domina suorum actuum, ideo dicendum quod voluntas non mouetur nisi a se sola. Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando, quod Deus non causet immediate actum voluntatis, sed voluntas sit causa totalis & immediata. Primo sic. Nulla potentia habet perfecte in potestate sua actum vel effectum, qui non potest causari ab ea sola, nec ab aliqua causa, cuius actio vel causatio non est in potestate illius potentiae. Causatio autem dei non est in potestate voluntatis creatae. Patet, sicut nec virtus agentis superioris est in potestate agentis inferioris. Igitur si Deus necessario concurrit immediate, vt causa immediata volitionis creatae voluntatis, voluntas creata non habet plene in sua potestate illam volitionem. Maior patet, quia quod habet perfecte effectum in sua potestate, potest ex se solo in illum, vel causatio cuiuslibet concurrentis est in potestate eius scilicet quod illum causet, vel non causet. Exemplum de intellectu communi si concurrat ad volitionem causandum, non tamen nisi voluntate concausante, ita quod eius causatio est in potestate voluntatis.
Secundo. Quod ab alio determinatur ad aliquid, non habet illud perfecte in sua potestate, sed voluntas creata ex hypothesi determinatur a diuina voluntate ad hoc: igitur &c. Minor probatur, quia aut vna voluntas aliam determinat, & tunc non nostra diuinam, quia temporale non est causa aeterni, aut econtra, aut neutra aliam, & tunc neutra erit mouens mota, nec erit inter istas ordo essentialis, immo si diuina voluntas non determinat nostram, posset illa aliquid velle, quod non fieret propter voluntatem nostram non concurrentem. Tertio. Illud non est contingens propter habitudinem sui ad aliquam causam, ad cuius euentum causa superior est determinata, cuius causae determinationem sequitur determinatio omnium causarum inferiorum. Exemplum, si voluntas nostra modo esset determinata ad vnam partem de cras scribendo, & ipsa non esset impedibilis vel mutabilis, non esset meum vel manu scribere cras contingens, nunc autem est contingens ad vtrunlibet er habitudine sui ad manum, quia sicut voluntas est modo determinata ad vnam partem, ita in ipsa virtualiter sunt omnes causae inferiores. Ad idem & simpliciter ex quo aliquid est determinatum, ad cuius determinationem effectus esset determinatus, euentus illius effectus non est simpliciter interminatus ad vtrunlibet, saltem non est eius esse contingens propter potestatem causae inferioris, sed si diuina voluntas sit causa tantum velle immediate, iam est aliqua causa determinata respectu eius, quia voluntas Dei est aeternaliter determinata ad vnam partem contradictionis, & determinationem huius causae necessario concomitatur determinatio nostrae voluntatis, alias respectu eiusdem simul staret Deum velle hoc, & illud non fore, igitur istud velle non est contingens ad vtrunlibet propter potestatem voluntatis nostrae.
Quarto. Si Deus sit causa immediata nostrae volitionis, constat quod est causa prior nostra voluntate, igitur prius natura influit ad effectum quam voluntas nostra. Accipio igitur illud signum naturae, in quo Deus causat illud velle inquantum est prius illo signo, in quo voluntas nostra agit ad illud velle. Aut in illo signo Deus causat immediate rectitudinem perfectam in actu, & per consequens voluntas nostra in illo secundo signo non peccat, quia non causat in effectu oppositum illius, quod prima causa causat. Aut in illo primo signo Deus non causat immediate rectitudinem perfectam in velle nostro, & tunc sequitur, quod voluntas mea in secundo signo non peccat, quia non potest tunc in rectum velle. In nihil enim potest ipsa in secundo signo, nisi quod causa prior in primo signo produxit, sed non habendo velle rectum, si non potest habere velle rectum, non peccat, igitur &c.
Quinto. Si Deus sit causa volitionis nostrae, erit causa totalis eius, quia volendo causabit eam. Volendo autem est causa totalis perfectioris creature, puta angeli, vel cuiuscunque creatide nihilo, igitur si volendo esset causa eius, esset totalis causa illius. Sed cum totali causa alicuius nihil aliud potest concausare in eodem genere causae, igitur voluntas nullam causalitatem haberet respectu suae volitionis. Sexto. Si aliqua creatura est totalis causa respectu sui effectus, hoc maxime concedendum est de voluntate, quia ipsa est suprema inter omnes causas actiuas. Sed aliqua creatura potest esse totalis causa respectu sui effectus. Quod probatur dupliciter. Primo, quia hoc non repugnat creaturae. Quia enim aliquid sit totalis causa caloris effectiua, hoc non ponit in ipso aliqua infinitatem, nec perfectionem repugnantem creaturae. Si enim sit causa vniuoca, non oportet quod excedat effectum in perfectione. Si autem aequiuoca, non oportet eam in infinitam excedere suum effectum sed in aliquo gradu determinato.
Secundo probatur eadem minor, quia illud est causa totalis alicuius effectus, quod si esset omni alio per impossibile circunscripto careret, sed subiectum si esset omni alio circunscripto causaret propriam passionem, igitur subiectum est totalis causa suae propriae passionis. Ex hac minore dupliciter probata infertur conclusio, quod voluntas potest esse causa totalis respectu suae volitionis, ita cum praeter totalem causam nihil aliud concauset in eodem genere causae, alioquin idem esset bis causatum, vel causaretur ab aliquo, sinequo posset esse, & ita sequitur, quod Deus non causat immediate actum voluntatis. Haec Scot. Contra eandem arguit Henricus vbi supra: probando quod primus motus voluntatis non sit a Deo, quia deus omnia mouet secundum generalem administrationem & scuia & grauia, & voluntatem, tamen propterhoc non debet ei attribuiiste motus, nisi vt causae vniuersali, praeter quam sunt causae aliae particulares. Sic enim Deus res administrat, vt eas proprios motus agere sinat secundum Augustinum.
Secundo. Quia cum voluntas sit libera & domina suorum actuum, impossibile est quod ab alio procedat ad actum volendi, & hoc repugnat libertati, & non minus agoretur voluntas quam appetitus sensitiuus. Vnde si Deo agente voluntas fieret de non volente volens, & hoc non esset contra naturam eius, sed praeter, tamen non diceretur actus liber, nec laudabilis, nec virtuosus, quia talis actio debet esse in ipso agente, ita quod ab alio non moueatur, licet aliquo assistente & cooperante. Contra Tertiam conclusionem potest argui per dicta Heruei, qui omnino vult probare, quod obiectum sit causa effectiua volitionis, & non solum causa, sine qua non, nec solum finalis, aut formalis. Et arguitur primo sic. Nullus effectus dependet in omnem euentum semper & de necessitate a quacunque causa per accidens, sed actus volendi in omnem euentum semper, & de necessitate dependet a bono cognito vel malo, quia voluntas nihil potest velle acceptando vel respuendo, nisi sit aliquod bonum vel malum in intellectu sibi propositum, igitur bonum ab intellectu propositum non est causa per accidens actus voluntatis. Supposito autem, quod sit aliquo modo causa per se, constat quod non nisi effectiua, igitur &c. Minor patet, & ab omnibus conceditur. Maior probatur, quia causa per accidens est duplex, vna quae nihil facit ad effectum, sicut musicus adificat. Et constat quod a tali causa non dependet effectus semper & de necessitate. Alia est causa per accidens, quae aliquid facit scilicet remouendo prohibens Et similiter est impossibile, quod effectus semper & de necessitate dependeat ex tali causa, nisi facta aliqua hypostar scilicet quod causa per se sit impedita a suo effectu. Quia autem semper & de necessitate effectus dependeat ex talicausa, probatur, quia nulla causa per se indiget causa remouente prohibens, nisi quando est impedita. Sed impossibile est causam per se & de necessitate impediri a suo effectu per se, ergo impossibile est causam per se semper & de necessitate indigere causa remouente prohibens. Et ex hoc sequitur maior scilicet quod nullus effectus semper & in omnem euentum dependet a causa per accidens. Maior istius prosyllogismi patet. Sed minor sic probatur, quia illud, quod est semper & de necessitate, oportet esse intentum ab aliqua causa per se scilicet a natura, vel ab arte, quia quod semper & de necessitate est, non potest esse causale. sed impossibile est quod aliqua causa intendat per se impedimentum alicuius causae, & quod causa per se semper impediatur a suo effectu per se, quia hoc est casuale, & de per accidens. Ergo impossibile est causam per se semper & de necessitate esse impeditam a suo effectu. Et ista fuit minor prosyllogismi. Sequitur ergo principalis conclusio, quod scilicet impossibile est bonum cognitum esse causam per accidens actus volendi.
Secundo aguit sic. Causa remouens impedimentum priuatiuum nihil facit ad aliquem effectum, nisi in quantum causat aliquid positiuum, quod exigitur ad talem effectum, quia sicut priuatio nihilfacit ad aliquem effectum positiuum, ita nec negatio vel remotio priuationis aliquid facit ad effectum positiuum, nisi ratione alicuius positiui. Si ergo mouens ad ostensionem obiecti facit ad actum volendi, sicut remouens prohibens priuatiuum, puta ignorantia, constat quod tale mouens non facit ad actum volendi per puram remotionem ignorantiae, sed per hoc quod causat aliquid positiuum, quod exigitur ad actum volendi, puta cognitionem boni, Et tunc quaero de isto positiuo exacto, vtrum faciat aliquid positiue ad actum volendi, aut nihil, sed sit remouens prohibens priuatiuum, sicut primum faciebat. Si dicatur quod solum remouet prohibens priuatiuum, erit processus in infinitum. Si autem dicatur, quod tale positiuum, puta ostensio boni, facit aliquid positiue, aut ergo directe facit ad ipsum actum volendi ipsum causando in voluntate, & sic habetur propositum, aut remouendo impedimentum positiuum, & hoc non videtur.
Tertio sic. Nulla causa per accidens, & sine qua non, dat speciem actui, vel distinguit ipsum specifice ab alijs qualitercunque sit causa per accidens, sed actus specificatur & distinguitur per obiecta: ergo obiectum voluntatis non est causa sine qua non, vel per accidens immo est causa per se. Forte dicetur, quod ista procedunt, ac si bonum ostensum poneretur esse causa per accidens in omni genere causae. Et ideo dicetur, quod bonum ostensum est causa per se, non autem in genere causae efficientis, sed in genere causae finalis est causa per se. Et propter hoc est, quod semper & de necessitate requiritur ad actum volendi. Sed hoc nihil est. Primo quidem, quia dato quod bonum semper & de necessitate requireretur ad actum volendi prout est per se causa finalis, secundum istam positionem tamen non requireretur semper & de necessitate prout est causa per accidens remouens prohibens, sicut concludit prima ratio. Cuius tamen oppositum ponunt aduersa rij, quia dicunt, quod bonum ostensum semper & de necessitate requiritur ad actum volendi prout est remouens prohibens.
Secundo apparet hoc nihil esse, quia si ponatur, quod semper sit causa remouens prohibens in genere causae efficientis, ostensum est in secunda ratione, quod in omnem euentum oportet quod moueat voluntatem. Tertio apparet hoc nihil esse, quia obiectum comparatur ad voluntatem vt mouens ipsam, & non vt finis eius simpliciter. Nam cum vnum sit vnius per se causa in eodem genere causae, impossibile est quod illud, quod est per se finis domus, vel alicuius talis, sit per se, & simpliciter finis voluntatis. Quarto apparet hoc idem, quia nulla actio tendit directe in finem, nisi inquantum procedit a cognitione finis, si ergo actus voluntatis directe, & per se tendit in determinatum finem, & ex hoc specificatur, hoc erit quia actus voluntatis procedit a cognitione illius finis. Non autem posset procedere a cognitione illius finis, nisi cognitio finis, vel ipse finis cognitus regularet voluntatem, & causaret actum volendi mouendo voluntatem ad talem actum. Non enim potest dici, quod voluntas ostenso aliquo fine, se in illum finem dirigat absque hoc quod moueatur a fine ostenso, quia nulla res dirigit se in aliquid nisi cognoscens. voluntas autem circunscripto intellectu nihil cognitionis participat, nec ab intellectu participat, nisi inquantum mouetur ab. eo, quia nihil participat cognitionem, nisi quia est subiectum cognitionis vel effectus eius, quia effectus aliquid participiat suae causae, ergo si voluntas directe tendat in aliquid, oportet hoc fieri per hoc, quod mouetur a cognitione, vel ipso cognito, vt cognitum est. Dicere enim quod voluntas per seipsam dirigit se in aliquid, siue in bonum ostensum, est nimis respondere.
Si autem aliquis dicat, quod homo habens voluntatem dirigit selin actu volendi per intellectum, pronobis est. Nam cum ly per dicat habitudinem causae, praecipue efficientis, dicere quod homo habens coluntatem & intellectum dirigit se per intellectum in actu volendi, est dicere, quod intellectus est causa directe volendi aliquid. Ad idem arguunt quidam alij primo. Si obiectum non sit causa effectiua saltem partialis respectu volitionis, sequitur quod volitiones non capiant formalem distinctionem ab obiectis. Et tunc cum habitus naturaliter causentur ex actibus, habitus diuersorum obiectorum non essent diuersi formaliter, quod est falsum. Secundo. Si sic, tunc nec habitus nec actus vnius obiecti esset nobilior eo, qui est alterius, sed maior & minor perfectio tantum esset secundum intensionem in conatu voluntatis, igitur nec volitio, qua voluntas diligit Deum, est nobilior ea, qua diligit muscam supposito quod aequae intense diligat muscain sicut Deum, & per consequens non plus est beatitudo in Deo quam in musca, & si intellectus diligeret muscam plusquam Deum, beatior esset naturali beatitudine in musca quam in Deo, quia beatitudo naturalis est in volitione naturali perfectiori.
Tertio. Non quia lapis est volitus habet habitudinem a voluntate, sed econtra voluntas secundum actum volendi lapidem dependet a lapide, ideo videtur voluntas habere essentialem ordinem ad volibile & non econuerso, & se habere ad illud sicut mensuratum ad mensuram. Cum igitur mensurati ad mensuram sit essentialis dependentia, sequitur quod actus volendi essentialiter dependet ab obiecto volibili. Sed omnis dependentia est causati ad causam, vel causati posterius ad causatum prius, sicut quando ab aliqua vna causa sunt multi effectus secundum ordinem, licet effectus primus non sit causa effectus posterioris. Actus autem volendi non dependet ab obiecto, sicut effectus posterior ab effectu priori eiusdem causae, igitur sicut effectus a causa. Quarto Quia nos experimur, quod magis possumus diligere bonum, cum est praesens, quam cum est absens, igitur obiectum cognitum, quod per eius cognitionem praesens est intellectui, aliquid per se facit ad actum. Quinto. Quia Augustinus 83. q. questione. 80. dicit, quod ex diuersis visis diuersus appetitus animarum est, idem autem est visum & volitum, & per consequens ex obiecto volito est appetitus seu volitio in anima. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum restat praemissis obiectionibus respondere. Et quidem ad primum contra primam conclusionem, quod est Scoti dicitur primo, quod illud argumentum si aliquid concludit, solum probat, quod intellectus, vel intellectio, vel obiectum non est causa effectiua vel productiua volitionis praecisa & totalis, sed non concludit, quod cognitio intellectus, vel ipse intellectu, aut obiectum in esse cognito non sit causa effectiua partialis, concurrens tamen in ipsa voluntate ad causandum effectiue volitionem, vel actum voluntatis. Vnde maior argumenti assumpta scilicet quod agens naturale non potest esse causa &c. vera est, si intelligatur, quod tale agens non potest esse causa totalis contrariorum circa idem passum. Sed sic intellecta nihil infert contra conclusionem, quia nos non ponimus, quod tale agens sit totalis causa contrariorum volitionum.
Si autem maior intelligatur sic, quod nullum agens naturale potest esse causa partialis concurrens cum alia causa partiali libera ad producendum effectus contrarios circa idem passum, falsa est. Nam tenentes cognitionem obiecti esse causam partialem volitionis illam negant, & oppositum concedunt scilicet quod aliqua causa potest esse successiue productiua mere naturaliter contrariorum in eodem passo eodem modo disposito. Et dant exemplum, nam stante eadem appraehensione alicuius complexi mihi propositi, & ineuidentis, verbi gratia, quod rex nunc est Parisius, possum credere & assentire, & demum si volo possum dissentire, & tamen ad productionem tam assensus quam dissensus partialiter concurrit apprehensio eius, cui assentitur, vel dissen titur, tanquam causa partialis.
Secundo dicitur, quod positio nostra non tenet, quod obiectum cognitum, aut eius cognitio, aut ipse intellectus, sit causa productiua totalis, aut partialis actus voluntatis, sed solum, quod intellectus per suum actum mouet voluntatem quantum ad specificationem, vel determinationem actus per modum causae finalis, vel formalis Vnde Sanctus Thomas, de veritate quaestione 22. articulo, Distinctione secunda sic dicit. Intellectus aliquo modo mouet voluntatem, & alio modo voluntas mouet intellectum & alias animae vires. Ad cuius euidentiam considerandum est, quod tam finis quam efficiens mouere dicuntur sed diuersimode. Cum enim in qualibet actione duo considerentur scilicet agens & ratio agendi, vt in calefactione ignis est agens, ratio agendi est calor, ita etiam in mouendo dicitur finis mouere sicut ratio mouendi, sed efficiens sicut agens motum, hoc est educens mobile de potentia in actum. Ratio autem agendi est forma agentis, per quam agit, vnde oportet quod insit agenti ad hoc quod agat. Non autem inest secundum esse naturae perfectum, quia hoc habito quiescit motus, sed inest agenti per modum intentionis, nam finis est prior in intentione, sed posterior in esse, & ideo finis praeexistit in mouente per intellectum proprie, cuius est recipere aliquid per modum intentionis, & non secundum esse naturae.
Vnde intellectus mouet voluntatem permodum, quo finis dicitur mouere, inquantum scilicet praeconcipit rationem finis, & eam voluntati proponit, sed mouere per modum causae agentis est voluntatis, & non intellectus, eo quod voluntas comparatur ad res secundum quod sunt in seipsis, intellectus autem comparatur ad res secundum quod sunt in anima per modum spiritualem, Agere autem & moueri conuenit rebus secundum esse proprium, quo in seipsis subsistunt, & non secundum quod sunt in anima per modum intentionis. Calor enim in anima non calefacit, sed in igne, & sic comparatio voluntatis ad res est secundum quod competit eis motus, non autem comparatio intellectus. Et praeterea actus voluntatis est quaedam inclinatio in aliquid, non autem actus intellectus. Inclinatio autem est dispositio mouentis secundum quod efficiens mouet. Vnde patet quod voluntas habet mouere per modum causae agentis, & non intellectus. Haec ille.
Simile ponit prima parte q. 82. articu. 4. Ex quibus patet, quod obiectum voluntatis in esse cognito, vel ipsa cognitio intellectus, aut etiam ipse intellectus non mouet voluntatem per modum causae efficientis sed per modum finis. Ipse autem finis non mouet vt, agens sed vt ratio agendi habens esse intentionale & non naturale. Quae quidem ratio agendi, ideo ratio dicitur agendi, quia dat speciem actui, & non ideo quia sit aliquo modo actiua, nec actus elicitiua, & in hoc differt a ratione agendi, quae habet esse naturale, sicut calor in igne, quia calor sic est ratio agendi ipsi igni, quod non solum dat specien actui, puta calefactioni, verum etiam est forma actiua, & quodammodo elicitiua actus, & principium quo actiuum, non sic est de fine, & vt dictum est, & ideo argumentum in nullo est contra intellectum conclusionis.
Ad secundum dicitur primo, quod non procedit contra nos, quia nos non dicimus, quod actus voluntatis sit effectiue ab obie&to, nec quod voluntas se habeat ad illum mere passiue secundum totum compositum. Vnde illud argumentum directe procedit contra Godofredum ponentem illa duo, quae nos negamus. Secundo dicitur, quod illi qui tenent quod obiectum sit causa effectiua non totalis, sed solum modo partialis volitionis, sicut Gregorius, & multi alij negarent maiorem illius argumenti, si generaliter intelligatur puta quod passio, quae est in potestate passionantis nullo modo sit effectiue ab agente naturali, nec sicut a causa totali, neque sicut a partiali. Sufficit enim ad hoc quod passio sit in potestate recipientis, quod aliqua causa eius, praesertim subiectum eius receptiuum libere agat, licet non omnes. Tertio dicitur, quod licet primus actus voluntatis sit naturalis, non tamen hoc est, quia sit effectiue a solo obiecto, & nullo modo a voluntate, & ideo prima responsio ibidem data incompleta est.
Item licet primus actus voluntatis, qui est volitio finis, sit naturalis, cum hoc stat, quod est in potestate voluntatis quo ad eius exercitium, & quo ad eius continuationem vel suspensionem quaelibet voluntas habeat naturalem ordinem ad finem, non tamen ad actum, qui est circa finem, & ideo non necessario figitur in appetitu, nec in consideratione finis, quia non constat euidenter pro statu viae, quod talis consideratio, aut volitio sit medium necessarium ad finem, immo occurrunt alia media, quae apparent vtiliora, puta orare Deum, vel aliud facere. De hoc Sanctus Thomas de malo quaestione sexta articu. primo. Homo (inquit) de necessitate appetit beatitudinem. Dico autem de necessitate quantum ad determinationem actus quia non potest velle oppositum, non autem quantum ad exercitium actus, quia potest aliquis non velle, tunc cogitare de beatitudine, quia etiam ipsi actus intellectus & voluntatis particulares sunt &c. Vide ibi. Quarto dicitur pro secunda responsione ibidem data, quod in casu, quo intellectus proponit fornicationem voluntati sub duplici ratione vel consideratione, nunquam contingit, quod illae duae considerationegtaequaliter moueant voluntatem qualicunque motione, sed semper vna praeponderat alteri, quia si per impossibile ambae erunt aequales appraehensione, tunc voluntas a neutra illarum moueretur, donec intellectus plenius considerasset, & proposuisset voluntati hoc esse eligibilius suo opposito, & hoc vel per iudicium completum, vel per simplicem considerationem alicuius circustantiae. Quando tamen illae considerationes inaequaliter mouent, adhuc voluntas non necessitatur ab illa quae fortius mouet, quia illa motio non est motio efficiens sed per modum finis vel eius, quod est ad finem, nec mouet quo ad exercitium actus, sed quo ad eius specificationem, nec talis motio est necessaria etiam quo ad specificationem actus, nisi intellectus ostenderet voluntati tale obiectum esse purum & vniuersale, & perfectum bonum aut esse necessarium ad finem, ita quod nulla alia consideratio complexa vel inconplexa tunc esset in intellectu, qua appareret, bonum esse praeligere oppositum illius obiecti, vel suspendere omnem volitionem, vel diuertere intellectum a consideratione, illius obiecti, & alia considerare. Hoc autem non sempeconuenit, & ideo non semper voluntas necessario eligit, quicquid eligit, nec semper obiectum necessario mouet qualicunque motione.
Ad tertium conceditur totum argumentum, quia non procedit contra Sanctum Thomam sed contra Godofredum. Dicitor tamen quod probatio parum valet, qua dicitur, quod finis non mouet propter finem, quia tenentes oppositam partem dicerent, quod finis, vt est in intentione, & in intellectu, mouet propter seipsum vt est in re extra, ita quod vno modo producit actum volendi, & alio modo terminat illum. Nec tamen dicerent quod producat actum voluntatis vt causa totalis, sed solum vt partialis, quia voluntas tendit in illum mere libere.
Ad quartum dicitur primo, quod solum hoc concludit, quod actus elicitus vel imperatus a voluntate contingenter & euitabiliter euenit, & quod producitur a causa de se indeterminata, quae tamen potest seipsam determinare, scilicet a voluntate, sed hoc non est contra nos sed pronobis. Secundo dicitur, quod probatio illa assumit vnum falsum, scilicet quod pro illo instanti pro quo aliqua causa est determinata ad suum effectum, non potest ille effectus euenire contingenter & euitabiliter, sed necessario & ineuitabiliter. Hoc enim falsum est, nisi loquatur de necessario ex suppositione vel ex conditione, sicut dicimus sortem necessario loqui dum loquitur, licet contingenter loquatur. Cuius causa est, quia ad contingentiam actus vel effectus sufficit, quod causa non habeat naturalem ordinem, sed contingentem ex sui natura ad talem actum vel effectum:
Tertio dicitur, quod quando intellectus detertuinat voluntatem ad alterum contradictoriorum, non semper oportet quod sit ibidem, demonstratio & paralogizatio. Tum quia intellectus potest voluntati ostendere obiectum suum per simplicem apprehensione, sine compositione & diuisione, & sine syllogismo sicut oculus simplici apprehesione potest videre duo alba simul, quorum vnum est albius alio, & intueri excessum vnius ad aliud. Tum quia licet intellectus ostendendo voluntati duo obiecta syllogiget, non tamen oportet quod arguat demonstratiue vel sophisticae Est enim dare medium, vel arguere dialectice, seu probabiliter, vt puta cum proponit sibi vt finem seruire Deo, ad hunc finem intellectus potest ex cogitare multa media, vt puta uitam boni presbyteri vel boni religiosi, facere argumenta probabilia quprer qualibet parte, puta quod bonum est ad illum finem intrare religionem, & quod bonum est ducere vitam presbyteri secularis. Nec tamen eriibi paralogismus, nec demonstratio, & similiter potest arguere quod hoc sit eligibilius illo ad dictum finem, vtputa vita clericalis sit eligibilior vita monachati quantum ad facilitatem, & econtra, quod vita monachi sit eligibilior quantum ad perfectionem. Tum etiam. quia quando intellectus determinat voluntatem ad vnum contrariorum, non requiritur, quod syllogizet pro qualibet parte, sed tantum pro altera. Dicitur quarto, quod sicut arguens dicit, quod intellectus non potest indifferenter determinare voluntatem ad alterum contradictoriorum nisi demonstret de vno, & paralogizet de altero, aeque apparenter poterit argui contra eum, quod si voluntas potest se indifferenter determinare ad alterum contradictoriorum, hoc non potest esse, nisi habeat rectam electionem respectu vnius relationum, & non rectam respectu alterius, & ita cum Deus nihil possit non recte eligere sequitur quod Deus nihil libere contingenter vult, nec aliquid prouenit ab eo contingenter. Dicitur quinto, quod intellectus diuinus potest dictare indifferenter alterum contradictoriorum esse fiendum sine paralogismo, & eius uoluntas indifferenter alterum illorum eligere sine obliquitate, alias Deus non posset facere, quae non facit, nec dimitterc ea, quae facit, quod est erroneum. Sanctus Thomas prima parte. q. 25. articu. quinto sic dicit. Circa hoc scilicet vtrum Deus possit facere quae actu non facit, quidam dupliciter errauerunt. Quidam enim posuerunt Deum agere quasi ex necessitate naturae, vt sicut ex actione rerum naturalium non possunt alia prouenire, nisi quae proueniunt, vtpote ex semine oliuae oliua, ita ex operatione diuina non possint aliae res, vel alius ordo rerum effluere, nisi sicut nunc est, sed supra ostendimus Deum non agere ex necessitate naturae, sed uoluntatem eius esse causam omnium rerum. Neque etiam ipsam voluntatem naturaliter ex necessitate terminari ad has res, vnde nullo modo iste cursus rerum sic ex necessitate a Deo prouenit, quod alia prouenire non possent. Alii vero dixerunt, quod potentia diuina determinatur ad hunc cursum rerum propter ordinem sapientiae & iustitiae diuinae, sine quo nihil operatur. Cum autem omnipotentia Dei, quae est eius essentia, non sit aliud quam Dei sapientia. Conuenienter quidem dici potest, quod nihil sit in Dei potentia quod non sit in ordine diuinae sapientiae, nam diuina sapie tia totum posse potentiae comprehendit. Sed tamen ordo a diuina sapientia rebus inditus, in quo ratio diuinae iustitiae consistit, non adaequat diuinam sapientiam sic, vt diuina sapientia limitetur ad hunc ordinem. Manifestum est enim, quod ratio ordinis, quem sapiens rebus a se factis mponit, a fine sumitur. Quando igitur finis est proportio natus rebus propter finem factis sapientia facientis limitatur ad aliquem certum ordinem, & determinatum, sed diuina bonitas est finis improportionabiliter excedens res creatas. Vnde diuina sapientia non determinatur ad aliquem certum ordinem rerum, ut non posset alius cursus rerum ab illa effluere. Vnde dicendum est simpliciter, quod Deus potest alia facere quam quae facit. Haec ille.
Ex quibus patet, quod sicut diuina potentia potest facere alia quam quae facit, & opposita eorum, quae facit, sic diuina volunas potest velle opposita eorum, quae modo vult, & diuina sapientia potest iudicare oppositum eius, quod nunc iudicat, puta modo iudicat, quod bonum est Antichristum nasci, & tamen posset iudicare, quod Antichristum nascinon est bonum nec utile, & tamen nec tunc, nec modo diuina sapientia faleretur, quia semper vere iudicaret, quia illud quod nunc iudicat, tunc esset falsum, & econtra, illud quod tunc iudicaret, esset verum. Dicitur sexto pro secunda impugnatione responsionis ibidem datae, quod intellectus est maxime determinatus quantum ad prima principia in practicis vel speculatiuis, & similiter circa conclusiones habentes necessariam & euidentem connexionem cum primis principiis, sed non est determinatus circa conclusiones non habentes talem connexionem. Necessario enim assentit quibusdam, non necessario autem aliis.
Item si loquamur de obiectis intellectus incomplexis, constat quod determinatus est, quo ad primarias conceptiones, non autem quo ad secundarias. Vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 41. artic. secundo in solutione quarti sic dicit. In conceptibus intellectualibus fit reductio ad prima, quae naturaliter intelliguntur. Deus autem naturaliter intelligit seipsum, & secundum hoc conceptio verbi diuini est naturalis. Haec ille.
Dicitur septimo pro tertia impugnatione, quod casus ibidem positus est impossibilis. Nec Ansel. affirmat, quod hoc sit possibile, & ideo dicitur, quod impossibile est esse appetitum intellectiuum non liberum, nisi esset talis creatura, cuius omne iudicium intellectiuum esset sibi a natura inditum, ita quod intellectus eius esset determinatus a natura ad talia iudicia, sicut aestimatiua bruti Causa enim huius quod aliquis appetitus sit indifferens ad appetendum utrunque oppositorum obiectorum, & ad appetere, & non appetere, & breuiter ad actus specifice distinctos, & ad positionem & suspensionem actus radicaliter est in virtute cognitiua, quae appetitui obiecta, pr ponit, sicut dictum est in praecedenti quaestione. De hoc Sanctus Thomas prima parte quaest. 59. artic. tertio, & q. 83. articulo primo, & de veritate. quaest. 24. articulo primo, & secundo senten. distinct. 25. q. prima articulo. primo Et haec sufficiant ad argumenta. Scotus ad primum eorum, quae secum do loco contra eadem conclusionem inducuntur respondet Gregorius in hunc modum dicens, quod illatum non est inconueniens de causa partiali, cum concurrit alia causa partialis libera ex se potens in alios effectus. Exemplum stante eadem apprehensione, praecipue alicuius compleximihi propositi ineuidentis. verbi gratia, quod rex est nunc Parisius, possum credere & assentire, & demum si volo possum dissentire, & tamen ad productionem tam assensus quam dissensus partialiter concurrit apprehensio eius cui assentitur.
Ad secundum dicit, quod neganda est consequentia propter cursum causae liberae, quae etiam cum intensiori notitia potest remissiorem actum elicere. probatio autem illa valleret, vbi omnes causae mere naturaliter agerent.
Ad tertium dicit concedendo, quod aliquam notitiam praecedit volitio, nihilominus tamen quamlibet volitionem praecedit saltem causaliter aliqua notitia eiusdem rei, cuius est illa volitio, vnde quando quis vult nosse cognitum, quamuis ista volitio praecedat notitiam, quae desideratur de illa non tamen praecedit notitiam, qua ista notitia desiderata cognoscitur. Et ex hoc patet etiam, quod talis non vult incognitum, sed scire incognitum, quod tamen scire non est sibi incognitum. Et hoc est quod docet Auguius 10 de trinitate cap. primo vbi soluit hoc dubium. Intelligendum (inquit) est non hoc idem dici, cum dicitur, amat scire incognita ac si diceretur, amat incognita. Illud enim potest fieri, vt amet quis scire incognita, vt autem amet incognita non potest. Non enim frustra ibi positum est scire, quoniam qui scire amat incognita, non ipsa incognita, sed ipsum scire amat quod nisi haberet cognitum, neque scire quicquam posset fidenter dicere neque scire. Haec ille, & bene, dum tamen sane intelligatur, quod dicit superius, scilicet, quod omnem volitionem praecedit causaliter aliqua notitia, de quo dictum est in sotutione primi argumenti. Scoti contra eandem conclusionem, scilicet qualis est causalitas notitiae respectu volitionis.
Ad quartum negat Gregorius primam consequentiam, nam cum voluntas vellet intellectum nullam intellectionem habete, noscet hoc quod vellet, scilicet intellectum nullam intellectionem habereEt cum probatur, quia intellectus subest imperio voluntatis &c. Dicit, quod verum est. Sed ab hoc qnod intellectus sibi obediat, oportebit, quod ipsa obediat sibimet, scilicet quod ipsa se ab omni volitione suspendat, nec oppositum est possibile naturaliter. Vtrum tamen voluntas possit sic libere se omni volitione & intellectione priuari, non assero pro nunc, neque nego. Haec ille.
De hoc tamen, quod tangit argumentum, quomodo scilicet intellectus obedit voluntati dicit Sanctus Thomas prima secundae quaest 17 articulo sexto quia ratio supra se ipsam reflectitur, sicut ordinat de actibus aliarum potentiarum, ita etiam potest ordinare de actu suo. Vnde etiam actus rationis potest esse imperatus. Sed attendendum est, quod actus rationis potest dupliciter considerari. Vno modo quantum ad exercitium actus & sic actus rationis semper imperari potest, sicut cum inducitur alicui quod attendat, & ratione vtatur. Alio modo quantum ad obiectum respectu cuius duo actus rationis attenduntur. Primo quidem vt veritatem circa aliquid apprehendat, & hoc non est in potestate nostra. Hoc enim contingit per virtutem alicuius luminis naturalis vel supenaturalis, & ideo quantum ad hoc actus rationis non est in potestate nostra, nec potest imperari. Alius autem actus rationis est dum eis, quae apprehendit, assentit. Si igitur fuerint talia apprehensa, quibus naturaliter intellectus assentiat sicut sunt prima principia, assensus t alium vel dissensus non est in potestate nostra, sed in ordine natura, & ideo proprie loquendo naturae imperio subiacet. Sunt autem quaedam apprehensa, quae non ita conuincunt intellectum, quin possit assentire vel dissentire, vel dissensum suspendere propter aliquam causam, & in talibus assensus ipse vel dissensus in potestate nostra est & sub imperio cadit. Haec ille. Aduertendum tamen, quod multos actus habet intellectus, sed subitos & indeliberatos, contra vel praeter imperium voluntatis, qui insurgunt ex sensatione interiori vel exteriori.
Ad quintum dicit Gregorius negando consequentiam quia non omne quod producitur, necesse est praecognosci, sicut omne quod diligitur, & quia non omnem actum quem voluntas producit vult, ideo non omnem cognoscit, quamuis cognoscat illud, quod per illum vult, & si illum vellet, etiam illum cognosceret. Ad primum argumentum Adae respondet ipse Adam quod voluntas potest libere imperare cogitationem actualem& distinctam de aliquo, de quo tamen non cogitatur actu & distincte, vtpote contingit quandoque cum aliquis audiuit aliquod bonum verbum, & non recogitat quale fuerit illud, tun voluntas praecipit intellectui vt inquirendo cogitet & inueniat quid fueritillud, vel cum occurrit mihi vnus homo & scio, quod vidi illum, sed nescio vbi, & per imperium voluntatis componendo, & diuidendo, discurrendo imaginarie per loca, in quibus fui, & quid fecerim quamdo vidi eum esse, & similia secundum artem philosophi, quam dat circa talia in libro de memoria & reminiscentia, tandem inuenio, vbi vidi eum, & sic de similibus. Et tunc cum arguitur, & quaeritur, aut illud, cuius actualis cogitatio imperatur, est actu appraehensum vel non:
Dicendum quod sic in vniuersali & confuse, vt puta, quia vidi eum in loco aliquo, sed non distincte vbi, quia hoc inquiritur, ideo oportet quod cognoscitur vno modo & praecipitur cognosci alio modo. Haec ille.
Postea dicit ad formam argumenti, quod vel voluntas non distincte vult. 2. tunc nec intellectus distincte cognoscit, sed & confuse, & indistincte, & in communi, & voluntas imperat rationabiliter, quod distinctius cognoscatur per inquisitionem vel reflexionem, vel simili modo, quia per imperium voluntatis reflectit se intellectus super actum suum rectum per hunc modum. Attende quid agis. Vbi operatio, quae praecipitur scilicet cognitionis & attentionis cognoscitur in communi solum quando voluntas imperat eius distinctam cognitionem, vel considerationem. Si autem voluntas distincte vult. a. tunc non praecipit rationabiliter eius distinctam cognitionem primo causari, quia habet eam, sed potius habitam continuari, vel aliam eiusdem cognitionem causari, puta diffinitiuam, vel huiusmodi. Haec ille, & bene.
Ad secundum dicit, quod negandum est assumptum. Et ad probationem dicit, quod habitibus vti non volumus, nisi cum de eorum vsu confuse vel distincte cogitamus actualiter. Ad Tertium dicit, quod licet species rei sensibilis in organo sensus exterioris non minus dependat in suo fieri a re sensibili quam volitio a voluntate prima, naturaliter tamen minus dependet ab eo in essendo & permanendo saltem in aliquo subiecto. Vnde etiam aliqui ponunt, quod in organo imaginatiuae natae sunt ibi naturaliter permanere sine re sensibil, cuius sunt species, & in organo sensus exterioris aliquantulum, sed in medio exteriori non. Volitio autem non minus requirit in suo primo fieri, & in suo toto conseruari intellectionem, a qua in essendo naturaliter dependet, quam radius solis in medio requirit solem, & eius praesentiam. Haec ille, & bene. Dum tamen sane intelligatur dependentia volitionis ab intellectione in essendo. Ad Quartum dicit, quod executio exterior non est libera nisi denominatione extrinseca a causatione voluntatis, & electionis interioris, a qua causata libere ipsa executio huiusmodi mediate vel immediate naturaliter causatur, & patet, quod medlante virtute motiua sit, quia ex sola volitione nulla executio exterior prouenit sine alia causa, vel eadem aliter operante quam volitiue, propter quod etiam cessante volitione potest executio aliquandiu continuari sicut ad hoc scilicet quod substantia separata nihil operetur extra per solum velle, est articulus Parisien. Et probatur hoc, quia potest, singulariter tribui Deo hoc, quod dixit & facta sunt, mandauit seu voluit & creata sunt. Et quod omnia quaecunque voluit fecit, & quia tota ambulatio erat volita tota extrinsece est meritoria merito scilicet actus interioris eadem bonitate meritoria, ad hunc sensum quod eiusdem praemij praecise meritoria, sicut secundum quosdam subiectum & omnia accidentia sua corporalia vnica extensione seu quantitate extendum tur. Vel in exemplo minus dubio, sicut calor ignis, & ipse ignis eadem calefactione calefaciunt, & sicut album & albedo eadem visione videntur, quia subiectum non vide. tur, nisi quia informatur accidente viso, eodem modo nec executio exterior est meritoria, nisi quia causatur mediante operatione meritoria interiori, & quanto tempore deficitactus interior, pro tanto tempore iite actualiter non meretur, licet actuale meritum prius habitum & acquisitum adhuc & in perpetuum sibi imputetur, donec per velle, autnolle contrarium demereatur ipsum conseruari, & non imputari, & ideo concedo, quod ille sicut ambulans ad ecclesiam si moueretur in instanti, quo cessat habere actum meritorium interiorem, tantum praemium haberet in coelo, sicut si vltra procedat ambulando sine omni actu meritori interiorio, & ideo ratio assumit falsum. Distractio enim tollit meritum nouum, non tamen tollit antiquum & praehabitum, nisi sit distractio affectata, & vbi habetur praeceptum de cogitatiue operando sicut habemus de officio diuino ad dicendum deuote & studio se, ibi distractio deliberate permissa non solum impedit augmentum meriti, sed reputetur ad demeritum & peccatum. Ratio autem vlterius formata sumit maiorem falsam vel minorem secundum quod diuersimode possunt intelligi secundum iam declarata. Haec Adam. Haec tamen responsio assumit aliqua falsa vel dubia.
Primum est, quod nulla substantia separata possit mouere aliquod corpus per solum velle. Huius enim oppositum dictum fuit prius. Nec valet probatio inducta de Psalm. quia Psalmus non soli deo attribuit mouere per imperium voluntatis, sed solum creare omnia, vel transmutare ad formam, sicut alias dictum fuit.
Secundum est, quod executio exterior non sit meritoria, nisi quamdiu durat actus interior voluntatis, hoc enim falsum est, quia secundum doctores ad hoc quod actus exterior sit meritorius non requiritur continua attentio velvolitio illius actualis, nec tamec sufficit habitualis, sed requiritur virtualis. Et de hoc Sanctus Thomas prima secundae quaestus prima articu. primo.
Tertium est, quod dicere diuinum officium cum attentione actuali, & actuali deuotione cadat sub praecepto, ita quod nisi sic dicatur incurritur peccatum. Huius enim falsitas patet secunda secundae q. 83. arti. 13. & quarto sent. dist. 15. q. 4. articu. 2. secundum Sanctum Thomas ad idem argumentum dicitur, quod maior argumenti ad formam reducti falsa est quia actus exterior non requirit actum interiorem, a quo habet meritum continue remanere, nisi in virtute, sed volitio requirit continuam coexistentiam intellectionis, ad quam sequitur, sicut continuatio motus naturalis grauis requirit continuationem grauitatis, & ideo similitudo non valet.
Ad quintum dicit Adam, & bene, quod assumit falsum. Licet enim experientia doceat, quod quandoque delectamur de ordinata & debita cogitatione rei odibilis, experientia tamen non docet, quod hoc sit sine apprehensione istius cogitationis conuenientis, sed potius oppositum. Et per idem patet ad sextum.
Ad primum Henrici contra eandem conclusionem respondet Berus de Gannaco quod voluntas sequitur ordine essentiali cognitionem, quia non potest velle nisi bonum cognitum, ita quod bonum secundum quod bonum praecise non est obiectum voluntatis, sed secundum quod apprehensum, aliter bonum non apparens moueret voluntatem, & ideo modus apprehensionis magnam diuersitatem in obiecto voluntatis facit. Et siquidem apprehendatur, vt omnino bonum, ad illud necessario mouetur voluntas statim te tali apprehensione, quia sic praesentatur voluntati vt vltimus finis, esto quod non sit finis vltimus, sicut intemperatus omnino bonum reputat sequi delectationes tactus, vnde quamdiu sic praesentatur voluntati, voluntas necessario fertur in illud, quia tamen voluntas potest intellectum diuertere ab ista praesentatione, ideo imputatur sibi in culpam & etiam hoc quod intellectus habeat talem opinionem, eo quod potest facere, quod intellectus magis deliberet, & inueniet opinionem illam esse falsam, qua opinatur, quod sequi delectationes tactus est summum bonum, vnde iste error electionis procedit ex negligentia voluntatis. Non enim sic est extincta sinderesis in intemperato quin posset ei apparere se habere falsam opinionem, aliter esset simpliciter obssinatus, & ideo sinderesis, quae inclinat voluntatem ad bonum in communi, cum ipsa sit cognitio primorum principiorum operabilium, sufficienter mouet voluntatem, inquantum ostendit sibi bonum, in communi, ad diuertem dum intellectum ab errore, & ideo merito sibi imputatur. Nec tamen propter hoc voluntas mouet se quantum ad specificationem actus, sed mouetur a bono in communi, inquantum est obiectum sinderesis, vel verum vt operabile, vel respectu operabilium, quod idem est. Sic ergo voluntas necessario fertur in illud, quod iudicat intellectus omnino esse bonum, sed si non iudicet sic esse per conclusionem demonstractiuam aliquid esse bonum, sed persuadendo, tunc quia ratio non omnino determinat voluntatem, potest voluntastale quid velle, vel non velle per liberum arbitrium, & tamen si velit non potest velle nisi mota ab obiecto non solum determinante actum, sed etiam mouente, licet non necessario, quae non necesntas non solum est ex parte voluntatis, sed etiam ex parte rationis sic tale bonum ostendentis, & ideo libertas & liberum arbitrium non sic sunt in voluntate quin radicaliter sint in ratione, vnde manet libertas etiam, vbi voluntas vult aliquid necessario, quia necessitas non excludit libertatem. sed coactio vnde Deus libertatem habet in volendo se, licet immutabiliter & necessario velit se. Vlterius manet liberum arbitrium quantum ad id, quod voluntas non necessario vult licet hoc dependeat a ratione, quae sic ostendit, vnde tale quid potest uoluntas non velle modo dicto, & ideo imputatur ei in meritum vel demeritum. Haec ille.
Et satis conformiter dictis beati Thomas prima parte q. 19. artic. 10. & potentia q. 83. articu. 4. & de veritate. q. 24. arti. 4. vbi ostendit, in quae obiecta fertur voluntas necessario, & in quae non. Vnde patet quod argumentum in falso fundatur, & false concludit fundamentum, inquantum falsum est, quia non quodlibet verum necessario mouet intellectum.
Item dato quod tam intellectus quam voluntas ab aliquibus obiectis necessario moueantur quantum ad specificationem actus, a nullo tamen mouentur necessario quantum ad exercitium & ideo solutio Bernardi, quae ponit, quod obiectum praesentatum sub ratione omnino boni, vel vltimi finis necessario mouet, non solum quantum ad specificationem, sed etiam quantum ad exercitium, falsa, est, & contraria dictis eius alibi, vt post dicetur. Et sic patet, quod bene stant simul, quod intellectus mouet voluntatem, & tamen voluntas non necessario vult, sed libere libertate arbitrii.
Ad secundum dicit. Bernars quod voluntas sequitur forma intellectiuam diuersimode, secundum quod diuersimode sententiatur, a ratione, quia si sententiatur, quod omnino habeat rationem boni voluntas necessario inclinatur, sed si aliter non necessario, & idem est de bono particulari, si sic vel sic ostendatur, nec propter hoc perit liberum arbirium. Haec ille, & bene dum tamen intelligatur sola necessitas, quo ad specificationem actus, & quo ad exercitium, quia tali necessitate solus Deus clare visus necessario mouet voluntatem.
Ad tertium dicit Bernar. quod impossibile est quancunque potentiam exire in actum sine obiecto suo, siue sit actiua, siue passiua, quia actus specificatur ab obiecto, maxime in potentiis passiuis, quorum actus recipiuntur in ipsis, & non in alio, & ideo sicut est impossibile aliquid esse in genere, quod non sit in aliqua specie, sic impossibile est intellectui intelligere sine intelligibili specificante actum intellectus, aut voluntatem, & ideo si actus uoluntatis debet rrahi ad certam speciem oportet quod determinetur ad illam per obiectum, & non per voluntatem, quae indifferenter se habet ad omnes actus, vnde si per eam determinaretur ad speciem, & non per obiectum omnes essent vnius speciei, & quia ad actus vnius speciei inclinat habitus unius speciei, sequitur quod omnes habitus, qui inclinant voluntatem ad bonum essent vnius speciei, vt iustitia, charitas, & omnes ali. Vnde hoc non debet esse dubium quin actus voluntatis determinetur ab obiecto cognito. & quod dicit arguens, quod tunc uoluntas moueretur ab eo sicut a proprio actiuo, concedendum est. Nec sequitur sicut infert, quod hoc sit absque omni libertate, quia non in hoc consistit libertas, quod actus voluntatis determinetur a voluntate, aut quod sit talis vel talis secundum speciem, quia quantumcunque voluntas ponatur libera semper oporter quod actus suus determinationem specificam habeat ab obiecto, sed in hoc consistit libertas voluntatis, quod sponte & sine coactione velit, & liberum arbitrium consistit in hoc, quod possit velle vel non velle quantum ad executionem & exercitium sui actus, ita quod licet finis vel obiectum voluntatis, quod est plenum obiectum eius, quod ratio dictat omnino esse volendum stante tali iudicio moueat volentem necessario, non solum quantum ad determinationem actus, sed etiam quantum ad executionem actus, tamen voluntas. vult hoc libere & sponte, sicut beati volunt finem, quem consecuti sunt, vnde necessitas non excludit libertatem. Si autem sit aliud obiectum quam finis, quod ratio non iudicat omnino esse volendum, tunc voluntas vult illud non necessario, aliter homoimperfecte conditus esset, si in eo esset cognitio, quae determinaret aliquid esse volendum, & non inesset sibi appetit s qui ad hoc postquam determinatus est, inclinaret, qui non est nisi voluntas.
Dicendum ergo quod quandocunque ratio iudicat, voluntas vult, cum autem non iudicat esse volendum tunc voluntas nihil vult. Sic ergo voluntas nihil vult nisi secundum dictamen rationis, & tamen tota libertas voluntatis dependet a ratione. Sic ergo quantum ad terminationem actus, & quantum ad exercitium, uoluntas mouetur a bono apprehenso. & cum dicit arguens, quod mouens non mouet nisi facta aliqua impressione in mobili dicenda sunt hic duo. Primo, quod in motu locali non sit talis impressio, cum non sit motus ad formam ideo non est vniuersaliter de ratione motiui. quod aliquid imprimat in mobili, vnde nec oportet, quod obiectum voluntatis aliquid imprimat, sed haec est natura voluntatis vt bonum ostensum trahat eam ad se & inclinet. Secundo potest dici, quod bonum ad quod habens uoluntatem mouetur, facit impre sionem in eo scilicet in intellectu, in quod est obiectum voluntatis, vt cognitum. Haec autem impressio sufficit, licet non sit in voluntas, sed in volente, quia nec uoluntas vult, sed volens uult per voluntatem, & per impressionem, quam bonum cognitum facit in intellectu, vnde iste vult fieri impressionem in voluntate, ac si uoluntas esset illud, quod uellet, & quod moueretur ad volendum, cum tamen hoc non sit nisi volens. Vlterius cum arguens dicit, si ibi sit aliqua determinatio, illa est solum intellectus ab intelligibili.
Dicendum est, quod intelligibile primo determinat & specificat actum intellectus inquantum est intelligibile, postea vero inquantum apprehenditur, ut bonum sit illud idem secundum rem obiectum uoluntatis, & determinat & specificat actum voluntatis. Quia autem postea dicit, quod si bonum ostensum facit inclinationem in voluntate illa inclinatio aut erit impressio, aut volitio.
Dicendum est, quod volitio, quam facit obiectum in voluntate: & cum dicit, quod tunc voluntas necessitaretur Dicendum est, quod intellectus per eam necessitare & quantum ad determinationem actus, & quantum ad exercitium. Si enim omnino iudicet aliquid esse volendum pro tunc, tunc necesse est, quod voluntas velit pro tunc, quia idem iudicium est de sic iudicato, & de fine vltimo. Finis autem vltimus necessitat voluntatem, quia apprehenditur, vt omnino conueniens. ergo cum ratio iudicat pro aliquo nunc, aliquid esse omnino conueniens, ita debet necessitari voluntas ad illud, sic ut ad vltimum finem, & ideo cum iste ponat, quod ultimus finis necessitat voluntatem, oportet quod etiam sic iudicatum pro tali hora no cessitet voluntatem, nec tollitur libertas per hoc quia haec est natura voluntatis, vt sic velit illud, quod iudicatum est a ratione.
Item nec tollitur natura liberi arbitri, quia intellectus non sic firmat se in illo iudicio quin possit aliter. vel aliud iudicare, & sic aliud ostendere uoluntati, & sic voluntas aliud volet. Haer Bernardus & false quo ad multa. Primo, quia tacite innuit, quod uoluntas nu lo modo mouet seipsam, nec quo ad exercitium actus, nec quo ad specificationem. Secundo, quod ponit quod obiectum mouet uoluntatem ad actum suum illa duplici motione. Tertio. quia ponit, quod finis & omne illud, quod apprehenditur ut omnino bonum, necessario mouet voluntatem praedicta duplici motione. Horum enim opposita ponit Sancti Thomas vbicunque loquitur de ista materia, & etiam Bernardus vt post dicetur. Dico igitur ad argumentum aliter. Primo quod nec intellectus, nec intellectio, nec obiectum intelle ctum quidquam imprimit in voluntate, nec actum primum, nec secundum. Secundo dico, quod illa ostensio boni per intellectum non est specificatio actus voluntatis, sed est causa specificationis actus voluntatis. Non quidem causalitate effectiua aut productiua, sed causalitate finis vel formae, quae est ratio agendi habens esse intentionale modo supra exposito. Tertio dico, quod non est de ratione motiui motione finis vel rationis agendi intentionale esse habentis, quod aliquid imprimat. Quarto dico, quod voluntas non mouetur effectiue ab obiecto, sed a seipsa & a Deo. Et ideo argumentum non procedit contra nos.
Ad quartum dicit Bernar. quod iudicium intellectus firmatum de aliquo volendo non potest voluntas repellere. Sed intellectus non semper iudicat sic, immo quandoque fsuctuat, & indiget consilio antequam iudicet hoc esse volendum. Habito autem consilio, si nulla sit haesitatio in intellectu, sed dicat hoc pro nunc omnino esse volendum, uoluntas vult illud, si autem sit haesitatio, quod non dicet omnino esse volendum, tunc intellectus fuctuat quousque ratio aliquod iudicium dat, quod melius est hoc velle, quia sine aliquo iudicio rationis voluntas non potest aliquid velle. Et inde est quod sicut bonum non est obiectum voluntatis inquantum bonum, licet requiritur quod sit apprehensum, ita nec sufficit, quod apprehendatur vt bonum, nisi sit iudicatum vt conueniens. Et ideo dicitur tertio de anima, quod intellectusispeculatiuus, qui nihil dicit de fugibili aut prosequibili, non mouet, & tamen apprehendit bonum. Sed practicus qui dicit hoc, est qui mouet voluntatem, praeexistente consilio in his, quae sunt ad finem, non habentibus necessarium ordinem ad finem. Haec ille.
Apparet mihi, quod nullum iudicium intellectus necessitat voluntatem quantum ad exercitium actus, immo quodlibet tale potest a voluntate suspendi. Licet enim talia iudicia non subsint imperio voluntatis quantum ad specificationem actus vel ex parte obiecti, sunt tamen sub eius imperio quantum ad exercitium eorum potissiuue ad continuandum actum iam inceptum, quicquid sit de inceptione noua ipsius actus, quia forte illa quandoque est necessaria, non autem continuatio. Et ideo aliter dicitur ad argumentum, quod procedit ex falso intellectu, ac si nos ponamus intellectum agere in voluntatem, & producere aliquid in ipsa, & mouere ipsam effectiue, quorum nullum ponimus nos. Sed dicimus, quod voluntas effectiue mouet intellectum, intellectus autem mouet voluntatem per modumfinis.
Ad quintum dicit. Bernarus quod philosophus in illis verbis verum dicit, & quod falsum assumit arguens, scilicet quod philosophus nullam differentiam ponat inter appetitum rationis & sensus, quia immo ponit. Licet enim non ponat in hoc differentiam quin voluntas sequatur firmum iudicium rationis, sicut appetitus sensitiuus illud quod apprehensum est per sensum, tamen si bene consideretur philosophus magnam differentiam ponit, quia voluntas non statim fertur in id, quod apprehensum est, sed expectat iudicium ralionis, quod vocat philosophus syllogismum, in quo si conclusio sit adhuc dubia rationi, nondum mouetur voluntas. Si autem sit certa, & dicat ratio hoc omnino esse uolendum, pro illa hora voluntas vult illud. Vnde patet, quod non oportet in hoc negare philosophum. Quia autem dicit, quod per hoc tollitur libertas, falsum est, quia libertas solum excludit necessitatem coactionis, quam non ponimus in voluntate.
Item nec necessitatem absolutam, quia licet voluntas necessario velit illud, quod ratio dictat omnino esse volendum, tamen hoc non est necessarium simpliciter, quia ratio potest aliud ostendere voluntati, vel considerare illud idem quod prius sub ratione sub qua non est volibile. Vnde non est necessarium nisi quandiu ratio sic ostendit, sicut necessarium est sortem currere, quando currit. Vnde stat libertas cum dicta positione, & similiter liberum arbitrium quantum ad ea, in quibus habet locum. Quia autem dicit, quod in hac vita non potest sic determinari voluntas vt necessario aliquid velit, secundum dicta patet quod immosed non necessitate absoluta, sicut in beata vita, vbi ratio non potest se diuertere ab vltimo fine viso. Haec Bernardus. Mihi apparet, quod appetitus intellectiuus non differt a sensitiuo quantum ad hoc, quod vnus illorum moueatur a cognitione quantum ad specificationem actus, & alius non. Actuenim cuiuslibet eorum specificatur ab obiecto cognito, sed in hoc est differentia, quia appetitus sensitiuus inquantum huiusmodi necessario mouetur a quolibet obiecto suo, & quantum ad specificationem actus, & quantum ad exercitium, vel saltem quantum adspecificationem actus. Sed appetitus itellectiuus a nullo obiecto mouetur necessario quantum ad exercitium actus, licet quo ad specificationem actus necessario mouetur ab aliquo obiecto, & ab aliquo non necessario. Hoc autem in nullo derogat libertati simpliciter, nec libertati arbitrii, quae voluntas respectu nullius obiecti habet necessitatem coactionis nec naturalis determinationis quo ad exercitium actus, licet respectu aliquorum habeat necessitatem naturalis determinationis quoad specificationem actus.
Ad sextum dicit Bernardus quod voluntas in actibus suis regitur a ratione. Quia tamen voluntas expectat deliberationem rationis, & non fertur primo oc cursu in bonum ostensum, sicut apppetitus sensitiuus, ideo non agit inquantum deliberationem expectat, sed agit inquantum ratione regitur. Et secundum hoc dicta positio in nullo est contra libertatem. Haec ille & bene dum tamen addatur, quod appetitus intellectiuus non mouetur quo ad exercitium actus nisi a seipso, & a Deo secus de appetitu sensitiuo. Ad septimum dicit Berus quod actus praecedens consilium non procedit in infinitum. Cum enim consilium sit quaedam inqusitio motus, oportet quod fundetur super aliquid certum, & hoc est volitio finis, quo habito quaeruntur media, per que habeatur finis ille, & hoc fit, per consilium. Vnde volitio finis est actus, qui necessario praecedit consilium, nec procedit vltra, quia finis non cadit sub consilio, vt dicitur tertio ethic. Finis autem mouet voluntatem ad illum primum actum, & non voluntas seipsam, sicut nec in aliis. Quia autem dicit philosophum velle, quod voluntas non esset domina suorum actuum, falsum est quia voluntas cum ratione potest aliquid velle, vel non velle, sed voluntas praecise non est domina, quia nec uelle nec nolle potest sine ratione. Haec ille & bene, si intelligat ut prius dictum est. Vnde argumenta Henrici directe procedunt contra ponentem cognitionem, uel obiectum cognitum mouere voluntatem per modum causae efficientis, non autem contra ponentes uoluntatem moueri a talibus quantum ad specificationem actus de qua duplici motione Berus in impugnatione. 11. quaestionis 14. quolibet Henrici sic dicit. Positio(inquit) quam Henricus tenet, teneri non potest scilicet quod ostensio obiecti requiratur solum ad causandum actum ut causa sine qua non, & non vt causa per quam Certum est enim quod actus uoluntatis habet speciem non a uoluntate, quia tunc omnes actus essent eiusdem speciei Omne enim quod habet speciem ab anima rationali est vnius speciei cum homine. Et sic uelle contraria essent unius speciei:t ergo actus voluntatis sortitur speciem ab obiecto. Illud autem a quo sic actus voluntatis sortitur speciem & specificam determinationem non requiritur ad actum uoluntatis solum sicut causa sine qua non, quae nihil influit, & ideo necesse est dicere, quod ostem sio obiecti requiritur ad uolitionem sicut causa per quam sicut & terminus specificans motum requiritur ad motum ita quod sola ostensio nihil causans in voluntate non sufficit, sed requiritur realis specificatio actus, quam facit obiectum ostensum, & etiam ipsa motio, qua obiectum mouet uoluntatem, & non voluntas mouet se ad ipsam, ut dicunt alii. Communius autem uidetur positio Thomas tenenda, quod ponit quod actus uolendi non est effectiue ab obiecto, sed specificatiue, sicut motus specificatiue est a termino ad quem, a quo tamen constat, quod non est effectiue, ita quod positio dicentium, quod actus uolendi est effectiue ab oa iecto, non est tenenda. Nec positio Henrici dicentis, quod etiam, nec specificatiue est ab obiecto. Vnde positio Thomae media, est & uera. A quo autem sit effectiue actus uolendi.
Dicendum est, quod primus actus uoluntatis est a Deo, ut dicitur in fine libri de bona fortuna. Vn sicut primus motus grauis est a generante, ita primus motus uoluntatis est a creante. Et iste actus est generalis complacentia boni, quae per se inest uoluntati, sicut propria passio, ut risibilitas homini. Vnde sicut propria passio ab eodem est effectiue, a quo & subiectum sic generalis complacentia vel effectus voluntatis ad bonum est a Deo, quae tamen non videtur addere rationem omnino diuersam a voluntate, vel ad voluntatem, cum ipsa voluntas non sit nisi inclinatio ad bonum in communi. Nihilominus praeter istam affectionem habitualem in voluntate, quae non videtur nisi ordo ipsius ad bonum in communi, fit quaedam affectio actualis, quae non est aliqua determinata volitio, sed generalis complacentia boni, quae non est voluntatis vt voluntas est, sed vt natura, vel appetitus. Ideo non est in potestate, voluntatis, nec in ea est meritum, vel demeritum. Et ideo istam affectionem primam non habet voluntas a se, quia tunc esset in potestate sua, & ideo necesse est quod habeat eam ab extrinseco, & hoc vel ab obiecto, vt dicunt quidam vel a Deo vt dicunt alii, vel effectiue a Deo, & specificatiue ab obiecto, vt dicunt tertii. Sed dicens si est effectiue a Deo ista prima affectio quaero vtrum sit a Deo per generalem influentiam, qua Deus generaliter operatur in rebus, aut per specialem. Si dicatur, quod per generalem, tunc oportebit quaerere causam specialem, & immediatam, quae non inuenitur, nisi obiectum vel voluntas, & sic redibunt dictae positiones, quas non tenemus. Si dicatur. quod haec affectio causatur per specialem influentiam Dei, tunc productio huius affectionis erit miraculosa, sicut ea quae fiunt ex speciali influentia praeter generalem, & sic in primo motuvoluntatis semper est miraculum.
Dicendum quod ad productionem huius primae affectionis sufficit generalis operatio Dei, nec requiritur specialis, sicut in productione animae rationalis, quae non est nata produci nisi a Deo:in talibus enim non oportet quaerere aliud agens praeter primum speciale. Sic autem est de primo motu voluntatis, vel de prima affectione, quae non potest causari effectiue ab obiecto, sicut nec motus a termino ad quem: licet enim motus voluntatis non sit motus proprie dictus, sed operatio perfecti, tamen sortitur speciem ab obiecto, ad quod est. Vnde velle comedere & velle currere dicerent speciem sicut cursus & comestio, quae sunt duo termini, ad quos sunt isti actus. Si dicas quod a cursu concepto & a comestione concepta causantur isti duo actus voluntatis, licet voluntas moueatur ad cursum realem & comestionem realem, & sic ab obiecto concepto causatur effectiue actus voluntatis, sed ab eo vt est quid reale specificatur. Hoc enim duplici modo dicunt se habere obiectun voluntatis ad voluntatem. Et sic licet specificetur ab obiecto vt est terminus ad quem, efficitur tamen ab obiecto concepto vt ab eo quod praecedit natura vel tempore actum voluntatis. Sed hoc non videtur, quia si obiectum conceptum causat primam affectionem voluntatis, eadem ratione & omnes alias. Et ideo sicut prima affectio voluntatis non est in potestate nostra, nec meritoria, ita nec aliae, & sic periret tota libertas respectu omnium actuum voluntatis, sicut respectu praemii, & meriti. Non enim meremur, nisi per id quod est in potestate nostra, quia nihil aliud proprie est obiectum nostrum. ergo obiectum vt conceptum non potest causare primum actum volendi efficiendo ipsum, sicut nec alios.
Praeterea Illud obiectum si agat in voluntate causando in ipsam actum volendi, certum est quod agit naturaliter, & non libere, sicut color agit in visum. Voluntas autem est naturaliter disposita ad recipiendum actum volendi. Si igitur nihil habeat in ipso facere nisi solum recipere, sicut materia formam, vel actionem agentis, ita quod si voluntas nihil agat ad actum volendi, nisi quod recipiat tantum, erit patiens dispositum ad recipiendum semper actum volendi ab obiecto sicut dyaphanum ad recipiendum lumen. Praesente autem naturali agente & patiente disposito necessario sequitur actio, ergo praesente quocunque obiecto voluntatis necessario sequitur actus volendi non magis respectu finis quam cuiuscunque alterius. Et sic voluntas respectu nullius obiecti habebit liberum arbitrium.
Praeterea Agens naturale aequaliter dispositum semper natum est facere idem in patiente aequaliter disposito. Obiectum autem si agat in voluntatem, naturaliter agit quantum est ex parte sua, quia praesentat se, & voluntas ex quo ponitur pure passiua respectu actus volendi, quae efficitur, vt dicunt ab obiecto est aequaliter disposita, ergo idem obiectum praesentatum voluntati semper causabit idem. Et sic si cursus praesentetur voluntati, & voluntas semel velit currere, semper voluntas volet currere aut si semel praesentetur voluntati, & voluntas nolit currere, nunquam volet currere, quod est inconueniens.
Sed dices, quod absoluta praesentatio obiecti non causat actum volendi, sed oportet quod determinetur periudicium rationis, ita quod cum praesentatur cursus voluntati, & non iudicat bonum esse currere pro illa hora tunc voluntas vult cursus, & quando iudicat non esse bonum currere pro illa hora tunc voluntas non vult. Hoc non soluit, quia ratio potest dupliciter iudicare, vel sententialiter id est iudicando tunc cursum esse bonum & nullo modo dimittendum, & tunc idem est iudicum de curso, & de vltimo fine vel de habentibus connexionem necessariam ad illum, & in tali casu conceditur, quod voluntas sequitur determinationem rationis. Aliud est iudicium quo ratio iudicat aliquid expediens, non tamen necessarium, sed quasi indiffeter se habens ad vtrumlibet quamuis finaliter iudicet magis pro vna parte quam pro alia, vt cum iudicat satis bonum esse cursum vel satis bonum esse currere, licet non necessarium, & tunc talem determinationem non necessario sequitur voluntas, ergo tunc quando sic praesentatur obiectum sine necessario iudicio rationis, quaero vtrum causat actum volendi, aut non. Si dicas quod sic tunc causat necessario, quia naturaliter eodem modo, ac si ratio iudicaret cursum esse necessarium, & sic iudicium rationis non faciet, quod obiectum causet actum volendi qualitercunque, sed semper necessario causabit, & sic peribit liberum arbitrium totaliter respectu cuiuscunque obiecti, & respectu cuiuscunque iudicii rationis, quod falsum est.
Vnde si quodlibet iudicium rationis tunc voluntas necessario sequeretur, non plus esset de libero arbitrio in voluntate quam in manu, quae percutit, cum ratio iudicat esse percutiendum, & voluntas habet hoc velle, si habet sequi omne iudicium rationis tam contingens quam necessarium, nisi quod plus artabitur voluntas ad sequendum quodcunque iudicium rationis quam manus, eo quod iudicium rationis non mouet manum nisi peimperium voluntatis, nec voluntas imperabit nisi ratio iudicet imperandum, & sic nihil de libero arbitrio erit plus in voluntate quam in manu. Sic ergo ab obiecto non potest causari effectiuae actus volendi, sed specificatiue tantum. Primus ergo actus volendi non potest esse a voluntate, quia ipsa quantum est de se est in potentia ad ipsum actum volendi, & ideo oportet quod fiat actu in genere volentium per aliquid aliud, & hoc est per primam affectionem.
Vnde cum illa non sit ab obiecto, item nec a voluntate quia tunc esset in potestate voluntatis, quod est falsum: necesse est primam affectionem voluntatis reduci ad Deum, sicut & ipsam productionem animae rationalis. Et sic illa immediate producitur a Deo effectiue. Alii autem actus volendi sunt effectiue a composito scilicet a voluntate & a prima affectione ad finem, sicut docet Thomas vbicunque loquitur de hac materia. Sicut intellectus factus in actu principiorum mouet se ad conclusiones. Et ideo omnes actus volendi praeter primum, quia sint in potestate voluntatis oportet, quod sint effectiue ab ipsa, & specificatiue ab obiecto. Sic ergo patet, quod ad actum volendi non sufficit sola ostensio obiecti, sedrequiritur ad omnes actus praeter primum, affectio ad finem vel ad bonum commune, & specificatio ab obiecto. Haec Bernardus. In quibus patet quomodo sulutiones, quas dabat superius erant intelligendae. Et quod ista sint secundum mentem Sancti Thomas patet. Nam prima secundae q. 10. ar. secundo sic dicit. Voluntas mouetur dupliciter. Vno modo quantum ad exercitium actus.
Alio modo quantum ad specificationem actus, quae est ex obiecto. Primo igitur modo voluntas a nullo obiecto mouetur de necessitatate. Potest enim aliquis de quocunque obiecto non cogitare & per consequens nec actu uelle illud. Sed quantum ad secundum modum motionis voluntas ab aliquo obiecto ex necessitate mouetur, & ab aliquo non. In motu enim cuiuslibet potem tiae a suo obiecto consideranda est ratio, per quam obiectum mouet potentiam. Visibile enim mouet visum sub ratione coloris actu visibilis, vnde si color proponatur visui ex necessitate mouet visum, nisi aliquis visum auertat, quod pertinet ad exercitium actus. Si autem proponeretur aliquid visui, quod non omnibus modis esset coloratum in actu, sed secundum aliquid esset tale, secundum autem aliquid non tale, non ex necessitate videret visus tale obiectum Posset enim intendere ad ipsum ex illa parte, qua non est coloratum, & sic ipsum visus non videret. Sicut autem coloratum in actu est obiectum visus, ita bonum est obiectum voluntatis.
Vnde si proponitur aliquod obiectum voluntati quod sit vniuersaliter bonum, & secundum omnem considerationem, ex necessitate voluntas tendet in illud, si aliquid velit. Non enim poterit velle oppositum. Si autem proponatur sibi aliquod obiectum, quod non secundum qualibet considerationem sit bonum non ex necessitate voluntas fertur in illud. Et quia defectus cuiuslibet boni habet rationem non boni, ideo illud solum bonum quod est perfectum, & cui nihil deficit, est tale bonum quod voluntas non potest non velle, quod est beatitudo. Alia autem quaelibet particularia bona inquantum deficiunt ab aliquo bono possunt accipi vt non bona, & secundum hanc consideratione possunt repudiari vel approbari a voluntate, & potest in idem ferri secundum diuersas considerationes. Haec ille.
Ex quibus accipio. 4. Primum est, quod nullum obiectum creatum aliud a voluntate causat effectiue actum volendi. Hoc enim est mouere voluntatem ad exercitium actus, quod secundum ipsum non competit nisi Deo, & ipsi voluntati. Secundum est quod obiectum est causa actus volendi quasi finalis & formalis. Hoc enim est mouere voluntatem quantum ad specificationem actus Tertium est, quod ista copulatiua est impossibilis. Voluntati ostenditur per intellectum .a. sub ratione vltimi finis vel boni omnino perfecti, & secundum nullam considerationem mali, immo secundum omnem sui considerationem boni, nec aliud iudicium, aut ostensio alterius obiecti recta vel reflexa est in intellectu pro tunc, & tamen voluntas non vult actu finem sic ostensum. Ista tamen est bene possibilis. Voluntati per intellectum proponitur .a. sub ratione boni perfecti, & nullatenus sub ratione mali, & tamen voluntas pro tunc non habet aliquem actum volendi, aut nolendi circa .a. Patet quia nulla talis ostensio necessitat voluntatem ad exercitium actus etiam si sit iudicium vltimate conclusiuum de volendo pro nunc & nullum aliud iudicium, vel aestimatio, aut ostensio ad oppositum sit tunc in intellectu. Quartum est, quod ista copulatiua est impossibilis. Intellectus ostendit & proponit a. obiectum voluntati modo praedicto, & tamen voluntas odit, aut respuit. a. Patet quia tale obiectum non potest dare talem speciem actui, immo necessario mouet voluntatem ad talem speciem actus, & non ad oppositam. Qualiter autem Deus causet primum actum voluntatis dicetur post.
Ad primum Scotus contra secundam conclusionem negetur maior. Et ad probationem eius dicitur, quod ad hoc quod aliquod agens habeat aliquem effectum perfecte in sua potestate, non requiritur, quod se solo possit illum producere, nec quod causatio cuiuslibet concurrentis sit in sua potestate, si ly solo excludat causas primas, & ly concurrentis stet & supponat pro eisdem causis primis, sed suficit quod possit illum producere se solo id est non concurrente alia causa proxima & eiusdem ordinis cum illo, vel quod habeat in potestate sua causationem cuiuslibet causae proximae concurrentis cum illo. Sic autem est in proposito de voluntate respectu actus sui. Exemplum autem, quod ibi adducitur de intellectu, non probat maiorem in sensu, in quo negata est, quia intellectus non est causa prima simpliciter, sed proxima respectu actus volendi. De hoc Sanctus Thomas prima parte. q. 62. ar. primo in solutione tertii sic dicit. Liberum arbitrium est causa sui motus, quia homo per liberum arbitrium seipsum mouet ad agendum. Non tamen hoc est de necessitate libertatis, quod sit prima causa sui, id quod liberum est, sicut nec ad hoc, quod aliquid sit causa alterius requiritur, quod sit prima causa eius. Deus igitur est prima causa mouens & naturales causas & voluntarias & sicut naturalibus causis mouendo eas non aufert, quin actus earum sint naturales. Ita mouendo causas voluntarias non aufertur, quin earum actiones sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit. Operatur enim in vnoquoque secundum eius proprietatem. Haec ille.
Potest etiam dici, quod maior argumenti solum verificatur de causa, quae vniuersaliter & primarie habet effectum in sua potestate, & independenter, sine suppositione prioris motoris. Modo minor in tali sensu falsa est, quia nulla creatura illo modo habet aliquem effectum in sua potestate, sed solus Deus, licet possit habere effectum in sua potestate sicut causa secunda proxima dependens a priori, & eius supponens motionem.
Ad secundum patet per idem. Nam maior solum vera est loquendo de habere effectum in sua potestate primarie, simpliciter, & independenter, in quo sensu minor neganda est. De hoc Sanctus Thomas de veritate q. 44. ar. primo in solutione tertii. Deus (inquit) operatur in vnoquoque agente, & secundum modum illius agentis sicut causa prima operatur in operatione causae secundae, cum secunda causa non possit exire in actum nisi per virtutem causae primae. Vnde per hoc, quod Deus est causa operans in cordibus hominum, non excluditur quin ipse mentes humanae sint causae suorum motuum, vnde non tollitur ratio libertatis.
Ad tertium dicitur, quod maior est falsa in casu, quo causa superior mere libere sine quacunque necessitate absoluta est determinata ad euentum talis effectus, nec sic est determinata ad euentum talis effectus, quin possit non esse determinata ad illum, sed ad oppositum effectum. Sic autem est de voluntate & scientia Dei. Et ideo sicut effectus contingenter eueniunt per comparationem ad Deum, ita & per comparationem ad voluntatem nostram. Et sic ad probationem minoris per exemplum de voluntate & manu respectu scripturae dicitur, quod quantumcunque voluntas mea esset determinata ad .a. & esset immutabilis & non impedibilis, si tamen illa determinatio esset libera modo praedicto, tunc a aeque contingenter proueniret a manu sicut a voluntate, nec esset ibi quaecunque necessitas, nisi conditionata & non absoluta. Conceditur tamen, quod nullus effectus est contingens ex habitudine ad aliquam causam secundam principaliter, & sicut ex prima radice contingentiae, sed solum ex habitudine ad diuinam voluntatem. De praedictis Sanctus Thomas de veritate vbi supra in sol. 13. dicit sic. Ex praesentia Dei non potest concludi, quod actus nostri sint necessarii necessitate absoluta, quae dicitur necessitas consequentis, sed necessitate conditionata, quae dicitur necessitas consequentiae & patet per Boetium in fine libri de consolatione philosophiae.
Ad quartum dicitur primo, quod talia signa multum probabiliter negantur a multis: secundo dicitur quod concessis signis prioritatis quantum ad nostrum modum intelligendi solum, & nullatenus extra intellectum, Deus in actu voluntatis humanae in primo signo rationis causat perfectam rectitudinem in comparatione ad se, non autem in comparatione ad voluntatem creatam si loquamur de actu peccati. Et cum infertur, quod tunc voluntas nostra in secundo signo non peccat negatur consequentia. Nec valet probatio, quia voluntas in secundo signo potest in rectum velle, & in rectitudinem actus possibilitate absoluta, licet hoc sit sibi impossibile impossibilitate conditionata scilicet supposito quod Deus in primo signo non causet talem cognitionem. Cum autem dicitur quod voluntas nihil potest in secundo signo nisi quod causa prior produxit in primo signo &c. Dicitur quod illa proposito uera est in sensu composito, sed falsa est in sensu diuisae, vnde tota probatio est sophistica.
Ad quintum negat antecedens illud conditionale, accipiendo causam totalem pro ea, quae non solum causat totum effectum. immo sola nulla alia concurrente causat effectum. Nec valet probatio, quia volitio Dei tunc solum est causa totalis illo modo alicuius effectus. quando vult illum effectum a seipsa esse, & a nullo alio esse. Non semper autem causat illo modo, sed solum quando creat. Quando enim produxit Petrum, voluit illum a seipsa esse, & ab aliis causis secundis esse scilicet a sole a patre & matre Et ideo licet volitio Dei sit totalis causa angeli, non tamen actus volendi, quia illum vult esse a causa prima & a causa secunda. Ad sextum negatur minor. Nulla enim creatura potest esse causa totalis alicuius effectus in genere causae efficientis, vel formalis, finalis, sed solum in genere causae materialis. Et ad primam probationem dicitur, quod esse causam totalem caloris in genere causae efficientis repugnat creaturae, quia omne ens per participationem prouenit ab ente per essentia, quod necessario est infinitae perfectionis. Et cum dicitur, quod causam aequiuocam non oportet in infinitum excedere suum effectum, verum est si sit causa proxima dependenter agens, actionem prioris praesupponens sed falsum est si intelligatur de causa non supponente priorem actionem. Illa enim necessario est infinita, & per consequens increata. Ad secundam dicitur quod creaturam aliquam esse omni alio circunscripto, implicat contradictionem, ideo nimirum si hoc posito sequitur quodlibet. Vlterius dicitur, quod posito casu illo talis creatura non ageret, nisi esset independens quo ad esse & agere, & sic esset Deus. Vlterius dicitur, quod maior argumenti non maiorem habet euidentiam quam ista. Illud agit independenter & tanquam prima causa, quod si esset, omni alio per impossibile circunscripto causaret, & ageret aliquem effectum, & constat quod haec est falsa, ergo & alia, cuius causa est falsa implicatio.
Ad primum Henrici contra eandem conclusionem respondet Berus de gannaco, quod primus motus voluntatis non est a Deo specialius quam caeteri, sed ab obiecto. Quia enim Deus indidit inclinationem voluntati ad bonum ideo eius motus voluntatis dicitur esse a Deo. Haec ille.
Sed oppositum dicit impugnando Vndecimam q. 13. quodlibet Henrici, vt supra fuit visum. Vbi etiam postea dicit primam affectionem habet voluntas necessatio, quia talis natura est quod inclinatur ad bonum praesentato sibi bono. Quae quidem inclinatio habitualis est, sed inclinatio actualis ad bonum non potest effici nisi a Deo vt ostensum est. In aliis autem est diuersitas affectionum, quia talem affectionem habet voluntas ad finem, vt ipso praesentato necessario feratur in ipsum, & moueat se in ipsum Super enim a Deo mouetur in actu per affectionem ad finem, vt conuertat se ad hunc finem particularem vel illum, in hoc sequitur demonstratiuam determinationem rationis Aliam autem affectionem habet ad ea, quae sunt ad finem, ad quae non habet aflectionem nisi propter affectionem finis. Vnde & pr affectionem finis mouet se ad ea, quae sunt ad finem, vt sic semper moueatur finis affectionibus, vt dicit Anselu. Haec ille.
Et consonat dictis Sancti Thomas prima secundae q. 9. ar. 6. in solutione tertii, vbi dicit sic. Deus mouet voluntatem hominis sicut vniuersalis motor ad vniuersale obiectum voluntatis, quod est bonum, & sine hac vninersali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo prationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum Deus mouet aliquos ad alquid, determinate volendum, quod est bonum sicut in his quos mouet per gratiam. Haec ille. Ex quibus apparet mihi quod prima motio voluntatis est a Deo ad volendum bonum in vniuersali, sed si quaeritur an ad illum primum actum voluntas habeat se aliquo modo actiue, vel solum pure pussiue.
Dicendum mihi videtur, quod omnis actus voluntatis, qui proprie est actus secundus est ab ipsa voluntate effectiue. Aliter non video, quod posset vere dici actio immanens, sed magis transsiens, si nullo modo procederet a suo subiecto, sed totaliter ab extrinseco actiuo. Sed illa prima motio voluntatis a deo ad vniuersale obiectum voluntatis magis habet rationem actus primi quam actus secundi, & ideo quantum ad illam voluntas potest se habere pure passiue. Veruntamen nunquam ille actus primus est sine aliquo actu secundo, qui est effectiue a voluntate, quia semper illam generalem affectionem ad bonum concomitatur affectio ad aliquod particulare bonum, sicut videtur dicere Sanctus Thomas 4. sen. d. 49. q. 1. ar. 3. quaestiuncula. 3. vbi sic dicit. Bonum quod est obiectum voluntatis, est in rebus, vt dicit philosophus. 6. metaphy. & id oportet quod motus voluntatis terminetur ad rem extra existentem. Quamuis autem res prout est in anima possit considerari secundum rationem communem praetermissa ratione particulari, res tamen extra animam non potest esse secundum rationem conem, nisi cum additione propriae rationis. Et ideo oportet quod quandocunque voluntas fertur in bonum, quod feratur in aliquod bonum determinatum. Et similiter quandocunque fertur in summum bonum oportet quod feratur1 summum bonum huius vel illius rationis. Quamuis autem ex naturali inclinatione voluntas habeat vt in beatitudinem feratur secundum communem rationem, tamen quod feratur in talem beatitudinem, hoc non est ex inclinatione naturae, sed p discretioncm rationis, quae adinuenit in hoc vel in illo summum bonum hominis constare. Et ideo quandocunque aliquis appetit beatitudinem actualiter, coniungitur ibi naturalis appetitus & appetitus rationalis &c. Haec ille. Ex quibus satis patet ad argumentum, quod aliter primus motus voluntatis est a Deo quam alii.
Ad secundum respondet Sanctus Thomas 1. par. q. 105. ar. 4. in solutione tertii, vbi, sic dicit. Si voluntas ita moueretur ab alio, quod & se nullatenus moueretur opera voluntatis non imputarentur ad meritum nec ad demeritum. Sed quia p hoc quod mouetur ab alio, non excluditur quin moueatur ex se, ideo per consequens non tollitur ratio meriti, nec demeriti. Haec ille. Item ad illud quod dicit, quod voluntas non agitur sicut appetitus sensitiuus. Respondet. Sanctus Thomas prima parte, q. 60. ar. 1. in solutione. 2. vbi sic dicit. Omnia quae sunt in toto mundo, aguntur ab aliquo praeter primum agens, quod ita agit, quod nullo modo agitur ab alio, in quo idem est natura & voluntas. Et ideo non est inconueniens si angelus agitur, inquantum inclinatio naturalis est sibi indita ab actore naturae suae, non tamen sic agitur, quod non agat cum habeat liberam voluntatem. Haec ille. Ex quibus patet ad argumenta, vnde breuiter Henricus & Scotus decepti sunt in hoc quod putauerunt liberam arbitrium & voluntatem vniuoce dici de Deo & creaturis, & quod tanta libertas inesset voluntali creatae sicut increatae, ita quod sicut diuina voluntas a nulla priori voluntate determinatur, aut necessitatur, aut mouetur ad actum suum, ita nec voluntas creata, quod falsum est, vt patet inspiciendo praedicta. Omnis enim effectus creaturae aliquam necessitatem habet saltem ex suppositione prioris causae.
Ad primum Heruei contra tertiam conclusionem dicitur primo, quod illud non probat, quod obiectum in esse reali sit aliquo modo causa de per se actus volendi, sicut bene probat Gregorius, quia contingit obiectum talis actus non esse, nec fuisse in rerum natura, ut cum quis appetit aliquid, quod nec est, nec fuit, nec erit: secundo dicitur, quod dato quod obiectum in esse cognito vel cognitio obiecti sit aliquomodo causa de per se actus volendi non tamen oportet quod illa causalitas sit effectiua vel productiua, sed specificatiua & determinatiua per modum formae, vel finis. Et de hoc bene dicit Berus vbi supra.
Item in impugnatione. 26. quaest. 12. quodlibet Henrici sic dicit. Hic videnda sunt duo, a quo, scilicet actuatur voluntas, & a quo determinatur. Circa primum sciendum est, quod actuari ab aliquo dupliciter potest intelligi, scilicet effectiue & formaliter, sicut aliquid dealbatur a pictore & albedine. Loquendo ergo formaliter est certum est, quod voluntas actuatur actu volendi, quia per actum volendi voluntas reducitur de potentia in actum. Vnde sicut materia actuatur per formam, & tamen non fit forma, sic voluntas per actum volendi, licet ipsa non fiat actus volendi. A quo autem actuatur effectiue dicit Henricus,, quod abipsa voluntate, quia ipsamet ducit se ad actum volendi. Si enim ab alio duceretur iam actus volendi. non esset in potestate sua, quod enim inest rei ab alio, non est in potestate eius. Sed nihil est magis in potestate vdsuntatis quam actus volendi, quia solus ille est, qui ab exteriori impediri non potest. Actus enim imperati impediri possunt per impedimentum in aliis potentiis eo quod sunt actus aliarum potentiarum. Et sic si actus volendi esset ab alio, & non a voluntate nullus actus erit liber. Ita quod dicunt, quod licet actus voluntatis sit a voluntate, non tamen sine obiecto, quod est causa non propter quam sed causa sine qua, non hoc non videtur necessarium, quia ab illo est aliquid effectiue, a quo habet formam & speciem, sicut quia graue habet formam a generanre, est ab illo effectiue, sed actus voluntatis sortitur speciem ab obiecto & non a voluntate, & sic videtur quod actus voluntatis sit effectiue ab obiecto. Sed sciendum quod voluntatis obiectum dupliciter se habet ad ipsam. Vno modo vt mouens ipsam, & causans in ea actum volendi, & hoc facitobiectum apprehensum ab intellectu, quia existens in intellectu causat actum in voluntate.
Alio modo vt terminans actum voluntatis, & hoc facit obiectum extra non enim voluntas mouetur ad similitudinem boni, quae est in inteslectu, sed ab bonum reale, quod est extra. Et secundum hoc dicitur sexto metaphisico. quod bonum & malum, quae sunt obiecta voluntatis, sunt in rebus nihilominus licetob iectum dupliciter respiciat voluntatem, tamen est vnum obiectum, quia similitudo boni, quae est in intellectu, non mouet uoluntatem ad volendum, nisi in virtute boni quod est extra, vbi autem est vnum propter alterum, utrobique est tantum unum. Sic ergo similitudo boni, quae est in intellectu, causat actum uolendi in uoluntate. Conueuientius autem dicitur, quod primus actus uolendi est a deo, qui quidem actus est velle finem, vel quaedam generalis complacentia boni, quam habet uoluntas a natura sua.
Vnde, sicut primus motus grauis est a generante, & non ab alio effectiue, sic primus actus uoluntatis est a creante. Voluntas autem facta in actu per volitionem, vel generalem complacentiam boni, mouet se ad alios actus volendi. Et sic ipsa per aliud. 1. per affectionem finis causat in se effectiue actum volendi, quem specificat obiectum, sicut terminus motus motum. Sic ergo sunt tres poteones de actu volendi prima dicit, quod est a voluntate secunda quod ab obiecto, tertia quod a Deo quantum ad primam actum, quae videtur philosophi in libro de bona fortuna, vbi vult, quod ratio. i. voluntas mouetur a Deo primo motu suo Quod non vrpropter aliud dici, nisi quia voluntas habet hanc naturam a Deo vt oblato fine moueat se ad ipsum, quia cum ipsade se mn potentia erat ad hunc motum, iste motus effectiue non attribuitur ei, sed Deo sicut motus grauis generanti Ad rationem ergo secundae ponis, quae ponit quod actus volendi est effectiue ab obiecto, dicendum quod non sed specificatiue. Sic enim est de actu mouendi, quia ab alio est effectiue scilicet a mouente, & ab alio specificatiue, quia a termino ad quem, vt patet quinto phy. ergo actus volendi potest esse a voluntate effectiue, & ab obiecto specificatiue. Et sic non est verum quod assumit scilicet quod ab illo est aliquid effectiue, a quo sortitur speciem. Et secundum hoc tertia positio verior est, & comnior, & sic patet vnde actuatur voluntas effectiue. Nec ponitur quod secundum idem voluntas in potentia & in actu, quia primum motum. 1. actum voluntatis habet a Deo, & p illum reducit se in actum volendi ea, quae sunt ad finem ad quem actum est in potentia formali, & in actu virtuali, i. potens producere actum volendi, & ideo reducit se ad actum formalem de potentia formali, quod non est reducere se simpliciter ad actum Hoc enim impossibile est quod aliquid reducat se ad esse simpliciter, sed cum est in actu primo potest se reducere ad operari. &c. Haec ille.
Ex quibus patet raeosio ad primum & secundum & tertium. & ideo dicitur quod reteosio, quam arguens recitat bona est. Tunc ad primam eius improbationem dicitur, quod de illa poteone Henrici dicentis obiectum esse causam sine qua non vel per accidens, sicut remouens prohibens, non curamus, nec habemus causam sustinere.
Ad secundam replica patet per idem, quia non dicimus quod fit causam remouens prohibens, sed quod mouet per modum finis, & vt ratio agendi.
Ad tertiam dicitur, quod nos non ponimus, quod quodlibet obiectum voluntatis sit finis voluntatis, sed quod nihil est obiectum voluntatis nisi quia propositi sub ratione finis, vel ordinati in finem, & hoc siue sit finis ipsius suppositi volentis, siue alicuius suae potentiae, vel actus, vel effectus, & omne tale propositum sub ratione finis mouet voluntatem non effectiue, sed alio modo.
Ad quartam dicitur, aliquem actum procedere a cognitione finis contingit dupliciter scilicet sicut a causa efficiente, vel sicut a ratione agendi. Si primo modo intelligatur, antecedens falsum est. Si secundo modo conceditur. Sed tunc non est ad propositum arguentis, nec contra nos. Et cum dicit arguens, quod actus voluntatis non potest aliter procedere a cognitione finis, nec regulari per illam, nec illam participare, nisi quia cognitio producit effectiue volitionem. Negatur, quia alius est modus pcedendi praeter illum, sicut supra patuit. Ad aliud quod ibidem contra responsionem ibidem datam adducitur scilicet quod ly semper dicit causam efficientem, dicitur quod hoc non est verum, sufficit enim quod dicat rationem agendi specificantem, licet non elicientem actum Ad primum aliorum respondet Gregorius dicens quod cum infertur quod volitiones non capiunt formalem distinctionem ab obiectis, duplex potest esse sensus. Vnus quod volitiones distinctorum obiectorum spee non sunt formaliter distinctae. Et in hoc sensu negaturconsequentia. Alius sensus potest esse, quod licet volitione obiectorum specie distinctorum sint formaliter distinctae, hae tamen distinctionem non capiunt effectiue ab obiecto. Et in hoc sensu conceditur consequens, quoniam sicut volitiones non efficiuntur ab obiectis, ita nec earum distinctiones. Haec ille & bene. Tamen addendum est. quod obiectorum distinctio in esse cognito aliquo modo est causa distinctionis uolitionum, licet non per modum causae efficientis: De hoc Berus vbi supra. Sicut inquit terminus motus per se determinat, & specificat motum, sic obiectum actum volendi. Nec tamen est causa propter quam in genere efficientis proprie, sed specificatiue, sicut terminus non efficit motum licet tamen specificat illum, & ideo magis est causa propter quam in genere formae cuius est specisicare. Non enim est idem modus specificandi omnia, sed permanentia specificantur per formam inhaerentem, successiua autem per tertium, vt patet in motu, in quo super est aliquid de termino specificante, quia omne quod mouetur, habet aliquid de eo, ad quod mouetur. Actus autem voluntatis magisassimilatur motui quam actus intellectus, & ideo licet actus intellectus sortiatur speciem a similitudine obiecti informante intellectum, & eliciente actum intellectus, actus tamen voluntatis, qui elicitur a voluntate sine specie informante voluntatem sortitur speciem ab obiecto, ad quod est, & ad quod terminatur. Haec Berus & satis conformiter dictis Sancti Thom prima secundae. q. 1. ar. 3. Ego tamen addo, quod obiectum voluntatis dat speciem actui non tantum secundum esse, quod habet extra intellectum, sed potius secundum esse cognitum, quod habet in intellectu. Ad secundum dicit Gregorius negando primam consequentiam. Et quia arguens non probat eam, non oportet vlterius dicere. Et utique consequentia non ualet, quia nobilitas rei non solum dependet a causa efficiente, sed etiam a formali. Ad tertium dicit Gregorius quod nullus actus volendi lapidem dependet essentialiter immediate a lapide, & quidam nec mediate, nec immediate, ut pote de lapide non existente, aut tantummodo abstractiue apprehenso. Quidam vero mediate tantum, ut qui est de lapide intuitiue apprehenso, quoniam talis uolitio dependet immediete a notitia intuitiua lapidis, quae a lapide dependet. Et quod assumitur, quod mensurati ad mensuram est essentialis dependentia. Non est vniuersaliter verum proprie loquendo de dependentia cum de non existente possit haberi notitia, quae ad ipsum velut ad mensuram refertur. Haec ille. & satis bene. Nisi quod assumit aliqua falsa apud nos. Primum est, quod notitia intuitiua intellectiua lapidis immediate causetur a lapide. Secundum est, quod illa notitia sit causa effectiua partialis actus uolendi lapidem. Tertium est, quod uolitio sapidis non existentis nullam dependentiam habeat ad lapidem in quocunque genere causae, nec ad quodcunque esse lapidis siue reale siue cognitum, ideo dicitur ad argumentum, quod solum concludit, quod volitio lapidis aliqualiter dependeat a lapide in esse cognito. Non tamen concludit, quod illa dependentia sit ad causam efficientem, sed solum ad rationem agendi.
Ad quartum dicit Gregorius quod si bonum magis possit diligi praesens quam abenens, hoc est, qua perfectius apprehenditur cum est praesens, quam dum est absens, & sic solum mediate facit ad actum volendi causando scilicet notitiam, quae est causa dilectionis. Haec ille, & bene, dum tamen causalitas notitiae respectu volitionis sane intelligatur.
Ad octauum dicit, quod ex diuersis visis sunt diuersi appetitus mediantibus visionibus illorum visorum. Et sic patet ad argumenta contra conclusiones. Verum quia in solutionibus praedictis saepe dictum est, quod nec intellectus, nec actus eius est causa effectiua volitionis, ideo contra hoc arguit Adam & Gregorius primo sic. Si sola voluntas esset immediata causa productiua liberae volitionis, sequitur quod naturaliter voluntas posset ve. le incognitum. Consequens est contra experientiam & contra Augustinum 8. de trinitate in multis partibus, & tertio de libero arbitrio capitulis. 53. & 54. consequentiam probo, quia omnis res, sine qua res alia non potest naturaliter produci est per se covel dispositio causae necessaria, vel causa causae illius, vel effectus naturaliter consequens eam Puto quod huic instantia inueniri non possit. Sed si sola uoluntas sit causa immodiata productiua siberae uolitionis notitia rei volitae non est causa uolitionis, quia nec finalis, nec formalis patet, nec efficiens per hypothesim Item non est necessaria dispontio causae illius, quoniam voluntas ex se ex sufficienter apta recipere uolitionem, & per hypothesim est sufficienter eius productiua. Patet etiam quod non est causa esse.
Item non est effectus necessario consequens eam, cum sit naturalter prior ea. Potest enim res cognosci, esto quod non diligatur, & non econuerso. Secundo quod hoc uidetur de intentione Augutius 15. de trinitate. c. 23. ubi vult quod amor pcedit de scientia, & c. 26. dicit, quod amor de gignente mete, & de gignita notitia tanquam de parente & prole procedit.
Item ad simplicia lib. 1. q. 2. dicit, quod uocatio, quae utique est notitia est effetrix bonae uoluntatis. Tertio. Quia ista e mens Commentatoris tertio de anima commento. 49. vbi vult quod scientia est causa desiderii, & commento. 56. eiusdem libri dicit, quod omnis appetitus fit ex imaginatione.
Item. 12. meta phys. commento 36. ait, quod forma balnei, quae est in anima, est agens desiderium, & quod propter illam tanquam propter causam efficientem desideramus formam, quae est extra animam, & infra. Desiderium inquit est propter aestimationem eius, quod est aliquid ens bonum. Item commento 38. dicit, quod compraehensio est causa voluptatis. Ex quibus omnibus patet, quod notitia est causa effectiua actus voluntatis.
Ad primum istorum dicitur, quod solum concludit, quod cognitio est causa per se volitionis, quod concedimus, & cum dicit quod non est causa formalis, nec finalis, patet quod hoc est negandum secundum praedicta.
Ad secundum dicitur, quod Augustinus intelligit, quod amor procedit de scientia vel notitia non tanquam ex causa efficiente vel agente, sed tanquam ex ratione agendi, quomodo causat finis, vt supra dictum est.
Ad tertium patet per idem. De praedictis dicit Sanctus Thomas de virtutibus. q. 2. arti. 3. Vnusquisque actus formam & speciem recipit secundum formam agentis, vt calefactio secundum calorem. Forma autem voluntatis est obiectum ipsius, quod est bonum & finis, sicut intelligibile est forma intellectus &c. Et loquitur de obiecto non protit est extra, sed prout est cognitum. Nam notitia obiecti est ipsi voluntati formalis ratio agendi, pro quanto dat speciem actui voluntatis. licet illum ante eliciat. Ad argumentum factum in princip. q. patet solutio per praedicta. Et haec de quaest. Benedictus Deus, Amen.