Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum habens gratiam possit de condigno mereri gloriam

DISTINCTIO XXVII. QVAESTIO I Vtrum habens gratiam possit de condigno mereri gloriam.

CIRCA vigesimam septimam distinctionem 2. sent. quaeritur. Vtrum habens gratiam possit de condigno mereri gloriam.

Et arguitur quod sic. Sicut se habet peccatum ad Gehennam, sic opus meritorium ad gloriam, sed per peccatum meremur ex condigno paenam Gehennae: ergo per bonum opus cum gratia meremnr ex condigno gloriam.

In oppositum arguitur sic. Inter opera meritoria maxime videntur esse meritoria Sanctorum passiones, & tamen illae non sunt meritoriae de condigno. Dicit enim Apostolus Rom. 8. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis: ergo &c.

In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones: in tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit haec conclusio. Existens in gratia potest per illam mereri gloriam de condigno. Hanc conclusionem probat Beatus Thomas prima secundae. q. 114. artic. 3. vbi sic dicit. Opus hominis meritorium potest dupliciter considerari. Vno modo secundum quod procedit a libero arbitrio. Alio modo secundum quod procedit ex gratia Spiritus sancti: si consideretur secundum substantiam operis, & secundum quod procedit ex libero arbitrio, sic non potest esse ibi condignitas propter maximam inaequalitatem, sed est ibi congruitas per quandam aequalitatem proportionis. Videtur enim congruum vt homini operanti secundum suam virtutem Deus recompenset secundum excellentiam suaevirtutis. Si autem loquamur de opere meritorio secundum quod procedit ex gratia Spiritus sancti, sic est meritorium vitae aeternae ex condigno. Sic enim valor meriti attenditur secundum virtutem Spiritus sancti mouentis nos in vitam aeternam secundum illud Ioann. 4. Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae, per quam homo factus consors diuinae naturae adoptatur in filium Dei, cui debetur haereditas ex ipso iure adoptionis secundum illud Romas 8. Si filij & haeredes. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Gratia Spiritus sancti quam in praesenti habemus, & si non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut & semen arboris, in quo est virtus ad totam arborem, & similiter per gratiam inhabitat hominem Spiritus sanctus qui est sufficiens causa vitae aeternae, vnde & dicitur esse pignus haereditatis nostrae, secunda Corinth. 1. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Omne opus procedens ex speciali motione Spiritus sancti & habitu deiformatiuo condignum est fini, ad quem ordinatur a Spiritu sancto habitus deifor matiuus, & actus per eum elicitus. Sed omne opus meritorium in habente gratiam est huiusmodi, quod scilicet procedit a spiritu & a gratia deiforinatiua, & ordinatur sicut ad finem ad gloriam:igitur est condignum ipsi gloriae.

Eandem conclusionem tenet 2. sent. distin. 27. q. 1. artic. 3. vbi sic dicit. Circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim dicunt quod aliquis non potest mereri vitam aeternam ex condignosed ex congruo. Alij vero dicunt quod etiam ex condignopotest quis mereri vitam aeternam per actum virtutis. Dicitur autem aliquis mereri ex condigno, quando inuenitur aequalitas inter meritum & praemium secundum rectam aestimationem. Ex congruo autem tunc, quando talis aequalitas non inuenitur, sed solum per liberalitatem dantis munus ribuitur, quod dantem decet. Videntur autem vtrique quantum ad aliquid verum dicere. Cum enim sit duplex aequalitas, scilicet quantitatis, & aequalitas proportionis, secundum quantitatis aequalitatem ex actibus virtutum vitam aeternam ex condigno non meremur. Non enim tantum bonum est in quantitate actus virtutis quantum est primum gloriae, quod est finis eius. Secundum autem aequalitatem proportionis etiam ex condigno meremur vitam aeternam. Attenditur enim aequalitas proportionis quando aequaliter hoc se habet ad illud, sicut alius ad alterum. Non autem maius est Deo vitam aeternam tribuere, quam nobis actum virtutis exhibere, sed sicut hoc congruit huic, ita illud illi, & ideo quaedam proportionis aequalitas inuenitur inter Deum praemiantem & hominem merentem, dum tamen praemium referatur ad idem genus, in quo est meritum, vt si praemium est, quod omnem facultatem humanae naturae excedat sicut vita aeterna, meritum etiam sit per talem actum, in quo fulgeat bonum illius habitus, qui diuinitus infunditur Deo nos consignans. Illi tamen qui dicunt nos ex condigno posse mereri vitam aeternam, verius dicere videntur. Cum enim sit duplex species iustitiae, vt in 5. Ethicor. dicit Phils distributiua, scilicet & commutatiua, quae est in contractibus, vt in venditione & emptione, iustitia commutatiua respicit aequalitatem arithmeticam, quae tendit in aequalitatem quantitatis, iustitia vero distributiua respicit aequalitatem geometricam, quae est aequalitas proportionis. In redditione autem praemij ad merita magis seruatur forma distributionis, cum ipse Deus reddat vnicuique secundum opera sua, quam commutationis, cum Deus a nobis nihil accipiat, quamuis quandoque inueniatur a Sanctis Metaphoricae dictum, quod bonis operibus regnum coelorum emitur, inquantum Deus accipit opera nostra, vt acceptans ea, & ideo verius dicitur, quod ex condigno meremur quam quod ex congruo. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Vbi est aequalitas proportionis inter meritum & praemium, ibi potest esse meritum de condigno, sed inter opus insormatum gratia & gloriam est aequalitas proportionis, licet non sit ibi aequalitas quantitatis: igitur & caet. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra praedicta. Et quidem Durandus arguit primo contra hoc quod dictum est, quod redditio praemij pro merito pertinet ad iustitiam distributiuam. Nam si alicui, qui seruit communitati, retribuatur merces pro seruitio impenso, non esset hoc iustitiae distributiuae, sed commutatiuae, quia considerare habitudinem rei ad rem, vel actionis ad passionem non habito respectu principaliter personae ad personam, pertinet ad iustitiam commutatiuam, & non ad distributiuam. Iustitia enim distributiua, per quam bona communia dantur personis priuatis, inquantum sunt partes ciuitatis primo respicit ad proportionem personarum, ex qua concludit proportionem rerum distribuendarum, vt quanto persona maiorem principalitatem habet in ciuitate, tanto plura de bonis communibus recipiat, sed commutatiua iustitia econtrario primo respicit ad habitudinem rei ad rem, sicut in commutationibus, puta in emptione & venditione, vel ad habitudinem actionis ad passionem, vt in iniurijs vindicandis vel puniendis. Ad conditionem autem personae nunquam nisi ex consequenti, inquantum conditio personae facit ad quantitatem rei vel iniuriae. Sicut maior est iniuria si percutiatur princeps quam si percutiatur priuata persona. Sic igitur considerare habitudinem rei ad rem, vel actionis ad actionem, siue in bonis, siue in malis non habito principali respectu ad habitudinem personae ad personam pertinet ad iustitiam commutatiuam & non distributiuam, sed in redditione praemiorum & paenarum pro meritis & culpis attenditur principaliter habitudo actionum, vt cuius actio fuit melior, plus praemietur, cuius autem fuit deterior, plus puniatur, nec habetur respectus ad conditionem personarum, nisi quatenus faceret differentiam actionum: igitur &c.

Secundo arguit probando, quod male accipiatur aequalitas proportionis, quae pertinet ad iustitiam distributiuam, nam in iustitia distribus itiua non attenditur proportio rerum secundum proportionem dantis & accipientis, sed secundum proportionem personarum accipientium, vt quanto quis maiorem principalitatem habet in communitate, tanto plus de bonis communibus accipiat. In proposito autem non seruatur iste modus proportionis, sed seruatur proportio meriti ad praemium secundum proportionem merentis & praemiantis seu dantis & accipientis, quod non conuenit distributiuae iustitiae, alioquin si princeps distribueret bona communia alicuius ciuitatis ciuibus, plus acciperet vnusquisque quam si ea distribue et proconsul, & si proportio meriti de condigno ad praemium sic attenderetur, illi qui locant operas suas plus merentur ex condigno colendo agros diuitis quam pauperis, & operando in opere regis quam ciuis, quod est falsum. Patet ergo, quod reddere praemium pro merito non pertinet ad distributiuam iustitiam, sed ad commutatiuam, quae respicit aequalitatem quantitatis, quae nullo modo est inter opus nostrum quantumcunque gratia informatum & gloria, propter quod nondum apparet qualiter possimus gloriam mereri ex condigno.

Tertio. Quia illud quod dicitur de motione Spiritus sancti non valet, quia valor actus nunquam est a motore, nisi ratione alicuius existentis formaliter in actu, vel in potentia elicitiua. Agens enim non perficit passum secundum seipsum, sed secundum aliquid immissum sibi, similiter Spiritus sanctus mouet ad actus, qui non sunt meritorij, vt prophetare, vt apparet de Balaam numeri 23. & 24. Quarto. Quia illud quod dicitur de gratia, quod aequatur gloriae in virtute, quia est eius seminarium, patet quod Metaphoricae dicitur. Non enim est semen, nisi respectu eorum, quae educuntur de naturali potentia creaturae, quod non conuenit gloriae, sicut nec gratiae: igitur &c. Quinto. Quia meritum de condigno dupliciter potest accipi, quia quoddam est meritum de condigno large sumptum pro quadam dignitate, quam Deus requirit in operibus nostris ex sua ordinatione ad hoc, vt remuneremur vita aeterna. Et haec dignitas est in nobis per gratiam & charitatem habitualem. Aliud est meritum de condigno stricte & proprie accepto, & tale meritum est actio voluntaria, propter quam alicui debetur merces ex iustitia, sic quod si non redderetur ille, ad quem pertinet reddere, iniuste facit, & est simpliciter & proprie iniustus, & tale meritum de condigno inuenitur inter homines, sed non est hominis ad Deum, quod patet, quia quod redditur potius ex liberalite dantis quam ex debito operis, non cadit sub merito de condigno stricte & proprie accepto, vt expositum est, sed quicquid a Deo accipimus siue sit gratia, siue gloria, bonum temporale vel spirituale, pro quocunque bono opere praecedente in nobis potius & princilius accipimus ex liberalitate Dei, quam reddatur ex debito operis: ergo nihil penitus cadit sub merito de condigno. Maior patet ex ratione meriti de condigno prius posita. Minor probatur quia facilius & minus est reddere aequiualens eius, quod accepit ab alio quam eum constituere debitorem, quia ad constituendum eum debitorem requiritur, quod plus reddat quam receperit, vt sic ratione pluris alius efficiatur debitor. Sed nullus potest reddere Deo aequiualens dicente Philosopho 8. Ethic. quod in his, quae sunt ad Deos & parentes, impossibile est aequiualens reddere: ergomulto minus est possibile, quod de quocunque opere nostro Deus fiat nobis debitor, ita quod si non redderet debitum, esset iniustus.

Sexto. Quia & illud quod sumus, & quod habemus, siue sint boni habitus, siue sint boni actus, seu vsus, totum est in nobis ex liberalitate gratis dante & conseruante. Et quia ex dono gratuito nullus obligatur ad dandum amplius, sed potius recipiens obligatur danti, ideo ex bonis habitibus & ex bonis actibus, seu vsibus nobis a Deo datis Deus non obligatur nobis ex aliquo debito iustitiae ad aliquod amplius dandum, ita quod si non dederit, sit iniustus, sed potius nos sumus Deo obligati. Et sentire seu dicere oppositum est temerarium & blasphemum. Septimo. Quia si decedenti in gratia Deus non daret gloriam, nihil iniustum faceret, & si habenti gloriam eam auferret, non esset iniustus, quinimmo siquis conquereretur de hoc, posset ei Deus dicere illud Euangelij. an non licet mihi quod volo facere, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum. Et ille qui hoc pateretur, deberet dicere illud Iob 1. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen D. B.

Octauo. Quia cum omne bonum sit ex dono gratuito Dei, ex hoc quod Deus dat quaedam, non obligatur ad dandum alia, ita vt non dando sit iniustus. Et siquid pro bonis operibus nobis datur, vel redditur, potius est & principalius ex liberalitate Dei dantis quam ex debito nostri operis. Nono. Quia si Deus constituitur nobis debitor, aut hoc est ex nostro opere, aut ex sua promissione, quam exprimit scriptura. Iacobi primo. Beatus vir qui suffert tentationem & caetera. Sequitur accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Si dicatur primum, tunc procedunt argumenta praecedentia. Si dicatur secundum, non valet propter duo. Primo quia diuina promissio in scripturis non sonat in aliquam obligationem, sed insinuat materiam disponi diuina liberalitate.

Secundo quia quod non redditur ex debito praecedentis operis, sed ex promissione praecedente, non redditur ex merito operis de condigno, sed solum & principaliter ex promisso, & ita non est ibi illud debitum, de quo loquimur. Et sic patet, quod meritum de condigno stricte, & proprie sumptum, videlicet pro actione voluntaria, propter quam operanti debetur merces ex iustitia, sic quod si non reddatur ille, ad quem pertinet reddere, iniuste facit, & est simpliciter & proprie iniustus, non est hominis ad Deum. Decimo. Quia propter tale meritum cum sit homini simpliciter impossibile, non est necesse ponere in nobis gratiam vel charitatem habitualem, & si poneretur frustra poneretur. Sed solum per gratiam est in nobis illud meritum de condigno, quod Deus ex sua gratuita ordinatione requirit in operibus nostris ad hoc vt remuneremur vita aeterna. R hoc meritum est medium inter meritum, quod est simpliciter de congruo & ante gratiam, & meritum quod est simpliciter de condigno, & ideo comparatum ad vtrunque potest dici vtrunque, quia comparatum ad meritum ante gratiam potest dici de condigno, & comparatum ad meritum simpliciter de condigno potest dicide congruo. Decimoprimo. Quia huic concordat communis doctrina Sanctus Thomas prima secundae. quaest. 114. arti. 1. quod sicut reddere iustum pretium pro re accepta ab aliquo est actus iustitiae, ita recompensare mercedem vel praemium laboris nostri operis est actus iustitiae, & ideo in illis, in quibus est simpliciter iustum, est etiam simpliciter ratio meriti & praemij seu mercedis. In quibus autem non est simpliciter iustum, sed secundum quid, in his non est simpliciter ratio meriti, sed secundum quid. Inter hominem autem & Deum non potest esse iustum simpliciter, sicut nec aequale, sed solum iustum secundum quid, scilicet dominatiuum, quia totum bonum quod est hominis est Dei& a Deo multo amplius quam actiones serui sint Domini sui in humanis, propter quod meritum hominis apud Deum non potest esse simpliciter meritum de condigno, sed solum secundum praesuppositionem diuinae ordinationis, ita scilicet vt homo consequatur a Deo per suam operationem quasi praemium vel mercedem, ad quod ei virtutem operandi deputauit. Quae virtus operandi ad merendum beatitudinem est non solum potentia voluntatis, sed habitus gratiae vel charitatis. Decimosecundo. Quia si oppositum dicatur, hoc erit potissime propter duo.

Primum est, quia per peccatum quis potest mereri poenam de condigno, & ideo videtur, quod similiter per opus bonum quis possit mereri gloriam de condigno. secundum est propter auctoritatem Apostoli dicentis, quod praemium vel corona redditur ex iustitia, sed neutrum horum valet. Non quidem primum quia non est simile de merito, & de demerito, quia qui in toto alteri obligatur, tanto ex sua ingratitudine plus demeretur, quanto plus recipit, sed que totum habet ab aliquo, totum ei debet, nec potest eum constituere debitorem, quod requiritur ad meritum de condigno, vt dictum est. secundum similiter non debet mouere, quia Apostolus non dicit, quod corona gloriae reddatur secundum iustum iudicium, sed quod reddatur a iusto iudice, quia a Domino qui est iustus & misericors Sed misericordiam ostendit coronando beatos, qui ex condigno non possunt mereri. Iustitiam vero puniendo malos qui ex condigno possunt demereri. Nec tamen etiam eis reddit secundum rigorenr iustitiae, quos iuste posset annihilare. Et in hoc secundus articulus terminatur

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Et ad primum siquidem dicitur primo, quod probationem conclusioni de 2. senten. assumptam non oportet necessario hic sustinere, quia correcta est in summa. Si quis tamen vellet eam sustinere, posset dicere ad argumentum istud primum, quod maior est falsa. Nam tam iustitia commutatiua quam distributiua vtraque respicit habitudinem rei ad rem, vel actionis ad actionem vel passionem, sed diuersimode, quia iustitia distributiua respicit habitudinem duarum actionum a diuersis suppositis procedentium, ita quod aliquando non respicit supposita vt supposita sunt, sed vt sunt agentia, & consequenter secundum proportionem actionis ad actionem constituit proportionem passionis ad passionem, vt maiori actioni reddatur maior passio in bono vel in malo. Iustitia vero commutatiua non respicit habitudinem duarum actionum a duobos suppositis procedentium, sed respicit habitudinem vnius actionis ad passionem sibi correspondentem, vel rei acceptae ad rem reddendam. Et hoc videtur dicere Sanctus Thomas secunda secundae. quaest. 61. artic. 3. vbi sic dicit. Iustitia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem & commutationem, quae quidem sunt vsus quorundam exteriorum, vel rerum, vel personarum, vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cum quis aufert vel restituit alteri rem suam. Personarum autem, sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta conuiciando, vel percutiendo, aut etiam cum reuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum quis iuste ab alio exigit, vel reddit aliquod opus. Si igitur accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia commutatiuae & distributiuae iustitiae, nam & res distribui possunt a communi in singulos, & commutari de vno in alium. Est etiam quaedam distributio laboriosorum operum, & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operationibus, sic inuenitur vtrobique alia materia. Nam iustitia distributiua est directiua distributionis, commutatiua vero iustitia est directiua commutationum, quae attendi possunt inter duas personas. Haec ille.

Ex quibus patet, quod vtraque iustitia considerat habitudinem rei ad rem aliquo modo, & sic in redditione praemiorum & poenarum potest attendi iustitia distributiua, inquantum primo considerat actiones duorum suppositorum, & postea recompensat eis duas passiones similem proportionem habentes, qualem habent adinuicem actiones. Veruntamen in tali redditione potest habere locum iustitia commutatiua, inquantum adaequat vnam passionem vni actioni. Et hoc intendebat Sanctus Thomas secunda secundae, vbi supra articulo quarto vbi sic dicit in fine principalis solutionis. Contra passum est commutatiuum iustum. In distributiua autem iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem vnde dicitur contra passum, sed secundum proportionabilitatem rerum ad personas.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Illa forma diuini iudicij attenditur secundum rationem commutatiuae iustitiae prout scilicet recompensat praemia meritis & supplicia peccatis. Haec ille. Et intelligit non quod sit ibi proprie iustitia commutatiua, sed solum quidam modus vel similitudo, si loquamur de actibus quantum ad eorum substantiam, secus est si consideretur actus meritorius prout est a Spiritu sancto, vt dicetur postea.

Item in solutione secundi sic dicit. Si alicui qui communitati seruasset retribuetur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuae iustitiae, sed commutatiuae. In distributiua enim iustitia non attenditur aequalitas eius quod aliquis accipit, ad illud, quod ipse impendit, sed ad illud quod alius accipit secundum modum vttiusque personae. Haec ille.

Et intelligit quod in tali retributione si fiat secundum aequalitatem quantitatis absolute, non habet locum iustitia distributiua, sed potius commutatiua, secus est si solum fiat secundum aequalitatem proportionis.

Item quarto sententiarum distinctio. 46. quaestio. 1. artic. 1. quaestiuncula prima ostendit diffusius quomodo Deus in retributione praemiorum vel suppliciorum potius seruat modum iustitiae distributiuae quam commutatiuae. Dicit enim sic. Iustitia proprie dicta constituit aequalitatem in acceptionibus & donationibus, vt patet per Philosophum 5. Ethicorum. Hoc autem contingit dupliciter. Vno modo secundum quod constituitur aequalitas inter dantent & accipientem, vt scilicet accipiens tantum accipiat a dante quantum accipere debet & in hoc consistit iustitia commutatiua, vtpote quae medium ponit in emptionibus, & venditionibus, & omnibus retributionibus. Alio modo secundum quod constituitur aequalitas intet duos recipientes, quod contingit ex hoc, quod vterque aequaliter recipit pro meritis, & in hoc consistit iustitia distributiua. In prima ergo iustitia, scilicet commutatiua requiritur aequalitas quantitatis, vt scilicet tantum quisque accipiat quantum dedit secundum valorem. Et ideo inter illos, in quibus non potest esse aequalitas quantitatis, non potest proprie esse commutatiua iustitia sicut est in illis, quorum vnus non potest recompensare aliquid aequiualens beneficijs acceptis ab aliosicut filius non potest recompensare aliquid aequiualens boneficijs patris, a quo esse, & nutrimentum, & disciplinam accepit, & ideo quantumcunque retribuat patri in obsequijs, non sit perfecta aequalitas, vnde nec ibi saluatur proprie ratio iustitiae commutatiuae. Quidam tamen modus iustitiae commutatiuae ibi saluari potest, inquantum filius retribuit secundum modum suum sicut pater dedit secundum modum suum, sed iustitia distributiua non requirit aequalitatem quantitatis, sed proportionis tantum. Nec enim oportet vt distribueus omnibus aequaliter distribuat, sed vnicuique proportionabiliter secundum modum suum. Sic ergo ratio distributiuae iustitiae Deo proprie conuenire potest, inquantum scilicet aequalitatem proportionis seruat in communicatione bonorum suorum, dans vnicuique proportionabiliter secundum modum suum.

Vnde Dionysius dicit in 8. cap. de diuinis nominibus, quod iustitia laudatur in Deo inquantum omnibus secundum dignitatem distribuit, sed iustitia commutatiua, per quam aequalitas constituitur inter Deum dantem & creaturam accipientem Deo competere non potest secundum propriam acceptionem, quia beneficia Dei semper excedunt meritum creaturae. Sed tamen seruatur ibi quaedam proportionis aequalitas inter Deum dantem & creaturam recipientem, inquantum scilicet ita se habet Deus ad suam superabundantiam, sicut creatura ad id, quod competit ei secundum suam paruitatem, & sic etiam quidam modus iustitiae commutatiuae in Deo inuenitur respectu creaturae, sicut inuenitur inter Patrem & Filium. Et secundum hoc assignantur duo modi diuinae iustitiae. Vnus inquantum reddit pro meritis. Hoc enim ad iustitiam distributiuam pertinet, cuius est distribuere omnibus aequaliter secundum suam dignitatem. Alius modus secundum quod facit id, quod decet suam bonitatem, sicut est iustus, in eo quod peccatoribus parcit quia decet eum & hoc pertinet ad modum commutatiuae iustitiae. Non quidem secundum aequalitatem quantitatis seruatae, quod requiritur in commutatiua iustitia propriedicta, sed seruatae secundum aequalitatem proportionis, quia scilicet ita se habet Deus ad id, quod superabundanter facit, sicut creatura ad id, in quo deficit. Et secundum hoc superabundare in beneficijs dicitur ei iustum inquantum est ei proportionatum. Haec ille.

Ex quibus apparet primo quod iustitia distributiua quandoque respicit habitudinem actionis ad actionem, & rei ad rem, & non solum habitudinem personae ad personam, nec semper prius respicit habitudinem personae ad personam quam habitudinem duarum actionum. Conceditur tamen, quod iustitia distributiua non principaliter respicit habitudinem vnius actionis ad passionem ei correspondentem, nec rei acceptae ad rem reddendam. Secundo patet ex dictis, quod iustitia commytatiua non semper habet proprie locum, vbi attenditur habitudo actionis ad actionem, vel rei ad rem, sed solum tunc cum duae res eidem personae attribuuntur, vtputa quia vnam illarum accepit, & aliam reddidit. Si enim duae res attribuantur diuersis personis, vel duae passiones in recompensationem duarum actionum ab eis procedentium, ibi habet locum potius distributiua quam commutatiua. Tertio apparet, quod ad commutatiuam proprie dictam non susfsicit qualiscunque redditio rei pro re, vel passionis proactione, nisi inter talia sit aequalitas secundum quantitatem, & non solum secundum proportionem. Quarto apparet, quod Deus in redditione praemiorum & poenarum magis seruat modum iustitiae distributiuae quam commutatiuae. Et hoc intellige si consideremus actus meritorios secundum eorum substantiam solum, quia forte si actus meritorius consideretur prout procedit ex gratia & motione Dei, sic in eius praemiatione seruatur iustitia commutatiua, quia vt sic redditur aequale pro aequali. Quinto apparet, quod argumentum non valet, cum tam maior quam minor si directe sumatur ab maiore sint falsae. Nam si maior sit talis, vbicunque attenditur principaliter habitudo rei ad rem, vel actionis ad actionem, ibi habet locum commutatiua, & non distributiua, & sub tali maiore sumatur directe minor, scilicet quod sic est in retributione, qua Deus reddit poenas & praemia, tunc maior est falsa, & minor vera. Si autem arguitur sic, vbicunque attenditur proportio actionis ad passionem, & non personae ad personam, ibi habet locum commutatiua & non distributiua, sed sic est in retributione Dei & caeter. Tunc maior est vera, & minor falsa. Si autem arguitur sic. Vbicunque attenditur proportio actionis ad passionem, ibi habet locum commutatiua, sed in retributione Dei attenditur proportio vnius actionis ad aliam actionem: igitur & caetera. Tunc argumentum est ex quatuor terminis, & minor non sumitur submaiore, & iste defectus est in argumento Durandi. Ex quo patet, quod nihil penitus valet ad refringendum conclusionem, nec eius probationem sumptam de secundo sententiarum, licet non sit necesse sustinere illam probationem, quia alia sumpta de prima secunda melior est & efficacior.

Sciendum enim quod Beatus Thomas in secundo sententiarum, & similiter in quarto considerauit actus meritorios quantum ad eorum valorem, quem habent ex substantia sui, & ideo cum illa non sit aequalis praemio secundum quantitatem absolutam, dixit quod in retributione & praemiatione actus meritorij seruatur proprie iustitia distributiua, non autem proprie commutatiua nisi secundum quid. In summa vero, puta in prima secundae & secunda secundae considerauit actum meritorium prout est ex motione Spiritus sancti & ex gratia, & videtur velle, quod valor actus ex illa parte aequatur praemio etiam secundum aequalitatem quantitatis absolutae. Ideo dicit, quod in praemiatione actus meritorij seruatur iustitia commutatiua non solum secundum quid, sed simpliciter, & secundum hoc soluitur illa repugnantia, quae videtur esse in dictis eius in scriptis, & in summa, & hoc videtur mihi satis notandum ad euadendum repugnantiam. De peccatis autem videtur mihi, q in eorum punitione magis proprie seruatur iustitia distributiua quam commutatiua.

Ad secundum argumentum dicitur primo, quod aequalitas proportionis, quae pertinet ad iustitiam distributiuam, non attenditur principaliter inter dantem & accipientem, nec attenditur proportio rerum secundum proportionem dantis & accipientis, vt bene probat argumentum. Secundo dicitur, quod talis iustitia non semper attendit proportionem actionis vnius ad actionem alterius, vt secundum proportionem actionum sit proportio passionum. Tertio dicitur, quod in retributione, qua Deus reddit poenas & praemia est proprie iustitia distributiua, si actus considerentur quantum ad substantiam absolute, vt dictum est, & ideo attenditur ibi proportio actionis ad actionem, & aequalitas proportionis, vt scilicet quae est proportio actionum, sit proportio passionum. Est autem ibi quidam modus iustitiae commutatiuae, licet non proprie iustitia commutatiua, vt supra dictum est, & ideo seruatur ibi aequalitas proportionis non solum, quae dicta est, sed etiam alia, de qua procedit argumentum, scilicet vt talis sit proportio rei ad rem, qualis est dantis ad accipientem, & ideo quia vtraque iustitia aliquo modo concurrit ibi Sanctus Thomas loquitur de vtraque proportione, non tamen intendit, quod secunda aequalitas proportionis sufficiat ad iustitiam distributiuam, & hoc manifeste patet perdicta eius allegata de quarto sententiarum. Est ergo mens eius, quod in tali retributione non est aequalitas quantitatis meriti ad praemium, sed aequalitas proportionis inter duo merita, & duo praemia, ideo potius seruatur ibi modus & forma iustitiae distributiuae quam commutatiuae, & licet ibi sit proportio meriti ad praemium similis proportioni Dei ad creaturam, illa tamen aequalitas proportionis non sufficit ad propriam iustitiam commutatiuam, sed ad quendam modum eius, & quodammodo declinat in distributiuam.

Ad tertium dicitur primo, quod si actus voluntatis nullo modo immediate esset a Spiritu sancto productus, sed a sola voluntate creata, antecedens ibidem assumptum haberet qualemcunque colorem, sed oppositum huius est verum, quia actus meritorius non solum est a voluntate creata, immo immediate a Spiritu sancto, nam Spiritus sanctus non solum mouet voluntatem ad actum primum, immo immediate producit omnes eius actus secundos. Et ideo antecedens illud est falsum, si loquamur de motore immediate causante motum mobilis, nam talis motus non solum habet valorem ratione mobilis, immo ratione motoris, vt in proposito, nam actus meritorius procedit ex infinita charitate & bonitate Dei. Secundo dicitur, quod Spiritus sanctus non solum mouet voluntatem, immo imprimit gratiam in essentia animae, & charitatem in voluntate, quae elicit actum meritorium, vel saltem imperat illum. Tertio dicitur, quod licet Spiritus sanctus moueat ad actus non meritorios, tamen hoc est aliter quam ad actus meritorios. Tum quia dum mouet ad non meritorios, non ordinat eos sicut in finem ad beatitudinem creatam pro eis reddendam. Tum quia non imprimit aliquid gratificans animam vel potentias elicitiuas talium actuum, ideo tales actus non sunt digni vita aeterna, secus est de actibus meritorijs.

Ad quartum dicitur, quod ista propositio gratia est seminarium gloriae non est metaphorica ex toto, sic quod nullam proprietatem habeat. Aliquid enim potest dici seminarium alterius dupliciter. Primo quia est illius causa materialis, vel esscctiua coniuncta. Secundo modo, quia est eius quaedam inchoatio, sicut est forma remissa formae intensae, & hoc modo gratia est seminarium gloriae, cum gloria vno modo accepta, nihil aliud sit quam gratia consumata, vt dictum fuit in praecedenti quaestio.

Ad quintum dicitur, quod opus virtutis elicitum ex gratia & ex speciali motione Spiritus sancti ordinantis illum in finem beatitudinis est meritorim gloriae de condigno, non solum largeaccipiendo condignum, immo stricte & proprie. Et ad huius improbationem negatur minor, scilicet quod gloria, vel beatitudo nullo modo ex debito operis reddatur, quia sic oportet quod intelligatur maior, scilicet quod illud non cadit sub merito de condigno stricte sumpto, quod nullo modo redditur ex debito operis. Sic ergo intellecta maiore negatur minor, quia opus meritorium prout elicitur ex gratia & ex speciale influxu Spiritus sancti, & cum tali ordinatione eius ad vitam aeternam, habet sufficientem dignitatem, vt sibi debeatur vita aeterna, licet non ita sit considerando actum secundum substantiam suam, & secundum quod refertur ad voluntatem creatam ipsum elicientem. Et ad probationem ininoris dicitur, quod ille qui meretur non proprie constituit Deum sibi debitorem, sed Deus mouens voluntatem ad opus meritorium gratiae & charitate informatum, & volens quod tali actui reddatur vita aeterna, debitor est sibimet, vt scilicet compleat opere & executione, quod sua iusta voluntas voluit, & adhuc vult vt faciat quod decet suam bonitatem. Et similiter dico, quod si stante voluntate & ordinatione Dei de actu sic recompensando Deus per impossibile non redderet praemium, Deus non faceret iniustum creaturae, sed suae voluntati & bonitati denegando sibi quod decet eam. De hoc Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 21. artic. 1. in solutione tertij. Vnicuique enim debetur quod suum est. Dicitur autem esse suum alicuius, quod ad ipsum ordinatur sicut seruus est Domini, & non econtra, nam liberum est, quod sui causa est. In nomine ergo debiti im portatur quidam ordo exigentiae, vel necessitate alicuius, ad quod ordinatur. Est autem duplex ordo considerandus in rebus. Vnus quo aliquid creatum ordinatur ad aliud creatum, sicut partes ordinantur ad totum, & vnaquaeque res ad suum finem. Alius ordo, quo omnia creata ordinantur in Deum. Sic igitur debitum dupliciter potest attendi in operatione diuina, aut secundum quod aliquid debetur Deo, aut secundum quod aliquid debetur rei creatae, & vtroque modo Deus reddit debitum. Est enim Deo debitum, vt impleatur in rebus illius, quod eius sapientia & voluntas habet, & quod suam bonitatem manifestat, & secundum hoc iustitia Dei respicit decentiam eius, secundum quam reddit sibi quod debetur sibi. Debitum etiam est alicuius rei creatae, quod habeat illud, quod ad ipsum ordinatur, sicut homini quod habeat manus, & quod ei alia animalia seruiant, & sic Deus iustitiam operatur, quando dat vnicuique quod ei debetur secundum rationem suae naturae, & conditionis, sed hoc debitum dependet ex primo, quia vnicuique hoc debetur, quod est ordinatum ad ipsum secundum ordinem diuinae sapientiae. Licet autem Deus hoc modo debitum alicui det, non tamen ipse est debitor, quia ipse ad alia non ordinatur, sed potius alia ad ipsum. Haec ille.

Item secundo sententiarum, distinctio. 27. q. 1. artic. 3. in solutione quarti sic dicit. Deus non efficitur nobis debitor, nisi forte ex praemisso, quia ipse bonum operantibur praemium promisit, & ideo non est inconueniens, si ab ipsoquis mereri possit, ex quo aliquo modo debitor est. Vel dicendum quod in iustitia commutatiua ille, apud quem quis meretur, efficitur debitor ei, qui meretur, vt patet in illis, qui operas suas locant in seruitium aliorum, sed in iustitialdistributiua non requiritur ratio debiti ex parte eius, qui distribuit. Potest enim ex liberalitate aliqua distribuere, in quorum tamen distributione iustitia exigitur, secundum quod diuersis, prout eorum gradus exigit, proportionabiliter distribuit. Haec ille.

Item prima secundae quaestio. 114. articulo primo, in solutione tertij sic dicit. Actio nostra non habet rationem meriti, nisi ex suppositione diuinae ordinationis, & ideo non sequitur, quod Deus efficiatur simpliciter debitor nobis, sed sibi ipsi, inquantum debitum est, vt sua ordinatio impleatur. Haec ille.

Ex quibus patet, quod bene stat, quod opus creaturae sit meritorium de condigno gloriae, & tamen quod Deus non constituitur debitor creaturae, sed sibijpsi, nec potest facere iustum creaturae, dato quod eam non praemiet.

Ad sextum patet ex praecedenti solutione, quia solum concludit, quod Deus non obligatur nobis, nec efficitur nobis proprie debitor, quod conceditur. Sed cum hoc stat, quod opus nostrum potest esse meritorium de condigno, quia nos vocamus illud meritorium de condigno, cui debetur merces ex iustitia, sic quod si non redderetur, stante ordinatione, quae nunc est, ille ad quem pertinet reddere, faceret contra iustitiam, & iniustum, non quidem creaturae, sed sibi, vt saepe dictum est. Faceret enim contra voluntatem suam & sapientiam, quae est lex iustitiae. De hoc Sanctus Thomas prima parte, vbi supra in solutione secundi sic dicit. Cum bonum intellectum sit obiectum voluntatis, impossibile est Deum velle, nisi secundum quod ratio suae sapientiae habet. Quae quidem est sicut lex iustitiae, secundum quam eius voluntas recta & iusta est. Vnde quod secundum suam voluntatem facit, iuste facit, sicut nos, quod secundum legem facimus, iuste facimus. Sed nos quidem secundum legem alicuius superioris, Deus autem sibijpsi est lex. Haec ille.

Ad septimum dicitur, quod per impossibile istud antecedens esset verum, scilicet Deus dedit gratiam gratum facientem, ipsisorti, & ordinauit, quod actui virtuoso sortis elicito ex gratia & influxu speciale Spiritus sancti, & continuato vsque in finem reddatur gloria, & Sortes ex gratia & influxu Spiritus sancti elicuit & continuauit actus virtuosos vsque in finem, & in gratia decessit, & tamen Deus non reddidit, nec reddet, nec reddit sibi gloriam. Si inquam hoc antecedens esset impossibile, conceditur quod istud consequens esset impossibile. Deus facit contra iustitiam, & facit iniustum non Sorti, sed Deo, quia non implet iustam eius voluntatem & ordinationem. Veruntamen si non supponatur talis ordinatio diuinae voluntatis, conceditur quod si decedenti in gratia non daretur gloria, Deus nullum iniustum faceret, nec sibi, nec creaturae, sed supposita tali ordinatione iniustum faceret. Sicut enim dicit Sanctus Thomas prima secundae. quaestio. 114. artic. 1. Meritum hominis apudDeum non potest esse nisi secundum suppositionem diuinae ordinationis &c. Vnde ita imaginor, quia sicut actus exterior sine actu interiori non est meritorius, ita nec aliquis actus interior est meritorius, nisi pro quanto procedit a diuina volitione, qua scilicet Deus vult illum actum praemiari vita aeterna.

Ad octauum patet ex praedictis. Nam procedit ex falso intellectu meriti de condigno, scilicet quod illud dicatur meritum de condigno, cui redditur gloria, vel praemium ex iustitia, taliter quod si non redderetur, fieret iniustitia creaturae, quae actum illum operatur, & quod per talem actum Deus efficitur nobis debitor, & obligatur nobis. Talis enim descriptio falsa est. Nam meritum de condigno proprie sumptum non requirit talia, sed sufficit quod tali operi reddatur merces secundum aliquam legem iustam, quam illicitum sit violare vel transgredi, & quod actus secundum valorem, quem habet ab intrinseco, vel ab aliquo extrinseco, aequatur praemio secundum quantitatem absolutam aliquo modo, & non solum secundum proportionem, vel proportionalitatem.

Ad nonum dicitur primo, quod Deus non efficitur nobis proprie debitor, nec ex promissione sua, nec ex opere nostro, & similiter non obligatur nobis vllo modo. secundo dicitur, quod si praemium nullo modo redderetur ex valore operis, nec ex debito praecedentis operis, sed ex sola promissione Dei, tunc tale opus nullo modo esset meritorium praemij, quod redditur de condigno. Nunc autem non sic est in proposito, quia praemium aeternum redditur ex debito & valore praecedentis operis, valore & debito dico, quae habet opus tum ex substantia sua, tum ex circunstanti, s, tum ex gratia & charitate, quibus informatur, tum ex motione, & volitione Spiritus sancti, quia diuina volitio licet non sit meritoria, est tamen quasi ratio & forma merendi omnibus operibus meritorijs quae ab ipsa in beatitudinem ordinantur, & ab ipsa producuntur. Ad quod etiam facit illa generalis lex, & ordinatio Dei, qua ordinauit actus virtuosos ex gratia & charitate elicitos esse meritorios. Tertio dicitur, quod ad hoc, quod opus humanum sit meritorium de condigno, non requiruntur illa omnia quae arguens dicit, sed sufficiunt ea, quae dicta sunt in solutione octaui.

Ad decimum dicitur, quod meritum proprie de condigno non est hominis simpliciter impossibile, quia non requirit illa, quae arguens dicit. Cum autem distinguit de duplici condigno. Patet ex praedictis, quod distinctio non valet, quia veraciter, proprie, & stricte sumendo condignum, sic dignum & iustum est diuinam ordinationem generalem & specialem impleri, & legem diuinae iustitiae obseruari, & voluntatem diuinam executioni mandari. Constat autem meritis nostris reddi praemium ex diuina ordinatione generali & speciali, & ex lege diuinae iustitiae, de qua dictum est, & ex diuina voluntate, nec aliqua redditio vel recompensatio hominis ab homine iustior esse potest, nec dignior quam sit recompensatio hominis a Deo, & oppositum dicere est temerarium. De hoc vide Beatus Thomas quarto sententiarum, distinct. 46. quaestione prima articulo secundo. Nam in solutione primae quaestiunculae dicit. Quia totus ordo iustitiae originaliter ad diuinam voluntatem reducitur, quia ex hoc aliquid est iustum, quia est debitum alicui rei creatae secundum ordinem creaturae ad creaturam. Nihil autem potest esse debitum alicui rei, nisi ratione suae naturae, vel conditionis. Naturae autem & proprietatum causa est diuina voluntas.

Item in solutione secundi sic dicit. Luto non est magis debitum, quod ex eo formentur vasa nobilia quam ignobilia, sed si ex luto formatum est vas nobile, nobilitati illius vasis est debitum, vt ad vsus conuenientes deputetur. Similiter quod Deus talem creaturam producat qualem voluerit, indifferens est ad rationem iustitiae, sed quod producta aliqua natura rei attribuatur quod illi naturae competit, hoc ad eius iustitiam pertinet, & contrarium eius iustitiae repugnaret. Et similiter indifferens est quantum ad eius iustitiam, vt det gratiam vel non det, cum donum gratiae non sit naturae debitum. Sed postquam gratiam contulit, quae est merendi principium, ad iustitiam eius pertinet, vt pro meritis praemia reddat, & sic ex suppositione voluntatis iustitia causatur. Haec ille.

Item in solutione quaestiunculae quartae probat diffuse, quod Deus non agit iustius cum vno quam cum alio, sed cum quolibet agit iustissime. Ex quibus apparet. Primo quod solutiones datae sunt iuxta mentem Sancti Thomae Secundo, quod multa in argumentis Durandus continent manifestam improbabilitatem, potissime cum saepe replicat istud medium scilicet quod ex dono gratuito nullus obligatur ad dandum amplius &c. Apparet enim, quod licet Deus per sua dona gratuita non efficiatur nobis debitor, nec obligetur, tamen per dona Dei gratuita aliquid nobis efficitur debitum & iustum haberi a nobis, quod prius non erat debitum, nec erat iustum haberi a nobis.

Ad vndecimum dicitur, quod ex dictis Beati Thomae non aliud habetur, nisi quod actus humanus non potest esse meritorius apud Deum, si secundum suam solam & nudam substantiam accipiatur, sed vtique potest esse meritorius, si accipitur vt stans sub diuina ordinatione speciali vel generali. Vnde Sanctus Thomas prima secundae. quaestio. 114. articulo primo sic dicit. Meritum & merces dicitur, quod alicui recompensatur proretributione operis, vel laboris quasi quoddam pretium illius. Vnde sicut reddere iustum pretium pro re accepta ab aliquo est actus iustitiae, ita etiam recompensare mercedem operis vel laboris est iustitiae actus. Iustitia autem aequalitas quaedam est, vt patet 5. Ethic. & ideo simpliciter est iu¬C stitia inter eos, quorum est simpliciter aequalitas. Eorum vero, quorum non est simpliciter aequalitas, non est simpliciter iustitia, sed quidam iustitiae modus potest esse. Sicut dicitur ius paternum vel dominatiuum, sicut in eodem libro dicit Aristoteles Et propter hoc in his, in quibus est simpliciter iustum, est etiam simpliciter ratio meriti & mercedis. In quibus autem est secundum quid iustum, non simpliciter est mereri, sed secundum quid inquantum saluatur ibi ratio iustitiae, sicut & filius meretur aliquid am patre, & seruus a Domino. Manifestum. est autem, quod inter Deum & hominem est maxima inaequalitas. In infinitum enim distant: & totum, quod est hominis bonum, est a Deo. Vnde non potest esse hominis ad Deum iustitia secundum absolutam aequalitatem, sed secundum proportionem, inquantum scilicet vterque operatur secundum modum suum. Modus autem & mensura humanae virtutis homini est a Deo, & ideo meritum hominis apud Deum esse non potest nisi secundum praesuppositionem diuinae ordinationis, ita scilicet vt homo id consequatur a Deo per suam operationem quasi mercedem, ad quod Deus ei virtutem operandi deputauit. Sicut etiam res naturales hoc consequuntur per proprios motus & operationes, ad quod sunt a Deo ordinatae. Differenter tamen, quia creatura rationalis seipsam mouet ad agendum per liberum arbitrium, vnde sua actio habet rationem meriti, quod non est in alijs creaturis. Haec ille in forma. In quo patet, quod non contradicit alijs dictis suis in sequenti articulo tertio, vbi ponit, quod homo in gratia constitutus potest mereri de condigno vitam aeternam, inquantum opus suum procedit ex gratia & motione Spiritus sancti.

Item articuo vltimo illius quaestionis sic dicit. Vita aeterna est simpliciter praemium operum iustitiae per relationem ad motionem diuinam. Item articulo sexto, sic dicit. Opus nostrum habet rationem meriti ex duobus. Primo quidem ex vi diuinae motionis, & sic meretur aliquis ex condigno. Alio modo habet rationem meriti, secundum quod procedit ex libero arbitrio inquantum voluntarie aliquid facimus, & ex hac parte est meritum congruum, quia congruum est, vt dum homo bene vtitur sua virtute, Deus secundum superexcellentem virtutem excellentius operetur &c.

Ad duodecimum dicitur, quod Sanctus Thomas adducit illas duas rationes 2. sentent. distinctio. 27. quaestione prima articulo tertio. Et sunt satis probabiles. Nec valer solutio data ad illas. Non quidem solutio primae, quia licet homo non possit Deum constituere sibi debitorem, potest tamen facere, quod aliquid quod sibi prius non debebatur, modo nouiter sibi debeatur.

Item falsum est, quod ad meritum de condigno requiratur illud quod ibi assumitur. Sufficit enim ad tale meritum, quod actio sit aequalis vitae aeternae quantum ad valorem, quem habet. b extrinseco, scilicet a causa sua efficiente primaria, scilicet Deo, & quod secundum suam substantiam, & secundum gratiam, & charitatem sit proportionata vitae aeternae. Et hoc modo intelligo Sanctus Thomas vbicuque in hac materia dicit, quod actio meritoria de condigno est illa, quae est proportionata vitae aeternae. Vnde Sanctus Thomas 3. sen. dist. 18. q. 1. art. 2. sic dicit. In iustitia duae personae requiruntur, scilicet faciens iustitiam & patiens iustitiam. Facientis autem iustitiam, propria actio est reddere vnicuique quod suum est, patientis autem iustitiam actio propria est facere sibi debitum, quod est ei per iustitiam reddendum, & hoc proprie est mereri, vnde & id quod secundum iustitiam redditur, merces dicitur. Sed quia iustitia reddit vnicuique quod sibi debetur, & in bonis & in malis, bona autem simpliciter sunt ea, quae ad vitam aeternam pertinent, & mala simpliciter ea, quae ad miseriam aeternam. Inde est, quod secundum Theologos meritum dicitur proprie respectu horum, quamuis magis proprie respectu bonorum dicatur meritum, demeritum vero respectu malorum. Ad hoc igitur: quod aliquis mereatur, tria sunt necessar ia, scilicet agens qui meretur, actio pequam meretur, & merces quam meretur. Et ideo ad meritum tria requiruntur.

Primum est secundum merentis comparationem ad mercedem, vt scilicet ille, qui meretur, sit in statu acquirendi mercedem. Et propter hoc illi, qui sunt omnino in termino, nihil merentur, quia nihil possunt acquirere.

Secundum est ex comparatione agentis ad actionem, vt scilicet sit Dominus actionis suae, alias per actionem suam non dignificatur ad aliquid habendum, nec laudatur, & ideo qui agunt per necessitatem naturae, vel etiam per violentiam non merentur.

Tertium est secundum comparationem actionis merentis ad mercedem, vt scilicet aequiparetur mercedi, non quidem secundum aequalitatem quantitatis, quia hoc requiritur in iustitia conimutatiua, quae consistit in emptionibus & venditionibus, sed secundum aequalitatem proportionis, quae requiritur in iustitia distributiua, secundum quam Deus aeterna praemia partitur. Actio autem proportionata ad vitam aeternam est actio ex charitate facta, & ideo per illam ex condigno meretur quis vitam aeternam. Opera autem bona, quae non sunt ex charitate facta, deficiunt ab ista proportione, & ideo per ea non meretur quis ex condigno vitam aeternam. Sed improprie his dicitur aliquis mereri secundum quod habent aliquam similitudinem cum operatione informata charitate. Et si quidem sit similitudo in substantia actus & intentione, vt cum aliquis in peccato mortali existens dat elemosinam propter Deum dicitur meritum congrui. Si vero sit similitudo in substantia actus, & non in intentione, sic dicitur meritum interpretatum. Sicut cum quis dat pauperi propter inanem gloriam. Haec Sanctus Thomas.

Ex qubus apparet, quod solutio Durandi ad primam rationem non valet, quia male recipit rationem meriti de condigno. Dicitur secundo, quod euasio, quam dat ad secundam rationem Sanqi Thomae non valet, quia false glosat Daulum. Non enim Paulus dicit, quod corona gloriae reddatur a iusto iudice per accidens, immo per se, inquantum scilicet iustus. Quod patet, quia dicit. Reposita est mihi coronatiustio tiae. Vnde glosa super illo verbo secunda Timoth. 4. capdicit sic. Ipse Deus est iustus iudex retribuendo bona prohonis, quia prius misericors retribuendo bona pro malis Et ipsa tamen iustitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia. Et nota quod ait, reddet. Si enim fides gratia est, & vita aeterna, quae est merces fidei, videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere. Cui debita: Fidei qui promeruit illam per fidem. Sed quia fides gratia est, & vita aeterna est pro gratia, & caetera. Haec glosa. Et accipit gratiam pro dono gratuito, non stricte pro gratia gratum faciente, quia illa nec est fides, nec vita aeterna formaliter, sed causaliter. Sic igitur patet ad argumenta Durandi.

Ad argumentum in oppositum quaestionis respondit Sanctus Thomas prima secundae quaestione centesimadecimaquarta, articulo tertio in solutione primi dicens. Quia Apostolus loquitur de passionibus Sanctorum secundum eorum substantiam. Sed secundo sententiarum, vbi supra dicit. Quia Apostolus per dictum suum intendit excludere aequalitatem quantitatis, quia non est tanta acerbitas praesentium passionum, quantum est gaudium futurae gloriae. Haec ille. Et haec de quaestione. Benedictus Deus, Amen

PrevBack to TopNext