Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo ante peccatum per liberum arbitrium et suae naturae vires praecise absque alio auxilio Dei speciali fuerit sufficiens ad agendum aliquem actum moraliter bonum, seu vere rectum et virtuosum

DISTINCTIO XXIX QVAESTIO I. Vtrum homo ante peccatum per liberum arbitrium, & suae naturae vires praecise absque alio auxilio dei speciali fuerit sufficiens ad agendum aliquem actum moraliter bonum, seu vere rectum & virtuosum.

CIRCA vigesimam nonam distinctionem secundi sen. quaeritur. Vtrum homo ante peccatum per liberum arbitrium & suae naturae vires praecise absque alio auxilio Dei speciali, fuerit sufficiens ad agendum aliquem actum d moraliter bonum, seu vere rectum & virtuosum.

Et arguitur primo quod sic auctoritate scripturae ecclesia. 15. dicentis. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilij sui. Adiecit mandata & praecepta sua &c. Quid est autem, vt dicit Augutus hipon. responsione tertia, reliquit illum in manu consilij sui, nisi dimisit illum in potestate liberi arbitrij sui. In manu enim potestas intelligitur, sed non diceretur relinqui in potestate sui liberi arbitrij ad faciendum scilicet mandata Dei, nisi ex se absque alio adiutorio Dei fuisset sufficiens ad illa implenda, & per consequens ad agendum opera recta moraliter & virtuosa.

In oppositum sic arguitur auctoritate. Magistri sen. i0 hac. 29. dis. dicentis. Egebat itaque homo gratia, non vt liberaret voluntatem suam, quae peccati serua non fuerat, sed vt praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Ex his patet propositum, quoniam seper se non poterat efficaciter velle bonum, igitur per se non sufficiebat ad agendum aliquem actum moraliter bonum, cum omnis talis actus sit volitio boni, vel ex ipsa procedens

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum ponitur talis prima conclusio. Primus homo fuit creatus in gratia gratum faciente. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 9s. arti. primo, vbi sic dicit. Quidam dicunt, quod primus homo non fuit quidem creatus in gratia, sed tamen postmodum gratia fuit sibi collata antequam peccasset. Plurimae autem sanctorum auctoritates attestantur, hominem in statu innocentiae gratiam habuisse. Sed alij dicunt, quod etiam fuit conditus cum gratia, & hoc videtur requirere ipsa rectitudo primi status, in qua Deus hominem fecit secundum illud Ecclesia. 7. Deus fecit hominem rectum. Erat enim haec rectitudo secundum hoc, quod ratio subdebatur Deo, rationi vero vires inferiores, & animae corpus. Prima autem subiectio erat causa secundae & tertiae. Quandiu enim ratio manebat subiecta Deo, inferiora ei subdebatur, vt dicit Augustinus Manifestum est autem, quod illa subiectio corporis ad animam, & inferiorum virium ad rationem non erat naturalis, alioquin post peccatum mansisset, cum etiam in daemonibus data naturalia post peccatum permanserint, vt dicit Dionysius. quarto ca. dediuinis nominibus. Vnde manifestum est, quod illa prima subiectio qua ratio Deo subdebatur, non erat solum secundum naturam, sed secundum supernaturalis gretiae donum. Non enim potest esse effectus potior quam causa. Vnde Augustinus dicit vigesimotertio de ciuitate Dei, quod postea quam praecepti transgressio facta est, confestim gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate consusi sunt. Senserunt enim motum inobedientis carnis suae, tanquam reciprocam poenam inobedientie suae. Ex quo datur intelligi si deserente gratia soluta est obedientia carnis ad animam, quod per gratiam in anima existentem inferiora ei subdebantur. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. In quacunque mensura quis habet effectum requirentem necessario gratiam, sicut causam pro eadem habet gratiam, sed primus homo in primo instanti suae creationis habuit rectitudinem tanquam effectum necessario requirentem gratiam vt causam, igitur in eodem primo instanti habuit gratiam.

Secunda conclusio. Primus homo in statu innocentiae potuit sine gratia habituali agere actum moraliter bonum secundum omnem circunstantiam necessariam ad talem bonitatem.

Tertia conclusio. Primus homo in statu innocentiae non potuit sine gratia habituali exercere vel agere actum vitae aeternae meritorium.

Quarta conclusio. Primus homo in statu innocentiae non potuit sine speciali motione Dei agere actum moraliter bonum, aut proprie & perfecte rectum & virtuosum secundum omnem circunstantiam debitam, & necessariam taliactui. Praedictas conclusiones ponit in sententia Sanctus Thomas prima secundae q. 109. Nam art. 2. sic dicit. Natura hominis potest dupliciter considerari. Vno modo in sui integritate sicut fuit in primo parente ante peccatum. Alio modo secundum quod est corrupta in nobis post peccatum primi parentis. Secundum autem vtrunque statum natura humana indiget auxilio diuino ad faciendum vel volendum quod cunq, bonum, sicut primo mouente, vt dictum est. Sed in statu naturae integrae quantum ad sufficientiam operatiuae virtutis poterat homo per sua naturalia velle & operari bonum suae naturae proportionatum, non autem bonum super excedens, quale est bonum virtutis infusae. Haec ille.

Item in solutione argumenti primi sic dicit. Dicendum est, quod homo est dominus suorum actuum & volendi & non volendi propter deliberationem rationis, quae potest flecti ad vnam partem & ad aliam. Sed quod deliberet, vel non deliberet, si huius etiam sit dominus oportet quod hoc sit per deliberationem praecedentem, & cum hoc non procedat in infinitum, oportet quod finaliter deueniatur ad hoc, quod liberum arbitrium hominis moueatur ab aliquo exteriori principio, quod est supra mentem humanam scilicet a Deo, vt probat Aristotes in libro de bona fortuna. Vnde mens hominis etiam sani non ita habet dominium sui actus, quin indigeat moueri a Deo, & multo magis liberum arbitrium homnins infirmi post peccatum, quod impeditur a bono per corruptionem naturae. Haec ille.

Item articulo 3. sic dicit. Homo in statu naturae integraepoterat operari virtute naturae suae bonum, quod est sibi connaturale absque superadditione gratuiti doni, licet non absque auxilio Dei mouentis. Diligere autem Deum super omnia est quoddam connaturale homini, & etiam cuilibet creaturae non solum rationali, sed irrationalietiam inanimatae secundum modum amoris, qui vnicuique creaturae competere potest. Cuius ratio est, quia vnicuique naturale est quod appetat, & quod amet aliquid secundum quod aptum natum est. Sic enim vnumquodque agit prout aptum natum est, vt dicitur secundo phy. Manifestum est autem, quod bonum partis est propter bonum totius. Vnde etiam naturali appetitu, vel amore vnaquaeque res particularis amat bonum suum proprium propter bonum commune totius vniuersi, quod est Deus. Vnde & Diony. dicit 4. capitulo de diui. no. quod Deus conuertit omnia ad amorem suijpsius. Vnde homo in statunaturae integrae dilectionem suijpsius referebat ad amorem Dei sicut ad finem. Et similiter dilectionem omnium aliarum rerum, & ita diligebat Deum plus quam seipsum, & super omnia. Sed in statu naturae corruptae homo ab hoc deficit secundum appetitum voluntatis rationalis, quae propter corruptionem naturae sequitur bonum priuatum, nisi sanetur per gratiam Dei. Et ideo dicendum est, quod homo in statu naturae integrae non indigebat dono gratiae supperadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter super omnia, licet indigeret auxilio dei eum ad hoc mouentis. Sed in statu naturae corruptae indiget erhomo ad hoc auxilio gratiae naturam sanantis. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Charitas diligit Deum super omnia eminentius quam natura. Natura enim diligit Deum super omnia prout est principium & finis naturalis boni, charitas autem secundum quod est obiectum beatitudinis, & secundum quod homo habet quandam societatem spiritualem cum Deo. Addit etiam charitas supernaturalem dilectionem Dei, promptitudinem quandam & delectationem, sicut & quilibet habitus virtutis addit supra actum bonum, qui fit ex sola naturali ratione hominis virtutis habitum non habentis. Haec ille.

Similia dicit arti. 4. & sexto specialius. Vbi ponit, quod sine auxilio Dei gratuito mouentis animam interius, seu inspirantis bonum propositum nullus potest conuerti ad Deum, sicut ad specialem finem, quem intendat, & cui cupiat adhaerere sicut propriobono. Et eius verba fuerunt superius in praecedenti quaestione recitata. Nec potest dici, quod motio illa, de qualoquitur, sit sola & praecisa influentia generalis. Quod patet per ea, quae dicit artic. 9. per totum. Nam ibidem talem motionem vocat auxilium gratiae.

Item de veritate q. 24. articu. 14. sic dicit. Nulla res agit vltra suam speciem, sed secundum exigentiam suae speciei vnaquaeque res agere potest, cum nulla res propria actione destituatur. Est autem duplex bonum, quoddam quod est humanae naturae proportionatum, quoddam vero quod excedit humanae naturae facultatem, & haec duo bona, si de actibus loquamur, non differunt secundum substantiam actus, sed secundum modum agendi, vt puta istae actus, qui est dare elemosynam est bonum proportionatum viribus humanis secum dum quod ex quadam naturali dilectione, vel benignitate ad hoc mouetur. Excedit autem humanae naturae facultatem secundum quod ad hoc homo ex charitate inducitur, quae mentem hominis Deo vnit. Ad hoc ergo bonum, quod est supra naturam humanam, constat liberum arbitrium non posse sine gratia. Et quia per huiusmodi bonum homo vitam aeternam meretur, constat quod sine gratia homo mereri non potest. Illud autem bonum quod est naturae humanae proportionatum, potest homo per liberum arbitrium explere. Vnde dicit Augustinus quod homoper liberum arbitrium potest agros colere, domos aedificare, & alia plura bona facere sine gratia operante. Quanuis autem huiusmodi bona possit homo facere sine gratia gratum faciente, non tamen potest ea facere sine Deo, cum nulla res possit in naturalem operationem exire nisi virtute diuina, quia causa secunda non agit nisi per virtutem causae primae, vt dicitur in libro de causis, & hoc verum est tam in voluntarijs quam naturalibus agentibus. Tamen hoc alio modo habet veritatem in vtrisque. Operationis enim naturalis in rebus naturalibus Deus est causa inquantum dat & conseruat illud in re, ex quo de necessitate determinata operatio sequitur, sicut dum conseruat grauitatem in terra, quae est principium motus deorsum, sed voluntas hominis non est determinata ad aliquam vnam operationem, sed se habet indifferenter ad multas, & sic quodammodo est in potentijs, nisi mota per aliquod actiuum, vel quod ei exterius repraesentatur, sicut est bonum appraehensum, vel quod in ea interius operatur, sicut est ipse Deus, vt Auguunus dicit in de gratia & libero arbitrio, ostendens multipliciter Deum operari in cordibus hominum. Omnes autem exteriores motus etiam a diuina prouidentia moderantur secundum quod ipse iudicat aliquem excitandum esse ad bonum, his vel illis occasionibus. Vnde si gratiam Dei velle mus dicere non aliquod habituale donum, sed ipsam misericordiam Dei, per quam interius motum mentis operatur, & exteriora ordinat ad hominis salutem, si etiam nec vllum bonum homo potest facere sine gratia Dei. Haec ille.

Et similia dicit articulo, 15. Ex quibus apparet, quod de mente eius est, quod liberum arbitrium in nullo statu potest bene velle, vel agere sine interiori motione Dei, qua misericorditer promouet hunc potius quam illum ad ea, quae sunt salutis. De his tribus conclusionibus vltimis, dictum est in praecedenti quaest. & probatio secundae consistit in hoc, quod liberum arbitrium sanum & integrum potest in omnem actum sibi proportionatum, & non excedentem suam naturalem virtutem, sed actus virtutis politicae bonus secundum omnem circunstantiam, quam ratio naturalis dicat, est huiusmodi, igitur &c. Probatio tertiae est, quia nulla potentia ex se potest in actum sibi improportionatum, actus autem meritorius est huiusmodi, igitur &c. Probatio quartae est, quia quod est in potentia ad opposita indiget speciali motione exterioris principij ad hoc, quod tendat determinate in alterum illorum, sed liberum arbitrium est huiusmodi, igitur &c. Sicut deducit Sanctus Thomas in de veritate, & in prima secundae, vt allegatum est. Aduertendum tamen quod secunda conclusio & sequentes debent intelligi ad hunc sensum scilicet quod Adam ante peccatum non indigebat gratia habituali ad bene moraliter agendum, vel omnia peccata in moribus vitandum, loquendo de habitibus, vel de gratia habituali distinctis a iustitia originali, non autem debent intelligi, quod sola pura & nudam natura eius sufficeret ad talia. Et ita intelligenda sunt omnia dicta & dicenda in hac materia, nam ad talia indigebat iustitia originali, quae erat donum habituale gratuitum. Et licet in vtroque statu indigeret habitu, tamen ad plura est necessarius habitus gratuitus homini in praesenti statu, quam Adae in illo statu primo. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra quartam conclusionem arguitur sic. Primo. Quia Auguuius in hyponosticon responsione tertia, vbi recitans errorem Pelagij ait. Iterum posse dicunt hominem per liberum arbitrium per se sibi sufficientem implere, quod velit. Et post contra hoc ait sic. Respondemus neminem posse per se sibi. 1. per liberum arbitrium sufficienter implere quod velit, recte dicimus nisi protoplastum solum potuisse, cum voluntas liberi arbitrij fuisset sana eidem ante culpam. Et Paulo post probans illud auctoritate scripturae ait. Nam vt clarius liberum arbitrium cum possibilitatis bono, quod valeret implere quod voluisset Adam factum intelligas Audi quid dicat scriptura sancta in ecclesiastico libro. Deus inquit ab initio fecit hominem, & reliquit illum in manu consilij sui. Adiecit mandata & praecepta &c. Quid est autem. Reliquit illum in manu consilij sui, nisi dimisit illum in potestate arbitrij sui 2 In manu enim possibilitas intelligitur, ipsa est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si seruare mandata domini voluisset. Haec Augustinus Ex quibus patet, quod Adam per liberum arbitrium totaliter dotatum, qualiter habebat ante culpam scilicet cum bono possibilitatis seu gratia illius prima sufficiebat sibi implere, quod vellet. Caeterorum vero neminem sibi sufficere. Per quod patet eum loqui de sufficientia ad bona, nam ad malum alij etiam sufficiunt sibi. Hoc etiam patet ex eo, quod dicit Adam per liberum arbitrium cum bono possibilitatis potuisse stare, si voluisset seruare mandata. Per quod etiam innuitur, quod potuit seruare mandata, igitur potuit agere actum moraliter bonum. Si vero sibi sufficiebat ad hoc, igitur non indigebat alio auxilio gratiae speciali. Alias ceteri possent dici sufficere sibi etiam ad bonnm, quia constat quod ipsi per liberum arbitrium cum specialiDei adiutorio possunt agere bonum, & implere omnia diuina mandata, & tamen Auguus de caeteris illud negat. Secundo. Aut Adam per liberum arbitrium cum adiutorio gratiae additae poterat stante generali influentia Dei sine alio adiutorio seruare mandatum, aut non. Si sic, igitur potuit agere actum bonum moraliter. Si non, igitur non seruando non peccauit, quod non est dicendum, consequentia probatur quia non faciens aliquid, quod non potuit facere si impotentia illud faciendiprouenerit ex peccato nequaquam peccat. Nam peccatum, quod non est paena peccati verissime diffinitur ab Augus in libro de duabus animabus. Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, & vnde liberum est abstinere. Et idem dicit primo retractationum ca. 15. Primum autem peccatum Adae non fuit paenapeccati, nec illa impotentia si fuisset, prouenisset sibi ex peccato. Quare &c. Hanc rationem satis innuit Auguius in de correctione & gratia cap. 49. vbi sic dicit. Si hoc adiutorium angelo vel homini cum primum facti sunt de fuisset, quoniam non talis natura facta erat, vt sine diuino adiutorio posset manere, si vellet, non vtique sua culpa cecidisset, adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non posset &c. Haec sunt argumenta Gregorii volentis, quod Adam in primo statu indiguit ad bene volendum & agendum gratia habituali, non autem aliqua speciali motione Dei.

Tertio arguitur sic per eundem. Nam Auguuius in de bono perseuerantiae non multo post principium dicit, quod non inferri in tentationem, & non discedere a Deo, non est omnino in viribus liberi arbitrij, quales nunc sunt, fuerunt autem in homine antequam caderet. Si autem non discedere a domino, & non inferri in tentationem fuit omnino in viribus liberi arbitrij hominis antequam caderet, igitur non indigebat ad non discedendum alio speciali auxilio, alioquim non omnino, sed aliqualiter tantum & partialiter illud fuisset in viribus eius. Per vires autem eius non tantum ipsum liberum arbitrium, sed etiam vim & adiutorium sibi collatum debemus accipere. Arguit ad idem etiam quidam contra Gregorium concurrens eum eo in lectura sententiarum Parisiis. Homo post peccatum Adae & in statu naturae corruptae potest habere rectam & perfectam cognitionem, & rectam & perfectam volitionem circa agibilia sine aliquo speciali Dei auxilio, igitur & ante peccatum, & in statu naturae integrae, consequentia nota est, antecedens probatur quo ad vtranque partem. Et primo quod possit habere rectam & perfectam: cognitionem de agendis. Primo sic. Aut homo ex suis naturalibus sola Dei influentia concurrente potest cognoscere Deum esse summe honorandum, aut non, sed vltra hoc requiritur aliud auxilium Dei speciale. Si detur primum, habetur propositum, quia illud est quoddam morale bonum. Si secundum, sequitur, quod homo in suis solis naturalibus constitutus & concurrente Dei influentia generali, de hoc bono morali, quod est deum esse sum ne honoraadum, habebit ignorantiam inuincibilem. Et vltra sequitur, quod omissio huius actus scilicet non honorare Deum summe non imputabitur sibi quo ad poenam, vel culpam, cum secundum omnes doctores non imputentur quaecunque ex ignorantia inuincibili simpliciter committuntur, sed vtrunque istorum videtur esse falsum, & contra Apostolum Ro. 1. vbidicitur, quod Gentiles habuerunt noticiam huius, quod deus est summe honorandus, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, & quod huiusmodi actus imputentur ad penam patet per illud, quod habetur ibidem. Reuelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem & in iustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iustitia detinent, & quo ad culpam, ita vt sint inexcusabiles. Et statim causam subdit, quia cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt &c.

Secundo probatur illa eadem pars antecedentis. Si homo ex suis naturalibus sola Dei generali influentia concurrente non potest cognoscere quid sit agendum &c. ex se non habebit, vnde sit consiliatiuus, vel esse possit, patet consequentia cum consilium non sit de hi, quae non possunt cognosci, sed consequens est contra sacram scriptura Ecclesiastici. 15. Reliquit eum in manu consilij sui. Tertio ad idem. Aut samaritanus videns illum hominem semiuiuum relictum potuit cognoscere ex solis naturalibus cum sola deiinfluentia generali quid circa illum erat agendum moraliter, & habetur propositum, aut non potuit, & tunc sequitur, quod natura huius homis est peior in ordine ad suae naturae consortem quam natura porci, qui audiens alium porcum torqueri statim insilit in tortorem Et hoc videtur multum fauere errori Manicheorum di. naturam simpliciter malam, & sic patet prima pars antecedentis. Secum da vero pars antecedentis principalis probatur. Primo sic Habita in praesenti statu noticia, quod Deus est super omnia diligendus, aut homo ex suis naturalibus cum sola Dei influentia generali potest elicere circa deum actum dilectionis bonum moraliter, aut non, si sic, habetur propositum, si non, sequitur quod actus dilectionis bonae moraliter elicitus circa Deum est supra facultatem humanae naturae, quod est contra auctoritatem scripturae sacrae Deutero. 30. d. Mandatum quod praecepi tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, sed iuxta te est sermo in ore tuo, & in corde tuo, vt facias. Ex qua auctoritate videtur quod dilligere Deum non est supra facultatem nostram, immo est connaturale, quia non minus est conaturale homini Deum diligere quam Deum amandum cognoscere, vel de Deo amando verbum cordis, vel oris formare, sed connaturale est homini deum amandum super omnia cognoscere, & de Deo sic cognito verbum cordis & oris formare, igitur.

Secundo sic. Aut habita sufficienti noticia, quod Deus est summe amandus voluntas ex suis naturalibus eliciet actum amandi bonum moraliter, & habetur propositum, aut malum, & tunc contra, quia pro omni tempore, quo exercitium alicuius actus est malum moraliter & culpabiliter omissio illius actus est bona moraliter atque laudabiliter, sed secundum te pro omni tempore, quo homo stat sub sola generali influentia Dei, exercitium diuinae dilectionis est malum moraliter & culpabiliter: ergo pro illo tempore omissio illius actus est bona moraliter. Hoc autem patet esse falsum, quia secundum Apostolum culpabile fuit philosophis, quod omiserunt glorificare, & peconsequens amare Deum.

Tertio sic. Aut habita sufficienti noticia de bono & malo maraliter eligendo vel respuendo voluntas pro praesenti statu cum sola generali influentia Dei est indins ad vtrunque, & habetur propositum, aut non, & hoc est contra scripturam diuinam. Ante hominem vita & mors, bonum & malum ad quodcunque voluerit conuertet manum suam Ecclesia. 15.

Item si non sit indifferens ad vtrunque, sed determinata ad alterum, aut est determinata ad malum actum, & hoc est propinquum errori Manichei, aut est determinata ad bonum actum, & tunc est propinquum errori Iouiniani. Ex quo videtur, quod cum circa naturam hominis pro praesenti statu sint praedicti duo errores oppositi. Nam Manicheus posuit, quod natura humana non poterat facere bonum. Iouinianus vero, quod non poterat facere malum, isti ambo errores vitari non possunt, nisi ponendo medium scilicet quod natura humana ex suis naturalibus potest facere bonum & malum. Et istum modum tenet Ecclesia, & Sanctus Thomas in secundo & in quaestionibus disputatis. Vltimo principaliter potest sic argui. Aut ad faciendum actum moraliter bonum necessario requiritur infinita potentia, aut solum finita. Non est dicendum, quod infinita, cum talis actus non sit infinitus, nec infinitae perfectionis, nec vllam infinitatem habeat, si requiritur solum finita, igitur tantum poterit vigorari liberum arbirrium hominis per aliqua dona superaddita, vel per intentionem naturalium potentiarum animae vel angeli, quod poterit in talem actum sine specialiDei adiutorio cum sola Dei influentia generali. Et talis vigoris videtur fuisse liberum arbitrium hominis in statuinnocentiae. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est praedictis obiectionibus. Et quidem ad primum dicitur, quod Augustinus per illa verba non intendit, quod Adam sine motione Dei sufficeret sibi ad faciendum bonum, sed quod indigebat alio dono habituali vltra illud, quod habebat a sui creatione ad bene volendum, vel bene agendum, cum fuerit creatus in gratia, caeteri vero homines post sui creationem, & praeter illa quae in suiconditione acceperunt, indigent duplici auxilio scilicet speciali motione Dei, & vltra hoc gratia habituali, Et rursus. Illi qui pro praesenti statu habent gratiam habitualem gratum facientem, multiplicius, & quo ad plura indigent diuina motione quam Adam propter multiplicia impedimenta boni, & inclinantia ad malum, & propter naturae vulnerationem.

Ad secundum dicitur, quod nec Adam, nec angelus, nec aliqua creatura seruare potuit diuina mandata sine spali adiutorio Dei, &cum infertur, quod tunc non peccauit in non seruando mandata, negatur consequentia. Et ad probationem consequentiae dicitur, quod impotentia est duplex, quaedam est ex defectu & imperfectione potentie operatiuae, & talis impotentia excusat a peccato nisi puenerit ex peccato, & sit paena peccati. Alia vero impotentia est non ex imperfectione potentiae operatiuae, sed ex non concursu causae extrinsecae superioris & prioris, nec proprie dicitur impotentia, sed indigentia, vel requisitio concursus & motionis causae superioris & primi motoris, & talis non excusat a peccato, potissime quando causa secunda praestat impedimentum motioni & concursui causae primae & ita fecit Adam & angelus malus. Et ista solutio potest haberi ex dictis Sancti Thomas 3. contra Gen. ca. 158. vel 159. in simili proposito, vbi sic dicit. Cum autem sicut ex praemissis habetur, in vltimum finem aliquis dirigi non possit nisi auxilio diuinae gratiae, sine qua etiam nullo modo potest habere ea, quae sunt necessaria ad tendendum in vltimum finem, sicut sunt fides, spes, dilectio, & persenerantia, potest alicui videri, quod non sit homini imputandum si praedictis careat, praecipue cum homo auxilium diuinae gratiae mereri non possit, nec ad Deum conuerti nisi deus conuertat eum. Nulli enim imputatur, quod ab alio dependet &c. Et post subdit. Ad huius dubitationis solutionem considerandum est, quod licet per liberum arbitrium diuina gratia nec aduocari, nec promereri possit, potest tamen homo seipsum impedire, ne eam recipiat. Dicitur enim de quibusdam Iob. 21. Dixerunt. Deo recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Et Iob. 23. Ipsi fuerunt rebelles lumini, & cum hoc sit in potestate liberi arbitrij impedire diuinae gratiae receptionem, vel non impedire, non immerito in culpam imputatur ei, qui impedimentum praestat gratiae receptioni. Deus enim quantum in se est paratus est omnibus dare gratiam. Vult enim omnes homines saluos fieri & ad agnitionem veritatis venire, vt dicitur secunda Timas secundo. Sed illi soligratia priuantur, qui in seipsis gratiae impedimentum praestant, sicut sole mundum illuminante, in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequitur, licet videre non possit nisi lumine solis praeueniatur Quia autem dictum est, in potestate liberi arbitrij esse, vt non praestet impedimentum gratiae, competit eis in quibus naturalis potentia integrafuerit &c. Haec ille.

Et sicut dictum est, quod in potestate liberi arbitrij sani & integri est praestare, vel non praestare impedimentum receptioni gratiae, ita dico quod in potestate liberi arbitrij est praestare vel non praestare impedimentum diuinae motioni, & quia Adam praestitit tale impedimentum, ideo culpandus est in hoc, quod non seruauerit mandata, quae tamen sine auxilio Dei seruare non poterat. Ad dictum vero Augustinus in de correctione & gratia, quod arguens adducit, dicitur quodiuinum auxilium siue sit donum habituale, siue specialis motio nulli deest, nisi praestanti impedimentum, & ideo nec Adam, nec malus angelus excusantur, si non permanserunt, quia ipsi fuerunt in causa, quod diuinum adiutorium necessarium ad perseuerandum eis defuit.

Ad tertium dicitur, quod non discedere a domino, & non inferri in tentationem, fuit in viribus liberarbitrij creati in gratia ante peccatum quantum ad sufficientiam operatiuae virtutis, sic quod non erat necesse potentiam operatiuam perfici per aliquam formam nouam superadditam, nec sanari, oportebat tamen eam moueri ab extrinseco motore sicut nunc, & hoc intendit Auguus per ly omnino. Nunc autem non est omnino in eius potestate, quam accipit in sui creatione, dum sine gratia creatur, quia post pecatum indiget noua perfectione, & noua sanatione, & noua motione.

Ad primum eorum, quae ponuntur secundo loco, negatur vtraque pars antecedentis. Et ad primam probationem primae partis dicit Gregorius in hunc modum. Homo inquit non potest sine speciali dei auxilioco gnoscere Deum esse summe honorandum. Et cum infertur, quod tunc habebit ignorantiam inuincibilem &c. Si intelligatur, quod illa ignorantia sit inuincibilis sine speciali adiutorio Dei, concedo illam partem consequentis. Et cum vlterius infertur, quod tunc omissio illius actus non imputabitur ei. Nego consequentiam. Et ad probationem, qua dicitur, quod secundum omnes doctores non imputatur hor&c.

Dico quod illud est intelligendum de ignorantia, qua non est peccatum, nec paena peccati, cuius ille sit, aut fuerit reus. Nam ignorantia, quae prouenit homini ex peccato, cuius ipse fuit reus, eum nequaquam excusat, saltem a toto, sicut patet de eo, qui ex ignorantia contracta ex ebrietate culpabili hominem interfecit. Talis enim secundum communiorem doctrinam & secundum philosophum. 3. Ethi. non excusat illum ab homicidio, nec quo ad culpa. nec quo ad poenam. Nunc autem ignorantia ista de hoc, quod deus est summe honorandus, est pena peccati primi hominis, in quo peccato omnes peccauerunt, vt ait Apostolus. Nam si ille non peccasset, & alij etiam illo peccato non peccassent, nullus hanc ignorantiam habuisset, & ideo neminem excusat a tali omissione. Haec est expressa sententia beati Augustini in epistola ad Sixtum super illis verbis allegatis, ita vt sint inexcusabiles. Dicit enim sic. Et quamuis seipsi excusare videantur, non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum, eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi eius, quo male vsus est libero voluntatis arbitrio, etiam quod transiuit in posteros manasse peccatum. Neque enim damnantur qui non peccauerunt, quando quidem illud ex vno in omnes pertransijt, in quo ante propria in singulis quibuscunque peccata, omnes communiter peccauerunt, ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, siue qui nouit, siue qui ignorat, siue qui iudicat, siue qui non iudicat quia & ipsa ignorantia in eis, qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est, in eis autem, qui non potuerunt, poena peccati, igitur in vtrisque non est iusta excusatio, sed iusta damnatio. Vlterius ad aliam probationem falsitatis huius partis concessae, dico quod Gentiles non habuerunt talem noticiam sine speciali Dei auxilio. Dico tamen quod illud specialae Dei auxilium potest accipi dupliciter. Vno modo quod fuerit tale ad quod non coadiuuerint nec cooperatae fuerint ipsae creaturae quae sunt effectus Dei seu noticiae earum, sicut est auxilium, quo cognoscuntur futura, aut alia, quae tantum modo per reuelationem, seu in spirationem diuinam stricte sumptam cognouerunt alij viri sancti quomodo cognoscuntur mysteria incarnationis & redemptionis nostrae a nobis.

Alio modo, quod ad tale adiutorium concurrerint etiam noticiae creaturarum, quae tamen noticiae simul cum adiutorio generalis influem tiae non sufficiebant illis ad cognoscendum Deum esse summe honorandum, sed aliud speciale adiutorium & influentia vtique necessaria erat, sicut etiam simul cum doctrina vocali exterius pro lata, & cum generali Dei influentia necessarium est nobis aliud speciale Dei auxilium, vt corde intelligamus, & assentiamus fidei CHRISTI, quae nobis praedicatur. Modo ad propositum dico, quod illi Gentiles, de quibus loquitur Apostolus, non habuerunt speciale Dei adiutorium primo modo, sed secundo modo. Nec oppositum huius dicit aliqua glosa sed propositum vtique vna glosa ibidem videtur dicere expresse, vnde super illo verbo. Deus enim manifestauit illis dicit sic. Hoc dicit, ne sola natura sufficere videretur, igitur si naturaliter vel naturali ratione dicantur cognouise non sequitur, quod ex solis naturalibus & sinspeciali Dei auxilio. Et confirmaturillud, quia secundum Augusin de videndo Deum ad Paulinum, impossibile est cuilibet homini cognoscere sine speciali dei auxilio aliquid esse tale, quale Phi losophi, de quibus est sermo, cognouerunt deum esse, & per consequens etiam impossibile est, vt ipse cognoscatur esse summe honorandus nisi ad hanc notitiam adiuuet specialiter ipse. Assumptum, quia haec sunt verba eius. Quis enim sine adiutorio spiritussancti cogitare valeat aliquid esse, maiusque esse quam omnia, quae per corpus sentiuntur, quod nec loco videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu teneatur, nec sentiatur incessu, videatur tamen sed corde mundo. q. d. quod nullus, & tamen aliquid tale esse cognouerunt illi phil. Per adiutorium autem spiritussanti non potest intelligi tantum modo generalis influentia in proposito, quoniam sine illa non possumus cognoscere aliquid esse, quod videatur visu, aut sensu sentiatur vt certum est, sic non magis de Deo quam de coelo diceret Auguus quod non potest cogitarieem sine adiutorio spiritussancti, quod ridiculum est dicere Item 3. de tri. cap. 7. ait sic. Philosophi vtcunque conati sunt ingenijsacutissimis pediti raticinando inuestigare quid in rerum natura latitaret, in moribus appetendum esset atque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa connexione traheretur, aut quid non esset consequens vel etiam repugnaret, & quidam eorum quaedam magna quantum diuinitus adiuti sunt inuenerunt, quantum autem humanitus impediti sunt, errauerunt. Puto autem quod inter magnailla, quae inuenerunt, computandum sit illud, de quo agitur scilicet quod Deus sit summe honorandus. Hoc ergo cognouerun per adiutorium Dei, nec debet intelligiper adiutorium generalis influentiae tantummodo, quoniam etiam ad parua inuenienda, & etiam in suis erroribus, tale adiutorium habuerunr, ac per hoc aequae similiter bene diceretur, inquantum diuinitus adiuti sunt errauerunt, quod uon puto aliquem concessurum. Nec potest hoc exponi de cognitione meritoria vitae aeternae, cum infideles, & idolatrae essent. Haymo etiam dicit ibidem super illo verbo. Obscuratum est insipiens cor illorum, quod illuminatum est per naturale ingenium per Dei gratiam, postquam inceperunt idola adorare obscuratum est per ignorantiam. Et subdit post pauca. Quod enim contulit illis diuina gratia gratis, abstulit dum in gratia essent. Ecce quod dicit, cor illorum fuisse illuminatum per gratiam. Et iterum quod notitiam, quam habuerunt de Deo, contulit illis diuina gratia gratis. Puto autem non esse solitum apud scripturam, immo nullibi reperio ea, quae nos habemus ex nobis concurrente sola dei generali influentia, nobis conferri a diuina gratia gratis, sicut nec vsquam dictum est, nec aliquis sapiens diceret, quod ignis calefacit ex gratia Dei aut quod aliquis homo blasphemat, vel odit Deum ex gratia Dei seu quod gratia Dei conferat ista talibus agentibus, cum tamen nullum horum sine concursu generalis influentiae fiat. Haec Gregorius & bene. Ad secundam probationem primae partis eiusdem antecedentis quarti argumenti respondit sic. Cum infertur, quod homo non habebit ex se vnde sit consiliatiuum. istud videtur ad proprietatem sermonis esse simpliciter concedendum, quoniam homo non ex se, sed a Deo habet animam, & alia per quae potest consiliari. Sed tamen magis eundo ad mentem arguentis, qui, vt puto vult dicere, quod tunc non habebit in ie, vnde sit consiliatiuus, dico quod illud potest capi dupliciter. Vno modo simpliciter vt profertur, & sic nego consequentiam instantia in simili, nam secundum mentem omnium catholicorum homo non potest cum sola Dei generali influentia facere actum meritorium, nec etiam beatificari, & tamen ex hoc non sequitur, quod homo non habeat in se, vnde possit mereri, aut beatificari, cum hoc consequens secundum omnes sit falsum. Nam habet intellectum & voluntatem, cum quibus potest mereri & beatificari.

Alio modo potest accipi consequens cum subintellecta determinatione sic in se non habebit, vnde sit, seu per quae, vel per quod sit sine speciali Dei auxilio recte consiliatiuus, & tunc istud consequens concedo. Et ad scripturam, quae in oppositum allegatur, dico, quod illa non est ad propositum, cum non loquatur secundum praesentem statum, sed secundum statum, in quo creatus est primo, quod patet euidenter ex eodem loco, vnde sic iacet textus. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui, patet etiam per Augustinum in phypon. tertia responsione euidenter. Haec Gregorius & bene. Tamen auctoritas inducta porest aliter exponi, vt postea dicetur.

Ad tertiam probationem dictae partis sic dicit, quod si per Samaritanum intelligamus Christum, sicut ipsemet Christus intellexit, cum illam parabolam posuit vtique potuit cognoscere & cognouit quid, & quemadmodum esset agendum erga illum sauciatum scilicet genus humanum, sed istud non est ad propositum, quia in nostra disputatione non clauditur Christus. Si vero per samaritanum intelligatur aliquis homo purus in praesenti statu, & per sauciatum alius, tantum valet, ac si de aliquo homine, puta de Petro quaeratur, an Petrus videns alium, verbi gratia Paulum sauciatum possit cognoscere quid sit agendum moraliter circa illum sine speciali auxilio Dei, & dico quod si possit cognoscere quid agendum sit moraliter circa illum, vt pote quia compati debet illi & auxiliari, non tamen potest scire propter quid & quemadmodum secundum omnes circunstantias requisitas ad bonitatem actus moralem debeat facere actus istos, & ideo non potest sufficienter cognoscere quid agendum moraliter erga illium, & quod tunc infertur de porcis patet non valere, nisi arguens velit dicere, quod porcus cognoscit quid & quemadmodum secundum omnes circunstantias requisitas ad bonitatem actus moralem agendum est circa porcum alium, qui torquetur, quod non videtur. Et cum dicit, quod hoc videtur multum sauere errori Manicheorum, qui dixerunt naturam simpliciter malam &c.

Respondetur, quod Manicheus voluit naturam humanam ex sua prima conditione ex commixta substantia mali esse malam, quod ego non dico. Sed dico eam creatam fuisse se bonam & puram, sed ex voluntario peccato, quod vtique commisit, & vitare potuit primus homo vitiatam, & cum vitio per propagationem in alios descendentes transfusam, & qui huius oppositum pertinaciter asserit, haereticus Pelagianus existit, vnde similem inuectionem contra se factam Augustinus excludit in responsionibus contra Pelagianos tertia responsione. Loquens enim de Adam ait. Per velle malum perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum, quod iuste Deus iam delicto captiuum voluntati deprauatae dimisit. Et subdit. Malum itaque velle non ex naturae suae conditione bona habuit tanquam ex congenito malo, vt Manicheus credidit. Sed ex accidenti desiderio prauo concepit, quod a radice visitata omnis ex illo orta humana propago contraxit absque solo Christo. Haec Gregorius & bene. Dum tamen intelligatur, quod nec Adam in primo statu, nec quicunque alius in praesenti potuit bene velle, vel agere sine speciali motione Dei. Cum autem dicit Augustius quod Adam per velle malum perdidit posse bonum, intelligendum est, quod Adam multa bona poterat in primo statu sine gratia habituali, quae nunc sine illa non potest. Et similiter, quod per velle malum perdidit posse bonum, non solum naturale, sed etiam posse collatum sibi ex gratia. Non autem intelligendum est, quod tunc quicquam boni posset recte velle & agere sine speciali motione Dei & haec sint dicta ad probationes primae partis antecedentis principalis quarti argumenti.

Ad primam probationem secundae partis eiusdem dicit Gregorius quod habita tali noticia non potest homo in praesenti statu sine speciali adiutorio Dei Deum diligere super omnia, & per consequens nec bene moraliter. Et cum infertur, quod talis dilectio esset supra facultatem naturae humane, si huius dicti sit sensus, quod ad sic diligendum non sufficeret facultas humane naturae ex se, conceditur consequens illud, & ad auctoritatem scripture, quae adducitur, dico primo quod sicut patet ex serie textus, illud verbum non solum accipitur pro mandato dilectionis, sed communiter pro omnibus mandatis, vnde ibi praemittitur. Si audieris vocem domini Dei tui, & custodieris praecepta eius & ceremonias, quae in hac lege scripta sunt &c. Et statim sequitur. Mandatum quod ego praecipio tibi hodie &c. vt allegatum est. Mirum est autem, quod argueus dicit obseruationem mandatorum Dei: non solum esse poisibilem, sed tam facilem esse homini in statu naturae corrupte, non adiutae speciali gratia Dei, quam facile est sibi ore dicere Deum esse super omnia diligendum, cum tamen propheta dicat. Propter, verba labiorum tuorum ego custodiui vias duras. Et Apostolus Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati. Proptereaque exelamet. Inselix ergo homo quis me liberabit de corpore mortis huius. Et respondens, non dicit liberum arbitrium meum, cum influentia generali, sed gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. Secundo dicitur ad auctoritatem sicut respondit Augustinus Caelestio in de perfectione iustitiae capitulis 21. & 22. Et etiam Pelagiano in de natura & gratia ca. vltimo qui illam auctoritatem prose allegabant, & illam etiam primae lo. 5. Mandata eius grauia non sunt, & dicitur iuxta sententiam eius, quod hoc intelligendum est de illo, qui ad Deum est toto corde per amorem conuersus, sicut ibidem in textu praemittitur. Tali enim sic amanti eo sensu dicuntur mandata Dei facilia, quo dici consueuit, quod amanti nihil est difficile, sed talem amorem dico non posse esse in homine ex proprijs viribus sine gratia spiritussancti. Vnde in de natura & gratia capitulo vltimo dicit Augustinus Omnia quippe facilia sunt charitati, sed hoc dictum est, & praecepta eius grauia non sunt, vt cui grauia sunt consideret non potuisse diuinitus dici, grauia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus, cuigrauia non sunt, & petat, quod destituitur, vt impleat quod iubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deut. Si pie, si sanctae spiritualiter intelligatur, hoc idem signa. Et subdit conuersus ergo quisque, sicut ibi praecipitur ad Deum suum ex toto corde suo, & ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit graue. Quomodo enim graue est, cum sit dilectionis mandatum. Aut enim quisque non diligit, & ideo graue est, aut diligit, & graue esse non potest. Diligit autem si quod illic admonetur, Israel conuersus fuerit ad dominum ex toto corde suo, & ex tota anima sua. Et in de perfectione iustitiae cap. 22. dicitur. Debent vtique commoneri charitati Dei non esse graue mandatum dicitur, quae non nisi per spiritumsanctum difunditur in cordibus nostris non per arbitrium humanae voluntatis. Haec Gregorius & bene.

Ad secundam probationem eiusdem secundae partis dicit, quod si voluntas eliciat aliquem actum dilectionis circa Deum, non adiuta speciali auxilio Dei, eliciet actum malum moraliter & culpabiliter, quia scilicet non diliget eum propter Deum, vel super omnia, sed propter seipsam. Et cum arguitur, quod tunc omisio diuinae dilectionis pro illo tempore erit bona, patet quod argumentatio est friuola. Nam similiter arguam in alia materia pro omni tempore, quo exercitium alicuius actus est culpabile, omissio est laudabilis, sed quando quis dat elemosmam indigenti propter vanam gloriam exercitium illius actus est culpabile ergo tunc omissio illius actus re erit laudabilis est laudabile est non dare elemosynam pauperi indigenti. Ad tertiam dicit, quod si concedatur, quod est indifferens ad eligendum bonum & resutandum malum, non ex hoc praecise habet propositum, quia potest aliquando eligere bonum, non tamen bene, & talis electio non est bona moraliter, sed si intelligatur de indifferentia ad actum bonum moraliter, quo scilicet bonum & bene eligitur, & ad malum quo non bene eligitur.

Dico quod pro praesenti statu non est indifferens, sic intelligendo, quod possit sic sine speciali auxilio Dei habere actum bonum. Et cum probatur primo pscripturam oppositum, patet ex supradictis, quod non est ad propositum, quoniam illa auctoritas est de homine prostatu suae primae conditionis & ante lapsum, non autemprstatu isto. Haec est solutio Gregorii. Ego autem dico, quod nec ante lapsum naturae nec post liberum arbitrium creaturae sine speciali motione Dei est efficiens bene velle aut agere, sicut prius dictum est, & ideo aliter dico ad auctor tatem scripturae, quod homo pro quocunque statu potest velle & agere bonum & malum, sed aliter & aliter, quia in actum malum potest sine speciali adiutorio Dei, in bonum autem potest cum Dei adiutorio speciali, & non aliter. Ad aliam probationem dicit Gregorius quod voluntas sub intellectu dato est determinata ad malum actum, scilicet quod si sine speciali Dei auxilio eliciat actum vtique eliciet actum malum. Et cum dicitur, quod hoc est propinquum errori Manichei. Hic dico quod salua reuerentia, istud in nullo participat errori Manichei immo longissime discrepat. Nam Manicheus voluit, quod pro omni statu suo postquam condita fuit natura humana, semper fuit determinatam ad malum, ita vt non posset vitare peccatum, & hoc quidem inerat sibi non ex vitio contracto ex aliqua culpa voluntarie commissa, sed ex ipsa natura quadam, & substantia materiali, ex qua dicebat naturam humanam esentialiter esse compositam. Nec dicebat nos ignorantiam & difficultatem botioni contrahere ex peccato originalis, cum illud negaret, sicut patet per Augutnus primo retractationum capitu. Vndecimo Ego autem dico, quod natura humana condita fuit bona & absque vitio, & talis quod poterat peccare & non peccare, &per peccatum primi hominis, in quo iuxta doctrinam Apostoli omnes peccauimus, nos cum vitiis nasci, propter quae nisi iuuemur gratia Dei, non possemus agere virtuose, hoc dicere non est errare cum Manicheo, sed est fideliter assentire ecclesiastico consilio, & Manicheorum ac omnium haereticorum, destructori Au. Quia vero vlterius dicitur, quod illa via media incedendum est inter trrores Manichei & Iouiniani. ego non approbo. Nailla videtursuisse Pelagii, sed alia, qua incedere docet ecclesia & Augustinus scilicet vt fateamur hominem posse peccare contra Iouinianum, & hominis naturam non malam essem tialiter, nec ex natura mali commixtam conditam fuisse, ex qua necessario ad peccatum trahatur contra Manicheum sed tamen peccato primorum parentum cum prius bona esset, siue vitio voluntarie commisso vitiatam, talemque inter caeteros propagari, nec posse virtuose agere nisi adiutam ab illo, cui quotidie dicimus. Adiuua nos Deus salutaris noster, & hoc contra Pelagium. Et iste est modus, quem tacet ecclesia. Haec Gregorius & bene, dum intelligatur in omnistatu fuisse necessarium homini ad bene agendum auxilium Dei modo superius dicto.

Ad illud quod arguens adducit de Sancto Thomas dicitur, quod Sanctus Thomas secum do senten. distin. 28. quaest. prima art. primo tacet illud, quod nos tenemus & non oppositum, quod patet, nam in solutertii argumenti sic dicit. Deus non tantum iuuat nos ad bene agendum per habitum gratiae, sed etiam interius operando in ipsa voluntate, sicut in qualibet re operatur, & etiam exterius occasiones & auxilia praebendo ad bene agendum, & sine his omnibus nullus bonum facit, nec facere potest. Oportet enim quod sicut motus difformes regulantur a motu vniformi, ita voluntate nostrae, quae in bonum & malum possunt flecti dirigantur ab illa voluntate, quae non nisi recta esse potest. Haec ille.

Item ar. quarto in solu. secundi sic dicit. Homo non potest se ad gratiam praeparare, nec aliquod bonum facere sine Dei auxilio, & ideo rogandus est, vt nos ad se conuertat, & etiam alios. Nec tamen oportet, quod illud auxilium semper sit per aliquem habitum infusum, sed potest esse per multa, quae exterius sunt occasio salutis, &per ipsum actum interiorem, quem Deus in nobis causat.

Item in solut. principali articuli sic dicit Gratia dupliciter potest accipi, vel ipsa diuina prouidentia in omnibus rebus gratis impendit ea, quae ei conueniunt, vel aliquod donum habituale in anima receptum, quod gratis a Deo confertur. Si primo modo accipitur gratia, nulli dubium est, quod homo sine gratia dei non se potest praeparare ad habendum gratiam gratum facientem Vt enim in octauo phy. ostenditur, mutatio voluntatis effici non potest sine aliquo mouente per modum excitantis Omne enim motum necesse est ab aliquo moueri, nec differt quicquid sit illud, quod huius variationis occasionem praebeat, quasi voluntatem excitando, siue sit aegritudo corporis, vel quicquid huiusmodi, quae omnia constat diuinae prouidentiae esse subiecta, & in bonum electorum ordinata. Vnde quicquid illud fuerit, quod hominem excitaue rit ad conuertendum se vt gratiam gratum facientem accipiat, gratia gratis data dici potest, & sic sine gratia gratis data homo ad gratiam non se praeparat, etiam si gratia gratis data dicatur ipse actus liberi arbitrii, quem deus in nobis facit, per quam ad gratiam gratum facientem praepara mur. Haec ille.

Nec potest dici, quod per tale auxilium intelligit generalem influentiam dei, hoc siquidem dici non potest, quia vt ipse dicit, deus sic iuuat electos, quod omnia eis occurrentia ordinat in salutem eorum. Constat autem quod non sic facit cunctis hominibus.

Item quosdam excitat ad bonum & non sic omnes. Item in quibusdam operatur bonum vsum liberi arbitrii, & non sic in omnibus, igr tur specialius iuuat hos quam illos. Item dato quod in secundo sen. fuisset illius mentis. Tamen oppositum tenuit in summa, sicut patet prima parte quaestio. 24. art. quinto vbi dicit sic. Quicquid in homine ordinans ipsum in salutem totum comprehenditur sub effectu praedestinationis etiam ipsa prima praeparatio ad gratiam. Neque enim hoc fit nisi per auxilium diuinum secundum illud tren. vltimo. Conuerte nos domine ad te, & conuertemur &c. Et multa similia ibidem dicit contra Pelagianos.

Item in prima secundae quaest. nona artic. sexto in solutione tertii. Deus inquit mouet voluntatem hominis sicut vniuersalis motor ad vniuersale obiectum voluntatis, quod est bonum, & sine hac vniuersali motione homo non poteit aliquid velle, sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illum quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus mouet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum, sicut in his quos mouet per gratiam, vt infra dicetur. Haec ille.

Vb patet quod tale auxilium vocat specialem motionem voluntatis ad bonum. Quod autem additur de quaestionibus disputatis falsum est, nam vt supra allegatum est Sanctus Thomas de veritate quaestione Vigesimaquarta articulo Vigesimoseptimo vult quod homo nullum bonum facere potest sine auxilio Dei eum mouentis. Ad secundum principale dicitur, quod ad faciendum actum moraliter bonum non requiritur infinita potentia in primo mouente ad talem actum, sed sufficit potentia finita in causa proxima elicitiua illius. actus. Nec tamen sequitur, quod illa potentia finita possit elicere talem actum sine motione primae causae, quia nulla causa secunda potest agere nisi mota a prima, potissime quantum ad illud, quod est perfectionis & rectitudinis in actu vel effectu causae secundae, quia quantum ad ea, quae sunt imperfectionis sufficit causa secunda, non autem ad ea, quae sunt perfectioois.

Ad argumentum in principio quasi pro parte affirmatiua respondet Gregorius, quod illa auctoritas non debet intelligi sic, quod primus sic fuerit relictus in manuconsilii sui, vel potestate liberi arbitrii, quasi in solisuis naturalibus viribus fuerit relictus, & quod eis solis mandata implere potuisset, sed intelligendum est eum fuisse relictum cum libero arbitrio tali, quale habebat scilicet informato gratia eidem superaddita, vt per liberum arbitrium suum sic dotatum Dei gratia stante generali Dei influentia sine alio speciali auxilio Dei posset complere mandata. Haec ille.

Ista responsio implicat quoddam falsum, & saepe negatum, scilicet quod Adam ante peccatum non indiget speciali motione Dei ad bonum: Dicendum est ergo aliter, quod per illam auctoritatem non habetur, quod Adam ante peccatum non indigeret ad bene & virtuose agandum auxilio diuino, sed solum quod non indigebat aliqua noua gratia vel forma habituali sanante vel fortificante liberum arbitrium, quia liberum arbitrium eius sanum erat, & gratia & virtutibus informatum. Potest etiam exponi aliter illa auctoritas, vt dicatur, quod homo in primo statu & etiam in secundo sic dicitur relictus in manu consilii sui, eo quod non praefixa sit ei virtus operatiua determinata ad vnum. Vnde Sanctus Thomas prima parte quaestione Vigesimasecunda, articulo secundo in solutio. quarti exponens illam auctoritatem sic dicit. In hoc quod dicitur Deum hominem sibi reliquissenon, excluditur homo a diuina prouidentia, sed instanter quod non praefigitur ei virtus operatiua determinata ad vnum, sicut in rebus naturalibus, quae aguntur tantum quasi ab altero directae in finem, non autem seipsa agentia quasi dirigentia in finem, vt creaturae rationales per liberum arbitrium, quo consiliantur & eligunt, vnde signanter dicit in manu consilii sui, sed quia ipse actus liberi arbitrii reducitur in Deum sicut in causam, necesse est vt ea, quae libero arbitrio fiunt diuina pro nidentiae subdantur. Prouidentia enim hominis continetur sub prouidentia Dei sicut causa particularis sub vnuersali. Hominum autem iustorum quodam excellentiori modo Deus prouidentiam habet quam impiorum inquantum non permittit circa eos euenire aliquid, quod impediat finaliter eorum salutem, nam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, vt dicitur Rom. octauo. Sed ex hoc ipso, quod impios non retrahit a malo culpae dicitur eos dimittere, non tamen ita quod totaliter ab eius prouidentia excludantur, alioquin in nihilum deciderent, nisi per eius prouidentiam conseruarentur, haec ille. Simile dicit de veritate quaestione quinta articulo quonto in solutio. quarti Deus inquit dimisit hominem in manu consilii sui, inquantum constituit eum propriorum actuum prouisorem. Sed tamen prouidentia hominis de suis actibus non excludit diuinam prouidentiam de eisdem, sicut nec virtutes actiuae creaturarum excludunt virtutem actiuam diuinam. Haec ille. Ex quibus patet, quod auctoritas illa non est ad propositum, & quomodo non recte glosatur

PrevBack to TopNext