Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum defectus, quos sentimus in nobis sint poena pro peccato Adae
Circa trigesimam distinctionem secundi senten quaeritur. Vtrum defectus, quos sentimus in nobis sint poena pro peccato Adae
Et arguitur quod non, quia sicut dicit Seneca. Mors est hominis natura, non poena, inter hos autem defectus mors maior est, vnde, & finis ferribilium dicitur a philosopho tertio ethi. ergo nec alii defectus poenae dici debent, qui naturam humanam consequuntur.
INoppositum arguitur. Omnis passio inuoluntaria poenalis est, sed mors est passio maxime inuoluntaria, adeo vt nec senectus voluntatem moriendi Petro abstulerit, vt dicitur in gl. Ioan. vlti. ergo mors & alii defectus sunt paenae
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conciusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutio.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum haec sit prima conclusio. Mors & alii defectus corporales & spirituales vno modo sunt poenae & effectus peccati, & alio modo sunt naturales homini. Hanc conclusionem quo ad primam sui partem ponit Sanct. Thomas prima secundae quaecs85. arti. quinto vbi sic ait. aliquid est causa alterius duplciter. Vno quidem modo per se. Alio modo per accidens, per se quidem est causa alterius, quod secundum virtutem suae naturae vel formae producit effectum, vnde sequitur, quod effectus sit per se intentus a causa. Vnde cum mors & huiusmodi defectus sint praeter intentionem peccantis manifestum est, quod peccatum non est per se causa istorum defectuum. Per accidens autem aliquid est causa, si sit remouens prohibens, sicut dicitur in octauo phy. quod diuellens columnam, per accidens diruit lapidem supra positum columnae, & hoc modo peccatum primi hominis est causa mortis & omnium huiusmodi defectuum in natura humana, inquantum per peccatum primi parentis sublata est originalis iustitia, per quam non solum inferiores vires animae continebantur sub ratione absque omni deordinatione, sed etiam corpus erat subiectum animae absque omni defectu, & ideo subtracta hac originalitiustitia per peccatum primi parentis, sicut vulnerata est natura humana quantum ad animam per deordinationem potentiarum, ita etiam est corruptibilis effecta per deordinationem ipsius corporis. Subtractio autem originalis iustitiae habet rationem poenae, sicut & subtractio gratiae: vnde & mors & omnes corporales defectus consequentes sunt quaedam poenae originalis peccati, & quamuis huiusmodi defectus non sint inrenti a peccante, sunt tamen ordinati secundum iustitiam Dei punientis. Haec ille.
Confirmatur per illud Apostolus Romanorum quinto Per vnum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, & per peccatum mors. Ex quibus potest colligi talis ratio. Quicquid remouet prohibens aliquem effectum positiuum aut priuatiuum potest dici causa illius effectus saltem per accidens, sed primum peccatum Adae remouit iustitiam originalem prohibentem omnes defectus consequentes naturam humanam tam ex parte animae quam ex parte corporis, igitur fuit causa omnium talium defectuum.
Item, quicquid consequitur aliquam poenam habet rationem poenae, sed omnes isti efectus consequuntur primam poenam originalis peccati scilicet subtractionem originalis iustitiae. igitur &c. Secundam vero partem conclusionis ponit eadem quaest. art. sexto vbi sic ait. De vnaquaque re corruptibili possumus loqui dupliciter. Vno modo secundum naturam vniuersalem. Alio modo secundum naturam particularem. Natura quidem particularis est propria virtus actiua & conseruatiua vniuscuiusque rei, & secundum hanc omnis corruptio & defectus est contra naturam, vt dicitur secundo de coelo, quia huiusmodi virtus intendit esse & conseruationem eius, cuius est. Natura vero vniuersalis est virtus actiua in aliquo vniuersali principio naturae, puta in aliquo caelestium corporum, vel alicuius superioris substantiae, secundum quod etiam Deus a quibusdam dicitur natura naturans, quae quidem virtus intendit bonum & conseruationem vniuersi, ad quod exigitur alternatio generationis in rebus & secundum hoc corruptiones & defectus rerum sunt naturales, non quidem secundum inclinationem formae, quae est principium essendi & perfectionis, sed secundum inclinationem materiae, quae proportionabiliter attribuitur tali formae secundum distinctionem vniuersalis agentis, & quamuis omnis forma intendat perpetuum esse inquantum potest, nulla tamen forma rei corruptibilis potest assequi perpetuitatem sui praeter animam rationalem, eo quod ipsa non est subiecta omnino materiae corruptibili sicut aliae formae quinimmo habet propriam operationem immaterialem, vnde ex parte suae formae naturalior est homini incorruptio quam aliis rebus corruptibilibus. Sed quia & ipsam materiam ex contrariis compositam ex inclinatione materiae sequitur corruptibilitas in toto secundum hoc homo est naturaliter corruptibilis secundum naturam materiae sibi relictae sed non secundum naturam formae haec i le. Similiter totam hancconclusionem ponit secunda secum dae quaest. 16. art. primo vbi sic ait. Si aliquis propter culpam suam priuetur aliquo beneficio sibi dato carentia illius beneficii est poena culpae illius. Primo autem homini in sua prima institutione hoc collatum fuit diuinitus, vt quandiu mens eius subiecta esset Deo, inferiores vires animae, subiicerentur menti, & corpus subiiceretur animae, sed quia mens hominis per peccatum a diuina subiectione recessit, consecutum est, vt nec inferiores vires totaliter rationi subiicerentur, vnde orta est rebellio carnalis appetitus ad rationem nec etiam corpus totaliter subiiceretur animae, vnde consequitur mors, & alii corporales defectus. Vita enim & inco lumitas corporis consistit in hoc, quod subiiciatur animae sicut perfectibile suae perfectioni. Vnde per. oppositum more& aegritudo & quilibet corporalis defectus pertinet ad defectum subiectionis corporis ad animam. Vnde patet, quod sicut rebellio carnalis appetitus ad spiritum est poena peccati primorum parentum, ita etiam & mors & omnes corporales defectus. Haec ille.
Vbi ponit primam partem conclusionis. Secundam ponit ibidem in solutione primi dicens. Naturale dicitur, quod ex principiis naturae causatur Naturae autem sunt per se principia materia & forma. Foema autem hominis est anima rationalis quae de se est immortalis, & ideo mors non est naturalis homini ex parte suae formae. Materia autem hominis est corpus tale, quod est ex contrariis compositum, ad quod sequitur ex necessitate corruptibilitas, & quantum ad hoc mors est homini naturalis. Haec tamen conditio in materia humani corporis est consequens ex necessitate materiae, quia oportebat corpus humanum esse organum tactus, & per consequens medium inter tangibilia, & hoc non poterat esse nisi esset compositum ex contrariis, vt patet per Philosophum secum do de anima. Non est autem conditio, secundum quam materia adaptetur formae, quia si esset possibile, cum forma sit incorruptibilis, potius oporteret materiam esse incorruptibilem, sicut quod serra sit serrea competit formae & actioni ipsius, vt per duriciam sit apta ad secundum, sed quod sit potens rubiginem contrahere consequitur ex necessitate talis materiae & non secundum electionem agentis, nam si artifex posset, faceret serram ex ferro quod non posset rubiginem contrahere. Deus autem qui est conditor hominis omnipotens est, vnde ademit suo beneficio ab homine primitus instituto necessitatem moriendi ex tali materia consequentem. Quod tamen beneficium subtractum est per peccatum primorum parentum, & sic mors est naturalis propter conditionem materiae, & est poenalis propter amissionem diuini beneficii praeseruantis a morte. Haec ille. Similem conclusionem ponit secundo sen. dis. 30. q. prima ar. 1. vbi in fine concludit sic. Isti defectus possunt ad naturam humanam dupliciter comparari, vel scilicet ad eam secumdum quod in principiis suis naturalibus consideratur tantummodo, & sic proculdubio non sunt poena eius, sed naturales defectus, sicut esse ex nihilo, vel indigere conseruatione est quidem defectus naturalis omnem creaturam cosequens, & nulli est poena, vel ad eam prout instituta est, & sic proculdubio poena sunt sibi, quia etiam ex priuatio ne eius, quod gratis alicui conceditur, postquam concessum est, aliquis dicitur puniri. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro secunda parte conclusionis. Illud est naturale alicui in se considerato, quod ex principiis naturae suae non impeditis causatur, sed mors & huiusmodi defectus nati sunt causari ex principiis humanae natura non impeditis, igitur &c.
Secunda conclusio. Aliqui defectus in nos per originem venientes habent rationem culpae. Hanc ponit Sanctus Thomas secundo sen. di. 30. ar. secundo primae, q. vbi sic dicit. Circa hanc materiam duplex error tangitur in litera. Vnus est eorum qui simpliciter peccatum originale negauerunt, sicut error Iuliani & Pelagii. Et hic error veritati fidei non consonat, quia sacramentorum necessitatem & redemptionis tollit, & contra seruitutem peccati, in qua nascimur ordinata sunt. Alius est error eorum, qui peccatum originale nomine tenus concedentes secundum rem negabant, dicentes in puero nato nullam culpam esse, sed solum obligationem ad poenam. Et hoc manifeste diuinae iustitiae repugnat, vt scilicetaliquis obligetur ad poenam, qui culpam non habet, cum paena iuste non nisi culpae debeatur, & ideo his euitatis simpliciter concedendum est etiam culpam per originem trahi ex viciatis parentibus in pueris natis, quod qualiter sit inuestigandum est.
Sciendum est igitur, quod haec tria defectus, malum, & culpa ex superadditione se habent. Defectus enim simpliciter negationem boni importat, sed malum nomen priuationis est, vnde carentia alicuius, & si non sit natum haberi, defectus dici potest, sed malum non potest dici, nistsit defectus eius boni, quod natum est haberi, vnde carentia vitae in lapide potest dici defectus, sed non malum. Hominis vero mors est defectus & malum. Culpa autem super hoc addit rationem voluntarii. Ex hoc enim aliquis culpatur, quod deficit in eo, quod per suam voluntatem habere potuit. Vnde oportet quod secundum hoc aliquid rationem culpae habeat secundum quod ratio voluntarii in ipso reperitur, sicut autem quoddam bonum est, quod respicit naturam, & quoddam quod respicit psonam, ita etiam est quaedam culpa naturae, & quaedam culpa personae, vnde ad culpam personae requiritur voluntas personae, sicut patet in culpa actuali, quae per actum personae committitur. Ad culpam vero naturae non requiritur nisi voluntas in illa natura. Sic ergo dicendum, quod defectus illius originalis iustitiae, quae homini in sua creatione collata est, ex voluntate hominis accidit, & sicut illud donum naturae fuit, & fuisset in totam naturam propagatum homine in iustitia persistente, ita etiam & priuatio illius boni in totam naturam perducitur, quasi priuatio vel vitium naturae. Ad idem enim genus priuatio & habitus referuntur, & in quolibet homine rationem culpae habet ex hoc, quod per voluntatem principii naturae. 1. primi hominis inductus est talis defectus. Haec ille.
Ex quo potest formari talis ratio. Omnis defectus voluntarius perfectionis debitae haberi ab aliquo habet rationem culpae, sed aliquis defectus in nobis per originem veniens est huiusmodi, puta defectus originalis iustitiae, igitur &c.
Item prima secundae. q. 81. ar. 1. sic dicit. Secundum fidem catholicam tenendum, est, quod primum peccatum primi hominis originaliter transeat in posteros, propter quod etiam pueri mox nati deferunt ad baptismum tanquam ab aliqua infectione culpae abluendi Contrarium autem est haeresis Pelagiana, vt patet per Augustinus in pluribus libris suis. Ad inuestigandum autem qualiter peccatum primi parentis originaliter possit transire in posteros, diuersi diuersis viis processerunt. Quidam enim considerantes, quod subiectum peccati est anima rationalis posuerunt, quod cum semine anima rationalis traducatur, vt sic ex infecta anima, animae infectae deriuari videam tur. Alii vero hoc repudiantes tanquam erroneum, conati sunt ostendere, quomodo culpa animae parentis traducitur in prolem, etiam si anima non traducatur per hoc quod corporis defectus traducuntur in prolem, sicut si leprosus generat leprosum, & podagricus podagricum propter aliquam corruptionem seminis, licet illa corruptio non dicatur lepra vel podagra. Cum autem corpus sit proportionatum animae, & animae defectus redundet in corpus, & econtra, simili modo dicunt quod culpa vel defectus animae per traductionem seminis deriuatur, quamuis semen actualiter non sit subiectum culpae, sed omnes huiusmodi viae sunt insufficientes, quia dato quod aliqui corporales defectus transeant in prolem per originem, & etiam aliqui defectus animae ex consequenti propter corporis indispositionem, sicut interdum ex fatuis satui generantur, tamen hoc ipsum quod est ex origine aliquem defectum habere, videtur excludere rationem culpae, de cuius ratione est, quod sit voluntaria.. Vnde etiam posito quod anima rationalis traduceretur, ex hoc ipso quod infectio animae prolis non esset in eius voluntate, amitteret rationem culpae obligantis ad poenam, quia vt dicit phil. tertio ethi. nullus improbabit caeco nato, sed magis miserebitur, & ideo alia via procedendum est.
Dicendum ergo est, quod omnes homines qui nascuntur ex Adam possunt, vt vnus homo considerari, inquantum conueniunt in natura quam a primo parente accipiunt, secundum quod in ciuilibus omnes, qui sunt vnius communitatis reputantur quasi vnum corpus, & tota communitas quasi vnus homo. Porphyrius etiam dicit, quod participatione speciei plures homines sunt vnus homo. Sic igitur multi homines ex Adam deriuati sunt tanquam multa membra vnius corporis. Actus autem vnius membri corporalis, puta manus non est voluntarius voluntate manus ipsius, sed voluntate animae, quae primo mouet membra. Vnde homicidium, quod manus committit non imputatur manui ad peccatum, si consideretur secundum se vt diuisa a corpore, sed imputatu rei, vt est aliquid hominis, quod mouetur primo principio motiuo hominis. Sic igitur inordinatio, quae est in isto homine ex Adam generato non est voluntaria voluntate ipsius, sed voluntate primi parentis, qui mouet motione generationis omnes, qui ex eius origine deriuantur, sicut voluntas animae mouet omnia membra ad actum. Vnde peccatum, quod sic a primo parente in posteros deriuatur, dicitur originale, sicut peccatum quod ab anima deriuatur ad membra corporis dicitur actuale, & sicut ipsum actuale, quod per membrum aliquod committitur, non est peccatum illius membri nisi in quantum illud membrum est aliquid illius hominis, propter quod vocatur peccatum humanum, ita peccatum originale non est peccatum huiusmodi personae, nisi inquantum haec persona recipit naturam a primo parente. Vnde & vocatur peccatum naturae secundum illud Ephe. secundo. Eramus natura filii irae. Haec ille.
Ex quibus potest sic argui. Sicut se habet membracorporis vnius personae ad animam quo ad motum localem, sic se habent omnes homines ab Adam descendentes quo ad motionem generationis, sed sic se habent membra vnius personae ad animam vel voluntatem illius personae, quod inordinatio voluntarie procedens ab anima vel voluntate in motibus & actibus membrorum culpa est & peccatum, igitur sic se habebunt singuli homines ad Adam, quod omnis inordinatio procedens a voluntate Adae in origine hominum, & transfusione naturae humanae in eos culpabilis erit, tunc vltra, defectus originalis iustitiae immo contrarium originalis iustitiae est talis inordinatio procedens ab Adam in caeteros, igitur &c. Eandem rationem ponit in de malo quaestione quarta articulo primo. Tertia conclusio. Peccatum originale non potest dici proprie habitus positiuus per modum qualitatis, aut alicuius formae absolute inclinatius ad malos & viciosos actus. De hoc beatus Thomas prima secundae quaest. 82. ar. primo sic dicit. Duplex est habitus. Vnus quidem, quo inclinatur potentia ad agendum sicut scientiae & virtutes habitus dicuntur, & hoc modo peccatum originale non est habitus. Alio modo dicitur habitus dispositio alicuius naturae ex multis conpositae, secundum quam bene se habet, vel male ad aliquid. Et praecipue cum talis dispositio versa fuerit quasi in habitum, vt patet de aegritudiue & sanitate, & hoc modo peccatum originale est habitus. Est nm quaedam inordinata dispositio proueniens ex dissolutione illius armoniae, in quaconsistebat ratio originalis iustitiae. Sicut etiam aegritudo corporalis est quaedam inordinata dispositio corporis secundum quam soluitur aequalitas, in qua consistit ratio sanitatis. Vnde peccatum originale languor naturae dicitur. Haec ille.
Item ibidem tertio loco arguit sic. In malis actus semper praecedit habitum. Nullus enim habitus malus est infusus: sed acquisitus: sed originale peccatum non praecedit aliquis actus: ergo originale peccatum non est habitus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod obiectio illa procedit de habitu: quo potentia inclinatur in actum. Talis autem habitus non est peccatum originale, quamuis etiam ex peccato originali sequatur aliqua inclinatio in actum inordinatum non directe: sed per remotionem prohibentis. 1. originalis iustitiae, quae prohibebat ordinatos motus. Sicut etiam ex egritudine corporali indirecte sequitur inclinatio ad motus corporales in ordinatos. Nec debet dici, quod peccatum originale sit habitus infusus, aut acquisitus per actum primi parentis, non autem huius personae, sed per viciatam originem innatus. Haec ille.
Item in solutio. primi sic dicit. Sicut aegritudo corporalis habet aliquid de priuatione inquantum tollitur aequalitas sanitatis, & aliquid habet positiue scilicet ipsos humores inordinate dispositos, ita etiam peccatum originale habet priuationem originalis iustitiae, & etiam inordinatam dispositionem partium anima, vnde non est pura priuatio, sed quidam habitus corruptus. Haec ille.
Ex quibus potest sic argui. Illud quod non est de genere qualitatis, sed est quaedam relatio vel habitudo aut ordo cum quadam negatione habitus positiui non potest dici habitus positiuus inclinatiuus potentiarum ad actum, sed peccatum originale est huiusmodi, igitur &c.
Quarta conclusio. In peccato originali est aliquid quasi materiale scilicet concupiscentia habitualis: & aliquid quasi formale scilicet priuatio iustitiae originalis. De hoc sanctus Thomas prima secundae. q. 82. ar. 3. sic dicit. Vnunquodque habet speciem a sua forma. Dictum est autem supra quod species peccati originalis sumitur a sua causa. Vnde oportet quod id, quod est formale in peccato originali, accipiatur ex parte causae peccati originalis. Oppositorum autem oppositae sunt causae. Est igitur attendenda causa peccati originalis ex causa originalis iustitiae, quae ei opponitur. Tota autem ordinatio originalis iustitiae ex hoc est: quod voluntas hominis erat subiecta deo. Quae quidem subiectio primo & principaliter erat per voluntatem, cuius est mouere omnes alias partes in finem, vnde ex auersione voluntatis a deo: consecuta est inordinatio in omnibus alijs viribus animae. Sic igitur priuatio originalis iustitiae, per quam voluntas subdebatur deo est formale in peccato originali. Omnis autem alia inordinatio virium animae se habet in peccato originali sicut quoddam materiale. Inordinatio autem aliarum virium animae praecipue in hoc attenditur, quod inordinate conuertuntur ad bonum commutabile, quae quidem inordinatio communi nomine potest dici concupiscentia, & ita peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter autem est defectus originalis iustitiae. Haec ille.
Item secundo sen. vbi supra art. 3. sic dicit. In quolibet peccato est inuenire aliquid quasi formale, & aliquid materiale. Si enim consideremus peccatum actuale, ipsa substantia actus deordinati materialiter se habet in peccato, sed deordinatio a fine formale in peccato est, quia ex hoc rationem mali habet praecipue. Vnde dicitur, quod conuersio ad bonum conmutabile est materiale in peccato, & auersio a bono incommutabili est ibi sicut formale Et hoc contingit ex hoc: quod etiam in actu virtutis perfectio actus est ex ordinatione ad finem, substantia autem actus est sicut materiale. Sicut autem actuale peccatum consistit in deordinatione actus, ita peccatum originale consistit in deordinatione naturae. Vnde oportet quod ipsae vires deordinarae, vel deordinatio virium sint sicut materiale in peccato originali, & ipsa deordinatio a fine sit ibi sicut formale. Illa autem pars, quae per se nata est coniungi fini, est ipsa voluntas, quae habet ordinem finis omnibus alijs partibus imponere, & tunc destitutio ipsius voluntatis ab illa rectitudine ad finem, quem habuit in institutione naturae, est formale in peccato originali, & hoc est priuatio originalis iustitiae. Vires autem appetitus sensibilis sunt natae recipere ordinem ad finem ab ipsa voluntate secundum quod sibi subiectae sunt, & ideo subtractio illius vinculi, quo quodammodo potestate voluntatis recte detinebatur, est in peccato originali materiale. Ex hac autem subtractione sequitur quod vnaquaeque vis in suum obiectum inordinate tendat concupiscendo illud, & ideo concupiscentia, qua habiles sumu ad male concupiscendum peccatum originale dicitur, quasi materiale in peccato originali existens Est enim considerare materiale & formale in actibus moralibus, sicut in rebus artificialibus in quibus materia praedicatur de toto, vt possit dici, cultellus est ferrum. Et similiter de peccato potest praedicari illud quod est materiale in ipso, & per hunc modum peccatum originale concupiscentia dicitur Haec ille.
Sciendum autem est, quod illa concupiscentia, quam dicimus esse quasi materiale in peccato originali, non sumitur hic prout dicit actum concupiscendi, qui est passio, nec prout dicit naturalem potentiam, quae est principium illius actus vel passionis. Nec prout importat qualitatem habitualem inclinantem ad passionem, sed prout dicit quandam habilitatem ad inordinatos actus vel passiones virium inferiorum, siue sint appetitiuae, cuiusmodi sunt vis irascibilis & concupiscibilis, siue sint apprehensiuae, cuiusmodi est ipse intellectus, & similiter vis cogitatiua, vel ratio particularis, ita quod talis habilitas communi nomine dicitur concupiscentia. Potest etiam concupiscentia generaliter importare rebellionem virium inferiorum praedictarum ad rationem & voluntatem, & quomodocunque sumatur, non dicit nisi quendam respectum, vel habitudinem, vel forte negationem, aut priuationem, & non aliquod positiuum absolutum, & quod ita sentiat Sanctus Thomas apparet. Nam secundo senten. vbi supra in solutione primi sic dicit. Concupiscentia dicitur dupliciter, scilicet ipse actus concupiscendi, & ipsa habilitas ad concupiscendum. Actus autem ex habilitate causatur. Vnde non est inconueniens si peccatum originale, quod concupiscentiam actualem causat, habitualis concupiscentia esse dicatur.
Item in solutione secundi sic dicit. Differt dicere potentem & habilem. Quia enim aliquis est potens concupiscere est ex potentia concupiscibili, sed quod sit habilis ad concupiscendum est ex aliquo habitu, vel ex eo quod per modum habitus se habet. Contingit enim, vt etiam priuatio aliqua habilitatem quandam relinquat inquantum priuatur aliquid, quod impedimentum praestare posset. Et ita dicitur concupiscentia habitualis esse peccatum originale, non quidem vis concupiscibilis, neque iterum aliquis habitus, qui aliquid positiue dicat, sed ipsa habilitas, quae relinquitur in viribus inferioribus ad inordinate concupiscendum ex hoc, quod ab appetitu subtrahitur retinaculum rationis, quo detinebatur, ne effrenate possent in sua obiecta tendere. Haec ille.
Quia autem non solum inordinatio appetitus sensitiui pertineat materialiter ad peccatum originale, verum etiam inordinatio virtutis cogitatiuae, aut etiam intellectus, patet per illud quod dicit prima secundae quaestione octuagessimasecunda articulo tertio in solutione tertii. Sicut inquit in bonis intellectus & ratio principalitatem habent, ita econuerso in malis inferior pars animae principalior inuenitur, quae obnubilat & trahit rationem, & propter hoc peccatum originale magis dicitur esse concupiscentia quam ignorantia, licet etiam ignorantia inter defectus materiales peccati originalis contineatur. Haec ille: simile dicit de malo. quaestione quarta articulo secundo. Inter alias vires (inquit) etiam intellectus a voluntate mouetur, & sic defectus intellectus etiam continet materialiter sub peccato originali. Qui quidem defectus est carentia illius scientiae naturalis, quam homo in primo statu habuisset, & per hunc modum ignorantia materialiter continetur sub peccato originali. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Peccatum originale proportionatur peccato actuali quo ad hoc, quod sicut peccatum actuale consistit in deordinatione actus, ita peccatum originale consistit in deordinatione naturae humanae. Sed in peccato actuali est aliquid quasi materiale, scilicet inordinata conuersio ad bonum commutabile, & aliquid quasi formale scilicet inordinata auersio a bono incommutabili: igitur suo modo in peccato originaliest aliquid quasi formale, scilicet inordinatio voluntati, cuius est tendere in vltimum finem, & inordinatio aliarum virium quarum est tendere in ea, quae sunt ad finem. est quasi materiale. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra probatio nenmsecundae pa.tis primae conclusionis arguit Durandus probando, quod non ideo mixtum ex elementis sit naturaliter corruptibile, per hoc quod elementa quibus componitur, ratione suae contrarietatis agunt adinuicem. Et hoc probat dupliciter. Primo quia actio elementorum in mixto non potest intelligi nisi dupliciter. Vno modo, quod vnum elementum secundum id quod est, agat in aliud, quod esse non potest, quia elementa non manent actu in mixto. Omne autem quod agit, agit secundum quod est ens actu. Alio modo sic, quod vna qualitas elementaris agat in aliam, quod potest adhuc esse dupliciter. Vno modo, quod vna qualitas agat in aliam sibi contrariam, puta calidum in frigus, & humidum in siccum, & econuerso. Alio modo, quod vna qua. 1es agat in aliam non sibi contrariam, puta calidum in humidum. Primum non potest esse, quia idem secundum quod idem non agit in seipsum, sed calidum & frigidum sunt vna & eadem qualitas in mixto, & similiter humidum & siccum igitur &c. Maior patet, minor probatur, quia si calidum & frigidum essent duae qualitates in mixto, aut distinguerentur secundum subiectum, aut solum secundum euentiam. Non secundum subiectum, quia tunc non quaelibet pars mixti esset mixta. Nec secundum essentiam solum, quia tunc contraria essent in eodem subiecto, quod est impossibile. Sic ergo in mixto ex calido & frigido fit vna qualitas media, & similiter ex humido, & sicco per hoc, quod reducitur ad medium. Cum igitur idem non agat in seipsum, nec calidum agit in frigidum, nec humidum in siccum.
Item nec potest dici quod vna qualitas agat in aliam sibi non contrariam, puta calidum in humidum, quia sicalidum ageret in humidum ageret in ipsum vel tanquam in contrarium, vel tanquam in subiectum, non tanquam in contrarium, vt de se patet, nec tanquam in subiectum, Tum quia licet calidum & humidum sint in eodem subiecto, vnum tamen non est subiectum alterius, nec econuerso. Tum quia illud, quod est ratio agendi actione vniuoca non potest esse forma subiecti, in quod agit, alioquin id essetem simuri actu formali, & in potentia formali, quia subiectum habens talem formam, puta c. lorem esset calidum formaliter, & quia transmutaretur ad similem secundum speciem esset in potentia ad calorem formaliter, & sic simul esset in actu & formaliter calidum & in potentia formaliter calidum, quod omnes negant cum implicet contradictionem. Sed calor est principium & ratio agendi actione vniuoca, quia habens calorem per ipsum causat similem, ergo non potest agere in subiectum, quod perficit.
Item. Quia nullum agens corrumpit subiectum, in quod agit, nisi per accidens corrumpatur aliquid, quod requirebatur ad subiecti existentiam. Si ergo calidum ageret in humidum sibi subiectum, non corrumperet ipsum directe nisi corrumpendo aliquid, sine quo non potest humidum esse. Illud autem non datur, igitur nullo modo corrumpitur mixtum per hoc, quod elementa, ex quibus componitur, agunt & patiuntur adinuicem ratione contrarietatis sicut dicebatur.
Secundo Quia in mixto non est principium actiuum suae corruptionis, sed solum passiuum, loquendo generaliter. Principium vero actiuum est extrinsecum, icisicet continens contrariae qualitatis, quod immutet contentum a sua naturali dispositione ad innatura em, & per hoc tandem corrumpitur. Vnde philosophus ditnniens putreractionem, quae est via ad corruptionem naturalem quarto metheororum dicit sic. Putreractio est corruptio quaedam in vnoquoque humido proprie secundum naturam casiditatis aliena casiditate, haec autem est quae ambientis. Ex quibus possumus assignare veram causam corruptionis in omnibus corruptibilibus sic. Omne quod per alterius actionem est alterabile a sua naturali dispositione ad contrariam est per naturam corruptibile, sed corpus humanum, & omne mixtum, nec non & omne aliud, quod qualitatibus elementaribus efficitur est huiusmodi, ergo: ex quo sequitur, quod corrumpens sit qualitas extranea continentis, vel alterius corruptionis. Si ergo esset aliquod corpus homogeneum simpliciter, & non esset aliqua qualitas alterius corruptionis ab eo dissona ei praesens, tale nunquam corrumperetur. Forte aliud esset de corpore etherogeneo, cuius partes non sunt eiusdem complexionis, sicut est corpus hominis, cuius etiam partes habent distinctionem secundum situm, quia complexio vnius partis non competit alteri, & ideo vna potest aliam transmutare a sua naturali dispositione, & econtrario, & per consequens eam corrumpere. Haec Durandus. Contra secundam conclusionem arguit probando quod nullus defectus in puerum per solam originem veniens possit habere proprie rationem culpae, vnde sic dicit. Nunc loquimur de peccato, quod habet rationem culpae, & tale oportet esse voluntarium dicente beato Augustino in de libero arbitrio, quod peccatum adeo est voluntarium, quod, si non fuerit voluntarium, non erit peccatum. Ad sciendum igitur vtrum peccatum originale sit proprie culpa seu peccatum, oportet videre an sit proprie voluntarium. Potest autem aliquid dici voluntarium dupliciter. Vno modo a voluntate sua propria & personali, alio modo a voluntate alterius. Nec est dubium quod secundum non est ita proprie voluntarium, sicut primum, quia voluntas alterius & actus eius non potest proprie dici voluntas mea, vel velle meum, sicut voluntas mea personalis, & velle meum personale. Omnes autem sancti & doctores catholici tenent & docent tam verbo quam scripto, quod peccatur originale in puero non est voluntarium voluntate vel actu personali istius paruuli, sed solum voluntate primi hominis.
Vnde Augustinus respondens haereticis super hoc articulo dicit, quod peccatum illud a voluntate primi hominis seminatum est, & in hoc concordant omnes sancti& doctores quotquot audiui vel legi. Constat autem quod peccatum actuale est voluntarium voluntate propria & personali ipsius peccantis actualiter: ergo peccatum actuale in adulto est magis proprie voluntarium, & per consequens magis proprie culpa seu peccatum quam in paruulo peccatum originale, nec puto quod aliquis sane mentis sentiat oppositum. Voluntate autem aliena potest aliquid esse voluntarium dupliciter. Vno modo quando aliquis proprio consensu transfert in alterum voluntatem suam & auctoritatem, vt quicquid alius egerit nomine illius gestum sit. Tum enim quicquid alius agit reputatur esse voluntarium isti ex praecedente mandato, vel consensu generali, etiam si res gesta ei displiceat, quando innotescit, & hoc modo peccatum paruulorum non potest esse voluntarium quasi paruuli proprio actu voluntatis suae praecesserint in id, quod Adam erat facturus. Hoc enim dicere de paruulis qui nondum erant, esset absurdissimum.
Alio modo potest aliquid dici voluntarium esse voluntate aliena, quando voluntas vnius dicitur, seu interpretatur esse voluntas alterius, quia vnius aliquo modo continetur in alio. Sicut ponitur exemplum satis conueniens a doctoribus de milite, cui si detur castrum a rege pro se, & filiis, si fidelitatem regi, seruauerit voluntas patris in seruando, vel non seruando fidelitatem est interpretatiue voluntas filiorum, quo ad consecutionem castri, quia sicut est sibi datum non solum pro se, sed proposteris, sic seruat vel amittit non solum pro se, sed proposteris, & hoc modo voluntas Adae dicitur fuisse voluntas omnium posterorum, qui descensuri erant ab eo per viam naturalis generationis mediate vel immediate, quia sibi pro se, & pro tota posteritate collatum fuit a Deo munus iustitiae originalis, quae consistebat in rectitudine voluntatis ad Deum, & in obedientia virium inferiorum ad vo luntatem vel rationem, & in hoc, quod in corpore nihil poterat accidere repugnans animae. Et quia tunc non eramus, nisi quia in eo eramus sicut in originaliprincipio, ideo voluntas eius, qua peccando amisit praedictum munus per se, & pro nobis, fuit interpretatiue voluntas non solum sua, sed nostra. Et quia defectus huius originalis iustitiae in nobis, vel aliquid circa hoc dicitur esse peccatum originale, ideo tale peccatum dicitur esse voluntarium, non voluntate personali huius vel illius paruuli, sed voluntate Adae, quae praedicto modo interpretatiue fuit voluntas omnium, qui tunc erant in ipso, sicut originali principio. Sed iuxta hoc est aduertendum, quod etiam ipsi Adae fuit aliquid per se, & directe voluntarium, puta complacere vxori in comedendo de fructu per vxorem oblato. Aliquid autem fuit ei voluntarium non directe & per se, sed solum concomitatiue, vel ex quadam consequentia scilicet priuari pro se, & protota posteritate originali iustitia. Hoc enim non fuit directe & per se voluntarium vel volitum ab Adam, sed consecutum est in nobis, & in ipso ad peccatum actuale, & voluntarium eius. Et forte secundum se fuit inuoluntarium, credibile enim est, quod Adae displicuit, quando primo sciuit se tali dono priuatum. Patet ergo, quod peccatum originale non est in paruulo voluntarium voluntate personali paruuli, quemadmodum peccatum actuale est voluntarium propria & personali voluntate peccantis actualiter, & ideo non est illo modo proprie peccatum vel culpa. Patet etiam quod non est voluntarium voluntate aliena, eo modo quo aliquid gestum per alterum dicitur esse voluntarium illi, qui propria sponte transtulit suam voluntatem seu auctoritatem in illum alterum, quia talis consensus non potest fingi in paruulis nondum natis. Restat igitur, quod illud peccatum fuit voluntarium paruulo voluntate Adae, in quo erat sicut originali principio, & adhuc defectus ille, qui dicitur originale peccatum in paruulo non fuit per se & directe voluntarius voluntate Adae, sed solum concomitatiue, & per quandam consequentiam. Qui ergo reputat, quod tale voluntarium voluntate aliena non directe, sed concomitatiue sit proprie voluntarium, talis potest dicere, quod peccatum originale in paruulo sit ei proprie culpa. Qui autem non reputat hoc proprie voluntarium, sed solum interpretatiue, talis necesse habet dicere, quod peccatum originale non sit proprie culpa, sicut est actuale, sed solum interpretatiue. Haec ille
Ad idem arguitur sic ab aliis. illud quod non est actualis & voluntaria commissio, vel obmissio nec actus, aut obmissio vituperabilis, cui sit recompensanda poena sensus, sed est effectus quidam peccati, vel poena consequens peccatum alterius non est proprie culpa, nec proprie peccatum, sed originale in paruulis est huiusmodi igitur. Maior nota est, sed minor probatur per Augustinum tertio de libero arbitrio capitulo quarto vbi quaerit quare nos nascimur cum ignorantia & difficultatibus, & cruciatibus corporis propter peccatum Adae, & respondet quod ex illius damnati poena, & mortales, & ignari, & carnisubditi nascimur. Et subdit in alio capitulo, quod vt meliores gigneret quam ipse, non erat aequitatis &c. Ex quibus ostendit, quod talia non sunt in nobis peccata, sed poenae peccati Adae, vt effectus naturaliter consequentes poenam illius. Confirmatur. Quia ibidem capitulo quadragesimose cundo dicit, quod si animae humanae sint sigillatim factae in vnoquoque hominum, non erit nascentibus animis ignorantia & difficultas supplicium peccati, sed proficiendi ammonitio, & perfectionis exordium. Contra tertiam conclusionem arguit Gregorius probando, quod secundum mentem Augustini peccatum opriginale sit quaedam qualitas positiua, vel carnalis concupiscentia, seusomes vel vitium concupiscibilitatis, per quod homo inclinatur ad actualiter concupiscendum. Primo. Quia libro primo de nuptiis & concupiscentia ad Valerium dicit, quod dimittitur concupiscentia in baptimo, non vt non sit, sed vt in peccatum non imputetur. Et postea dicit, quod vitium personae nascentis est peccatum originale. Vbi patet expresse propositum.
Secundo Quia contra Iulianum libro sexto capitulo Vigesimooctauo sic ait. Ego tanquam valetudinem malam ex origine hominis viciata in genitum homini dico esse vitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum. Et de eodem paulo post subdit. Ex isto & cum isto hominisma lo nascitur homo, quod malum per seipsum tam magnum est, & ad hominis damnationem, atque a regno Dei sepa rationem tantum habet obligationis, vt etiam si de parentibus regeneratis trahatur, non nisi quemadmodum in illis sola regeneratione soluatur, atque hoc remedio propositus mortis a prole pellatur. Ex quo etiam clarissime patet pro positum. Tertio. Quia primo retractationum capitulo Decimoquinto sic dicit. Concupiscentiae reatus in baptismate soluitur, sed infirmitas remanet. Constat autem, quod solo peccato quis reus est, igitur ante baptimum concupiscentia est peccatum, ideo dicit gloscet Romas quarto super illo verbo. Beati quorum remissae sunt &c. quod concupiscentia, vel concupiscibilitas, quae dicitur fomes peccati ante baptismum culpa est, & poena, post baptismum autem poena est, sed non culpa. Et ibidem etiam habetur, quod concupiscentia est peccatum originale. Sic ergo non est dubitandum, an fuerit intentio Augustini. Cui etiam consonant glosae super epistolam ad Rom. in multis locis vitium ex origine tractum esse illud, quod vocatur originale peccatum.
Quarto quia hanc sententiam Augustinus secutus est Magister, vt patet in hac distin. trigesima & sequentibus, in quibus de hac materia tractat, & multi etiam doctores antiqui & moderni. Quinto Quia haec opinio videtur magis consona dictis Apostoli qui cum dixisset ad Romas quinto. Per vnum hominem peccatum intrauit in mundum, quae verba de peccato originali intelligenda sunt, vt patet per expositiones sanctorum & deinde de eodem plura subiecisset, ait capitulo sexto. Qui enim mortui sumus peccato, glosa in baptismo, quomodo viuemus in illo. An ignorantis fratres quia quicunque baptizati sumus in Christo Ielu, in morte ipsius baptizati sumus. Et sequitur. Ita & vos mortuos quidem esse peccato, viuentes autem Deo in Christo Iesu domino nostro. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, vt obediatis concupiscentiis eius. Ex quorum verborum serie innuitur, eum cum concludit non ergo regnet &c. de originali peccato loqui, sicut & in praemissis verbis constat eum fuisse locutum, & cum addit vt obediatis concupiscentiis eius, manifeste significat se illud vitium, quod hominem ad concupiscendum inclinat peccati nomine denotare. Ex quo, vt videtur, satis apparet, quod Apostolus ipsam concupiscentiam intelligit esse originale peccatum non quidem per concupiscentiam intelligendo actum concupiscendi, sed vitium quod etiam dicitur carnalitas & languor, & fomes, lexque membrorum, quae paruulum habilem concupiscere facit adultum autem concupiscentem reddit, vt dicit Ambrosius, & ponitur in glosa Rom. vbi supra, & per magistrum etiam recitatur in praesenti distinct. Nec tamen ego nego, quin etiam homo careat originali iustitia, cuius est debitor ante baptismum, sed huiusmodi carentiam non dico esse on ginale peccatum, sed potius effect eius, quemadmodum priuatio gratiae effectus est actualis peccati mortalis idest, quod sicut propter peccatum mortale priuatur homo gratia, ita propter originale peccatum non infundit Deus originalem iustitiam animae.
Sexto arguit quod ista concupiscentia sit quaedam qualitas quod probat per Augustinum primo de nupt. & concupiscentia ad Valerium, vbi de ista concupiscentia loquens ait. Non enim substantialiter manet sicut aliquod corpus, sed affectio quaedam est male qualitatis, seu languor.
Septimo arguit, quod huiusmodi qualitas est in anima. Vnde ibidem contra Iulianum capitulo Vigesimooctauo Dixerunt inquit quidam philosophi, libidinem partem esse animi vitiosam, & vtique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus, vel vlla pars eius isto modo est vitiosa libidinem dico, vt omni vitio sanato salua sit tota substantia, quia illi philosophi tropica locutione mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem in qua parte est vitium, quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis, quae sunt in domo.
Octauo quia libro quinto contra Iulianum capitulo vndecimo ait, quod primum peccatum homo totus impleuit, & statim subdit. vt ergo anima & caro vtrunque pariter puniatur, nisi quod nascitur renascendo emundetur, profecto aut vtrunque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tanquam in vitiato vase corrumpitur, vbi occulto iudicio diuinae legis includitur. Hic asserit animam vitiatam, & certum est, quod loquitur de vitio originali, a quo per baptismum aemundatur, quamuis sub dubio relinquat, an vitietur a corpore, an ipsa traducatur viciata ex vitiata anima parris.
Nono arguit, quod tale vitium causatur in anima ex vitio carnis, seu quadam morbida qualitate, quam ex libidinosa concupiscentia parentum cocuntium caro prolis contrahit, cum concipitur. Hoc enim expresse ponit magister distinctio. trigesimaprima & probatur auctoritate Ambrosii quam allegat, & ponitur etiam in glosa Rom. septimo. Ecce (inquit) primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditiones offensionis manet in corpore robur tenens diuinae sententiae datae in Adam, cuius consortio anima maculatur peccato, Decimo Quia Augustinus de verbis Apostoli dicit vitium concupiscentiae est, quod anima ex carne contraxit. Vndecimo arguitur, quod talis qualitas non fuit in primo homine ante peccatum, sed causata est secundum Augustns hypon. responsione quarta ex flatu illius venenosi serpentis in quo diabolus illos tentauit: caro illorum Deo se propter ipsorum inobedientiam seu peccatum ab ipsorum custodia auersante, seu eos non praeseruante, sicut si non peccassent, praeseruassettmala qualitate infecta est. Nec mirum cum etiam ex sibilo quorundam serpentum, vt ibidemiait Augustinus aliquando homines inflati subito intereant, aliquando ad interitum grauiter vrgeantur, & ideo hac sententia per eum sufficienter declarata inferius subdit Augustinus Post peccatum vero, vt iam superius disputatum est sibilo venenosi serpentis, cuius callidis decepti sunt blandimentis hanc inquietem & mortiferam pestem eorum corpora conceperunt, & per legitimum vsum postea quam de paradiso proiecti sunt in posteros transmiserunt. Haec ille in forma.
Contra quartam conclusionem arguit Durandus, quod insufficienter dictum est, quod peccatum originale sit carentia originalis iustitiae primo sic, quia talis carentia fuisset in homine constituto in solis naturalibus, in quo tamen non fuisset aliquod peccatum, vel aliqua culpa, quia talis perfectio non fuisset debita haberi ab eo, omne autem malum est priuatio alicuius boni debiti in esse. Secundo Quia nec potest consistere peccatum originale in talicarentia cum debito habendi, nisi sit aliquo modo voluntaria, quia nullum peceatum est nisi voluntarium. Vnde si aliquid debitum haberi perderetur per violentiam simpliciter ita quod amissio nullo modo esset voluntaria, nec antecedenter, nec aliquo quocunque modo, nullum esset peccatum. Requiritur ergo, quod si illa carentia sit peccatum quod sit voluntaria non nisi voluntate Adae, quae potest dici interpretatiue voluntas nostra. Non fuit autem aliter voluntaria voluntate Adae nisi quia voluntas Adae, vel actus volendi ipsius meruit, quod talis perfectio, scilicet iustitia originalis sibi & posteris auferretur. Vnde cum ex peccato voluntario Adae dignum seu debitum fuerit quod tam ipse quam posteri carerent iustitia originali, & indignum fuit quod eam amplius haberent, & in ista indignitate seu debito carendi tali dono, vel indignitate habendi tale donum consistit formaliter ratio peccati originalis quia in nullo aliorum sine hoc est aliquod peccatum, sequitur quod peccatum originale non solum includit carentiam originalis iustitiae, nec solum debitum habendi eam, immo vlterius & principalius importat indignitatem habendi eam, vel debitum, aut dignitatem carendiea. igitur. Tertio Quia propter demeritum primorum parentum incurrimus tria.
Primum est. carentia originalis iustitiae quam debebamus habere, & habuissemus ex dono facto primis parentibus pro se, & posteris, si illis non peccantibus non peccassent, & quia peccauerunt, indigni fuimus eam habere, & digni ea carere tanquam rei talis poenae, seu carentiae ratione culpae praedictae: secundo est in nobis rebellio virium sensitiuarum ad rationem:tertio est in corpore passibilitas & mortalitas. Videndum est igitur, quod horum trium sit peccatum originale. Non autem inuenitur, quod aliquis dixerit ipsum esse mortalitatem seu passibilitatem, quia ista magis se tenent ex parte corporis, peccatum autem magis se tenet ex parte animae Magister autem sententiarum dicit ipsum esse habitualem concupiscentiam seu concupiscibilitatem, vel fomitem, vel legem carnis & membrorum, languorem naturae, & tyrrannum, quae omnia accipit pro vno & eodem, scilicet pro rebellio ne virium sensitiuarum ad rationem, quamuis ex diuersis rationibus, & haec sententia Magistri tangit illud, quod est materiale in peccato originali, & non illud, quod est formale, vt alii doctores dicunt communiter. Communior autem opinio estquod peccatum originale est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, & dignitate carendi ea.
Quarto Quia illud non est peccatum, quod est in nobis 2 deo quia Deus non est auctor peccati, sed vltor, sed carentia originalis iustitiae in nobis est a Deo, igitur &c. Minor probatur, quia sicut Deus per suam influentiam est causa gratiae, & per cessationem suae influentiae est causa carentiae gratiae, ita videtur esse quo ad iustitiam originalem, & illius carentiam, cum iustitia originalis fuerit donum supernaturale.
Contra eandem Arguunt alii probare volentes, quod peccatum originale non sit natura quaedam reatus, vel obligatio aut debitum poenae, & arguunt sic primo. Nihil quod sit in paruulis per originem, est ei culpa, nisi quod fuit Adae culpa, sed nullus defectus existens per originem in paruulo fuit vel potuit dici fuisse culpa Adae, nisi reatus poenae, vel poena cum reatu. ergo hoc est peccatum originale in paruulo. Vtraque praemissarum probatur, & primo maior sic. Omnis defectus, qui habet rationem peccati, vel culpae magis est peccatum illi, cui est magis voluntarium, quia de ratione peccati vel culpae est voluntarium, sine quo non est culpa vel peccatum, sed secundum omnes doctores sanctos & alios omnis defectus existens in paruulo ab origine habet magis rationem voluntarii respectu Adae vel ipsi Adae quam paruulo, igitur. Et sic patet maior. Minor pbatur sic. Quia nihil fuit vel potuit dici culpa Adae, nisi actus quo peccauit, vel poena, vel reatus. Haec enim omnia quandoque dicuntur peccatum. Actus autem secundum se non transit, nec transire potuit in posteros, transiuit autem quo ad reatum & poenam, quia ex suo peccato non solus ipse, sed omnes incurrerunt poenam peccati & reatum poenae, ergo poena cum reatu, vel reatus poenae existens in posteris poterit dici aliquod originale peccatum Adae, & nihil aliud existens in posteris, vt videtur, & sic patet maior. Sequitur ergo conclusio, quod peccatum originale non est aliud in paruulis quam reatuspoenae.
Secundo arguunt sic. Quia Apostolus tractans hanc materiam Romas quinto comparat demeritum Adae merito Christi dicens, quod sicut per vnius inobedientiam, scilicet Adae, peccatores constituti sunt multi, ita per vnius obedientiam, scilicet Christi iusti constituuntur multi. Sed ex merito obedientiae Christi, quo efficimur iusti, non fit in nobis nisi donum gratiae nobis aliqualiter debitae propter eius meritum, igitur similiter ex peccato Adae non fit nobis nisi carentia alicuius doni prius habiti ab ipso, & debiti haberi a nobis, & sic propter eius demeritum efficimur peccatores, quia rei vel obnoxii sumus huius carentiae, propter quod talis reatus videtur esse peccatum originale, quem ex actuali peccato Adae contraximus. Et confirmatur consequentia, quia vt in eodem capitulo subditur, maius fuit donum Christi quam delictum Adae, & ideo plus potuit meritum Christi in nobis quo ad iustificationem, quam peccatum Adae, quo ad condemnationem.
Tertio arguunt ad idem. Quia Apostolus in dicto capitulo sic dicit. Per vnum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, & subdit qualiter dicens. In quo omnes peccauerunt. Ex exponit magister senten. in littera dicens, quod siue intelligatur in quo homine, siue in quo peccato sanum est. In Adam enim omnes peccauerunt, vt in originali principio, non solum eius exemplo, vt dicunt Pelagiani, omnes enim ille vnus homo erat. Sic similiter in illo vno peccato, quod intrauit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse, quia ab vno, sic ab eodem vno peccato immunes esse non possunt nisi ab eius reatu per Christi baptismum absoluantur. Haec sunt verba sua. Ex quibus apparet, quod omnes peccauerunt in Adam, & in peccato suo, quia eius reatum incurrerunt, ratione cuius carent originalitiustitia, & carebunt uisione diuina secundum communem legem, nisi ab hoc reatu per baptismum absoluantur, vt Magister subiungit. In quo videtur innuere, quod aliter non peccauerunt in Adam omnes, nec in peccato eius, nisi quia incurrerunt propter illud peccatum reatum poenae temporalis & aeternae.
Confirmatur. Quia contra praedictam opinionem arguit Magister, & soluit. Arguit enim sic. Si peccatum originale est reatus. ergo non est culpa nec poena, quia reatus neutrum praedictorum est. Illud autem videtur inconueniens, quare &c. Et respondet dicens, quod quidam eorum, qui praedictam opinionem tenent admittunt quod pecatum originale non sit proprie poena nec culpa, nisi eo modo, quo reatus vocatur culpa, & certum est, quod scriptura & communis modus loquendi satis habet, quod reatus culpa vocetur. Nos enim consueuimus dicere aliquem manere in peccato quam diu reus est poenae aeternae debitae pro peccato, licet non maneat in actu peccati, nec in voluntate peccandi.
Quarto sic. Esse dignum poena aeterna, est esse reum & dignitas poenae est reatus poenae proueniens ex aliqua culpa, sed esse dignum carere iustitia originali debita, est esse dignum poena, quia carentia originalis iustitiae est quaedam poena damni: igitur esse dignum carere iustitia originali. est esse reum poenae, quae est carentia iustitiae originalis debitae, & talis dignitas est reatus. Qui ergo ponit, quod peccatum originale consistit in hoc, quod est esse dignum carere iustitia originali debita, ponit realter quod peccatum originale consistit in hocquod est esse reum tali carentia, quia talis dignitas est reatus. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus respondere. Idcitco ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod cum in mixto non remaneant elementa formaliter & in actu, sed tantummodo in virtute, scilicet quantum ad qualitates suas, ideo vnum elementum non agit ibidem in. aliud, sed vna qualitas in aliam sibi contrariam, & etiam in non contrariam. Et ad improbationem huius partis, qua dicitur, quod vna qualitas mixti agit in aliam sibi contrariam, dicitur quod improbatio illa fundatur in falso, scilicet quod duae qualitates contrariae essentialiter dictinctae non possint esse in eodem subiecto adaequato. Huius enim oppositum ponit Sanctus Thomas multis locis, puta de malo quaestione quinta articulo quinto, in solutione sexti articulo vbi sic dicit. Ita sunt contrariae qualitates in corpore mixto, sicut sunt contraria elementa in mundo. Et sicut contraria elementa non se inuicem corrumpunt, quia conseruantur per virtutem coelestis corporis, a quo actiones eorum regulantur, ita contrariae qualitates in corpore mixto regulantur & conseruantur, ne se inuicem corrumpant per formam substantialem, quae est impressio quaedam corporis coelestis. Nihil enim in istis inferioribus agit ad speciem nisi per virtutem coelestis corporis. Vnde quamdiu forma habet suum vigorem ex impressione coelestis corporis conseruatur corpus mixtum in esse. Et inde est, quod corpus coeleste per accessum & recessum causat generationem & corruptionem in istis inferioribus, & quod durationis omnium corporum inferiorum mensurantur periodo corporum coelestium. Vnde si aliqua forma esset, cuius vigor semper remaneret ex impressione suae causae, nunquam sequeretur corruptio per actionem qualitatum actiuarum & passiuarum. Haec ille.
Ex quibus app aret, quod secundum eum in mixto sunt qu alitates contrariae, ex quarum actione potest sequi corruptio corporis mixti, sed ex impressione talis actionis, & regulatione per formam substantialem impeditur corruptio mixti.
Item quod in mixto sint qualitates contrariae in esse confracto & remisso, testatur idem ipse in tractatu, quem edidit super hac materia, qui intitulatur quomodo elementa sunt in mixto, vbi sic ait. Qualitates elementorum actiuae & passiuae contrariae sunt adinuicem, & magis & minus recipiunt. Ex contrarijs autem qualitatibus, quae recipiunt magis & minus constitui potest media qualitas, quae sapiat naturam vtriusque extremi, sicut pallidum inter album & nigrum, & tepidum inter calidum & frigidum. Sic igitur remissis excellentijs qualitatum elementorum, constituitur ex his quaedam qualitas media quae est propria qualitas corporis mixti, differens tamen in diuersis secundum diuersam mixtionis proportionem &c.
Item 4. sentent. distin. 44. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima in solutione quarti sic dicit. Sicut qualitas simplex non est forma substantialis elementi, sed est accidens proprium eius, & dispositio, per quam materia efficitur propria tali formae, ita forma mixtionis, quae est qualitas resultans ex qualitatibus simplicibus ad medium venientibus, non est forma substantialis corporis mixti, sed est accidens proprium, & dispositio per quam materia fit necessaria ad formam & caetera.
Item de veritate. quaestio. 8. articul. 14. sic dicit. Formae quae sunt vnius generis vnam potentiam respiciunt, siue sint contrariae, vt albedo & nigredo, siue non, vt triangulum & quadratum. Hae igitur formae in subiecto tripliciter esse dicuntur. Vno modo in potentia tantum, & sic sunt simul, quia vna est potentia contrariarum & diuersarum formarum vnius generis. Alio modo secundum quod sunt in actu imperfecto, vt cum sunt in fieri, & sic etiam simul esse possunt, vt patet cum aliquis dealbatur. Tunc enim toto dealbationis tempore albedo inest vt in fieri, nigredo vero vt in corrumpi: tertio modo vt in actu perfecto, vt cum iam albedo est in termino dealbationis, & sic impossibile est duas formas vnius generis esse simul in eodem subiecto, quia oporteret eandem potentiam ad diuersos actus terminari, quod est impossibile, vt sicut vnam lineam ex vna parte terminari ad diuersa puncta. Haec ille.
Ex quibus apparet, quod formae contrariae remissae a suis excellentijs, & in esse, & actu imperfecto possunt esse in eodem subiecto primo & adaequato, & sic probatio fundata in opposito non valet. Similiter probatio, qua probatur vnam qualitatem mixti non posse agere in aliam non contrariam sibi, vt calidum in humidum, non valet. Dicitur enim quod calor naturalis mixti agit in humidum sibi subiectum ipsum consumendo. Sicut ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 119. artic. 1. & 2. sent. distinc. 30. q. 2. artic. 1. Et cum quaeritur an calidum agat in humidum, vt in subiectum, aut vt contrarium &c. Dicitur quod tanquam in subiectum, non sic intelligendo quod caliditas sit subiectiue in humiditate, sed sic quod idem subiectum est calidum & humidum, & quod calor, & humiditas sunt in eodem subiecto. Et tunc patet, quod in prima improbatio huius partis non procedit contra nos.
Ad secundam dicitur, quod calor non solum agit actione vniuoca, immo actione aequiuoca. vt puta rrefaciendo, resoluendo, disgregando, & ideo non est inconueniens, si agit in proprium subiectum, vt instrumentum alicuius formae substantialis extrinsecae, vel etiam intrinsecae ipsi mixto, sicut patet in mixtis viuentibus. Nam calor est instrumentum animae vegetatiuae, & agit per totum corpus, digerendo, nutriendo, augmentando.
Ad tertiam dicitur, quod calor consumit humiditatem proprijsubiecti inquantum corrumpit densitatem, quam requirit humiditas, & causat in eo raritatem illi incompossibilem. Ad quam etiam raritatem sequitur exhalatio humidi, & occupatio loci maioris, & exitus eius in totum, vel in partem extra corpus mixtum & consequenter eius deperditio & separatio, ac resolutio, aut consumptio.
Ad secundum negatur antecedens. In omni enim mixto homogeneo vel etherogeneo est principium suae corruptionis non solum passiuum, sed actiuum principale, vt instrumentale, tanquam quod, aut tanquam quo. Conceditur tamen, quod ad corruptionem mixti & eius putrefactionem, aut resolutionem concurrit agens extrinsecum, siue sit coelum, siue locus continens, vel aliquid aliud, quod intendit vnam qualitatem mixti, & remittit aliam. Et sic qualitas illa intensa est principium actiuum vt quo destructionis alterius qualitatis. Et consequenter ipsius substantiae corporis mixti, & hoc vult Arisoteles 4. Metheororum, vbi allegatur. De & pro praedictis Albertus 4. Metheororum primo tractatu. cap. 4. sic dicit. Calor quaedam habet inquantum calor, & quaedam inquantum est naturalis, & quaedam inquantum est calor, & naturalis simul. In. quantum enim est calor, alterare habet, & dissoluere, & congregare homogenea, & disgregare etherogenea. In eo vero quod est naturalis habet in se virtutem formatiuam vniuscuiusque naturae, cuius calor naturalis esse dicitur. Sic enim est in eo vis caeli, & motorum caelestium, & vis complexionis, siue formae illius naturae quam format Sicut in calore seminis plantae, vel animalis est vis, quae vocatur formatiua plantae, & eodem modo est in mineralibus, & calore eorum, & sic opus caloris est educere formam de materia, quae potentia est in ipsa, & figurare organa, & ordinare situm membrorum & partium sub forma terminante materiam. Hoc etiam modo calidum habet illud opus, quod est terminare & complere vnumquodque in esse suo. Per hoc autem, quod est calor naturalis, simul habet digerere humidum, & commiscere cum sicco proportionabiliter naturae, quae est forma & species mixti, vt humidum sit in quantitate, & subtilitate, & commixtione debita, quae exigitur ad speciem hanc vel illam, quam format calor inquantum est naturalis. Haec autem proportio est secundum proportionem generatam, sicut ostendimus in lib.s de generatione & corruptione. Quia autem hoc opus sit digerere humidum sibi subiectum, inquantum est vtrunque simulscicet calor, & naturalis, prima facie depraehendit, qui modum considerat huius operis, quia digerendo humidum necesse est quod aliquid de humido resoluatur & permutetur, quod nullo modo potest nisi inquantum est calor. In digestione autem humidum terminatur ad speciem eius, cuius est humidum, sicut ad speciem partis plantae vel animalis vel mineralis. Et hoc nullo modo faceret inquantum est calor, sed potius resolueret totum humidum, ita quod siccum incineraretur. Facit igitur hoc inquantum est naturalis, & sic digestio humidi est caloris vt est calor naturalis simul. Haec ille.
Item cap. 6. sic dicit. Est autem attendendum, quod licet putrefactio & combustio habeant vnum finem, & similem viam r. soluendo corpora mixta, tamen putrefactio naturalis est, & generationi naturali ipsius commixti opposita, & combustio est violenta, cuius vera causa est, quia naturalis actio non est nisi fiat aliquo naturalium principiorum & intrinsecorum operante vel cooperante. Putrefactio ergo, quae est via naturalis, cum fiat calido intrinseco educente humidum. Calor enim naturalis, sicut supra diximus, duo habet scilicet vim naturae commixti corporis, & vim caloris ignis. Est autem naturalis corruptio quotiens amittit virtutem: mixti corpo¬. ris tenentis commixtionem sub forma substantiali. Tunc enim non retinet nisi proprietatem caloris ignis respectu mixti illius, cuius ipse fuit calor naturalis. Est autem proprietas caloris ignis dissoluere & educere subtile a grosso, quod facit calor ille humorem naturalem continue ad superficiem educendo, & tunc humescit extra mixtum, sicut ligna animalia & lapides, quando incipiunt putrescere. Tunc autem cum humidum illud finitum est continue, eductum tandem relinquit cineres, & sic putrefactio fit. Combustio autem non sic agit, eo quod calor naturalis non adhuc a virtute naturae destitutus sit, & ideo sit ibi violentia, quia calor interior cum sit in vigore naturae, adhuc contentiuus est mixti, & inquantum tale non coagit igni comburenti, sed reluctatur, & vim patitur. Vnde totum principium combustionis est extra, cum nihil confert siue coagit calor naturalis intrinsecus inquantum est naturalis. Et ex hoc patet causa quare combustio violenta est, & putrefactio naturalis, nec est huius alia causa, quae vera sit. Haec ille.
Item in eodem cap. sic dicit Non autem vno modo possunt se habere naturalia agentia & patientia in generatione, quae est via in naturam, & in corruptione, quae est via extra naturam, sed potius cum in generatione agant & patiantur informata virtutibus, quae dicuntur formatiuae ipsius naturalis rei, quae generatur, oportet quod in corruptione agant & patiantur destitutae virtutibus illis. Retinent tamen virtutes proprias secundum quod sunt qualitates simplicium elementorum. Et licet vtraque naturalis sit, tamen generatio magis est naturalis quam corruptio. Naturale tamen est, quod leue discedat a graui & calidum a frigido, & humidum a sicco, & haec natura est simplicium non commixtorum. Sicut enim ad commixti naturam non mouet aliquid habens motum rectum, sed potius illud, quod habet motum obliqui circuli in caelo, sicut Sol & planetae, & secundum periodum motus illius attenditur tempus generationis, ita necesse est, quod qualitates mixtorum destitutae virtutibus periodi moueant ad corruptionem. & secundum recessum ab illis virtutibus erit tempus naturalis corruptionis. Haec ille.
Ex quibus apparet, quomodo mixta tam etherogenea quam homogenea habent in seipsis principium actiuum suae corruptionis saltem partiale. Ad arg. Durandi contra secundam conclusionem dicitur, quod recte concludit, quod peccatum originale inter omnia peccata minus habet de ratione voluntarij, & consequenter minimum de ratione culpae. Et hoc concluditur, quia nec est voluntarium voluntate propria, nec directe voluntate aliena, sed solum indirecte & interpretatiue. De hoc Sanctus Thomas de malo. q. 4. artic. 1. sic dicit. Aliquis homo singularis dupliciter potest considerari. Vno modo secundum quod est quaedam persona singularis. Alio modo secundum quod est pars alicuius collegij. Et vtroque modo ad eum potest aliquis actus pertinere. Pertinet autem ad eum inquantum est singularis persona ille actus, quem proprio arbitrio & per seipsum facit. Sed inquantum est pars collegij potest ad eum pertinere aliquis actus, quem per seipsum non facit, nec proprio arbitrio, sed qui fit a toto collegio, vel a pluribus de collegio, vel a principe collegij. Sicut illud, quod princeps ciuitatis facit, dicitur ciuitas facere, vt dicit Philomsies Huius enim collegium totum reputatur quasivnus homo, ita quod diuersi homines in diuersis officijs constituti sunt quasi diuersa membra vnius corporis naturalis, vt Apostolus inducit de membris Ecclesiae prima Corint. 12. Sic ergo tota multitudo hominum a primo parente humanam naturam accipientium quasi vnum collegium, vel potius sicut vnum corpus vnius hominis consideranda est. In qua quidem multitudine vnusquisque homo etiam ipse Adam potest considerari, vel quasi singularis persona, vel quasi aliquod membrum illius multitudinis, quae per naturalem originem deriuatur ab vno. Est autem considerandum, quod primo homini in sua institutione datum fuerat diuinitus quoddam supernaturale donum scilicet originalis iustitia, per quam ratio subdebatur Deo, & inferiores vires rationi, & corpus animae. Hoc autem donum non fuerat datum primo homini vt singulari personae tantum, sed vt cuidam principio totius naturae humanae, vt scilicet ab eo per originem deriuaretur in posteros. Hoc autem donum acceptum primus homo per liberum arbitrium peccans amisit, eo tenore quo sibi datum fuerat sclicetpro se, & pro sua posteritate tota. Defectus igitur huius doni totam eius posteritatem consequitur, & sic iste defectus eo modo traducitur in posteros, quo modo traducitur natura humana. Quae quidem traducitur non quidem secundum se totam, sed secundum aliquam partem sui scilicet carnem, cui Deus animam infundit. Et sic sicut anima diuinitus infusa pertinet ad naturam humanam ab Adam deriuatam propter carnem, cui coniungitur, ita & defectus praedictus pertinet ad animam propter carnem, quae ab Adam propagatur, non solum secundum corpulentam substantiam, sed etiam secundum rationem seminalem. 1. non solum materialiter, sed sicut a principio actiuo. Sic enim filius accipit a patre naturam humana. Si ergo consideraretur defectus iste hoc modo per originem in istum hominem deriuatus secundum id quod iste homo est quaedam persona singularis, sic huiusmodi defectus non potest habere rationem culpae, ad cuius rationem requiritur, quod sit voluntaria. Sed si consideretur iste homo genitus vt quoddam membrum totius humanae naturae a primo parente propagatae, ac si omnes homines essent vnus homo, sic habet rationem culpae propter voluntarium eius principium, quod est actuale peccatum primi parentis. Sicut si dicamus, quod motus manus ad homicidium perpetrandum secundum quod manus per se consideretur, non habet rationem culpae, quia manus de necessitate mouetur ab alio.
Si autem consideretur vt est pars totius hominis, qui voluntate agit, sic habet rationem culpae, quia sic est voluntarius. Sicut igitur homicidium non dicitur culpa manus, sed culpa totius hominis, ita huiusmodi defectus non dicitur esse peccatum personale, sed peccatum totius natum rae, nec ad personam pertinet, nisi inquantum natura inficit personam. Et sicut ad vnum peccatum faciendum diuersa partes hominis adhibentur scilicet ratio voluntas manus, & oculus, & huiusmodi, & tamen est vnum solum peccatum propter vnitatem principisclicet voluntatis, a quo peccati ratio ac omnes actus partium deriuatur, ita & ratione principij ir tota natura humana consideratur quasi vnum peccatum originale. Propter quod Apostnes dicit Romas. 5. In quo omnes peccauerunt quod secundum Augustinus potest intelligi, in quo scilicet primo homine, vel in quo scilicet peccato primi hominis, vt peccatum primi hominis sit quasi commune peccatum hominum. Haec ille.
Item 2. sent. dist. 33. q. 2. artic. 1 in solutione secundi sic dicit. Inter omnia peccata minimum est originale, eo quod minimum habet de voluntario Non enim est voluntarium voluntate istius personae, sed tantum voluntate principij naturae. Peccatum autem actuale etiam veniale voluntarium est voluntate personae, in qua est, & ideo minor poena debetur originali quam veniali. Nec obstat, quod originale non compatitur secum gratiam. Priuatio enim gratiae non habet rationem culpae, sed paenae nisi inquantum ex voluntate est. Vnde vbi minus de voluntario, ibi minus de culpa &c.
Item prima secundae. q. 82. artic. 4. In peccato (inquit) originali sunt duo, quorum vnum est defectus originalis iustitiae. Aliud autem est relatio huiusmodi defectus ad peccatum primi parentis, a quo per vrtiatam originem deducitur. Haec ille.
Ex quibus patet, quod peccatum originale minimum habet de ratione culpae, quia minimum de ratione voluntarij: secundo quod hoc peccatunnon vniuoce, sed multum aequiuoce dicitur peccatum cum peccatis actualibus. Et possent assignari innumerae dissimilitudines & differentiae, sed pro nunc sufficit assignare quatuor. Prima, quia alia peccata consistunt in deordinatione actus, vel omissionis actus. Hoc autem consistit in deordinatione ipsius naturae: secunda est, quia alia peccata sunt voluntaria voluntate proprij suppositi, in quo sunt, vel voluntate personae. Hoc autem tantummodo est voluntarium voluntate naturae vel principij naturae, & alieni, non proprijsuppositi: tertia est, quia alia peccata sunt culpae, & habent rationem culpae ex relatione inordinationis in eis reperta ad proprium subiectum vel suppositum, hoc autem non habet rationem culpae nisi ex relatione ad naturam suppositi. vel ad suppositum extrinsecum scilicet Adam: quarta est, quia istud peccatum est quodammodo necessarium, alia vero non, hoc est naturale, alia sunt personalia si ita liceat loqui. Et infinitae tales differentiae inter hoc & alia possent assignari, & ideo argumentum Durandi non militat contra nos.
Ad primum autem arg. aliorum contra eandem conclusionem negatur maior, quia vt patet ex dictis peccatum originale aequiuoce dicitur peccatum cum alijs, nec consisistit in voluntaria commissione, nec in voluntaria omissione. Tamen ad hanc rationem respondet Gregorius de Arimino, dicens, quod quamuis peccatum originale non sit culpa actualis, de qua maior habet veritatem, est tamen culpa habitualis, vel qua si habitualis scilicet vitium ad culpam actualem inclinans, vnde peccatum originale duplici ratione culpa dici potest. Vna est, quia est inclinatiuum ad culpam, & hanc tangit Augustinus 5. contra Iulianum cap. 5. di. quod sicut caecitas cordis, quam solus remouet illuminator Deus, & peccatum est, quo in Deum non creditur, & paena peccati, qua cor superbum digna animaduersione punitur, & causa peccati cum mali aliquid errore cordis caeci committitur, ita concupiscentia carnis aduersus quam bonus concupiscit spiritus, & peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis, & paena peccati, quia reddita est meritis inobedientis, & esse peccati defectione consentientis, vel contagiont nascentis, vbi nota quod dicit inest illi inobedientia contra dominatum mentis. Est enim principium desideriorum spiritualibus desiderijs aduersantium. Alia ratio est, quia esmacula & vitium dehonestans naturam.
Vnde sicut actualis culpa commissionis mentem deformat, sic quod propter eam paena iuste debetur animae deformatae, sic & huiusmodi vitium dehonestat, & inquinat montem, propter quod paenam iuste meretur, sicque vere illud dicitur culpa. Et hanc rationem innuit libus 2. de gratia Christi & peccato originali. cap. 39 Vbi dicit, quod Deus hominem damnat propter vitium quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae vitio non aufertur. Et si dicas, quod eadem ratione alij habitus vitiosi, qui ex prauis actibus acquiruntur in hominibus essent culpae. Potest probabiliter responderi, quod etiam illae vtiquae culpae sunt antequam eorum reatus per poenitentiam dimittatur, sicut & originale vitium etiam culpa est antequam per baptismum reatus eius extollatur. Tam enim per paenitentiam quam per baptismum absoluitur anima a reatu, & decoratur gratia, per quam etiam contra inclinationem vitiosam iuuante Deo fortis efficitur, vt vitium in illa non dominetur, & ideo nec illud post baptismum, nec illa post poenitentiam sunt culpae &c. Haec Gregorius. Sed tum videtur mihi, quod illa responsio, licet multa vera dicat, tamen continet quandoque improbabilia.
Primum est, quia supponit, quod peccatum originale sit quaedam qualitas habitualis ad peccatum inclinans, quod est falsum. Secundum est, quod ad rationem peccati sufficiat esse inclinatiuum ad actum malum. Hoc enim non sufficit, quia tunc obiecta exteriora & appetitus sensitiuus possent dici peccata. Tertium est, quod omne vitium dehonestans naturam habeat rationem culpae, hoc enim falsum est, quia tunc lepra posset dicipeccatum.
Quartum est, quia in ista responsione nihil dicit de voluntario, quod tamen requiritur ad veram rationem culpae, vt saepius dictum est. Quintum est, quod habitus ex prauis actibus acquisitus habeat rationem culpae, hoc enim multum nouum est inter Theologos. Et de hoc Beatus Thomas prima secundae. q. 82. artic. 1. Arguit enim sic secundo loco. Actuale peccatum plus habet de ratione culpae quam originale, inquantum plus habet de ratione voluntarij, sed habitus actualis peccati non habet rationem culpae, alioquin sequeretur, quod homo dormiens culpabiliter peccaret: igitur nullus habitus habet rationem culpae originalis &c. Sequitur responsio. Dic endum (inquit) quod actuale peccatum est inordinatio quaedam actus. Originale vero cum sit peccatum naturae est quaedam inordinata dispositio ipsius naturae, quae habet rationem culpae inquantum deriuatur ex primo parente. Huiusmodi autem inordinata dispositio naturae habet rationem habitus, sed inordinata dipositio actus non habet rationem habitus, & propter hoc originale peccatum potest esse habitus, non autem peccatum actuale. Haec ille.
De ista materia etiam diffuse loquitur prima secundae. q. 71. arti. 3. tenenda est igitur prima responsio superius posita. Auctoritas vero Augustinus allegata ad probandum minorem non est ad propositum, quia ex illa habetur, quod defectus in nobis sunt paenae peccati actualis primi parentis, cum quo tamen stat quod huiusmodi defectus habent rationem non solum poenae, sed culpae. Vnde Austnus 3. contra Iulianum cap. 6. ait, quod mala quae in hac transitoria vita patiuntur infantes sub iusto & omnipotente Deo non irrogarentur, si nulla ex parentibus merita mala traherentur. Et infra cap. 7. sic dicit. Genus humanum cx initio, quo deseruit Deum, trahit damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, vbi nihil parcit recte dispositionis occultae inscrutabilis sapientia conditoris, ex quo patet propositum. Et vlterius, quia sicut supra allegatum est, originale peccatum est peccatum, & causa peccati & poena peccati.
Item Augustinus super Psal. 50. sicut allegat magister in praesenti distin. ait, quod nemo nascitur nisi trahens poenam, & meritum poenae. Certum est autem, quod meritum paenae vtique culpa est, cui poena debetur, & ex hoc ibidem magister concludit, quod peccatum originale est culpa.
Ad confirmationem dicit Gregorius quod sicut ipsemet Augustinus declarat primo retractationum. cap. 9. in fine. Illa verba dicta sunt contra Manichaeos, qui negant peccatum originale. Quo negato praedicta non essent supplicium peccati, & tamen nec sic culpandus esset Deus, sed laudandus, & hoc intendit ibidem concludere.
Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur quod Augutnus in illis auctoritatibus sumit vocabulum concupiscentiae non pro potentia concupiscibili, nec pro aliquo actu eius, nec pro aliquo habitu positiuo de genere qualitatis, sed pro quadam habilitate ad inordinate & est renate concupiscendum modo superius expresso in probatione tertiae conclusionis. De hoc Sanctus Thomas de malo. q. 4. artic. 2. sic dicit. Peccatum originale est peccatum huius personae, vel illius prout consideratur, vt quaedam pars multitudinis ab Adam deriuatae, ac si esset quoddam membrum vnius hominis. Dictum est autem superius, quod vnius hominis peccantis est vnum peccatum secundum quod ad totum refertur, & ad primum peccandi principium, licet executio peccati fiat per diuersa membra. Sic igitur peccatum originale in isto homine, vel in illo, nihil est aliud quam illud quod ad ipsum peruenit per originem ex peccato primi parentis. Sicut peccatum in manu, aut in oculo nihil aliud est quam illud, quod peruenit ad manum vel oculum ex motione primi principij peccantis, quod est voluntas, licet ex vna parte fiat motio per naturalem originem, ex alia vero parte per imperium voluntatis. Illud vero, quod peruenit ad manum de peccato vnius hominis singularis, est quidam effectus & impressio motus primi inordinati, qui erat in voluntate, vnde oportet quod eius similitudinem gerat. Motus autem voluntatis inordinatus est conuersio ad bonum aliquod temporale absque ordine couenienti ad debitum finem, quae quidem inordinatio est, auersio ab incommutabili bono, & hoc est quasi formale, illud autem quasi materiale. Nam formalis ratio moralis actus accipitur per comparationem ad finem, vnde & id, quod ad manum pertinet, de peccato vnius hominis, nihil aliud est quam applicatio eius ad aliquem effectum sine aliquo ordine iustitiae. Iam vero si motus voluntatis peruenit ad aliquid, quod non est peccati susceptiuum, puta ad lanceam vel gladium non dicimus ibi esse peccatum, nisi virtualiter, & per modum effectus, inquantum, scilicet lancca vel gladius mouetur per actum peccati, & perficit effectum peccati, non quod ipsa lancea vel gladius peccet, quia non sunt aliquid hominis peccantis, sicut manus vel oculus. Sic igitur in peccato primi parentis fuit aliquid formale scilcetauersio ab incommutabili bono, & aliquid materiale scilicet conuersio ad bonum commutabile. Ex hoc autem, quod auersus fuit ab incommutabili bono donum originalis iustitiae amisit. Ex hoc vero quod conuersus fuit inordinate ad bonum commutabile inferiores vires, quae erigi debebant ad rationem, depresse sunt ad inferiora. Sic igitur & in his, quae ex eius stirpe oriuntur, superior pars animae caret debito ordine ad Deum, qui erat per originalem iustitiam, & inferiores vires non subduntur rationi, sed ad inferiora conuertuntur secundum proprium impetum, & ipsum etiam corpus in corruptionem tendit secundum inclinationem contrariorum, ex quibus est compositum. Sed inferior pars animae, & etiam quaedam inferiorum virium, quae sunt sub voluntate, & ei natae sunt obedire, recipiunt huiusmodi sequelam primi peccati secundum rationem culpae. Sunt enim susceptiuae peccati huiusmodi partes, sed inferiores, quae non subduntur voluntati scilicet potentiae animae vegetabilis, & etiam ipsum corpus suscipit huiusmodi sequelam secundum rationem poenae. Non autem secundum rationem culpae, nisi forte virtualiter, prout scilicet huiusmodi paena peccatum consequens est productiua peccati secundum quod vis vegetatiua per decisionem corporalis seminis operatur ad traductionem peccati originalis simul cum humana natura. Sedlinter superiores vires quae suscipiunt defectum per originem traductum secundum rationem culpae, est vna, quae mouet omnes alias scilicet voluntas, omnes autem aliae mouentur ab illa ad suos actus. Semper autem quod est ex parte agentis & mouentis est sicut formale. Quod autem est ex parte mobilis & passibilitatis est sicut materiale, & ideo cum carentia originalis iustitiae se habeat ex parte voluntatis, ex parte autem inferiorum virium a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate appetendum, quae concupiscentia dicipotest, sequitur quod peccatum originale in hoc vel in illo homine nihil aliud sit quam concupiscentia cum carentia originalis iustitiae. Ita tamen quod carentia originalis iustitiae est quasi formale in peccato originali, concupiscentia autem est quasi materiale. Sicut in peccato actuali auersio ab incommutabili bono est quasi formale, conuersio autem ad incommutabile bonum est quasi materiale, vt sic intelligatur in peccato originali anima auersa & conuersa, sicut in peccato actuali, vt ita dicam est actus auersus & conuersus. Haec ille.
Ex quibus patet primo, quod concupiscentia non dicit totum, quod pertinet ad rationem peccati originalis: secundo quod nec dicit illud, quod est principalius in peccato originaliscilicetformale sed illud quod est minus principale, scilicet materiale. tertio quod concupiscentia in proposito non est aliud quam pronitas inferiorum virium ad rebellandum rationi, vel ad tendendum in id, quod est contrarium rationi, quod expressius patet ibidem in solutione quarti, vbi sic dicit. Concupiscentia secundum quod pertinet ad originale peccatum non est concupiscentia actualis, sed habitualis, sed intendendum est, quod ex habitu efficimur habiles ad aliquid. Dupliciter autem aliquod agens potest esse habile ad agendum. Vno modo ex aliqua forma inclinante ad hoc, sicut aliquod graue ex forma sua, quam habet a generante, inclinatur deorsum. Alio modo & subtractione eius, quod impediebat, sicut vinum effunditur fractis circulis, qui effusionem impediebant, & equus concitatus praecipitanter vadit fracto freno quo retinebatur. Sic igitur concupiscentia habitualis potest dici dupliciter. Vno modo aliqua dispositio, vel habitus inclinans ad concupiscendum, sicut si in aliquo ex frequenti actu concupiscendi causaretur habitus concupiscentiae, & sic concupiscentia non dicitur esse peccatum originale. Alio modo potest intelligi habitualis concupiscentia ipsamet pronitas vel habilitas ad concupiscendum, quae est ex hoc, quod vis concupiscibilis non perfecte subditur rationi sublato freno originalis iustitiae, & hoc modo peccatum originale, materialiter loquendo est habitualis concupiscentia. Nec tamen sequitur, si habitualis concupiscentia positiue accepta non habet rationem peccati actualis secundum quod causatur ex actibus personae, quod propter hoc habitualis concupiscentia per remotionem accepta non habeat rationem originalis peccati secundum quod ex actu primi parentis causatur, quia peccatum originale non eadem ratione dicitur peccatum, qua & actuale, quia peccatum actuale consistit in actu voluntario alicuius personae, & ideo quo ad talem actum non pertinet, non habet rationem actualis peccati. Sed peccatum originale est personae secundum naturam quam ab alio traxit per originem, & ideo omnis defectus in natura prolis inuentus deriuatus a peccato primi parentis habet rationem peccati originalis, dummodo sit in subiecto, quod sit susceptiuum culpae. Nam sicut dicit August primo retractationum concupiscentia dicitur peccatum, quia est a peccato facta. Haec ille.
Ad secundum patet per idem, & similiter ad tertium quartum & quintum, quia solum concludunt, quod peccatum originale materialiter est concupiscentia habitualis, non quidem positiue, sed priuatiue sumpta. Cum quo stat, quod carentia originalis iustitiae formale est in peccato originali. Vnde Sanctus Thomas vbi supra sic dicit. Ansel. sic argumentatur in libro de conceptu virginali. Omne peccatum est iniustitia, & per consequens excludit aliquam iustitiam, sed peccatum originale non excludit aliam iustitiam quam originalem: ergo peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Et postea respondet dicens.
Ad illud quod quaerebatur de carentia originalis iustitiae, dicendum est, quod est sicut formale in peccato originali. Quia enim concupiscentia positiue dicta sine quocunque alio non habeat rationem peccati originalis arguit sic Sanctus Thomas vbi supra octauo loco. Si concupiscentia est originale peccatum, aut habet per sui essentiam, & sic remanente concupiscentia post baptismum non esset solutum peccatum originale, quod est inconueniens. Aut dicitur peccatum originale propter aliquid aliud adiunctum, & sic illud aliud magis est peccatum originale. Non ergo originale peccatum est concupiscentia. Et postea respondet. Dicendum (inquit) quod aliquid dicitur aliquale propter aliud, non solum sicut propter accidens, sed etiam sicut propter formale principium. Sicut corpus dicitur viuum propter animam, nec tamen sequitur quod corpus non sit pars rei viuentis. Et similiter concupiscentia dicitur originale peccatum propter carentiam originalis iustitiae, quae sicut dictum est se habet ad ipsam, vt formale ad materiale, vnde non sequitur, quod concupiscentia non sit aliquid originalis peccati. Haec ille.
Ad sextum dicitur, quod Augustinus large accipit ibi qualitatem & affectionem. Nam qualitas dici potest omne, quod denominat aliud, siue sit quid absolutum, siue respectiuum, siue sit positiuum, siue priuatiuum, vt patet ex dictis Bus Thomas statim recitatis, vbi vult quod carentia originalis iustitiae potest dici formale principium qualificans concupiscentiam, & dans ei rationem peccati originalis. Similiter affectio sumitur ab Augustinus pro habilitate ad affectum actualem. Cur autem dicitur languor naturae ostendit Sanctus Thoma 2. sent. dist. 30. in expressione litterae, vbi sic dicit. Hic ponuntur noua nomina peccati originalis, quorum differentia sic accipi potest. Potest enim hoc peccatum nominari vel per comparationem ad subiectum, in quo est, vel per comparationem ad peccatum actuale ad quod inclinat, & quia per originem vitiatam in nos peruenit, ideo ex modo quo causatur in nobis nominatum, dicitur peccatum originale. In peccato autem actu duo considerantur scilicet defectus seu deformitas peccati, & secundum hoc nominatur fomes peccati, quasi fomentum praebens ad peccandum, sicut siccitate lignorum fouetur ignis, & iterum delectatio, quae consistit in conuersione ad bonum commutabile, & sic dicitur concupiscentia, quae est per deordinationem actu existentem in partibus animae, subtracto retinaculo originalis iustitiae, vel in ordine ad actum concupiscentiae ad quem peccatum originale inclinat, & sic dicitur concupiscibilitas. Subiectum autem, in quo peccatum originale consistit, est homo qui ex duabus naturis constat rationali & sensitiua. Potest ergo peccatum originale nominari vel per comparationem ad rationalem, vel per comparationem ad sensitiuam. Si primo modo, sic ex parte eius, quod est formale in peccato originali scilicet carentia debitae iustitiae dicitur languor naturae. Ex parte vero eius, quod est materiale scilicet inordinatio inferiorum virium, dicitur tyrannus, inquantum per inordinationem virium inferiorum iniuste & quodammodo tyrannicae ratio in seruitutem peccati trahitur. Ex parte autem sensitiuae, quae est potentia organis affixa dicitur lex carnis, ex eo quod per traductionem carnis traducitur, & dicitur lex membrorum inquantum in membris completis dominatur, & quodammodo secundum conditionem eorum inclinat in actum, vt scilicet in delectabile membris homo inclinetur, quod est eis conueniens. Haec ille.
Ad septimum, octauum, nonum, decimum, vndecimum dicetur in sequenti dist. vbi inquiretur, in quo sit subiectiue peccatum originale, & quomodo traducatur, & causetur in prole. Hoc tamen dicendum videtur pro nunc, quod peccatum originale non est proprie habitus naturalis, nec infusus, nec acquisitus ex actibus proprij suppositi. Vnde Sanctus Thomas de malovbi supra arguit sic. Omnis habitus aut est naturalis, aut acquisitus, aut infusus. Sed peccatum originale non est habitus naturalis, quia secundum Dionystcs 4. cap. de diuinis nominibus Nihil quod inest alicui secundum naturam, est ei malum. Similiter etiam nec est habitus acquisitus, quia habitus acquisiti causantur ex actibus, vt patet per Philostus 2. Ethi. peccatum autem originale non acquiritur, sed traducitur per originem. Similiter etiam non est habitus infusus, quia talium habituum solus Deus est causa intus operans in anima, qui tamen potest esse causa peccati: igitur nullo modo peccatum originale est habitualis concupiscentia. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad quintum (inquit) dicendum est, quod sicut habitus vitiosus qui est proprius huius personae est acquisitus ex actibus huius personae, ita & habitualis concupiscentia, quae pertinet ad peccatum naturae est acquisita ex voluntario actulprimi parentis, non autem est naturalis proprie loquendo, neque infusa. Haec ille.
In prima vero secundae vesupra allegatum est, dicit, quod talis habitus non debet dici infusus, nec per actum alicuius suppositi acquisitus, sed per vitiatam originem innatus. Quomodo autem origo filiorum Adae dicatur vitiata, dicetur post in hac vel sequenti quaotuonde. Patet igitur ex praedictis, quod cum peccatum originale non sit habitus positiuus absolutus de genere qualitatis, puta talis, non oportet quaerere tam sollicite causam productiua talis qualitatis in anima, nec oportet fingere aliquam malam qualitatem causatam a diabolo vel serpente in carne primorum parentum. a qua pullulet alia qualitas in anima. Nam totum hoc videtur esse fictio. Augustinus autem per verba in vndecimo argumento recitata intendit, quod diabolus vel serpens, in quo loquebatur diabolus fuit causa infectionis carnis primorum parentum, non quidem efficiens perficiens scilicet inducendo aliqua qualitatem, sed efficiens per modum remouentis prohibens, inquantum consuluit & suggessit eis peccatum, quod abstulit iustitiam originalem prohibentem huotmodio concupiscentiam habitualem, & infectionem corporis, & potentiarum vegetatiuarum. Vel forte locutus est parabolice, aut non suam, sed aliorum opinionem recitando. Mirabile namque esset si serpens, aut aliqua creatura propria virtute posset talem qualitatem in carne hominis causare, a qua necessario anima inficeretur, & tali infectione, quam nulla creatura, sed sola Dei gratia posset tollere ab anima, sicut habet dicere illa fictio. Et multa alia inconuenientia, quae per se patent.
Ad primum contra quartam conclusionem dicitur, quod vtique recte concludit, quod sola carentia originalis iustitiae siue personalis, non sufficit ad rationem peccati originalis, sed vltra hoc requiritur, quod talis iustitia sit debita haberi, & ideo conclusio illa non dicit, quod carentia originalis iustitiae sit peccatum originale, sed priuatio, quia iuxta praedicta in secunda conclusione malum addit supra defectum. Vnde Beatus Thomas de malo. q. 4. artic. 2. sic arguit secundo loco. Anselmus dicit in lib. de conceptu virginali sic. Factus est homo, vt inordinatam concupiscentiam sentire non deberet. Sed sicut in eodem lib. dicitur peccatum est non solum, cum non habet homo, quod deberet habere, sed etiam cum habet, quod non debet habere: ergo concupiscentia est peccatum originale &c. Et postea in solutione concedit totum argumentum. Ex quo patet, quod secundum eum peccatum originale est contra duplex debitum. Primo quia homo caret iustitia originali, quam debet habere.
Item ibidem, & vbicunque loquitur de hac materia dicit, quod donum originalis iustitiae datum fuit homini primo, non vt personae singulari tantum, sed vt cuidam principio totius naturae humanae, vt scilicet ab eo per originem deriuaretur in posteros. Hoc autem donum acceptum primus homo per liberum arbitrium peccans amisit, eo tenore, quo sibi datum fuerat, scilicet pro se & pro sua tota posteritate. Haec ille.
Ex quo patet, quod ideo carentia huius originalis iustitiae peccatum est, quia Adam & quilibet homo ex Adam veniens debebat talem iustitiam habere in se, & vltra hoc Adam debebat eam trasfundere in posteros. Conceditur igitur, quod sola carentia originalis iustitiae non esset peccatum, nisi esset debita haberi, & similiter concupiscentia habitualis non esset peccatum, nisi quia homo debet eam non habere.
Ad secundum dicitur, quod bene concludit, quod ad completam rationem peccati originalis non solum concurrit carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, imino vltra hoc requiritur, quod talis vitiosus defectus sit voluntarius, modo quo supra dictum est, voluntate scilicet Adae. Cum autem vlterius dicitur, quod illa carentia non aliter fuit voluntaria &c. Dicitur quod sicut aliquis dicitur peccare per electionem, quia eligit scienter illud, cui est anneva peccati deformitas, licet non eligat deformitatem de per se, sic Adam voluntarieinduxit defectum originalis iustitiae in se & suis posteris, quia scienter elegit aliquid, cui consecutiue erat annexus iste defectus & cui incompossibilis erat iustitia originalis opposita huic defectui, licet hunc defectum non de per se elegerit. Et conceditur vlterius, quod sic eligendo meruerit perdere originalem iustitiam, & talem defectum incurrere, & incurrit dignitatem habendi talem defectum, & indignitatem habendi donum originalis iustitiae, sed negatur vlterior consequentia qua infertur, quod peccatum originale principaliter consistat in tali dignitate mali, & indignitate boni, vel in tali merito, aut demerito, cuius ratio est, quia licet apud Theologos idem actus sit peccatum & demeritum, tamen differunt ratione, taliter quod prius actus habet rationem peccati & culpae quam demeriti. Vnde B.s Thomas prima secundae. q. 21. artic. 3. sic dicit. Actus bonus vel malus habet rationem saudabilis vel culpae, secundum quod es in potestate voluntatis, rationem vero rectitudinis & peccati secundum ordinem ad finem, rationem vero meriti vel demeriti secundum retributionem iustitiae ad alterum, & has tres conclusiones approbat ibidem per tres art. Ex quo patet, quod cum peccatum originale proportionetur actualipeccato Adae, in peccato originali primo est ratio defectus. secundo ratio mali, tertio ratio peccati, quarto ratio culpae, quinto ratio demeriti: proportionabiliter totum hoc fuit in peccato primo Adae Vanum est ergo dicere, quod ratio meriti vel demeriti constituat rationem culpae in peccato actuali vel originali. Similiter falsum est, quod sine tali merito vel demerito, dignitate vel indignitate, reliqua quae occurrunt ad peccatum originale, non sufficiant ad constituendum perfecte & sufficienter rationem mali peccati, vel culpae. Est enim in eo ratio mali, quia est ibi defectus boni debiti & aptiin esse. Secundo est ibi ratio peccati, quia talis defectus deordinat effectiue & formaliter a fine. Tertio est ibi ratio culpae, quia talis defectus est voluntarius, non quidem ratione meriti vel dignitatis, sed quia voluntas Adae elegit aliquid repugnans dono originali iustitiae, & annexum defectui eius, ad quod, quarto loco secuta est ratio meriti & demeriti, dignitatis & indignitatis, de quibus loquitur arguens. Ad tertium patet per praedicta, quia argumentum deficit in tribusPrimo qui dicit originale peccatum consissere in defectu originalis iustitiae secludendo concupiscentiam, cuius oppositum supra visum est per argumenta Gregorij fundata in dictis Augustinus Secundo quia ponit indignitatem habendi originalem iustitiam & meritum carendi ea pertinere intrinsece ad rationem peccati originalis, & esse partem eius, quod est statim negatum.
Ad quartum dicitur, quod huic argumento respondet Sanctus Thomas de malo. q. 4. artic. 1. vbi arguit sic secundum Anselm. peccatum originale est carentia originalis iustitiae, aut ergo originalis iustitia conueniebat animae primi hominis naturaliter ex sua creatione, aut erat donum superadditum ex diuina liberalitate. Si autem fuit animae naturalis, nunquam eam amisisset peccando, quia vt dicit Dionysius 4. cap. de diuinis nominibus data naturalia in daemonibus permanserunt, & sic etiam omnes homines originalem iustitiam haberent, quia quod est naturale vnianimae, est omnibus animabus naturale, & ita nullus nasceretur cum peccato originali, id est cum carentia originalis iustitiae. Si autem illa iustitia fuit donum superadditum ei ex diuina liberalitate. Aut ergo Deus illud donum dat, aut non, si dat, non nascitur homo cum carentia originalis iustitiae, neque potest anima per carnem infici. Si autem non datur ei a Deo, hoc non videtur ei esse imputandum, sed Deo qui non dat. Nullo ergo modo homo per originem peccatum contrahere potest. Ecce argumentum. Sequitur solutio. Dicendum (inquit) ad vndecimum, quod originalis iustitia fuit superaddita primo homini ex diuina liberalitate, sed quod huic animae non detur a Deo, non est ex parte eius, sed ex parte humanae naturae, in qua inuenitur contrarium prohibens. Haec ille.
Dico igitur ad argumentum, quod carentia originalis iustitiae in nobis est a Deo tanquam non influente eam, sed est a natura humana tanquam a ponente obstaculum tali iustitiae, vel saltem a principio naturae, scilicet Adam. Et si contra hoc arguitur, quia secundum te indignitas naturae non est quid intrinsece pertinens ad originale peccatum, modo autem dicis, quod indignitas naturae praecedit ordine causalitatis defectum iustitiae originalis, & sic videtur contradictio. Dicitur quod indignitas est duplex quaedam se habens mere negatiue, idest non dignitas, & talis praecedit carentiam originalis iustitiae in ipso, qui contrahit originale, & in natura prout est in tali supposito, tamen talis indignitas non est meritum nec demeritum. Alia est indignitas se habens priuatiue vel contrarie, & talis non praecedit in paruulo, qui contrahit, originale peccatum, nec in natura prout est in illo, praecessit tamen in natura & in principio naturae, scilicet in Adam, qui propter suum actuale peccatum reddidit naturam humanam indignam dono iustitiae originalis, & meruit ea priuari in se & suis posteris. Non ergo concluditur, quod in eo qui contrahit originale indignitas se habens per se modum contrarij praecedat, vel constituat originale peccatum, nec quod sit causa, vel pars originalis peccati sed quod talis indignitas praecessit in principio naturae, scilicet Adam. Vlterius dicitur, quod argumentum non potest aliud concludere, nisi quod sola carentia originalis iustitiae debitae haberi non constituit rationem originalis peccati, quod conceditur, sed cum hoc stat, quod talis carentia cum relatione ad causam proximam, scilicet peccatum Adae, sit peccatum, idest prout est volita ab Adam vel propter eius peccatum voluntarium inductum est peccatum originale, si quis tamen vellet posset dicere, quod de ratione originalis peccati sunt tria.
Primum est habitualis concupiscentia. Secundum est carentia originalis iustitiae debitae in esse, Tertium est, quod ista duo causata sint ex demerito & indignitate primi parentis, & ab Adam per motionem generationis simul cum natura transfusa. Ponere autem in anima paruuli aliquam indignitatem culpabilem praecedentem carentiam originalis iustitiae quasi causam eius falsum est, & improbabile.
Ad primum negatur minor, quia in Adam potuit dici peccatum non solum actus voluntarius inordinatus, nec solum reatus poenae vel poena cum reatu, immo poena cum relatione ad actum inordinatum vt effectus ad causam, ita quod reatus non sufficit ad constituendum peccatum originale, nec poena cum reatu nisiiex relatione eorum ad peccatum actuale Adae. Et ideo similiter peccatum originale in paruulo est poena cum relatione ad illud peccatum. Et de hoc Sanctus Thomas de malo vbi supra in fine secundi articuli sic dicit.
Ad illud vero, quod quaerebatur, vtrum sit poena tantum, vel paena & culpa. Dicendum quod si comparetur ad istum hominem prout est persona, quae debet, non habito respectu ad naturam, sic est paena. Si autem comparetur ad principium, in quo omnes peccauerunt, sic habet rationem culpae. Haec ille. Item prima secundae. q. 81. art. 4. In peccato originali sunt duo, quorum vnum est defectus originalis iustitiae, aliud est relatio huius defectus ad peccatum primi parentis, a quo per vitiatam originem deducitur. Item 2. sentent. distinctio. 31. q. 1. articul. 1. Infectio (inquit) ex inordinata voluntate primi parentis procedens in ipso quidem primo parente fuit dupliciter, scilicet per modum peccati actualis inquantum eam per propriam voluntatem contraxit, & etiam vlterius per modum peccati naturalis, inquantum natura in eo infecta est. In sequentibus autem non est nisi vt peccatum naturale & caet. Ex quibus patet, quod reatus sine poena non constituit originale, nec est principale in eo, sed illa, quae superius dicta sunt.
Ad secundum dicitur, quod similitudo inter meritum Christi & demeritum. Adae quantum ad hoc valet, quod sicut illi, quae regenerantur in Christo primo constituuntur iusti per infusionem gratiae, & secundo ex gratia debetur eis vita aeterna, & habent ad illam habendam dignitatem, & sic propter peccatum Adae illi, qui ab eo carnaliter generantur, primo constituuntur peccatores. secundo rei poenae aeternae. Dicitur secundo, quod sicut effectus meriti Christi in regeneratis ab ib ipso non est quodcunque debitum, nec ius habendi gloriam, nisi praesupposita iustificante gratia, ita nec effectus peccati Adae in generatis ab ipso est quicunque reatus, nisi praesupposita culpa. Et ita argumentum non concludit, quod peccatum originale sit reatus, sed potius oppositum quod sit culpa, ad quam sequitur reatus. Dicitur tertio, quod sicut ante infusionem gratiae per Christi meritum nullum praecedit debitum recipiendi in eo, qui per Christum regeneratur, ita nec ante carentiam iustitiae originalis praecedit aliquod debitum vel indignitas culpabilis, in eo, quod per Adam vitiose generatur. Et ita patet, quod illa similitudo male adaptatur, cum ponat reatum in paruulo nulla praecedente in eo culpa. De hoc Sanctus Thomas 2. sentent. distinct. 20. quaestio. 2. artic. 3. in lolutione tertij sic dicit. Peccatum non transit in posteros a primo parente per modum demeriti quasi ipse omnibus mortem demeruerit & infectionem peccati, sed per modum traductionis consequentis traductionem naturae. Non enim actus vnius personae toti naturae mereri vel demereri potest, nisi limites humanae naturae transcendat, vt patet in Christo qui est Deus & homo. Vnde a Christo nascuntur filij gratiae non per traductionem carnis, sed per meritum actionis. Ab Adam vero nascuntur filij irae per propagationem, non per demeritum. Haec ille.
Item tertia parte. quaest. 3. articu. 5. in solutione primi sic dicit. Peccatum originale in Adam, quod est peccatum naturae, deriuatum est a peccato actuali illius, quod est peccatum personale, quia in eo persona corrumpit naturam, qua corruptione mediante peccatum primi hominis deriuatur ad posteros secundum quod natura corrupta corrumpit personam, sed gratia non deriuatur a Christo in nos mediante humana natura, sed per solam personalem actionem ipsius Christi. Vnde non oportet in Christo distinguere duplicem gratiam, quarum vna respondeat naturae, alia personae, sicut in Adam distinguitur peccatum naturae, & peccatum personae. Haec ille. Ex quibus patet, quod similitudo inter meritum Christi& demeritum Adae male ad propositum applicatur. Ad confirmationem dicitur, quod peccat per fallaciam consequentis arguendo a propositione habente plures causas veritatis ad vnam illarum, nam ex cessus & maioritas meriti Christi super demeritum Adae non consistit in hoc, quod per Christum conferatur iustitia & debitum gloriae, paetAdam vero traducatur reatus sine culpa realiter distincta reatu, sed ille excessus attenditur quo ad alia, quia scilicet meritum Christi restituit maiora bona quam abstulerit Adam, tamen neuter eorum confert debitum poenae vel praemij sine culpa vel iustitia praecedente tale debitum causaliter. Et ideo vanum est dicere peccatum originale non esse aliud quam reatum. De hoc Sanctus Thomas de malo. quaest. 4. artic. 6. in solutione septimi sic dicit. Donum Christi est potentius quam delictum Adae, quia restituit homines in statum altiorem quam habuerit Adam ante peccatum, scilicet in statum gloriae, qui est absque periculo peccandi, sed oportet, quod hoc agatur per conformitatem ad Christum, vt effectus sit similis suae causae. Sicut enim Christus assumpsit ve tustatem poenae, vt per mortem nos a morte redimeret, & sic resurgendo ad vitam repararet, ita homines per Christum. Primo quidem per gratiam Christo conformantum manente vetustate poenali, & tandem resurgentes transferuntur in gloriam & caet.
Ad tertium dicitur, quod nec Paulus, nec magister senserunt vnquam, quod nati ex Adam contraherent reatum, nisi quia prius contrahebant culpam ex qua sequebatur reatus, quod apparet per verba sua, quia primo dicit, quod omnes peccauerunt peccato Adae. Et secundo dicit, quod eius reatum incurrunt. Vnde argumeutum procedit ex falsa expositione verborum magistri. Ad confirmationem dicitur, quod magister recitat illa verba, non tamen asserit illa, nec approbat per sequentia vbi tenet peccatum originale esse concupiscentiam. Illa autem opinio improbabilis est, & derogat diuinae iustitiae, cum ponat a Deo infligi poenam sine quacunque culpa eius, qui punitur actuali & originali, & ponat reatum contrahi sine fundamento reatus.
Ad quartum dicitur, quod peccatum originale non consistit in hoc, quod est esse reum illius poenae, quam dicimus priuationem originalis iustitiae, nec in hoc, quod est esse indignum talitiustitia, vt patet per praedicta, & ideo vtraque illarum opinionum falsa est, quarum vna ponit, quod formale in peccato originali est esse reum poenae, & alia ponit, quod consistit in hoc, quod est esse dignum carere originali iustitia. Conceditur autem, quod peccatum originale est quid praeuium ad hoc, quod est reatus poena aeternae, & ad hoc, quod est indignitas habendi vitam aeternam. Conceditur etiam vlterius, quod haec poena, quae est reatus ad carendum originali iustitia, & indignitas habendi originalem iustitiam, consequuntur indignitatem peccati Adae, & multas alias indignitates poenales existentes subiectiue in prole, & md origine prolis, & in parentibus proximis prolis, non autem sequuntur aliquam indignitatem culpabilem existentem in anima paruuli, qui caret originali iustitia, vt saepe dictum fuit. Et haec de quaestione sufficiant. Benedictus Deus, Amen.