Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccatum originale sit subiective in carne

DISTINCTIO XXXI QVAESTIO I. Vtrum peccatum originale sit subiectiue in carne.

CIRCA trigesimam primam distinctionem secundi sententiarum quaeritur, Vtrum peccatum originale sit subiectiue in carne.

Et arguitur quod sic. Nihil dat, quod non habet, sed carodat peccatum originale ipsi animae: igitur habet peccatum originale: igitur est in carne formaliter & subiectiue.

In oppositum arguitur sic. Secundum Ambrostes idem est susceptiuum vitij & virtutis, sed caro non est susceptiua virtutis: igitur nec vitij.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio soutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum haec sit prima conclusio. Caro non est subiectum peccati originalis, sed anima. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas prima secundae. q. 83. artic. 1. vbi sic dicit. Aliquid potest esse in aliquo dupliciter. Vno modo sicut in causa principali vel instrumentali. Alio modo sicut in subiecto, peccatum ergo originale omnium hominum fuit quidem in ipso Adam sicut in causa principali secundum illud Apostns Rom. 5. In quo omnes peccauerunt. In semine autem corporali est peccatum originale sicut in causa instrumentali, eo quod per virtutem actiuam seminis traducitur peccatum originale in prolem simul cum natura humana, sed sicut in subiecto peccaetum originale nullo modo potest esse in carne, sed solum in anima, cuius ratio est, quia hoc modo peccatum originale ex voluntate primi parentis traducitur in posteros per quandam generatiuam motionem, sicut a voluntate hominis alicuius deriuatur peccatum actuale ad alias partes eius. In qua quidem deriuatione hoc potest attendi, quod quicquid prouenit ex motione voluntatis peccati ad quamcunque partem hominis, quae quocunque modo potest esse particeps peccati, vel per modum subiecti, vel per modum instrumenti habet rationem culpae, sicut ex voluntate gulae prouenit concupiscentia cibi ad concupiscibilem, & sumptio cibi ad manus & os, quae inquantum mouentur a voluntate ad peccatum sunt instrumenta peccati. Quod vero vlterius deriuatur ad vim nutritiuam, & ad interiora membra, quae non sunt nata moueri a voluntate, non habet rationem peccati vel culpae. Sic igitur cum anima possit esse subiectum culpae, caro autem de se non habeat, quod sit subiectum culpae, quicquid peruenit de infectione vel corruptione primi peccati ad animam habet rationem culpae, quod autem peruenit ad carnem non habet rationem culpae, sed poenae. Sic igitur anima est subiectum peccati originalis, non autem caro. Haec ille. Ex quo potest colligi talis ratio. Illud non est subiectum peccati originalis, quod non potest esse subiectum culpae, sed caro non potest subiectum esse culpae: igitur nec peccati originalis.

Secunda conclusio. Peccatum originale prius est subiectiue in essentia animae quam in eius potentijs. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra arti. 2. vbi sic dicit. Illud animae est principaliter subiectum alicuius peccati, ad quod primo pertinet causa motiua ad peccandum, sicut si causa motiua ad peccandum sit delectatio sensus, quae pertinet ad vim concupiscibilem sicut proprium obiectum eius, sequitur quod vis concupiscibilis sit proprium subiectum illius peccati. Manifestum est autem, quod peccatum originale causatur per originem, vnde illud animae, quod primo attingitur ab origine hominis est primum subiectum peccati originalis. Attingit autem origo animam vt terminum generationis, secundum quod est forma corporis, quod quidem conuenit ei secundum propriam essentiam, vnde anima secundum essentiam est primum subiectum peccati originalis. Haec ille.

Ex quo potest formari talis ratio. Anima secundum illud sui est primum subiectum peccati originalis quod primo attingitur per originem vitiatam, sed essentia animae est huiusmodi secundum suam essentiam & non secundum sui potentias: igitur per essentiam & non per potentias est primum subiectum peccati originalis. Aliam rationem innuit ibidem dicens. Peccatum originale dicitur peccatum naturale, anima autem est forma & natura corporis secundum essentiam suam, & non secundum potentias: ergo anima est subiectum peccati originalis principaliter secundum suam essentiam.

Item tertio arguit ibidem sic. Idem est primum subiectum peccati originalis, quod erat in primo statu subiectum primum originalis iustitiae, sed originalis iustitia pertinebat originaliter ad essentiam animae. Erat enim donum datum diuinitus humanae naturae, quam per prius respicit essentia animae quam potentiae. Potentiae autem animae magis videntur pertinere ad personam inquantum sunt principia personalium actuum, vnde sunt propria subiecta peccatorum actualium, quae sunt peccata personalia: igitur & caet.

Tertia conclusio. Peccatum originale causatur in anima virtute seminis infecti, vel a carne infecta. Hanc conclusionem intendit Sanctus Thomas vbicunque loquitur de hac materia. Nam de malo. quaestio. 4. artic. 1. in sexto loco arguit sic. In libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Bona est caro vtpote a bono Deo creata, sed bonum non est causa mali secundum illud Matthaei. 6. Non potest arbor bona malos fructus facere: igitur peccatum originale non contrahitur per carnis originem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod caro nostra en sui natura bona est, sed secundum quod est priuata originali iustitia propter peccatum primi parentis, sic causat originale peccatum. Haec ille.

Item septimo arguit sic. Plus dependet anima a carne postquam est ei vnita quam in ipsa eius vnione, sed postquam anima iam est carni vnita, non potest infici a carne, nisi per suum consensum: ergo neque in ipsa vnione. Ergo peccatum originale non potest contrahi per carnis originem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod peccatum originale per se loquendo est peccatum naturae, non autem personae, nisi ratione naturae infectae. Actus autem generationis proprie deseruit naturae, quia ordinatur ad conseruationem speciei, sed carnem iam esse vnitam animae pertinet ad constitutionem personae, & ideo caro magis causat originale peccatum prout est in via generationis quam prout est iam vnita. Haec ille.

Item nono loco arguit sic. Si peccatum originale contrahitur per carnis originem, hoc non est nisi inquantum caro est corrupta, aut ergo illa corruptio est moralis, aut naturalis, sed moralis esse non potest, quia caro non est subiectum corruptionis moralis sed anima. Similiter nec naturalis, quia sequeretur, quod inficeret animam naturali actione, scilicet per qualitates actiuas & passiuas, quod patet esse falsum. Nullo modo igitur peccatum originale contrahitur per carnis originem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod corruptio, quae est in carne, est quidem actu naturalis, sed intensione & virtute est moralis. Ex peccato enim primi parentis destituta est caro eius illa virtute, vt ex ea posset discindi semen, per quod originalis iustitia in alios propagaretur, & sic in semine defectus huius virtutis est defectus moralis corruptionis, & quaedam intensio eius, sicut dicimus intensionem coloris esse in aere, & intensionem animae esse in semine, & ex hoc etiam est ibi virtus ad similitudinem perfectionis, sicut est ibi virtus ad productionem humanae naturae in prole generata. Haec ille.

Item decimo loco arguit sic. Defectus qui consecutus est ex peccato primi parentis, est carentia originalis iustitiae, vt dicit Anselm. & sic cum originalis iustitia sit quid spirituale, sequitur quod defectus praedictus sit etiam spiritualis. Corruptio autem carnis est quoddam corporale. Sprc titualia autem & corporalia sunt diuersorum generum, & sic spirituale non potest causare effectum corporalem. Non ergo ex peccato primi parentis potuit causari corruptio in carne nostra, ex qua in nobis peccatum per originem transfunderetur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod nihil prohibet a causa spirituali causari effectum corporalem. Nam & Boetius dicit in libro de Trinitate, quod formae, quae sunt in materia, venerunt a formis, quae sunt sine materia, & in nobis ipsis a voluntate mouetur inferior appetitus, ad cuius motum sequitur transmutatio corporalis. Haec ille.

Item duodecimo loco arguit sic. Anima rationalis non aduenit alicui formae praeexistenti, quia tunc non adueniret materiae tanquam forma substantialis, sed tanquam forma accidentalis, quae aduenit subiecto iam existenti in actu: ergo oportet quod adueniente anima rationali deficiant omnes formae praeexistentes, & per consequens omnia accidentia. Cessat ergo & ipsa corruptio seminis si qua erat a generante, non ergo anima adueniens per carnem potest inquinari. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod in semine est corruptio peccati originalis, non actu, sed virtute, eo modo quo est ibi virtute natura, quae quidem virtus actiua in semine est in spiritu spumoso, vt Aristoteles dicit in libro de generatione animalium. Non autem in materia, quae recipit vnam formam, & amittit aliam. Haec ille Ex quibus manifeste patet, quod secundqm eum infectio originalis peccati causatur in anima instrumentaliter a semine patris, vel a carne prolis, dum est infien& generari. Et potest ex dictis eius colligi talis ratio Quicquid est causa effectiua vel productiua alicuius naturae est causa productiua propriae passionis consequentis naturam, vel illius quod consequitur eam quasi propria passio, sed semen patris est causa instrumentaliter productiua naturae humanae in prole, ad quam sequitur peccatum originale in generatis ex & ab Adam ante remedium peccati: igitur tale semen erit productiuum peccati originalis.

Eandem conclusionem tenet prima secundae. q. 81. arti. 1. Nam in solutione secundi sic dicit. Et si anima non traducatur, quia virtus seminis non potest causare animam rationalem, mouet tamen ad ipsam dispositiue, vnde per virtutem seminis traducitur humana natura a parente in prolem, & simul cum natura infectio. Ex hoc enim fit iste, qui nascitur consors culpae primi parentis, quod naturam ab eo sortitur per quandam generatiuam motionem. Haec ille.

Item in solutione tertij sic dicit. Et si culpa non sit actu in semine, est tamen ibi virtute natura humana, quam concomitatur talis culpa. Item in solutione quarti sic dicit. Semen est principium generationis, qui est proprius actus naturae eius propagationi deseruiens, & ideo magis inficitur anima per semen quam per carnem iam perfectam, quae iam est determinata ad personam.

Item 2. sent. distin. 30. q. 1. artic. 2. in solutione tertij sic dicit. Peccatum originale non traducitur traductione sui subiecti, quod est anima rationalis, sed per traductionem seminis, quia ex quo anima patris per peccatum infecta fuit, sequitur etiam inordinatio in corpore, subtracto illo ordine, quem natura instituta prius acceperat, & ita etiam ex semine illo generatur corpus tali ordine destitutum, vnde & anima, quae tali corpori infunditur, deordinationem culpae contrahit ex hoc ipso, quod corporis humani forma efficitur, cum oporteat perfectionem perfectibili proportionatam esse, sicut propter aliquam corruptionem seminis contingit, non tantum defectum esse in corpore prolis ex illo semine generandae, vt lepra, podagra, vel aliquae huiusmodi infirmitates, sed etiam defectus in anima, vt patet in his, qui a natiuitate sunt stolidi.

Item in solutione quarti sic dicit. Licet semen non habeat in se infectionem culpae in actu, habet tamen in virtute, sicut patet, quod ex semine leprosi generatur leprosus, quamuis in ipso semine non sit lepra in actu. Est enim virtus aliqua deficiens, ex cuius defectu contingit defectus leprae in prole. Similiter etiam ex quo hoc ipso, quod in semine est talis dispositio, quae priuatur illa impassibilitate & ordinabilitate ad animam, quam in primo statu corpus humanum habebat, sequitur quod in prole, quae est susceptiua peccati originalis, efficiatur peccatum originale in actu.

Item in solutione quinti sic dicit. Anima non inficitur per infectionem corporis. q. corpore agente in animam, sed per quandam limitationem vnius ad alterum, quia forma recipitur in materia secundum conditionem ipsius materiae, cum omne quod recipitur in alio, sit in eo per modum recipientis, & ideo ex hoc ipso, quod corpus illa virtute priuatur, qua perfecte erat subijcibile animae, sequitur etiam, quod anima illa virtute careat, qua perfecte corpus subditum regat, & talis defectus originalis iustitiae culpa est naturae prout consideratur, vt consequens ex voluntate alicuius habentis naturam. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguendum est contra praedicta. Siquidem contra secundam conclusionem arguit Durandus sic dicens. In quo sit peccatum originale tanquam in subiecto, accipiendum est ex consideratione eius quid sit. Non est autem aliud peccatum originale nisi carentia originalis iustitiae debitae haberi modo, quo expositum est, & haec carentia est in vnoquoque in eodem subiecto, in quo fuisset originalis iustitia. Habitus enim & priuatio habent esse circa idem. Originalis autem iustitia potest capi dupliciter. Vno modo large prout compraehendit rectitudinem voluntatis ad Deum, & debitum ordinem seu debitam subiectionem virium sensitiuarum ad rationem. Alio modo accipitur magis stricte pro sola subiectione virium sensitiuarum ad rationem, & hic est debitus modus & magis proprius accipiendi iustitiam originalem. Quocunque autem modo praedictorum accipiatur iustitia originalis, patet quod ipsa non fuisset in essentia animae sicut in subiecto, sed in voluntate, vel in viribus sensitiuis, vel in vtroque, quia rectitudo est in rectificatis, & ordo in ordinatis, propter quod cum secundum vtranque acceptionem originalis iustitiae ipsa sit rectitudo voluntatis ad Deum, vel debitus ordo virium sensitiuarum ad rationem, vel vtrunque simul, patet quod ipsa non fuit in essentia animae, sicut in subiecto, sed fuit in voluntate, vel in viribus sensitiuis vel in vtrisque, & cum iustitia originalis stricte & proprie accepta, fuerit debita ordinatio & subiectio virium sensitiuarum ad rationem, patet quod ipsa fuit in eis tanquam in subiecto, & per consequens in eisdem est eius carentia, quae est peccatum originale. Sin autem in ratione originalis iustitiae includatur rectitudo voluntatis ad Deum, cum hoc fuerit principale in toto statu innocentiae, quia ex tali rectitudine caetera dependebant, tunc carentia originalis iustitiae est principaliter in voluntate, & per consequens peccatum originale. Nec tamen propter hoc sunt in vnoquoque plura peccata originalia, sed vnum tantum, quia reatus est ex vno, & ad vnum principaliter, licet ad illud vnum multa sequantur.

Secundo arguit. Quia si peccatum originale poneretur primo in essentia animae, hoc esset propter rationem adductam in probatione conclusionis, scilicet quod peccatum originale traducitur in vnoquoque ex vnione animae ad corpus, sed anima immediatius vnitur corpori per essentiam quam per potentias: igitur &c. Sed haec ratio non valet, quia originale peccatum contrahitur ex vnione animae ad corpus, quia ad vnionem sequitur talis defectus, qui tamen defectus non oportet, quod sit in essentia animae, sed potius in voluntate, vel potentijs sensitiuis.

Tertio arguit contra illud, quod adducitur ibidem, scilicet quod peccatum originale est peccatum naturae. Hoc inquit non valet, quia peccatum originale non dicitur peccatum naturae, quia respiciat primo naturam animae, sed quia tollit illud, quod toti naturae fuerat collatum, scilicet iustitiam originalem, quamuis ipsa non esset principaliter in essentia animae, sed in voluntate, vel potentijs sensitiuis.

Quarto quia illud, quod inclinat ad actum, immediatius respicit potentiam quam actum, sed peccatum originale inclinat ad actum, ex hoc enim sensus & cogitatio hominis prona sunt in malum ab adolescentia sua, vt dicitur Genes. 8. igitur &c. Contra tertiam conclusionem arguit Durandus potissime improbando ea, quae adducta sunt ex dictis Sancti Thomae super 2. senten. Vnde primo arguit sic. Caro in homine non est caro nisi per animam rationalem, supposito quod in homine sit tantum vna forma, prius ergo vel simul ordine naturae est anima vnita materiae, & caro est caro, cum anima intrinsece pertineat ad naturam carnis, sed quod non est, infici non potest: ergo non prius inficitur caro, & per carnem anima, sed prius, vel saltem simul tempore, & natura inficitur caro & anima, & adhuc restat dubium, per quod anima inficitur culpa originali. Si autem dicatur, quod caro est caro ante infusionem animae rationalis per animam sensitiuam, & ita ex carne faeda & infecta contrahitur peccatum originale in anima per quandam concomitantiam, istud non valet, quia illa faeditas, quae est in carne, vel est spiritualis, vel corporalis, non spiritualis, quia cum caro sic accepta sit quid pure corporeum, non est talis faeditatis susceptiua. Nec corporalis, quia corporalis faeditas non est nisi per priuationem alicuius conuenientis secundum naturam, sicut abscisio nasi reddit faciem faedam, vel per appositionem alicuius disconuenientis, sicut faedatur facies apposito luto. Primum non potest dici, quia per peccatum primorum parentum nihil pertinens ad perfectionem naturalem humanae naturae est subtractum. Iustitia enim originalis, quae toti naturae subtracta est, fuit donum gratis collatum, & ideo eius carentia non ponit aliquam faeditatem, sed & si talis carentia faeditas diceretur, rationem poenae haberet, ex poena nunc non causatur culpa, sed econuerso: igitur &c. Nec secundum potest dici, quod faeditas carnis sit per appositionem alicuius disconuenientis, quia priuatio nihil ponit, peccatum autem est priuatio: igitur & caet. Si autem dicatur, quod illa faeditas non est in carne formaliter, vt bene ostendunt praemissae rationes, sed solum virtualiter, non valet, quia aut esset in carne virtualiter quo ad virtutem actiuam, vt scilicet talem faeditatem ageret in animam, quod esse non potest, quia materia non agit in formam, nec corpus in spiritum, vt ipsi fatentur, vel quo ad virtutem passiuam, & tunc solum se haberet ad recipiendum talem faeditatem, qua recepta, esset faeda formaliter.

Secundo arguit principaliter, quod modus transfusionis peccati originalis, quem Sanctus Thomas ibidem ponit, scilicet per quandam concomitantiam vel limitationem carnis & animae non sit conueniens. Licet enim anima, quae est actus & perfectio corporis, communicet corpori proprietates informatiue, hoc enim pertinet ad formam, vt secundum se & proprietates suas informatiue perficiat materiam, tamen proprietates materiae nunquam informant formam, sicut nec proprietates materiae vllo modo redundant in formam non eductam de potentia materiae, qualis est anima, nisi quo ad operationem, in qua communicat cum corpore subiectiue vel obiectiue. Et per hunc modum anima infusa corpori male disposito efficitur stolida, quia non habet debitas operationes propter indispositionem corporis. Ad ipsam autem essentiam animae, vel ad eius potentias nulla infectio spiritualis transire potest.

Tertio arguit, quod alius modus sit conuenientior, scilicet. Quia cum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae debitae inesse, cum depito carendi ea, quod debitum, quidam vocant reatum, faciliter potest assignari modus traductionis eius. Traducitur enim traductione naturae sic. Cum enim nihil agat vltra suam speciem, nam deficiens a dono, quod gratis impensum fuerat ei, non potest alteri communicare donum, quo caret, & quod supra naturam ei collatum fuerat, sed solum, quod ad naturam pertinet cum carentia doni supernaturalis a principio naturae collati. Ista autem carentia, quia in relatione ad peccatum primi parentis iusta est & reatus, est enim reatus iusta obligatio ad paenam propter culpam, nec aliter traducitur, nisi qnia natura defectuosa traducitur ab eo, qui se & nos huiusmodi defectibus ex sua culpasubiecit. Haec ille in forma. Contra eandem arguit Scot. probando, quod caro, quae seminatur, non inficiatur in seminatione ex libidine vel feruore. Primo quia semen nunquam fuit animatum anima patris. Est enim aliquid relictum, quod non est necessarium membro alendo. Illud autem quod assumitur a membro cum quo erat eiusdem dispositionis, non erat animatum: igitur semen nunquam contraxit infectionem ab anima, qua nunquam perficiebatur.

Confirmatur per Anselm. de conceptu virginali cap. 6. & 7. vbi vult, quod non magis est semen infectum quam sputum vel sanguis, quod si formaretur de istis corpus organicum, non videtur qualiter ex eius infectione anima inficeretur.

Secundo quia si semen fuit infectum, cum transmutetur secundum diuersas formas substantiales, antequam de ipso fiat corpus organicum, & forma substantialis prior, quae constituebat subiectum illius qualitatis morbidae, non maneat: igitur nec illa qualitas morbida. Si dicatur, quod de infecto generatur infectum, exemplum, quia de semine leprosi generatur corpus filij leprosum. Contra ergo leo comedens cadauer hominis mortui contraheret fomitem, tenet consequentia. Illud enim cadauer infectum est fomite, & per te de infecto generatur infectum: igitur &c. Assumptum patet. Resuscitetur enim corpus, sicut fuit de Lazaro, anima reunita corpori inueniet carnem rebellantem spiritui: igitur tunc erat fomes in corpore illo, a quo igitur. Non ab anima, quia ipsa fuit purgata a peccato originaliper baptismum vel circuncisionem. Nec oportet fingere, quod a Deo: igitur remansit fomes in corpore mortuo. Tertio. Quia tunc miraculose formatus de carne digiti tantum contraheret peccatum originale, quod est contra Anselm. vbi supra cap. 19.

Secundo principaliter arguit idem Scotus probando, quod caro pueri non maculet animam in instantiinfusionis. Primo quia non videtur, qualiter caro causet illam infectionem animae. Si enim anima causauit illam infectionem in carne, & ex carne causetur in anima, vtraque causa est aequiuoca suo effectui, & videtur quod totalis, & difficile est in causis aequiuocis totalibus saluare circulationem. Difficile est etiam saluare illum modum, quo voluntas, quae est potentia mere immaterialis, transmutetur immediate a potentia pure corporali, & cum intellectus non ponatur immediate posse transmutari a phantasmate, nisi virtute intellectus agentis, sequi videtur, quod intellectus sit magis immaterialis quam voluntas. Videtur etiam sequi, quod illud peccatum primo esset in essentia, quia primo inficit carnem, sed consequens est falsum, quia in essentia vt essentia est non videtur culpa nata esse formaliter. Secundo quia non videtur, quare primus homo potuit actu suae voluntatis inficere carnem suam, quin secundus & tertius post eum possint. Similiter etiam cum multi patres intermedij peccauerint mortaliter, semper caro seminata magis, & magis sit infecta, quod videtur absurdum, quia non quilibet modo genitus est pronior ad inordinate delectandum quam quicunquae antiquitus prius genitus. Tum quia ex hoc videtur sequi, quod peccatum originale intendatur. Quamuis enim si ponatur peccatum originale esse totaliter priuatio, non recipiat magis & minus, tamen si ponatur esse concupiscentia, ista potest esse maior & minor. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus respondere. Idcirco ad primum contra secundam conclusionem negatur, quod ibidem assumitur scilicet quod iustitia originalis solum includeret illa duo, de quibus ibidem sit sermo, scilicet rectitudinem voluntatis in ordine ad Deum, & virium inferiorum ad rationem. Et secundo negatur, quod iustitia originalis stricte sumpta includeret tantummodo rectitudinem virium sensitiuorum. Ratio primi est, quia iustitia originalis includebat gratiam gratum facientem, quae quidem gratia secundum Sanctum Thomam est subiedius in essentia animae. Ista duo patent ex praecedentibus quaestionibus. In quibus visum est de gratia gratum faciente, in quo sit subiectiue. Et similiter quomodo iustitia originalis includebat gratiam gratum facientem. Vnde Sanctus Thomas de malo. q. 4. artic. 2. in solutione cuiusdam primi argumenti in contrarium sic dicit. Originalis iustitia includit gratiam gratum facientem, nec credo esse verum, quod homosit creatus in naturalibus puris.

Item articul. 4. in solutione primi sic dicit. Iustitia originalis non sic erat in voluntate, quin per prius esset in essentia animae, erat enim donum collatum naturae. Haec ille. Ratio vero secundi, scilicet quod iustitia originalis magis proprie importaret rectitudinem voluntatis quam rectitudinem virium sensitiuarum ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 95. artic. 1. vbi docet quomodo secunda rectitudo dependeat a prima, & ideo etiam tam in prima secundae. q. 83. artic. 2. quam de malo. q. 4. arti. 5. quam 2. sent. distin. 31. q. 2. artic. 1. ostendit quod peccatum originale prius est in essentia animae quam in potentijs, & inter potentias animae perfectius est in voluntate quam in alijs potentijs. Arguens autem non probat illud, quod assumit contra nos. Quia dicit se hoc probasse 20. distinct. huius secundiIbi autem nihil probat ad propositum, nisi quod iustitia originalis non erat formaliter ipsa gratia gratum faciens. Vnde ibidem in solutione primi sic dicit. Iustitia originalis fuit per gratiam causaliter, quia & gratis data fuit primo homini pro se, & sua posteritate, & conseruare eam potuit sibi & alijs conseruando rectitudinem iustitiae gratuitae. Non tamen fuit essentialiter ipsa gratia gratum faciens, quia illam recuperauit homo per baptismum, non autem originalem iustitiam &c. Haec ille.

Sed aduertenti apparet, quod ista ratio non concludit, quin iustitia originalis includeret gratiam gratum facientem, sed hoc solum concludit quod non sola gratia gratum faciens erat iustitia originalis, sed vltra eam aliud includebat. Vnde quia baptismus restituit gratiam huiusmodi, & non illa alia, quae erant de ratione talis iustitiae, ideo non restituit integrae iustitiam originalem, sed eius partem in praesenti. Vnde Sanctus Thomas de malo. q. 4. art. 2. in solutione secundi argumenti in contrarium sic dicit. Iustitia originalis restituitur in baptismo quantum ad hoc, quod superior pars animae coniungitur Deo, per cuius priuationem inerat reatus culpae, sed non quantum ad hoc, quod rationi subijciantur inferiores vires, & ex huius defectu est concupiscentia, quae manet post baptismum. Haec ille.

Ad secundum dicitur, quod responsio, quam dat ad argumentum Sanctus Thoma non valet, quia cum potentiae animae non vniantur carni, potissime voluntas, si peccatum originale non esset in essentia animae, sed in potentijs, nullo modo peccatum originale contraheretur ex vnione animae ad carnem. Vnde Sanctus Thomas de malo. q. 4. artic. 4. sic dicit. Peccatum originale aliquo modo est in essentia animae, & in potentijs, quia defectus ex culpa primi parentis ad totam animam peruenit, sed considerare oportet vtrum per prius sit in essentia animae quam in potentijs. Et in primo quidem aspectu potest alicui videri, quod sit per prius in essentia animae quam in potentijs ea ratione, quia peccatum originale est vnum, potentiae autem animae vniuntur in essentia animae tanquam in communi radice. Sed ista ratio non cogit. Quia potentiae animae etiam vniuntur alio modo, scilicet vnitate ordinis, & etiam vnitate alicuius primae potentiae mouentis & dirigentis, sed oportet aliunde huius veritatis inquisitionem accipere, & quidem cum peccatum originale ex carne deriuetur ad animam, nulli dubium esse potest, quin aliquo modo saltem in via generationis & temporis per prius sit peccatum originale in essentia animae quam in potentijs, cum anima per suam essentiam immediate corpori vniatur vt forma, non autem per suas potentias, vt alibi ostensum est. Sed licet quis dicat, quod peccatum originale est per prius in essentia animae, sed tamen in potentijs est prius ordine, sicut prius dictum est de anima, & carne, hoc stare non potest. Non enim eodem modo comparatur essentia animae ad potentias, sicut comparatur ad animam, nam corpus comparatur ad animam vt materia ad formam. Materia autem praecedit formam in via generationis & temporis, sed forma praecedit materiam in via perfectionis & naturae, essentia autem animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates naturales consequentes. Substantia autem prior est accidente & tempore & natura, & secundum rationem, vt probatur in 7. Metaphys. Vnde omnibus modis peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentijs, & ab essentia animae deriuatur ad potentias, sicut & naturae processus est ab essentia animae ad potentias, peccatum autem originale respicit naturam, vt dictum est. Haec ille.

Ex quibus patet, quod instantia data ad argumentum Sanctus Thomas non valet. Tum quia si originale nullo modo sit in essentia animae, sed in potentia, non contraheretur ex vnione ad carnem. Tum quia si vnio animae ad carnem nullo modo inficit animam, non videtur quomodo inficiat potentias, quia corruptio vel infectio potentiarum supponit infectionem naturae animae, & incorruptio animae infert incorruptionem potentiarum. Vnde eadem quaest. artic. 4. in solutione quarti sic dicit. Inordinatio potentiarum animae est ex defectu naturae, quae primo & principaliter respicit essentiam animae.

Ad tertium dicitur, quod instantia non valet. Nam vtique peccatum originale dicitur peccatum naturae, quia primo inficit illud, quod pertinet ad naturam quam id, quod pertinet ad personam, & per prius naturam quam accidentia naturae. De hoc Sanctus Thomas de malo vbi supra sic arguit. Peccatum originale non est per prius peccatum personale quam naturale, vt supra dictum est. Anima autem per essentiam suam constituit humanam naturam inquantum est forma corporis, per potentias autem suas principium actuum, qui ad personas pertinent, actus enim indiuiduorum sunt secundum Philosophum: ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentia.

Praeterea. Peccatum originale in vno homine non est nisi vnum. Potentiae autem sunt multae, quae tamen vniuntur in vna essentia animae, sed vnum accidens non est in multis subiectis, nisi inquantum vniuntur: ergo peccatum originale prius est in essentiatanimae quam in potentijs.

Praeterea. Peccatum originale secundum Ansel est carentia originalis iustitiae, sed originalis iustitia fuit quoddam donum datum humanae naturae non personae, alio quin non fuisset traducta in posteros, & sic pertinebat ad essentiam animae, quae est natura & forma corporis. Pari ergo ratione peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentijs.

Praeterea. Omne illud, quod per prius est in potentijs animae quam in essentia, est in anima secundum quod comparatur ad obiectum, quod autem est in anima per comparationem ad subiectum per prius est in essentia animae quam in potentijs. Peccatum autem originale non est in anima per comparationem ad obiecta, sed per comparationem ad subiectum, quod est caro, a qua infectionem trahit: ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentijs. Haec ille.

Ad quartum respondit Sanctus Thomas ibidem in solutione tertij, vbi sic dicit. Essentia animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates consequentes, puta forma ignis ad calorem. Calor autem non agit nisi in virtute formae essentialis ignis, alioquin non ageret ad formam substantialem. Vnde forma substantialis est primum principium actionis, & sic etiam essentia animae est per prius principium actuum vel actionis quam potentia. Haec ille. Ex quo patet, quod maior argumenti est falsa.

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod licet caro humana non prius tempore vel natura sit caro quam anima rationalis sibi insundatur, tamen prius natura vel intellectu anima rationalis dat materiae esse substantiam quam esse corporeum, & esse corporeum quam esse animatum, & esse animatum quam esse animal, & esse animal quam esse hominem, vt superius dictum fuit cum de pluralitate formarum substantialium in eodem composito tractaretur. Vnde nihil prohibet carnem in esse carnis praecedere animam rationalem, vt rationalis est, & sic prius infici quam animam rationalem, vt rationalis est. Et cum quaeritur per quid inficitur anima culpa originali &c. Dicitur quod illam infectio non est per inductionem alicuius absoluti positiui in anima, sed per priuationem illius originalis iustitiae, quae debebat esse in anima, & sic non oportet somniare, quod caro tale quid positiuum generet in anima, sed oportet imaginari, quod imperfectio materiae est causa imperfectionis formae, & priuatio existens in perfectibili est causa priuationis perfectionis in forma perficiente, sicut saepius mn probatione tertiae conclusionis est allegatum. Ad vlteriorem autem deductionem, quae fit ibi de faeditate carnis. Dicitur primo quod illa feditao est carentia vel priuatio debitae subiectionis, & habilitatis, & congruitatis ad animam rationalem, quae potest dici quod corporale ratione subiecti, in quo est, & potest dici quid spirituale ratione termini ad quem est, scilicet animam, tamen potius debet dici corporalis quam spiritualis. Et ad huius improbationem dicitur, quod maior argumenti est falsa. Nam faeditas illa corporalis non est ex appositione alicuius absoluti positiui super naturam carnis, nec est ex subtractione vel defectu perfectionis supernaturalis, quam habuit caro Adae ante peccatum, & ita argumentum procedit ex insufficiente diuisione. Vlterius dici potest, quod in semine vel in carne vltra faeditatem illam priuatiuam, est quaedam virtus habens esse intensionale causatiua peccati originalis in anima, & illa est quid spirituale.

Nec valet ratio in oppositum, quia forma spiritualis habens esse diminutum & fluens ac intensionale vtique potest esse in subiecto pure corporali, sicut forma artis in serra, vt alias dictum fuit. Et talis virtus actiua, si ponatur est subiectiue in semine deciso a patre, non autem in semine materno, nec in carne prolis, cui anima infunditur. Et ideo argumentum ex falsa imaginatione procedit, vt post dicetur. Et licet illam viam Sanctus Thomas aliquando visus sit sequi, oppositum tamen postea tenuit in summa, tanquam probabilius, scilicet quod anima contrahit originale peccatum a semine tanquam a causa efficiente instrumentali, & non a carne, quam informat, nisi resultatiue, & per modum sequelae.

Ad secundum dicitur, quod licet materia non agat in formam, nec proprietates materiae positiuae redundent in animam rationalem, tamen defectus materiae potest inferre defectum animae rationalis per quandam necessariam sequelam, non solum quantum ad operationem, immo quo ad multa alia. Quod patet primo, quia signatio materiae per quantitatem est quodammodo principium vel causa qualicunque causalitate indiuiduationis ipsius animae rationalis, vt superius dictum fuit. Secundo quia inaequalitas corporum est causa, per quam, vel sine qua non inaequalitatis animarum rationalium, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 85. artic. 7. & 1. sen. distin. 8. q. 5. artic. 2. & de hoc forte alias dicetur.

Ad tertium dicitur, quod modus transfusionis peccati originalis ibidem assignatus in idem redit cum modo, quem Sanctus Thomas ponit. Nam Sanctus Thomas non ponit, quod semen aliquam infectionem positiuam absolutam efficiat in corpore prolis, nec caro prolis animam sibi coniunctam, sed potius quod semen destitutum virtute collata Adae causat & efficit carnem defectuosam in prole, & caro defectuosa per quandam concomitantiam & sequelam ex igit animam defectuosam, & sic non est controuersia nisi in verbis tantummodo, nisi pro quanto Sanctus Thomas ponit in semine virtutem quandam traductiuam culpae & reatus in animam ad eius introductionem disponens. Peccatum enim originale vltra priuationem, quam importat, includit rationem voluntarij, & reatum, & alia, de quibus in praecedenti q. dictum est. Et omnia haec virtualiter in semine continentur.

Ad primum Scoti dicitur, quod semen dicitur infectum pro tanto, quod in eo est virtus productiua naturae humanae cum defectu originalis iustitiae, non quod in eo sit aliqua qualitas positiua causata ab anima seminantls, quae quidem sit causatiua alicuius alterius qualitatis positiuae superadditae naturalibus in carne prolis. Vnde ad primam formam ibidem factam dicitur, quod vtique verum est, quod semen patris nunquam fuit animatum in actu, sed negatur consequentia ex hoc antecedente illata, qua infertur, quod nullam infectionem contraxit seminantis, immo contraxit infectionem, vocando infectionem, virtutem producendi carnem cum defectu perfectionis debitae inesse carni, & vltra virtutem intensionalem traductiuam peccati originalis in anima, tamen illa virtus non est qualitas habens esse ratum fixum & reale.

Ad confirmationem dicitur, quod Anselm. intelligit, quod in semine non est aliqua infectio, quae sit culpa in actu plus quam in sputo hominis vel eius sanguine. Non tamen negat, nec negare potest, quin in semine sit culpa originalis in virtute, sicut in causa instrumentali, modo statim dicto, & sic intelligo beatum Thoma de malo. q. 4. arti. 3. vbi sic dicit. Ad huius (inquit) quaestionis intelligentiam, scilicet qua quaeritur vtrum peccatum originale sit in carne vel in anima, duas distinctiones oportet considerare. Primo quidem, quod aliquid dicitur esse dupliciter in aliquo. Vno modo sicut in proprio subiecto. Alio modo sicut in causa. Proprium autem subiectum alicui accidentis coaequatur ipsi accidenti, puta si volumus considerare proprium subiectum saelicitatis & virtutis, cum virtus & faelicitas sit propria hominis, proprium subiectum vtriusque erit id, quod est proprium hominis, scilicet pars animae rationalis, vt Philosophus procedit 1. Ethic. Causa autem duplex, scilicet instrumentalis & principalis. In principali autem causa aliquid est secundum similitudinem formae, vel eiusdem speciei si sit causa vniuoca, puta cum homo generat hominem, ignis ignem vel secundum aliquam excellentiorem formam, si sit agens non vniuocum, sicut Sol generat herbas. In causa autem instrumentali est aliquis effectus secundum virtutem, quam recipit a causa principali inquantum ab ea mouetur. Aliter enim est forma domus in lapidibus & lignis tanquam in proprio subiecto, & aliter in anima artificis tanquam in causa principali, & aliter in serra & securi sicut in causa instrumentali. Manifestum est autem, quod esse susceptiuum peccati est proprium hominis. Vnde oportet, quod proprium subiectum peccati cuiuscunque sit illud, quod est proprium hominis, scilicet anima rationalis, secundum quam homo est homo, & sic peccatum originale est in anima rationali sicut in proprio subiecto. Semen autem carnale sicut est causa instrumentalis traductionis naturae humanae in prole, ita est causa instrumentalis traductionis peccati originalis, & ita peccatum originale est in carnali semine virtute sicut in causa instrumentali. Secundo oportet considerare, quod duplex est ordo, scilicet naturae & temporis. Ordine quidem naturae perfectum prius est imperfecto, & actus potentia. Ordine vero generationis & temporis econuerso, im perfectum est prius persccto, & potentia actu. Sic igitur ordine naturae per prius est peccatum originale in anima, in qua est sicut in proprio subiecto quam in carne, in qua est sicut in causa instrumentali, sed in carne prius est ordine generationis & temporis. Haec ille.

Ex quibus apparet primo, quod haec consequentia, semen nunquam fuit animatum: igitur nunquam potuit infici per animam, nec accipere virtutem transsundendi peccatum originale in prolem non plus valet quam ista consequentia valeat. Semen nunquam fuit animatum: igitur nunquam habuit, nec accepit ab anima seminantis virtutem traducend. naturam humanam in prole, & causa nullitatis primae & secundae est, quia causa instrumentalis non oportet quod contineat in actu similitudinem formae, quam inducit in effectu, sufficit enim, quod eam contineat in quadam virtute intensionali. Secundo sequitur, quod cum Sanctus Thomas dicit, quod infectio peccati originalis prius est in carne quam in anima rationali, non cogimur dicere, quod per carnem intelligat illam, quae est in actu, & formaliter carohumana, & pars hominis vnita animae rationali, sed per carnem possumus intelligere duo. Primum est ipsum semen carnale decisum a patre, in quo est natura humana & peccatum originale in virtute actiua intensionali. Secundum est illa caro, quae praecedit in embrione hominis ante infusionem animae rationalis, in qua similiter potest dici esse natura humana cum peccato originali in virtute, non quidem actiua, sed passiua, & in potentia proxima. Si vero per carnem intelligat carnem, quae actu & formaliter est humana & pars hominis, tunc infectio peccati originalis prius est in illa carne quam in anima modo superius dicto, scilicet in potentia passiua coexigente actum defectuosum, & forte instrumentaliter, licet non ita proprie.

Ad secundam formam Scoti dicitur, quod procedit ex falsa imaginatione, scilicet quod infectio peccati originalis sit in semine, de quo formatur corpus prolis, sicut in causa effectiua instrumentali. Nos enim hoc non dicimus, sed potius, quod dicta infectio est in semine patris illo modo. Illud autem semen non transmutatur per diuersas formas substantiales ad hoc, quod de ipso formetur corpus prolis, quia corpus prolis solum formatur ex semine matris, licet posset dici, quod talis infectio est in semine paterno sicut in causa effectiua instrumentali, in semine autem materno est sicut in causa materiali, & in potentia passiua, quia ibi est materia, quae continue disponitur ad hoc, quod suscipiat animam rationalem, in qua est subiectiue peccatum originale. Vlterius autem false imaginatur, quod nos ponamus talem morbidam qualitatem in semine materno vel paterno. Illa enim est imaginatio Gregorij, & non Sanctus Thomas licet ponamus ibi virtutem quandam habentem esse intensionale.

Ad illud quod adducitur ibi de leone comedente cadauer hominis. Dicitur quod procedit similiter ex falso intellectu opinionis nostrae. Tum quia nos non ponimus infectionem istam effectiue esse in materia, cui anima rationalis vnitur, sed in semine paterno. Tum quia licet talis infectio possit concedi esse in tali materia, non tamen est ibi sicut in causa effectiua, sed sicut in potentia passiua, non in ordine ad quamcunque formam indifferenter, sed in ordine ad animam rationalem, & ideo si inducatur in tali materia anima rationalis p generationem naturalem resultabit talis infectio in anima, non autem si inducatur ibi anima leonis plus quam digiti humani, & figura humana, & sic patet, quod procedit ex falso intellectu.

Ad tertiam formam patet per idem, quia dato quod aliquis formaretur miraculose de digito quantumcunque infecto, non tamen contraheret originale peccatum, quia defectus reperti in tali homine non haberent rationem culpae, cum non sint traducti ab Adam effectiue. Talis enim non acciperet naturam b Adam effectiue, & ita nec illos defectus. De hoc diffuse loquitur Sanctus Thomas prima secundae. q. 21. artic. 4. & 2. sentent. distin. 31. q. 1. artic. 2. & de malo. q. 4. articu. 7. vbi sic dicit. Peccatum originale deriuatur a primo parente in posteros, inquantum posteri mouentur ab eo per originem. Manifestum est autem, quod materiae non est mouere, sed moueri, vnde qualitercunque aliquis materialiter procedat ex Adam, vel ex his, quae ab Adam processerunt nullo modo contraheret peccatum originale nisi seminaliter propagaretur ab eo. Sic etiam nec originale peccatum contrahieret, si aliquis homo de nouo formaretur de terra. Non enim refert quantum ad conditionem hominis, de qua materia formetur, sed a quo agente formetur, quia ab agente recipit formam, & dispositiones vt dictum est. Materia vero non retinet formam priorem, aut dispositionem, sed nouam acquirit per generationem. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Si aliquis formaretur ex digito vel carne alterius hominis, hoc non posset esse nisi carne illa corrupta & recedente a sua dispositione, quia generatio vnius est corruptio alterius, vnde infectio, quae processit in carne, non remanet ad inficiendum animam. Haec ille.

Sed forte restat dubium Scotus quia secundum quod arguit ipse, si aliquis resuscitetur, sicut fuit de Lazaro, inueniet carnem rebellem spiritui & caet. Dicitur quod si taliter resuscitatus antequam decederet fuerat purgatus ab originali peccato post talem suscitationem erit fomes in eo, sicut prius, sed non habebit rationem peccati originalis, quia plura requiruntur ad peccatum originale quam fomes vel rebellio. Nec tamen sequitur, quod fomes remanserit in corpore mortuo, nisi in potentia remotissima. Sed ideo iterum habet fomitem, quia ille remanserat in anima separata in virtute, & in radice, sicut & potentiae animae. Vnde breuiter fomes ve concupiscentia, quantum ad illud, quod dicit absolute & positiue, est quid consequens ex principijs naturae in puris naturalibus consideratae. Sed quantum ad illud, quod dicit priuatiue pertinens ad culpam vel poenam peccati originalis, causatur instrumentaliter a semine patris. De hoc Sanctus Thomas 2. sentent. distinct. 31. quaestio. 1. artic. 2. in solutione tertij sic dicit. Si aliquis diuina virtute ex digito formaretur, originale non contraheret, & nihilominus haberet omnes defectus, quos habent qui in originali nascuntur, tamen sine ratione culpae, quod patet. Poterat enim Deus a principio quando condidit hominem etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione suae naturae relinqueret, vt scilicet mortalis & passibilis esset, & pugnam concupiscibilis ad rationem sentiens, in quo nihil humanae naturae derogatur, quia hoc ex principijs naturae consequitur. Nec tamen isti defectus in eo rationem culpaevel poenae habuissent, quia non per voluntatem talis defectus causatus esset. Similiter dico, quod in isto, qui esset ex digito generatus, talis defectus esset, s principijs naturae suae relinuueretur, nisi Deus gratis hoc sibi vellet conferre, quod primo homini contulit. Nec isti defectus ex voluntate primi hominis procederent, quia defectus non causatur ex voluntate primi parentis, nisi in eis, qui ab eo naturam accipiunt, non autem aliquis accipit naturam a materia, sed a generante. vnde cum iste sit ab Adam solum materialiter, non autem sicut a principio actiuo ab eo descendat, constat quod natura humana ab eo non accipit, nec per eum incurrit praedictos defectus, & ideo rationem culpae vel poenae non habebunt, cum non comparentur ad voluntatem sicut ad causam. Haec ille. Ex quibus patet ad dubium Scoti.

Ad secundum principale eiusdem quo ad primam formam ibidem factam dicitur primo, quod caro pueri in instanti infusionis non maculat animam aliquid effectiue sibi imprimendo, quod sit positiuum absolutum, quia nec peccatum originale secundum Sanctus Thomas est tale quid. Dicitur secundo, quod caro pueri dicitur maculare animam defectiue illo modo quo subiectum inhabile indispositum potest dici maculare formam sibi impressam ab agente, inquantum forma non recipitur ibidem in sua puritate & virtute, sed defectuosa & imperfecta. Dicitur tertio, quod licet anima Adae maculauerit carnem propriam & alienam, & iterum caro inficiat animam, & vtraque causa sit aequiuoca suo effectui, non tamen quaelibet est totalis, nec eodem modo causans. Nam anima Adae per suam voluntatem tanquam causa principalis causauit infectionem carnis. Caro autem non inficit animam vt causa principalis, sed potius sicut causa instrumentalis mota ab Adam.

Item anima Adae in tali infectione primo fuit causa totalis, cum scilicet infecit propriam carnem. In caeteris vero infectionibus non est causa totalis, sed partialis, quia non inficit carnes aliorum nisi mediante semine, nec alias animas nisi mediante carne, & sic non est ibi illa circulatio, de qua timet arguens. Dicitur quarto, quod potentia pure corporalis potest immutare voluntatem praesertim defectiuae, immo etiam essentiam animae tanquam agens partiale, & cum hoc instrumentale, quia illo modo phantasma immutat intellectum possibilem scilicet virtute intellectus agentis. Dicitur quinto, quod in essentia animae non potest esse culpaactualis, sed culpa originalis, quae importat priuationem perse stionis perficientis essentiam animae, & eius potentias potest esse non solum in potentijs animae, sed etiam in essentia animae, vt prius dictum fuit.

Ad secundam formam dicitur, quod ideo anima Adae potius infecit carnem propriam quam aliae animae, quia ista infectio non est per impraesionem absoluti positiui, sed per subtractionem illius. Caro autem Adae habebat aliqua virtutem positiuam supernaturaliter sibi datam, quae poterat tolli per peccatum. Carnes autem aliorum hominum nunquam tale donum habuerunt, & ideo nunquam per peccatum tale donum perdere potueruut. Qi enim nunquam fuit indutus, nunquam potuit spoliari, quia spoliatio supponit induitionem, vnde istud argumentum parum valet. De praedictis Sanctus Thomas secundo sententiarum distinctio. 31. quaestio. 1. artic. 1. sic dicit. In progressu originalis peccati ordo seruatur, quod persona naturam infecit per actum proprium, & naturae infectio in personam secundario transiuit, quae a persona peccante propagatur, quod qualiter sit, videndum est. Sicut enim prius dictum est hoc Deus naturae humanae in sui principio supra conditionem suorum principiorum contulerat, vt esset in ratione rectitudo, quae dicitur originalis iustitia, quam sine resistentia aliqua viribus inferioribus imprimere posset. Et quia hoc gratis collatum fuerat. ideo iuste per ingratitudinem inobedientiae subtractum est. Vnde factum est, vt primo homine peccante natura humana, quae in ipso erat, sibijpsi relinqueretur, vt consisteret secundum conditionem suorum principiorum, & per modum istum ex actu personae peccantis in ipsam defectus transiuit. Et quia natura deficiens ab eo, quod gratis impensum erat, non potest causare hoc, quod supra naturam collatum erat, cum nihil agar vltra suam speciem, ideo sequitur, quod ille qui generatur ab habente naturam hoc modo deficientem, naturam in simili defectu suscipiat. Actus enim personae secundum conditionem suae naturae procedit, & vltra non extenditur, & inde est, quod defectus in ipsam personam generatam redundat. Sed ratio culpae inde venit, quia illud, quod gratis collatum fuit ipsi Adae, scilicet originalis iustitia, non fuit sibi collatum personaliter, sed inquantum talem naturam habebat, vt omnes, scilicet in quibus talis natura inueniretur ab eo accepta, tali dono potirentur, & ideo cum propagatione carnis etiam illa originalis iustitia propagata fuisset. In potestate ergo naturae erat, vt talis iustitia in ea seruaretur, sed tamen per voluntatem personae existentis in natura factum est, vt hoc perderetur, & ideo hic defectus comparatus ad naturam, rationem culpae habet in omnibus, in quibus inuenitur cum natura accepta a persona peccante. Et quia per originem carnis defectus iste naturali generatione traducitur simul cum natura, ideo etiam culpa originalis per originem carnis traduci dicitur. Quia ergo per voluntatem personae ratio culpae ad naturam transiuit, ideo dicitur persona infecisse naturam. Quia vero in personis alijs est originale peccatum a persona generantis, non est ratio culpae ex ipsis, cum non propria voluntate peccatum incurrant, sed inquantum naturam talem cum ratione culpae recipiunt. Inde est etiam, quod infectio ista ex inordinata voluntate primi parentis, in ipso quidem primo parente fuit dupliciter, scilicet per modum peccati actualis, inquantum eam per propriam voluntatem contraxit, etiam vlterius per modum peccati naturalis, inquantum natura in eo infecta est. In sequentibus autem non est nisi vt peccatum naturale. Haec ille.

Item expressius ad propositum solutionis vltimo datae dicit idem 2. sen. distin. 33. quaestio. 1. arti. 1. in solutione tertii. In Adam (inquit) fuit natura integra dotata munere, quod Deus humanae naturae gratis contulerat. Vnde per peccatum ipsius potuit natura humana corrumpi in ipso, & per consequens in omnibus, qui naturam humanam ab eo acceperunt, quia genitum accipit naturam a generante, qualem generans habet. In alijs autem hominibus inuenitur natura iam corrupta, vnde illius corruptionis vlterius peccatum causa esse non potest, sicut quod semel mortuum est, iterum non occiditur. In quoeunque autem homine fuisset inuenta natura humana integra, per peccatum illius poterat corrumpi in eo, & in his, quae ab eo descenderent. Vnde patet, quod seruatur eadem relatio omnium hominum ad naturam humanam. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet, quod positio Sanctus Thomas non ponit in carne vel in semine talem qualitatem morbidam habente esse ratum & fixum, a qua effectiue causetur infectio peccati originalis in anima eo modo, quo ponit Gregorius de Arimino. Et similiter non ponit in carne vel semine esse solam priuationem, ad quam consequatur priuatio vel anima, vel ratio culpae, & reatus, sed ponit, quod in semine paterno est virtus quaedam intensionalis traductiua defectuum in carne, & in anima prolis. In carne quidem cum ratione poenae, in anima vero & eius potentijs virtutis & vitij susceptiuis cum ratione culpae & paenae, & reatus poenae aeternae. Et totum hoc procedit ab Adam sicut a causa efficiente principali remouente prohibens, a semine vero sicut a causa instrumentali.

Ad argumentum pro parte quaestionis affirmatiua paret responsio per praedicta, quia peccatum originale aliquo modo est in carne, vel in carnali semine, non quidem sicut in subiecto, sed sicut in causa instrumentali. Et puto quod quicquid Sanctus Thomas dixerit in 2. sentent. mens sua vltima fuit, quod cum dicitur, quod caro inficit animam, hoc intelligi debet non proprie de carne, cui anima vnitur, sed de carne patris, vel de semine carnali. Quod videtur per illud, quod dicit prima secundae. q. 81. artic. 4. in solutione secundi, vbi sic dicit. Caro non inficit animam nisi inquantum est principium actiuum in generatione. Haec ille. Constat autem quod sola caro paterna est huiusmodi principium, non autem caro prolis. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext