Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnes animae humanae ab origine sint aequales

DISTINCTIO XXXII. QVAESTIO I. Vtrum omnes animae humanae ab origine sint aequales.

CIRCA trigesimam secundam distinctionen 2. sent. quaeritur. Vtrum omnes animae humanae ab origine sint aequales.

Et arguitur quod non, quia videmus vnum hominem naturaliter subtiliorem altero, sed haec diuersitas non potest esse ex parte corporis, vt probabo: igitur est ex parte animae. Minor probatur, quia si diuerliras subtilitatis intellectuum esset ex parte corporis, hoc esset. quia intellectus vtitur corpore vt subiecto, vel vt obiecto. Non est dicendum, quod vtatur corpore vt subiecto, quia non est virtus organica, nec qua vtitur eo vt obiecto, quia eodem obiecto proposito in fantasia duorum eodem modo disposita contingit vnum subtilius intelligere quam alterum: igitur &c.

INoppositum arguitur, quia sicut dicitur 3. Metaphysic. species aequaliter praedicatur de indiuiduis, sed istud non esset nisi formae substantiales secundum se essent aequales: igitur & caetera. IN hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum ponitur talis conclusio. In animalibus rationalibus sunt diuersi gradus, eiusdem tamen speciei. Hanc conclusionem probat Sanctus Thomas 2. sentent. distinctio. 32. quaestio. 2. articul. 3. vbi sic dicit. De anima & de angelis duplex est opinio. Quidam enim dicunt animam & angelum ex materia & forma compositum, vel ex aliquibus duobus, quae sunt partes essentiae eius, & secundum hoc forte posset aliquis modus inueniri, quo assignetur differentia animarum & angelorum, vt sint plures in specie vna, etiam ex seipsis, quia vnitas speciei erit ex principio formali in ipsis, diuersitas autem indiuiduorum erit ex parte materialis principij, & ex eius diuersitate. Et ex hoc posset etiam gradus in ipsis quidam nobilitatis attendi. Et hoc videntur verba magistri sonare, qui dicit, eo modo in animabus esse differentiam, quo & in angelis est. Sed quia supra dictum est secundum aliam opinionem, quod anima & angelus sunt naturae simplices, & non est in eis compositio nisi ex esse, & quod est, ideo oportet, quod quaecunque differentia in eis est ex seipsis, quod sit formalis differentia, & speciei diuersitatem inducens, & propter hoc etiam dictum est, quod in angelis tot sunt species quot indiuidua, & ideo non est possibile, vt differentia animarum ponatur ad modum illum, quo distinguuntur gradus in natura, cum omnes animae rationales vnius speciei sint, & solo numero differant. Omnis autem talis diuersitas ex materia causatur, & ideo cum anima non habeat materiam partem sui oportet quod diuersitas & distinctio gradus in animalibus causetur ex diuersitate corporis, vt quanto corpus melius complexionatum fuerit, nobiliorem animam sortiatur. Cum tis omne, quod recipitur ab alio per modum recipientis sit receptiuum. Et hoc quidem duplici signo patet. Primo ex his, quae diuersi generis sunt, quorum vnumquodque inuenitur tanto nobilius genus animae participare, quanto corpus eius ad nobilius genus complexionis pertingit, vt in hominibus, & brutis, & plantis apparet. Vnde etiam in his, quae sunt vnius generis, ex hoc continget diuersitas animarum, quod est in corporibus diuersitas. Hoc etiam apparet ex signo boni intellectus, vt ostendit Philosophus secundo de anima dicens, eos qui sunt boni tactus & molles carne, aptos mente esse. Bonitas autem tactus ex aequalitate complexionis contingit, quia oportet, vt instrumentum tactus inter contraria tangibilia sit medium, & quanto magis prouenit ad medium, tanto melior erit tactus. Vnde patet, quod ex diuersitate corporis, animarum diuersitas resultat. Haec ille.

Item primo sententiarum distin. 8. quaestio. 5. articu. 2. in solutione sexti sic dicit. Quamuis indiuiduatio animarum dependeat a corpore quantum ad suum principium, non tamen quantum ad suum finem, ita quod cessantibus corporibus cesset indiuiduatio animarum. Cuius ratio est, quia cum omnis perfectio infundatur materiae secundum capacitatem suam, natura animae infunditur diuersis corporibus non secundum eandem nobilitatem & puritatem. Vnde in vnoquoque corpore habebit esse terminatum secundum mensuram corporis. Hoc autem esse terminatum quamuis acquiratur animae in corpore, non tamen ex corpore, nec per dependentiam ad corpus, vnde remotis corporibus adhuc remanebit vnicuique animae esse suum terminatum secundum affectiones vel dispositiones, quae consecute sunt ipsam, prout fuit perfectio talis corporis & caet. Haec ille.

Item prima parte. q. 85. artic. 8. Quanto (inquit) corpus est melius dispositum tanto meliorem sortitur animam, quod manifeste apparet in his, quae sunt secundum speciem diuersa, cuius ratio est, quia actus & forma recipitur in materia secundum materiae capacitaten. vnde etiam cum in hominibus quidam habeant corpus melius dispositum, sortiuntur animam maioris virtutis in intelligendo. Vnde dicitur in secundo de anima, quod molles carne bene aptos mente videmus. Haecille. Ex quibus potest talis ratio colligi. Formae naturaliter proportionatae suis susceptinis secundum inaequalitatem susceptiuorum habent inaequalitatem inter se, sed animae humanae sunt huiusmodi formae naturaliter suis susceptiuis proportionatae, & recipiuntur in susceptiuis inaequalibus, & inaequaliter dispositis: igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusionem. vnde Durandus contra hanc determinationem sic inquit. Aequalitas vel inaequalitas animarum potest attendi dupliciter, scilicet secundum perfectiones earum gratuitas, & secundum perfectiones naturales. Si quaeratur de aequalitate animarum quo ad perfectiones gratuitas, sic dicendum est, quod animae non sunt aequales ab origine, sed inaequales, quia cum hae perfectiones dependeant ex sola liberalitate diuina, communicat eas quibusdam, & quibusdam non communicat, vt placet. Et quibus communicat, communicat aequaliter vel inaequaliter secundum suum beneplacitum. Et per hunc modum anima Christi ab origine excessit omnes animas in donis spiritualibus. Ab instanti enim suae creationis perfecta fuit donis gratiae & gloriae, quod alteri nemini concessum est. Isto modo etiam anima Adae, & anima Euae, quae creatae sunt cum originali iustitia, fuerunt perfectiores animabus omnium posterorum, quae statim vt sunt creatae, sunt obnoxiae peccato originali. Et dico istud esse ab origine quo ad tempus, quia non prius duratione fuerunt quam essent sub ista inaequalitate. Et sic videtur, quod conclusio prima diminute procedat non assignando aliam inaequalitatem nisi ratione corporum.

Secundo. Quia si animae comparentur quo ad perfectiones naturales, tunc est distinguendum, quia vel comparantur ad suas essentias, vel quo ad suas proprietates naturales essentiam consequentes, aut quo ad proprietates communes toti composito, vel subiecto, sicut sunt potentiae vegetatiuae & sensitiuae, aut quo ad proprietates proprias ipsi animae, in quibus no communicat corpori, vt subiecto, sicut sunt intellectus & voluntas. Si comparentur quo ad proprietates toti composito communes, sic non omnes animae sunt aequales ab origine, immo in vna sunt nobiliores & perfectiores potentiae sensitiuae & vegetatiuae quam in alia. Cuius ratio est, quia sicut diuersitas actuum transeuntium in aliud secundum rem prouenit ex diuersitate principij actiui, vel ex diuersa dispositione subiecti receptiui, sic diuersitas actuum transeuntium in aliud solum secundum rationem prouenit ex diuersa perfectione principij elicitiui, vel ex diuersa repraesentatione obiecti, sed actus sensitiuae & vegetatiuae potentiae sunt diuersi & inaequales in perfectione, quia vnus perfectius, & clarius videt, & audit acutius quam alius: ergo istud est vel ex diuersitate potentiae cognitiuae, vel ex diuersitate obiecti. Non ex diuersitate obiecti, quia idem obiectum modo repraesentatum videtur, vel auditur perfectius ab vno quam ab alio: igitur ex diuersitate potentiae, non sunt ergo aequales, sed potius inaequales. Et istud videtur multum sufficere ad saluandum articulum Parisienstus qui dicit sic. Dicere animam Christi non esse nobiliorem anima Iudae, error est. Hic enim articulus dicit, quod animae sunt inaequales, sed non determinat in quo: igitur conclusio praecedens videtur diminute tractare inaequalitatem animarum, cum de hoc nihil dicat.

Tertio. Quia si animae comparentur quantum ad proprietates proprias ipsi animae, vt ponit tua conclusio, quae sunt intellectus & voluntas, sic difficile est videre, quomodo inter duas animas sit inaequalitas perfectionis quantum ad has duas potentias, nisi ponatur inter eas inaequalitas quo ad essentias, quia huiusmodi potentiae respiciunt essentiam animae tanquam proprium, & per se subiectum, cui insunt inseparabiliter, vnde sunt in anima separata sicut in coniuncta, & ideo non videtur, quod in talibus potentijs possit esse inaequalitas, nisi ponatur inaequalitas in animabus quo ad essentias, quod sic potest probari. Si in talibus potentijs esset inaequalitas, hoc esset ex parte subiecti, vel ex parte agentis. Subiecto enim & agente eodem modo se habentibus, necesse est effectum eodem modo se habere, sed talis inaequalitas non potest esse ex parte subiecti, nec ex parte agentis: igitur &c. Minor probatur. Primo quod ex parte subiecti non possit esse talis inaequalitas supposita aequalitate animarum quo ad essentias, quia aequalitas subiecti non potest esse causa inaequalitatis proprietatum, quia identitas vt sic non est causa diuersitatis, nec aequalitas inaequalitatis. Nec ex parte agentis, quia quanuis Deus creans animas posset in animabus aequalibus quo ad essentias communicare inaequales proprietates, seu potentias, si tamen rerum natura hoc permitteret, tamen sicut dicit Beatus Augutius super Genestct ad litteram, in institutione rerum, & eadem ratio est in creatione vel productione animarum, quae sunt a solo Deo, non est quaerendum quid Deus possit, sed quid natura rerum permittit. Cum igitur aequalitas in essentijs animarum non requirat inaequalitatem potentiarum, sed potius oppositum, non est probabile, quod in animabus aequalibus secundum essentiam sit inaequalitas potentiarum per se, & inseparabiliter consequentium essentias. Si ergo possibile est inaequalitatem esse in animabus secundum essentias, sequitur quod & in potentijs illis. Si vero non, nec in illis potentijs, ideo de hoc inquirendum est.

Quarto igitur loco arguit, quod in animabus nullo modo possit esse inaequalitas essentiarum, nec in quibuscunque formis essentialibus. Quia in quibuscunque formis eiusdem speciei est dare perfectius & imperfectius nobilius & ignobilius secundum intensionem, inest dare magis & minus pprie dicta. Et hoc apparet ex 7. Phyasocus vbi dicitur, quod propria comparatio secundum magis & minus est eorum, quae participant vnam formam secundum speciem, sed secundum alium gradum. Sed si in animabus est inaequalitas quo ad essentiam secundum per fectius & imperfectius, nobilius & ignobilius, talis inaequalitas esset in eadem specie, & secundum intensionem, quia in formis, excepta quantitate, non est alius gradus nisi secundum intensionem: ergo secundum formas substantiales esset dare magis & minus, & sic vnus ignis diceretur magis ignis quam alius, & vnus homo diceretur magis homo quam alius, quod nullus dicit, & est contra Pnilostces n praedicamentis, & vbicunque loquitur de hac materia.

Quinto ad idem: Quia si in formis substantialibus esset talis gradus, hoc esset vel ex parte subiecti, vel ex parte agentis, vel ex parte dispositionum praecedentium, vel concomitantium introductionem formae substantialis in materia. Non ex parte subiecti, quia materia, in qua immediate recipitur forma substantialis cuiuslibet rei generabilis & corruptibilis, non habet gradus inaequalitatis, ratione quorum possit esse inaequalitas in formis, nec secundo ex parte agentis, quia diuersitas agentis vel esset secundum speciem vel secundum numerum. bl secundum speciem, illa per se non causaret diuersitatem nisi secundum speciem, & non secundum magis & minus in specie eadem, de qua nunc quaerimus. Si vero diuersitas agentium esset solum secundum numerum, vel illa agentia essent aequalia, & sic non causarent, nisi aequales effectus. Vel essent inaequalia, & differentia secundum magis & minus, tunc quaerendum esset de causa istius differentiae, quia vel esset ex parte subiecti, vel ex parte agentis, vel dispositionum, sicut prius, & proceditur in infinitum, quod est inconueniens. Nec tertio hoc esset ex diuersitate dispositionum, ex qua causa tenentes oppositum sumunt probabilius argumentum dicentes, quod actus actiuorum sunt in patiente bene disposito. Propter quod cum materia plus & minus disponatur, recipitur in ea forma perfectior vel imperfectior. Vnde in corpore minus disposito recipitur ignobilior anima, vt dicunt, & in corpore melius disposito nobilior. Istud autem non valet, quia si ex parte dispositionum esset inaequalitas formarum substantialium non minus, immo magis esset ex parte dispositionum existentium in materia cum forma, quam ex parte dispositionum praecedentium introductionem formae, quia illae corrumpuntur in aduentu formae, sicut earum subiectum. Nunc est ita, quod ex parte dispositionum concomitantium formam in materia non potest argui inaequalitas formarum substantialium, alioquin cum in eodem supposito pro alio & alio tempore sint dispositiones inaequales, sequeretur quod alio & alio tempore eadem forma substantialis esset nobilior, & ignobilior, quod est absurdum: ergo ex parte dispositionum non potest argui talis inaequalitas formarum.

Sexto ad idem, & est confirmatio praecedentis. Quia dispositiones materiae non redundant in forma, quae non educitur de potentia materiae, nisi forte quantum ad operationes, in quibus indiget materia, seu corpore, sed anima humana ponitur esse talis forma, quae non dependet quantum ad esse a materia, nec a corpore, nec educitur de potentia materiae, quamuis dependeat a corpore quantum ad aliquas operationes sensitiuas & vegetatiuas: ergo ex diuersitate dispositionum materiae, vel corporis potest solum argui diuersitas animarum, quantum ad praedictas operationes, & non quantum ad earum essentias. Haec Durandus. Contra eandem arguit Henricus 3. quolib. q. 5. vbi sic dicit. Triplex est genus formae. Vnum pure spiritualis non vnibilis materiae, vt essentia angeli: secundum pure corporalis nullo modo a materia separabilis, vt formae materiales. tertium pure spiritualis materiae vnibilis, & tamen a materia separabilis, vt anima rationalis. Quantum ad primum genus formae determinatur. q. 8. Met. quod quemadmodum in numero non erit magis & minus, nec in substantia, quae est quasi forma, nisi sit substantia, quae sit cum materia.

Vnde dicit Commentator, quod sicut forma numeri non suscipit inagis & minus, ita nec forma substantialis. Non enim est homo vnus maioris humanitatis quam alius secundum formam. Sed si fuerit, erit hoc secundum quod forma est in materia. Ex quo patet, quod si plura supposita angelorum sint sub vnaspecie, quod tamen Philas non ponebat, oportet ea omnino aequalia esse, cum ratio speciei in indiuisibili consistat, & in quolibet sit totum esse speciei, & per consequens omnes proprietates speciem consequentes. Vnde si differant hoc erit per pprietates a causa exteriori collatas, vt plura dona gratiarum vni collata quam alteri, quod licet Philostces non concederet nobis, nullum inconueniens esset. Per omnia videtur idem esse dicendum in animabus rationalibus, quamuis corporibus vniantur. Totum. esse speciei in quolibet supposito animae consistit, & quaelibet anima non aliud quam ipsa species esse videtur. Nec obstat quod non nisi in corpore creantur Tum quia Deus posset ipsas extra corpora creare, vnde quod accipiat esse suum in corpore accidit eis.

Tum quia indiuiduatio non sit per aliquid accidentale realiter diuersum a specie. Ad idem arguit Bernardus de Gannaco ibidem primo. Quia si vna anima sit nobilior alia in in substantialibus, aut hoc esset quantum ad substantialia pertinentia ad speciem, aut quantum ad pertinentia ad indiuiduum, sed nec sic:igitur nullo modo. Minor probatur. Et primo quo ad primam sui partem. Tum quia quicquid de substantialibus pertinentibus ad speciem pertinet ad vnam animarum, pertinet ad quamcunque aliam, & ideo nihil de substantialibus speciei potest habere vna anima, quod non habeat alia. Tum quia essentia speciei in indiuisibili consistit, & ideo si vna anima sit nobilior alia in his, quae pertinent ad speciem, mutabit primam speciem, sicut vnitas addita trinario mutat speciem trinarij: ergo illae duae animae non essent eiusdem speciei, quod patet esse falsum.

Tum quia cum non sint ponendi gradus in forma substantiali nihil essentiale potest esse in vna anima, quod non sit in alia, & sic omnes animae sunt aequalis nobilitatis quantum ad omnia, quae pertinent ad speciem, siue sint essentialia sine accidentalia per se consequentia speciem: secundo probatur eadem minor, si loquamur de animabus quantum ad perfectionem essentialem & substantialem quam habent in indiuiduo, quod vna anima non sit perfectior alia, quia indiuidua non addunt aliquid substantiale supra speciem. Non formam, quia forma specifica est vltima forma, vnde Sortes non addit supra hominem aliquam formam substantialem, quia forma hominis, vnde homo est homo, est anima rationalis, & haec eadem est. forma Sortis: ergo cum vna anima non sit nobilior alia in substantialibus pertinentibus ad speciem, nec erit etiam in substantialibus pertinentibus ad indiuiduum. Eadem enim substantialia pertinent ad speciem & ad indiuiduum.

Secundo arguit. Quia si daretur oppositum, hoc maxime videretur de anima Christi, sed hoc non debet mouere, quia anima Christi quantum ad substantialia, aut essentialia directe non est nobilior alijs, sed in hoc quod assumpta est ad esse diuinum & substantificata in supposito diuino, & sic nobilior est etiam quam angelus. Sed haec nobilitas non est ei essentialis, sicut nec assumptio, nec omnino accidentalis, quia assumpta est ad esse diuinum, esse autem substantiale non est omnino accidens, immo reducitur ad genus essentiae, cuius est esse: secundo quia corpus, cui vnita fuit, fuu optime dispositum quantum ad dispositiones, quae respiciunt animam, inquantum est forma corporis, quia quantum erat de se, diu poterat viuere, & quantum ad dispositiones, quae respiciunt animam, inquantum est motrix corporis, quia corpus illud fuit optime dispositum ad omnia opera animae. Et ista fuit bonitas naturalis, in qua Christus excessit omnes homines alios, vt creditur: secunda fuit bonitas supernaturalis in dono gratiae. Et sic non incidimus in articulum Parisienstus quia simpliciter dicimus animam Christi nobiliorem omni alia anima illo triplici modo praedicto. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus respondere. Et ideo ad prima tria argumer ta Durandi dicitur, quod verum concludunt, sed non contra nos. Nam primum concludit istud verum, quod animae hymanae in sua origine sunt inaequales quo ad perfectiones gratuitas supernaturaliter eis collatas: secundum concludit istud verum, quod animae humanae ab origine sunt inaequales quo ad proprietates & potentias naturales communes toti composito: tertium concludit hoc verum, quod potentiae immateriales & abstractae subiectiuae solam essentiam animae informantes, cuiusmodi sunt intellectus & voluntas, non possunt naturaliter esse in diuersis animabus inaequales, nisi animae, a quibus tales potentiae fluunt sint quo ad suas essentias aliqualiter inaequales. Et totum hoc conceditur tam antecedens, quam consequentia, quam consequens.

Ad quartum & sequentia dicitur, quod duas animas, aut duas formas substantiales vnius & eiusdem rationis vel speciei specialissimae esse inaequales quo ad suas essentias potest intelligi tripliciter. Primo modo, quia vna illarum habet plures partes diuersarum rationum eius essentiam constituentes quam habeat alia, vtputa aliud genus, vel aliam differenriam, vel aliam formam, aut formale, aut aliam materiam, vel materiale alterius rationis quam habeat alia, & iste intellectus falsus est. Secundo modo, quia vna illarum constituta est ex pluribus partibus eiusdem rationis quam alia, per quem modum Ochanistae & Scotistae, & multi alij ponunt intensionem & remissionem in formis accidentalibus dicentes illam albedinem esse intensiorem, quae habet plures partes vnius rationis in eodem subiecto, & situ adaequato constituentes eam, & similiter hic intellectus falsus est.

Tertio modo, quia vna illarum habet & dat perfectius esse substantiale quam alia, & plus actuat subiectum quam alia, & magis participatur a subiecto quam alia. Talis autem participatio maior vel minor formae a sua materia, vel subiecto non est aliud nisi esse, quod dat forma subiecto suo, & isto modo conceditur, quod duae animae sunt inaequales quantum ad suas essentias, idest quantum ad aliquid adhaerens essentiae, & quantum ad illud, quod est actus essentiae. Et hunc credo fuisse intellectum Beati Thomae in hac materia. Tunc ad formam quarti argumenti negatur maior. Nam ad hoc, quod secundum aliquam formam sit dare, proprie loquendo magis & minus, non sufficit quod in specie talis formae sit reperire perfectius & imperfectius nobilius & ignobilius, sed vltra hoc requiritur, quod talis forma eadem numero possit subiectum suum perficere, nunc plus, nunc minus, & dare diuersa esse subiecto suo successiue, quorum vnum sit alio perfectius, quod non contingit de aliqua forma substantiali, sed solum de accidentali. Et de hoc Beatus Thomas prima secundae. q. 52. artic. 1. Augmentum (inquit) sicut & alia ad quantitatem pertinentia a quantitatibus corporalibus ad res spirituales intelligibiles transferuntur propter conaturalitatem intellectus nostri ad res corporeas, quae sub imaginatione cadunt. Dicitur autem in quantitatibus corporeis aliquid magnum secundum quod ad debitam perfectionem quantitatis producitur.

Vnde aliqua quantitas reputatur magna in homine, quae non reputatur magna in elephante. Vnde & in formis aliquid dicitur magnum ex hoc, quod est perfectum. Et quia bonum habet rationem perfecti, propter hoc in his, quae non mole magna sunt idem est esse maius, quod melius, vt Augustinus dicit 5. de Trinitate. Perfectio autem formae dupliciter potest considerari. Vno modo secundum ipsam formam. Alio modo secundum quod subiectum participat formam. Inquantum igitur attenditur perfectio formae secundum ipsam formam, sic dicitur ipsa esse parua vel magna, puta parua vel magnasanitas, vel scientia. Inquantum vero attenditur perfectio formae secundum participationem subiecti, dicitur magis & minus, puta magis aut minus album vel sanum. Non autem ista distinctio procedit secundum hoc, quod forma habeat esse praeter materiam, aut subiectum, sed quia alia est consideratio eius secundum rationem suae speciei, & alia secundum quod participatur in subiecto. Secundum hoc igitur circa intensionem & remissionem habituum & formarum fuerunt quatuor opiniones apud Philoastces vt Simplicius narrat in commento praedicamentorum, Plotinus enim & alij Platonici ponebant ipsas qualitates & habitus suscipere magis & minus propter hoc quod materiales erant, & ex hoc habebant indeterminationem quandam propter materiae infinitatem. Alii vero in contrarium ponebant, quod ipsae qualitates & habitus secundum se non recipiebant magis & minus. sed qualia dicuntur magis & minus secundum diuersam participationem, puta quod iustitia non dicatur magis & minus, sed iustum, & hanc opinionem tangit Aristotele in praedicamentis. Tertia fuit opinio Stoicorum media inter has. Posuerunt enim quod aliqui habitus secundum se recipiunt magis & minus, sicuti artes, quidam autem non, sicut virtutes. Quarta autem opinio fuit quorundam dicentium, quod formae & qualitates immateriales non recipiunt magis & minus, materiales autem recipiunt. Vt igitur huius rei veritas manifestetur, considerandum est quod illud secundum quod aliquid speciem sortitur, oportet esse fixum & stans, & q. indiuisibile, quaecunque enim ad illud attingunt sub specie continentur, quaecunque autem recedunt ab illo in plus vel in minus pertinent ad aliam speciem perfectiorem, vel imperfectiorem.

Vnde Philossdicit 8. Metaphys. quod species rerum sunt sicut numeri, in quibus additio vel diminutio variat speciem. Si igitur aliqua forma, vel quaecunque res secundum seipsam speciem sortiatur, vel secundum aliquid sui necesse est, quod secundum se considerata habeat determinata rationem, quae neque in plus excedere, neque in minus deficere possit, & huiusmodi sunt color & albedo, & huiusmodi aliae qualitates, quae non dicuntur in ordine ad aliud etiam multomagis substantia, quae est per se ens. Illa vero quae recipiunt species ex aliquo ad quod ordinantur, possunt secundum seipsa diuersificari in plus vel minus, & nihilominus sunt eadem specie propter vnitatem eius, ad quod ordinantur, ex quo recipiunt speciem, sicut motus secundum se est intensior & remissior, & tamen manet eadem species propter vnitatem termini, ex quo specificatur. Et idem considerari potest in sanitate. Nam corpus pertingit ad rationem sanitatis secundum quod habet dispositionem conuenientem naturae animalis, cui possunt diuersae dispositiones esse conuenientes.

Vnde potest variari dispositio in plus vel in minus, & tamen semper remanet ratio sanitatis. Vnde Philostce dicit 10. Ethi. quod sanitas ipsa recipit magis & minus. Non enim eadem est commensuratio in omnibus, nec in vno semper, sed remissa permanet sanitas vsque ad aliquid. Huiusmodi autem diuersae dispositiones vel commensurationes sanitatis se habent secundum excedens & excessum. Vnde si nomen sanitatis esset impositum soli perfectissimae tommensurationi, tunc ipsa sanitas non diceretur maior vel minor. Sic igitur patet qualiter aliqua forma vel qualitas possit secundum seipsam augeri vel minui, & qualiter non. Si vero consideremus qualitatem vel formam secundum participationem subiecti, sic etiam inueniuntur quaedam qualitates vel formae recipere magis & minus, & quaedam non. Huiusmodi autem diuersitatis causam assignat Simplicius ex hoc, quod substantia secundum seipsam non potest recipere magis & minus, quia est ens per se. Et ideo omnis forma, quae substantialiter participatur in subiecto caret intensione & remissione, vnde in genere substantiae nihil dicitur secundum magis & minus. Et quia quantitas propinqua est substantiae, & figura etiam consequitur quantitatem, inde est quod neque in istis dicitur aliquid secundum magis aut minus.

Vnde Philoscs dicit 7. Phys quod cum aliquid recipit formam, aut figuram non dicitur alterari, sed magis fieri. Aliae vero qualitates, quae sunt magis distantes a substantia, & coniunguntur actionibus & passionibus, recipiuntem magis & minus secundum participationem subiecti. Potest autem magis explicari huius diuersitatis ratio. Vt enim dictum est id, a quo aliquid habet speciem, oportet manere fixum, & stans, & indiuisibile. Duobus igitur modis potest contingere, quod forma non participatur secundum magis & minus. Vno modo, quia participans habet speciem secundum ipsam, & inde est, quod nulla forma substantialis participatur secundum magis & minus. Et propter hoc Philostes dicit 8. Met. quod sicut numerus non habet magis & minus, sic nec substantia, quae est secundum speciem, idest inquantum ad participationem formae specificae, sed si quid est cum materia, idest secundum materiales dispositiones inuenitur magis & minus in substantia. Alio modo potest contingere ex hoc quod ipsa indiuisibilitas est de ratione formae, vnde oportet quod si aliquid participat formam, quod participet illam secundum rationem indiuisibilitatis. Et inde est, quod species numeri non dicuntur secundum magis & minus, quia vnaquaeque species in eis constituitur per indiuisibilem vnitatem. Et eadem ratio est de speciebus quantitatis continuae, quae secundum numeros accipiuntur, vt bicubitum tricubitum, & de relationibus, vt duplum triplum, & de figuris, vt trigonicum & tetragonicum, & hanc rationem ponit Philoastus in praedicamentis &c. Haec ille.

Similia dicit in de virtutibus. q. 1. artic. 11. vbi sic ait. Quia perfectio vniuscuiusque rei est eius bonitas. Et ideo Augustinus dicit quod in his, quae non mole magna sunt, idem est esse maius, quod melius, moueri autem de forma imperfecta ad perfectam nihil est aliud quam subiectum magis reduci in actum, nam forma actus est, vnde subiectum magis participare formam nihil aliud est quam ipsum reduci magis in actum illius formae. Et sicut ab agente reducitur aliquid de pura potentia in actum formae, ita etiam per actionem agentis reducitur de actu imperfecto in actum perfectum, sed hoc non conuenit in omnibus formis propter duo. Primo quidem ex ipsa ratione formae, eo scilicet quod illud quod perficit rationem formae est aliquid indiuisibile, puta in numeris. Nam vnitas addita constituit speciem. Vnde binarius, aut trinarius non dicitur secundum magis aut minus, & per consequens non inuenitur magis & minus iu quantitatibus, quae denominantur a numeris puta bicubitum, tricubitum, neque in figuris, puta triangulare & quadratum, neque in proportionabilibus, puta duplum triplum. Alio modo ex comparatione formae ad subiectum, quia inhaeret ei modo indiuisibili. Et propter hoc forma substantialis non recipit intensionem nec remissionem, quia dat esse substantiale, quod est vno modo. Vbi enim est aliud esse substantiale, alia res est. Et propter hoc Philostus 8. Met. assimilat diffinitiones numeris. Et inde est etiam, quod nihil praedicatur substantialiter de aliquo cum magis & minus etiam si sit in genere accidentis. Non enim dicitur albedo magis & minus color. Et propter hoc etiam qualitates in abstracto significatae, quia significantur per modum substantiae, non intenduntur. Non enim dicitur albedo magis vel minus, sed album. Haec ille. Ex quibus patet, quod nulla forma recipit magis aut minus, nisi inhaereat suo subiecto diuisibiliter, & possit dare illi diuersa esse.

Item quod nulla forma suscipit magis & minus, nisi subiectum participans eam sortiatur speciem aliunde quam per eam, & ante aduentum eius habeat suam speciem. Et propter hoc nulla forma substantialis suscipit magis & minus pprie loquendo de suscipere magis & minus. Hoc enim non es aliud quam formam posse intendi & remitti eandem in numero, & posse induci per motum in subiecto. Si quis autem large accipiat magis & minus pro perfectius & imperfectius participari formam in subiecto, tunc conceditur, quod forma substantialis eadem in specie suscipit magis & minus, non autem eadem in numero. Et hoc concedit Scotus in quaestionibus super Met. q. 1. octaui. Vbi ponit talem distinctionem, quod formam substantialem suscipere magis & minus potest intelligi, aut de forma secundum speciem, & hoc vel prointentione logical, vel pro esse quidditatiuo & specifico, aut de forma, vt cum materia. 1. cum gradu indiuiduali cum materia reali & sensibili, & hoc dupliciter, quia vel magis & minus feruntur ad idem numero, vel ad diuersa numero, & hoc eiusdem speciei. Et postea ponit tres conclusiones, quarum prima est, quod forma substantialis siue substantia quantum ad esse specificum, siue logicale, siue quidditatiuum non suscipit magis & minus: secunda est, quod forma substantialis vt in materia hac suscipit magis & minus inferendo magis & minus ad diuersa numero: tertia est, quod ex magis & minus in substantia non sequitur esse motum in ipsa. Vide illam quoonem, quia multa bona ibidem dicit pro nostra conclusione. Cum autem arguens ex hoc infert quod tunc vnus homo diceretur magis homo quam alius, negatur consequentia, cuius causa est, qua talia nomina substantiua de genere substantiae important naturam specificam in esse quidditatiuo & specifico, & quantum ad taleesse forma non suscipit magis & minus. Possent tamen fingi aliqua nomina in genere substantiae quae praedicarentur cum magis & minus, quia significarent participationem formae a subiecto, & non forma in se, vt forte talia, amatus, humanatus, vel similia.

Ad quintum conceditur tertium membrum diuisionis ibidem positae. Et ad eius improbationem dicitur negando consequentiam ibidem factam. Cuius ratio est, quia esse substantiale inuariabile est, licet vnum esse subtenrale sit pfectius alio eiusdem speei. Et ideo non oportet quod si secundum diuersitatem dispositionum praecedentium forma in materia, vel simul cum forma incipientium sit inaequalitas formarum subtralium, quod a simili secundum diuersitatem dispositionum sequentium formam intendatur vel remittatur, quia dispositiones praecedentes, vel simul incipientes cum forma aliquem modum causalitatis habent respectu formae subalis, non autem dispositiones sequentes, ideo posteriores non variant formam sicut priores.

Ad sextum negatur antecedens. Dispositiones enim materiae redundant non solum in formam eductam de potentia materiae, immo in formam vnibilem materiae, & proportionatam materiae, cuiusmodi est anima humana.

Ad primum Henri. dicitur primo, quod auctoritas Philas false & varie ibidem exponitur. Nam Phils non loquitur specialiter ibi de substantijs separatis, sed generaliter de omni forma potissime de subtirali ad hunc sensum, quod nulla forma quantum ad id quod est de ratione formae, aut quantum ad esse quidditatiuum recipit magis aut minus, vt dictum est in distinctione facta in solu. 4. Sed tamen forma substantialis potest suscipere magis & minus quantum ad esse, quod dat materiae vel subiecto. Et de hoc allegatum est dictum Sanctus Thomas prima secundae.

Item in scripto super 8. Met. sic dicit. Sicut numerus non suscipit magis & minus, ita nec substantia, quae dicitur secundum speciem, sed forte illa quae dicitur secundum materiam. Sicut enim ratio numeri in aliquo determinato consistit, cui non est addere, nec subtrahere, ita nec formae. sed magis & minus contingit ex hoc quod materia magis vel minus pfecte pticipat formam, vnde etiam albedo non suscipit magis & minus, sed album. Dicitur secundo quod illud, quod ibi dicitur de pluribus suppositis angelorum sub vna specie est nobis tantum inconueniens, sicut fuit philoso. Dicitur tertio quod non est simile de animabus rationalibus & angelis, quia animae rationales habent naturalem habitudinem ad corpora, & ideo possunt esse plures animae in eadem specie, non sic de angelis qui nulla naturale habent habitudinem ad materiam, ideo possunt esse plures in eadem specie solo numero differentes Dicitur quarto quod indiuiduatio animarum rationalium fit per aliquid accidentale, quod est extra rationem animae, quia scilicet per quantitatem, vt per principium primum distinctionis, cum ipsa de natura sua sit diuisibilis in partes eiusdem rationis & omnes aliae formae hoc habent ex quantitate materiam diuidente. Vnde animae quae causarentur extra corpora haberent habitudinem ad corpora indiuiduanda pet quantitatem, quod de angelis fingi non potest. Ista solutio praeter primum dictum habetur a Berus de gannaco in impugnatione 3. quolibet Godo. q. 5.

Ad secundum dicitur, quod vna anima est perfectior alia in substantialibus pertinentibus ad indiuiduum, non autem in substantialibus pertinentibus ad speciem. Nec improbatio huius ibidem facta valet, quia male & insufficienter accipit huiusmodi excessum animae ad animam. Non enim est propter alietatem partium alterius rationis, aut eiusdem rationis, sed tantummodo propter excessum esse vnius ad esse alterius, vt dictum est in solutione quarti. Et hoc intendit Sanctus Thomas secundo senten. in praesenti distinctione, vbi sic dicit. art. vltimo in solutione primi, diuersitas formalis duplex est quaedam quae est formae per se secundum illud, quod ad rationem formae pertinet, & talis diuersitas formae diuersitatem speciei inducit. Est autem quaedam diuersitas formae non per se, sed per accidens ex diuersitate materiae resultans secundum quod in materia melius disposita dignius forma participatur, & talis formae diuersitas speciem non diuersificat, & haec est diuersitas animarum. Haec ille.

Ad tertium dicitur, quod non solum anima Christi excedit alias animas, immo aliorum hominum vna excedit aliam modis supradictis. Ad rationem in oppositum quasi respondit Sanctus Thomas secundo sen. modo quo statim dictum est in solutione primi Bernus

PrevBack to TopNext