Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccato originali debeatur poena sensibilis
CIRCA trigesimam tertiam distinctionem 2. sent. quaeritur. Vtrum peccato originali debeatur poena sensibilis,
& videtur quod sic. Nam Augustinus dicit. de fide ad petrum. Firmissime tene & nullatenus dubites paruulos qui sine sacramento baptismatis de hoc seculo transeunt aeterno supplicio puniendos, sed supplicium poenam sensibilem nominat: ergo paruuli qui pro solo originali punientur, poenam sensibilem sustinebunt.
IN oppositum arg. sic. quia Augustinus dicit poenam paruulorum qui originali tantum tenentur omnium esse mitissi mam, sed hoc non esset si sensibili poena torquerentur, quia poena ignis inferni est grauissima. ergo paenam sensibilem non sustinebunt
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit haec prima conclusio Priuatio diuinae visionis est propria & sola paena peccati originalis post mortem, loquendo de paenis formaliter inexistentibus, aut inhaerentibus personae. Quod dico propter carceralem paruulorum inclusionem, quae licet sit poena, est tamen extrinseca, non autem intrinseca, nec intrinsecam causans. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas secundo sen. dis. 33. q. 2. ar. primo, vbi sic dicit. Poena debet esse proportionata culpae secundum illud Isa. 27. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam. Defectus autem qui per originem traducitur rationem culpae habens non est per corruptionem, vel subtractionem alicuius boni quod naturam humanam consequitur ex suis principiis, sed per subtractionem alicuius quod naturae superadditum erat: nec ista culpa ad istum hominem ptinet, nisi secundum quod talem naturam habet, quae hoc bono quod in ea natum erat esse, & possibile conseruari destituta est. Et ideo nulla alia poena sibi debetur nisi priuatio illius finis ad quem donum subtractum ordinabat, ad quod per se natura humana pertingere non potest. Hoc autem est diuina visio, & ideo carentia huius visionis est ppria & sola poena peccati originalis post mortem. Si enim aliqua poena sensibilis pro peccato originali post mortem infligeretut, puniretur iste non secundum hoc quod culpam habuit, quia paena sensibilis pertinet ad hoc, quod est personae proprium, est, quia per passionem huius particularis talis poena est. Vnde sicut culpa non fuit per eius operationem, ita nec paena per pasionem eius esse debet, sed solum per defectum illius, ad quod natura de se insufficiens erat. In aliis autem perfectionibus vel bonitatibus, quae humanam naturam consequuntur ex solis principiis nullum detrimentum sustinebunt damnati pro peccato originaliHaec ille.
Item de malo. q. 5. aric 2. sic dicit. Sicut communiter dicitur peccato originali non debetur poena sensus, sed poena damni solum scilicet carentia diuinae visionis. Et hoc videtur esse rationabile propter tria. Primo quidem, quia quaelibet persona est alicuius naturae suppositum, & ideo ad ea quae sunt naturae per se immediate ordinatur, ad ea vero quae sunt supra naturam ordinatur mediante natura Quia igitur aliqua persona detrimentum aliquod patiatur in his, quae su at supra naturam, potest contingere vel ex vitio naturae, vel ex vitio personae. Quia autem detrimentum patiatur in his, quae sunt naturae hoc non videtur posse com tingere, nisi propter vicium personae. Vt autem ex praemissis patet, peccatum originale est vicium naturae, peccatum autem actuale est vitium personae. Gratia autem & diuina visio sunt supra naturam, & ideo priuatio gratiae & carentia visionis diuinae debetur alicui personae non solum propter peccatum actuale, sed etiam propter originale. Paena autem sensus opponitur integritati naturae, & bonae eius habitu dini, & ideo poena sensus non debetur alicui nisi propter peccatum actuale secundo, quia paena proportionatur culsio ab incommutabili bono, & conuersio ad bonum commutabile debetur & poena scilicet carentia diuinae visionis correspondens auersioni, & poena sensus correspondens conuersioni. Sed in peccato originali non est conuersio, sed sola auersio vel aliquid auersioni correspondens scilicet destitutio animae a iustitia originali, & ideo peccato originali non debetur paena sensus, sed solum poena daani scilicecarentia diuinae visionis 3. quia paena sensus nunquam debetur habituali dispositioni, non enim quis punitur ex hoc quod est habilis ad furandum sed ex hoc quod actu furatur. Sed habituali priuationi absque oi actu debetur aliquod damnum, puta qui non hebnt sciam literarum, ex hoc ipso indignus ea pomotione a epalem dignitatem. In peccato autem originali inuenitur quaedam concupiscentia per modum habitualis dispositionis, quae paruulum facit habile ad concupiscendum, vt Augustinus dicit. Adultum autem facit actum concupiscentem. Et ideo paruulo defuncto cum originali non debetur poena sensus, sed solu poena damniscilicet quia non est idoneus perduci ad visionem diuinam propter priuationem originalis iustitiae. Haec ille.
Ex quibus quadrupliciter arguitur proconclusione primo sic. Pctom naturali & non psonau debet paena naturae, no psonae, sed pctaumemnm originale est petamd naturale non personale, priuatio vero diuinae visionis est paena naturalis, paena vero sensus est paena personalis, igitur peccato originali debet prima paena, non autem secunda. secundo arguitur sic. Nullus debet pati detrimentum in his quae sunt naturae vel proprie naturalia, sic quod non supernaturalia, nisi propter peccatum personale, sed paena sensus est detrimentum eorum, quae sunt naturae, igitur soli peccato personali debetur. tertio sic Poena sensus non debetur peccato. in quo nulla est actualis conuersio ad bonum comuta bile, sed in peccato originali nulla est talis conuersio igitur &c. quarto sic. Habituali dispositioni non debetur poena sensus, peccatum originale non ponit aliud quam habitualem dispositionem: igitur &c.
Secunda conclusio. Decedentes cum solo peccato originali non patiuntur vllam afflictionem doloris interioris. Hanc ponit Sanctus Thomas de malo. q. 5. ar. 3. vbi sic dicit. Aliqui posuerunt, quod pueri sentient aliquem dolorem vel affsictionem interiorem ex carentia diuinae visionis, licet iste dolor non habeat in eis rationem vermis conscientiae, quia non sunt sibi conscii quod in eorum potestate fuerit culpam originalem vitare, sed nulla ratio videtur esse quod subtrahatur ab eis exterior poena sensus si attribuitur eis interior afflictio, quae est multo magis poenalis, & magis opponitur mitissimae poenae, quam Augutinus eis attribuit. Et ideo aliis videtur, & melius, quod nullam afflictionem etiam interiorem sentiant. Et huius rationem aliqui diuersimode assignant. Quidam enim dicunt quod animae puerorum cum originali decedentium sunt in tantis tenebris ignorantiae constitutae quod nesciunt se ad beatitudinem esse factas nec aliquid circa hoc cogitant. Et ideo nullam de hoc patiuntur afflictionem, sed hoc non videtur dici conuenienter. Primo quidem, quia cum in pueris non sit peccatum actuale, quod est proprie peccatum personale, non debetur eis, ut aliquod detrimentum patiantur in naturalibus bonis secundum rationem supra assignatam. Est autem naturale animae separatae vt non minus, sed magis vigeat in cognitione quam animae quae sunt hic, & ideo non est probabile quod tantam ignorantiam patiantur. 2. Quia secundum hoc illi qui sunt damnati in inferno melioris cognitionis essent quantum ad nobiliorem sui partem scilicet intellectum in minoribus tenebris ignorantiae constituti. Et nullus est, vt Augustinus dicit, qui non mallet dolorem pati cum sana mente quam gaudere insanus. Et ideo alii assignant causam huius, quod non affliguntur ex disspositione voluntatis ipsorum. Non enim post mortem mutatur in anima dispositio voluntatis neque in bonum neque in malum, vnde cum pueri ante vsum rationis non habeant actum inordinatum voluntatis, neque etiam post mortem habebunt. Non est autem absque inordinatione voluntatis quod aliquis doleat se non habere id quod nunquam potuit adipisci, sicut inordinatum esset si aliquis rusticus doleat de hoc quod non esset regnum adeptus. Quia igitur pueri post mortem sciuntem se non potuisse illam gloriam adipisci, ex eius carentia non dolebunt. Possumus tamen vtrunque coniungentes mediam viam tenere, vt dicamus quod animae puerorum naturali quadam cognitione vigent, qualis debetur animae separatae secundum suam naturam, sed carent supernaturali cognitione quae hic in nobis per fidem plantatur, eo quod nec hic fidem habuerunt in actu, nec sacramentum fidei susceperunt. Pertinet autem ad cognitionem naturalem quod anima se sciat propter beatitudinem creata, & quod beatitudo consistat in adeptione boni perfecti, sed quod illud bonum perfectum ad quod homo factus est sit illa gloria, quam sancti possident, est supra cognitionem naturalem. Vnde Apostolus dicit prima cor. 2. quod nec oculus vidit nec auris audiuit, & in cor hominis non ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se. Et postea subdit. Nobis autem reuelauit deus per spaeur suum quae quidem reuelatio ad fidem pertinet, & ideo se priuari tali bono animae puerorum non cognoscunt, & peropor hoc non dolent, sed hoc quod per naturam habent absque dolore possident. Haec ille.
Item. 2. sen. di. 33. q. 2. ar. 2. sic dicit. Circa hoc est triplex opinio, quidam enim dicunt quod pueri nullum dolorem sustinebunt, quia ratio in eis adeo obtenebrata erit, vt non cognoscant se amisisse quod amiserunt. Quod probabile non videtur vt anima de onere corruptionis absoluta non cognoscat ea quae saltem ratione in uestigari possunt, etiam multo plura, & ideo dicunt alii quod in eis est perfecta cognitio eorum, quae naturali cognitioni subiacent, & cognoscent Deum, & se esse priuatos eius visione. Et ex hoc aliquem dolorem sentient, tamen mitigabitur eorum dolor inquantum non propria voluntateculpam incurrerunt pro qua damnati sunt. Hoc etiam probabile non videtur, quia talis dolor de priuatione tanti boni paruus esse non posset, & praecipue sine spe reparationis, vnde eorum poena non esset mitissima. Et praeterea omnino eadem ratione qua dolore sensibili exterius affligente non punientur, etiam dolorem interiorem non sentient, quia dolor poenae delectationi culpae correspondet, vnde remota delectatione a culpa originali, omnis dolor ab eius paena excludetur. Et ideo alii dicunt quod cognitionem perfectam habebunt eorum quae naturali cognitioni subiacent, & cognoscent se priuatos esse vita aeterna, & causam quare ab ea exclusisunt, nec tamen ex aliquo modo affliguntur, quod qualiter esse possit videndum est.
Sciendum ergo quod ex hoc quod aliquis caret eo, quod suam proportionem excedit, non af ssigitur si sit rectae rationis, sed tantum ex hoc quod caret eo, ad quod aliquo modo pportionatus fuit. Sicut nullus homo sapiens affligitur de hoc quod non pteut volare, vel qua non est rex vel imperator, cum non sit sibi debitum. Affligeretur autem si priuatus esset eo, ad quod habendum aliquo modo aptitudinem habuit. Dico ergo quod omnis homo habens vsum liberi arbitrii proportionatus est ad consequendum vitam aeternam, quia potest se ad gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur. Et ideo si ab hoc deficiunt, maximus dolor erit eis, quia amittunt illud quod suum fore possibile fuit. Pueri autem nunquam fuerunt proportionati ad hoc, quod vitam aeternam haberent, qua nec eis debebatur ex principiis naturae, cum omnem facultatem naturae excedat, nec actus. proprios habere potuerunt quibus tantum bonum consequerentur, & ideo omnino nihil dolebunt de carentia visionis diuinae, immo magis gaudebunt de hoc quod participabunt multum de diuina bonitate in perfectionibus naturalibus. Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad vitam aeternam consequendam, quauis non pe actionem suam, tamen per actionem aliorum circa eos, quia potuerunt ab aliis baptizari, sicut & multi pueri eiusdem conditionis baptizati sunt, & vitam aeternam consecuti. Hoc enim est super excedentis gratiae, vt aliquis sine actu proprio praemietur, vnde defectus talis gratiae non magis tristitiam causat in pueris decedentibus non baptizatis quam in sapientibus hoc quod multae gratiae eis non fiunt, quae in aliis similibus factae sunt. Haec ille.
Ex quibus potest formari triplex ratio pro conclusione. Prima talis est. Nullus interius affligitur de hoc, de quo non cogitat, sed paruuli decedentes cum originali solo non cogitabunt de visione Dei, nec de priuatione talis visionis, igitur de hoc non affligentur. secunda talis est. Nullus in rationis rectitudine constitutus affligitur, nec tristatur, quia caret eo, ad quod nunquam fuit proportionatus, sed tales paruuli vtuntur recta ratione. Et dato quod cogitent & sciant se priuatos vel exclusos a Dei visione, sciunt se nunquam ad illam fuisse proportionatos: igitur de hoc non tristantur. Et in hoc primus arti. terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra praedicta. Et quidem contra primam conclusionem arguit Gregorius de arimino dicens quod illius conclusionis oppositum sensit Augusenus quod probat primo ex eius auctoritate communiter allegata de fide ad petrum c. 27. Firmissime inquit tene & nullatenus dubites, non solum homines iam ratione vtentes, verum etiam paruulos qui siue in vteris matrum viuere incipiunt, & moriuntur, siue iam de matribus nati sunt, si sine sacramento baptismatis, quod datur in nomine patris & filii & spiritussancti de hoc seculo transeunt, ignis aeterni supplicio puniendos, quia & si peccatum propriae actionis non habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione traxerant. Constat autem quod supplicium ignis aeterni poena illa est inferni quae dicitur paena sensus, & de qua praesens currit quaestio. Sed ad hanc rationem inquit dicitur dupliciter. Primo quidem quod Augustinus hic locutus est excessiue, vt se maxime elongaret a sententia haereticorum, qui in paruulis negabant omnem culpam, & per consequens omnem poenam. Ideo multum inquit attendendum est contra quos sancti loquantur, vt habeatur eorum intentio. Sed responsio nullatenus stare potest. Primo quidem, quia cum falsitas falsitate excludi non debeat nec vbi vera fides defenditur sit docendus error, vel falsa sententia asserenda, non est putandum, quod Augustinus eximius extirpator errorum, & veridicus fidei defensator propter quemcunque excludendum errorem dixisset firmiter credendum esse pueros ignis supplicio puniendos esse, si hoc falsum, aut non rectae fidei consonum aestimasset secundo qua in, illo lib Augunus contra nullum errorem specialiter loquitur, sed communiter totius catholicae fidei canones tradit cuilibet praemittens. Firmissime tene & nullatenus dubites, & de omnibus in vltimo capitulo dicti libri ait. Haec 40. capitula ad regulam verae fidei firmissime pertinentia fideliter crede, fortiter tene, veraciter patienterque defende, & si quem contraria his dogmatizare cognoueris, tanquam haereticum abijce. Ita enim ista quae posuimus fidei catholicae congruunt, vt si quis non solum omnibus, sed etiam singulis voluerit contraire, in eo quod singulis eorum contumaciter repugnatur, & his contraria docere non dubitat, haereticus, & fidei christianae inimicus, atque ex hoc omnibus catholicis anathematizandus appareat. Haec ille. Non autem debet in mentem alicuius theologi cadere quod inter tales regulas fidei Augustinus posuisset aliquid falsum secundum significationem, quam primo facit communiter apud omnes, sicut in proposito sequeretur, si dicta responsio esset vera.
Confirmatur. Quia cum huius regulae oppositum nullibi inueniatur ab ecclesia determinatum, nec in sacra scriptura praedicatum, qua potestate tu dicis eum fuisse hoc non proprie & vere, sed excessiue locutum. Dicet alius similiter in alijs regulis ibidem per eundem positis fuisse locutum excessiue, & non vt sonant illas esse tenendas. Sed sic dicendo non est dubium intuenti diligenter quod in multos quis laberetur errores. Ideo secundo & communius aliter respondetur scilicet quod Augustinus ibidem nomine ignis generaliter omnem poenam significauit, vnde per ignis aeterni supplicium eternam poenam non sensus sed poenam damni intellexit. Sed haec responsio etiam non videtur posse stare Tum quia non est verisimile quod fidei regulas sub metaphoris tradidisset, & maxime vnam solam. Quaelibet autem alia ibi tradita proprie accipienda esse videtur. Tum quia in eodem ilbro ca. tertio simul & semel exprimit paenam talium puerorum, & daemonum, & adultorum damnatorum in chriminibus morientium, vnde ait. Qualitas malae vitae ab infidelitate incipit quae ab originalis peccatireatu initium sumit, in quo quisquis ita viuere incipit, vt ante finiatur vita quam ab eius obligatione soluatur, si vnius diei vel vnius horae spacio anima illa vixerit in corpore necesse est eam cum eodem corpore interminabilia gehennae supplicia sustinere, vbi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est, & sequitur vbi cum eo fornicarij & idolis seruientes &c. Si ante huius vitae terminumm a vijs suis malis conuersi non fuerint, aeternis ignibus comburentur. Cum igitur nullus per supplicia gehaennae, vbi diabolus arsurus est, aut per ignes quibus conburentur alij damnati intelligat communiter paenam quamlibet, sed determinate poenam ignis infernalis non videtur secundum mentem Augustini incedi, si per supplicia gehennae inferenda talibus pueris, paena damni tantummodo intelligatur.
Confirmatur. Quia pariter alius posset dicere quod ex illis verbis non posset haberi quod diabolus, aut alij patiantur paenam sensus, quod nullus diceret. Et patet assumpta, quia similiter de omnibus loquitur Augustiu.
Secundo principaliter ostenditur Augustinum fuisse praedictae sententiae, eo quod in phypons responsione quinta contra Pelagium dicentem, quod infantes decedentes sine sacramento baptismatis non intrant regnum caelorum, habent tamen vitam aeternam sine omni paena, hac sola excepta, quod non sunt in patria, ex textu euangelij probat, quod si tales non obtinent regnum caelorum, vt fatebatur Pelagius, & verum est, consequens est vt mittatur cruciandi in ignem aeternum, vnde ait sic. Primum enim locum fides catholicorum regnum credit esse caelorum, vnde non baptizatus excipitur. secundum gehennae est, vbi cum apostata vel a fide Christi alienus aeterna supplicia experietur, tertium penitus ignoramus, immo nec esse scripturis sacris inuenimus. Finge Pelagiane locum ex officina peruersi dogmatis tui vbi alieni a gratia Christi vitam requiei & gloriae possidere paruuli possunt. Dextera iusti sedentis iudicis, & sinistra regnum est & gehaenna, vita & mors, iusti sunt & iniqui. In dextera igitur sunt iusti constituti in sinistra operarij iniquitatis. In regno requies baptismatorum, in gehaenna paena incredulorum. Vita ad laetitiam gloriae, mors ad fletum & stridorem dentium, iusti in regno patris simul cum Christo, iniqui igne perpetuo parato diabolo & angelis eius. Et immediate subdit. Quia ista non significant diuisiones multorum locorum, sed tantum duorum scilicet regnum caelorum, quo referuntur dextera, vita iusti, gloria &c. & gehaennae, quo referuntur sinistra, mors, iniustitia & quaecunque mala tormenta vbi inquit mors, quae secunda dicitur nisi finiatur, sed cruciatu durabilis erit. Et tunc arguit. Qui ergo baptizatus non est in his, quae sunt regni caelorum non potest repariri, & si non ibi, quia vere non ibi, putas ne Pelagiane, iam sentis vbi q. d. aperte videre debes quod reperitur in gehaenna. Ex his patet manifeste propositum. Tum quia primo dicit, quod alienus a fide Christi supplicia experietur aeterna. Experientia autem supplicij sine cruciatu & paena sensus non intelliguntur. Tum quia secundum eum quilibet est in regno coelorum vel in gehaenna, per quam mors secunda cruciatu durabilis semper, & vbi fletus & stridor dentium intelligitur, vbi concludit esse infantes non baptizatos.
Tertio quia in sermone de baptismo paruulorum contra Pelagium, & in 13. de verbis apostoli ex eodem praemisso sundamento concludit. Venturus est inquit dominus & iudicaturus de viuis & mortuis, sicut euangelium loquitur duas partes facturus est dexteram & sinistram. Sinistris dicturus. Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis eius. Dextris dicturus. Venite benedicti patris mei, regnum percipite, quod paratum est vobis ab origine mundi. Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem, nullus relictus est locus medius vbi ponere queas infantes. Et subdit. Si ergo dextera erit, & sinistra, & nullum medium locum in euangelio nouimus, qui non in dextera, proculdubio in sinistra: ergo qui non inregnum, proculdubio in ignem aeternum. Et si dicatur quod huiusmodi infantes erunt proculdubio in igne infernali, & tamen non patientur ab illo, hoc in consequentibus videtur Augustinus excludere ex verbo Christi quo quid per regnum, & quid per ignem intelligeret declarauit. Vnde de ipso Christo subdit Augutnus extrema sententia, vt doceret quid sit regnum & quid ignis, aeternus. Tunc(inquit) abibunt isti in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam. Ex hoc patet, quod illi quibus dicetur. Ite in ignem aeternum, patientur conbustionem ignis aeternam. Et hoc confirmari videtur per rationem, quaua vna eadenque sententia omnes damnati iudicabuntur ad ignem aeternum, inter quos infantes huiusmodi concludentur, nec etiam aliam snuiam legimus dandam de eis spalem. Constat autem quod ceteri siue angeli siue homines damnati non solum ex illa sententia intelliguntur iudicari ad illum ignem, qui sint in ipso tantummodo localiter continendi, sed quia sunt ab ipso veraciter cruciandi, igitur ita videtur sentiendum de praedicta sententia quo ad infantes damnatos. Pro hoc facit etiam illud quod idem Augustinus scribit in epistola ad Consensium in illa epistola quantum ad oculos. Illi( inquit) qui ad iudicium cesurrecturi sunt, non comutabuntur in illa incorruptelam, quam nec doloris corruptionem pati potest. Illa nanque fidelium est atque sanctorum, isti vero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur, & vermis eorum non morietur. Constat quod tales infantes de numero eorum sunt qui ad iudicium sunt resurrecturi.
Praeterea. Sicut tu de ipsis pueris quanquam ad inclusionem localem tantum modo illud verbum Christi intelligeres, sic alius de ceterie damnatis forsitan exponeret. Nec ex scriptura sacra, vt videtur posset dictum eius plusquam tuum improbari. Ex his vt videtur patet Augustinum sensisse, & ex intentione contra Pelagianos probasse quod huiusmodi infantes paenam ignis, & cruciatum patientur, & non tantumon paenam damni, quae est tantummon carentia diuinae visionis.
Confirmatur quia talem opinionem in prallegato sermone post verba recitata videtur attribuere Pelagio, vnde ait. Videris enim tibi misericors, quia non ei scilicet infanti non baptizato aufers vitam. Damnas tamen quem separas a regno caelorum, damnas non percutis eum. sed in exilium mittis. Nam qui exulant, viuunt, si sani sunt in doloribus corporis non sunt, non torquentur, non carceris tenebris affigunitur, haec illis sola paena est non esse in patria.
Praeterea. Quia nullibi legi Augustinum dicentem, quod ipsi non patiantur paenam ignis, aut paenam sensus, aut tantummodo puniantur paena illa damni. Nec etiam vidi ab aliquo allegatum, quod alicubi dixerit aliquam talem sententiam, vnde satis videtur mihi eum fuisse alterius sniae.
Nec valet quod tenentes oppositum inducunt pro se auctoritatem Augustini in Ench. in principio. q. ad oppositum allegatam. Illa enim auctoritas non concludit oppositum quia valde bene stant simul quod tales paruuli patiantur poena sensibilem, & quod eorum paena sensibilis. sit mitissima respectu penarum illorum qui actualiter peccauerunt. Et pro certo si diligenter inspiciatur intentio Auutnus videtur esse ad oppositum illius, quod intenditur per arg. & pro principali proposito Vnde in principio immediate praecedentis capituli ait Augustinus Quicunque ab illa perditionis massa quae facta est per hominem primum non liberatur p vnum mediatorem Dei & hominum resurgent quidem & ipsi vnusquisque in carne sua, sed vt cum diabolo & angelis suis puniatur. Et paulo post dicit. Nec moueat inquit quo in eis corpus incorruptibile, si dolere poterit, aut quomodo corruptibile, si mori non poterit. Non est enim vera vita nisi vbi feliciter viuitur, nec vera incorruptio, nisi vbi salus nullo dolore corrumpitur. Vbi autem infelix mori non finitur, & vt ita dicam mors ipsa non moritur, vbi dolor perpetuus non interimit, sed afligit, ipsa corruptio non finitut. Ex his patet eum velle, quod quilibet non liberatus a malsa perditionis quales constat esse infantes, de quibus est sermo, resurget cum carne, vt in illa dolores patiatur, & per consequens quilibet talis habebit poenam sensibilem, inter quos tamen mitissimam dicit fore paenam eorum qui solum originale habueruntQuarto principaliter Quia huius mentis videtur esse beatus Gregorius 9. moralium super illo verbo Iob. 9. Multiplicauit vulnera mea etiam sine causa dicens. Nonnulli enim prius a praesenti lucae subtrahuntur quam ad proserenda bona mala ue merita vitae actiuae perueniant, quos quia a culpa originis salutis sacramenta non liberant, & hic ex proprio nil egerunte, & illuc ad tormenta pueniunt. Tormentum autem proprie cruciatus, & poena sensibilis dicitur.
Item immediate prius dicit. Quibus vnum vulnus est corruptibiles nasci, aliud carnaliter mori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur occulto eis iustoque iudicio, etiam sine causa vulnera multiplicantur, quod petormenta percipiunt, qui nihil ex propria voluntate peccauerunt. Vnde posset etiam satis fortis ratio formari ad propositum, vt videtur quoniam si nullam aliam poenam quam damni praecise tales infantes post mortem paterent, sequitur quod multo melius esset eis post mortem eorum, & finalem damnationem quam fuerit in vita ista. Patet quia in ista vita multas poenas sensibiles & cruciatus patiuntur, & cum hoc carent diuina visione. Post eorum autem dannationem nullam poenam sentient, sed tamenumon visione diuina carebunt secundum opinionem ista. Sed consequens videtur falsum, nam omnium damnatorum videtur esse peior futura conditio post finale iudicium, & hoc etiam videtur probare in speciali quantam ad propositum textus allegatus iuxta expositionem Gregorii cum dicitur. Multiplicauit vulnera mea sine causa. Non enim multiplicarentur, sed minuerentur, potius si nullam poenam praeter illam carentiam diuinae visionis herent.
Quinto quia opinio tenens oppositum non habet per se aliquam rationem cogentem, nec auctoritatem. Non quidem rationem, quia potissima ratio quam inducunt pro sua opinione videtur esse haec. Quia tales nullam fuerunt ex perti delectationem actualis culpae: igitur nullam debent patitristitiam poenae. Consequentiam probat quia vt scribitur extra de baptismo & eius effectu. ca. maiores, actualis peccatipoena est cruciatus perpetuus gehennae. Non ergo debetur illis qui non actualiter peccauerunt, quod confirmant per illud Apoc. 8. Quantum glorificauit se & in delitiis suis fuit, tantum date illi tormentum & luctum. Vbi secundum proportionem actualis delectationis inordinatae ostendit esse proportionem tormenti & poenae sensualis infligendae, igitur vbi nulla actualis mala delectatio praecessit, aut ptefuit, nulla sensualis poena secuta est. Haec est talium ratio. Sed haec ratio non concludit, prima enim consequentia non valet, quia non solum culpae actuali debetur tristitia poenae sensibilis, sed etiam culpae originali, quod notauit Augustinus de fide ad petrum in auctoritate superius allegata cum ait. Quia & si peccatum proprie actionis non habuerunt. Hoc etiam notauit beatus Gregorius statim post verba allegata exponens illud & sine causa dicens. Qui itaque nullum proprium adiungens ex solo originis reatu pmitur, quid in illo extremo examine quantum ad humani sensus aestimationem, nisi sine causa vulneratur:Sed tamen sub districtione diuina iustum est, vt propago mortalis velut infructuosa arbor etiam in ramis seruet amaritudinem quam traxit ex radice. Vulneratio autem, vt patet pro poena sensibili capitur. Et quamuis secundum humanam aestimationem non deberetur ei qui nullum propriae actionis potamm habuit secundum tamdei ocultam iustitiam debetur ei qui originalem culpam contraxit. Auctoritas autem decretalis non probat consequentiam, quia illa non dicit, quod solius culpae actualis. poenae sit cruciatus gehennae. Et per idem patet ad auctoritatem Apoc. quia cum illa sententia stat, quod etiam aliis, qui non glorificauerunt se in delitijs, detur tormentum & luctus. Et sic patet, quod ratio quam inducunt non cogit. Similiter nec aliqua auctoritas est pro illa opinione quia non inducunt aliquam auctoritatem proprie ad propositum, nisi illam augustini in ench. de qua supra fuit sermo. Et vlterius quandam decretalem extra de baptismo & eius effectu ca. maiores, vbi scribitur quod paena originalis peccati est carentia diuinae visionis, actualis vero peccati gehennae ppetuus cruciatus. Sed nulla istarum auctoritatum cogit, non quidem prima, vt supra dictum est, nec similiter secunda. Nam decretalis non dicit quod sola carentia diuinae visionis sit poena originalis peccati, nec etiam, vt dixi, ait quod solius actualis peccati cruciatus gehennae sit poena, quorum vtrunque vel alterum dicendum erit, & sufficerent ad probandum propositum illius opinionis.
Item quod tales exclusiue non sint intelligendae ex illa decretali patet. Tum ex glo. ibidem quae dicit. Paruuli, qui sine baptis. decedunt, in tenebris manent de consecrat. distin. 4. nulla praeter, & poena illa mitissima est omnium de consecrat. dis. 4. de generante, & tamen sempiterno igne punientur diit. eadem firmissime. Et est auctoritas Augusnus superius allegata. Ecce quod praeter tenebras ponit poenam ignis. Tum etiam quia ad propositum quod vult probare dicta decretalis, neutra illarum exclusiuarum est opportuna. Vult enim pbare quod dormienti vel amenti non dimittitur per baptismum peccatum originale, sicut dimittitur paruuli, & supponit quo in talibus sit etiam actuale peccatum. Probat autem hoc quod poena peccatioriginalis est carentia visionis Dei actualis vero peccati gohennae perpetuae cruciatus. Vnde si primum dimitteretur alicui alio non dimisso, talis non careret visione dei propter peccatum iam dimissum, & cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis. Sed haec tanquam incompossibilia sese non compatiuntur, immo mutuo ad uersantur. Haec autem decretalis. Patet autem quod tota ista argumentatio stat, etiam si praeter carentiam diuinae uisionis sit alia poena originalis peccati. Nam adhuc cum dimitteretur originale, eximeretur iste a poena talis carentiae.
Praeterea Constat quod peccati actualis non solus cruciatus gehennae est pena, sed etiam carentia diuinae visionis. Vnde christianus, qui nullum habet originale, si decedat cum reatu actualis mortalis semper carebit dei uisione. Sicut igitur ex hoc quod dicit decretalis quod poena actualis peccati est gehennae cruciatus, non tollitur, quin eius poena sit etiam carentia diuinae uisionis, sic nec ex hoc quod ait quod poena originalis peccati est carentia diuinae visionis excluditur, quin eius poena sit etiam cruciatus gehennae. Haec sunt argumenta Gregorii Contra secundam conclusionem arguit Durandus vel saltem contra eius probationes. Primo nanque arguit quod probatio conclusionis adducta de 2 sen. non valeat quia licet pueri non baptizati non habuerintim se aptitudinem, aut pportionem ad consecutionem gloriae, tamen habuerunt eam in sua radice scilicet in 1. parente. Et ideo sicut filius militis, cui gratis collatum esset imperium per se & pro tota sua posteritate doleret, si ob culpam patris priuaretur iure imperii, ita vder quod pueri non baptizati doleant si sciant se ex culpa primi parentis esse priuatos visione diuinae essentiae, ad quam puenissent, nisi culpa patris ipediuisset. Haec ille.
Et propr hoc arg. recedit a probatione. Sanctus Thomas quam ponit. 2. sen. & tenet se cum pbatione adducta ex dictis. Sanctus Thomas de malo. q. 5. 2. loco arguit contra se, & contra illam probationem. Sanctus Thomas quia vt communiter tenetur in generali iudicio omnes videbunt dei iudicium esse iustum proeo quod pcam singulorum omnibus apparebunt. Cum igitur decedentes cum solo originali peccato resurgat, & ad iudicium pertineant, videtur quod tunc cognoscat bonos praemiari visione diuina peroper sua merita, se autem priuari eadem visione propter suum demeritum vel propter demeritum primi parentis. Quare ergo tunc non dolebunt quando hoc cognoscent, quauis mo possint non dolere, quia forte hoc non cognoscunt. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Ideo ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod beatus Thomas respondet ad illud de malo. q. 5. ar. 2. in sol. primi sic dicens. Nomine tormenti & supplicii & gehennae & cruciatus, vel si quid simile in dictis sanctorum inueniatur est large accipiendum pro poena, vt ponatur species pro genere. Ideo autem sancti tali modo loquendi vsi sunt vt detestabilem redderent errorem. Pelagianorum qui asserebant in paruulis nullum esse peccatum, nec eis aliquam poenam deberi. Haec ille. Ex quibus patet quod de mente sancti Thomae sunt ambae solutiones quas arguens recitat. Ideo respondendum est ad improbationem illarum, & quidem ad improbationem primam primae solutionis dicitur quod Augustinus taliter loquendo, & alii sancti non excludunt falsitatem falsitate, nec docent errorem ad de sendendaem veram fidem, quia dictum eorum sane intellectum verum est.
Ad secundam improbationem dictae responsionis dicitur, quod Auustnus licet in dicto li. de fide ad Petrum nullum errorem in spalinonet, tamen omnia quae ibidem dicit ponit ad excludendum errores illos potissime qui sua circatempa pullulabant, cuiusmomn erat error Pelagianorum.
Ad illud autem quod adducitur de dicto Augsti in fine illius libri dicitur quod responsio ista nodogmatizat aliquid contrarium illis. 40. capitulis, nec alicuiillorum sed exponit dicta Augustius in illis, quia etiam dicta Christi licet exponere.
Ad confirmationem ibidem factam dicitur, quod licet ecclesia non determinet expresse oppositum illius regulaebeati Augustinus nec sacra scriptura publice praedicet oppositum tamen ex dictis sacrae scripturae & doctorum ecclesiae apparet, quod dicta sancti Augustinus & aliorum sanctorum in hac materia sunt intelligenda modo quo dcamen est, quod apparet multipliciter. Primo quidem quia Christus vbicunque loquitur de poena sensus reprobis inferenda, semper praemittit aliquid pertinens ad eorum culpas actuales omissiuas aut commissiuas, sicut patet Mathei. 25. vbi dicit quod eis dicetur, ite male dicti in ignem aeternum &c. qui omiserunt exercitium operum misericordiae, & similiter Math. 13. Sic erit in consummatic ne seculi, mittet filius hominis angelos suos & colligent de regno eius omnia scandala, & eos qui faciunt iniquitatem & mittent eos in caminum ignis.
Item omnes euangelistae alii similia dicunt. Paulus vero 2. cor. 5. sic dicit. Qmes nos manrfestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum &c. Vbi videtur manifeste dicere peomia positiua & poenas positiuas inferendas & reddendas meritis vel demeritis actualibus, nec vnquam in doctrina alicuius apostoli contineri poenam positiuam infligendam eis qui nullum actuale de meritum gesserunt, sed solo peccato originali tenentur. Io se quoque Augustinus in plerisque locis testatur deum illis solis redditurum damnationem aeternam qui spontanea delicta incurrerunt. Vnde & recitatur in decretis. 23. q. 4. in ca. nabucho. Vasis irae nunquam deus aeternum redderet interitum, si non spontaneum inueniretur homo habere peccatum. Et quod loquatur de peccatis actualibus patet per illa quae ibidem praemittuntur, & subduntur. Similiter ad primam improbationem secundae responsionis dicitur. quod non est mirum, si Augustinus in regulis fidei aliquas locutiones metaphoricas interserat, cum Christus in doctrina fidei parabolice loqueretur, & attento quod Augustinus rhetor & rethoricae doctor fuerat, cuius scientiae modus est typice & figuratiue loqui Nec solum in regula quae allegatur, immo in aliis eiusdem librisimili modo loquendi vtitur, vt patet aduertenti. Ad secum dam improbatione dictae responsionis dicitur quod sicut dicit beatus Thomas vbi supra allegatus est per omnia illa vocabula supplicium, & ignem intelligunt sancti in materia praesenti poenam large, non autem specialiter poenam sensibilem. Vnde & Sanctus Thomas 2. sen. di. praesenti. q. 2. ar. 1. in sol. primi exponens auctoritatem Augutinus in primo argumento al legatam sic dicit. Supplicium non nominat in illa auctoritate paenam sensibilem, sed solum penam damni, quae est carentia diuinae visionis Sicut etiam & nomine ignis frequenter in scriptura quaelibet poena signari consueuit. Haec ille.
Quia autem beatus Augustinus in dicto lib. de fide ad petrum aliquando figuratiue sit locutus patet in multis locis, potissime vbi dicit. Aeternum quopope ac sine initio est quodfilius de natura patris natus extitit, & aeternum est ac sine initio est quod spiritus de patrinatura filiique procedit.
Item vbi dicit aliud est genuisse quam natum esse. Item vbi dicit. Sic ergo Christum dei filium. 1. vna ex trinitate personam Deum verum crede, vt diuinitatem eius de natura patris natam esse non dubites Item vbi dicit sic. Verbum caro factum est, vt vna persona esset cum carne sua vnigenitus ac sempiternus Deus.
Item vbi dicit. Iesus Christus quod creator est, commune habet cum patre naturaliter & spiritu sancto, quod autem creatus est, solus heet personaliter in seipso. Item vbi dicit iste qui in se vno totum exhibuit, quod est necessarium ad redemptioni nostrae sciebat effectum, idem sacerdos & sacrificium, idem deus & tenplum.
Item vbi dicit. Non facit rem viuentem nisi res viuens. Item vbi dicit. Neque illa corpora vnius naturae sunt cum deo, quibus singulis singulos brutos atque irrationales spiritus, quibus eadem corpora, quae viuificarent ac sentificarent inseruit, sic nec ipsi bruti spiritus &c.
Item vbi dicit Angeli vero & homines pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac habitudinis donum in ipsa naturae spiritualis creatione diuinitus acceperunt, & innumerabilia taliain eodem libus dicit vera quidem sed tropice dicta expositione indigentia.
Item quod auctoritas Augutinus contra istam secundam responsionem de eodem libus accepta non intelligenda sit ceparuulis apparet, quia post verba in arguendo allegata subdit quasi ex ponendo praedicta omnis enim homo qui in hoc seculo vsque ad finem iniquitatum delectatione, & cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine noxia paena tenebit &c. Ecce quod dicit noxia poena idest sensibilis. Ex quo etiam patet, quod illa auctoritas non loquitur de vita vegetatiua aut sensitiua, sed de operibus rationis, quorum assuetudo dicitur vita actiua, vita contemplatiua, vita voluptuosa. Constat autem quod paruuli, de quibus est sermo, tali vita nunquam vixeretur per diem aut horam, vnde arguens in conuenienter applicat auctoritatem ad propositum. Ad confirinationem dicitur quod illa auctoritas non loquitur de pueris, sicut de adultis, & de omnibus, quia non loquitur nisi de perseuerantibus in qualitate malae vitae, accipiendo vitam pro operatione. Talem autem vitam haberunt daemones & homines in peccato mortali actuali decedentes, non autem paruuli, de quibus nunc loquimur.
Ad secundum principale dicitur primo, quod ex dictis Au. contra Pela. concluditur, quod receptaculum talium paruulorum erit vna pars inferni tenebrosa & igni infernali vicina. Huius autem loci detentionem & inclusionem Augus dicit & nominat ignem aeternum supplicium cruciatum cum adiunctione poenae damni. dicitur secundo, quod si Augustinus ex intentione proponebat loqui de poena sensinili, & non solum de poena damni cum inclusione infernalis loci, moquo dictum est tunc oportet dicere, quod non loquitur de paruulis quobuslibet, sed tamuemumon de paruulis non baptizatis, qui non ita paruuli fuerint quin vsum rationis habuerint, & credere si vellent potuerint, sed ex contemptu vel negligentia a fide Christi alieni fuerunt, quod videtur quia dicit ad gnem gehennae, quem secundum locum nominat mittendos esse apostatas & incredulos & a fide Christi alienos. Non autem loquitur de paruulis, qui nunquam vsum rationis humanae habuerunt, nec vllum actuale poauer commisserunt, quia illi non propriae dicuntur iniqui de quibus solum loquitur Augustinus vt patet ex verbis illis, cum dicit. Iusti in regno patris simul cum Christo, iniqud in igne aeterno parato diabolo & angelis eius.
Ad tertium principale patet ex solu. secundi. Na per talia verba intelligit generaliter omnem poenam, seu damni, seu sensus, vel intelligit inclusionem infernalem, vel loquitur de paruulis habentibus aliquantulum vsum rationis, quod satis patet ex argumento eius paruuli qui nullo modo habuerunt vsum rationi,, uon erunt proprie loquendo in die iudicu a dextris iudicis nec a sinistris Quia enim non a dextris, notum est quia non erunt de operibus misericordiae laudabiles. Quia etiam nec a sinistris patet quia eis nullo modo possunt adaptari vituperationes aut rephensiones, aut alia verba, quae Christus dicturus est secundum euangelium illis, qui dicuntur futuri in sinistra. Tum quia glossa per Sanctum Thomam Mathei. 25. allegatae ostendunt sufficienter, quod esse in dextris vel a dextris est habere bona opera, esse vero in nnistra vel a sinistris est habere mala opera, quorum neutrum habuerunt, qui nunquam vsum rationis habuerunt. Tum, quia secundum Gregorium vt ibidem allegat beatus Thomas 1. la quae legitur Chrritus dicturus constitutis ad sinistram suam non omnibus damnandis, sed tantummodo fidelibus damnandis, & non illis qui nunquam fidem habuerunt proponentur. Ex quibus patet, quod illud argu. non concludit contra nos, nec pro auctore suo. Ad improbationem responsionis ibidem datae dicitur primo, quod illa responsio verum dicit in hoc, quod paruuli cum solo originali decedentes erunt in igne infernali, prout ly in dicit inclusionem vel circundationem paruulorum a tali igne, vel vicinitatem ad talem ignem, sed responsio illa diminuta est poper duo. Primo quia non dicit aliquid de intentione aut arrestatione paruulorum in locis corporalibus.
Secundo quia nihil dicit de poena damni & carentia diuinae visionis, sed pfecta raeiosio est, quod tales paruuli nullam aliam poenam a Deo inflictam in alio subiecto ex perientur, nec post, nec ante iudicium, nisi hanc, quod primo carebunt perpetuo diuina visione. Secundo quod loco. vilissimo eorum detentiuo & alligatiuo detrudentur. Tertio quod vilissimae societati vel vicinitati damnatorum angelorum & hominum vicinabuntur, & si quid aliud pertinens ad praedcam dici potest Tunc ad primam improbationem huius responsionis dicitur, quod secundum praedicta, illa sententia qua dicitur. Ite in ignem aeternum, non conuenit paruulis nullum habentibus vsum rationis, si proprie vadamus ad expositiones illius textus, vt patet legenti glosas sanctorum, quas Sanctus Thomas ibidem adducit.
Ad primam confirmationem ibidem adductam dicitur, quod secundum sanctos iudicandorum in finali iudicio multi erunt ordine s, & per consequens multiplex snia, sicut habet tractari. 4. sen. di. 46. q. vnica. Vlterius quia aliter adiudi cabuntur igni perpetuo daemones, & aliter homines. Constat enim quod ille ignis aliter affliget daemones, quia solum quo ad intellectum & voluntatem & potentias abstractas & immateriales. Aliter vero homines, quia quo ad omnes potentias communes toti composito, & quo ad proprias soli animae. Item aliter affliget hominem vnum quam alium secundum diuersitatem demeritorum horum & illorum, qua propter nullum inconueniens est si aliter puniat paruulos & adultos, igitur &c.
Ad illud vero quod adducitur de Augustino in exempla ad Consensium ritospondet Sanctus Thomas de malo. q. 5. ar. 2. in sol. quinti. vbi sic dicit. In statu futurae vitae ignis & alia huiusmodi actiua non agunt in animas aut in corporahomnium secundum necessitatem naturae, sed magis secundum ordinem diuinae iustitiae, quia ille status est respitiendus pro meritis. Vnde cum diuina iustitia non exigat, quod pueris, qui cum solo originali peccato decedunt paena sensus debeatur, nihil ab hutdodo actiuis patientur. Haec ille. Ex quibus patet, quod paruuli quamuis resurgant ad damnationem & iudicium non tamen poena sensibili cruciabuntur in corpore, licet corpora eorum non sint dotata dote immortalitatis aut impassibilitatis. Dictum autem Augustini intelligitur de illis, qui resurrecturi sunt ad iudicium condenationis, vituperatiue, exprobatiue, & meritis actualibus retributiue, a quo iudicio tales paruuli erunt immunes.
Ad illud praeterea, quod ibidem additur, dicitur quod non est simile de paruulis, qui solo originali obnoxii, sunt & de adultis qui originalia superaddiderunt, quia sacra scriptura nullibi comminatur paenam sensus nisi male facientibus cuiusmodi non sunt tales pueri, immo nullibi scriptura in doctrina Christi aut apostolorum dicit aliquid de paena talium paruulorum expresse. licet ex dictis scripturae concludi possit eos priuandos diuina visione propter carentiam gratiae & sacramentorum.
Ad confirmationem ibidem factam dicitur, quod secundum quod patet ex verbis Augustini Pelagius non ponebat pueros tales includi carceribus tenebrosis, sicut nos ponimus, ideo a. Pelagio longe sumus. Ad aliud praeterea, quod ibi aducitur dicitur, quod verbis Augustini & aliorum sanctorum habetur, quod sola propria voluntas ardet in inferno. Vnde cum in pueris cum solo originali decedentibus propria voluntas illo modo quo sonat in malum, non fuerit consequens est, quod paenam ignis sensibilem non experientur. Ad hoc facit, quod supra allegatum est de canone. Vasis irae. Cum autem vlterius arguens dicit, quod auctoritas Augutinus allegata de Enche. non concludit propositum, dicitur quod immo, quia si paruulus cum solo originali decedens patitur paenam sensibilem, accipio vnum adultum qui liberatus ab originali quo ad culpam & reatum punitur post mortem in inferno pro solis actualibus etiam paena sensibili sicut ille paruulus. Constat quod inter paenam paruuli & paenam adulti erit aliqua pportio sic, verbi gratia, quod paena adulti sit. 2. graduum, & paena paruuli sit solum vnius tunc poterit accipi alius adultus qui decuplo minus quam primus peccauerit actualiter, quo secundo minus decuplo punietur quam primus. Ex quo sequitur, quod iste secundus adultus non plus punietur paena sensibili quam paruulus decedens cum solo originali, immo sequitur, quod possibile erit dare aliquem adultum, qui propter sola peccata actualia mitius in centuplo, vel quacunque pportione volueris, punietur paena sensibili quam paruulus, quod est contra Augustinus & in se absurdum.
Ad auctoritatem Augustinus quam allegat contra nos. Dicitur primo, quod ex illa solum hiur, quod quilibet non liberatus de massa perditionis punietur cum diabolo, quod conceditur, non tamen quod paenam sensibilem patiatur, sicut patitur aut patietur diabolus. Dicitur 2. quod 2. pars auctoritatis, in qua fit mentio de dolore carnis non debet extendi ad eos qui fuerunt in massa perditionis tantummodo ratione peccati originalis, sed ad eos, qui in tali massa fuerunt ratione peccati originalis & actualis simul, modo paruuli, de quibus est sermo, fuerunt in illa massa primo modo, non autem 2. modo.
Ad quartum principale respondet Sanctus Thomas de malo. q. 5. ar. 2. in so. primi eo modo quo responsum est ad primum principale. d. quod nomen tormenti, supplicii gehenniae, & cruciatus, vel si quid simile in dictis sanctorum inueniatur, est large accipiendum pro paena, vt ponatur species per ganeoe.
Ad rationem at, quam arguens ibidem innuit, respondet Sanctus Thomas in forma. 2. sen. di. 33. q. 2. ar. 1. in sol. tertii. vbi. sic arguit. Peccata grauius puniuntur post hanc vitam quam in vita ista, vbiest locus misericordiae, sed in hac vita respondet peccato originali paena sensibilis. Pueri enim qui solum originale habent, multas paenas sensibiles sustinent, nec iniuste, ergo post hac vitam paena sensibilis debetur originali. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod non est eadem ratio paenasensibili ante mortem & post mortem, quia ante mortem paena sensibilis consequitur virtutem naturae agentis, siue sit paena sensibilis exterior, siue interior, vt febris vel aliquid huiusmodi. Sed post mortem nihil aget virtute naturae, sed secundum ordinem diuinae iustitiae tantum, sicut in animam separatam, in qua constat, quod iguis naturaliter agere non potest, siue etiam in corpus post resurrectionem, quia tunc omnis actio naturalis cessabit cessante motu primi mobilis, qui est causa omnis motus & alterationis corporalis. Haec ille.
Item de malo. q. 6. ar. 4. in sol. 5. ar. sic dicit. Post mortem non est status proficiendi ad virtutem vel deficiendi perpeccatum, sed recipiendi pro meritis. Vnde omnes defectus qui sunt post mortem taxantur pro culpa, non autm ordinantur ad profectum ad virtutem vel euitationem peccatiEt inde est, quod pueris post mortem non debetur paenasensus. Haec ille Vbi sciendum, quod secundum eum in corpore illius articuli duplex paenarum genus est, quaedamscilicet taxata pro culpa, alia vero concomitans, sicut videmus, quod iudex pro aliquo crimine facit aliquem hominem excaecari. Sed ad caecitatem eius consequuntur multa incommoda, puta quod mendicat, & alia huiusmodi, sed ipsa caecitas est paena taxata pro peccato, ad hoc enim intendit iudex vt peccantem priuet visu, sed defectus consequentes non pondetat. Similiter potest dici in proposito, nam homini in primordio suae conditionis fuerat a deo datum quoddam auxilium originalis iustitiae, per quod praeseruabatur ab omnibus huiusmodi defectibus quo quidem auxilio priuata est tota natura humana propter peccatum primi parentis, ad cuius. auxilii priuationem consequuntur diuersa incommoda, quae diuersimode inueniuntur in diuersis, licet habeant aequaliter culpam originalis peccati. Hoc tamen interesse videtur inter deum punientem, & hominem iudicem, quod homo iudex non potest praeuidere euentus sequentes, vnde nec eos potest ponderare, dum infert paenam pro culpa, propter quod rationabiliter incommodorum inaequalitas eius iustitiae non duo rogat, sed deus omnes euentus futuros praenouit, vnde videretur ad eius iniustitiam pertinere, si aequaliter subiacentibus culpae, inaequaliter huiusmodi incommoda proueniant. Sed dicendum quod huiusmodi diuersitas, quam circa hos defectus accidit est a deo puisa & ordinata, non quidem propter aliqua merita in alia vita exsntia, vt quidam dixerunt, sed quandoque quidem propter aliqua peccata parentum. Cum enim filius sit aliquid patris secundum corpus, quod ab eo trahit, non autem secundum animam, quae immediate a deo creatur non est incouenies, quod per peccatum patris filius corporaliter puniatur licet non paena spirituali, quae pertineat ad animam, sicut & homo punitur in aliis rebus suis. Quandoque vero ordinantur huiusmodi defectus non vt poena alicuius peccati, sed vt remedium contra peccatum sequens, vel propter profectum virtutis, aut eius qui patitur, aut alterius, sicut dominus dicit. I0. 9. de caeco nato Neque hic peccauit, neque parentes eius, sed vt manifestentur opera Dei in illo, quod expediens erat ad humanam salutem, sed hoc ipsum, quod homo talis conditionis est, vt ei subueniatur, vel ad vitandum peccatum, vel ad profectum virtutis, per huiusmodi incommoda, siue defectus, ad infirmitatem humanae naturae pertinet, quae ex peccato primi parentis deriuatur, sicut quod corpus hominis sit sic dispositum, quod ad eum sanandum indigeat sectione, ad eius infirmitatem ptineat, & ideo omnes isti defectus respondent peccato originali, vt poena concomitans. Haec ille.
Ex quibus patet, quod secundum eum non est inconueniens, quod paruulus cum originali solo decedens grauius & multiplicius hic puniatur quam post mortem, loquendo de paenis concomitantibus vel consequentibus, licet in hoc seculo non grauius puniatur, loquendo de poena directe taxata peccato originali. Poena enim directe taxata peccato originali est in praesenti subtractio gratiae gratum facientis, vel originalis iustitiae, & illius diuini & supernaturalis auxilii, in futuro vero poena eius est priuatio diuinae visionis, & carceralis inclusio. Ad dictum vero Gregorii dicitur, quod talibus paruulis fiagella post mortem multiplicatur. Tum qua priuatio diuinae visionis in morte vel postmottem est eis poena, quae dum viuerent, non erat eis poena, quia nondum erat tempus Deum videndi, quia etiam Adam in statu innocentiae non videbat Deum, nec tamen hoc erat sibi poena. Tum secundo, quia post mortem carceraliter includuntur. Tum tertio quia tunc omni spe remedii priuantur & possibilitate euadendi peccatum & poenam, & adipiscendi gratiam & gloriam.
Ad quintum dicitur, quod opinio nostra habet prose rationem & multiplicem auctoritatem, rationem quidem no solum illam, quam arguens recitat sed multas alias, vt patet legenti doctores cum hoc etiam illam quam arguens recitat male soluit. Consequentia enim prima optima est, quia vt deductum est in fine solutionis tertii, si originali deberetur poena sensibilis posset casus contingere, quod aliquis pro mortali actuali mitius affligeretur poena senubili, quam paruulus pro solo originali, quod est contra Augustinum & omnem rationem. Ad dicta vero Augustini & Gregorii saepe dictum est, qualiter intelligenda sint. Similiter opinio nostra habet pro se auctoritatem Christi, & euangelistarum, & apostoloorum, & sanctorum doctorum, & aliorum approbatorum, qui bene intellexerunt verba Augustinus Vtrum autem verba illius decretalis sufficienter probent conclusionem nostram, non est multum curandum, cum prima facie videtur mens Papae fuisse, quod poena originalis peccati est sola priuatio diuinae visionis. S enim intendebat, quod tali peccato sensibilis paena deberetur simul cum priuatione diuinae uisionis, tunc non distinxisset inter paena originalis peccati & actualis, quia secundum hoc vtrique deberetur paena vnius generis & speciei nec valet quod dicit arguens, quod peccato originali debetur priuatio diuinae visionis, peccato vero actuali debetur vtraque poena. scilidamni & sensus. De glosa vero illius decretalis non multum curandum est, quia ille glosator multa falsa dicit, & in illo passu contradixit textui, nisi forte glosa eius exponat sic dicta Augustns ex quibus extrahitur.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod illa ratio fundatur in hoc principio quod homo sanae mentis & vtens sola recta ratione dolere potest de hoc quod priuatur bono, ad quod licet non habuerit in se aptitudinem, aut proportionem, aut ius habendi, tamen habuit in sua radice, puta in aliquo suorum praedecessorum modo quo ibidem explicatur. Si enim in alio principio fundetur argumentum colorem non habent, & ideo dicitur ad hoc, quod principium illud falsum est in multis casibus quorum vnus est, quando constat totaliter priuato suam priuationem esse iustam. Nullus enim vtens recta ratione dolet interiori dolore de hoc, quod apprehendit & iudicat esse iustum, dignum, & rationabiliter factum. Secundus est, quando constat taliter priuato sola recta ratioue vtenti, talem priuationem nullo modo sua propria voluntate inductam, nec per suam voluntatem vllo modo potuisse impediri. Tertius est, quando constat taliter priuato sola recta ratione vtens suum displicere fore penitus inutile, inhonestum, indelectabile, suum vero non displicere vel approbare, aut saltem patienter tale damnum pati esse honestum, vtile, aut delectabile. Haec autem concurrunt in talibus paruulis post hanc vitam Vtutur enim sola recta ratione, sciunt insuper vt pro nunc supponitur, suam penam iustam esse, sciunt eam, nec proprio demerito inductam, nec vllo modo se potuisse illa impedire, nec se vllo modo causam illius fuisse, sciunt denique displicentiam illius poenae nullo modo eis conuenire patientiam vero in tali poena esse laudabilem. Et ideo nimirum si de tali poena nullatenus affliguntur, nullo modo dolent nullo modo impatienter, sed patientissime tolerant, attento quod multas diuinae bonitatis perfectiones participant. Ista solutio fundatur in dictis Sancti Thomae 2. sen. vbi supra scilicet dist. 33. q. 2. ar. 2. vbi sic arguit. Si pueri non baptizati post mortem haberent dolorem interiorem, aut dolerent de poena, aut de culpa, si de culpa, cum a culpa illa vlterius emundari non possint, dolor ille erit in desperationem inducens, sed talis. dolor in damnatis est conscientiae vermis:igitur pueri vermem conscientiae habebunt, & sic non esset eorum paena mitissima cuius opositum dicitur in litera. Si autem dolerent de paena, ergo cum paena eorum iuste a deo sit voluntas eorum diuinae iustitiae obuiaret, & sic actualiter deformis esset, quod non conceditur, igitur nullum dolorem interiorem senticnt Praeterea recta ratio non patitur, vt aliquis perturberur de eo, quod in ipso non fuit vt vitaretur, propter quod Seneca probat, quod in sapiente non cadit perturbatio, sed in pueris est recta ratio nullo peccato actuali obligata, igitur non cadit perturbatio, sed in pueris est recta ratio nullo peccato actuali obligata, igitur non perturbabuntur de hoc, quod talem paenam sustinent, quam vitare nullo modo potuerunt. Haec ille. Ex quo patet ad arg.
Ad secundum arg. respondet Durandus pro se & pro nobis in hunc modum. Iudicium inquit erit de peccatis comissis quae non sunt in pueris decedentibus in peton originali. Vnde sicut illi, qui essent nati in puris naturalibus absque pcoeooriginali, & sic decederent, non pertinerent proprie ad iudicium, carerent tamen visione diuina, quae non datur nisi habentibus gratiam Christi, sic pueri decedentes in originali, qui non commiserunt aliquod actuale peccatum non pertinebunt proprie ad iudicium, carebunt tamen uisione diuina, quia non fuerunt regenerati per gratiam Christi. Nec oportet, quod cognoscant se esse priuatos gratia, & per consequens visione diuina propter peccatum primi parentis, cum talis cognitio pertineat ad fidem, & in ipsis ponatur esse sola cognitio naturalis, propter quod non oportet, quodoleant de carentia diuinae visionis, quam ignorant. Cum enim sint perfecti in cognitione naturali sciunt quod cognitio naturalis non extendit se nisi ad illud, quod ipsi cognoscunt, vel dato quod in iudicio cognoscerent, quod boni qui per gratiam, & bonum opus proprium aliquid meruerunt, habebunt pro praemio aliquod donum supernaturale, quo ipsi carebunt, ex hoc tamen nullum dolorem habebunt quia in ipsis non erit aliqua obliquitas voluntatis, ita vt irroionabiliter doleant de quocunque. Dolerent autem irrationabilite de carentia visionis diuinae, quae non datur nisi per gratiam Christi quam ipsi non habuerunt, nec haeae meruerunt, nec oportet quod sciant se priuatos gratia & gloria propter peccatum primi parentis. Haec ille in forma. Ista responsio videtur mihi improbabilis quo ad aliqua. Primo in hoc quod dicit, quod tales paruuli non ptineant ad iudicium proprie. Hoc enim non consonat dictis Sancti Thomae 4. sen. di. 47. q. 1. ar. 3. q. 1. vbi determinat, quod omnes homines in iudicio comparebunt, non solum adulti, immo puuli. Vnde in solu. tertii, sic dicit. Pueri ante pfectam aetatem decedentes in iudicio comparebunt, non ut iudicentur, sed vt videant gloriam iudicis.
Item. 4. sen. di. 43. q. 1. ar 5. quaestiuncula. 2. dicitsic. In vltimo & communi iudicio oportet, quod diuina iustitia omnibus euidenter appareat, quae nunc in plerisque latet. Sententia autem condemnans vel praemians iusta esse non potest, nisi secundum merita vel demerita proferatur, & ideo sicut oportet, quod iudex & assessor iudicis merita causae cognoscant, ad hoc quod iustam sententiam proferant, ita oportet ad hoc quod iusta sententia appareat, quod omnibus sententiam cognoscentibus merita innotescant. Vnde quia sicut cuilibet nota erit sua praemiatio & sua damnatio, ita omnibus aliis innotescet, oportet quod sicut quilibet sua merita vel demerita reducet ad memoriam, ita etiam aliena eius cognitioni subiaceant. Haec ille.
Ex quo patet, quod secundum eum pueri in iudicio comparebunt, & sua & aliena bona vel mala, merita & praemia cognoscent. Videbunt igitur & cognoscent peccata & demerita Adae & Euae. & suam propriam damnationem, & causam suae damnationis ex Adae peton. Patet igitur, quod improbabile ea dicere, quod tales pueri in iudicio non compareat.
Item quod in iudicio non cognoscant peccata primorum parentum & poenam ex illis secutam. Item quod non cognoscant propriam damnationem nec causam suae propriae damnationis. Teneo igitur probationem adductam pro conclusione ex secundo sen. relicta ea, quae adducta est, ex conclusionibus de malo, quia prima videtur securior, & dictis sanctorum concordior quam secunda.