Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum malum sufficienter dividatur per culpam et poenam
ITRCA trigesimam sextam distinctionem secundi sen. quaeritur. Vtrum malum sufficienter diuidatur per culpam & poenam.
Et videtur quod non quia in irrationabilibus non est culpa, nec poena, quae respondet culpae, & tamenin eis inuenitur malum igitur &c. In oppositum est commune dictum doctorum.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Omne malum in rebus voluntarijs consideratum est poena vel culpa. Hanc ponit Sanctus Thoamas prima parte. q. 48. arti. 5. vbi sic dicit. Malum est priuatio boni. quod in perfectione & actu consistit principaliter & per se. Actus autem est duplex scilicet primus & secundus. Actus quidem primus est forma & integritarei, actus autem secundus est operatio. Contingit igitur malum esse dupliciter. Vno modo per subtractionem formae, vel alicuius partis quae requiritur ad integritatem rei sicut caecitas malum est, & carere membro. Alio modo per subtractionem debitae operationis, vel quia omnino non est, vel quia debitum modum vel ordinem non habet. Quia vero bonum simpliciter est obiectum voluntatis, malum quod est priuatio boni secundum specialem rationem inuenitur in creaturis rationalibus habentibus voluntatem. Malum igitur quod est per subtractionem formae vel integritatis rei habet rationem poenae, & praecipue supposito quod omnia diuinae prouidentie, & iustitiae sub dantur. De ratione enim poenae est quod sit contraria voluntati. Malum autem quod consistit in subtractione debitae operationis in rebus voluntarijs habet rationem culpae. Hoc enim imputatur alicui in culpam cum deficit a perfecta actione, cuius est dominus secundum voluntatem. Sic igitur omne malum in rebus voluntarijs consideratum est poena vel culpa. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio, tot sunt differentiae malorum in rebus voluntarijs quot sunt differentiae bonorum, quibus priuari possunt res habentes voluntatem, sed tantummodo sunt duae differentiae bonorum principalium a natura habente voluntatem scilicet actus primus & actus secundus, igitur tantummodo sunt duae differentiae malorum talis naturae. Vnum autem dicitur culpa, & aliud dicitur poena, igitur culpa & poena sufficienter diuidunt malum naturae habentis voluntatem. Similem probationem ponit de malo. q. prima arti. 4. Item secundo sen. dis. 25. q. prima art. primo.
Secunda conclusio. Omnis poena inquantum poenaest infligitur propter aliquam culpam. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secundo q. 87. arti. 7. vbi sic dicit. Poena potest dupliciter considerari scilicet simpliciter, & inquam tum est satisfactoria. Poena quidem satisfactoria est quodamon voluntaria, & quia contingit eos qui differunt in reatum poenae esse vnum secundum voluntatem vnione amoris, inde est quod interdum aliquis, qui non peccauit, poenam voluntarius pro alio portat, sicut etiam in rebus humanis videmus quod aliquis in se transfert debitum alterius. Si vero loquamur de poena simpliciter secundum quod habet rationem poenae, sic semper habet ordinem ad culpam pro. priam. Sed quandoque quidem ad actualem culpam, quam doque vero ad culpam originalem, & hoc quidem vel principaliter, vel consequenter, principaliter quidem poena originalis peccati est quod natura humana sibi relinquitur destituta auxilio originalis iustitiae. Sed ad hoc consequuntur omnes poenalitates, quae ex defectu naturae in hominibus contingunt.
Sciendum tamen est quod quandoque aliquid videtur esse poenale, & tamen non habet simpliciter rationem poenae. Poena enim est species mali, malum autem est priuatio boni. Cum autem sint plura bona hominis, scilicet animae, & corporis & exteriorum rerum, contingit interdum quod homo patiatur detrimentum in minore bono, vt augeatur in maiori, sicut cum patitur detrimentum pecuniae propter sanitatem corporis, vel in vtroque horum ptopter salutem animae, & propter gloriam Dei, & tunc tale detrimentum non est simpliciter malum hominis, sed secundum quid, vnde non habet simpliciter rationem poenae, sed medicinae. Nam & medici austeras potiones propinant infirmis vt inferant sanitatem, & quia huiusmodi non proprie habent rationem poenae non deducuntur ad culpam sicut ad causam nisi pro tanto, quia hoc ipsum quod oportet naturae humanae medicinas paenales exhiberi est ex corruptione naturae que est poena peccati originalis. In statu enim innocentiae non oportuisset aliquem ad prosectum virtutis inducere per exercitia poenalia, vnde hoc ipsum quod est poenale in talibus reducitur ad culpam originalem sicut ad causam. Haec ille. Ex quibus potest sic argui, illud quo remoto remouetur aliud, & quo posito ponitur habet aliquem modum causalitatis ad illud, quod sic aliud ponit & remouet, sed culpaoriginali posita ponuntur poenae, illa vero penitus remota, idest non presuposita nulla paena posita fuisset: igitur omnis paena causatur ab aliqua culpa, & potissime originali, licet non solum ab illa. Similia ponit 2. sent. distinc. 36. q. 1. artic. 4.
Tertia conclusio. Omnis paenae Deus est actor. Hanc ponit Sanctus Thomas 2. sentent. distin. 37 q. 3. artic. 1. vbi sic dicit. Poena duo habet in se, scilicet rationem mali secum dum quod est alicuins boni priuatio, & rationem boni secundum quod iusta est & ordinata. Quidam ergo considerant tes paenam tantummodo ex illa parte, in qua defectus est & malum dixerunt poenas a Deo non esse. In quem etiam errorem Tullius incidisse videtur, vt patet in libus de officis, huiusmodi enim homines prouidentiam Dei negauerunt de humanis actibus. Vnde ordinem qui est in poena respettr caipe non dicebant per diuinam prouidentiam esse, sed per iustitiam hominis paenam infligentis. Defectum autem qui est in paena non esse a Deo ordinatum, sed ex necessitate causarum secundarum incidere. Ponebant enim Deum res in esse produxisse sicut producit agens ex necessitate naturae, vt scilicet ex vno primo, in quo scilicet nullus defectus e, vnum primum procedere ab entis perfectione distans, & secundum quod longior fit distantia ab vno primo per ordiuem causae & causati magis dicebant defectum incidere. Haec autem positio erronea est sicut in 1. lib. dist. 30. patet, vbi dictum est prouidentiam diuinam ad omnia se extendere. Et ideo dicendum est paenas a Deo esse, nullam autem culpam a Deo esse, quamuis vtrunque dicatur malum, cuius ratio est, quia vnicuique re assignatur causa agens secundum quod ab agente res illa producitur. Culpa autem rationem mali & defectus habet etiam secundum quod ab agente suo producitur & actionem suam in debitum finem non ordinat. Et ideo culpae causa non potest assignari nisi in talis quam defectus cadere potest. Poena autem non habet rationem mali vel defectus secundum quod ab agente procedit, quia per ordinatam actionem agentis poena insligitur. Sed habet rationem defectus vel mali in ipso recipiente actionem tantum, quia per iustam actionem aliquo bono priuatur, & ideo paenae Deus est auctor, diuersimode tamen diuersarum, quaedam enim est poena damni, vt subtractio gratiae, & huiusmodi, & harum poenarum Deus est causa, non quidem agendo aliquid sed potius non agendo ex eo enim quod Deus gratiam non influit, consequitur in isto priuatio gratiae. Quaedam vero poena sensus, quae per aliquam actionem infligitur, & huius etiam agendo Deus auctor est. Haec ille.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra praedicta. Et quidem contra primam conclusionem arguit Aureolus probando, quod non sufficienter distinguatur malum culpae a malo poenae per hoc quod culpa est priuatio secundae perfectionis, paena vero est priuatio vel priuatiua primae perfectionis. Arguitur ergo primo sic quia malum paenae potest esse respectu vtriusque perfectionis, & respectu boni moris. Vnde dicit Augustinus quod peccatum sibijpsi est poena, culpa enim dicit carentiam boni debiti inesse agenti inquantum est agens, & hoc in natura, quae habet dominium sui actu, puta in libero arbitrio. Sed eadem culpa potest esse paena in ordine ad iuste infligentem illam, sicut dicit Apostolus Ad Romas 1. Mercedem quam oportuit erroris sui in seipsis recipientes. Et ita videtur dicere magister quod poena adimit bonum passiue, sed culpa quasi actiue.
Secundo arguit, quia agens sub ratione qua causat, vide tur quod actus culpabilis habeat rationem paenae, quia secundum quod elicit & causat peccatum priuat bonum. Et tamen secundum hoc habet rationem poenae, & inquantum elicitur & respicit agens habet rationem disconuenientis, quia per hoc voluntas ponitur extra statum naturalis rectitudinis, quia agit non recte. Et ita idem est poena & culpa Haec Aureolus. Contra secundam conclusionem arguit sic Durandus. Si paena semper infligeretur pro aliqua culpa, vel pro actuali, vel pro originali, non proactuali, quia in multis inueniuntur graues poenae in quibus nulla est culpa actualis, sicut in pueris nuper, vel non dum baptizatis, in quibus sunt aegritudines & vexationes daemonum, & similia.
Item nec pro originali, quia culpae originali non debetur poena sensus, sed poena damni, licet ipsapassibilitas paenae sensus insunt propter peccatum originale. sed multae poenae sensus in sit hominibus, vt de se patet: ergo non omnis poena infliguntur pro culpa. Secundo, quia multae sunt paenae quae infliguntur ab homine simpliciter iniuste absque aliqua culpa patientis, & a Deo non quidem iniuste cum sit Dominus vitae & mortis, sed praeter iustitiam, quod contingit multis modis, sicut tractat magister 4. sen. dis. 15. cap. 1. dicens quod quinque modis ssagella contingunt, vel vt iustis merita per patientiam augeantur, vt Iob, vel ad custodiam virtutum ne superbia tentet, vt Paulo, vel ad corrigendum peccata, vt Mariae lepra, vel ad initium poenae, vt Herodi, vt hic videatur quid in inferno sequatur, vel ad gloriam Dei manifestandam, vt in caeco nato. In primo & vltimo istorum modorum poena non infligitur pro culpa, vt de se patet:igitur & caet.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Et ideo ad primum contra primam conclusionem dicitur negando antecedens, priuatio enim secundae perfectionis inquantum huiusmodi non est poena, sed est formale constitutiuum culpae. Et ad probationem dicitur primo quod nullum peccatum inquantum est peccatum vel culpa est poena, immo si peccatum sit culpa & poena, ab alio habet rationem culpae, & ab alio rationem poenae. Et hoc ostendit Sanctus Thomas de malo. q.1. artic. 4. in solutione primi, vbi sic dicit. Cum de ratione culpae sit quod sit voluntaria, de ratione vero paenae quod sit contra volitatem, impossibile est quod idem secundum idem sit poena & culpa, quia idem secundum idem non potest esse voluntarium, & contra voluntatem, sed secundum diuersa nihil prohibet, ei enim quod volumus potest esse coniunctum aliquid quod naturaliter voluntatis repugnat, & quaerendo quod volumus incurrimus illud, quod nollemus, & hoc in peccantibus accidit. Dum enim inordinate afficiuntur ad aliquod bonum creatum, incurrunt separationem a bono increato, & alia huiusmodi, quae non vellent, & sic idem secundum diuersa potest esse paena & culpa, sed non secundum idem. Haec ille.
Et ex hoc soluit argumentum primum quod est tale. Omnis bona diuisio est per opposita, sed paena & culpa non sunt opposita, quia aliquod peccatum est poena peccati, vt dicit Gregorius super Exechielem: ergo malum non conuenienter diuiditur per poenam & culpa.
Item in solutione secundi sic dicit. Ipse actus peccati non est volitus inquantum est inordinatus, sed secundum aliud quod dum voluntas quaerit in praedictam inordinationem incurrit quam non vellet, & sic ex eo quod est volitum habet rationem culpae, ex eo vero quod inordinationem inuite quis quodammodo patitur, immiscetur ratio poenae. Haec ille.
Et ex hoc soluit argumentum secundum quod est tale. Actus inquantum est inordinatus est malus, sed inquantum est inordinatus est poena, dicit enim augustinus in primo confessionum. Iussisti Domine, & sic est vt inordinatus omnis animus sit sibijpsi poena. Haec ille.
Ex quibus patet etiam quod nulla culpa inquantum huiusmodi est poena, sed solum per quandam concomitantiam. Dico secundo pro alio adductoad probationem antecedentis quod culpa inquantum huiusmodi non dicit carentiam boni debiti inesse agenti, sed verum est quod omnis culpa causatur ex tali carentia, & causat talem carentiam. Primum patet, quia iuxta praed. cta in alijs distinctionibus. Omne peccatum habens rationem culpae praesupponit aliquem defectum in ratione: secundum patet, quia omnis culpa diminuit bonum naturae rationalis bonum dico, seu perfectionem se habentem per modum actus primi, scilicet habilitatem ad bonum virtutis vel gratiae. Non tamen prima carentia vel secunda constituunt rationem culpae, nec sunt de ratione eius, sed se habent ad eam vt causa vel effectus. Dicitur tertio quod priuatio boni formaliter constituens rationem cuipe nullo modo est poena agentis. Vnde Sanctus Thomas ibidem in solutione octaui sic dicit. Corruptio boni in actione inquantum huiusmodi non est paena agentis per se loquendo, sed esset poena actionis, si actioni poenadebeat competere, sed ex hac corruptione vel priuatione actionis consequitur aliqua corruptio vel priuatio in agente, quae habet rationem poenae. Haec ille.
Ad secundum negatur antecedens, scilicet quod actus inquantum culpabilis habeat rationem poenae. Et ad probationem dicitur quod actus vitiosus inquantum elicitur non est poena, nec inquantum actus est poena, nec inquantum priuat effectiue est poena, sed causa poenae. & ideo nullo modo probatur quod culpainquantum huiusumodisi t poena, sed solum quod culpa sit poena effectiue, vel per quandam concomitantiam, vt patet ex dictis. Dicitur secundo quod actus vitiosus non ex hoc dicitur culpa, quia disconuenit agenti causando disconuenientiam in ipso subiectiue, nec ex hoc quia ponit agens extra statum naturalis rectitudinis, ista enim non sunt de ratione & essentia culpae, sed sunt effectus culpae. Conceditur tamen quod disconuenientia actionis ad agens subiectiue ex istens in actu vt in subiecto proximo est de ratione culpae, sed talis disconuenientia actionis ad agens fundata in actione nullo modo est paena, sed solum disconuenientia sibi opposita fundata in agente & terminata ad actionem, vnde breuiter loquendo omnis priuatio conueniens actui vt exit ab agente habet rationem culpae, omnis autem inordinatio conueniens agenti vt recipit actionem habet rationem poenae. Constat autem quod aliud est exire ab agente, & aliud est agens recipere actionem, quia primum est actio: secundum est passio: & sic non secundum idem contingit actui ratio culpae & poenae, vt saepe dictum est. De hoc Sanctus Thomas prima parte quaest. 48. articulo quinto in solutione quarti sic dicit. De ratione poenae est quod noceat agenti vel habenti in seipso, sed de ratione culpae est quod noceat agenti in sua actione, & sic vtrunquesubmalo continetur secundum quod habet rationem nocumenti. Haec ille.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur quod aliquae poenae infliguntur pro peccato actuali tam a Deo quam ab homine, tam in praesenti quam in futuro, aliquae autem poenae sensus & damni infliguntur pro solo originali, sicut mors & aliae poenae vitae praesentis, potissime consistentes in defectu consequente principia naturae sibi relictae. Et cum dicit arguens quod originalipeccato non debetur poena sensus & caetera. Dicitur quod peccato originali post hanc vitam non debetur poena sensus, sed praesenti debetur sibi poena sensus consecutione, licet non directe. Vnde Sanctus Thomas de malo. quaest. 5. artic. 4. quaerit. Vtrum mors & alij defectus huius vitae sint poena originalis peccati. Et arguit sic quarto loco. Huiusmodi defectus suut quaedam poenae sensus, sed poena sensus debetur peccato propter conuersionem indebitam ad bonum commutabile, quae quidem conuersio non est in originalipeccato: ergo huiusmodi defectus non correspondet ei propoena. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod poena sensus taxata non debetur nisi conuersioni actuali, sed alia ratio est de poena concomitante. Haec ille. Simile dicit secunda secundae. quaestio. 164 articulo primo.
Ad secundum dicitur, quod nisi culpa originalis praecessisset, nihil poenale inflictum fuisset homini ad profectum virtutis, neque ad custodiam eius neque ad correctionem, nec ad initium poenae, nec ad gloriam Dei, vt supra dictum est. Quia enim homo indigeat talibus exercitijs, signum est vitiate naturae. 4d illud quod obijcitur contra tertiam conclusionem dicitur, quod procedit ex falso fundamento, scilicet quod Deus nullo modo producat actum peccati, & per consequens non sit causa poenae, quae per talem actum infertur. Falsitas enim huius fundamenti in sequenti quaestione patebit. Et de hoc Sanctus Thomas secundo sententiarum distinctio. 37. quaestione tertia articulo primo sic arguit. Quicquid non est causa actionis, non est causa illius quod per actionem causatur, sed multae sunt poenae, quae aliquibus per aliorum peccata irlliguntur, multi enim afflictionibus premuntur per eos qui iniuste opprimunt, cum ergo culpae Deus non sit causa videtur quod nec omnis poenae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum est (inquit) quod quamuis actionis turpis Deus non sit causa secundum quod deformitati substat, est tamen causa eius secundum quod actio quaedam est, & ideo etiam potest dici causa eius, quod per illam actionem effectum est. Haec ille.