Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum bonitas actus voluntatis sit ex fine
CIRCA trigesimamoctauam distinctionem secundi sententiarum quaeritur. Vtrum bonitas actus voluntatis sit ex fine.
Videtur quod sic, quia motus recipit speciem ab ordine & a termino, sed terminus actus voluntatis est finis
In contrarium arguitur, quia euangelizare bonum est, & manducare bonum est, & tamen euangelizare propter manducare non est bonum.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit haec conclusio. Ad bonitatem actus voluntatis requiritur appetitus recti finis, non tamen sufficit. Hanc ponit Sanctus Thomas 2. sentendistin. 38. q. 1. artic. 5. vbi sic dicit. Actus voluntatis potest ferri in finem dupliciter, vel immediate in ipsum vt in finem, & sic manifeste actus voluntatis bonitatem & malitiam ex fine habet, quia velle bonum finem est bonum, & velle malum finem est malum. Bonitas enim finis non dependet vlterius ex aliquo alio, sicut bonitas eius quod est ad finem dependet ex fine, & talis actus proprie dicitur voluntas finis, vt velle beatitudinem. Alio modo fertur actus in finem mediante eo quod est ad finem, & hoc proprie dicitur intendere finem. Et tunc distinguendum est, quia in malis absolute dicendum est, quod actus habet malitiam ex fine, quia si finis intentus est malus, & voluntas est mala, quantumcunque sit bonum id quod ad talem finem ordinatur, eo quod vnus particularis defectus sufficit ad malitiam. In bonis autem distinguendum, quia aut loquimur de fine volentis, aut de fine actus voluntatis. Et dicitur finis volentis quem volens sibi praestituit, & tunc non sequitur si finis sit bonus, quod voluntas sit bona, quia potest esse id quod est volitum malum, & vnum tantum sufficit ad malitiam voluntatis, siue finis sit malus, siue volitum sit malum, & quamuis vno modo idem sit actus voluntatis qui fertur in finem, & in id quod est ad finem, tamen intentio nominat illum actum secundum ordinem ad obiectum proximum quod in finem ordinatur, & ideo in tali casu voluntas est mala, sed intentio bona. Finis autem actus dicitur ad quem actus est proportionatus, & ita etiam si finis est bonus, & actus bonus, quia actus malus non est proportionatus ad finem bonum. Vt dicit Philosophus in 6. Ethicor. de his qui per malos actus bonos fines consequi intendunt, quod quaerunt sortiri finem inconuenienti medio. Sicut enim non quaelibet materia est disposita ad quamlibet formam, nec quodlibet instrumentum ad quemlibet effectum, nec quodlibet medium ad quamlibet conclusionem, ita nec quilibet actus ad quemlibet finem. Haec ille.
Item prima secundae. q. 19. artic. 7. sic dicit. Intentio dupliciter potest se habere ad voluntatem. Vno modo vt praecedens. Alio modo vt concomitans. Praecedit quidem causaliter intentio voluntatem, quando aliquid volumus propter intentionem alicuius finis, & tunc ordo ad finem consideretur vt ratio quaedam bonitatis ipsius voliti, puta cum quis vult ieiunare propter Deum, habet enim ieiunium rationem boni ex hoc ipso quod fit propter Deum. Vnde cum bonitas voluntatis dependeat ex bonitate voliti, necesse est quod dependeat ex intentione finis. Consequitur autem intentio voluntatem quando accedit voluntati praeexistenti, puta si aliquis velit aliquid facere, & postea referat illud in Deum. Et tunc primae voluntatis bonitas non dependet ex intentione sequenti, nisi quatenus reiteratur actus voluntatis cusequenti intentione. Haec ille.
Item in solutione secundi sic dicit. Voluntas non potest dici bona si intentio sit mala, quae est causa volendi. Qui enim vult dare elemosynam propter inanem gloriam consequendam, vult id quod est de se bonum sub ratione mali, & ideo prout est volitum ab ipso, est malum, vnde voluntas eius est mala. Sed si intentio sit consequens, tunc voluntas potuit esse bona, & per intentionem sequentem non damnatur actus ille voluntatis qui praecessit, sed actus voluntatis qui reiteratur. Haec ille.
Item in solutione tertij sic dicit. Malum contingit ex singulis defectibilibus, bonum vero ex integra causa. Vnde siue voluntas sit eius quod est secundum se malum, & sub ratione boni, siue sit boni sub ratione boni, semper voluntas erit mala, sed ad hoc quod sit voluntas bona requiritur quod sit boni, & sub ratione boni, idest quod velit bonum & propter bonum. Haec ille.
Ex quibus arguitur pro vtraque parte conclusionis. Et quidem pro prima arguitur sic Ad rectitudinem & bonitatem volitionis seu voluntatis requiritur bonitas totius obiecti voliti, sed bonitas finis vel est totum obiectum volitum, vel est pars bonitatis totius obiecti voliti, quia omnis actus voluntatis, vel habet solum finem pro obiecto, vel id quod est ad finem sub ratione finis: igitur &c. Pro secunda arguitur sic. Illud non sufficit ad bonitatem actus voluntatis quod potest stare cum actu vitioso, sed appetitus recti finis est homini, vt patet de volente furari, vt det elemosynam: igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusionem probando, quod ad bonitatem voluntatis no requiratur duplex bonitas, scilicet finis & eius quod est ad finem, immo quod aliqua volitio sit bona, dato quod careat secunda bonitate. Primo quia Augtini2. de Trinit.s cap. 6. dicit. Rectae autem sunt voluntates omnes sibimet religatae, si bona est illa qua referuntur, cunctae sunt bonae, si autem praua est prauae sunt omnes. Haec ille.
Secundo, quia in casu licitum est & bonum odire Deum, aut blasphemare, neincurratur maius malum: igitur bonitas finis in casu sufficit, licet id quod appetitur propter finem sit malum. Consequentia nota est, & antecedens probatur. Nam aliquis sine culpa sua praecedente potest sic a diabolo decipi vt sibi videatur omnino, quod nisi blasphemet aut odiat Deum necessario plus peccabit. Iste tunc secundum iudicium rectissimae rationis tenetur blasphemare Deum vel odire, neincidat in maius peccatum, quoniam secundum communem animi conceptionem, de duobus malis minus malum eligendum est. Cuius causa est, quia in bonis est econtrario, scilicet quod maius bonum magis est eligendum.
Confirmatur hoc auctoritate Gregorij 12. Moralium super illud Iob. 40. Nerui testiculorum eius perplexi sunt. dicentis. Nerui testiculorum leuiatham perplexi sunt, quia suggestionum eius argumenta implicatis innexionibus alligantur, vt plerosque ita peccare faciant, quatinus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non euadant, & culpam faciat dum vitant, ac nequaquam se ab vna valeant soluere, nisi in aliam sentiant se ligari. Et ponit ibidem plura exempla quorum vnum est de eo qui iurauit celare secreta alterius, qui post iuramentum indicat se velle committere homicidium, quod ille iuratus non valet impedire nisi prodendo secretum. Hic sic perplexus est, quod nisi prodiderit, reus videatur homicidij. Si prodiderit periurij.
Secundum est de aliquo qui promisit obedientiam alicui praelato, qui postea praecipit ei facere quod non licet. Hic etiam sic perplexus est, quod si faciat illud quod iubetur peccet, si non faciat, inobedientiam incurrere videatur. Et secundum hunc casum ponatur quod ille praelatus praecipiat sibi quod blasphemet Deum aut odiat, & iudicet iste quod talis actus contra Deum sit minus malus, quia est ibi tantum vnum peccatum, & contra Deum tantum, & multum excusatum propter praeceptum praelati, credatque quod non obedire praelato sit maius malum, quia contra praelatum suum & contra Deum, cuius vices gerit, & quod sit violare iuramentum, & apostatare a voto. In hoc casu videtur quod iste tenetur & debet blasphemare, & per consequens non peccabit. Vnde Gregorius post verba allegata docens quid in talibus casibus sit agendum ait. Est tamen quod ad destruendas eius versutias vtiliter fiat, vt cum mens inter minora & maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato euadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia & qui murorum ambitu ne fugiat vndique clauditur, ibi se in fugam praecipitat vbi murus breuior inuenitur.
Confirmatur, quia ad hoc facit illud capit. Duo mala, quod ponitur in decretis dist. 13. & est sumptum ex concilio Toletano. 8. Et similiter illud quod ponitur in principio distinctionis, scilicet quod aduersus naturale ius nulla dispensatio admittitur nisi forte duo mala ita ingerat vt alterum necesse sit eligi.
Nec valet si dicatur quod in tali casu etiam peccat, quia facit minus peccatum, sicut dicunt auctoritates allegatae, quia nullus faciendo quod debet peccat, talis autem facit quod debet. Nullus etiam faciendo secundum iudicium rectissimum & commune Sanctorum & canonis & concilij generalis peccat, iste autem sic facit. Hoc etiam videtur contra Gregorius vbi prius dicentem. Cum in dubijs astringimur, vtiliter minimis subdimur, ne in magnis sine venia peccemus. Augustinus quoque in libro de mendacio idem sentire videtur. Vnde post longam disputationem inquit cap. 18. Ita igitur concludendum est vt quaecunque aliena peccata exceptis his quae immundum faciunt in quem committuntur euitet quis & peccatis suis neque pro se neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiter & patientienter. Illa vero quae ita committuntur in hominem vt eum faciant immundum etiam peccatis nostris euitare debemus, ac perhoc nec peccata dicenda sunt quae propria fiunt vt illa immundicia euitetur. Quicquid enim ita fit, vt nisi fieret iuste repraehenderetur, non est peccatum, nullumque peccatum esset quicquid propter peccata talia factum esset. Propter haec igitur vitanda quisquis mentitus fuerit non peccat.
Item infra cap. 37. dicit quod interdum mentiendo faciendum est quod oderis, vt quod amplius detestandum est deuitetur. Et capitulo sequenti ait. Quae sanctitatis religionisque causa seruantur, cum haec violare voluerint etiam peccatis minoribus non tantum iniurijs aliorum, si conditio proponitur & facultas detur redigenda sunt, & tuncia desinunt esse peccata quae propter vitanda grauiora suscipiuntur.
Item Beda vt allegatur in decretis 22. q. 4. siquid, ait. Si quid nos incautius iurasse contigerit, quod obseruatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubri consilio vitandum esse nouerimus, ac magis instante necessitate poenitendum quam pro vitando periurio in aliud crimen grauius esse diuertendum & caetera. Hoc etiam probatur ratione. Nam quicunque eligit minus malum, vt fugiat maius malum, non vult facere minus malum, sed fugere maius malum, sicut & Anselmus de casu diaboli capitulo decimotertio dicit, quod qui vult aliquid propter beatitunem, non vult aliud quam beatitudinem: quare talis nullum peccatum incurrit. Ex praedictis sequitur quod intentio recti finis excusat a peccato. Et in hoc secundus articulus terminatur
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum dicit Gregorius de Arimino quod sicut declarat alia auctoritas Augustius in libro contra mendacium. Illud dictum intelligendum est de his voluntatibus, quarum obiecta non sunt per se peccata, ideo non est contra nos, illa autem auctoritas recitatur a magistro in hac distinct. 38. quae sic habet. Io terest inquit multum qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat, sed ea quae constat esse peccata nullo causae bonaeobtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bonaintentione facienda sunt &c.
Ad secundum dicit quod si detur talis casus ille nequaquam tenetur blasphemare, nec odire Deum immo tenetur non blasphemare, non odire, quia nullus tenetur se conformare erroneae conscientiae. Vnde circa hoc ponit quinque propositiones, prima est quod nullo casu quis erronee iudicans aliquid esse a se agendum vel non agendum debet se tali iudicio conformare.
Secunda est quod nullus debet agere contra talem conscientiam erroneam, seu contra suum dictamen rationis. Tertia est quod quiliber debet non agere contra rationem seu conscientiam suam erroneam.
Quarta est quod quilibet debet non agere secundum conscientiam suam seu rationem erroneam. Quinta est quod talis conscientia est de ponenda & stante ea non debet aliquid fieri secundum eam, nec contra eam. Tunc ad probationem in oppositum cum dicitur quod secundum communem animi conceptionem &c. dicit quod ista propositio qua dicitur, quod de duobus malis &c si sumatur in sua proprietate, non solum ipsa non est communis animi conceptio, sed est simpliciter falsa loquendo semper de malo culpae, quoniam de talibus duobus malis neutrum est eligendum, quia vtrunque est malum & per consequens nec plus, nec minus eligendum, sed bene verum est quod de duobus malis minus malum est minus fugiendum, & maius est magis fugiendum. Et in hoc sensu seu loco huius vtuntur illi qui recte intelligiunt. improprie, scilicet illud quod est minus fugiendum dicentes esse eligendum in comparatione peioris magis fugiendi sicut & frequenter docet Auguus in libro contra mendacium cap. 17. Vbi praemisso casu quod aliquis esset in tali necessitate constitutus quod oporteret eum sacrificare idolo, vel stuprum perpeti quaerit sic. Debuit ne igitur quispiam stuprum perpeti potius quam thurificare. Et respondet, si quaeris quid debuit, neutrum debuit. Si enim dixero aliquid horum de buisse, aliquid horum adprobabo cum improbem vtrunque, sed si quaeritur quid eorum potius debuit euitare, qui vtrunque non potuit, sed alterum potuit. Respondebo suum peccatum potius quam alienum, & leuius potius suum quam grauius alienum. Probatio autem seu redditio causae, qua adducit arguens qua dicitur quod in bonis est econtrario, licet quod maius bonum est magis eligendum, nulla est, quia non sequitur. Maius bonum est magis eligendum, igitur minus malum est magis eligendum, sed bene sequitur igitur minus bonum est magis eligendum. Et consimiliter sequitur, maius malum est magis fugiendum, igitur minus malum est minus fugiendum. Si dicatur contra, iste debet non blasphemare, vt tu concedis, igitur debet agere contra suam conscientiam. Hoc autem est falsum & repugnans secundae propositioni supra positae. Probatur consequentia, quia sequitur. Iste non blasphemat, igitur agit contra conscientiam Respondetur negando primam consequentiam quia ex illius concesso non sequiturquod debeat agere contra suam concientiam, quia ipse non debet habere talem conscientiam.
Si autem deberet habere illam, ipsae vtique deberet agere contra conscientiam. Neque valet probatio quia illa consequentia non est simplex sed vt nunc tantum modo non est vniuersaliter verum quod qui debet antecedens, debeat consequens. Verbi gratia, si praelatus praecipiat subdito suo vt furetur, aut aliud peccatum commitat, adhuc ipse praelatus tenetur non furari & sequitur, istae praelatus non furantur. igitur agit contra illud quod praecipit alteri, & tamen non vere diceretur quod ipse debet agere contra illud, quod praecipit alteri, quia non debet tale praeceptum facere alteri, quamuis verum sit quod oppositum eius quod ipse praecipit oportet facere. Et ita dicendum est in proposito, quod oppositum eius quod isti homini dictat sua conscientia debet ipse facere, non tamen solum, neque verum est quod debet facere contra suam conscientia Ad auctoritatem Gregorii dicitur quouod sicut cuilibet bene consideranti apparet, ipsa concludit oppositum illius quod arguens intendit concludere, quod patet ex eo quod dicit. Ita plerique peccare faciunt quatinus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non euadant, & culpam faciant, dum vitant.
Ex quo patet, quod ita perplexus si blasphemabit, peccabit. Nec consilium quod ipse dat, est contra hoc, quia non solum vtiliter consulitur homini quod agat bonum & vitet malum, sed etiam quod si non possit vitare, & de duobus peccatis in alterum oporteat eum labi, vitet quod est maius malum, ex hoc quodammodo dicitur eligere minus malum, & hoc facit ipse, quod patet, quia ait. Si omnino nullus sine peccato euadendi patet aditus, semper minora eligantur. Ex quo etiam confirmatur propositum, quia si illo casu posito ille non peccaret, iam sine peccato vitaret peccatum cuius oppositum supponitur. Et similiter dicendum est de consilio supra allegato. Ad aliud quod allegatur de dispositione iuris naturalis.
Dicendum quod illud dictum quod vtique est Gratia ni propter illam exceptionem, falsum est, nec ipse in hoc est sequendus, sed reprehendendus, sicut ibidem reprehendit eum glosator suus, & bene dicens eum male casum per plexitatis, excepisse. Cum vlterius probatur quod blasphemans in tali casu non peccat, quia facit quod debet.
Dicendum est quod falsum est, immo facit illud quod non tantummodo non debet facere, immo quod etiam debet non facere, vt ex dictis patet. Cum autem additur quod nullus faciendo secundum iudicium rectissimum sanctorum & canonum & concilii peccat. Dicitur hoc verum esse do iudicio quo absolute iudicant hoc esse faciendum, non est autem vniuersaliter verum de iudicio conditionaliter iudicante, nam certum est, quod omnes sancti & generaliter omnes prudentes viri iudicarent & consulerent, quod siquis non posset vel nollet vitare vtrunque duorum inaequa lium peccatorum, sed malitia vel infirmitate in alterum sit casurus, cadat in id quod minus peccatum est, & tamen constat quod talis faciendo illud peccaret, licet minus, nunc autem certum est quod tali homini sic perplexo nullus sanctus, nec aliquis nisi nequam & impius, aut stultus consuleret, quod Deum blasphemaret vel odiret, sed consule ret, quod talem conscientiam erroneam deponeret, & abiiceret. Quia si ille nollet, aut non posset, tunc iudicaret minus malum esse illi, vt ageret peccatum minus quam vt ageret maius.
Praeterea esto quod daretur arguenti quod in tali casu perplexionis debeat quis agere quod minus malum est, & sic faciendo non peccat, non apparet quo pacto sequatur, quod ipse debeat Deum blasphemare: non enim sequitur hoc, nisi Deum blasphemare sit minus peccatum quam contra conscientiam Deum non blasphemare, quod nec ego vellem dicere, nec ipse probauit, & tamen debuisset, cum sui propositi sit probare, quod Deum blasphemare vel odire non sit per se malum, & quod aliquando possit bene fieri. Secundo dicitur quod casus positus assumit vnum falsum, vt videtur, videlicet quod in talem errorem, quo aestimatur Deum esse blasphemandum vel odiendum quis habens vsum liberi arbitrii & potens peccare qualis esset taliter perplexus, incideret sine culpa, cum ipsemet error de quo agitur esset vtique quaedam culpa, si enim non esset culpa quis alius error diceretur culpastem ille error esset actus infidelitatis. quem constat esse peccatum. Item talis error saltem esset poena peccati originalis, & non excusaret omnino a peccato.
Ad auctoritatem Augustini allegatam dicendum, quod illa uerba non scribit Augustinus vt propriam sententiam & opinionem promens, sed tanquam vnam opinionem aliorum, quam ibi retulit disputatiue tantum modo prosequens, quod patet quia tractacturus hanc quaestionem Vtrum videlicet aliquando, sit mentiendum mendacio officioso, in principio libri ea proposita statim inquit. Quam quaestionem cum solicite pertractabimus, vt quaeramus cum quaerentibus, vtrum autem aliquid inueniamus, nihil nobis tenere affirmantibus lectori bene attendenti satis indicabit ipsa pertractatio, & ad extremum, cum sententiam nostram velut certior indago comprehendit Item quia in extrema parte libri, scilicet capitulo ante penultimo ex disputatione praemissa expresse concludit, quod non est mentiendum pro vitanda impudicitia corporali, quae de his est quae commissa in hominem faciunt eum immundum, cuius oppositum continent verba per arguentem allegata, vt patet. Et generaliter nunquam in aliquo casu esse aliquo genere mendacii mentiendum statim concludit dicens. Elucet itaque omnibus discussis nihil ad illa testimonia scripturarum monerei, nisi nunquam omnino esse mentiendum & consequenter recapitulando causas praetactas in disputando discurrendoque per omnia genera mendaciorum determinat conclusiue nullo vnquam genere mendacii esse mentiendum.
Ex quo patet, quod in illis verbis allegatis non prodit suam intentionem vel sententiam, vn de nec sunt tanquam illius auctoritas alleganda. Ad dictum Bedae dicendum est quod in nullo est contra, eo quod non obseruando illud super quo datum est tale iuramentum non committit periurium, sicut dicit glosa decreti in dist. allegata, & Sanctus Thomas secunda, secundae quaest. 48. artic. secundo. Immo secundum eum periurium fuit quando incaute iuratum est. Ad probationem quae vltimo adducitur quod quicunque eligit minus malum &c. Hic dico. Primo quod si haec deductio esset rata, oporteret concedere neminem peccare, quicquid ipse faceret propter maius malum vitandum quod nullatenus est dicendum Immo vt dicit Augustinus libro contra mendacium cap. 37. talis opinio vniuersam vitae probitatem subuertit, oportet ea concedere quod aliquando sint facienda mala vt eueniant bona, nam non minus videtur esse bona intentio eius qui intendit prouentum boni, quam qui intendit fugam inali, & tamen istud est contra sententiam Apostoli Ro. tertio. & Augustius contra mendacium capitulo secundo Dicitur vlterius quod cum dicitur quod talis non vult facere minus malum, si ly vult capiatur in sua generali significatione secundum quod vniuersaliter motus virtutis volitiuae, quae non est nolitio dicitur volitio, patet quod istud dictum implicat contradictionem.
Si autem accipiatur pro tali motu non quolibet, sed eo quo appetitur aliquid vt finis & propter se, qui etiam appropriate secundum vsum multorum doctorum & Anselmus vbi allegatur, vocatur voluntas, is vero quo quid propter aliud appetitur magis solet dici electio. potest illud dictum concedi, sed nunquam iuuat arguentem, quia esto quod talis non velit facere minus malum ad sensum praedictum, quia scilicet non finaliter & propter se eligit tamen facere minus malum, quae electio praua est, ac per hoc etiam ipse incurrit peccatum, non enim solum agit contra rectam rationem, qui finaliter malum intendit, sed etiam qui bonum intendens malum eligit vel operatur, seu quod debet non operari & non eligere nam ad bonitatem operationis non sufficit operari propter quod est operandum, sed etiam requiritur vt fiat quod fiendum est. Haec Gregorius & bene, & conformiter dictis Sancti Thomas in multis locis, vnde de malo. quaestione secunda articulo quarto in solutione secundi sic dicit. Id quod consequitur speciem alicuius semper inest ei. Cum ergo actus hominis speciem consequatur ex ratione obiecti secundum quam est bonus vel malus actus, sic specificatus in bono nunquam potest esse malus, nec specificatus in malo, vnquam potest esse bonus. Conuenit tamen actui secundum se bono adiungi aliquem alium actum malum secundum aliquem ordinem, & secundum illum actum malum bonus aliquando dicitur male fieri, non quod in seipso, sit malus, sicut dare elemosynam pauperi vel diligere Deum est actus secundum se bonus, sed referre actum huiusmodi ad aliquem finem inordinatum scilicet cupiditatis aut inanis gloriae, est quidam alius actus malus, qui tamen duo actus quodam ordine in vnum rediguntur, bonum autem, vt dicit Dionysius, est ex tota & integra causa malum autem ex singulis defectibus. Et ideo quicquid horum sit malum siue actus siue ordinatio actus in finem totum iudicatur malum. Non autem totum iudicatur bonum nisi vtrunque fuerit bonum, sicut nec iudicatur homo pulcher, nisi fuerint omnia membra eius decora turpis autem iudicatur etiam si vnum eius membrum erit deformae. Et inde est quod actus malus non potest bene fieri.
Ex quo enim actus malus est non potest esse integrum bonum. Sed actus bonus potest male fieri, quia non requiritur, quod sit integrummalum, sed sufficit quod sit particulariter malum. Haec ille Item 1. 2. q. 18. art. 4. In actione humana quadruplex bonitas potest considerari, vna quidem secundundum genus prout scilicet est actio, quia quantum habet de entitate & actione, tantum habet de bonitate. Alia vero secundum speciem quae accipitur secundum obiectum conueniens. Tertia secundum circunstantias quae sunt accidentia quaedam. Quatta autem secundum finem quasi secundum habitudinem ad causam bonitatis. Et post in solutione tertii dicit sic. Nihil prohibet actioni habenti vnam praedictarum bonitatum deesse aliam. & secundum hoc contingit actionem quae est bona secundum suam speciem, vel secundum circunstantias ordinari ad finem malum, & econtra, non tamen est actio bona simpliciter nisi omnes bonitates concurrant, quia quisquis singularis defectus causat malum, bonum autem causatur ex causa integra, vt dicit Diony. 4. cap. de diuinis no. Haec ille.
Item 2. 2. q. 110. art. 3. vbi quaerit, vtrum omne mendacium sit peccatum sic dicit. Illud quod est secundum se malum ex genere nullo modo potest esse bonum & licitum, quia ad hoc quod aliquid sit bonum requiritur quod omnia recte concurrant. bonum enim est ex integra causa &c. Et in multis aliis locis similia dicit. De perplexitate autem vtrum sit aliquid, vel nihil Sanctus Thomas prima. 2. q. 19. art. 6. in solutione tertii. Sicut dicit in syllogisticis vno inconuenienti dato necesse est alia sequi, ita in moralibus vno inconuenienti posito, alia ex necessitate sequuntur, sicut supposito quod aliquis quaerat inanem gloriam siue propter inanem gloriam faciat quod facere tenetur siue dimittat, peccabit Nec tamen est perplexus, quia potest intentionem malam dimittere. Et similiter supposito errore rationis vel consciem tiae qui procedit ex ignorantia non excusante, necesse est quod sequatur malum in voluntate, nec tamen est homoperplexus, quia potest ab errore recedere, cum ignorantia sit vincibilis & voluntaria. Haec ille.
Item secundo sententiarum dist. 39. q. 3. art. 3. in solutione quinti sic dicit. Simpliciter nullus est perplexus absolute loquendo, sed quodammodo posito non est inconueniens illo stante aliquem perplexum fore, sicut intentione mala stante siue fiat actus, qui est in praecepto siue non fiat, peccatum incurritur: similiter etiam stante erronea conscientia, quicquid fiat peccatum non vitatur. Sed potest homo conscientiam erroneam sicut & intentionem prauam deponere, & ideo non est simpliciter perplexus. Haec ille.
Idem omnino dicit de veritate q. 17. art. 4. in sol. 8. ibidem etiam ponit, quomodo error conscientiae non excusat a peccato, immo quandoque est peccatum. Vnde in solutione. sic ait. Hic error non est peccatum cum contingit ex ignorantia facti. Si autem ex gnorantia iuris, peccatum est sicut & ipsa ignorantia peccatum est. Et de his dicetur in sequenti quaestione.