Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliqua actio humana possit esse indifferens ad bonum et malum morale

DISTINCTIO XL QVAESTIO I. Vtrum aliqua actio humana possit esse indifferens ad bonum & malum morale.

CIRCA quadragesimam distinctionem secundi sen. Quaeritur vtrum aliqua actio humana possit esse indifferens ad bonum & malum morale.

Et arguitur quod sic. Nulla spes est quae sub se non contineat vel continere possit aliquod indiuiduum, sed aliquis actus est indifferens secundum suam spem, vt leuare festucam. Et beatus Augustinus dicit in lib. de sermone domini in monte quod sunt aliqua facta media quae possunt bono vel malo animo fieri, de quibus temerarium est iudicare: ergo sub his speciebus poterit inueniri aliquis actus indiuidualis indifferens. I oppositum arguitur sic, quia priuatiue opposita sic se habent circa subiectum aptum natum quod alterum eorum inest de necessitate, sed bonum & malum opponuntur priuatiue, actus autem moralis susceptiuus est bonitatis & malitiae: ergo omni actui morali necesse est alterum inesse.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In 3. solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nullus actus humanus secundum indiuiduum consideratus est indifferens, licet aliquis actus humanus secundum spemnsit indifferens. Hanc ponit Sanctus Thomas de malo. q. 2ar. 5. vbi sic dicit. Actus moralis praeter bonitatem & malitiam quam habet ex sua spee potest habere aliam bonitatem & malitia ex circunstantijs quae comparantur ad actum moralem sicut accidentia quaedam, sicut autem genus consideratur in sua ratione sine differentijs sine quibus non potest esset, ita species consideratur secundum suam rationem sine accidentibus, sine quibus tamen non potest esse indiuiduum Non enim de ratione hominis est esse album vel esse nigrum vel aliquid huiusmodi, impossibile est tamen aliquem hominem singularem esse quin sit albus vel niger vel aliquid huiusmodi. Sic igitur loquendo de actibus moralibus secundum quod in suis speciebus considerantur possunt dici boni vel mali ex genere, sed bonitas vel malitia quae est ex circunstantijs non conuenit ei secundum suum genus vel spem, sed indiuiduis actibus talis bonitas vel malitia conuenire potest. Si ergo loquamur de actu morali secundum suam speem, sic non omnis actus moralis est bonus vel malus, sed aliquis est indifferens, quia actus moralis speciem habet ex obiecto relato ad rationem vel secundum ordinem ad rationem. Est autem aliquod obiectum quod importat aliquid conueniens rationi, & facit esse bonum ex genere, sicut vestire nudum. Aliquod autem obiectum est quod importat aliquid dscordans a ratione sicut tollere alienum, & hoc facit esse malum ex genere, quoddam vero obiectum est quod neque importat aliquid conueniens rationi, neque aliquod ratione discordas, sicut leuare festuca de terra, vel aliquid huomodi. Et huotsod actus dicitur indifferens. Et quantum ad hoc bene dixerunt quiactus diuiserunt trifarie dicentes quosdam esse bonos, quosdam malos quo sdam indifferentes. Si vero loquamur de actu morali secundum indiuiduum, sic quilibet particularis actus moralis necesse est quod sit bonus vel malus propter aliquam circunstantiam. Non enim potest contingere quod actus singularis sine circunstantijs fiat quae ipsum rectum faciant vel indirectum. Si enim fiat quod oportet, quando oportet, & vbi oportet, & sicut oportet, & caetera huiusmodi, actus est ordinatus & bonus Si vero aliquod horum deficiat, actus est inordinatus & malus. Et hoc maxime considerari oportet in circunstantiam finis. Quod enim sit propter iustam necessitatem, vel propter piam vtilitatem laudabiliter fit, & bonusest actus. Quod autem caret iusta necessitate & pia vtilitate oc osum reputatur secundum gregorium. Ociosum autem verbum est peccatum, & multomagis factum, dicitur enim Math. 12. Omne verbum ociosum quodcunque locuti fuerint homines reddent de eo rationem. Sic ergo bonus actus & malus ex genere sunt opposita mediata, & est aliquis actus qui in specie consideratus est indifferens, bonum autem & malum ex circunstantia sunt immediata, quia distinguuntur secundum oppositionem affirmationis & negationis scilicet per hoc quod est secundum quod oportet, & non secundum quod oportet secundum omnes circunstantias. Hoc autem bonum & malum est proprius actus singularis, & ideo nullus actus humanus singularis est indifferens. Et dico actum humanum qui est a voluntate deliberata. Si enim sit aliquis actus sine deliberatione procedens ex sola imaginatione, sicut confricatio barbae, aut aliquid huotmodi, huiusmodi actus est extra genus moris, vnde non participat bonitatem vel malitiam moralem. Haec ille Simile ponit prima secundae, q. 18. art. 8. & 9.

Item secundo sen. dis. praesenti q. prima ar. 5. Ex quibus potest sit argui provtraque parte conclusionis. Et primo quidem quod aliquis actus in specie consideratus sit indifferens arguitur sic. Nullus actus cuius obiectum nec conuenit nec disconuenit rationi habet ex sua specie bonitatem vel malitiam moralem, sed multi actus humani sunt huiusmodi, igitur nullus talis ex sua spehabet bonitatem vel malitiam moralem, sed vt sic est indifferens. Quod autem nullus actus in indiuiduo consideratue sit indifferens arguitur sic. Nullus actus secundum suas circunsta tias conueniens rectae rationi aut discordans a recta ratione est indifferens, sed quilibet actus humanus est huiusmodi, igitur nullus talis est indifferens.

Secunda conclusio. Nullus actus humanus secundum indiuiduum consideratus in habente gratiam est indifferens ad meritorium & demeritorium. Hanc ponit Sanctus Thomas de malo vbi supra in solutione septimi argumenti, vbi sic dicit. Non omnis actus procedens a voluntate informata charitate est meritorius si voluntas pro potentia accipiatur, alioquin peccata venialia essent meritoria quae committunt interdum habentes charitatem, sed verum est quod omnis actus qui est ex charitate meritorius est. Hoc autem simpliciter est falsum quod omnis actus qui non est ex voluntate informata charitate sit demeritorius, alioquin illiqui sunt in peccato mortali in quolibet suo actu peccarent, nec eis quae sunt sine charitate non esset consulendum quod interdum quicquid boni possent facerent, nec opera de genere bonorum ab eis facta disponerent eos ad gratiam, quae omnia sunt falsa. Tenetur autem quilibet ad conformandum voluntatem suam voluntati diuinae quantum ad hoc quod velit quicquid vult Deus eum velle secundum quod Dei voluntas innotescit per prohibitiones & praecepta, non autem quantum ad hoc quod ex charitate velit, nisi secundum illos qui dicunt quod modus charitatis est in praecepto, quae quidem opinio aliqualiter vera est, alioquin sine charitate posset quis legem implere quod est pelagianae impietatis. Nec tamen vera est omnino, quia sic aliquis charitatem non habens, honorans parentes peccaret mortaliter ex omissione modi, quod falsum est. Vnde modus sub necessitate praecepti includitur secundum quod praeceptum ordinatur ad consecutionem beatitudinis, non autem secundum quod ordinatur ad vitandum reatum poenae. Vnde qui honorat parentes non habens charitatem non meretur vitam aeternam, sed tamen neque demeretur. Ex quo patet quod non omnis actus humanus etiam singularis consideratus est meritorius vel demeritorius, licet omnis sit bonus vel malus, & hoc dico propter eos, qui charitatem non habent, qui mereri non possunt, sed in habentibus charitatem omnis actus est meritorius vel demeritorius vt in obiicendo probatum est. Haec ille.

Quae autem sit probatio vltimi dicti patet per argumenta, vnde. 11. loco arguit sic. Ad hoc quod aliquis actus sit meritorius in habente charitatem non requiritur quod actu referatur in Deum, sed sufficit quod actu referatur in aliquem finem qui habitu refertur in Deum sicut si, aliquis volens peregrinari propter Deum emat equum nihil actu cogitans de Deo, sed solum de via quam iam in Deum ordinauerit, hoc est ei meritorium, sed constat quod ille qui charitatem hete, se & omnia sua ordinauit in Deum cui inhaeret vt vltimo finit ergo quicquid ordinat vel ad se vel ad aliud quodcunque sui meritorie agit etiam si actu de Deo non cogitet, nisi impediatur per aliquam inordinationem actus qui non sit ieferibilis in Deum. Sed hoc non potest esse quin peccatum sit saltem veniale: ergo omnis actus habentis charitatem vel est meritorius, vel est peccatum, & nullus est indifferens. Sed dicetur inquit, quod potest esse actus non meritorius, nec tamen inordinatus, ex hoc solo quod aliquis ne gligenter, & ex quadam subreptione non prompte refert in finem conuenientem.

Sed contra, ipsa negligentia peccatum est vel mortale vel veniale. Peccata etiam quaedam venialia ex subreptione fiunt, vt patet praecise in primis motibus concupiscentiae, ergosper hoc non excluditur quin sit peccatum veniale.

Praeterea glosa Auguus dicit prima corinth. 3. quod lignum fenum stipulam aedificat qui rebus concessis inhaeret magis quam debet, sed qui lignum fenum stipulam aedificat peccat, alias non puniretur igne, igitur quilnhaeret rebus concessis magis quam debet peccat, sed quicunque agit inhaeret rebus concessis, vel non concessis. Sinon concessis peccat. Si concessis magis quam debet inhaeret, similiter peccat. Si secundum quod debet bene agit, & si est in charitate meretur: ergo omnis actus humanus est bonus vel malus & nullus est indifferens. Et vlterius in habente charitatem est meritorius. vel peccatum. Simile ponit secundo sen. praesenti di. q. prima articulo. 5. vbi sic dicit. Actus perfectus bonitate ciuili non est susceptibilis efficaciae merendi nisiin eo qui habet gratiam, & ideo in eo qui gratia caret indifferens est ad meritum vel demeritum, sed in illo qui gratiam habet oportet meritorium vel demeritorium esse. Quia si est malus, est demeritorius, si est bonus, est meritorius, quia cum charitas imperet omnibus virtutibus, sicut voluntas omnibus potentijs, oportet quod quicquid ordinatur in finem alicuius virtutis ordinetur in finem charitatis. Et cum omnis actus bonus ordinetur in finem alicuius virtutis in finem charitatis ordinatus remanebit, & ita meritorius erit. Et sic comedere & bibere seruato modo temperantiae, & luderae ad recreationem seruato modo eutrapeliae, quae medium tenet in ludis, vt dicitur 4. Ethi. meritorium est in eo qui charitatem habet, qua Deum vltimum finem vitae suae constituit. Haec ille. Ex quibus potest sic argui pro conclusione. Omnis actus humanus malus est demeritorius, & omnis actus humanus bonus relatus in Deum virtualiter, & procedens a voluntate informata charitate est meritorius, sed quilibet actus humanus hominis existentis in charitate se habet altero illorum modorum, igitur quilibet talis est meritorius vel demeritorius.

Tertia conclusio. Vna & eadem actio potest successiue esse bona vel mala. Hanc potest Sanctus Thomas prima secundae q. 20. articulo 6. vbi sic dicit. Nihil prohibet aliquid esse vnum secundum quod est in vno genere, & esse multiplex secundum quod refertur ad aliud genus. Sicut superficies continua est vna secundum quod consideratur in genere quantitatis, tamen est multiplex secundum quod refertur ad genus coloris si partim sit alba, & partim nigra. Et secundum hoc nihil prohibet aliquem actum esse vnum secundum quod refertur ad genus naturae, qui tamen non est vnus secundum quod refertur ad genus moris, sicut & econtra. Ambula. tio enim continua est vnus actus secundum genus naturae, potest tamen contingere quod sint plures secundum genus moris si mutetur ambulantis voluntas, quae est principiorum moralium actuum. Si ergo accipiatur vnus actus prout est in genere moris, impossibile est quod sit bonus & malus bonitate & malitia morali, si tamen sit vnus vnitate naturae, & non vnitate moris potest esse bonus & malus. Haec ille Et exemplificat in arguendo dupliciter. Primo namque arguit sic, motus est vnus qui est continuus vt dicitur quinto phy. sed vnus motus continuus potest esse bonus & malus, puta si aliquis continue ad ecclesiam vadens primo namque intendit vanam gloriam postea intendit Deo, seruire: ergo vnus actus potest esse bonus & malus, secundo quia secundum phiso soph. 3. phy. actio & passio sunt vnus actus, sed passio bona, sicut Christi, & actio mala, sicut iudaeorum sunt vnus actus: ergo vnus actus potest est bonus & malus. Haec ille Similia ponit secundo sen. dis. praesenti quaestione prima articulo quarto. Ex quibus potest sic argui. Ille actus quiprocedit ex bona & mala voluntate successiue, & ordinatur ad malum & bonum finem successiue, est bonus & malus successiue, sed vnus & idem actus exterior est huiusmodi, igitur talis potest esse bonus & malus successiue Item ille actus qui simul procedit a diuersis voluntatibus vna recta & alia peruersa est simul bonus & malus, sed contingit de vno & eodem actu exteriori quod simul procedit a talibus voluntatibus, igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra praedicta. Et quidem contra primam conclusionem arguit. Scotus. Quia secundum Philosophum secundo Ethi. habitus iustitiae generatur ex operibus iustis non tamen iustae factis. Ille autem actus non est bonus moraliter, quia non est ex virtute, neque etiam malus moraliter. Similiter potest argui de actibus elicitis post virtutem, quia non videtur necessitas quod voluntas habens virtutem semper vtatur ea necessario, sed solum quamdod occurrit passio ita vehemens quod subuerteret rationem, nisi vteretur virtute. Secundo arguit Durandus contra illud quod ponitur in probatione illius conclusionis de actibus ex sola imaginatione procedentibus. Quia vbi inuenitur dominium rationis vel voluntatis, ibi inuenitur genus moris, sed dominium rationis & voluntatis inuenitur non solum in actibus qui sequuntur rationem deliberantem, sed etiam in eis qui procedunt inquantum a ratione praeueniri potuerunt, alioquin in sensualitate nullum posset esse peccatum: ergo actus procedentes a sola imaginatione pertinente ad genus moris, quia subsunt imperio rationis inquantum ab eo possunt praeueniri, & sic per consequens sunt susceptiui bonitatis & malitiae moralis, cuius oppositum assumit probatio pro fundamento.

Contra secundam conclusionem arguit sic Scotus Quia supposita bonitate morali meritum est ex relatione ad finem debitum, quae relatio fit, a charitate ibi existente, potest autem a charitate referri in debitum finem tripliciter. Vno modo actualiter, sicut cogitans actualiter de fine diligit illum & vult aliquid propter illum. Alio modo virtualiter sicut cum ex cogitatione & dilectione finis deuentum est ad volitionem huius entis propter finem vel ad finem, puta cum ex cognitione & dilectione Dei pertinente ad portionem superiorem portio inferior considerat talem actum, puta orationem esse assumendam & postea illum exequitur volendo, non tamen tunc referendo in finem, quia nec tunc actualiter cognoscitur nec diligitur.

Tertio modo habitualiter, puta si omnis actus ruferibilis in finem manens cum charitate, qui est principium reserendi dicatur referri habitualiter. Triplici etiam modo potest dici actus non referri. Vno modo negatiue absolute, quia non refertur actualiter, nec virtualiter nec habitualiter. Alio modo priuatiue, quia non est natum referi, sicut peccatum veniale, quia licet stet cum charitate, non tamen natum est a charitate referri in finem. Tertio modo contrarie, quia scilicet corrumpit principium referendi in finem scilicet charitatem vt peccatum mortale. De illis duobus modis vltimis certum estquod illi actus sunt mali scilicet peccatum veniale & mortale. De primis duobus certum est quod primus actus est meritoriues & satis probabile est quod etiam secundus. Sed de duobus medijs scilicet de actu qui tantum refertur habitualiter, & de illo qui non refertur negatiuae, nec actualiter, nec virtualiter, nec habitualiter, dubium est, vtrum talis actus sit meritorius, vel si non, vtrum sit peccatum veniale, quia mortale poni non potest, aut si talis sit indifferens. Si ponatur alterum duorum primorum membrorum, videtur quod homo existens in gratia continue meretur, vel peccat mortaliter, aut venialiter, quia multo tales actus elicit continue, qui non referuntur continue actualiter, nec virtualiter, secundum dictum modum probabile videtur ponere tales actus indifferentes, quia non habent sufficientem rationem malitiae pertinentem ad peccatum veniale, quia possibile est nulla deordinationem esse in eis, quo sufficiat ad rationem peccati. Non enim tenetur homo tentione necessitatis contra quam sit peccatum mortale, nec tentione minori contra quam sit peccatum veniale semper referre omnem actum suum in Deum actualiter, vel virtualiter, quia Deus non obligauit nos ad hoc. Nec videtur esse in istis actibus sufficiens ratio bonitatis vt sint meritorij, quia non videtur minor ratio sufficere ad meritum quam virtualis, quae etiam non est hic, ergo multi sunt actus indifferentes non tantum secundum esse quod habent in se, vel in specie naturae, sed etiam secundum esse quod habent in esse morali, & sunt indifferentes ad bonum meritorium & malum de meritorium non solum secundum speciem, quia vnum indiuiduum potest esse tale, & aliud tale, immo multi singulares actus libere eliciti sunt indifferentes. Haec ille in forma. Contra eandem & ad idem arguit durandus primo quia subiectum quod non est susceptiuum habitus non est susceptiuum priuationis, aeque enim impossibile est lapidem esse caecum sicut esse videntem. Sed in non habente gratiam actus non est susceptiuus efficaciae merendi, vt tu dicis: ergo non est susceptius demeriti. Hoc autem est falsum. Carens enim gratia demerctur mechando pei erando, & huiusmodi faciendo: ergo aut propium subiectum meriti non est actus hominis habentis gratiam aut meritum & demeritum non opponuntur priuatiue in quo fundatur vis probationis Sancti Thomas secundo sen. in hac materia.

Secundo, quia ratio adducta de secundo sen. non probat sufficienter quod in habente gratiam omnis actus bonus moraliter sit meritorius. Licet enim charitas possit imperare omnibus virtutibus & earum actus ad finem charitatis ordinare, non oportet tamen quod semper ordinet, sed contingit habentem gratiam facere opus virtutis moralis, puta dare elemosynam pauperi ex naturali pietate, honorare parentes ex naturali aequitate absque hoc quod ista referat in finem charitatis. Actusautem non est meritorius ex hoc quod ordinari potest in finem charitatis, sed ex eo quod ordinatur, quod non semper fit, vt statim dictum est: ergo contingit habentem charitatem facere opus bonum moraliter, quod tamennon est meritorium Constat autem quod non est demeritorium ex quo est bonum: ergo non est necesse omnem actum hominis habentis charitatem esse meritorium vel de meritorium, quare &c.

Tertio, quia illa circunstantia quae est concomitans actum, & non informans nullam bonitatem vel malitiamponit circa ipsum, sicut patet tam in bonis quam in malis. In malis quidem, quia infidelitas non ponit aliquam malitiam circa actum moralem hominis infidelis, nisi quando actus aliquo modo ex infidelitate procedit. Tunc enim est conditio informans, & non solum concomitans. Similiter hoc idem patet in bonus fortiori ratione, quia facilius contrahit actus deformitatem quam rectitudinem, & facilis est deficere quam recte agere. Propter quod si mala circum stantia concomitans non addit de formitatem, nec nona ad det nouam bonitatem. Nunc autem est ita quod in habente gratiam & faciente opus bonum moraliter contingit quod gratia est circunstantiam solum concomitans, & nullo modo actum informans, sicut cum aliquis solo dictamine rationis naturalis ductus reddit alteri quod suum est, ergo gratia nullam nouam bonitatem dat actui, non est ergo moritorius.

Item nec demeritorius, cum sit bonus, ergo est indifferens Quarto, quia si non est dare in habente gratia actum indifferentem, hoc maxime videtur, quia actus virtutis moralis cum possit ordinari in finem charitatis si ordinatur est meritorius, si vero non ordinatur & natus est ordinari ociosus est & per consequens demeritorius. Sed hoc non valet, quia non omnis actus qui potest ordinari in aliquem finem si non ordinetur est ociosus sed solum ille qui debet ordinari. Sic enim diffinitur ociosum quod natum. 1. debitum est includere finem & non includit. Ex quo enim omne ociosum est malum, malum autem est carentia non cuiuslibet boni possibilis, sed possihilis & debiti, oportet quod solum ille actus dicatur ociosus qui non ordinatur ad finem ad quem debet ordinari Quod autem in habente gratiam omnis actus virtutis mo rasis debeat semper ordinari ad finem charitatis non apparet propter duo. Primo quia licet quilibet teneatur vitare omne malum, tamen nullus tenetur facere omne bonum etiam sibi possbile. Alioquin quilibet teneretur ad opera super erogationis, quod non est verum. Tenetur ergo quilibet solum ad bonum cuius omissio est mala & meretur poenam, & illud est bonum mere debitum nihil habens supererogationis. Nunc ita est quod ordinare omnem actum virtutis ad finem virtutis in habente charitatem videtur esse supererogationis: ergo ad hoc nullus tenetur, maior patet ex dictis, minor declaratur, quia ordinatio cuiuslibet actus ad finem charitatis in eo qui habet charitatem per quam iam est sibi debita vita aeterna pertinet directe ad multiplicationem meritoriam, & augmentum praemii essentialis vel accidentalis. Hoc autem non est necessitatis, cum sine hoc sit sibi debitum praemium, sed hoc est supererogationis, igitur &c. secundo quia ad omne illud ad quod tenetur fidelis existens in gratia, tenetur fidelis qui est sine gratia, alioquin peccator ex culpa sua per quam amisit gratiam reportaret commodum de peccato suo scilicet deobligationem ab eo, ad quod erat obligatus dum esset in gratia, sed fidelis existens siue gratia non tenetur omnem actum bonum moraliter ordinare ad finem charitatis, alioquin peccaret honorans parentes, nisi hoc facere propter vitam aeternam, quod nullus dicit: ergo nec ad hoc tenetur fidelis existens in gratia.

Confirmatur quia sicut se habet incontinens & temperatus ad finem temperantiae, sic fidelis peccator & fidelis existens in charitate ad finem charitatis, sicut enim continens & temperatus conueniunt in recta ratione ostendente finem virtutis moralis, differunt autem in habitu inclinante, quem habet temperatus, & nonincontinens, sic fidelis peccator & ille qui est in gratia conueniunt i fine ostendente finem vltimum, differunt autem in habitu inclinante quem habet vnus scilicet existens in charieate, & non alius scilicet peccator, sed incontinens & temperatus aequaliter tenentur actus suos dirigere & ordinare ad finem virtutis moralis: ergo fidelis sine gratia & cum gratia aequaliter tenentur actus suos dirigere & ordinare ad finem vltimum, propter quod si ad hoc non tenetur ille qui est sine gratia sicut tovideris concedere, nec ad idem tenetur alius qui est in gratia, & ideo si non semper referat non peccat. Contra tertiam conclusionem arguit Durandus probando quod idem actus in genere naturae & in genere moris potest successiue esse bonus & malus, puta vna & eandem volitio numero, quia sicut se habeat intellectus ad verum & falsum sic se habet voluntas ad bonum & malum, sed idem actus intellectus licet sit simplex & indiuisibilis, potest tamen sucessiue esse verus & falsus, vt cum aliquis credit sortem sedere, qui in veritate sedet, & in eadem actuali credibili tate perseuerat sorte surgente falsum credit, ergo idem actus voluntatis simplex indiuisibilis potest successiue esse bonus & malus.

Nec valet si dicatur quod actus interior non habet successionem, quia idem secundum idem potest successiue opposita recipere non per successione sui, sed per successionem oppositorum circa ipsum, dummodo ipsum sit tale, quod contingat ipsum pluries sumere. Sicut idem corpus secundum eandem partem potest successiue esse calidum & frigidum. Actus autem voluntatis quauis sit simplex & indiuisibilis, potest tamen pluries sumi, quia non solum hebt esse per instans temporis, sed potest pluribus partibus temporis coexistere. Et ideo idem actus vo luntatis potest successiue esse bonus & malus. Et hoc potest defacto contingere, sicut cum aliquis vult bona voluntate dicere missam, & ipso perseuerante in eodem actu volendi interdicitur ecclesia ipso ignorante ignorantia quae eum non excusat, quia non adhibet diligentiam, quae in talibus adhiberi dent. In illo casu ille idem actus volendi qui prius fuit bonus, postea est malus, secus autem esset si interdictum innotesceret ei. Tunc enim sicut mutaretur cognitio, mutaretur volitio. Haec ille in forma. Et in hoc secundus articulo, term inatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Ideo ad primum contra primam conclusionem negatur minor. Actus enim ex quibus generatur habitus virtutis & praecedentes virtutem sunt boni moraliter, licet non procedant ex habitu virtutis. Sufficit enim quod procedant ex recta ratione & recto appetitum ad hoc quod sit moraliter boni, nec oportet quod sint cum tanta dilectione & pratoptitudine & firmitate sicut illi qui procedunt ex habitu virtutis, & de hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 100. art. 9.

Ad illud quod arguitur de actibus elicitis post virtutem patet per idem, quia dato quod non eliciantur ex habitu, adhuc stat quod sunt boni moraliter. Vnde Sanctus Thomas de virtutibus quaestione prima arti. 9. in solutione 13. sic dicit Virtus generantur ex actibus quodammodo virtuosis. & quodammodo non virtuosis,, Actus enim praecedentes virtutem sunt quidem virtuosi quantum ad id quod agitur, in quantum scilicet homo agit fortia & iusta, non autem quantum ad modum agendi, quia ante habitum virtutis ac quisitum non agit homo opera virtutis eo modo, quovirtuosus agit scilicet prompte absque dubiatione, & delectabiliter absque difficultate. Haec ille.

Simile dicit secundo sen. dis. 28. q. prima art. primo in solutione argumenti 5. Ad arg. Durandus contra eandem dicitur quod actus ex sola imaginatione sine quacunque deliberatione procedentes sunt duplices. Quidam enim sunt quos imaginatio concomitatur, potiusquam causet, quae oriuntur ex dispositione qualitatum naturalium, vel si causantur ex imaginatione, non tamen tali quae a voluntate potuerit impediri, nec per consequens appetitus sequens, vt patet in imaginatione quae causatur ex necessitate in occursualicuius obiecti, vel ex subita operatione phantasmatis, vel cum audio loquentem de materia venereorum, & tales sunt penitus extra genus moris, & de istis intelligitur dictum Sancti Thomae. Alij vero sunt quos imaginatio non solum concomitatur, sed causat, quae quidem imaginatio non sic subito & mere naturaliter causatur, quin potuerit impediri, vel ipsa vel appetitus sequens, & talis non est extra genus moris. Et de tali procedit argumentum. Ista distinctio potest fundari in dictis Sancti Thomas secundo sen. di. 24. quaestione tertia articulo primo, &secum do. Nam articulo primo sic dicit. Motus vt dicit philosophus est via in ens, vnde in partibus animae motus proprie dicitur inclinatio in aliquid, & ideo quibus viribus inclinatio non conuenit, eis proprie motus nonattribuitur. Inclinatio autem est in appetitu qui mouet in aliquid agendum, & ideo actus appetitiuarum virtutum motus vocatur, non autem proprie actus apprehensiuarum. Est autem in nobis triplex appetitus scilicet naturalis & sensitiuus & rationalis. Naturalis quidem appetitus puta cibi est quem non imaginatio gignit, sed ipsa qualitatum naturalium dispositio, quibus vires naturales suas actiones exercent. Hic autem motus, in nullo rationi subiacet. Appetitus autem sensitiuus est qui ex praecedenti imaginatione, vel sensu consequitur, & hic vocatur motus sensualitatis. Appetitus autem rationalis est qui consequitur apprehensionem rationis, & hic est qui dicitur motus rationis qui est actus voluntatis &c. In sequenti vero articulo sic dicit Peccatum vt ad praesentem considerationem pertinet non est aliud quam inordinatus actus ad genus moris pertinens Nullus autem actus ponitur in genere moris, nisi habita consideratione ad voluntatem, quae est principium moralium, vt in sexto metaphysic. dicitur, & ideo ibi incipit genus moris, vbi primo dominium voluntatis inuenitur. Habet autem voluntas in quibusdam dominium completum, in quibusdam vero incompletum. Completum dominium habet in illis actibus qui ex imperio voluntatis procedunt, & hi sunt actus deliberationem sequentes, quae rationi ascribuntur. Sed incompletum dominium habet in illis actibus, qui non per imperium rationis procedunt, sed tamen voluntas eos impedire poterat, vt sic quodammodo voluntati subiaceant quantum ad hoc quod est impediri vel non impediri, & ideo inordinatio quae in his actibus contingit rationem peccati causat, tamen incompleti, & ideo inhis actibus peccatum leuissimum est & veniale, non mortale. Haec ille.

Ex quibus infero quod triplex motus potest esse in appetitu. Vnus sequens deliberationem, secundus sequens simplicem appraehensionem, qui potuit impediri, tertio procedens ex naturali dipositione vel appraehensione, quae nullo modo potuit impediri. Primus est perfecte moralis. Secundus imperfecte. Tertius nullo modo.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur quod eius solutio patet ex praedictis. Nam in habente charitatem omnis actus moraliter bonus refertur in Deum, non quidem actualiter, nec solum habtiualiter, sed virtualiter, non tamen illo modo, quem exprimit arguens scilicet quod actus dicatur ex hoc solo virtualiter referti in finem charitatis, quia ex appetitu illius finis immediate peruentum est ad hunc actum, nec ideo quia ex tali appetitu immediate causatus sit iste actus, sed eo modo quo exprimit beatus Thomas in probatione conclusionis, quia scilicet habens charitatem prius quandoque retulit se & omnia sua actualinter in finem charitatis, nec postea habuit oppositam relationem in contrarium finem. Et postea omnia qu ae virtuose facit propter se, vel sua sic in Deum relata, dicuntur virtualiter in Deum relata. Et cum dicit arguens, quod Deus non obligat hominem ad referendum omnes actus suos bonos in Deum virtualiter, verum est ad illum sensum quem arguens exponit. Sed quilibet tenetur se, & omnia in Deum referre virtualiter illo modo, quem Sanctus Thomas exprimit. Haec solutio habetur ex dictis Sancti Thomae Secundo sen. dist. 38. quaestione prima articulo primo in solutione quarti argumenti vbi sic dicit. Ad hoc quod alicuius actionis finis sit Deus vel charitas non oportet quod agendo illam actionem aliquis de Deo vel de charitate cogitet, nec iterum sufficit quod aliquis in habitu tantum Deum vel charitatem habeat, quia sic etiam actum peccati venialis aliquis in Deum ordinaret, quod falsum est sed oportet quod cogitatio prius fuerit de fine, quae est charitas vel Deus, & quod omnes actiones sequentes in hunc finem ordinauerit, ita quod rectitudo illius ordinationis in actionibus sequentibus saluetur, vt patet in exemplo quod ponit Auicenna de artifice, qui si dum opus suum exercet semper de regulis artis cogitaret multum in opere impediretur, sed sicut prius excogitauit per regulas artis, ita post modum operatur. Haec ille.

Item distinctione. 40. quaest. prima. articulo quinto, arguit sic in sexto loco. Opera non possunt esse meritoria nisi propter Deum facta, aut ergo ad bonitatem actus sufficit habitualis relatio in finem, aut exigitur actualis. Si sufficit habitualis, ergo si aliquis semel in anno referet omnia opera quae facturus est in illo anno in Deum, omnia essent meritoria, & ita facillima esset via salutis, quod est contra illud Mathei. septimo. Arta est via quae ducit ad vitam &c. Si autem exigatur actualis relatio operis in Deum, tunc nunquam posset esse opus bonum, nisi aliquis actu de Deo cogitaret. Si ergo nullus actus est indifferens, tunc omnis actus quem aliquis erercet de Deo non cogitans esset malus & peccatum quod est valde durum, ergo necesse est aliquos actus esse indifferentes. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod non sufficit omnino habitualis ordinatio actus in Deum, quia ex hoc quod est in habitu nullus meretur, sed ex hoc quod actu operatur, netamen oportet quod intentio actualis ordinis in finem vltimum sit semper coniuncta cuilibet actioni quae dirigitui in aliquem finem proximum, sed sufficit quod aliquando actualiter omnes illi fines in finem proximum referantur, sicut fit quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectionem dirigere. Tunc enim quicquid ad seipsum ordinat in Deum ordinatum erit. Et si quaerantur quando oporteat actum referre in finem vltimum, hoc nihil aliud est quam quaerere quando oporteat habitum charitatis exire in actum, quia quandocunque habitus charitatis exit in actum fit ordinatio totius hominis in finem vltimum, & per conlequens omnium eorum quae in ipsum ordinantur vt bona sibi. Haec ille in forma, ex quibus habetur praedicta solutio. Ad Primum, dicitur primo quod probatio conclusionis nostrae non fundatur in dictis secundi sen. sed in alijs dictis superius allegatis, & ideo non cogimur sustinere illa, quae arguens impugnat.

Dico secundo quod si illa dicta vellemus sustinere, possemus dicere quod arguens non vadit ad mentem beati Thomae quia Sanctus Thomas vbi allegatur, non dicit quod actus hominis carentis gratia non est susceptiuus efficacie merendi, sed dicit quod actus bonitate ciuili perfectus non est sine gratia susceptiuus efficacie merendi. Et ideo arguens debet sic arguere si velit contra Sanctum Thomam procedere. Illud subiectum quod non est susceptiuum habitus, non est susceptiuum priuationis, sed actus perfectus bonitate ciuili in non habente gratiam non est capax efficaciae merendi ergo non susceptiuus demeriti. Et si sic arguat conceditur tota conclusio scilicet quod actus perfectus bonitate ciuili in non habente gratiam non est susceptiuus meriti, quia sine gratia, nec demeriti, quia perfectus bonitate ciuili.

Vnde Sanctus Thomas non dicit quod quilibet actus hominis sine gratia existentis sit in differens ad meritum vel demeritum, sed loquitur tantummodo de bono actu talis hominis. Vnde verba eius sunt haec secundo, sent. distin. 40. quaestione prima articulo quinto. Nulius actus a voluntate deliberatiua progrediens potest esse quin sit bonus vel malus, non tantum secundum theol. sed etiam secundum moralem philosophum. Et vlterius non potest esse aliquis actus a deliberatiua voluntate procedens in habente gratiam, quinon sit meritorius aut demeritorius, sed tamen in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberatus, qui nec est meritorius, nec demeritorius, est tamen bonus vel malus, cuius ratio est, quia malum inquantum malum non opponitur bono nisi sicut priuatio habitui. Sed oppositio contrarietatis est ex hoc quod illud supra quod fundatur talis priuatio non compatitur secum aliquod bonum quod est simpliciter bonum. Et ideo immoderata delectatio adiungitur cum priuatione boni, & sic mala dicitur. Si ergo in actionibus inuenitur medum inter bonum & malum, hoc non erit nisi vel inquantum bonum & malum sunt contraria, vel inquantum malum est priuatio boni, Non autem inquantum sunt contraria potest in eis esse medium, quod sit neque bonum neque malum. Dicuntur enim contraria secundum quod aliquid positiue consideratur in vtroque ex quo non potest sumi ratio mali.

Vnde pro hoc quod medium distat ab extremis inquantum aliquid positiue ponit, non efficitur distans a ratione boni& mali vt possit dici neque bonum neque malum. Non enim ex eodem est in eis oppositio contrarietatis, & distinctio boni, & mali. Sed primum est ex parte positionis in vtroque secundum autem ex parte positionis in bono & priuationis in malo. Si ergo sit medium inter bonum & malum in actionibus, hoc non erit nisi secundum quod malum priuatiue opponitur bono. Sed in priuatiue oppositis non inuenitur medium nisi per hoc quod subiectum non est disceptiuum habitus Vnde lapis qui visionis susceptiuus non est, neque videns neque caecus dicitur. Et per hunc modum oportet accipere medium inter bonum & malum, vt si aliquid est quod alicuius boni susceptiuum non sit, nec opposita malitia sibi inerit, vnde relinquitur indifferens. Hoc autem contingit dupliciter, aut per modum abstractionis r secundum quod vniuersale aliquid significat vt abstractum a differentijs & concontrarijs diuidentibus ipsum, vnde in sua comnitate signifi catum significatur vt indifferenter se habens ad vtranque differentiam. Sicut animal neque significatur vt rationale neque vt irrationale, & tamen oportet omne particulare animal esse rationale vel irrationale. Et similiter est hoc. Si enim significetur actus in eo quod est agere, habet quidem bonitatem inquantum est ens, sed indifferenter se habet ad bonitatem vel malitiam moralem. Et similiter bonum ex genere indifferenter se habet ad bonum & malum ex circunstantia & fine, quamuis non inueniatur aliquod bonum in genere particulare, quod non sit aliqua circunstantia vestitum, & ad aliquem fidem ordinatum vnde oportet, quod bonitatem vel malitiam contrahat. Et: secundum hanc considerationem quidam dixerunt omnes actus indifferentes esse in eo quod sunt actus. Et quidam dixerunt quod non omnes, sed aliqui, accipientes magis in speciali nomina actuum, quae non exprimunt aliquid, vnde actus ad malitiam vel bonitatem determinetur vel materiam vel finem vel circunstantiam, sicut comedere coire & huiusmodi.

Alio modo contingit hoc secundum quod aliquod particulare significatum deficit a susceptibi litate alicuius perfectionis, sicut lapis a susceptibilitate visus, & hoc modo aliqui actus qui deficiunt a susceptibilita te bonitatis moralis dicuntur indifferenter. Actus autem est susceptibilis bonitatis moralis secundum quod est humanus, humanus autem est secundum quod aliquatenus a ratione deducitur, quod contingit tantum in illis actibus qui imperantur a voluntate quae sequitur deliberationem rationis. Actus autem qui sequitur appraehensionem subita imaginationis, sicut confricatio barbae vel aliquid huomodi, centur hoc modo indifferentes. Nullus autem eorum quivoluntatem deliberatam consequitur erit indifferens, sed de necessitate bonus vel malus malitia vel bonitate ciuili. Sed tamen actus bonitate ciuili perfectus non est susceptibilis efficaciae merendi, nisi in eo qui gratiam habet, & ideo in eo qui gratia caret, in differens est ad meritum vel demeritum, sed in illo qui gratiam habet, oportet esse meritorium vel demeritorium, quia si est malus erit demeritorius, si est bonus erit meritorius. Haec ille.

Ex quibus patet quod rationem talem intendit. In priuatione oppositis non inuenitur medium circa subiectum proxime capax vtriusque, sed meritum & demeritum sunt priuatiue opposita, & subiectum capax de proximo vtriusque est actus deliberatus homns existentis in gratia, igitur in actibus deliberatis homnins existentis in gratia nullus est actus deliberatus indiffereus ad meritum & demeritum. Sed dices contra quia Sanctus Thomas in illis verbis dicit, quod si aliquid est quod alicuius boni susceptiuum non sit, nec opposita malitia sibi inerit. Sed secundum ipsum nullus actus hominis carentis gratia est susceptiuus boni meritorij, ergo nulli talis inerit malum demeriti, quod illi bonoopponitur.

Item quia secundum illum modum arguendi nullus actus malus ex suo genere esset demeritorius, quia nullus talis est susceptiuus boni oppositi scilicetefsicaciae meriti. Dicitur quod illa maxima debet sic intelligi. Quandocunque aliquis actus non est susceptiuus alicuius bonitatis ex solo defectu alicuius extrinseci, & non ex intrinseca corruptione, vel ex repugnantia actus, vt sic etiam est susceptiuus maliciae oppositae. secus est de actu qui ex natura sua, vel ex aliqua partibilitate ad speciem repugnat talibonitati. Talis enim actus capax esse potest maliciae, & non bonitatis oppositae. Et Sanctus Thomas loquitur do primo, & non de secundo, quod patet in exemplis suis. Nam actus subitus imaginationis naturaliter causatus, & nullo modo impedibilis a voluntate non est capax bonitatis moralis propter primam causam scilicet defectum extrinsecae deliberationis, & non propter secundam scilicet ex repugnantiae naturae actus ad talem bonitatem. Similiter actus bonus moraliter in non habente gratiam est in capax meriti primo modo, & non secundo modo. Vlterius dicitur quod maior argumenti contra conclusionem inducti qua dicitur. Subiectum quod non est susceptiuum habitus non est susceptiuum priuationis oppositae, & caetera, debet intelligi de subiecto cui non conuenit recipere habitum ex sola improportione subiecti ad habitum, & non ex intrinseca repugnantia subiecti, vel ex corruptione, modo praeexposito. Quia si generaliter intelligatur falsa est, vt patet de oculo caeco, & de corpore mortuo, & multis.

Ad tertium negatur antecedens, & conceditur oppositum scilicet quod charitas non solum potest ordinare, immo si est vera charitas ordinat hominem & omnia quae sunt hominis in Deum, ac per hoc omnes actus bonos ordinatos sicut in finem proximum in hominem vel in aliquid hominis virtualiter in finem suum refert. Quando autem hoc contingat, dicitur quod charitas aut infunditur adulto, aut paruulo. Si adulto tunc in instanti infusionis & iustificationis impi. adultus ille diligit Deum super omnia, & ordinat omnia sua in Deum. Si paruulo, tunc adueniente tempore quo potest vti perfecte ratione talis refert se & sua in Deum, aut peccat mortaliter iuxta imaginationem Sancti Thomae in simili materia secundo sententiarum distinctione 42. quaestione prima articulo quinto in solutione septimi. Vbi sic dicit. Si aliquid est sufficiens ad excusandum maius peccatum multo amplus sufficit ad excusandum minus, sed imperfectio aetatis excusat peccatum mortale, vt puer nondum habens vsum liberi arbitrij peccati mortalis reus non habeatur etiam si actum faciat qui ex suo genere sit mortale peccatum. Vnde multo amplius excusat infantia ne peccatum veniale imputetur. Et ideo non potest esse quod homo venialiter peccat ante illud tempus quo vsum rationis habet, vt iam mortaliter possit peccare. Statim autem vt ad tempus illud peruenit vel gratiam habet, vel est in peccato mortali, quia si faciat quod in se est, Deus ei gratiam infundit, si autem non, peccat mortaliter, quia tunc tempus est, vt de sua salute cogiet, & ei operam det. Haec ille Hoc idem ponit in de verit. q. 28. art. 3. in sol. 4. Sic enim arguens. 4. lo. dicit Homo in aliquo statu esse potest in quo sit adultus, & non habeat peccatum actuale sed originale tantum. In primo enim, instanti in quo aliquis est adultus, si non sit baptizatus, adhuc subiectus est originali peccato, non tamen adhuc habet aliquod actuale, quia adhuc nihil transgrediendo commisit, quo reus peccati teneatur, nec iterum est reus omssionis, quia praecepta affirmatiua non obligant ad semper, vnde non oportet quod homo statim quo est adultus, praecepta affirmatiua obseruet. Sic ergo adultus potest habere peccatum originale absque omni actuali, vt videtur. Haec in argumente. Et respondens sic ait. Ad. 4. dicendum quod illa positio apud quosdam impossibilis reputatur, quod scilicet aliquis adultus habeat peccatum originale sine actuali. Cum enim adultus esse incipit, siquod in se est facit, gratia ei dabitur per quam a peccato originali immunis erit, quod si non faciat, reus erit peccati omissionis. Cum enim quilibet teueatur peccatum vitare, & hoc fieri non possit nisi praesti tuto sibi debito fine, tenetur quilibet cum primo suae mentis est compos, ad Deum se conuertere, & sic in eo sibi finem constituere, & per hoc ad gratiam disponitur. Haec illeAd Quartum negatur minor. Nam gratia & charitas non solum concomitatur actus bonos secum elicitos, immo informat inquantum virtualiter dat eis ordinem ad vltimum fine. Nec oportet quod illi soli actus dicantur informati charitate, qui ex actuali appetitu finis charitatis elicium tur, alias pauci actus essent meritorij. Et quod dicitur de actu elicito sola naturali pietate &c. non valet, quia si talis est moraliter bonus, oportet quod ordinatur proxime in aliquem finem virturis, quem charitas retulit in Deum actualiter in speciali, vel in generali, ac per hoc virtualiter retulit illum actum ad suum finem.

Ad quintum patet ex praedictis. Nam quilibet bonus actus debet ordinari virtualiter in finem charitatis. Et ad primam improbationem huius negatur minor. Nam licet ordinare actualiter omnem actum bonum ad finem charitatis sit opus superet ogationis, tamen ordinare virtualiter omnem actum bonum ad finem charitatis est opus praecepti. De hoc Samctus Thomas. Secundo sen. distinctione praesenti, quaestione prima arti. quinto, insolutione septimi sic dicit. Quod dicit ApostolusOmnia in gloriam Dei facite, potest intelligi dupliciter sclicet affirmatiue vel negatiue. Si negatiue, sic est sensus. Nihil contra Deum facitatis, &hoc modo praeceptum est, & sic praeceptum hoc praeteritur, vel per peccatum mortale, quod contra Deum fit, vel per peccatum veniale, quod praeter praeceptum & praeter Deum fit. Si autem intelligatur affirmatiue, hoc potest dupliciter. Aut ita quod actualis relatio in Deum sit coniuncta cuilibet actioni nostrae, non quidem in actu, sed in virtute, secundum quod virtus primae ordinationis manet in omnibus actionibus sequentibus, sicut virtutis finis vltimi manet in omnibus finibus ad ipsum ordinatis, & sic adhuc est praeceptum, & contingit omissionem eius esse venialem mortalem, sicut dictum est. Vel ita quod actualis ordinatio in Deum sit actu coniuncta cuilibet actioni nostrae, & sic potest intelligit dupliciter. Vel distributiue vel collectiue. Si distributione, sic est sensus, quancunque actionem facitis melius est si eam in Deum ordinatis, & sic est consilium. Si autem sumatur collectiue sic est sensus, omni opera vestraita faciatis quod nullum eorum sit quin actu in Deum ordinetis, & sic non est praeceptum, nec consilium, sed est finis praecepti, ad quod per impletionem praeceptorum peruenitur. Sic enim Sancti in patria actus suos in Deum referunt. Haec ille.

Et ad probationem primam minoris dicitur quod licet habenti charitatem iam sit debita vita aeterna, tamen adhuc tenetur ad obseruationem praeceptorum, quia illorum omissio esset damnabilis. Vnde probatio parum valet, quia si valeret, sequitur quod nullus habens charitatem teneretur aliquid actualiter, aut virtualiter, referre in Deum, & potissimi quia nulli constat quod habeat charitatem, aut quod sibi sit debita vita aeterna ex aliquo habitu in inexistente, aut merito praecedente. Vnde via durandi periculosa est. Ad Secundam probationem dicitur quod quilibet fidelis tam existens in gratia quam extra gratiam tenetur omnem actum suum deliberatum & moraliter bonum in Deum virtualiter referre, licet non actualiter, nec tunc quando producit actum, sed tunc vel prius modo superius exposito scilicet quando tenetur diligere Deum super omnia actualiter, quia sicut probatur secundo, sen. dis. 38. finis communis rectarum voluntatum est Deus, charitas, & beatitudo, ita quod nulla voluntas est recta nisi tendat actu vel virtute in illum finem.

Item Sanctus Thomas prima secundae q. 100. ar. 10. in solutione secundi sic dicit. Sub mandato charitatis continetur, vt Deus diligatur ex toto corde, & ad charitatem pertinet vt omnia referantur in Deum. Et ideo praeceptum charitatis homo implere non potest, nisi etiam omnia referantur in Deum, sicut homo qui honorat parentes tenetur ex charitate honorare non ex vi huius praecepti quod est honora parentes, sed ex vi huius praecepti diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Et ad ista duo praecepta affirmatiua non obligantia ad semper, potest quis pro diuersis temporibus obligari. Et ita contingere potest quod aliquis implens praeceptum de honoratione parentum, tunc transgreditur praeceptum de omissione modi charitatis. Haec ille. Ex quo patet quod in aliquo casu honorans parentes peccat mortaliter, non quidem, quia honorat parentes, sed quia omittit modum charitatis scilicet circunstantiam vltimi finis. Nec mirum, quia honorans parentes propter vanam gloriam aut alium finem non relatum in Deum actu vel habitu fruitur aliqua creatura, quod est summa peruersitas. Et forte de hoc plus dicetur in sequenti dist.

Ad confirmationem patet per idem. Licet posset ad ista duo vltima dici quod habens habitum charitatis vel temperantiae ad aliud tenetur quam carens illis. Nec sequitur quod ille qui perdidit ex sua culpa tales habitus reportet lucrum, immo maximum damnum, quod est non posse mereri in tali statu. Et hanc etiam solutionem tangit & approbat Sanctus Thomas, in praedicto arti. vbi recitat & approbat oppositionem dicens. Non quandocunque aliquis non habens charitatem facit aliquid de genere bonorum peccat mortaliter, quia est praeceptum affirmatiuum vt aliquis ex charitate operetur, & non obligat ad semper, sed pro tempore illo quo habet aliqais charitatem. Haec ille.

Sic diceretur in proposito quod carens gratia non obligatur pro tempore quo caret, omnia virtualiter referre in Deum obligatione proxima, tenetur tamen obligatione remota, inquantum tenetur se disponere ad charitatem qua habita tenetur omnia virtualiter referre. Immo in instanti infusionis omnia refert in Deum modo superius exposito. Sed prima solutio videtur securior & verior. Ad Primum contra tertiam conclusionem dicitur quod similitudo non est sufficiens, quia veritas & falsitas possunt sucessiue inesse eidem operationi & actui intellectus propter solam variationem & mutationem obiecti exterioris, actu nullo modo mutato in se Sed malitia & bonitas non videntur sic posse sucedere circa eundem actum voluntatis nullo modo variatum in se, quia vel manet idem dictatum rationis, cui conformatur actus voluntatis, vel aliud. Si aliud oportet quod varietur actus voluntatis, si manet idem dictamen. & cum eadem rectitudine vel falsitate manet eadem bonitas vel malitia voluntatis. Si autem manet idem dictamen. sed primo erat rectum postea non rectum, aut illa variatio potuit perpendi a tali voluntate, aut non. Si non tunc manet eadem bonitas & malitia. Si sic iam fuit ibidem quaedam negligentia noua, & sic aliquid innouatum est in genere moris, nec actus voluntatis est idem saltem quo ad circunstantias modi vel temporis propter continuationem eius inordinatam. Conceditur tamen quod idem actus voluntatis in nullo variatur quo ad sui absolutum potest sucessiue esse bonus & malus, vt argumentum probat. Ad argumentum contra quaestionem respondet Sanctus Thomas prima, secundae q. 18. ar. 6. in solutione primi, vbi sic dicit. Aliquem actum esse indifferentem secundum suam speciem potest esse multipliciter. Vno modo sic quod ex sua specie debeatur er quod sit indifferens, & sic procedit ratio, sed tamen nullus actus est sic ex specie sua indifferens. Non enim est aliquod obiectum humanum vel actus humani quod non possit ordinari, vel ad bonum vel ad malum per finem vel circunstantiam. Alio modo potest dici indifferens ex sua specie, quia non habet ex sua specie quod sit bonus aut malus, sicut homo non habet ex sua specie quod sit albus vel niger, nec tamen habet ex sua specie non sit albus vel niger, Potest enim albedo vel nigredo superuenire homini aliunde quam a principijs speciei.

PrevBack to TopNext